Herbertus de Boseham-1186
Liber melorum
Melo 13
Choose a text
More by Herbertus de Boseham
—
11447 Libmel
13.1
QUOD PER TOTAM HISTORIAM AUT METU AUT GRATIA NIHIL PRAETERMITTAT DISCIPULUS QUI SCRIPSIT HAEC.
13.1
Et, ut hic semel hoc interserendo dicam, et semel hoc dixisse sufficiat, praesertim cum de rege gentis meae nunc sermo sit, teste mihi Deo et martyre suo, quibus servire desidero in calamo meo hoc, de tota martyris historia, prout desuper datum, exarata, nihil est quod ut plerisque moris est, aut meticulose excurtem, aut metu subticeam, aut gratia demulceam, aut assentatione deliniam. Turpe quippe, periculosum et ignominiosum admodum, discipulo praesertim magistri martyris, aut martyri debita veritatis praeconia subticere aut ejus inimicis exquisita assentationis blandimenta consuere, quibus suam saevitiam tegant: turpe, inquam, et ignominiosum discipulo martyris consuere haec, in illa praesertim historia quae de ipso texitur: ubi relegato omni metu et assentatione fallaci et vana gratia, sola contineri debent veritatis martyria, sicut et ipse pro veritate martyr est. Sed ad regem nostrum revertamur, cujus certe nec per gratiam, etsi rex meus et dominus sit, nec pro martyris itidem domini mei et magistri testimonio subornato, sciens et prudens contra conscientiam meam, per totam hanc martyris historiam, aut mendacium profero aut metu veritatem abscondo quod esset sub modio lucernam ponere, quam profecto veritatis lucernam ab initio, cum martyris ordiri coepissem historiam, non proposui quidem sub modio ponere, sed super candelabrum, ut omnibus luceret qui in domo Ecclesiae sunt.
13.2
Sed ad regem nostrum revertendum adhuc, cujus revera famae expedit immortali, ut a martyris discipulo scribantur haec: qui alias forte in saeculis post futuris mortem directo praecepisse judicaretur et super hoc poenitentiam non egisse. Solent quippe in humano genere detrahentium linguae toxicatae ex quocunque mali seminario multum mox per totum corpus effundere virus et inficere totum. Sed rex profecto super eo quo excessisse se accusabat, ut jam docebunt sequentia, humiliter et supra omnium fidem devote poenituit, non, ut ipse rex mihi martyris discipulo qui scripsi haec confiteri dignatus est, quod martyris mortem directo praecepisset, quod absit a tanta mundi potestate et mundo tam clara, sed quia etsi non per ipsum, pro ipso tamen et pro ejus favore mors haec. Ego quippe discipulus qui scripsi haec, quadam semel nacta et loci et temporis occasione, zelo justitiae attrahens spiritum et audens sic, domino regi secreto inter nos tantum prius objeci quod videlicet mors haec domini mei pro ipso fuisset et per ipsum. Ipse vero, in nullo ut notari posset motus, in omni tranquillitate respondit, et ut ipsis verbis ejus utar:« Tuum,» inquit, pro« dolens concedo, sed tuum per audacter renuo.» Et mihi quidem rex sic. Solus Deus et ipse novit. Si solum excesserit sic,( et hoc velit Deus, ne amplius!) nimis quidem et proh dolor! quod etiam sic. Et adjecit tamen qui mihi super hoc loqui dignatus est rex, etiam quodammodo per ipsum fuisse mortem hanc, utpote qui in ira sua coram aulicis et concubiculariis militibus suis tam dura tam dira locutus fuerat, ex quibus citae mortis viri dederit occasionem. Tanta potestas meae parvitati accusabat se sic, non excusabat: sed intermittamus nunc de hoc, id in primis totis cordis nostri visceribus intimis supplicantes, quod si forte praecipit fieri sic, quod a tanto rege absit nec est credibile, Deus ignoscat. Si vero absque praecepto qualitercunque causam dederit, fructuosam ei poenitentiam Deus inspiret. Cujus poenitentiae actionem, de qua jam coepimus, amodo juxta superius promissum nostrum, prosequemur.
13.3
Et ut jam supra tetigimus, mox ut tam lethalis facti verbum ad regem pervenit, afflictus est afflictione magna. Et in nominatissimo illo Normanniae oppido, quod Argenteon dicitur, in quo primum accepit hoc, per dies quadraginta sedit moerens, quo toto illo poenitentiali dierum numero acerbiorem multo plusquam mortuorum luctum fecit. Lugentium cibos comedit, equum non ascendit, nulla jurgantium causa, nulla agendorum consultatio, nulla pulsantium querela ingrediebatur ad eum, nulla tot terrarum regendarum sibi cura proponebatur, omnia tunc quasi postponenti prae dolore. Sedebat quippe solitarius, super hoc quod acciderat ingemiscens semper et dolens, et saepe et saepius iterans heu heu accidisse sic!
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).