Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Herbertus de BosehamEpis 38.1 · 11444-episto322More by Herbertus de Boseham
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/herbertus-de-boseham-1186" aria-label="More works by Herbertus de Boseham"> —
⋯
More
Original / primary: 11444 Episto322
38.1
EPISTOLA XXXVIII. EPISTOLA HERBERTI EXSULANTIS POST SANCTI THOMAE MARTYRIUM AD JOANNEM PICTAVIENSEM EPISCOPUM.
38.1
Omnes novimus quod omnes vidimus, veram in adversis charitatem non deseri. Hujus veritas sententiae visibiliter quidem in te et sensualiter experta est. Quod et ego inter adversa mea saepe et saepius recolens calamum adhuc reprimere volui, sed nequaquam diutius valui. Unde et tetros hos atramenti tramites et inclytos litterularum praesentium sulcos me quodammodo invito et reclamante exaravit. Verebar quippe me tam multis occupationibus tuis importunum ingerere. Verumtamen vel nunc silentium rumpere hinc suasit charitas, inde vero praesentis infirmitatis meae necessitas compulit. Existimo enim tanto te nunc mihi affectuosius compati quanto nunc amplius his diligitur pro quo patior adhuc. Quanto etiam plaga mea crudelior. Videre q., etc., etc., etc.... Fortis ille athleta, etc..... astitit mihi in visu et confortavit me et consolatione quidem plus quam dici queat perfecta. Multa quidem et alia saepe et saepius referuntur, quae si cognovisses et tu, gaudium pariter praeberent et miraculum, etc.... viri etiam mihi pacifici mandant et remandant, scribunt et consulunt ut revertar; adjiciunt fatue me gerere exsulem cum mihi pax regis et patriae cinis offeratur.....
38.2
Dominos etiam cardinales, sicut spero, multum mihi benignos vivi sermonis tui hortatus faciat, si placet, benigniores.
38.3
Proxime venit ad nos serviens quidam Cantia oriundus in domo domini mei aliquanto tempore conversatus, homo certe peccati et totius mendacii et dolositatis habitaculum, qui hoc anno et totam Franciam circuivit, et de sanguine gloriosi martyris nostri partem non modicam, pileum etiam in quo noster passus est habere se undique disseminavit, volens sic sibi hominum gratiam et pecuniam comparare, cujus nomen indicabit praesentium portitor, si forte ad vos venerit, quia sic se dicebat venturum, talem sicut talem excipite, et quia novi vos nostris satis benignum, volo vos esse praemunitum et ab ipsius cavere fermento. Dominos etiam cardinales super hoc ipso praemuniatis si placet. Scio enim quod ad ipsos cum plena falsitatum crumena sit accessurus.

Intertext edge

Open linked passage

Note