Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Herbertus Turrium in Sardinia
De miraculis
Mira 4
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11356 Demir2
4.1.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT PRIMUM. De Dominici apud urbem Legionensem solitarii mira vitae asperitate: et de malis ac bonis spiritibus pene indesinenter illi apparentibus.
4.1.1
In regione Hiberiae, haud procul ab urbe Legionensi constat esse solitarium quemdam, virum sanctitatis excellentissimae, virum plane Dominicum non minus re quam nomine, qui non fervore novitio de mundi conversatione recenter egrediens, ad pugnam eremiticam prodiit, sed de domo Carrezedae, quae est famosum et magnae religionis coenobium in illa regione, ubi sanctissime fuerat a puero conversatus, cum jam provectae aetatis et perfectae virtutis existeret, annuente praelato tanquam strenuus miles ad singulare certamen egressus est, ut Golia prostrato, tandem de 242 manibus allophylorum pro centum praeputiis quae promiserat, ducenta reportaret. Iste ergo vir frugi atque abstemius sub tanta parcitate victum corporis redigit, ut singulis diebus praeter Dominicam omni tempore jejunans, ad vesperum pane et aqua reficiatur. Quia vero dentes ei prae senio pene omnes elapsi, seu laxati sunt, ut solidum aliquid masticare non valeat; aqua calida utitur, qua panem aridum infundat. Interdum tamen, licet rarius accidat apponitur ei pro pitantia magna semicrudi oleris aut leguminis tantummodo sale condita succositas, in qua panis ipsius duritiam molliens glutire praevaleat. De caetero carnem, piscem, caseum, ovum, oleum, vinum et quaecunque hujusmodi nutrimenta tanta suo corpori pertinacia interdicit, ut homo debilis et grandaevus modum discretionis in hoc excedere videatur, et propter tolerantiae hujus rigiditatem, a plurimis non carneus homo, sed quasi lapideus aut ligneus judicetur. Cilicii quoque asperitate, corporis poenitentiam aggravat, ne qua victus sive amictus suavitate- caro lasciviens insolescat.
4.1.2
Porro quietem solitudinis ob contemplationis studium adeo sectatur et diligit, ut omnium fere hominum, praecipue saecularium frequentationes et colloquia magnopere fugiat, et mense aliquoties integro, vel quantum amplius potest, a confabulatione mortalium, causa divinae collocutionis abstineat. Quem si gravis necessitas tandem loqui compulerit, ab otiosis et non necessariis semper sollicite cavens, breviloquus esse contendit, saepiusque sermonem orditum praecidere quam praetexere satagit. Moxque recluso cavernae in qua se vivum sepelivit, ostiolo, mundo nihilominus oculos claudit, et ita protinus in 243 idipsum obdormit et requiescit. Mira namque et inenarrabili jocunditate, sicut ab ejus ore audivi, in illo silentio fruitur, et mens ejus semper in Deo, semper in coelo cum angelis et sanctis speculando deliciatur, et perennium bonorum quadam primitiali dulcedine, quam paucissimi credunt, et multo pauciores in praesenti tempore sentiunt, velut ab ubertate domus Dei, et torrente voluptatis inebriatur. Jam vero centenaria et millenaria, veniarum, quibus supplicando et orando Deum, quotidie se afflictat quis enarrare sufficiat? Praeterea quoque in praetermissa vigilandi, orandi psallendique instantia, in qua seipsum martyrizando, hostiam viventem, sanctam et Deo placentem quotidie exhibet, nec facile dici, nec facile credi potest. Nam praeter quotidianam divini officii pensionem, quam die noctuque regularibus horis tripliciter aut quadrupliciter reddit; ex quo ad vigilias surgit, psalterium integrum antelucano tempore devotione incredibili decantare, vel potius deplorare consuevit. Quid enim aliud dicere possim, cum tota illius oratio, atque cantatio, vel etiam confabulatio, igne charitatis in altari cordis semper ardente, sine lacrymis et suspiriis esse vix possit? Multos siquidem virtutum viros Deo donante cognovi, sed, ut verum fatear, in nullo mortalium talem et tantam compunctionis gratiam vidisse me memini, sicut in isto homine Dei.
4.1.3
Saepissime vero accidit ut orando sive psallendo, ignitum vehementer eloquium Dei sentiens, repente totus ignescat, et a fundo cordis ardentissima suspiria trahens, vi compunctionis obstante cogatur intermittere 244 quod dicebat, et vacare gemitibus inenarrabilibus, quibus anhelo spiritu vehementer exaestuat. Tunc vero crescente, in camino pectoris ejus, divini amoris incendio, sanctarum quoque virtutum ibidem desideria usquequaque fervescunt, et quasi de cacabo bulliente inundantes lacrymae foras uberius erumpunt. Quemadmodum enim mater affectuosa, unicae prolis quam tenerrime diligebat, occisum immoderato luctu et ejulatu plangere solet, ita vir iste perfectus defectum ac sterilitatem animae suae quam reputat, exsilii quoque praesentis prolongationem quam molestissime tolerat: nec non et diuturnam a Christo separationem, quem ardentissime amat, aegro animo ferens, miserabili planctu atque rugitu lamentatur et deflet. Haec ergo tempestas commotionis magnae, quam tumultus interioris quasi gemitus, et singultus cum diluvio aquarum multarum, exterius indicant, cum ita fuerit suscitata, vix per multum temporis spatium sedari potest. Et quod amplius est mirandum, hoc non semel, aut secundo, sed multis vicibus in die simul et nocte, sive oranti, sive legenti, sive colloquenti, seu quidpiam aliud agenti contingere solet. Quod cum ego saepius cernerem( siquidem datum est mihi divinitus virum illum Dominicum vidisse frequenter et familiariter cognovisse), cum ergo inspicerem talia, vellem nollem, totus in lamentum et fletum cum illo resolvebar, nimirum obstupescens atque admirans supra modum quomodo senile fractumque corpusculum tot et tantis jejuniis, vigiliis, caeterisque laboribus exhaustum, tantae cordis contritioni, tantae lacrymarum effusioni sufficeret, praesertim cum ab ineunte conversione sua dicatur id 245 ipsum fere semper egisse quod vix aliquis creditur vel per modicum tempus facere posse. Sed luce clarius patet quia virtutum omnium Deus, qui tam mirabilem compunctionis gratiam devotae animae contulit, ipse etiam corpori fesso ac defaecato, ut eidem dono sufficiat, non minore miraculo, idonei roboris valentiam indulsit. Transacta autem hora contritionis et anxiae lamentationis, redit iterum serenitas cordis. Et factus in mentis excessu, jocunda Dei praesentia per contemplationem suavissime fruitur. Sic ergo famulus Christi, modo calamitatem propriam intuens, modo divinam bonitatem inspiciens, via regia tutissime semper incedit, ut neque tentationum molestiis dejiciatur, nec virtutum successibus extollatur.
4.1.4
His igitur de sancti viri conversatione breviter insinuatis, videndum est quibus adversariis jugiter impugnetur, quibusque auxiliariis mirabiliter roboretur. Nam sicut eidem pie in Christo viventi nunquam desunt tribulationes, ita et per Christum semper in eo superabundant consolationes. Quadam itaque nocte dum adhuc in monasterio habitaret, surgens ad vigilias fratrum, solito more venit in chorum. Et ecce invenit spiritum immundum in stallo suo, similantem fratri qui juxta se manebat in choro: quem cum esse putaret, innuit ei ut dato sibi loco, in aliud stallum sese transferret. Quod cum diutius faceret, et ille non moveretur, tandem substomachans taedio, protensa manu tetigit eum, ut quasi non videntem ad se converteret, et abire faceret in locum suum. Et apprehendens eum per vestimentum, cum aliquantulum traheret ad se intuendum, protinus ille malignus 246 evanuit, et rediit ad nihilum quod nihil ante fuit.
4.1.5
Alio quoque tempore cum esset in itinere, occurrunt ei tres spiritus nequam, quasi latrones gladiis accincti, qui arcus etiam et sagittas manibus gerentes, ad feriendum ac diripiendum videbantur esse parati. Volebant enim, ut arbitror, Dei hominem deterrere, territumque in fugam convertere. Quos cum ille vidisset, arbitratus esse sicarios, aliquantulum timuit, non tamen ab itinere deflexit, aut restitit. Et cum propius accessisset, protinus ab oculis ejus phantastici praedones evanuerunt.
4.1.6
Innumera sunt ejusmodi ludibria atque molimina, quibus eum fallaces et erronei spiritus quotidie irritabant. Saepe, cum esset in spelunca sua, larvali effigie apparentes, aut etiam invisibili modo circa illum grassantes, modo terrores incutiebant, modo verbera inferebant. Saepe nocturnis horis, daemonum globus ac si turba latronum, subito irruentes, et velut effractis foribus tumultuose ingredientes, cum furore ac strepitu grandi in eum efferabantur, sed signo crucis armato nocere non permittebantur.
4.1.7
Factum est autem aliquando cum sederet in diversorio suo, ut erectis in coelum obtutibus contra radium solis, ipsius jubar attente intueretur. Et ecce Leviathan ille tortuosus, in specie draconis ardentis apparens, ac per eumdem solis radium descendens, subitaneo lapsu irruit in faciem ejus, tanquam vivum devoraturus. Quod cum ille cerneret, tremefactus in visu luridi anguis, totus inhorruit, ac pene exanimatus, nomen Christi anhelis vocibus inclamitabat, et crucis Dominicae vexillum ferali bestiae opponebat: quae coelesti virtute repulsa, 247 cum eum laedere non valeret, importune tamen circa illius faciem volitabat, et ei tergiversanti undique acriter imminebat. Cumque vir sanctus proterviam daemonis declinare non posset, claudebat oculos, et vultum vestibus operiebat, nec tamen aliquid inde proficiebat. Quod enim dictu mirabile est, larvalem illam effigiem ita palpebris obductis, sicut apertis oculis intuebatur; nec aliquo vestimentorum obice, natura illa subtilis ac penetrans arcebatur. Cum ergo videret quod aspectum belluae terribilis non liceret effugere, tandem aperiens oculos, libere videre permisit quod aliquo modo non poterat non videre. Ecce autem et alii atque alii daemones, serpentibus et variis animantibus similes, catervatim apparuerunt, totumque domicilium a summo usque deorsum protinus impleverunt. Quorum omnium tanta erat in quantitate disparitas, in qualitate diversitas, atque in forma deformitas, ut enarrari nullatenus queat. Igneus autem color multis eorum inesse parebat. Tunc irruentes in hominem Dei, circumdederunt eum sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis, iracundis motibus impetentes, et verberibus multis afficientes. Sed quamvis ignei viderentur, vim tamen urendi habere minime ab eo sentiebantur. Cum enim circa illum rotatu gyrovago et mobilissimo discursu per aerem oberrantes, saepissime capiti et corpori ejus illuderent, atque in ipsam faciem frequenter impingerent, multis quidem modis Dei famulum affligebant, minime tamen, ut dictum est, ustione aliqua cruciabant. Postea vero cum vir sanctus usque ad ostium foras procederet, ut ab eorum infestatione paululum respiraret, apparuerunt ei nihilominus infinitae 248 daemonum multitudines, conglobatis turbinibus in aere pervagantes, et quaquaversum a terra usque ad coelum universa replentes. Erant autem et isti tanta inaequalitate dissimiles, tanta enormitate terribiles, tantaque informitate deformes, ut tot monstrorum manerias, tot furiarum larvas humanus omnimodo sensus ferre non posset, nisi eum virtus uranica defensaret.
4.1.8
Dicebat vero praedictus vir( quod praetermittendum non est) quia videlicet spiritus immundi formas illas spiritales, in quibus ab eo semper in aere videbantur, pro signo crucis non deponebant; eas autem in quibus se phantastice transformabant, ad signum vitae protinus exuebant. Ab illo igitur die usque in hodiernum, ille Dei famulus visionem hujusmodi quotidie, vel potius tota die videre vigilando non destitit, tam die quam nocte, tam in tenebris quam in luce, tam clausis oculis quam apertis. Verumtamen terrores et afflictiones quas ab eis in primordio aegre sustinuit, jam per Dei gratiam funditus evasit. Et quamvis in circuitu ejus semper impii ambulent, et tanquam apparitores improbi sese illi visibiliter atque impudenter ingerere non cessent, adeo tamen nunc eorum pervicacem instantiam vilipendit, ut multo plus a pulicibus atque a muscis volitantibus metuat, quam ab illis.
4.1.9
Nam quia veraciter scriptum est: Immittet Angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos, ille magni consilii Angelus, ille virtutum coelestium Dominus, cum devotum sibi militem in tanta malignorum congressione aliquandiu probari permisisset, tandem misericordia motus delegavit de exercitu coeli auxiliarios 249 fortes, quorum beata praesentia roboratus, amodo securus in acie dimicando persisteret. Igitur aperti sunt oculi ejus, et vidit innumeram angelorum atque sanctorum multitudinem juxta se astantem, atque immenso lumine coruscantem. Quos ubi conspexit, exsultavit in gaudio magno, et gratias agens Deo ait intra se: Vere castra Dei sunt haec. Et nunc experimento didici quia Dominus mecum est tanquam bellator fortis. Jam si diaboli castra consistant adversum me, non timebit cor meum. Dominus enim mihi adjutor, et ego despiciam inimicos meos. Ab illo itaque tempore iidem non cessant luciflui spiritus hunc Dei famulum dignantissime visitare, et magnis consolationibus ineffabiliter recreare. Modum vero apparitionis istius, in quibus videlicet corporibus aut formis eos conspicere meretur, nunquam mihi voluit evidenter exprimere, etiam obnixe rogatus. Valde namque suspectum jactantiae vitium semper habebat, et ob hoc etiam ista in timore et tremore cum multis lacrymis proferebat, ne subripiente aliqua vanitate Deum offenderet, et ipsius gratiae detrimentum vel ex modica parte sentiret. Illud tamen aperte dicebat, quia jocundam eorum visitationem atque praesentiam in magni luminis claritate frequenter ac pene jugiter suscipiebat. Unde etiam in loco obscuriore solitus erat orare frequentius, eo quod ista luce( quasi indifferenter, sive clausis sive apertis oculis aspiciebat) copiosius ibi perfunderetur. Hoc etiam mihi vir sanctus innotuit, quia idem Dei omnipotentis mirabile donum, quod jam per annos plurimos obtinuerat, nunquam aperte alicui antea revelarat. In quo etiam magna ipsius apparet humilitas, qui ad reprimendum 250 cenodoxiae morbum, ita diuturno silentio pressit tantae eminentiae donum.
4.1.10
Quid ergo dicamus, fratres? Quid putamus quantae sit dignitatis et gratiae hominem adhuc corruptibili carne circumdatum, in prospectu suo bonorum et malorum spirituum praesentiam semper habere; illos a dextris ne commoveatur, istos a sinistris ne forte extollatur. A sinistris est virga correctionis unde erudiatur, a dextris est baculus sustentationis unde roboretur. In malis agnoscit quid improbandum sit, et quid fugiendum; in bonis intelligit quid amandum sit et quid appetendum.
4.1.11
Sciendum vero est quia vir iste, sicut ab eo partim accepimus, partim experimento cognovimus, hanc spiritalem habet a Deo gratiam, ut prophetico spiritu multa praevideat, et vix circa se praecipuum aliquid agatur, quod non sibi antea divinitus reveletur. Adeo namque jam per Spiritum sanctum serenata est conscientia ejus, et natura ipsius corporis defaecata, ut etiam soporatus, aut partim aut nihil phantasmaticae perturbationis atque illusionis sentiat; et vix quidquam aliquando somniet quod ei aliquid non portendat. Praeterea silendum non arbitror quod isdem Dei famulus, instar illius qui ait; Secretum meum mihi, secretum meum mihi, aviditati meae verbum quoddam arcanum quasi ad odorandum apposuit, quod tamen ad gustandum exponere noluit. Siquidem innotuit mihi scire se hominem, qui jam per triennium integrum de coelo accipiebat diebus singulis rationem. Cumque rogatus multum, tandem se hominem illum esse fateretur, perrexi etiam quaerere cujusmodi ratio erat illa quae sibi coelitus mittebatur. Ipse vero respondit 251 sermonem hunc esse profundum et clausum, nullique ab eo in praesenti absque Dei nutu aperiendum. Hoc autem unum existere, quod in donis spiritualibus sibi collocatis primum et maximum reputabat, et unde se Deo magis obnoxium judicabat.
4.1.12
Haec de sancti viri conversatione mirabili, prout in eo videre vel etiam ab ipso audire meruimus, simplici narratione perstrinximus. Nec dubium qum alia sint multa, et multo forsitan mirabiliora magnalium ejus insignia, quae relatu memorabili dignissima forent, si aliquo modo sciri potuissent. Quis enim aestimare sufficiat, quantis ille quotidie virtutum successibus provehatur, quantis in anima splendoribus repleatur, quam denique nova atque admiranda de die in diem visu et auditu percipiat, qui praesentis saeculi affectu et usu pene deposito, jam invisibilis mundi et alterius saeculi quodammodo capax, atque inhabitator efficitur; et cum incorporeis naturis quasi corporaliter conversando, rerum invisibilium certitudinem oculata fide comprehendit, et sensu corporis experitur? Vere beati omnes qui timent Deum. Vere felices qui in eo confidunt. Et nunc in isto homine Dominico manifeste cognoscimus quoniam gratia et misericordia Dei est in sanctos, et respectus in electos illius. 252
4.2
LIBER SECUNDUS. CAPUT II. Novitio cuidam Clarevallensi apparens Christus Dominus, ipsi et uni ex ejus sociis benedicit; tertium nomine et re Malignum praeterit, qui post triduum ab Ordine defecit.
4.2
Frater quidam religiosus, et magna praeditus gratia, nomine Anfulsus, cum adhuc esset in Claravalle novitius, vidit in visione apparentem sibi Dominum nostrum Jesum Christum in cruce. Erant autem, ut sibi videbatur, ibidem alii duo novitii, qui secum adhuc erant in probatione. Cum ergo suppliciter adorasset, ille misericordia motus respexit et benedixit eum, et alterum etiam cum eo supradictorum novitiorum. Quod cum ille vidisset, coepit eum rogare ut et tertium illum simili modo benediceret. Respondit autem Dominus nequaquam illum esse benedicendum, sed magis ad massam pertinere maledictorum. Post diem itaque tertium tertius ille neophytus, ut tristem sui nominis etymologiam male gerendo exprimeret( Malignus siquidem vocabatur), Ordine derelicto reversus est ad vomitum vitae saecularis, et factus est apostata vilis. Reliqui autem duo, qui a Domino benedici meruerunt, ipso miserante benedictionem haereditate possidebunt. Quorum scilicet praedictus Anfulsus jam sancto fine quievit; alter vero quia ad sortem benedictorum pertineat, in proposito suo juste et pie perseverando declarat. Hanc autem visionem suam quam praememoravi, ipse mihi qui viderat indicavit. 253
4.3
LIBER SECUNDUS. CAPUT III. Postridie Paschae monachus quidam Clarevallensis, dum esset in choro, vidit in sublimi fulgentem e medio dexteram, quae signo salutiferae crucis semel atque iterum in aere depicto psallentibus benediceret.
4.3
Novimus et alium quemdam in eodem monasterio fratrem, qui vidit hujusmodi visionem, sed utrum dormitans aut vigilans viderit, nescit; magis tamen vigilando et in exstasi positus vidisse se credit. Igitur secunda feria Paschae cum esset ad vigilias in choro Clarevallensi, facta est super eum manus Domini. Et ecce sursum in aere contra medium chori, apparuit ei dextera refulgens atque gloriosa, quae praesentem familiam confitentem nomini ejus sancto benedixit, et crucis benedictae signaculum semel ac secundo super eam impressit. Spiritus autem revelans mysteria loquebatur in corde videntis, atque dicebat:« Istud est brachium Dominantis; ista est dextera Dei omnipotentis.»
4.4.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT IV. Cum Gaufrido convertitur in Claravalle Andreas ex archidiacono Virdunensi, vir nobilissimus et delicatissimus: cui de perseverantia desperanti visa sunt pisa exquisiti saporis, quamvis aqua duntaxat et sale condita essent.
4.4.1
Eadem itaque die conversus est ibi vir nobilissimus, Andreas nomine, Virdunensis archidiaconus, qui causa visitationis illuc advenerat, nec tamen 254 aliquod ad praesens convertendi propositum habebat. Sed cum orationum suffragia petiturus, capitulum introisset vidit sanctae illius multitudinis ordinem, et velut angelicam conversationem, compunctus est vehementer, et insiliente subito in eum Spiritu Domini, illico in virum alterum mutatus est: tantoque fervore mundum deseruit, ut ne ad horam quidem vel pro amicis salutandis, vel pro domo rebusque disponendis ad suos remearet; sed incontinenti omnia, rumpendo magis quam solvendo reliquit, ut Christo citius adhaereret. Ut autem gemina crucis impressio evidentius appareret, alius quidam clericus, Gaufridus nomine, cum eo se reddidit; genere quidem humilior, sed probitate morum et generosa conversatione forsitan non inferior. Ambo igitur intrantes, ambo in ordine perseverantes bonam militiam militarunt, atque consummato certamine, benedictionis aeternae participes existunt. Sciendum tamen quia praefatus Andreas multa in probatione sustinuit tentamenta. Erat enim quasi tenerrimus ligni vermiculus, mollis et delicatus nimis, utpote qui a matris utero fuerat enutritus in involumentis et curis multis. Cumque teneritudinem pristinae conversationis aegre dedisceret, et noviter inchoatae laborem nimis arduum reputaret, cogitavit ut Lot quia egressus de Sodomis, non posset animam suam in monte salvare, unde et proposuit ad aliquem remissioris observantiae Ordinem declinare. Quod cum abbati loci domno Roberto jam saepius indicasset, tandem una die victus a pusillanimitate spiritus et tentatione, denuntiavit ei quia jam nullo modo poterat amplius sustinere. Tunc abbas precibus ac blanditiis 255 multis extorsit ab eo ut sibi ipsi vim faceret, et usque in diem tertium solummodo sustineret. Quo vix tandem impetrato, orationem statuit in conventu fieri ad Deum pro eo.
4.4.2
Eadem itaque die cum isdem novitius ad mensam accederet, pisorum edulium appositum reperit; quod genus leguminis ita prae caeteris omnibus fastidire solebat, ut etiam nauseam ei interdum provocaret. Quod cum gustare coepisset, mirabilem quamdam in eo comperit suavitatem, ita ut carnium esum saporis illius praestantia vinceret. Quod ubi persensit, arrepto protinus cochleari admovit propius et catinum; moxque oblitus parcimoniae, coctionem leguminis voravit usque ad fundum. Inter edendum autem digitum frequenter in ore ponebat, existimans se deprehendere posse cremia lardi, in quo legumen idem frixum esse putabat. Finita autem refectione festinavit abbatem sollicite percunctari utrumnam praecepisset pulmentum illud sagimine vel quavis alia pinguedine propter ipsum ex industria condiri. Illo vero negante, conventi sunt etiam super hoc pulmentarii. Tunc et ipsi protestati sunt in veritate se nihil in eo praeter salem et aquam apposuisse. Quo audito neophytus ille divinae circa se visitationis miraculum laetus advertit, et gratias agens Deo, deinceps a proposito Ordine moveri non potuit. Cumque secunda et tertia die et multo postea tempore praedictam suavitatem in ejusmodi cibariis persentiret, tandem magistra experientia didicit quia potens est Dominus, cum voluerit ad consolationem servorum suorum, eamdem saporis gratiam conferre leguminibus et oleribus, quam carnibus et piscibus indidit. 256 Unde et saepe dicebat quod magis nunc delectabatur in comestione pisorum et olerum quam antea faciebat in comessatione altilium et venationum.
4.5
LIBER SECUNDUS. CAPUT V. Quidam Clarevallensis monachus a Christo Domino sibi apparente benedicitur.
4.5
Frater quidam ejusdem coenobii cum se ad quaerendum Dominum magno desiderio convertisset, vidit illum aliquando sibi in visione apparentem. Sollicitus autem de sua salute flagitabat obnixe salutiferam ejus benedictionem, dicens:« Obsecro, Domine, benedic mihi ut salvus fiam.» Et benedixit eum in eodem loco. Quod cum ille vidisset, gavisus est gaudio magno. Et amplexatus beatissimam manum, a qua benedici meruerat, cum ingenti devotione osculabatur eam, atque dicebat:« Domine Jesu Christe, gratias tibi ago, quia benedixisti mihi, et salvus ero.»
4.6.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT VI. Odor ac sapor mirabilis, cum coelesti visione cuidam fratri Clarevallensi infusus.
4.6.1
In supradicto quoque monasterio novimus existere quemdam monachum, valetudine acuta olim graviter laborantem. Qui priusquam ad diem criticum pervenisset, factus est in agone et per 257 dimidium fere noctis quasi extra se fuit, multa videns et audiens quae modo longum est replicare. Eadem vero nocte defunctus est ibi quidam adolescens religiosus, mirae mansuetudinis ac patientiae monachus, qui languore maximo cruciatus, quamplurimis annis durum ac diuturnum martyrium duxit. Hic itaque moriens, et flatum novissimum diutius protrahens, prae acerbitate doloris crebros gemitus plangendo emittebat. Porro praedictus aeger cum eum plangentem audiret, dicebat intra se:« Planctus ille citius convertetur in cantum, et doloris istius extrema jamjamque occupabit gaudium sempiternum.» Cum haec et similia cogitaret, en quasi persona quaedam invisibilis ante lectulum ejus assistens, et diutissime commanens, ad singulos fere planctus quos ille moriens emittebat, mirabili atque inexperta quadam fragrantia ac suavitate nares ejus et fauces uberius inculcabat. Tunc vero sentiebat quasi quamdam coelestem virtutem, sensibiliter ac manifeste in seipsum introeuntem, et penetralia cordis ejus suavissime perungentem. Cum haec ergo diutius fierent, ecce repente apparuit ei quaedam apertura in coelo, per quam videbatur sibi videre usque ad tertium coelum. Et facta est in auribus ejus vox clamans, et dicens de excelso:« Sileat omnis terra, discedat omnis malignitas, Christus venit.» Tunc ergo visum est ei quod Dominus Jesus Christus ibi descenderet, ac totam domum illam sua benedictione repleret. Ipse vero tanta suavitate et gratia perfusus est, ut se in paradiso esse reputaret, et diceret: Domine Deus noster, en ista vita aeterna quam nobis promisisti. Haec est illa felicitas, illa suavitas, quam in tua dulcedine praeparasti. 258 Et nunc si revelatis oculis, bonum istud quod sentio, et quod teneo, mihi videre ac semper habere liceret, jam gaudium meum plenum atque perfectum esset. Mox imminente exitus hora, pulsata est tabula, et convenientibus cunctis ad fratris exitum muniendum, assumpta est anima illa, atque liberata corpore mortis hujus, et aeterna laetitia subintrante fugit ab ea dolor et gemitus. Credo, et vere confido, quia non dedignatus est eam introducere in requiem suam, qui propter eam ad terras venire dignatus est Jesus Christus Dominus noster.
4.6.2
Dum autem corpus ipsum sepulturae traderetur, alius quidam frater religiosus atque devotus, revelante Deo apertis oculis, sicut ipse protestatus est nobis, quasi quoddam feretrum vidit de monumento procedens, sursum ad aethera tendens. Porro praedictus aeger ab illa valetudine Deo volente convaluit, et ex iis, quae acciderant, magnifice consolatus gratias egit. Ut autem de illa revelatione quam in abitu fratris acceperat certior fieret, processu temporis collatum est coelitus ei ut ipsam benedictionis dulcedinem, quam tunc in odore aut sapore praestantissimo fuerat expertus, postmodum post dies et annos plurimos non quidem continue, sed tamen frequenter atque copiose sentire mereretur, prout ille benignus ac suavis Spiritus, qui ubi, et quando, et quantum vult spirat, pauperi suo misericorditer infundere dignabatur. Et non modo per somnium, aut per excessum, sopitis vel attonitis sensibus corporis, ut in illa forsitan agonia contigerat, sed corpore vigilante sensuque vigente, orando, psallendo, legendo seu quidpiam aliud agendo, eamdem suavitatis gratiam divinitus sentiebat 259
4.7
LIBER SECUNDUS. CAPUT VII. Videt novitius in Claravalle beatam Mariam Magdalenam ante altare stantem, ei vero negatur ad praesens visio beatissimae Dei Matris.
4.7
Fratri cuidam religioso atque devoto, dum adhuc novitius esset in eodem coenobio, datum est videre in spiritu beatam Mariam Magdalenam, splendido vultu et habitu ante altare stantem. Qua visa, repletus est frater ille laetitia magna. Cumque cogitaret animo, optando et supplicando, ut ei beatissima Dei Genitrix visibiliter monstraretur, facta est vox ad eum in ipsa visione, dicens:« Nosse te convenit, quia necdum idoneus es ad eam intuendam. Satage ergo et perfice quantum poteris, ut eam quandoque videre merearis.»
4.8
LIBER SECUNDUS. CAPUT VIII. Oratio conjunctis, aut expansis manibus, aliquot Christi apparitionibus comprobatur.
4.8
Alius vero quidam in eo loco novitius frater, cum ex toto corde Dominum quaerere proposuisset, solitus erat ubi opportune potuisset, conjunctis sive expansis manibus frequenter orare. Quadam itaque nocte in principio vigiliarum, cum esset in choro, clausis oculis, manibusque protensis ad Deum intendens, subito adfuit ibi Dominus Jesus Christus loquens ad eum, 260 et dicens:« Porrige mihi manus tuas.» Ad hanc itaque vocem cum aperuisset oculos frater ille multum obstupuit, et utrum dormiens an vigilans hoc audisset, non facile discernere potuit. Ex hac autem voce multam devotionem atque fervorem mente concipiens, ipsam formam orandi servare deinceps sollicitus fuit. Post aliquantum vero temporis cum jam monachus factus, in quodam ejusdem ecclesiae angulo foret, intento animo junctisque manibus stans et orans, subito fuit in spiritu; et ecce adfuit ei Dominus Jesus Christus suppositis atque expansis manibus illius suscipiens, et quasi ad professionem admittens. Quo facto cum fuisset homo reversus ad se, gavisus est gaudio magno valde. Jamque felici doctus experimento, certissime credidit, ubique divinam esse praesentiam; maxime vero ubi, ut ait sanctus Bernardus, sive orando, sive psallendo assistimus.
4.9.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT IX. De quodam adolescentulo Alemanno, qui in Claravalle ad vitam monasticam mirabiliter conversus, egregia sanctitate et divinis manifestationibus clarus fuit.
4.9.1
Egregius quidam adolescentulus de partibus Alemanniae oriundus, studiorum gratia, comitante didascalo suo Parisius adibat. Qui cum transitum haberent per domum Clarevallensem, magister ille videns loci conventum, et ordinem, nescio quo Dei judicio compunctus ad horam, petiit et obtinuit ut susciperetur ad conversionem. Cumque rogaret adolescentulum ut 261 secum remaneret, penitus non acquievit; multum siquidem abhorrebat a consortio, etiam et colloquio Cisterciensium monachorum; saepiusque rogaverat Dominum, nunquam sibi dari ad Ordinem illum velle converti. Proinde roganti magistro, et fratribus monasterii adhortantibus eum, dura cervice resistens, nullis praedicationum machinis poterat expugnari. Eadem igitur nocte dum eorum monita mente revolveret, facta est vox divinitus ad eum, dicens:« Si hinc recesseris, et Parisius veneris, usque ad Pentecostem morieris, et sine dubio morieris.» Ad hanc itaque vocem juvenculus ille multum obstupuit, necdum tamen potuit duritia cordis illius emolliri.
4.9.2
Porro sequenti nocte cum sopori membra dedisset, videbatur sibi esse demersus in limo putei profundi. Cumque desperatus ibidem jaceret, subito apparuit desuper ad oram putet beatus Joannes evangelista, in vultu et habitu beati Bernardi, cum alio quodam sancto, cujus nomen excidit mihi, qui et ipse simillimus erat cuidam religiosissimo viro, nomine Gerardo, portario Clarevallensi. Quos cum ille vidisset, rogabat obnixius ut sui misererentur. Cui beatus Joannes respondit:« Tu sano consilio acquiescere contemnens, opem flagitas a nobis?» Cumque ille promitteret se esse facturum quidquid ei placeret:« Vis ergo, inquit, fieri monachus in monasterio Clarevallensi?-- Etiam, Domine mi, libentissime volo.» Quod cum firmiter pollicitus esset sese citius impleturum, protinus eductum de profundo liberum abire dimiserunt. Mane igitur facto postulavit praesentari quantocius beato Bernardo. Quem cum antea non vidisset, continuo illum in vultu et habitu deprehendit; 262 ipsum esse pro certo recognoscens quem in nocte transacta, sub conditione convertendi, liberatorem habere meruerat. Proinde miratus vehementer atque compunctus, protinus eidem sancto viro se reddidit; a quo benigne receptus, mox in aetate teneriori gravitatis et sapientiae canos cunctis mirantibus induit. Porro praedictus magister ejus a proposito bono citius corruens et eumdem secum evertere satagens, fundatum in Christi amore juvenculum movere non potuit.
4.9.3
Hic ergo delicatus atque tenerrimus adolescens cum esset annorum quatuordecim, manum suam ad fortia mittens laetantibus angelis atque hominibus jugum Christi portandum aggreditur, et quasi agnus ad aratrum suscepti Ordinis applicatur. Sed mox miserante Deo juvenci fortitudinem induens, et agni mansuetudinem retinens, tanta charismatum eminentia a primis annis enituit, ut conversationis ipsius elegantia atque fragrantia contubernales ejus vehementer affecti gratularentur, ipsumque veluti paradisi vernantissimum florem, mirantes intuerentur. Quidam vero religiosus ac spiritualis ejusdem coenobii frater protestatus est mihi quod aliquando vidisset visionem hujusmodi. Aspiciebat eumdem adolescentem invitatorium ante altare canentem. Porro imago crucis quae erat in altari, quasi melodia ipsius delectata, de cruce descendit, veniensque expansis ulnis dignanter amplexata est eum, tenere sibimet astringendo, ac deosculando eum. Quod cum frater ille vidisset, animadvertit in hoc animam illam sanctam et Deo placentem existere, et apud illius clementiam magnae familiaritatis accessum spiritaliter obtinere. Hic 263 ergo amantissimus Domini tota die cum illo velut in thalamo morabatur, et beata ipsius praesentia per contemplationem suavissime fruebatur.
4.9.4
Quadam itaque nocte apparuit ei in somnis angelus Dei, et introduxit eum in quemdam thalamum gloriosum, in quo videbatur Dominus Jesus Christus in cruce pendere, et beata mater ejus Maria cum Joanne evangelista juxta crucem illius stare. Quem cum ingressus esset, tantae suavitatis fragrantiam sensit, ac si cellam aromaticam respersam omni pulvere pigmentario introisset. Prostratus vero in faciem suam Dominum adoravit, et benedictionem illius accipere meruit. Cumque excitus a somno fuisset, suaveolentiam quam dormiendo praesenserat, tribus postea diebus continuis vigilando persensit. Alia quoque nocte cum esset orationi intentus, meruit audire corporeis auribus angelicas voces, harmonia dulci atque praeclara in aethere personantes. Quarum videlicet vocum tanta erat altitudo, ut quantalibet humanarum intensio ad eam non posset ascendere. Cumque fuisset in eis aliquandiu delectatus, sublata est tandem ab auribus ejus hymnodiae coelestis amoenitas, sed diutissime remansit in corde conceptae devotionis immensa jocunditas, ita ut saepe memoriam abundantiae suavitatis illius eructans, mira devotione afficeretur, et totus in gaudium verteretur.
4.9.5
Praeterea quadam vice cum esset ad vigilias in ecclesia Clarevallensi, ipsa die Paschae, coepit attentius cogitare de passione et resurrectione Domini, ita ut ardente pietatis affectu, totus in lacrymas solveretur. Et ecce repente is qui in ejus corde ignem succenderat Dominus Jesus 264 Christus, jugulanti( sic) et flenti apparens, stetit ante illum in medio chori, manus suas expandens, et quasi ostendens ei. Porro in ejus beatissimis palmis loca clavorum evidentissime apparebant, ita ut de ipsis plagis recentibus sanguis manare videretur. Viso itaque Domino frater ille gavisus est gaudio magno valde, sed obstupescens, et quasi extra se factus, nesciebat in arcto temporis quid agere deberet. Volebat namque in medium prosilire, et pedes apprehendere Salvatoris; sed retinebat eum pudor et reverentia conventus, ne velut insaniens putaretur. Nam et hoc ignorabat utrum videlicet apparens Dominus ab eo solummodo, an et ab aliis pariter videretur. Flebat autem uberrime, eratque cor ejus in semetipso pietate liquescens prae immensa dulcedine amoris illius quem intuebatur. Verum in ipsa hora canebatur responsorium illud in ecclesia: Angelus Domini. Et tandiu apparitio illa perseveravit usquequo dictiones istae: Jam surrexit, venite, et videte, a choro cantatae perficerentur.
4.9.6
Factum est autem in die Pentecostes dum cantaretur ad vigilias hymnus ille, Te Deum laudamus, versu illo praedicto Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth, post inclinationem quae tunc fieri solet, frater isdem se erigens meruit aperte videre visionem quamdam gloriosam atque mirabilem de Trinitate quae Deus est, quam caeteris omnibus quas unquam videre meruerat, excellentiorem esse credebat. Modum tamen visionis ejusdem, quae vel qualis exstiterit, mihi nullatenus explicavit; asserens quod nunquam eam alicui auderet exponere, nisi fortasse prius voluntatem divinam super hoc ei daretur agnoscere. Utrum vero deinceps eam alicui revelaverit, 265 incertum est mihi. Nam et de caeteris visionibus quas supra memoravi, dicebat se non modice poenitere, quod eas cuiquam indicasset, timens utique ne hoc ipsum Domino displiceret; jamque propositi sui esse, alia multa quae viderat, vel si qua deinceps videre contingeret, perenni silentio sepelire. Haec ergo omnia quae superius retuli, aliaque quamplurima, quae, licet magna existimem, tamen brevitatis amore reticui, ab eodem Dei famulo arcana relatione cognovi, ea videlicet conditione ut usque ad obitum ejus apud me secreta tenerentur. Sed quia jam vocante se Domino, expletis in Ordine annis XXVI quam sinceriter vixit, tam feliciter obiit, ego solutus a nodo polliciti hujus, praefatas revelationes in quibus non modice consolatum fuisse me memini, ad aliorum aeque solamen praesenti paginae intuli.
4.10.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT X. Monachus quidem Clarevallensis, S. Joannis evangelistae cultui addictissimus, de divinis rebus multa per eum cognoscit.
4.10.1
Scimus quoque in eodem existere loco monachum timentem Deum, qui dum in eodem coenobio degeret, quadam die, vigilia Omnium Sanctorum, cum aliis stabat in choro. Hic vero beatum Joannem evangelistam praecipuo diligebat affectu; in cujus etiam Scriptura atque memoria multum delectabatur. Cumque de more legeretur ad missam epistola illa de Apocalypsi, mira dulcedine fruebatur in eisdem 266 verbis. Tandem vero in ultimo versu quo dicitur: Dignus est Agnus qui occisus est accipere virtutem et divinitatem, et caetera quae sequuntur, tota in ipso liquefacta est anima ejus igne divini amoris; tantaque jocunditatis affluentia perfusus est, ut prae immensitate laetitiae seipsum vix caperet. Proinde totus in jubilum raptus, totus extra se fuit, solum Christum quasi praesentem cordis oculis intuens, et brachiis interioribus amplectens. Dum vero ibidem staret, et pitantia illa coelesti mentem abunde reficeret, necdum finita missa sopor Domini irruit in eum; tenuis quidem, sed delectabilis, sed suavis. Statim namque praesentiam suam dignanter exhibuit dormienti, qui supradictam jocunditatem infuderat vigilanti Dominus Jesus Christus, cum eodem apostolo suo, alloquens eum audiente fratre, et dicens:« Hanc ego revelationem dudum tibi ostendi, non propter te solumnodo, cui jam de mea virtute et dilectione certa cognitio certaque fiducia inerat, sed maxime propter caeteros qui me similiter diligunt, ut et ipsi gloriam meam agnoscentes, similiter in me confidant.» Cum hoc ergo frater ille audisset, aperiens statim oculos, repletus est gaudio magno, tum propter indultam gratiam Dominicae visitationis et consolationis, tum propter ipsius Dei attestationem de veritate Apocalypsis; pro eo maxime quia dolens audierat quosdam haereticos ausos fuisse quondam eidem sancto libro detrahere, blasphemantes atque dicentes eum a sancto Joanne apostolo scriptum non esse.
4.10.2
Evolutis autem postea diebus circiter quindecim, cum supradictus frater pro peccatis suis valde sollicitus atque compunctus esset, astitit ei per visionem Dominus 267 Jesus Christus cum eodem apostolo suo. Tunc vero isdem beatus apostolus prior locutus est dicens:« Qui voluerit a Domino perfectam consequi veniam, oportet eum instanter peccata sua flendo ac poenitendo punire.» Respondens autem Dominus ait:« Si quis ad me pervenire voluerit, oportet eum idipsum ardenter optare.» His et hujusmodi frater ille commonitus, didicit jam cum Moabitide Ruth buccellam suam in aceto semper intingere, et panes azymos cum lactucis agrestibus comedens, exsultare Domino cum tremore. Postmodum autem die natali ejusdem sancti Joannis cum vigiliis interesset, vidit iterum in mentis excessu eumdem apostolum ante proprium ejus altare, sacerdotalibus ornamentis indutum, quasi missam celebraturum. Cumque post modicum intervallum, modicus ei somnus obrepsisset, repente transiit coram eo Dominus Jesus Christus, cum gloriosa matre sua, quibus statim intrantibus palatium quoddam, in quo dicebatur esse paradisus, janua remansit aperta. Illo vero mirante quod porta eadem minime clauderetur, dictum est ei:« Haec est janua vitae, quae ingresso per eam Domino cum sua Matre, cunctis fidelibus usque ad diem judicii patet.» Quo ille comperto ait intra se:« Ergo et mihi patet aditus paradisi. Ingrediar itaque in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei.» Quo cum intrare coepisset, excepit eum quaedam inenarrabilis jocunditas atque suavitas. Somno vero excusso cum jam aliquandiu vigilasset, putabat se adhuc esse in paradiso, nimirum perseverante in eo diutius illa jocunditate quae satis indicabat auctorem jocunditatis ibidem adfuisse. 268
4.11.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XI. Asserit S. Bernardus ex Dei revelatione multorum animas statim a corporis egressu, libero et expedito transitu coelum penetrare. Item quotquot in Ordine Cisterciensi, vigente nimirum disciplina, perseveraturi essent, salvos fore. Guidoni fratri suo praedicit fore, ut quia rei Clarevallensis familiae nimium studeret, extra Claramvallem moreretur.
4.11.1
Beatus Bernardus abbas Clarevallensis intravit aliquando solito more ad solatiandos novitios fratres, qui eo tempore erant in probatione, centenarium numerum excedentes. Quos cum in exhortatione et consolatione multa illo suo ardenti eloquio ad amorem coelestium vehementius accendisset, ad ultimum intulit, dicens eis:« Beati eritis, fratres, si perseverare volueritis in disciplina Ordinis quem tenetis, quoniam haec est profecto via regia, via sancta, via secura, quae recto tramite ducit ad gaudia sempiterna. Dico enim vobis in veritate vidisse me pluries, non modo in somnis, ut assolet, aut per visionem, sed orando et vigilando, per manifestam revelationem, monachorum, conversorum ac novitiorum animas ab ista lacrymarum valle, mox ubi de corporibus egressae fuerant, libero et expedito transitu ad summa conscendere, et sine impedimento coeli pervia penetrare.» Quod si vos ista laetificant, audite laetanter: adhuc laetiora subnectam. Factum est aliquando in monasterio isto, audiente me missam cum caeteris in conventu, ut abluendis manibus sacerdotis neglectu ministrantium aqua deesset. Quae dum 269 interim quaeritur et affertur, remorata est propter hoc explendi sacrificii actio plusquam oporteret. Quo facto, apparuit mihi protinus in ipso choro quidam ex monachis nostris, vir venerabilis ac religiosus, non longe antea defunctus. Stans ergo et intuens me, coepit movere caput, veluti si esset adversum me aliqua indignatione permotus. Quem ego ubi cognovi, percunctatus sum illico quidnam sibi vellet quod tam subito et inopinate apparens, contra me caput agitaret. Ille autem respondit, dicens: Si fratres vestri cognoscerent quot et quantos habeant in coelis socios et amicos, multum utique sibi ab omnibus negligentiis praecaverent ne illos offenderent, maxime quia omnes ad eorum consortium pertinent. Quod cum laetis auribus percepissem, protinus inspirante Deo venit in animum mihi frater quidam acediosus, qui prae caeteris negligentior videbatur; et de illo sciscitatus sum, dicens:« Quid igitur? Putas quia frater ille, designavi autem illum ex nomine, poterit aliquo modo fieri salvus?» Ipse vero respondit:« Et iste salvabitur, et caeteri omnes sine dubio salvabuntur.» Cum haec ille dixisset, evanescens ab oculis meis, in coelum unde venerat se recepit, meque indicibili gaudio pro tanta consolatione replevit.
4.11.2
Vos autem, filioli, non putetis ad illos tantummodo fratres, qui in ipso tempore hic intus morabantur, hanc coelestis oraculi repromissionem singulariter pertinere, sed etiam vosmetipsos cum caeteris qui in domo ista, vel in isto Ordine usque ad finem Deo servient, credite firmiter ac sperate, miserante Deo, cunctos esse salvandos et ab illo nuntio coelesti omnes pariter designatos. Hanc 270 beati Bernardi narrationem plurimi ex eis qui audierunt, hodieque susperstites cum gaudio recolunt, maxime Joannes, vir religiosus, et ejusdem coenobii provisor idoneus, qui praedicto sermoni laetus interfuit, ipsumque fuisse praecipuum suae ipsius perseverationis in Ordine stabilimentum constantissime asserit. Multa vero similiter astruunt, quod haec eadem verba de visionibus animarum, quae supra retulimus, iste Dei servus dum aliquando sermonem in capitulo faceret, etiam praesentibus ipsis interloquendo consolationis gratia recitarit. Hic autem Dei famulus cum audisset aliquando quemdam de filiis suis spiritualibus virum bonum et religiosum, missum ab eo in Northmanniam, desperata ibidem aegritudine laborantem, decrevit mittere, et reducere eum ad se, ut devotus frater in nidulo suo moreretur, et desiderata sibi sepultura non privaretur. Verumtamen quidam de fratribus ejus carnalibus, nomine Guido, nitebatur huic obviare consilio, quia cum esset unus de provisoribus Claraevallis, intendebat, ut credo, parcere sumptui et labori. Qui cum pertinaciter hujusmodi dissuasioni insisteret, dixit ad eum beatus Bernardus:« Nunquid major est tibi cura de pecunia vel jumentis, quam de fratribus tuis? Quia ergo non vis ut fratres nostri nobiscum requiescant in valle ista, nec tu ipse requiesces in ea.» Et factum est ita. Nam isdem Guido quanquam alias vir bonus et religiosus foret, tamen ut sermo sancti impleretur, non est consummatus in Claravalle, sed apud Pontiniacum praeventus aegritudine, lecto decubuit, ibique disponente Deo, et terminum vitae, et sepulturae locum accepit. 271
4.12
LIBER SECUNDUS. CAPUT XII. Simoni abbati Caziaci, de nigro Ordine Benedictinorum, S. Bernardus quandiu vixit, transitum negavit ad Claramvallem, praedicens tamen (quod postea evenit) ipsum in Claravalle moriturum.
4.12
272

Intertext edge

Open linked passage

Note