Herbertus Turrium in Sardinia
De miraculis
Mira 4.1.3
Choose a text
More by Herbertus Turrium in Sardinia
—
11356 Demir2
4.1.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT PRIMUM. De Dominici apud urbem Legionensem solitarii mira vitae asperitate: et de malis ac bonis spiritibus pene indesinenter illi apparentibus.
4.1.1
In regione Hiberiae, haud procul ab urbe Legionensi constat esse solitarium quemdam, virum sanctitatis excellentissimae, virum plane Dominicum non minus re quam nomine, qui non fervore novitio de mundi conversatione recenter egrediens, ad pugnam eremiticam prodiit, sed de domo Carrezedae, quae est famosum et magnae religionis coenobium in illa regione, ubi sanctissime fuerat a puero conversatus, cum jam provectae aetatis et perfectae virtutis existeret, annuente praelato tanquam strenuus miles ad singulare certamen egressus est, ut Golia prostrato, tandem de 242 manibus allophylorum pro centum praeputiis quae promiserat, ducenta reportaret. Iste ergo vir frugi atque abstemius sub tanta parcitate victum corporis redigit, ut singulis diebus praeter Dominicam omni tempore jejunans, ad vesperum pane et aqua reficiatur. Quia vero dentes ei prae senio pene omnes elapsi, seu laxati sunt, ut solidum aliquid masticare non valeat; aqua calida utitur, qua panem aridum infundat. Interdum tamen, licet rarius accidat apponitur ei pro pitantia magna semicrudi oleris aut leguminis tantummodo sale condita succositas, in qua panis ipsius duritiam molliens glutire praevaleat. De caetero carnem, piscem, caseum, ovum, oleum, vinum et quaecunque hujusmodi nutrimenta tanta suo corpori pertinacia interdicit, ut homo debilis et grandaevus modum discretionis in hoc excedere videatur, et propter tolerantiae hujus rigiditatem, a plurimis non carneus homo, sed quasi lapideus aut ligneus judicetur. Cilicii quoque asperitate, corporis poenitentiam aggravat, ne qua victus sive amictus suavitate- caro lasciviens insolescat.
4.1.2
Porro quietem solitudinis ob contemplationis studium adeo sectatur et diligit, ut omnium fere hominum, praecipue saecularium frequentationes et colloquia magnopere fugiat, et mense aliquoties integro, vel quantum amplius potest, a confabulatione mortalium, causa divinae collocutionis abstineat. Quem si gravis necessitas tandem loqui compulerit, ab otiosis et non necessariis semper sollicite cavens, breviloquus esse contendit, saepiusque sermonem orditum praecidere quam praetexere satagit. Moxque recluso cavernae in qua se vivum sepelivit, ostiolo, mundo nihilominus oculos claudit, et ita protinus in 243 idipsum obdormit et requiescit. Mira namque et inenarrabili jocunditate, sicut ab ejus ore audivi, in illo silentio fruitur, et mens ejus semper in Deo, semper in coelo cum angelis et sanctis speculando deliciatur, et perennium bonorum quadam primitiali dulcedine, quam paucissimi credunt, et multo pauciores in praesenti tempore sentiunt, velut ab ubertate domus Dei, et torrente voluptatis inebriatur. Jam vero centenaria et millenaria, veniarum, quibus supplicando et orando Deum, quotidie se afflictat quis enarrare sufficiat? Praeterea quoque in praetermissa vigilandi, orandi psallendique instantia, in qua seipsum martyrizando, hostiam viventem, sanctam et Deo placentem quotidie exhibet, nec facile dici, nec facile credi potest. Nam praeter quotidianam divini officii pensionem, quam die noctuque regularibus horis tripliciter aut quadrupliciter reddit; ex quo ad vigilias surgit, psalterium integrum antelucano tempore devotione incredibili decantare, vel potius deplorare consuevit. Quid enim aliud dicere possim, cum tota illius oratio, atque cantatio, vel etiam confabulatio, igne charitatis in altari cordis semper ardente, sine lacrymis et suspiriis esse vix possit? Multos siquidem virtutum viros Deo donante cognovi, sed, ut verum fatear, in nullo mortalium talem et tantam compunctionis gratiam vidisse me memini, sicut in isto homine Dei.
4.1.3
Saepissime vero accidit ut orando sive psallendo, ignitum vehementer eloquium Dei sentiens, repente totus ignescat, et a fundo cordis ardentissima suspiria trahens, vi compunctionis obstante cogatur intermittere 244 quod dicebat, et vacare gemitibus inenarrabilibus, quibus anhelo spiritu vehementer exaestuat. Tunc vero crescente, in camino pectoris ejus, divini amoris incendio, sanctarum quoque virtutum ibidem desideria usquequaque fervescunt, et quasi de cacabo bulliente inundantes lacrymae foras uberius erumpunt. Quemadmodum enim mater affectuosa, unicae prolis quam tenerrime diligebat, occisum immoderato luctu et ejulatu plangere solet, ita vir iste perfectus defectum ac sterilitatem animae suae quam reputat, exsilii quoque praesentis prolongationem quam molestissime tolerat: nec non et diuturnam a Christo separationem, quem ardentissime amat, aegro animo ferens, miserabili planctu atque rugitu lamentatur et deflet. Haec ergo tempestas commotionis magnae, quam tumultus interioris quasi gemitus, et singultus cum diluvio aquarum multarum, exterius indicant, cum ita fuerit suscitata, vix per multum temporis spatium sedari potest. Et quod amplius est mirandum, hoc non semel, aut secundo, sed multis vicibus in die simul et nocte, sive oranti, sive legenti, sive colloquenti, seu quidpiam aliud agenti contingere solet. Quod cum ego saepius cernerem( siquidem datum est mihi divinitus virum illum Dominicum vidisse frequenter et familiariter cognovisse), cum ergo inspicerem talia, vellem nollem, totus in lamentum et fletum cum illo resolvebar, nimirum obstupescens atque admirans supra modum quomodo senile fractumque corpusculum tot et tantis jejuniis, vigiliis, caeterisque laboribus exhaustum, tantae cordis contritioni, tantae lacrymarum effusioni sufficeret, praesertim cum ab ineunte conversione sua dicatur id 245 ipsum fere semper egisse quod vix aliquis creditur vel per modicum tempus facere posse. Sed luce clarius patet quia virtutum omnium Deus, qui tam mirabilem compunctionis gratiam devotae animae contulit, ipse etiam corpori fesso ac defaecato, ut eidem dono sufficiat, non minore miraculo, idonei roboris valentiam indulsit. Transacta autem hora contritionis et anxiae lamentationis, redit iterum serenitas cordis. Et factus in mentis excessu, jocunda Dei praesentia per contemplationem suavissime fruitur. Sic ergo famulus Christi, modo calamitatem propriam intuens, modo divinam bonitatem inspiciens, via regia tutissime semper incedit, ut neque tentationum molestiis dejiciatur, nec virtutum successibus extollatur.
4.1.4
His igitur de sancti viri conversatione breviter insinuatis, videndum est quibus adversariis jugiter impugnetur, quibusque auxiliariis mirabiliter roboretur. Nam sicut eidem pie in Christo viventi nunquam desunt tribulationes, ita et per Christum semper in eo superabundant consolationes. Quadam itaque nocte dum adhuc in monasterio habitaret, surgens ad vigilias fratrum, solito more venit in chorum. Et ecce invenit spiritum immundum in stallo suo, similantem fratri qui juxta se manebat in choro: quem cum esse putaret, innuit ei ut dato sibi loco, in aliud stallum sese transferret. Quod cum diutius faceret, et ille non moveretur, tandem substomachans taedio, protensa manu tetigit eum, ut quasi non videntem ad se converteret, et abire faceret in locum suum. Et apprehendens eum per vestimentum, cum aliquantulum traheret ad se intuendum, protinus ille malignus 246 evanuit, et rediit ad nihilum quod nihil ante fuit.
4.1.5
Alio quoque tempore cum esset in itinere, occurrunt ei tres spiritus nequam, quasi latrones gladiis accincti, qui arcus etiam et sagittas manibus gerentes, ad feriendum ac diripiendum videbantur esse parati. Volebant enim, ut arbitror, Dei hominem deterrere, territumque in fugam convertere. Quos cum ille vidisset, arbitratus esse sicarios, aliquantulum timuit, non tamen ab itinere deflexit, aut restitit. Et cum propius accessisset, protinus ab oculis ejus phantastici praedones evanuerunt.
4.1.6
Innumera sunt ejusmodi ludibria atque molimina, quibus eum fallaces et erronei spiritus quotidie irritabant. Saepe, cum esset in spelunca sua, larvali effigie apparentes, aut etiam invisibili modo circa illum grassantes, modo terrores incutiebant, modo verbera inferebant. Saepe nocturnis horis, daemonum globus ac si turba latronum, subito irruentes, et velut effractis foribus tumultuose ingredientes, cum furore ac strepitu grandi in eum efferabantur, sed signo crucis armato nocere non permittebantur.
4.1.7
Factum est autem aliquando cum sederet in diversorio suo, ut erectis in coelum obtutibus contra radium solis, ipsius jubar attente intueretur. Et ecce Leviathan ille tortuosus, in specie draconis ardentis apparens, ac per eumdem solis radium descendens, subitaneo lapsu irruit in faciem ejus, tanquam vivum devoraturus. Quod cum ille cerneret, tremefactus in visu luridi anguis, totus inhorruit, ac pene exanimatus, nomen Christi anhelis vocibus inclamitabat, et crucis Dominicae vexillum ferali bestiae opponebat: quae coelesti virtute repulsa, 247 cum eum laedere non valeret, importune tamen circa illius faciem volitabat, et ei tergiversanti undique acriter imminebat. Cumque vir sanctus proterviam daemonis declinare non posset, claudebat oculos, et vultum vestibus operiebat, nec tamen aliquid inde proficiebat. Quod enim dictu mirabile est, larvalem illam effigiem ita palpebris obductis, sicut apertis oculis intuebatur; nec aliquo vestimentorum obice, natura illa subtilis ac penetrans arcebatur. Cum ergo videret quod aspectum belluae terribilis non liceret effugere, tandem aperiens oculos, libere videre permisit quod aliquo modo non poterat non videre. Ecce autem et alii atque alii daemones, serpentibus et variis animantibus similes, catervatim apparuerunt, totumque domicilium a summo usque deorsum protinus impleverunt. Quorum omnium tanta erat in quantitate disparitas, in qualitate diversitas, atque in forma deformitas, ut enarrari nullatenus queat. Igneus autem color multis eorum inesse parebat. Tunc irruentes in hominem Dei, circumdederunt eum sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis, iracundis motibus impetentes, et verberibus multis afficientes. Sed quamvis ignei viderentur, vim tamen urendi habere minime ab eo sentiebantur. Cum enim circa illum rotatu gyrovago et mobilissimo discursu per aerem oberrantes, saepissime capiti et corpori ejus illuderent, atque in ipsam faciem frequenter impingerent, multis quidem modis Dei famulum affligebant, minime tamen, ut dictum est, ustione aliqua cruciabant. Postea vero cum vir sanctus usque ad ostium foras procederet, ut ab eorum infestatione paululum respiraret, apparuerunt ei nihilominus infinitae 248 daemonum multitudines, conglobatis turbinibus in aere pervagantes, et quaquaversum a terra usque ad coelum universa replentes. Erant autem et isti tanta inaequalitate dissimiles, tanta enormitate terribiles, tantaque informitate deformes, ut tot monstrorum manerias, tot furiarum larvas humanus omnimodo sensus ferre non posset, nisi eum virtus uranica defensaret.
4.1.8
Dicebat vero praedictus vir( quod praetermittendum non est) quia videlicet spiritus immundi formas illas spiritales, in quibus ab eo semper in aere videbantur, pro signo crucis non deponebant; eas autem in quibus se phantastice transformabant, ad signum vitae protinus exuebant. Ab illo igitur die usque in hodiernum, ille Dei famulus visionem hujusmodi quotidie, vel potius tota die videre vigilando non destitit, tam die quam nocte, tam in tenebris quam in luce, tam clausis oculis quam apertis. Verumtamen terrores et afflictiones quas ab eis in primordio aegre sustinuit, jam per Dei gratiam funditus evasit. Et quamvis in circuitu ejus semper impii ambulent, et tanquam apparitores improbi sese illi visibiliter atque impudenter ingerere non cessent, adeo tamen nunc eorum pervicacem instantiam vilipendit, ut multo plus a pulicibus atque a muscis volitantibus metuat, quam ab illis.
4.1.9
Nam quia veraciter scriptum est: Immittet Angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos, ille magni consilii Angelus, ille virtutum coelestium Dominus, cum devotum sibi militem in tanta malignorum congressione aliquandiu probari permisisset, tandem misericordia motus delegavit de exercitu coeli auxiliarios 249 fortes, quorum beata praesentia roboratus, amodo securus in acie dimicando persisteret. Igitur aperti sunt oculi ejus, et vidit innumeram angelorum atque sanctorum multitudinem juxta se astantem, atque immenso lumine coruscantem. Quos ubi conspexit, exsultavit in gaudio magno, et gratias agens Deo ait intra se: Vere castra Dei sunt haec. Et nunc experimento didici quia Dominus mecum est tanquam bellator fortis. Jam si diaboli castra consistant adversum me, non timebit cor meum. Dominus enim mihi adjutor, et ego despiciam inimicos meos. Ab illo itaque tempore iidem non cessant luciflui spiritus hunc Dei famulum dignantissime visitare, et magnis consolationibus ineffabiliter recreare. Modum vero apparitionis istius, in quibus videlicet corporibus aut formis eos conspicere meretur, nunquam mihi voluit evidenter exprimere, etiam obnixe rogatus. Valde namque suspectum jactantiae vitium semper habebat, et ob hoc etiam ista in timore et tremore cum multis lacrymis proferebat, ne subripiente aliqua vanitate Deum offenderet, et ipsius gratiae detrimentum vel ex modica parte sentiret. Illud tamen aperte dicebat, quia jocundam eorum visitationem atque praesentiam in magni luminis claritate frequenter ac pene jugiter suscipiebat. Unde etiam in loco obscuriore solitus erat orare frequentius, eo quod ista luce( quasi indifferenter, sive clausis sive apertis oculis aspiciebat) copiosius ibi perfunderetur. Hoc etiam mihi vir sanctus innotuit, quia idem Dei omnipotentis mirabile donum, quod jam per annos plurimos obtinuerat, nunquam aperte alicui antea revelarat. In quo etiam magna ipsius apparet humilitas, qui ad reprimendum 250 cenodoxiae morbum, ita diuturno silentio pressit tantae eminentiae donum.
4.1.10
Quid ergo dicamus, fratres? Quid putamus quantae sit dignitatis et gratiae hominem adhuc corruptibili carne circumdatum, in prospectu suo bonorum et malorum spirituum praesentiam semper habere; illos a dextris ne commoveatur, istos a sinistris ne forte extollatur. A sinistris est virga correctionis unde erudiatur, a dextris est baculus sustentationis unde roboretur. In malis agnoscit quid improbandum sit, et quid fugiendum; in bonis intelligit quid amandum sit et quid appetendum.
4.1.11
Sciendum vero est quia vir iste, sicut ab eo partim accepimus, partim experimento cognovimus, hanc spiritalem habet a Deo gratiam, ut prophetico spiritu multa praevideat, et vix circa se praecipuum aliquid agatur, quod non sibi antea divinitus reveletur. Adeo namque jam per Spiritum sanctum serenata est conscientia ejus, et natura ipsius corporis defaecata, ut etiam soporatus, aut partim aut nihil phantasmaticae perturbationis atque illusionis sentiat; et vix quidquam aliquando somniet quod ei aliquid non portendat. Praeterea silendum non arbitror quod isdem Dei famulus, instar illius qui ait; Secretum meum mihi, secretum meum mihi, aviditati meae verbum quoddam arcanum quasi ad odorandum apposuit, quod tamen ad gustandum exponere noluit. Siquidem innotuit mihi scire se hominem, qui jam per triennium integrum de coelo accipiebat diebus singulis rationem. Cumque rogatus multum, tandem se hominem illum esse fateretur, perrexi etiam quaerere cujusmodi ratio erat illa quae sibi coelitus mittebatur. Ipse vero respondit 251 sermonem hunc esse profundum et clausum, nullique ab eo in praesenti absque Dei nutu aperiendum. Hoc autem unum existere, quod in donis spiritualibus sibi collocatis primum et maximum reputabat, et unde se Deo magis obnoxium judicabat.
4.1.12
Haec de sancti viri conversatione mirabili, prout in eo videre vel etiam ab ipso audire meruimus, simplici narratione perstrinximus. Nec dubium qum alia sint multa, et multo forsitan mirabiliora magnalium ejus insignia, quae relatu memorabili dignissima forent, si aliquo modo sciri potuissent. Quis enim aestimare sufficiat, quantis ille quotidie virtutum successibus provehatur, quantis in anima splendoribus repleatur, quam denique nova atque admiranda de die in diem visu et auditu percipiat, qui praesentis saeculi affectu et usu pene deposito, jam invisibilis mundi et alterius saeculi quodammodo capax, atque inhabitator efficitur; et cum incorporeis naturis quasi corporaliter conversando, rerum invisibilium certitudinem oculata fide comprehendit, et sensu corporis experitur? Vere beati omnes qui timent Deum. Vere felices qui in eo confidunt. Et nunc in isto homine Dominico manifeste cognoscimus quoniam gratia et misericordia Dei est in sanctos, et respectus in electos illius. 252
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).