Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/herbertus-de-boseham-1186" aria-label="More works by Herbertus de Boseham">
—
⋯
Original / primary: 11444 Episto322
37.1
EPISTOLA XXXVII. EPISTOLA IN PERSONA WILLELMI ARCHIEPISCOPI AD VIZELIACENSEM ABBATEM.
37.1
WILLELMUS D. gra. Senon. arch. apost. sedis legatus, venerabili fratri G. Vizel. abbati et dilectis filiis suis ejusdem loci conventui, salutem et gloriam quam dabit Dominus.
37.2
Nos qui teneros humeros virorum oneribus supposuimus, pastorali sarcinae in nullo commodius possumus praevidere quam si ad comportandam Ecclesiae fabricam tales in ea instituamus personas, quae scientia litterarum et morum honestate praefulgeant, et quarum virtutes eidem ecclesiae magis videantur conferre quam sibi de collato beneficio accrevisse. Tunc enim domus Domini procul dubio decoratur, cum in ordinatione illius ab eo qui praeest secundum scientiam zelus Dei accenditur, quod non caro, aut sanguis, aut triplex illa munerum famosa acceptio aut generis nobilitas, sed potius merita personaliter pensantur. Proinde est quod nos inspirante Domino personae duntaxat causam judicantes et dilecti filii vestri fratris nostri domini G. prioris de Vilmustir scientiam commendantes et vitam, monasterio sanctae Columbae senis in abbatem et Patrem Domino, sicut credimus, revelante fratrum quoque loci omnium unanimiter accedentibus votis decrevimus praeferendum. Et ut invocatione ista eo sancta quo consona sanctorum canonum limitemur et formam, rogamus te dominum abbatem et exhortamur in Domino quatenus illum ad nos cum omni celeritate mittatis, ab omni quo non tibi tenetur professionis et obedientiae vinculo absolutum et liberum, ut ita emancipato filio et converso in multarum gentium patrem primogenitorum jure benedictionem haereditet. Unde et patri dabit gloriam et confratribus gratiam super gratiam cumulabit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).