Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Herbertus de Boseham-1186
Liber melorum
Melo 39.3
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11447 Libmel
39.1
MELUS TERTIUS.
39.1
In primis igitur rememorando tangenda praemissa modicum, ut post praemissa ad hunc melum tertium ab auditoribus ordine congruo judicemur accessisse. Siquidem post primum et ante omnia praemissum de martyre historicum canticum Christo praecentore prout placuit et vocem et verba ministrante, post canticum, inquam, historicum in cithara Davidica prout ab ipso reor citharoedo edocti ipsam pulsantes duos jam in ipsa citharizavimus melos. In primo quidem melo qui fuit de visibili et conformi pugna militis ad pugnam imperatoris, ni fallor, etsi nunc rememoremur, sic clara, magna et manifesta audita est consonantia. In secundo vero melo, qui fuit de visibili et consimili palma triumphalis mortis militis ad visibilem palmam triumphalis mortis imperatoris, audita est pariter consonantia et arbitror quod non minor, si major nescio. Unum tamen scio, consonantiam hanc in melo hoc dulcissime resonasse, si manus artificis et in coelestis musica melius edoctae longiores et subtiliores digiti pulsassent citharam. Verum ignoscat auditor si offendatur auditus. Siquidem prout edocti et quemadmodum didici, cum manus meae, etsi grossioribus digitis et minus aptis ad imperatoris et militis visibilis et consimilis pugnae, et ad eorumdem visibilis et consimilis palmae laudem et gloriam pulsavi citharam, ex cithara tamen qualitercunque pulsata sic liquere potest, quanta sit, quam grata, et quam jucunda visibilis pugnae ad visibilem et palmae visibilis ad visibilem consonantia quam consona melodia, quam harmonia concors, eo certe dulcior quo concordior.
39.2
O quam humanus, quam benignus, quam socialis, quam clemens imperator hic, qui et in pugna sua et in palma milites suos sibimet ipsi assimilat sic! Assimilat dico, non coaequat: nec enim est quod rivulus fonti, stilla mari, atomus monti, aut lucerna soli, imo, ut dicam expressius, non est quod geminae naturae giganti miles homunculus valeat coaequari. Qualiscunque consimilitudo potest esse non coaequatio. Sed et est ipsa consimilitudo admiranda. O quantam nunc credo inter imperatorem et militem post tantam in praesenti visibilis ipsorum pugnae et visibilis palmae conformitatem dulcem admodum velut quamdam consonantissimam harmoniam in gloria ipsorum invisibili, ne jam dicam consimilitudinem seu conformitatem, sed potius quasi unitatem indivisam sicut gratiae sic et naturae. Quam profecto unitatem hinc dilectionis tam vehementis vinculum nobis in vita hac tam multiplici, tam distracta inexpertum et inde pacis quae omnem sensum exsuperat perennis securitas nunc in patria solidant. Et profecto sicut meli duo de subsolaris et visibilis pugnae et de subsolaris et visibilis similiter palmae imperatoris et militis conformi consimilitudine et conformitate consimili sunt praemissi, ita nunc deinceps de unitate incomparabiliter plus omnibus admiranda inter imperatorem et militem aut de his quae unitatem ipsam probant et indicant, totus hic melus tertius resonabit. Si enim in vita hac subsolari, tam multiplici, tam varia, tam diversa et adversa in hac subsolari pugna et subsolari palma inter imperatorem et militem tanta fuit conformitas in regno illo dilectionis et pacis, imo quod non nisi pax et dilectio est, quid erit inter imperatorem et militem nisi unitas? Et si inter ipsos hic tanta conformitas, ubi non nisi distrahens vanitas, ibi quid erit inter ipsos ubi non nisi solidans veritas? Et certo certius inter imperatorem et quosquos milites suos nulla erit in patria unitas, nisi in via praecesserit inter ipsos conformitas. Nulla ibi capitis et membrorum unio, nisi hic ante fuerit viae et vitae similitudo et conjunctio. Debet enim miles, sicut imperator ambulavit, et ipse ambulare. In primis igitur constat et consequens est, et ex superiori promisso teneor sic, ut post subsolarem et visibilem pugnam militis ad subsolarem similiter et visibilem imperatoris pugnam conformatam quasi post melum primum et post subsolarem et visibilem triumphalis mortis militis ad subsolarem et visibilem imperatoris palmam itidem conformatam, quasi post melum secundum deinceps et subsequenter nunc ad suprasolaris et invisibilis triumphalis mortis palmae militis ad suprasolarem similiter et invisibilem palmam triumphalis mortis imperatoris audiendam consonantiam hic quasi jam tertius melus formetur. Quae tamen hujus meli tertii consonantia mira quidem et mortalium auribus inaudita, tam uniformis, imo tam unita est, ut magis quam reddat consonantiam, resonet unitatem. De qua melus hic tertius erit ultimus. Melus revera hic magis quam consonantiam resonaturus unitatem. Utpote post sudores et labores, post pressuras et angustias, post persecutiones et contradictiones, post pugnas et palmas, sponso jam in lecto et amica in amplexu. De supra solari igitur et invisibili imperatoris et militis palmae gloria, quod est tanquam de particulari quodam sponsi et sponsae epithalamico, melus hic.
39.3
Verum nunc stupet animus, tremit manus, obrigescit digitus, revera sicut sentio, multo plus quam prius grossior nunc et rigidior ad modulandum et formandum tertium melum hunc. De quo ante ipsius modulationem, imo mox cum etiam praemeditor et ad quid cithara nostra nunc modulanda sit recolo et adverto, stupor confestim mihi incutitur. Et ad palmam illam suprasolarem et invisibilem et in ea unitatem indivisam qua nunc sponso in lecto sponsa unitur in amplexu, ad haec, inquam, mentis meae attollens oculos nescio quae umbratilium phantasmatum aenigmata mentis meae mox oculis se ingerunt, et vicissim densa etiam obscurant caligine. Juxta prophetam tanquam caecus palpans ad parietem domus. Qua via etiam ad interiorem imperatoris et militis simul jam quiescentium thalamum tendam ignorans. Et hoc est quod jam me in historia testatum memini cum militis certantis adhuc monomachiam describerem, videlicet quod invitus avellerer a certante, eo quod post certantis triumphum, ipso jam in gloria deinceps mutus fierem, de caetero de regno suo nil dicturus quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Verum quidquid dixerim ego, sive in via, sive in patria, sive in morte, sive in vita, sive in pugna, sive in palma, a tanto domino meo et alumno patre avellor invitus. Nec mirum hoc cum ego quasi orphanus relictus solus, domino etiam meo et patre tam gloriose in mundo de mundo, sicut et ipse mundus videt et praeconizat, triumphante, vix tamen mihi adhuc audeat communicare mundus, etsi mundo etiam jam per patrem meum et dominum triumphato sic. Unde nec mirum si, quemadmodum prius a visibili ipsius pugna et palma quam sermone saltem protraxi ut potui, nunc multo magis ab invisibilis ipsius palmae gloria invisibili ego nunc sic solus relictus invitus avellar. De qua tamen tam victoriosa gloria eo meticulosius, eo etiam periculosius facio verbum, attolle praeconium, indulgeo animum, figo calamum, moveo manum, apto digitum, et formabo melum, quo mihi invisibilior palmae hujus gloria utpote suprasolari et visibili nemini. Quid igitur dicam mihi peccatori homunculo, jamjam uno levi et brevi flatu in pulviculum tenuem dispergendo invisibilem hanc? Imo patriarchis, prophetis, apostolis etiam et quotquot peregrinantibus adhuc peregrina et haec ipsis. Quorum unus: Oculus, inquit, Deus, non vidit absque te quae praeparasti exspectantibus te. Verumtamen poterit ipse nunc ad citharae nostrae ingenioli mei plectro torquendos superiores clavos ad modulandas chordas, ad movendum manus, ad aptandos digitos ad pulsandum citharam, ut melus hic tertius quo acutius formetur et subtilius conatui meo huic interiores sensus mei augere nunc vires fortius, quanto nunc amplius confirmatus est principatus ejus. Et certe ordinis exigeret consequentia et decens admodum, si quis tamen didicisset sic post visibilis pugnae imperatoris et militis melum primum et post eorumdem visibilis palmae melum secundum de invisibilis et suprasolaris palmae ipsorum gloria quasi melum tertium resonare. Cujus profecto meli remedio plenius restitueretur mundo quo dignus non erat mundus et historia libelli hujus. Verum melus hic in citharae chordis acutioribus et subtilioribus terreni et carnalis spiritus sensibus spissis omnino subductus modulationem desiderat. Alioquin totum absonum, totum dissonum, consonum nihil, auditui nihil nec etiam ejus ipsius qui pulsaverit citharam delectabile. Cum tamen juxta illud vetus proverbii:« Et qui dulce non canit tamen sibimet dulce canat.» Mei autem, sicut jam supra et hic iterum fateor, ad has citharae chordas tam acutas, tam subtiles, quae tamen solae, ut melus hic dulciter et concorditer resonet in cithara, pulsandae sunt, digiti certe mei grossi nimis et rigidi, spissi nimis et turgidi. Terreni quippe et carnalis hominis digiti hi, imo terrei et de terra. Quin potius terra ipsa jam jam in lutum vile et putridum, nec etiam ut pedibus conculcetur dignum, reversura. Cum tamen, ut melus hic in cithara digne et apte formetur, nullius praeterquam solius Dei digitus exspectandus. Spiritus quippe sapientiae, sicut multiplex, ita et ipse solus simplex, acutus, subtilis et mobilis est, omnibus etiam mobilibus mobilior: adeo quod attingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter. Unde et ipsius solius digitus ad melum hunc formandum aptus est. Et propterea solus hic qui talis spiritus et qui omnia suaviter disponit sic, solus quidem hic novit melum hunc suaviter citharizare, et solus ipse potest suaviter melum hunc citharizantes docere; qui videlicet habeant spiritum sui similem, simplicem, acutum, subtilem et mobilem. Ego tamen tanquam gradu testudineo sequax, ut solem comprehendam Domini mei gloriam de tam profunda hac lacrymarum valle suspiciens, velim nolim, possim non possim, animo utrumque et calamo, prout datum desuper, prosequar. Et qualibuscunque manibus et digitis utramque pulsabo citharam, formabo melum. Urget enim me, ut jam supra tetigi, charitas: verum, quia tanta et tota gloriae materia haec quae quotquot ante nos fuerunt vel sunt, quantumcunque praeclara ingenia prae nimio sui fulgore, utpote suprasolaris et invisibilis reverberat, de ipsa tamen ipso qui jam in ipsa est, Domino meo juvante aliquantisper locuturus faciam vel quod infantes solent utpote infans hic. Faciam, inquam, quod infantes, qui conantes loqui verba magis praecidunt aut dimidiant quam forment. Et ego vel sic formabo melum, quasi dans sine mente sonum: jubilans et tamen jubilationem nesciens. Quam non peregrinus in via, sed solus beatus populus sibi in patria vindicat. Juxta quod edocti illius citharoedi et id experti vox in cithara: Beatus, inquit, populus qui scit jubilationem.

Intertext edge

Open linked passage

Note