Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Herbertus de Boseham-1186
Vita S. Thomae
Thom 37.2.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11448 Visth4
37.2
His dictis, tantae quam supra descripsimus moestitiae aliquantulum consolationis videbatur infusum. Magis etenim quam ad verborum virtutem, respexit ad exhortantis dilectionem et fidem. Et ecce episcopus ille, cujus suasione et impulsu supra diximus verbum illud suppressum, scilicet salvo ordine, subito nuntiatur nos sequi. Et archipraesul convertens sermonem ad discipulum qui proxime locutus adhuc cum eo fuerat:« Sequatur, inquit, et vadat retro me Satanas.»
37.1.1
21. DE ARCHIPRAESULIS MOESTITIA ET PLANCTU. Quomodo archipraesul a viro apostolico sit absolutus.
37.1.1
Post paucos vero dies eo quod ex gestis cauteriatam gereret conscientiam, archipraesul cum multa festinatione ad Romanum mittit pontificem utpote cujus est sanare contritos corde et alligare contritiones eorum. Igitur sicut absens per scripta poterat, vulnus detegit, medicinam quaerit, interim toto tempore videlicet circiter quadraginta dies ab altari se arcens, donec reverso nuntio a pontifice, super his quibus se accusabat per apostolicum scriptum absolutionis gratiam obtinuisset, nuntio quidem in tam brevi reverso eo quod summus pontifex tunc in nobili et regia Galliarum civitate Senonis propter schisma moraretur. A quo et praeter absolutionis beneficium multam per apostolica scripta consolationem accepit, quibus ut et pastoralem sarcinam fortiter et alacriter sustineret, et strenue ad opera pastoralia se accingeret, paterno exhortabatur affectu. Verum et apostolicum ipse mandatum hoc tanquam hostiam coelitus sibi missam in omni jucunditate suscepit, sicut et qui spiritu ferventissimus erat; in omni, inquam, jucunditate et alacritate, hinc per apostolicae absolutionis gratiam, inde vero per apostolicam epistolam exhortatoriam, tanquam duo materni pectoris ubera, plene jam ipsius spiritu recreato: verum, quia, ut diximus, dominus papa erat prope, et confessionis saluberrimus usus per scripta nec fieri solet nec debet, videns etiam quia propter ea quae supra diximus, in populo suo vix faceret fructum, in propria persona summum pontificem adire disposuit, unde et suis etiam ignorantibus praeterquam duobus tribusve quos secum ducebat noctu clam transfretare attentavit. Nec enim si palam vellet, pateret egressus. Inter caeteras quippe praescriptas consuetudines fuit et haec, quod nemo pontificum vel personarum regni absque licentia regis vel justitiarum ejus terram egrederetur; unde et archipraesul clam egredi attentavit, bis quidem mare ingressus, sed quoties ingressus et repulsus, tanquam Deo per elementa sua ipsi in facto hoc resistente. Sicut enim omnia tempus habent, sic et tempus occurrendi et tempus fugiendi, fugae vero hujus necdum tempus. Quae etsi clam destinata, citissime tamen divulgatum per terram quod archipraesul sic transfretare attentasset; unde et stupet populus, proceres admirantur, pontifices turbantur, rex plurimum motus est, eo maxime, ut credebatur, quod archipraesul tam cito et subito contra statuta sua agere praesumpsisset.
37.1.2
Archipraesul vero intelligens Deo minime placere quod attentavit, audiens etiam certissime et sciens regem exacerbatum ex hoc, et propterea moestus, qui adeo regem diligebat quod eo exacerbato laetus et hilaris esse nequivisset, apud regiam illam mansionem quae dicitur Wodestoche acceleratim accessit ad regem. Rex vero venienti ad se archipraesuli honore, non tamen quem solebat, exhibito dissimulavit audita; quod tamen minime archipraesul et qui cum eo erant arbitrantur: dissimulavit, inquam, nisi quia velut jocando improperavit archipraesuli quare terram suam deserere voluisset, tanquam si ipsos duos simul capere non posset; verum jam deprehendit archipraesul, qui regem ex multo tempore et familiaritate eximia noverat, cor regis elongatum ab eo, et qui in aula id ipsum jam praedicabant; unde et quantocius licentiatus a rege discedens et intelligens apprime ab ipso cui mare et venti obediunt, egressum de terra inhibitum, cogitabat jam intra se, et secreto etiam suis expressit, deinceps aut cedendum turpiter aut certandum viriliter: verum et fultus apostolica auctoritate et exhortatione, sicut erat spiritus fervens, mox excussit se filius excussorum, cum prophetico sarculo evellens, destruens, dissipans et eradicans quidquid in horto Domini male plantatum reperisset. Non quiescebat manus, non parcebat oculus. Quidquid etiam pravum, quidquid asperum, quidquid distortum, non jam cum prophetico sarculo, sed in evangelica securi dejiciens; regias quidem et ecclesiasticas consuetudines bonas observans; alias vero in Ecclesiae detrimentum et cleri dedecus introductas, tanquam spuria quaedam vitulamina resecans, ne mitterent radices altas. Et tanquam de salebri nimis silva et veprosa, sic nitebatur pro viribus, quidquid asperum, incompositum, indecorum, obviumve foret, totum de populo suo delere et exturbare, ut faceret prava in directa et aspera in vias planas.
37.1.3
Sed heu! grandis quidem opera, sed parva mora. Jam enim eo ipso suscitantur et adversarii a dextris et a sinistris: ita ut prophetatum de capite huic illius capitis membro aptari possit, quod videlicet positus sit in ruinam et in resurrectionem multorum et in signum cui contradicetur. Currunt hinc quotidie ad regem rumigeruli, accusantes quod consuetudines regias, quas se observaturum juraverat, non observaret, inde vero pulsant queruli plangentes quod de nimio regiae gratiae favore confisus eos exhaeredasset. Sed super omnes aemuli aulici pungunt et instigant, improperantes jam manifeste tot et tantorum bonorum ingratitudinem. Jam enim serpens ille tabidus, quem circa operis hujus initium diximus latenter per aulam et angulatim serpsisse, manifeste exerit caput. Et haec certe, ut dicit Sapiens, lingua tertia, quae multos commovit et dispersit de gente ad gentem. Tres igitur hi rumigeruli, queruli et aemuli aulici; primi ut sciniphes, secundi ut apes, tertii vero scorpiones; omnes hi jam virum depungentes et regem jugiter instigantes, ita ut vox illa de capite congruat et huic illius capitis membro: Sicut apes, inquit, circumdederunt me, et exarserunt sicut ignis in spinis. Convenerunt igitur omnes hi archipraesulem pungentes et regem contra archipraesulem suum instigantes, nec igitur mirum, si ad instigationes has tanquam ad aculeos tot cor regis expungatur et in irae et indignationis flammam ebulliat. Unde et ex his, quae quotidie colliguntur, stipulis, rex magis ac magis accenditur, et ira, repressa adhuc intus, excrescit in dies, quae et tandem erumpit. Si enim sufflaveris, inquit Sapientia, quasi ignis exardebit. Et in primis quidem ad dictorum querulorum instantiam archipraesul citatur ad causam, ut super quibusdam ablatis sibi, ut dicebant praediis ipsis veniat responsurus.
37.2.1
21. DE ARCHIPRAESULIS MOESTITIA ET PLANCTU. De citatione archipraesulis apud Norhamtune.
37.2.1
Verum quia ad citationem primam in propria persona se non exhibuit, misso tamen procuratore secundo citatur, et praeter tempus locus etiam determinatur, nobile videlicet illud et regium castrum quod dicitur Norhamtune. Tempus, ni fallor, mensis October, hebdomadae feria quinta, sexta ante beati Calixti papae et martyris natalitium. Ad diem et locum hunc ex edito regio regni pontifices universi et proceres districtissime convocantur.
37.2.2
Sed quae hactenus stetit in littore, nunc navis in altum trahenda. Nam, qui hucusque navigavimus in portu, in mare deinceps magnum et spatiosum velificare nos oportet, et inter Scyllaeos canes et Charybdim, inter Syrtes et periculosas alias multas maris voragines navis nostra ducenda. O voragines maris! o pericula saeculi! Omnia excelsa tua et fluctus tui super nos transierunt. Dixit enim et stetit spiritus procellae et exaltati sunt fluctus ejus.

Intertext edge

Open linked passage

Note