Heregerius Lobiensis
Gesta episcoporum Tungrensium, Trajectensium et Leodensium
Leod 3.14
Choose a text
More by Heregerius Lobiensis
—
21409 Geeptut
3.1.1
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. PROEMIUM OPUSCULI SEQUENTIS.
3.1.1
Omnis antiquitas, ut ait oratorum maximus, quo propius aberat ab ortu et divina progenie, hoc melius ea fortasse quae erant vera cernebat; verum angelo Danibeli narrante novimus, quia pertransibunt plurimi, et multiplex erit sententia, in antiquis utique vigente ratione, veritatis indagatrice, et perspicatia futurorum, in modernis vero fide credulitatis, quam primum pollente cum plurima scientia praeteritorum. Illis diuturnitas vitae, vetustatis obducens callum, cognitionem praestitit omnium rerum; nobis econtra, quod callidus sanguis, quod rerum inscientia versat, utinam non avolet ob brevem vitam et curam sollicitudinum, antiquorum memorare inventa virorum. Vixere fortes ante Agamemnona Multi, sed inlacrimabiles Ignotique urgentur longa Nocte, carent quia vate sacro. Haec ut credo perpendens, abbatum reverentissime, et quia necesse est, quanto juniores, tanto esse perspicatiores: obtulisti libellum de vita tam nostri quam vestri spetialis patroni, domni se licet Remacli, conquestus propter incuriam tamen praedecessorum vestrorum brevius quam ut res expostularet pro magnitudine gestorum ejus esse editam. Simulque visus es, ne dicam precari, sed potius exhortari, ut eam nullo modo examplari, verum aliquanto lepidius mandarem polliri; tum quod gestorum illius aliunde sumptorum subpetat copia, tum quod temporum, quorum diversitas nunc maxime scito opus est, ex cartulario vestro non desit noticia. Sed ad haec dum te cum tuis omnium arcium praesulem esse constaret, illudque Pierium animo occureret: In silvam ne ligna feras! et: In mare quid pisces, quid aquas in flumina mittis? Suspensam interea librare silentia mentem. coeperant, cum ecce memoriam offendebat, quia vires quas imperitia denegat, karitas ministrat, et quia incepto tantum opus est, cetera res expediet. Igitur adorsus sum, et ut verbis cujusdam sapientis utar et ex illo quantum res poscit tollam,« exhortatione tua, quae et praesentis honestate propositi et futurae aetatis utilitate conjuncta est, nihil antiquius existimavi.» Et ne auctoritatem diffugere viderer, ei muneri libentius adquievi. Praesumenti enim auctoritas datur, dum credit praestari posse quod petitur; et parere scire, aequalis est gloria cum imperante. Fecerant idem jamdudum aetate venerabiles Hilduinus abbas in passione sancti Dyonisii, Hincmarus archiepiscopus in Vita sancti Remigii, et alii quam plurimi in non paucorum compilandis gestis sanctorum. Quibus auctoribus optinere possumus optimis, quod in omnibus causis et solet et debet valere plurimum. Nam Numquam ita quisquam bene subducta ratione ad vitam fuit, Quin res, aetas, usus semper aliquid apportet novi.
3.1.2
Et ne hic labor, qui te adhortante susceptus est, inferacis operis fiat: non ejus modo cujus meminimus, sancti scilicet Remacli, verum caeterorum nostrae sedis pontificum tempora et gesta, quae undecumque potuere Conradi, ad nostra usque tempora collegi, et cujus potissimum anhelabas desiderio, vitam inde exceptam, votis tuis porrexi; longe quidem mea sententia ab oratoris obtimi excellentia me ratus differre, qui plurima paucis absolvere, pauca plurimis protelare. vel magna extenuare, maxima e minimis efficere, lata anguste, angusta late, vulgata dicenter, dicentia intellectualiter, nova usitate, usitata nove, et id genus valeat plurima delibare, cui et a poeta praecipitur: Aut famam sequere, aut sibi convenientia finge. Nec ut scolares posito themate, quibus verbis uti potuit, qui injuriam passus est, vel ille qui intulit, aliquid finximus frivolum, immo nec creperum. Quod etsi eloquentissimum quendam dicentem quod et si haec, inquit, uterque non dixit, tamen in voto habuit et in actu ostendit, sectari contenderem, nullius utique juditium extimescerem. Verum haec alias. Misi, inquam, karitati tuae munus, quod minus quidem effitientiae securitate, maxime autem susceptum amicitiae praesumptione. Magna etenim in difficillimi operis cursu amicitiae contemplatio supplet, et placere multa saepe rerum copia suppeditat. Unde licet verear nedum imperator muneri par nequeam esse, deficientis culpa in adhortantis cedat injuriam: tamen cum tuam specto benivolentiam, fit omne pronum et facile, et ut ita dicam voluptuarium, quod in tuae jocunditatis impenditur praescriptum. Hoc autem munere impenso sollicitum te reddere cupio; quia si quid operum tuorum quandoque postulavero, injurius mihi fueris, si negabis. Quisquis magna dedit, voluit sibi magna remitti. Set non arrogantur magna, quippe tuis meritis et nostris votis imparia, quapropter oblatrantis morsus timeo invidiae, quia in difficili re facile solet livor praejuditium importare. Denique non omnes eadem mirantur amantque. Ergo Non istic obliquo oculo mea famina quisquis Limet, non odio obscuro morsuque venenet. Set tu, pater beatissime, mei laboris tuaeque adhortationis assertor, caveas securum me peractum reddat officium, cum tibi pudor amici dignius possit convenire, si displicet.
3.2
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 2. Quod Deus omnia in numero et pondere et mensura constituit, et de mysterio crucis.
3.2
Deus summe bonus, cujus divina ex aeterno natura regnat et in aeternum sine aliqua mutabilitate perdurat, omnia providens prudenterque disponens, universa in numero et mensura et pondere constituens, ipsum quoque universitatis mundum sponte sibique tantum conscia voluntate, cum non subsisteret, pulchrum pulcherrimus creavit, ut esset; non eum ex sua proferens substantia, ne coaeternus crederetur, quippe ex propria essentia solum et sibi nota ratione coaeternum, per quod omnia formarentur, ex corde eructuaverat verbum. Neque ut idem crearetur mundus molitus est aliunde, ne jam vel in materia, vel in cooperatione altrinsecus esset quod ejus omnipotentissimam voluntatem extra petitis amminiculis, nec satis ad id peragendum sufficientibus, adjuvaret, ac subinde tale quiddam esset quod neque factum ab ipso esset et tamen esset; non inquam, sed verbo caelos convivificante spiritu volubiles perduxit, et ut pellem omnibus superextendit, terram vero circumlibrantibus undique elementis in medio omnium collocavit, ita ut caelesti habitatione caelo dignas naturas efficeret, de terra vero terrena componeret. Quippe omnium potentissimus, solus summe bonus, solus naturaliter unus, et quod hujusmodi sit solus ut nihil aliud sit nisi bonus, qui omnia de nichilo et ex non subsistentibus nempe solus subsistens creavit valde bona. Quae quoniam non sunt simplicia-- non enim per se prodierunt, nec esse prorsus poterant, nisi ea is, qui solus naturaliter bonus est, esse voluisset-- ideo quia bonum eorum a summo bono prodiit, eorum quoque esse necesse est bonum sit. Omnia inquam in numero et mensura et pondere suis quaeque temporibus proditura constituit, ipsumque universitatis mundum praediffinita dispositione quadripertitis elementis constantem, quatuor quoque plagarum climate quadravit, dispositissima dispensatione, ut credi datur, jam praesignans, quod hominem, quem creaturus erat et propter quem cuncta visibilia fabricabat, ipsumque quod idem pro nostra assumpturus erat salute humanum corpus, quadrifaria esset soliditate perfecturus, insigneque inde vivificae crucis, ut esset obstaculum adversus omnium insidias inimicorum, quadrilatera porrectione sancturus. Quod in karitatis omnium virtutum perfectissimae plenitudine videtur apostolus commendare. In karitate inquit radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo, longitudo, sublimitas et profundum.[ In latitudine scilicet bona opera karitatis, in longitudine perseverantiam perfectionis, in altitudine praemia regni caelestis, in profundo inscrutabilia signans judit a omnipotentis, huicque intellectui coaptans mysterium salutiferae crucis.] Quod in eo auctor redemptionis nostrae voluit sponte subire, ut passis palmis in cruce, reliquoque distentus corpore, ipsa membrorum positione omnia ad se credatur traxisse.[ In latitudine, quo per transversum extenduntur manus, propter bonorum operum secundum karitatem exhibitionem. In longitudine quoquo propter tocius corporis crucifixionem,] voluntatem in exibitione karitatis longanimem, borealem suae agnitioni plagam missis cultoribus addixit pariter et australem.[ In altitudine, quo capud voluit eminere, propter supernorum promissorum expectationem,] orientalem multis accensis praedicantium luminaribus irradiari voluit partem.[ In profundum autem, quo sub pedibus pars crucis in abscondito terrae defixa latuit, propter occultam hominum ex Dei voluntate vocationem,] plagam suae voluntati mancipare dignatus est occidentalem. Nec frustra illuc misericordissimum spetialius deflexit intuitum, non enim qui sani sunt egent medico. Venitque vocare peccatores ad poenitentiam, non justos. Orientalibus etenim quibusdam nomen Domini timentibus sol justiciae quodammodo videbatur exortus, cum occidentales tenebris semper obtecti ignorantiae, delegissent eatenus creaturae potius quam creatori deservire
3.3
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 3. Quod Dominus occidentales partes apostolis Petro et Paulo dignatus est illustrare.
3.3
Non inquam frustra occiduis partibus pendens in cruce spetialius benignissimum dignatus est obtutum intendere, quas voluit tantis doctoribus, Petro videlicet cum Paulo apostolorum principibus, ut geminis lampadibus illustrare. Qui post plura virtutum et documentorum insignia diversis linguis et nationibus mirabiliter praebita, Paulus quidem qui plus omnibus laboravit, ab Jerusalem usque Illiricum Christi praedicans evangelium, tandem biennio ante victoriosissimae mortis triumphum Romanae arci contra Neronem et Symonem magum Petro intulit se socium. Petrus autem et ipse quibusdam aecclesiis, deinde Antiocena bene fundata aecclesia, pluribus jam ante annis eandem urbem, totius orbis primatum sibi defendentem, suo salutifero illustraverat adventu. Quorum qui fuerit exitus agonis, satis est textus eorum triumphalissimae passionis. Hoc tantum suffecerit nescientibus memorasse, per biennium ante consummationem eos in commune cum Symone mago conflictavisse postque detectionem et delectionem magi, ab Agrippa et Nerone alterum crucis confixione, alterum gladio, neci simul addictos fuisse; et Petrum quidem in praesenti mortem occubuisse; Pauli vero tropheum, occupato in aliis Nerone, a militibus quibus traditus fuerat, quosque continuo converterat, in annum quidem, sed in eandem diem dilatum esse, quod ipse videtur in epistola a Roma ad Timotheum scripta significare. Et audiant, inquit, omnes gentes, quia liberatus sum de ore leonis, Neronem significans. Quod et satis testantur diversae multorum tam Graecorum quam orientalium episcoporum epistolae ad diversos scriptae, sicut in historiis aecclesiasticis quilibet potest invenire. Sed et Arator Romanae subdiaconus aecclesiae in libro apostolorum actuum ita confirmat: Non eadem tamen una dies annique voluto Tempore sacravit repetitam passio lucem. Et nobilissimus Hyspaniarum scolasticus prodit Prudentius: Unus utrumque dies pleno tamen innovatus anno Vidit superba morte laureatum. Sed ut ad quod animum ut duximus articulum inflectamus, paululum praetermissa ad memoriam revocemus.
3.4
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 4. Quando Petrus Romam venerit.
3.4
Annus erat Claudii cesaris secundus, qui erat a passione dominica undecimus, cum Petrus, caput Antiochiam pro se ordinato Evodio, venit Romam, ubi per 25 annos Christum annuntians, id est usque ad annum Neronis 13 et a Domini passione 36, animadvertit suam per se praedicationem ad praeoccupandam omnem occidentalem plagam, suo apostolatui spetialiter destinatam, non posse sufficere. In magna enim urbe et tocius orbis principe, quia maximus undique circumfluentium gentium erat incursus, maximus totius idolatriae vigebat cultus, et quia tam Symonis magi, quam multorum philosophorum et maxime Judeorum legem Moysi semper defendentium obviandum sibi sciebat erroribus, delectis bonis vineae Christi cultoribus, misit qui offitium tantae legationis explerent in omnibus et Italiae et Galliae finibus. Ex quibus Marcum secundo ingressionis suae anno, cum evangelio a se quidem dictato, ab eodem vero conscripto, ad Aquileiam et alias quamplures Italiae urbes, novissime autem ad Alexandriam et Egyptum direxit. Aliis Galliarum partibus praedicatores idoneos et testes Christi veridicos misit, quos hic, quia alias festinare contendit, singillatim nominare nostra intentio nequaquam admittit. Ad Galliam itaque, quae comata dicitur, Mediomatricum urbi beatum Clementem direxerat episcopum, non eum autem qui quartus ab ipso Romanae sedis administravit pontificatum, quique postea cum aliis multis veritatis assertoribus ad Galliam brachatam Parisiorum Luteciae urbi sanctum misit Dionisium.
3.5
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 5. Quod Eucharium, Valerium atque Maternum Treverim miserit.
3.5
Sub ipso enim tempore beatus Petrus ad metropolim Trebirorum scilicet civitatem ternos destinaverat Trinitatis unicae astipulatores, in unitate fidei, corde et animo pariter et virtute concordes, Eucharium videlicet, Valerium atque Maternum.[ Et Eucharium quidem pontificatus, Valerium vero diaconatus, Maternum autem subdiaconatus donavit honore,] et data eis apostolica benedictione: Videtis, inquit, fratres et commilitones, quanta est messis dominicae sationis, quamque multis indigeat operariis. Quia igitur omnibus catholici a me dogmatis sanctionibus sufficienter edocti ac christiana admodum religione estis roborati, ite, in nomine Domini partes occiduas aggredimini, et ut boni milites Christi praeliamini bella Domini Dei nostri. Murum validissimum infidelitatis, quo totius Galliae vallatur populus ac Germaniae, divini spiculo verbi perfodite, ariete fidei dominicae propugnate. Potestas quoque a Domino Jesu Christo nobis collata in ligandi et solvendi auctoritate vobis semper assit, comitante et nostra oratione cum nostri apostolatus sorte. Tali itaque dotatam benedictione hanc societatem fraternitatis absolvit abire. Qui urbe Roma egressi peregrinatione suscepta felici, circumcirca incunctanter nomen praedicabant Domini Jesu Christi; cum vix paucorum evaserant iter dierum et tanti sodalitii perpessi sunt dispendium.
3.6
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 6. Qualiter beatus Maternus defunctus per baculum ejus resuscitatus fuerit.
3.6
[ Nam cum in quoddam castellum nomine Elegia pervenissent, ibique aliquantum temporis commorantes, omnes ad credulitatem instanter incitarent, sanctus Maternus a febre valida interceptus, humanis subito exemptus est rebus.] Hinc diabolus auxit laeticiam, quod Christus providit ad gloriam. Reliqui dolore insperato perculsi sed de Dei pietate non dubii, cadaver decernunt non insepultum relinqui, viaque qua venerant remensa, ad beatum Petrum quantotius reverti. Cumque adessent inprovisi, suspiriis ab imo cordis tractis anheli: Ecce, inquiunt, Domine, quem collegam et cooperatorem dignatus es dare, extremo vitae per omnia functus humanae, comitatu vitae susceptae incepto nos quoque frustratus est opere. At apostolus benigne eos consolatus, Revertimini, inquit, quantotius, et vobiscum nostri tollite petalum pontificatus, nec de Dei pietate et nostra auctoritate diffisi, super defuncti ponite corpus simul imperantes ut protinus surgat, iterque coeptum comitans, opus evangelistae faciat, mynisterium injunctum expleat. En, inquam, baculus pontificalis patrator efficacissimus signorum, tocius virtutis solamen et alleviatio vestri laboris. Sicut fuit Dominus semper mecum in omnibus, ita votis vestris ubique assit propitius. Hac apostolica consolatione iterum animati, tandem quadragesimo postquam inde dimoverant die, sine cunctatione ad corpus regressi sunt defuncti, et egesto terra tanto thesauro, ut veritatis dominicae promissa firmarentur, qui credit in me, opera quae ego facio ipse faciet et majora horum faciet, et ut eorum mentes ad signa patranda corroborarentur, quorum pedes ad evangelizandum pacem dirigebantur, cujus umbra sanaverat omne genus morborum, ejus baculus a morte beatum revocavit Maternum. Qua visa virtute roborati, quid putas super recepto sodali animis eorum accumulatum est gaudii? Quanta super profunditate inscrutabilium judiciorum Dei superque potentia divinitatis ejus inenarrabili? Quaeque apud superos viderat et si omnia lingua humana promere non licebat, conferendo et itineris conviantium laborem leviabat, et ad Christi magnalia praedicanda mentes collegarum amplius animabat.[ Incolae autem ejus loci laudes immensas in coelum extulerunt, et multi paganorum baptismi gratiam indepti unitati fidei se conjunxerunt. Et mortis illius occasio multorum fuit ad vitam resurrectio. In quo loco postea christiani aecclesiam construxerunt, eique ex eo quod ibi acciderat nomen Resurrectionis imposuerunt. Illi vero postquam multos ad fidem Christi imbuerunt, et jam ad alia loca tempus transmigrandi videntes, valedicentes fratribus per Galliam et quocumque transibant verbi divini spargentes sementem, tandem pervenerunt ad antiquissimam Trebirorum,] trium civitatum metropoleos, urbem. Quarum medianam matremque, Mediomatricum scilicet civitatem,-- quam Romani, qui bene quicquit uspiam gentium erat suo subsiderant imperio, ob memoriam Mettii Fafecei Albanorum regis, Mettim vocaverant, sicut et ob memoriam Tulli, Romanorum tercii regis eidem contemporalis, et primo quidem sibi foederati, sed post ob rutum foedus male multati, Leuchum Aulercorum populosam civitatem Tullum nominaverant.-- Metensem inquam urbem quidam divini jubaris jam irradiaverat spiculus, beatus videlicet Clemens a beato Petro eidem urbi jam ante praemissus. Qui dum primo illuc adventasset et sub theatrales arenas, quia aliud non habuerat hospicium accepisset, aecclesiam sub beati Petri nomine, parvulam ibi dedicavit, in qua multos scenicis maxime ludis et lupanaribus deditos ad Christum convertit.
3.7
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 7. Quod illi tres viri tribus civitatibus praedicaverint, et de insigni fonte.
3.7
Quoniam igitur ut dictum est quidam veri solis eam quae Treberibus vicina est jam penetraverat radius, ea neglecta jam dicti tres viri Trevirorum civitatem ingressi, ut ubique Trinitas quae ab eis praedicabatur, sub unius veri Dei cultu innotesceret vere, sub unius ipsorum trium pontificatu alias sibi duas contiguas civitates addidere, Agrippinam cognomento Coloniam et Tungros. Cujus Plinius Secundus, qui temporibus Trajani augusti quadringentis et eo amplius ante ejus subversionem annis claruit, in naturali historia, libro scilicet de naturis aquarum, mentionem facit in haec verba: Tungris civitas Galliae fontem habet insignem, pluribus bullis stillantem, ferruginei saporis, quod ipsum non nisi in fine potus intelligitur. Purgat hic corpora, tertianas febres discutit, calculorum vitio adest; aqua igni admota turbida est, ac postremo rubescit. Et octaviam eam ob honorem Octaviani Augusti vel matris ejus, sororis Julii Caesaris, qui primus Galliam Romano subegit imperio et Germaniam, ferunt fuisse nominatam. In quibus civitatibus ut boni verae vineae Christi agricolae jam dicti tres viri semina verbi serentes divini, comitante sibi omnium gratia virtutum, per eum quem semper secum beati Petri ferebant bacillum, multos ad Dei vivi cultum revocabant, abjecta idolorum cultura. Flectebatur leni Christi jugo ferocitas Callorum, curvabatur imperio fidei cervicositas Germanorum. Et Gallicanus, teste beato Iheronimo, coturnus, qui monstra non habuit, sed viris semper fortibus et eloquentissimis habundavit, piscatorum discipulis et magisterio favorabiliter corda submittit. Laetabatur a patre hereditas Christi, quia portio cotidie minorata lugebat diaboli.
3.8
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 8. Qualiter sanctus Eucharius populum resistentem orationibus ligaverit et absolverit.
3.8
[ Cumque sanctus Eucharius per singulos dies populum admoneret ut idola vana colere cessarent et ad Deum verum creatorem coeli ac terrae se converterent, illique nullo modo verbis ejus adquievissent, quodam die cum sociis urbem ingressus est, eundem sermonem ad populum habiturus. Quapropter pontifices capitolii zelo contra eos accensi, maximam partem populi adversus eos concitaverunt, et expellentes eos extra civitatem lapidibus obruere voluerunt. Quod videns beatus Eucharius, ad arma orationis se cum suis convertit, obsecrans videlicet cum lacrimis omnipotentis Dei clementiam, ut et illis contra incredulos pium praeberet auxilium et insanis infidelium turbis ad cognoscendam fidei veritatem capabilem aperiret sensum. Inter haec omnis illa sevientium turba mirum in modum ita coelitus obligata est, ut alii ex eis incassum jactui innitentes, brachiis extentis inflexibiles starent, alii nichilominus pro colligendis lapidibus deorsum inclinati, terrae pronis cervicibus inhererent, et omnes secundum uniuscujusque motum corporis immobiles et obstinati perdurarent. Dumque hoc fere per unius horae spatium ageretur, et cuncti per varios modos nexibus superni numinis astricti tenerentur, coeperunt omnes jam nimio dolore fatigati absolutionem suorum membrorum humiliter petere, seque credituros si absolverentur clamare. Tunc sanctus Eucharius iterum orationem ad Dominum fundens, omnem illam rebellantium multitudinem a vinculo doloris absolvit, et ad priorem statum reddita sanitate restauravit. Hoc viso miraculo, omnes pariter se ad pedes sanctorum provolventes, rogabant ut eis viam salutis ostendere non differrent, sed quid illis pro eorum recuperatione agendum, quidve vitandum esset citius insinuarent.
3.9
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 9. Quod filium Albanae viduae resuscitaverit.
3.9
Praedicante sancto Euchario, conpuncti sunt corde, ac se numquam talia audisse vel comperisse testati sunt. Affuit etiam huic salutiferae ammonitioni divinae virtutis confirmatio, et eam mox subsecuta est stupendi miraculi attestatio. Nam fuit in eodem spectaculo quaedam vidua nomine Albana, genere praeclara, rebus opulentissima, quae a famulis illuc cum festinatione currentibus triste accepit nuncium, videlicet unicum filium suum, quem domi reliquerat infirmum, redeunte ad vitalia dolore esse mortuum. Quod illa audiens, misit se statim cum lacrimis ad pedes sancti Eucharii dicens: Obsecro te, renovator nostrae urbis et illuminator totius gentis, ut mei miserae jam bis orbatae miserearis, et viscera pietatis super me infelicissimam habere digneris. Nuper enim marito sum viduata, et heu! hodie miserabiliter unici filii morte sum destituta. Quod si eum resuscitaveris, scias me certissime post haec praeceptis tuis libentissime obedire et cum ipso meo filio ac tota familia in Christum tuum credere, His gemitibus motus beatus Eucharius ibat cum illa, et pro tanti miraculi novitate, cum eo turba copiosa. Cum vero illuc pervenisset, assumptis secum beatis Valerio et Materno, domum introivit, populo extra fores exspectante eventum rei. Et prius quidem flectens genua, in orationem se dedit, et ab oratione surgens, ad corpus exanime accessit, tenensque manum ejus cum fiducia dixit: Dico tibi, juvenis, ut in nomine Jesu Christi qui unicum filium viduae sua virtute resuscitavit, tu quoque ad praesentem lucem redeas, et deinceps relicto demonum errore, creatorem tuum recta fide recognoscas. Qui, redeunte anima, statim surrexit, et nondum fide imbutus, Deo gratias agere coepit. Quem assumens sanctus Eucharius, secum extra domum duxit, et coram omni populo virum et totius infirmitatis expertem matri reconsignavit. Tunc omnes qui aderant magnis vocibus coeperunt clamare dicentes: Vere magnus et potentissimus Deus Christianorum esse probatur, quia talia signa et mirabilia per famulos suos operatur. Eadem die baptizata est Albana cum filio ac tota familia, et de populo turba non modica. Domus vero ejus non post multos dies a sancto Euchario est aecclesia consecrata.
3.10
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 10. Quod revelatum sit cuidam senatori omnes oportere baptizari.
3.10
Post haec quidam nobilis ejusdem urbis senator vidit somnium ad salutem cunctorum civium profuturum. Quadam autem nocte aspexit per somnium virum quemdam coram se stantem, vultu elegantem, splendidissimis vestibus corruscantem, crucemque mirae estimationis in manu ferentem ac sibi dicentem: Isti viri, qui huc venerunt, servi Dei sunt excelsi, et propter vestram salutem huc destinati. Et ideo si mortem evadere et ad vitam aeternam vultis pervenire, omnia quae vobis dixerint facite, et praeceptis illorum cum omni devotione obedite. Et haec dicens, ab occulis ejus sublatus est. Facto autem mane convocatis civibus narravit per ordinem quae per somnium viderat, quaeque audierat. Qua revelatione freti, coeperunt certatim ad sanctos Dei currere et sacri baptismatis undam sicienter expetere. Tantaque fuit per tres dies ad illos concursio, ut in flumine quod per mediam civitatem currit eos baptizarent, nec eorum aliter obpressionem ferre sufficerent, unde et accidisse creditur, ut ex eo tempore ipse rivulus ob infusionem sancti olei derivative Olevia nuncupetur. Interim civitas a pollutione idolorum mundatur, error superstitiosus abjicitur, destruuntur demonum arae, fabricantur per loca Christi aecclesiae, personat per urbem late tuba salutaris, omnesque invitat ac pulsat ad gratiam credulitatis, armisque fidei contra spiritualium hostium insidias undique munitur, ymnusque novus in ea publice canitur, et quae antea creatorem suum non cognoscendo erat adultera, ipsa se per fidem convertendo facta est Christi sacratissima sponsa. Interim per universas circumquaque regiones verbum vitae praedicabant, et tam sermone quam virtutibus longe lateque pollebant, nam cecos illuminabant, debiles restaurabant, mortuos suscitabant, demones fugabant et omnes languores curabant.
3.11
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 11. De obitu beati Eucharii.
3.11
Cumque beatus Eucharius per 23 annos pontificatum Trebericae urbis teneret et aecclesiasticas res bene firmatas atque fundatas haberet; ipseque jam provectae esset aetatis; quadam nocte astitit ei angelus dicens: Euchari, fideliter in mandatis Domini laborasti, viriliter in agone praesentis vitae certasti; veni jam in requiem tibi promissam, et accipe certaminis tui incorruptibilem coronam. His per visionem compertis, sanctus Eucharius valde gaudebat, et tempus ejus dissolutionis intrepidus expectabat. Cum vero diem exitus sui sibi instare praenosceret convocatis ad se discipulis ait: Scio, fratres karissimi, me de hoc saeculo citius migraturum atque debitum humanae conditionis expleturum, et ideo vos rogo ut fidem firmam, spem inconcussam, karitatem veram inter vos habeatis, et nequaquam deinceps diabolicis erroribus consentiatis. Quod de me terrenum est, terrae commendate, et quod spirituale, spiritualibus quoque exsequiis procurate. Ad beatum vero Valerium dixit: Commendo tibi, frater karissime, sponsam Christi, aecclesiam videlicet ejus, quam in istis regionibus ipsius virtute adquisivi, ut illam caste custodias et nullis eam errorum deceptionibus in diebus tuis pollui sinas. Mensuram evangelicae familiae largiter eroga, commissa tibi talenta in eis fideliter multiplica, ut cum judex rationem ponere cum servis suis advenerit, non ut servus nequam et desidiosus pro infossis talentis puniaris, sed potius pro duplicitatis thesauris ad gaudium Domini tui feliciter introducaris. Haec dicente sancto Euchario, subito cunctis qui aderant cernentibus, lux clara velud fulgur emicuit, ac pene per unius horae spacium totam cellulam ejus circumfulsit. At ille valedicens fratribus, repressisque reverenter oculis, reliquit hoc triste seculum, et cum ipsa luce 5 Idus Decembris letus migravit ad Christum. Tunc discipuli pro ejus exitu sacras exequias celebraverunt, et corpus ejus in aecclesia, quae est extra moenia civitatis ad meridianam plagam sita, cum ymnis et piis lacrimis sepulturae tradiderunt.
3.12
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 12. De vita et obitu beati Valerii successoris ejus.
3.12
Post cujus venerabilem obitum beatus Valerius in ministerium sacerdotale successit, illudque per quindecim annos sancte vivendo et verbum vitae praedicando probatissime rexit, in quo videlicet temporis spacio multos ad Dominum populos, signa magna et stupenda prodigia exercendo convertit, et ad agnitionem catholicae fidei saluberrima instigatione perduxit. Qui etiam studiosissime verbo praedicationis instabat, ut jam tunc pene per Galliam ac Germaniam christiani paganos et numero superarent et religione. Erat namque doctrina ejus singulis congrua, cunctisque audientibus dulcis et gratissima, unde et ob mellifluam sermonum ejus facundiam undique ad eum populi confluebant, et saltem aliquod verbum ex ore ejus audire cupiebant, Quantum vero ad proprios mores pertinuit, ut breviter narrem, fuit cogitatione mundissimus, verbo utilis et discretus, operatione nichilominus inreprehensibilis ac praecipuus, ac sic per activam vitam singulis compassione extitit proximus, ut tamen prae caeteris contemplatione esset suspensus. Et in hac contemplatione positus, non deserebat fraternam condescensionem vitae actualis, nec etiam in actione submissus, recedebat a sublimitate contemplationis, quique salutaria monita sui magistri recto tramite sequens, evangelicum triticum dominicae familiae fideliter dispensavit, et credita sibi talenta spiritualibus augmentis multiplicavit. Cum vero perfectuum gradibus usque ad venerabiles canos pervenisset et jam consommatio sui cursus appropinquaret, quadam nocte apparuit ei beatus Eucharius per visionem dicens: Tempus jam instat, frater Valeri, resolutionis tuae, et parata sunt tibi gaudia retributionis aeternae. Patet enim tibi janua caelestis regni, quam post hanc horam, quinto die gratulabundus ingredieris, et de concessis Domini tui beneficiis sine fine laetaberis; quapropter Maternum agonis nostri cooperatorem tui officii successorem constitue, illumque de visitatione nostra ante diem sui exitus certissimum redde. Et haec dicens recessit. Evigilans autem sanctus Valerius, mox visum somnium beato Materno caeterisque fratribus qui praesto erant narravit, et eis diem obitus sui laetissimo vultu instare praedixit. Sequenti vero die venerabilem Maternum ad sacerdotalem gradum provexit, et eum de studio commissi ministerii diligenter instruxit. Cumque per praedictum spacium ob famam depositionis ejus advenientes fideles verbo salutiferae ammonitionis de exercitio sanctae conversationis instanter instrueret, et eos ad salutem animarum suarum dulciflua exhortatione paternisque visceribus incitaret, illucescente jam quinto die oratorium ingressus, viaticum quod ipse consecraverat accepit, et post haec extensis inter discipulorum manus sacris membris 4 Kal. Februarii spiritum caelo reddidit. Cujus corpus colligentes discipuli, sacratissimo corpori sancti Eucharii coaptaverunt, et in eodem sarco fago divinis laudibus condiderunt, quod superna dispositione actum esse credimus, ut quorum una semper mens in Domino erat, eorum quoque corpora nec sepulchrum ab invicem separaret.
3.13
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 13. Quod beatus Maternus tot annis episcopus fuerit, quot diebus in sepulchro jacuit.
3.13
Deinde beatus Maternus pontificalem suscipiens apicem, coepit per civitates et regiones veram fidem quae est in Christo constanter praedicare, cunctos ad viam salutis assidua ammonitione provocare, magnis virtutibus crescere, signis et miraculis longe lateque clarescere, quanto cotidianis incrementis fidelium multitudinem plus augeri conspexerat, tanto diligentius injunctum ministerium regulariter ordinare studebat. Hic etenim quamvis esset vir magnae auctoritatis et prudentiae, nichil tamen ex proprio imperio quamsi libera utens potestate exercuit, sed omnia humiliter atque simpiciter egit, communemque se subditis studio sanctae dilectionis exhibuit; in omnibus etiam quae probabiliter gesserat non suam sed Christi gloriam quaesivit. Quique inter caetera sanctarum virtutum exercitia mitissimus insistens consolabatur afflictos, pavit ex his quae habebantur egenos, vestivit nudos, redemit captivos, suscepit peregrinos, errantibus viam salutis misericorditer ostendit, desperatis spem veniae consequendae clementer promisit, currentes viam mandatorum Dei semper ad anteriora inpulit, in eadem romorantes verbo exhortationis instigavit, et modo docendo, modo exhortando, modo sustinendo, modo in periculis se objiciendo, omnibus indesinenter pio solamine occurrit. His ergo atque aliis hujusmodi bonorum operum studiis fultus, ad sanctam et laudabilem senectutem pervenit et sicut quadraginta dies jacuit in sepulchro, ita etiam totidem annos mansit in sacerdotali ministerio.
3.14
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 14. Qualiter eum Eucharius et Valerius de hoc mundo per visum vocaverint.
3.14
Is itaque solitus erat per nocturnam quietem locum ubi corpora sanctorum requiescunt silenter frequentare et ibidem diutius in oratione solus persistere. Unde dum quadam nocte juxta morem eandem aecclesiam intraret, ibique prolixius divinas laudes celebraret, circa mediam noctem coepit somno gravari, et ab instantia precum offendente sepius lingua retardari. At ille in subsellio quod ibi erat considens, infixis ad genua cubitis, inter utrasque manus sanctum caput reclinavit et paululum somno cedens celeriter obdormivit, statimque apparuerunt ei per visionem sanctus Eucharius et beatus Valerius clarissimis vultibus splendentes, sacerdotalibus infulis coruscantes, coronas singulas rosis et liliis ac caeteris odoriferis floribus mirabili arte intexas in capitibus gestantes, consimile sertum demonstrantes et dicentes: Ecce, Materne, sicut olim tibi promisimus, ita ante diem dormicionis tuae visitandi gratia ad te venimus. Nunc ergo gaude et laetare, quia die tercia ex hoc seculo migrabis et ad inenarrabilia Domini tui gaudia introibis. En cerne praemiii tui incorruptibilem coronam, quae a paradiso perpetuae amenitatis est sumpta, et tibi a Christo per nos famulos destinata; cujus flos numquam marcescet, cujus odor numquam a suavitate deficit, cujus perseverantia finem non novit, quam post corruptibilem praesentis vitae incorruptibiliter possidebis, et in conspectu regis regum cum ea aeternaliter laureatus perseverabis. His dictis mox disparuerunt. Ille autem a tenuissimo somno evigilans, valde quidem laetus de ostensa sibi visione extitit, sed statim tamen adesse corporis molestiam sensit, accersitoque ministro cum ejus adjuvamine ad cellulam rediit, et seorsum familiaribus discipulis hoc quod sibi ostensum fuerat retulit. Die autem crastina convocata ad se fratrum caterva, coepit eos studiose de fidei integritate admonere et animos eorum ad caeleste desiderium delectabilibus verbis accendere, ac per totum diem salutaria monita eis dare non cessans, usque ad octavam horam subsequentis noctis sermonem exhortatorium protraxit, et quod reliquum noctis supererat, in psalmis et ymnis cum fratribus transegit. Post pullorum vero cantum, instante jam die, venit desuper clara vox, cunctis qui in illa cellula erant audientibus, dicens: Materne, dilecte Dei, veni. Qui mox quasi assuetam vocem audiens, conversus ad circumstantes fratres ait: Valete, filioli mei et viscera mea. Ego enim jam migrabo, et in praesenti seculo amplius vobiscum non ero. Et haec dicens, communionem dominici sacramenti accepit, statimque sanctam animam exalavit: Pro cujus absolutione hi qui praesentes aderant fideles condignas exequias conpleverunt et ejus corpus non longe a reliquiis sanctorum Eucharii ac Valerii honorabiliter posuerunt].
3.15
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 15. De octo episcopis qui beato Materno in sede Tungrensi successerunt.
3.15
Illoque humanis exempto, secundus ei cathedrae praesedit Navitus, tercius Marcellus, quartus Metropolus, quintus Severinus, sextus Florentinus, septimus Martinus, octavus Maximus, nonus Valentinus. Qui quorum vel imperatorum vel consulum claruerint temporibus, quosque vita singulorum habuerit exitus, quotque singuli annis amministraverint officium pontificatus, vel ubi quorumque sit tumulus, seu quantum quisque ampliaverit aecclesiae suae reditus, quia totius Galliae ab Hunis facta non solum nostrae sed aliarum aecclesiarum abolevit eversio, nec a nobis lectoris alicujus requirat exactio. Hoc certum tenemus omnium aecclesiarum copias exuberasse, circa ea scilicet tempora quo divae memoriae Romano orbi praeerat Constantinus augustus, deinde filii ipsius Constans et Constantius.
3.16
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 16. Qualiter in diversis locis orthodoxi viri Arrianae heresi restiterint.
3.16
Quo etiam tempore inclinatis religioni christianae principibus orbis, ac per hoc cessante turbine persecutionis, exuberantibus facultatibus aecclesiasticis, quanto affluentia augebatur divitiarum, tanto luxus fomenta subministrabat libidinum, haec potissimum mala superante Arrianae perfidia hereseos, quae pullis sui erroris totum resperserat orbem Romanorum. Cui pesti ubique serpenti resistebant potissimum a collo aecclesiae et turre veri David quae edificata est cum propugnaculis, dependentes mille clipei, omnis armatura fortium, Silvester Romanorum, Athanasius Alexandrinorum, Ambrosius Mediolanensium, Maximus Trevirorum, Hilarius Pictavorum, Martinus Turonorum. Anianus Aurelianensium, Severinus Coloniensium, Eusebius Vercellensium et eque alii catholici ac praeclari ejus temporis episcopi. Ex quibus Athanasius toto orbe fugatur, sed a Maximino Trevirorum archiepiscopo intrepide suscipitur. Paulinus post eum episcopus cum Rodiano et Hilario eque Galliarum episcopis in Frigia exilio damnantur, ubi et Paulinus Trevirensis exulans mortem obiit. Hac itaque fece sub multis deinde imperatoribus per christianum imperium usque ad tempora Valentis augusti pullulante, videns Altissimus quod multa malitia esset hominum et cuncta cogitatio cordis humani prona esset ad malum omni tempore, qui primum per aquarum diluvium omnem purgaverat terram, ne commixtione filiorum Dei, de Seth videlicet procreatorum, cum filiabus hominum ex Cain generatis coinquinaretur progenies, de qua pro nostra salute carnem decreverat sumere: ipse his temporibus orbi Romano praeparaverat excidium, ne aecclesia non habens maculam aut rugam suo sanguine redempta et aqua baptismi super nivem dealbata Arriana diutius fuscaretur perfidia.
3.17
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 17. De Hunis per totum imperium Romanorum diffusis.
3.17
Valentis igitur imperatoris tempore qui persecutionem novissimus aecclesiis catholicis non timuit intentare, et ab Eudoxio heresiarche rebaptizatus est Arriano dogmate, excitata est de latibulis suis effera gens Hunorum, quae per totum diffusa est orbem Romanum. Cujus ante ea tempora invisae gentis exortus, ut sese fert antiquitas relationis, nos quoque absolvamus perpaucis. Fertur namque a quibusdam, quod tempore famis quae facta est anno decimo Claudii Caesaris, cujus et Lucas in actibus apostolorum meminit, cum et Petrus Romam ingressus nonum annum ageret, et Paulus omnes aecclesias ad elemosinam pauperibus sanctorum Iherosolimis mittendam moneret-- modius enim annonae sex dragmis aureis aput Greciam vendebatur-- cum, inquam, eo tempore, ut Lucas dicit, Claudius pro inopia totum orbem profligatura non solum Judeos expelli jussisset ab Urbe, sed et omnes inbecilliores cum ipsis Judeis, ut saltem validiores sustentarentur reliquo pane, claudi fecisset in quodam abdito terrae, coaluisse usque ad supradicta tempora in gentem magnam; Ungros denique notum est huic famae assentari velle, qui et jactant se a Judeis originem ducere. De Hunis autem cum multi historiographi assint, testis verissimus prae caeteris adest Jordanis episcopus, quis eorum fuerit ortus, in historia de gestis Gothorum vel Getarum luculentissime edita in haec verba:
3.18
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 18. Quod ab inmundis spiritibus et ex magis mulieribus procreati dicantur.
3.18
[ Postea autem non longi temporis intervallum, ut refert Horosius, Hunorum gens cum omni ferocitate atrocior exarsit in Gothos. Nam hos, ut refert antiquitas, ita constitisse comperimus: Filimer rex Gothorum Gadarici magni filius, qui post egressum Scantiae insulae jam quinto loco tenens principatum Getharum, qui et terras Scithicas cum sua gente introisset, sicut a nobis dictum est, repperit in populo suo quasdam magas mulieres, quas patrio sermone Haliorunnas is ipse cognominat, easque habens suspectas, de medio sui proturbat, longeque ab exercitu suo fugatas, in solitudine coegit errare. Quas spiritus inmundi per heremum vagantes dum vidissent et se earum complexibus in coitu miscuissent, genus hoc ferocissimum ediderunt. Quod fuit primum inter paludes, minutum, tetrum atque exile, quasi hominum genus, nec alia voce notum, nisi quia humani sermonis imaginem assignabant. Tali igitur Huni stirpe creati, Gothorum finibus advenerunt. Quorum natio seva, ut Priscus historicus refert, Meotida palude ulteriore ripa insidens, venationi tantum nec alio labore experta, nisi quae postquam crevisset in populis fraudibus et rapinis vicinarum gentium fines conturbans.
3.19
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 19. Qualiter ductu cervae insula egressi, primo Gothos, deinde alias gentes, novissime Galliam invaserint
3.19
Hujus ergo gentis ut assonet venatores, dum in ulteriore Meotide ripa venationes inquirunt, animadvertunt, quo modo ex inproviso cerva se illis obtulit, ingressaque paludem, nunc progrediens, nunc subsistens, index se viae tribuit, quam secuti venatores paludem Meotidem, quam inperviam ut pecus existimabant pedibus transierunt. Mox quoque ut Scithica terra ignotis apparuit, cerva disparuit, quod credo spiritus illi, unde progeniem trahunt, ad Scitharum invidiam id egerunt. Illi vero quia praeter Meotidem alium mundum esse penitus ignorabant, admiratione ducti terrae Scithicae, et ut sunt sollertes, item illud ante hac aetate nulli notissimum per divinitus sibi ostensum rati, ad suos redeunt, rei gestum edicunt, Scithiam laudant, persuasaque gente sua, via quam cerva indice didicerunt, ad Scithiam properant, et quantoscumque in ingressu Scitharum habuerunt, litavere victoriae, reliquos perdomitos subegerunt. Nam mox ingentem illam paludem transierunt, ilico Alpidzuros ac Ildzuros, Itimaros, Tuncorsos et Boiscos, qui ripae istius Scithiae insidebant, quasi quidam turbo gentium rapuerunt. Alanos quoque pugna sibi pares, sed humanitate, victu formaque dissimiles, frequenti certamine fatigantes subjugaverunt. Nam et quos bello forsitan minime superabant, vultus sui terrore nimium pavorem ingerentes terribilitate fugabant, eo quod erat eis species pavenda nigredinis, et velud quaedam, si dici fas est, deformis offa, non facies, habensque magis puncta quam lumina; quorum animi fiduciam turbidus prodit aspectus, qui etiam in pignora sua primo die nata deseviunt. Nam maribus ferro secant genas, ut antequam lactis nutrimenta percipiant, vulneris cogantur subire tollerantiam. Hi inberbes senescunt et sine venustate effoebi sunt, quia facies ferro sulcata pilorum gratiam per cicatrices absumit. Exigui forma, sed acuti, motibus expediti, et ad equitandum promptissimi, scapulis latis, et ad arcus sagittasque parati, firmis cervicibus et superbia semper erecti. Hi vero sub hominum figura vivunt beluina sevitia.] Novissime autem Gallicanum inpugnare aggressi sunt orbem.
3.20
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 20. De sancto Servatio.
3.20
Ea tempestate sanctus Servatius Tungrensi decimus praesidebat cathedrae, vir vultu angelicus, alloquio facundissimus et omni morum honestate praeclarus. Cujus quidem ortum et prosapiam, licet quidam ferant ex domini Salvatoris cognatorum descendisse familia, quia tamen locum nativitatis ejus nequaquam accepimus, nec causas ejus aliunde adventus uspiam audivimus, idcirco auditu faciles esse possumus ad credendum, nec tantae opinioni, quae fortassis ex pietate ingeritur, arbitramur omni modo derogandum. Sed cui non displicet post lapidationem protomartiris Stephani ultra trecentos ferme annos inventorem sanctae crucis Judam cognomento Quiriacum, ejusdem protomartiris ex Symone fratre fuisse nepotem, ipsi nichilominus placeat, ultra quadringentos fere post nativitatem vel passionem dominicam annos, beatum Servatium sanctae Dei genitricis ex matris matertera fuisse abnepotem. Verum utcumque res sese habeat, nec illi nimium laboraverunt ad suadendum, nec nos etiam nimii simus ad derogandum, cum juxta Tullium non debeat pudere nos fateri nescire quod nescimus, et illis conveniat ignorantiam potius verecunde fateri quam inreverenter pro pietate mentiri.
3.21.1
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 21. Quod multi sancti viri contemporales illi fuerint, et de multarum urbium eversione.
3.21.1
Hic sane vir, sicut in gestis ejus legitur antiquioribus, ex generosa magnorum virorum stirpe est editus, nobiliter natus, nobilius conversatus, pontificale petalum gessit oves dominicas ab insidiatore lupo et rugiente leone protexit, pro eisdem, etsi gladius non incubuit persequentium, paratus perferre martirium. In diebus plane sui sacerdotii placens Deo, probatus inventus est, justus in tempore imminentis iracundiae, quaerens pro barbarica irruptione fieri reconciliatio. Ejusmodi enim multas ea tempestate Dominus accenderat lucernas, qui et erroris mundani pellere possent tenebras, et sevientis in tanto turbine tribulationis sedarent procellas. Unde quidam metricanus non incongrue de eis deque hoc tempore sic ait: Talibus aecclesiae fautoribus undique firme Obstant imbriferis vento quatiente procellis Desuper, et petram nequeunt trepidare ruinam. Et de hoc specialiter beato viro inter alia: Servatius servando fidem servat pereuntem Oranda populum conservans forte Trajectum. Et beatus Lupus Tricassinae urbis episcopus Dum bella cuncta perderent Orando Trecas muniit.
3.21.2
Et Iheronimus ad Geruntiam scribens epistolam super mundi contemptum, super hujusmodi quoque cladem lacrimabile sumpsit lamentum. Cujus haec sunt verba:[ Quod rari hucusque residemus, non nostri meriti, sed Domini misericordia est. Innumerabiles et ferocissimae nationes universas Gallias occuparunt, quicquit inter Alpes et Pyreneum est, quod oceano et Reno includitur, Quadus, Wandalus et Sarmata, quod Alani, Gipedes, Heruli Saxones, Burgundiones, Alemanni et, o lugenda res publica! hostes Pannoni vastaverunt, etenim Assur venit cum illis. Magontiacus nobilis quondam civitas capta atque subversa est et in aecclesia multa hominum millia trucicata, Wangiones longa obsidione deleti, Remorum urbs praepotens, Ambiani, Atrabate, extremique hominum Morini, Tornacus, Nemete, Argentoratus, translatae in Germaniam, Aquitaniae, novemque populorum, Lugdunensis et Narbonensis provintiae praeter paucas urbes cuncta populata sunt; quas et ipsas foris gladius intus vastat fames. Non possum absque lacrimis Tolosae facere mentionem, quae ut hucusque non rueret, sancti Exuperii episcopi merita praestiterunt. Ipsae Hispaniae jam jamque periturae contremiscunt recordantes irruptionis Ambricae et quicquit alii semel passi sunt, illae semper timore patiuntur. Caetera taceo, ne videar de Dei desperare clementia. Olim a mari Pontico usque ad Alpes Julias non erant nostra quae nostra sunt, et per annos 30 fracto Danubii limite, in mediis imperii Romani regionibus pugnabatur. Aruerunt vetustate lacrimae, praeter paucos senes omnes in captivitate et obsidione generati, non desiderabant, quam non noverant, libertatem.] Et quia non perit pius pro impio, multos sanctorum tam clericorum quam monachorum et sanctimonialium sub hoc contigit occubuisse excidio. Urbes munitissimae licet longa obsidione evertebantur, aecclesiae sanctorum exurebantur, altaria jugulatorum ante ea sacerdotum sanguine profanabantur, pueri innuptaeque puellae suffocabantur, virgines Deo dicatae stuprabantur, monachi et clerici ludibrio et spectaculis exponebantur, et omnibus in commune diversa mortium facies adhibebatur. Et quia sic portio populi merita erat nequissimi, usque ad internetionem gladius seviebat Altissimi. Unde contigit sanctum Nicasium Remensis urbis episcopum, sicut et alios multos, cum Eutropia sancta virgine et sorore, hac Hunorum incursione marmora aecclesiae imbre preciosi sanguinis cruentasse. Nec solum nostri hac sunt pena multati, sed etiam Arrianae defensores haereseos Gothi, qui soli Valenti augusto et Romanis in Gallia videbantur resistere et reniti, ab Hunis crudeliter sunt devastati, et Athanaricus eorum rex pro eo quod multum sanguinem innoxium catholicorum non timuit effundere, pulsus a regno meruit exulare. Verum Huni fame compulsi per avaritiam Maximi a Valente Galliis praefecti, coacti sunt Romanorum partibus refragari, moxque iterum Gallias occupare, et urbes et castra cum incolis crudeli cede vastare.
3.22
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 22. Quod sanctus Servatius Romam adierit si quomodo oratione valeat Galliam ab Hunis liberare.
3.22
Quorum adventum sanctus Servatius Tungrensis aecclesiae episcopus audiens( Gesta S. Servatii, cf. GREGOR. TURON. II, 5), simulque de irruptione et perditione suae civitatis timens, vigiliis multis et jejuniis corpus affligebat, seque crebris lacrimis profundens, misericordiam Dei postulabat, ne unquam hanc gentem incredulam, seque semper indignam Gallias intrare permitteret nationemque suo cultui dicatam contaminari quodammodo sineret. Sed sentiens per Spiritum sanctum peccatis populi interpellantibus id sibi nullomodo concedi, induxit animum adire limina apostolorum Petri et Pauli, ut saltem super salvatione suae urbis per intercessionem eorum mereretur exaudiri. Et quia priusquam quid inchoetur consulto, at ubi consultum fuerit, mature opus est facto, paratis viatico commodis, et assumptis secum comitibus necessariis, data etiam benedictione civibus suis, indicta pariter vigiliarum et orationum, jejuniorum et elemosinarum super tanto discrimine instantia, deliberavit beati etiam nomine et merito Auctoris Mettensis episcopi super hoc inire colloquia, qui tunc in Dei rebus habebatur praestantissimus, sed de perditione sibi commissorum et irruptione suae etiam urbis nimium sollicitus. Quique habita cum beato Servatio deliberatione, adjudicavit ejus ratam esse intentionem, simul exposcens pro se quoque suaque urbe fundi profusius ejus ante apostolorum limina precem, ut quoniam per se Romam nequibat adire, ejus sanctissimi viri intercessione voti sui compos et ipse mereretur existere. Suscepta itaque tanta profectione, posthabita totius itineris difficultate, tum in vastissima Alpium progressione, tum in fluminum transmeatione, tunc etiam ex latrocinantium infestatione, dummodo quod habebat in voto assequi possit, tandem Romam peraccessit.
3.23
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 23. Qualiter ante tumulum beati Petri per visum de eversione tocius Galliae et de obitu suo sit edoctus.
3.23
Accedens ergo ad beati Petri tumulum, depraecabatur ejus intercessionis auxilium, ut, quia suo apostolatu insignierat Omnipotens orbem occiduum, arceret saltem a Tungrensi et Metensi urbe infandam gentem Hunorum. In hac desiduus persistens oratione, macerabat se multa afflictione, maxima inedia corpus consumens, ita ut in tridui biduique interdum curriculo absque edulio potuque maneret, nec esset intersticium quo ab oratione vacaret. Et die quidem aliorum sanctorum patrocinia frequentabat, noctu vero ad beati Petri tumulum remeabat; tandem quia sine intermissione non cessabat aures pulsare clementissimi Dei, tali meruit visione solari. Videbat, et ecce quasi ante altare beati Petri thronus positus, et super thronum sedens Altissimus, et circumcirca sanctorum animarum et angelorum chorus, duos autem conspicui vultus viros ante ipsum thronum genu incurvantes, et vicibus Domini magestatem, vicibus sanctae Dei genitricis interventonem implorantes, quos constat praecipuos apostolorum Petrum et Paulum fuisse, et ob conservationem Gallorum obnixius subplicasse. Et quia idem sanctus vir, cui haec demonstrabantur, cum sua subplicatione beati quoque Auctoris Metensium episcopi obtulerat precem, vidit in parte septentrionali altrinsecus stantem fidelem quendam virum, albis vestibus bene stolatum, quem procul dubio constat protomartyrem fuisse Stephanum, et ad eum sanctos apostolos responsa quaedam perferentes, et ab eo ad majestatem Omnipotentis subplicationes quasdam referentes. Sanctum itaque Servatium hac contemplatione attonitum acgreditur sanctus Petrus, quasi in gradibus aecclesiae positum: Et quit, inquiens, me inquietas sanctissime vir? Ecce apud Omnipotentem aequissima deliberatum est sanctione, Hunos Galliam universam impetere, cunctaque oppida et castella Europae humi coaequare, civitatemque tuam peccatis populi exigentibus penitus eversum iri. Quem vides in septentrionali parte nobis interloquentem, noveris Stephanum protomartirem pro urbe Metensi subplicius rogantem. Qui licet primus praeciosi cruoris rore ante omnes rependerit Deo, quod communiter cum omni genere humano accepit ab eo, vix pro illo valuimus habere, ut saltem oratorium in Mediomatricum urbe, quo sanguis ejus dinoscitur pullulare, flammas et excidium reliquae civitatis possit evadere; quod et Auctori coepiscopo in responsis habes perferre. Tu autem, sanctissima anima in sorte sanctorum jam praeelecta, quia in diebus tui sacerdotii placens Deo facta es dilecta, vivens inter peccatores jam jamque es transferenda quia in te est inventa justitia. Jam, inquam, ad patres tuos es colligenda, ne oculi tui videant mala, quae facturi sunt Huni in tota Gallia, et potissimum in civitate tua. Tungris enim sicuti nomine, ita et opere tunsa et cesa permanebit usque in finem. Quamobrem reversionem festinato accelera, domumque tuam ordina, nilida linteamina quere sepulturamque compone; nec habebis in urbe scelerata et ideo peritura sepulchrum, quia placuit Altissimo oppidum reservare Trajectum, propter corpusculum tuum in eo recondendum. Hoc oraculo venerabilis pontifex Servatius suscepto, reversionem accelerat, Galliasque quam citissime repedat, transitumque per urbem Mettensium habens, beato Auctori indicat quae in responsis acceperat.
3.24
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 24. Rediens quid viderit commisso gregi exponit.
3.24
Tandemque nimium fatigatus, tum itineris difficultate, tum remeandi acceleratione, ad urbem pervenit Tungrensem, pastoris sui adventum suspense praestolantem. Et quaeque congrua sepulturae videbantur, assumptis super via Domini sacerdotibus et levitis, necnon in commune consulebat universis, ut parati essent in animarum suarum salutem; quibus tantum imminebat discrimen. Ac per triduum dissimulata recessione, tandem omnes alloquitur, aggregatos in aecclesia catholica majore beatae semper virginis Mariae: Jam collegio vestrae fraternitatis nequeo celare, quod per triduum dissimulans, tandem compellor dicere. Ab hodierna die faciem meam non videbitis, nec ultra me in hac urbe vobiscum morantem conspicietis, quia viam totius terrae sum iturus, et huc ultra non reversurus. Super vestra salute pridem beati Petri sepulchrum adii, hujus urbis reservationem supplicatione praemissa petivi, et quia hoc peccato non merebar vestro in responsum accepi:« Huic enim urbi aeternus instat interitus, vestra quoque perimmanis perditio, nisi ex toto corde morum praecedat conversio.» Quapropter et hic prohibitus sum effodere mihi sepulchrum, et ad vicum hinc jussus sum transire Trajectum, ut illinc me dies assumat extrema, priusquam me vobiscum vestra contingat vel cernere vel perpeti mala. Hoc autem quantum in me est vobis promitto quia, quodsi pro corporum vestrorum salvatione supplicans exaudiri peccatis vestris praeponderantibus nequeo, pro animarum saltem salute vestrarum a Deo mihi commissarum defunctus, et cum Christo regnans, felicius interveniens impetrabo.
3.25
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 25. Oratio ejus et lamentatio clericorum et populi, et de obitu ipsius.
3.25
Deinde multa exhortatione eos consolatus, oculis ad caelum surrectis cum manibus: Et has, inquit, oves, quas, Domine, praecioso sanguine redemisti, hunc inquam gregem, quia tuus est, tibi hodie dedo, meque totum tibi commendo. Deprecor te, judex aequissime, humili et flebili prece, ne ovile tuum lupi rapaces gregi non parcentes subruant, neve carnes ovium tuarum deglutientes consumant. Tu, Domine Jesu, qui animam tuam pro eis posuisti in morte, animas eorum a luporum voracitate eripe et a rugiente leone, ut possim ad te aliquos manipulos reportare. His ergo a beato Servatio peroratis, mox universus astans populus, clamore magno irrugiit, luctus et ejulatio ab utroque sexu increvit. At vir Domini necessariis sepulturae secum levatis, progressus ad orientalem plagam pedester porta Tungrensi exiit, pergens viam quae ad oppidum Trajectensium mittit. Tunc universi cum vociferatione et lacrimis vestigia illius persequuti, prodeunt a civitate dolentes, subplici hac voce subjungentes: Ne derelinquas nos, pater sancte, ne obliviscaris nostri, pastor vigilantissime, nos populus tuus et oves gregis tui, ne nos dimittas in sevientis faucibus inimici. Monachi vero et sacratae Deo puellae, quorum illic coenobia erant perplura, et omnis in commune clerus de monasterio exeuntes persequebantur ejus iter, pectora percucientes seque post omnia humi prostrantes, haec quoque ingeminantes: Cur, pastor bone, tam cito deseris, vel quo nunc iturus proripis? Educ nos tecum, ut commorientes consepeliamur tibi, quibus solum est infortunium post te relinqui. Adventu tuo eramus gaudentes, quod ex longinqua reversus peregrinatione dignareris jam nunc nobiscum esse, cum nec tridui saltem curriculo apud nos velis manere. Dic nobis quid faciendum, quidve te discedente consilii sit nobis captandum. Quid erit de nobis quibus tanti aufertur praesentia patris? Quid miseri facturi sumus, qui sine te vivere nequimus, sed morti pessimae tradendi sumus? Ve nobis qui ideo tua praesentia destituimur, quia vindictae coelesti objicimur, nec digni sumus commoriendo hac poena liberari, teque nimis indignum est perditioni nostrae nobiscum implicari. O, o nomen quod semper prae te ferebas pastoris, malle te occumbere pro tibi commissis, quam oves tui gregis exponeres delaniantibus lupis! Eu non ad dilaniandum potius, sed exponimur ad penitus devorandum. Saltem hac fortassis occasione quod semper sitiveras invenires martirium, essetque tua prae nostris oculis habita nostrae mortis utcumque solatium. Propositam quaesumus mitte intentionem aliquam faciens progressionis dilationem, ut tridui vel bidui vel unius saltem noctis procrastinatione dignetur nostrae fructum poenitentiae acceptare, qui Ninivitis dignatus est parcere. Quorum beatus Servatius permotus insecutione, pariter et flebili talia ingeminantium excruciatus vociferatione, paulatim pro gressus iterumque resistens, in lacrimis resolutus, ut putandum est pertulisse martirium, dum exquoquebatur super aurum affectu compassionabili, torquebatur pro commissis jam jamque deserendis affectione carnali, urgebatur ad discedendum pro perditione suorum, ut dixerat, inrecuperabili. At inbecilliores et claudi, pauperes et peregrini, viduae et pupilli, a turribus et propugnaculis stantes, pulveremque in caelum spargentes, cum fletu et singultibus clamabant dicentes: Quis nobis daturus est victum? Quis tribuet alimentum? Nudi sumus et famelici; quis consolabitur nostri? Sed cum his fletibus non posset revocari, data eis pontificali benedictione, osculatus eos et confortans coegit redire. Et ad Trajectensem accedens vicum, modica pulsatus febre, fragili absolutus corpore, publico elatus funere, et a viris fidelibus juxta aggerem publicum 3. Idus Maias sepultus.
3.26
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 26. Quod Huni multas Galliae urbes cum Tungris subverterunt, quos item Franci a Galliis expulerunt.
3.26
Post hujus obitum Huni subversis multis Galliae urbibus, civitatem quoque diruerunt Tungrorum pervenientesque ad urbem Mettensem in vigilia pascae, eam obsidionibus circumdedere, fatigatique longa obsidione, cum de reditu jam cepissent tractare, muri civitatis ultro corruere, aditumque revertentibus patefecere. Tunc civitatem sine cunctatione ingressi, omnes sicut et apud Tungros interfecere in ore gladii, reliquam urbem tradentes igni, excepto oratorio beati Stephani, quod videbatur ipsis a quodam splendidissimo super illud stante viro defendi. Post eam igitur vindictam, quae facta est ab eis cede Galliarum, Wandalorum prosequente crudelitate, incertum est, sicut et de multis aliarum legitur civitatum episcopis, paucis qui supererant christianis in abditis montium et cavernis petrarum habentibus latibula, quanta intercapedine aecclesia Tungrensis fuerit sine pontifice. Nam et Franci, qui ab Antenore ducebant originem, et Vinetia vel ut alii ferunt in Mauritania excreverant in magnam gentem, et Sicambri vel a quodam suae gentis duce Merovingi dicebantur, quoniam propria jam eis non poterat prae multitudine sufficere patria, palantes hac et illac, praedis et rapinis intenti erant, nec stationem adhuc certam invenerant; solum ejus Toringia profugium erat. Quibus Valens imperator, ad quem summa imperii pertinebat, et proprium nomen, qui Francus Attica lingua vocabatur, dedit, et partem Galliarum et ad utendum et inhabitandum sine vectigalium exactione permisit. Qui et Hunos ad Meotidas ire paludes vel in Pannoniam compulit, ubi post multos annos a Karolo magno imperatore et filio ejus Pipino penitus etiam nomine disperiere. Franci vero propter avariciam sequentium imperatorum vectigalia ab eis exigentium, et Romanis coacti sunt fidem non servare, et civitates quas adhuc tenent Galliae praeoccupare. Hi inquam paganis adhuc ritibus inserviebant, et ideo plures episcopis civitates vacabant,
3.27
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 27. De sancto Remigio et septem Tungrensibus episcopis.
3.27
Tandem ad hoc sancto Remigio caelitus praenuntiato, et per promissionem nato, ut eam gentem ad Dei vivi cultum converteret et Galliae populus in unitate fidei catholicae conveniret-- jam enim ablato misericordia stillabat Altissimi et beatorum angelorum et hominum spiritus jamjamque poscebant Galliae misereri, quia, inquiunt: Tempus miserendi ejus, quia venit tempus-- eo inquam tempore undecimus praesedit aecclesiae Tungrensi Agricolus et deinceps 12 Ursicinus, 13 Designatus, 14 Resignatus, 15 Supplicius, 16 Quirillus, 17 Eucherus, 18 Falco, 19 Eucharius.
3.28
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 28. De sancto Domitiano itemque Perpetuo et Ebergiso.
3.28
Vicesimus sedit Domitianus, qui jam florente christiana ubique religione sub Hildeberti gloriosissimi regis tempore, Aurelianensi legitur sinodo interfuisse. Qui et civitatis jam dirutae fastidiens Tungrensis, sancti Servatii aput Trajectum frequentabat sepulchrum, circa illius quippe tumulum quamlibet nivium copia defluxisset, ita ut interdum duorum aut etiam trium pedum crassitudine circumjacens terra respergeretur; tumulus tamen ejus numquam ea operiebatur( Gesta S. Servatii. Cf. GREGOR. TUR., De gloria conf., c. 72). Eratque mirum montes in circuitu nivium videre, nec tamen sancti Servatii sepulchrum contingere. Operabatur etiam multa in eodem loco Christus miracula, ut plane daretur intelligi praeciosa in conspectu ejus sancti viri jugiter esse merita. Ob hoc et devotio fidelium fratrum et frequentantis populi studium conati sunt sepe illi pro posse facere oratoriolum. Sed quia tanto viro non erat condignum, de lignis scilicet levigatis tabulisque taessalatis compactum, citius aut a vento rapiebantur, aut sponte ad terram subruebant, donec sancto Domiciano humanis exempto et apud Hoium in aecclesia majore sanctae theoticos Mariae sepulto, beatus Munulfus vicesimus primus procedente tempore in regimen aecclesiae Tungrensis successit, et in sancti viri honore templum honorificatum erexit, composuit, ornavit, corpusque illius in eo cum digna reverentia transtulit, sedemque in Trajecto pontificalem amodo esse constituit, ubi et corpus suum sepeliri mandavit in medio aecclesiae. Ubi etiam beatus Gundulfus, qui 22 successit in regimine, habet locum sepulturae. Sanctus autem Perpetuus qui 23 praefuit aput Deonantum quiescit. Beatus quoque Ebergisus succedens 24 in Trutmonia ejusdem episcopatus villa fuit tumulatus.
3.29
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 29. De sancto Johanne.
3.29
His per successionem ad alia vocatis, Johannes 25 succedit, vir totius sanctitatis, cujus vitam et gesta, ut auditu tantum et relatione a majoribus et aetate provectioribus accepimus, nos quoque perpaucis absolvamus. Nec debet existimari difficere, licet inusitatum quod placet, mirabiliter omnia valentem operari Deum, qui mirabilis in omnibus operibus suis sanctos quoque inedicibiliter suos mirificat quibuslibet modis, potens etiam efficere mirabiliora, temporibus accommodans tempora, inportunis et incredulis ingerens oportuna. Linguae enim, ut ait Apostolus, in signum sunt non fidelibus sed infidelibus, ut quia cottidie in mundi fabrica, in elementorum concordia, in gubernatione caelestis machinae, et annua seminum et frugum et animalium redintegratione operantem mira non attendunt Omnipotentem, miraculis saltem invisis excitentur ad fidem. Audivimus sepe quosdam stulte submurmurantes, quia non olim mira sui dignarentur patrare martires, ignorantes profecto, quia necesse fuit tunc eos miraculis innotescere, cum pro humana fragilitate potuerunt hostibus in morte succumbere, et inproperantibus ubi est Deus eorum visi sunt ad horam vilescere. At nunc eum debita pro nosse reverentia eorum honori dependitur, non usus sit virtutibus eos coruscare, sed vota et preces fidelium intra sacrarium suae exauditionis admittere, acceptanterque in ara summi Dei offerenda mandare. Ille igitur qui vocat ea quae non sunt tamquam ea quae sunt, quique stulta mundi approbat, ut confundat forcia, et contemptibilia et ignobilia et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destruat, piscatores elegit, non philosophos, pauperes et ignobiles, et fecit apostolos, et qui stultam juxta Apostolum fecit sapientiam hujus mundi, ipsi nichilominus placuit per simplicem apostolorum rusticitatem salvos facere credentes. Ipse os inuti aperuit, ipse linguas infantium disertas fecit. Et cum diceret propheta: Ecce nescio loqui quia puer ego sum: Noli, inquit, dicere« quia puer sum,» quia ad omnia quae mittam te ibis et quae mandavero tibi loqueris. Et ut mirabilior praedicaretur dispositio Omnipotentis etiam in gentibus discolis, sulco terentem dentalia Quintium Seranum. Trepida ante boves dictatorem induit uxor, Et tua aratra domum lictor tulit. Et non modo alienigenae oculos adhuc apertos habenti resolvit in laudes ora prophetae, verum quod mirificum fuit cadenti et ad maledicendum properanti, ipsius cui insidebat linguam ad loquendum reseravit asellae. Ille, inquam, qui tam miris et ineffabilibus signis omnibus gentibus innotescit, ipse beatum Johannem propter ejus forte temporis incredulos praestantissime mirificavit, ut, qui soli omnia scienti propter conscium sibi opus bonum erat notissimus, mirabiliter ejus temporis ostenderetur hominibus.
3.30
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 30. Quod ei a transmarino quodam praedictum sit eum Trajecti episcopum futurum.
3.30
Trajectensis sedes episcopo vacabat, et ad alium substituendum clerus et populus confluxerat, regia sublimitas quem vellent annuerat, sacerdotum et optimatum dignitas auditorium publicum condixerat. Forte Scinditur incertum studia in contraria vulgus, quia mirifice a Domino providetur alius. Beatus Johannes, cui tunc temporis nomen erat Agnus, tanto et praesago vocabulo meritis simplicitatis et castis respondebat operibus. Insistebat enim agri culturae, quae sola fere ars exerceri valet absque totius criminis labe. Hoc autem opus non egestatis coactus penuria vel necessitatis alicujus constrictus inedia, sed pro ejus temporis consuetudine pocius invigilando sequebatur. Non autem ipse operabatur; nobilis siquidem erat, et multis magnarum possessionum reditibus abundabat. Quod ne cui forte videatur ambiguum, testantur etiam praedia ab eodem nostrae aecclesiae collata, a majoribus nostris et nobis adhuc possessa, et de quibus dominicam decimationem sanctae Cosmae retinet aecclesia, pro ejusdem sancti viri sepultura. Dum igitur talibus incumberet laboribus, supervenit quidam de partibus transmarinis peregrinus, qui visione angelica fuit monitus, ut mare transiret, et civitatem bene factam, ab Antonio augusto constructam praeaccederet, et virum sanctum ex nomine designatum super magnalia Dei institueret. Is itaque multas circumcirca terras lustraverat, bene factam civitatem quesierat, tandem Hoium peraccessit, civitatem ex nomine demonstrato invenit. Amplius progressus ad horientem, beatum repperisse se laetatur Johannem, juxta condignum angelicum rationali opere in praedio suo Tietantia incumbentem. Et ne ullus ejus animo scrupulus remaneret, temptavit an ex nomine reliquum inditium conveniret. Salve, inquit, vir optime Agne. Cui cum annueret, et salutatus resalutaret, cercior jam factus vir transmarinus: Bono, inquit, operi insistis, bonus et ipse a Deo cognosceris. Bonus ad te missus sum nuntius, nisi forte, quod absit! verbis meis extiteris incredulus. Opera tua et elemosinae placuerunt Altissimo, coelos quoque tua frequens penetravit oratio, cuique nota sunt omnia, complacita est quae in abditis tua manet intentio. Et quia magnifice Domino famularis, magnifice ab eo honoraberis. Mirum servitutis tuae spectaculum exhibuisti angelicis spiritibus, mirabile de te exemplum praebebitur hominibus. Oppidum Trajectense proprio viduatum est pastore, statuit Dominus eo officii te sublimari honore. Ad haec sanctus vir primo obstupuit, arrectaeque comae vox faucibus inhesit, perterritusque rei novitate, tandem sic voce resumpta: Mira quoque, inquit, praedicas, nec sum incredulus his omnino quae narras. Oppidum quidem Trajectense vacuum est pontifice, sed me ad id admitti multum videtur ab re. Me enim uxorio innexum vinculo necesse est juxta Apostolum cogitare« quae sunt mundi, quomodo placeam uxori.» Sed nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus, et necesse est his eum vacare, qui quam suavis est Dominus cupit videre. Non enim canones antistitem statuunt, non talem statuta Patrum saltem ad clerum admittunt. Liberos habere mihi contigit, quorum prosperitati et usibus intendere lex seculi sancit, et eos quidem subditos in omni castitate Apostolus praecipit, sed domum ante ordinandam canon mandavit. Et haec omnia esto suppeditent; quod necessarium tamen est, ad id mihi officium peragendum omnino deest. Opera indolis summa ab apostolo in episcopum deflorata desunt, sanctitatis privilegia stirpitus absunt, inreprehensibilem( I Tim. III, 2) me esse non autumo, multis me viciis irretitum conscius mihi ipse condempno. Non astiti laborantibus, non sum compassus merentibus, cum Martha pauperibus Christi non ministravi, cum Maria verba divina non attendi. Ideo ab activa multum me desentire fateor vita, contemplativae vero nunquam saltem delibasse principia. Proferentem inquit apostolus eum qui secundum fidem est rectum sermonem. Quem proferet rectum, qui pene numquam didicit ullum? Litteras non didici, nunquam studui, scolis non interfui, ferulae nequaquam manus subduxi:« Non neophitum» ait apostolus. Et quomodo ad pontificatum tam insperato debet ascendere, cui non contigit singulos gradus singulariter amministrasse? Quomodo tandem poterit praeesse, qui nunquam scivit subesse? Tantos ille suo rumpebat? pectore questus. At senior demum subnectit talia dicens:« Magnus Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis.» Qui omnia sicut vult potest, ei quoque id perficere inpossibile non est, et quidem ex nihilo cuncta creavit, ejus potentiae quis resistit? Quique valet de lapidibus suscitare filios Abrahae, ipse potest scientia sua os tuum replere. Tantum ejus majestati nichil difficile existimes, sed credulus linguam fidelem in creatoris aperias laudes. Licet enim propheta praeconem summae veritatis dignus generare sit habitus, tamen taciturnitate est dampnatus, quia divini promissi apparuit dubius. Consideravit quippe corpus suum emortuum, uxorisque conditionem effetam; nec retractavit majestatem Domini omnipotentissimam. Si enim Deum universa ex non subsistentibus fecisse satis adverteret, et stantibus aliquit componere minus dubitasset, etsi indignum se, quia suam perspexit praeponderare nequitiam, sed non adversus Dei debuit putare clementiam.« Ecce,» inquit Dominus ad alium prophetam sua sibi crimina inculcantem, et ideo a visione Dei, et magnalibus ejus annuntiandis trepide suspendentem,« Ecce, inquam, calculus quo tetigi labia tua, et auferetur iniquitas tua.» Ne, queso, dubita, sed antiquorum diligenter historias pertracta,-- fortassis enim aliquas saltem auditu percepisti,-- quid in eis aliud antiqua sonant miracula, nisi quia ab omnipotenti Deo mirabiliter jussa innatum sibi mutavit statum natura?
3.31
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 31. Quid ad haec ille responderit, quodque baculus ejus terrae fixus floruit.
3.31
Ad haec beatus Johannes respondit: Horum quidem nihil mihi est dubium, sed comparatione eorum, per quos vel a quibus ea gesta sunt insignia, ego sum inferior multum. Pariterque baculum, quem forte tenebat, infigens humo: Sicut, inquit, perdifficile est hoc amplius aridum quod cernis lignum radicitus terrae inherere, stirpes producere, florere pariter et fructificare, ita videtur inconsentaneum verba quae dicis in me impleri posse. Mox mirum in modum lignum continuo superficiem inmutavit. stirpitus terrae inhesit, corticem induit, protinus viruit, floruit, et fructificavit. O mira potentia conditoris, o ineffabilis gratia creatoris, o tempus acceptabile, dies praedicanda ubique! Felices hi qui haec meruerunt videre, felices et nos si non dissimulemus credere, felix et rex cujus haec contigerunt tempore, felices palatini quibus contigit interesse! Felix clerus tali pontifice, felices populi tanto pastore! Renovatur antiquum miraculum, reparantur virgae Aaron praeclarum prodigium. Illa legitimi index fuit sacerdotii, haec insperati et dubii, sed divinitus mirabiliter provisi monstratrix extitit pontificii, nisi quod illa unius dilationem noctis accepit, haec in momento fructificans procrastinationem nullam habuit. Illa infideles confutavit, haec caelitus destinatum ad opus adduxit. Vulgatum est hoc celebre aput omnium aures, perlatum est ad plurimos regni totius proceres. Non latuit regem fama haec, aput Trajectum congregatam occupavit plebem. Confestim properatur, legatio Hoium dirigitur, beatus Johannes cum transmarino invenitur, Trajectum usque sub admiratione omnium perducuntur. Regnum Austrifranciae Dagobertus adhuc adolescens administrabat, Lutharius magnus, pater ejus, monarchiam quatuor regnorum strenue solus regebat. Regia igitur praecepta edicuntur, res in ancipiti posita solvitur, beatus Johannes ad episcopatum assumitur, consentitur a cunctis, omnes favent, universi laetantur. Sanctus vir licet adhuc vellet reniti, quia tamen a cunctis videbat se favorabiliter excipi, laetabatur se vinci a dispositione Dei tam mira et ineffabili. Igitur ab universis exceptus cum laudibus, electus intronizatur, adductus extollitur, acclamatus sanctificatur, sedi inpositus cum reverentia obauditur, nomenque ei Johannes immutatur. Qui qualem quantumque se meritis sanctitatis ornaverit, armis fidei induerit, virtutibus optimis decoraverit, et quod pius opere impleverit, quaecumque digna subjectis implenda mandarit, omnibus est et erit perspicuum, qui tam mira praemissa ab Omnipotente in eum completa non ducent ambiguum. Nam et ipsum in omni morum honestate perfectum, complures habuisse perfectos constat discipulos, ex quibus unum accepimus beatum scilicet Mononem, responsis sub eo aecclesiasticis instantem perfectum exhibuisse martyrem. Ipse vero domnus et sanctus Johannes cursum vitae praesentis explens, in senectute bona repausationem indeptus, hominem exivit, bravium coronae perhennis accepit, sepultus in aecclesia Cosmae Hoio sita in monte.
3.32
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 32. De sancto Amando.
3.32
Post haec sanctus Amandus 22 subrogatur, cujus, quia vita plena virtutibus habetur descripta, placuit hic inde decerpta deflorare tantummodo pauca, et ipsa ante episcopatum gestorum ejus altius repetere initia.[ Igitur Aquitania nativitatis ejus extitit patria, pater Serenus, mater Amantia vocitata est, non solum secundum seculi dignitatem incliti, verum etiam christiani. Dum puer adhuc esset, patriam parentesque reliquit, Ogiam insulam ad occidentem maris oceani expetivit. Illic a fratribus spiritualibus cum magno recipitur gaudio, et quia sacras litteras didicerat, in Dei cottidie servitio majori fervebat desiderio.
3.33
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 33. Quod serpentem oratione fugaverit, loca sancta adierit, patriam revisit.
3.33
[ Primum signorum ejus inditium fuit, quia dum per eandem insulam gratia obedientiae cujusdam jussus deambularet, mirae magnitudinis serpentem obvium habuit. Primo ut puerilis patiebatur aetas extimuit, deinde orationem prostratus fudit, surrexit, crucis signum opposuit, vi verborum ut ad latebras redeat edicit. Ille imperatis obaudit, quantocius redit, et in eadem insula ulterius non comparuit. Deinde pater ejus ad eandem insulam devenit, ut de monasterio debeat egredi monet, ut secularem resumat habitum suadet, addit insuper quia, nisi obtemperaret hereditate se privet. Ille autem: Id, inquit, territas ociose, quo semper voluntas est carere; Dominus pars hereditatis meae. Post haec Turonos sancti Martini petit sepulchrum; ibi ejus interventionis oravit auxilium, ut id sibi gratiae apponi expostulet Dominum, quatinus peregrinationi tocius vitae sibi concedat dependere cursum. Ab oratione surrexit, capitis comam abscidit. Clericatus est adeptus honorem, omnem in clero gratiam transcendebat per ordinem. Inde progressus Bituricos adiit, ubi a sancto Austrigisilo ejus civitatis episcopo et ejus archidiacono beato Sulpicio post honeste et humane suscipitur, quorum suasu cellam ibidem construxit, quam fere per 15 annos inhabitavit. Cilicio tectus et cinere vigiliis se macerabat assidue, jejuniis et inedia attritus, ordeacio pane contentus, a vino abstinuit, aqua tenui corpus sustentavit potius quam aluit. Deinceps desiderio inflammatur caelesti Romam adire, limina apostolorum invisere, orationum eorundem suffragia expetere. Quod ubi complevit, egredientibus quadam nocte custodibus in aecclesia submittit, inventus injuriis afficitur, ab aecclesia eliminatur. Hac de causa in foribus sedentem contristatum et subito in mentis extasi raptum sanctus eum Petrus blande et comiter delinit, ut Gallias ad praedicandum repetat admonuit. Ille hilarior redditus Gallias est resersus
3.34
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 34. Quod episcopus factus multa bona opera fecerit.
3.34
Subinde coactus a rege et sacerdotibus episcopus ad praedicandum, ut tunc moris erat, est ordinatus. Quod officium strenue inplevit, circumquaque positis verbum Domini annuntiavit, monasteria plura exstruxit, praediis et opibus a rege et principibus acceptis juvit, qui ea incolerent et Christo militarent locavit. Captivos vel transmarinos, si quos inveniebat, accepto a rege vel fidelibus pretio redimebat, litteris sacris inbuebat, diversis ad sustentandum aecclesiis dirigebat. Alii ex his visi postea sunt abbates, multi presbiteri, aliqui insuper episcopi. Iterum subiit animum Romam temptare, contigitque inde revertentem Centumcellis devenisse. Ubi cum in oratione pernoctaret, diabolus unum de famulis ad mare pertrahebat, ut eum demergeret. Illo iterante: Christe adjuva me, diabolo haec inproperante: Qui Christus? ait beatus Amandus: Filius Dei vivi crucifixus. Ad hanc vocem disparente diabolo, ereptus est homo. Per idem pelagus navigantibus eis, captus est piscis; cujus captura gaudium cumulaverat nautis. Hanc laeticiam subito orta turbavit tempestas, quae omnes in desperationem adduxit, jactari quaeque necessaria in mari compulit, ad ultimum ad Dei famulum confugere fecit. Iterato sanctus Petrus per puppim navim transiens apparuit, confidere jussit, salvandas omnium animas repromisit. Sedata est procella, tempestas fugata. Facto mane, omnes ad terram incolomes exiere.
3.35
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 35. Quod Gandensem populum converterit.
3.35
Aggressus est interea Ganda oppidum Scaldi fluentis inpositum, diaboli sic laqueis irretitum, ut arbores et ligna pro Deo colorent caeterisque circumquaque positis ad fidem Christi inclinatis, ipsi vel propter efferatos mores, vel propter infecundos cespites, adhuc idolis inservirent, favente Aichario episcopo Noviomense, regia superincumbente auctoritate, tantum discrimen aggredi ausus est sine cunctatione. Quociens injuriatus, quociens flagris cesus, quociens ab inhonestis mulieribus deturbatus, quam sepe in flumen praecipitatus, ad ultimum fugatis caeteris sodalibus ipse remansit praedicationi desiduus. Monasterium sancti Petri illic aedificavit, sanctum Bavonem ex Haspanio praedonem convertit, et trans fluvium facta cellula paenitentem reclusit. In eodem pago reus quidam comiti ad dirimendas causas sedenti a lictoribus praesentatus, graviter caesus, stipiti est addictus, sanctus vir Amandus supervenit, pro reo intercedere voluit, aput judicem nichil optinuit, domum confestim rediit. Reus patibulo est affixus, et statim apparuit mortuus. Judex cum caeteris discessit, beatus autem Amandus hominem mortuum invenit, ad cubiculum ubi orare solebat deferri fecit, in oratione super corpus pernoctavit, mane fratribus convocatis aqua lotum restituit vivum, ita ut vulnerum quidem ejus nullum remaneret inditium. At ubi longe lateque divulgatum hoc miraculum, sponte ad eum confluebant, idola sua propriis manibus destruebant, ex eis aecclesias Christi et monasteria edificabant. Sic praedicationem suam fructificare gavisus, transito Danubio, gentibus illis praedicare est orsus. Paucos in Christo regeneravit, et quia fructum quem putavit non est lucratus, martirium quod sperabat non est indeptus, ad propria subinde est regressus.
3.36
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 36. Dagoberti regis filium catezizat.
3.36
Dagobertus interea rex filium suscepit, beatum Amandum qui eum ex sacro fonte exciperet inquiri mandavit, et quia idem pontifex dudum pro capitalibus eum criminibus arguens, non absque injuria de regno fuerat expulsus, humiliter ut sibi hoc remitteretur volebat orare, et ex generatione filii sibi conciliare. Beatus Amandus repertus advenit, noxam remisit, filium ejus tamen de sacro fonte suscipere humiliter recusavit, fugiendo declinavit. Missis deinde rex sanctis viris Eligio et Audoenio post episcopis, vix obtinuit, filium non plus quadraginta dies a nativitate habentem catezizavit. Circumstantibus in alia occupatis non respondentibus, puer clara voce amen respondit, sicque baptizatus et Sigebertus vocitatus gaudium omnibus fecit. Post haec, ut supra dictum est, beatus Johannes episcopus Trajectensium feliciter migravit ad Christum. Rex convocatis multis sacerdotibus sanctum Amandum evocavit, Trajectensibus praefecit. Per triennium vicos et castra circuivit, verbum vitae annuntiavit; tunc nichil se proficere cernens, sacerdotes insuper et levitas insultare sibi considerans, pulverem pedum in eis excussit, et ad alia deinde loca demigravit. De caetero brevitate studemus, quia aliorum scribendis gestis pontificum nos reservamus.
3.37
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 37. Quod contemnentes verbum Dei ex ore ejus ultio divina percussit.
3.37
Canalaus postea insulam super Scaldum fluvium invenit, ibi cum fratribus spiritualibus Christo militavit. Contemptores verbi Dei ingens per biennium plaga attrivit, ita ut eo loco nullus remanserit, qui virum Dei praedicantem contempsit. Vacceiam deinde gentem quae Wasconia dicitur adiit. Ea in montibus manebat, idola pro Deo colebat. Mimilogus quidam servum Christi derisit, evangelium annullabat, protinus a demonio arreptus, propriis se lacerans manibus miserabiliter expiravit.
3.38
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 38. Insidiatores suos cecitate percussos, itemque cecam mulierem illuminat.
3.38
Illic etiam parum proficiens civitatem quandam in revertendo intravit. Ibi ab episcopo civitatis honorifice susceptus, dum aqua in ejus funderetur manibus, caute jubente episcopo conservata, cecoque cuidam porrecta, dum oculos ex ea fovit, protinus vidit.
3.39.1
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 39. Monachum inobedientem paralisi percussum liberat. Enumeratio virtutum ejus.
3.39.1
Franciam deinde rediit, locum ubi deinceps habitaret elegit, Hildericum regem adiit, municipium ubi monasterium construeret rogavit. Igitur inpetravit, sed Mumolus Ozidinsis urbis episcopus hoc graviter tulit, apparitores continuo misit, qui ei aptiorem locum simulate ostenderent, et ad quendam montem deductum occulte interficerent. Hoc beatum virum Spiritu sancto revelante non latuit, tamen ardore martirii ire perrexit. Ad montem itaque pervenitur, apparitores cecitate feruntur, sed paenitentes beato Amando orante iterum illuminantur. In redeundo apud quandam cecam in pago Belvacensi ospicium accepit; sciscitatus causam cecitatis, didicit, adorare eam arborem dicatam demoniis, mox ut illam incidi ab eadem fecit, protinus mulier recepto lumine vidit.
3.39.2
Praeposito monasterii cujusdam ut plaustra vino fratrum subvehendo pararet mandavit; ille ad excusandas excusationes in peccatis quasi plaustra habere non posset neglexit, et ad horam inobediens extitit. Ut tamen ire coepit, mox in paralisi resolutus, quibus valuit verbis quia inoboedientiae causa haec pateretur manifestavit. Navi inpositus ad virum Dei Elnonem deducitur, vinum et panem ab eo accipiens, in integrum sanitati restituitur, et de perversis moribus in reliquum emendatur. Alia multa miranda peregit, coenobia innumera aedificavit, opibusque ditavit, Deo servientibus cumulavit, ad ultimum Elnonem monasterium inhabitavit, ubi et sanctam dormitionem accepit.]
3.40
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 40. Proemium in vitam beati Remacli.
3.40
Omnipotens Dominus, qui dives est in misericordia, cujus natura bonitas, voluntas effitientia, opus misericordia, sustinuit vasa irae, apta in interitum, in multa patiencia, tandem salvandis omnibus venit, quia a reatu primae praevaricationis liberum nullum invenit. Divitias bonitatis et longanimitatis suae omnibus praerogavit, voluntatis omnipotentiam et ingratis et respectu gratiae suae indignis efficacissime exercuit, quia opus misericordiae salvatricis ut esset recuperabile misericorditer ante providit. Forti arma abstulit, in quibus confidebat, vasa distribuit quae possidebat, ut sicut prius fuerant peccatis interpellantibus irae, ita deinceps per gratiam divinam fierent vasa misericordiae. Quia ut non est credendum aliquem ad salutem venire nisi Deo invitante, sic nec invitum quidem salutem suam operari nisi Deo auxiliante, nullum voluntate Dei perire, sed permisso arbitrii pro sua electione, ne ingenuitas potestatis attributa semel homini ad servilem cogatur necessitatem referri. Initium ergo salutis nostrae Deo miserante habemus. Ut itaque adquiescamus salutiferae inspirationi, nostrae est potestatis, ut adipiscamur quod moniti adquiescendo cupimus, divini est muneris; ut labamur, nostrae est potestatis et ignaviae, ut non labamur, indepto salutis munere nostrae quidem est quodammodo sollicitudinis, omnimodo vero adjutorii caelestis. Et ei spei fortissimae innitentes beatos esse, re ipsa comperimus, qui dum Christum in carne tantam praelibantem salutem non viderint, credere fideliter audita non dubitaverint. Multos namque ipsorum quae ipse fecit fecisse, et majora juxta promissum ipsius operatos esse, non solum fatentur proximi, sed etiam ultra Sauromatas praedicant positi, et glacialem frequentantes occeanum et fortunatarum incolae insularum. Et ideo tanto delectet nos succumbere bono, tanto voluptas sit subesse Domino, qui non modo fautor et adjutor est incremendo proficientium, verum remediabiliter providet ruentium casibus obviandum, dum et angelica nobis praestat suffragia non deesse, et patrocinia confert sanctorum, quos pro reatibus intercessores non dubitemus efflagitare. Quos cum passim et diversis donatos provinciis in commune conveniat honorare; singulis tamen quibusque locis misericorditer provisos attribuit, quos specialiter amplectendos et propensius exorandos voluit. E quibus nobis beatum Remaclum destinavit, cujus quia suffragiis plurimum innitimur, ejus vita et gesta, ut captus est facultatis, narrare ordimur.
3.41
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 41. De regno Francorum et Aquitania unde sanctus Remaclus oriundus fuit.
3.41
Francorum regnum a sui principio semper infatigabile, tunc prae caeteris sibi collimitaneis visum est florere,[ cum jugo dominicae fidei colla passum inclinare, et quod prius adorat incendere, quod incenderat voluit deinceps adorare] Maximum autem accepit incrementum et firmum sub eo sancta Dei aecclesia statum, cum Clotharius rex justa successione hanc quartus monarchiam singulariter trium regebat regnorum, et cum quadragesimum agebat annum, quem Eraclius augustus sanctae crucis relator quartum decimum. Hic sceptro suo nullius circumpositi sceptrum passus est occursare; sed quicquit pene Gallia et Germania regum et gentium continuit, suis studuit habenis coercere. Hic filium suum inclitum Dagobertum Austrasiis praefecerat, ejusque dominio Germaniae regna conjunxerat. Quorum felicissimo tempore in tantum exuberavit christianitatis titulus ubique, ut pene rara aut nulla citra finitimos inveniatur hodieque aecclesia, quae non alicujus ejus temporis sancti nobis praetendat patrocinia. Sed ut sileamus interim de innumeris, tunc sancti viri Eligius et Audoenus palatinis inceptabant insudare curis, beatus Arnulfus cum Romarico regalibus jam tunc intererant consiliis, Sanctus autem Amandus et beatus Remaclus et sanctus Goar Aquitaniam nativitatis suae illustrabant auspiciis. Est autem Aquitania, quam quidam partem fere terciam autumant Galliarum, ab obliquis aquis Ligeris fluminis nuncupata, qui ex plurima parte eam limitat, peneque in orbem circumdat. Haec a circio habet occeanum, qui Aquitanicus sinus dicitur, ab occasu Hyspanias, a septentrione et oriente Lugdunensem provintiam, ab euro et meridie Narbonensem. Rivulis et fluminibus piscosa, glebis terrae pinguissima, vinetis nectarea, nemoribus consita, fructibus opulenta, pascuis pecorum sufficientissima, auri et argenti et caeterorum copiis metallorum refertissima, navium et vectigalium comeatibus questuosa, sed voluptatum omnium prae ceteris provinciis luxuriae fructuosa, et viris prae reliquis efferatos mores habentibus bellicosa pariter et inquieta. Haec, municipiis et caeterarum municionum castris exceptis, habet civitates opinatissimas pergrandes pariterque populosas 14. Ex quibus duae sunt metropoleos urbes, una scilicet Burdegalensium titulis semper magnorum insignita virorum, altera est Bituricum habens hac tempestate sanctum Austrigisilum archiepiscopum et beatum Sulpicium archidiaconum in brevi post eum pontificali honore donatum. In quorum parrochia beatus isdem diebus Remaclus felicissime sumpsit nativitatis exordia,[ pater ejus Albucius, mater est vocata Matrinia. Ambo secundum seculi dignitatem diviciis pollentes, utpote generis nobilitate cluentes, velut traditio magnarum possessionum ejus tam Tungrensi aecclesiae quam nostro monasterio] facta, vel ab ipso vel a proheredibus ejus, vel etiam a regia sublimitate, testatur. Multa etenim scripta ex eisdem rebus per multa annorum curricula a nobis possessis, in utrarumque aecclesiarum adhuc retinentur archivis.
3.42
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 42. Quod idem a beato Sulpicio dehinc sub Elegio educatus palacii primoribus innotuerit.
3.42
Sed ut, unde paulo momento evagati sumus, articulum reflectamus,[ educatus est sublimiter bonae indolis puer Remaclus prout plurima facultatum copia ejus suppetebat parentibus,] sub beato Sulpicio, in cujus veneratione constat ab eodem sancto viro plurimas in nostra dyocesi postea dicatas aecclesias. Deinde eum adultum et tocius bonitatis, ut tali competebat aetati, jam[ fructum ferentem tradunt beato Eligio, viro omnibus ejus temporis hominibus meritorum gratia praeferendo. Qui eum Solempniaco monasterio, quod ipse pio opere in sua construebat hereditate,] locavit, et sacris monasticae disciplinae institutionibus ad unguem instruxit.[ In tantum autem bonus adolescens adhesit monitis sancti viri, ut non modo haut segnis fieret verbi executor divini, verum gratia ita exuberaret superna, ut omnibus sub eadem militantibus disciplina religiosae conversationis fieret exemplum et norma. In vigiliis namque continuis pernoctabat, orationes vero per noctem continuabat, in abstinentia praecipuus, in universa morum probitate praeclarus.] Haec sanctus Eligius, cui commissus fuerat, cernens, simulque ad ejus profectum animi alacritate commigrans,[ curam sibi gregis commissi illi committere non abnuit, onus et vices repartiri non dubitavit, seque servitio palatii sicut compellebatur reindulsit. Post haec labentibus annorum curriculis vulgante fama in circumpositis Galliae totius provinciis, auditum est undique de vita et actibus sancti viri. Et aures procerum, qui tunc palatinis invigilabant curis, penetravit gestorum eorum opinio, quod scilicet talis ac tantus pullulans palmes vitis summae responderet plantario. Non potuit ordinante Altissimo lucerna divinae accensa gratiae spiculo sub propriae considerationis contegi modio, sed ut supplementum fieret desiduis in fide proposito lichnus superponitur candelabro. Igitur promulgatum est in aula regali tantum virum non debere abesse praesentiae regis, ut illius prudentia disponerentur regni negocia, cujus tanta jam tunc audirentur meritorum insignia. Evocatus itaque honorifice ut decebat ad palatii producitur limina, magnum eo modo omnibus solamen futurus, uti subinde perdocuit rerum eventus.] Per idem ferme tempus beatus Johannes Tungrensium vel Trajectensium feliciter regens pontificatum, hominem exivit. Inclitus rex Dagobertus, qui patri defuncto auspicabiliter successerat et monarchiam imperii solus sollerter administrabat, beatum Amandum, qui ad praedicandum, ut tunc moris erat, factus fuerat episcopus, arcersierat.[ Et quia dudum arguens eum pro capitalibus injuriatus fuerat et expulsus, deinde per regenerationem filii sui Sigeberti aliquantisper reconciliatus, temptavit, sicut et fecit, eum sibi arcius devincere, et in Trajectensium cathedra sublimavit. Qui per triennium vicos et castra circuivit, verbum vitae disseminavit, nichil se proficere cernens, sacerdotes insuper et levitas sibi insultare dolens, pulverem pedum juxta Domini praeceptum in testimonium supra illos excussit, eosque tali elogio in posterum denotavit, et ad alia deinde loca praedicando ut antea fecerat demigravit.]
3.43
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 43. Quod beato Amando in cathedra Trajectensi successerit, et qualiter ibi vixerit.
3.43
Incompertum est deinde, quanta temporis intercapedino plebs Trajectensium fuerit sine pastore, donec Sigebertum pater regem Austrasiis praefecit, et in Mediomatricum urbe sedem habere constituit. Cui plebs Trajectensium cum electione communi sacerdotum, cum frequentia et audientia magnatum, cum vociferatione etiam acclamatione omnium ordinum, obtulit tale precum suarum votum, neminem sibi debere nisi beatum praeesse Remaclum, hunc Deo et hominibus acceptum et nulli ejus aetatis sanctitate secundum, hunc angelicis spiritibus gratum, hunc terram incolentibus reverendum, ejus se multimoda expertos commoda beneficiorum, interventionum illius tam apud regem quam apud proceres sepe sensisse suffragium, prudentiae illius advertisse sollertiam, cum regalibus crebro consiliis inpenderet operam; non deesse ei scientiam scripturarum unde proferat nova et vetera, subesse ei omnem catalogum cum dotis summa ab apostolo in episcopum deflorata. Talibus votis rex favorabiliter assentiens, tantis studiis officiose concordans, decrevit eorum quia aequum expostularent annuere peticioni, simulque super hoc inire colloquia beati viri. Sed quis memoratu possit sufficere, quanta illum benignissimus rex ad assentiendum demulsit verborum dulcedine? Quis denique valeat enarrare, quantum vir beatus reluctari et reniti visus est pro posse? Et rex sacerdotum et obtimatum fretus consilio, a proposita non destitit intentione. Sanctus vero sacerdos metuens sanctioni contraire divinae, licet nolens septimus et vicesimus Tungrensi vel Trajectensi substituitur aecclesiae[ ut verbi semina deinceps in plures diffunderet, quae in se hactenus diu latentia occuluisset.] Porro cujus meriti religionisque quam integre in eodem extiterit regimine, nostrae facultatis non est evolvere, cum mox in ipso initio ejus ordinationis tantam ei gratiam Dominus contulit praedicationis, ut omnes aurem quam citissime accomodarent obaeditionis, nullus esset qui non eum ex affectu diligeret, unusquisque ejus inherere doctrinae pro se sedulo ageret. Nichil enim arrogantia de ejus moribus usurpabat, totum hunc humilitas tota possederat. Superbi hunc reverebantur ut sibi superiorem, humiles amplectebantur ut fratrem. In commune bonus, omnibus certe benivolus, in terra positus caelestem se habitu ostendebat et moribus, angelicus in aspectu, mundus in incessu, nitidus, sanctus in actu, integerrimus corpore, sollertissimus mente, circumspectus in opere, optimus ingenio, magnus in consilio, catholicus fide, patientissimus spe, diffusus extitit charitate, et cujusque meriti erat, operibus declarabat, quippe piissimus et omni suavitate facillimus. Inter divites et pauperes semper medius, ut pauperes illum quasi pauperem, divites computarent ut divitem. Non enim personas potentum, sed pensiducebat elegantiam morum; tantum quemque honorans propensius, quantum agnovisset vivere sanctius. Quod astruebat ore, numquam destruens actione, praemonstrans opere quid esset docendum voce. Et quod ei gratia divina concessit, in posteros derivavit; non solum enim per se ipsum nobis hodieque proficiunt gesta, sed discipulorum illius et qui ab eo edocti fideliter sunt exemplo et imitationi nobis opera. Coenobiorum extitit plurimorum fundator et rector, ubi ejus exemplo usque in praesentem diem Christo famulantium accrescunt agmina. Discipulorum multorum fuit pater et institutor, quorum et Christo lucratus est animas, et quorum ab eis et ab eorum successoribus adhuc lucrantur animae; ipsius cottidie usuratu foeneratur talenti recompensatione, ejusque ascribitur meritis, quod eorum cumulantur augmentis. Ex quorum numero beatus extitit Theodardus, ab eo procul dubio disciplinis aecclesiasticis informatus, utpote ab ipso sibi successor designatus, et ad ultimum martirii coronam indeptus.
3.44
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 44. Quot sancti viri sub eo coaluerint.
3.44
Sanctus etiam Lambertus unus ex discipulis ejus extitit, qui et ipse martirem probatum suo tempore exhibuit. Sic quoque beatus Badelinus, qui et ipse Aquitania ortus et convena dicitur fuisse peregrinationis illius, dum aliquando digna ubi secesserat Deo opera gereret, vidit in visione eundem patrem sibi apparuisse, vultu venustum, crine reverendum, statura reliqua praestantissimum, quique illi locum futurae conversationis et perpetuae requietionis ostendit, et fontem usibus habilem hominum demonstravit. Quod cunctis adhuc liquido demonstratur, dum et in eodem loco corpore tenus requiescit, et spiritu praesens innumera credentibus ibidem cottidie beneficia praestare non desistit. In sancti quoque viri Trudonis opere et electionis sorte perpendendum est, qua intentione sanctus sacerdos circa caulas et custodiam dominici gregis invigilaverit,[ et quod spiritu prophetico plenus futurorum interdum praescius fuerit,] et divinitatis amore flagrans cupiditatum omnium incentivo refrixerit.
3.45
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 44. Sancto Trudoni adhuc puero quid eum oporteat facere praedicit.
3.45
Pastorali sollertia parochiam beatus Remaclus circuiebat ex more, quos poterat a luporum voracitate eripiebat, et summo pastori lucrari satagebat, bonis ut in melius proficerent adminiculabatur, desidiosis et torpentibus ut resipiscerent hortabatur.[ Interea sanctus Trudo puerili adhuc aetate floridus primos emittebat boni saporis fructus..] Hic cum superbi admodum sanguinis generositate polleret, magis tamen in divini amoris et virtutum studiis anhelabat,[ et ideo sancti Spiritus tactus est ardore, ut voto se aliquando obligarit, ut si quandoque Christo auspice sacros apices addisceret, aecclesiam in suae proprietatis fundo aedificare deberet, seque ibidem perhenniter famulaturum,] cooperatores et Domino conservituros quo possit aggregaturum.[ Tali estuans desiderio, visione nocturna corripitur, et angelica consolatione in haec verba perdocetur: Vota quibus te, frater, obligasti a puericia cuncta tuenti scias accepta, preces quas Omnipotenti humiliter obtulisti, qui praeveniendo aspiravit, adjuvans coadimplevit, quique praelibavit affectum subpeditabit potenter effectum. Ipse sapientia sua inplebit cortuum et erudiet te mandatis suis, et monita sua exarabit in antro pectoris tui. Ad aecclesiasticae quoque dignitatis gradus promoveberis, multos Christo et aecclesiae filios tuo exemplo generabis, et ut ex his cercior reddaris, surgens beatum Remaclum debes adire, qui nunc haut procul abest huic viciniae, illi revelavit Dominus quae agere habes omnia, ipse diriget gressus tuos in quae desiderat anima tua. Surgit vir Dei propere, de visione angelica non dubitat, quo jussus fuerat tendere gressum accelerat. Sanctus Remaclus curae pascendarum interim ovium insudabat. Beatus Trudo adveniens comminus appropinquabat, cum ecce, ut Spiritus sanctus ejus dudum auriculae revelaverat, ait domesticis suis: Surgite velocius, viro Dei qui ad visitandum nos venit obviam conamini quantocius, cum reverentia illum excipite, cum honore ad me introducite; ecce est in comminus, occurrite ei celerius. Illi mandata perficiunt, ad episcopum ubi domi cum suis manebat, introducunt. Intuitus pater eum pius surrexit, et prae gaudio flens ejus in oscula ruit, illum suis se vestigiis advolvere conantem sustinuit, et a terra protinus elevavit, hasque de intimo pectoris Deo grates libavit: Sit tibi, Jesu bone, per Spiritum sanctum cum aeterno Patre visitator animarum, gloria, laus et jubilatio; qui voluisti nos in hac die consolari per ejus in quo habitas adventum famuli tui Et tu, fili mi, sis benedictus a Deo altissimo, qui te dignatus est ad nos dirigere, et desiderium animi tui occulta inspiratione nobis significare. Scito ergo praenoscens, fili mi, quia ab hac hora filius mihi vinculo charitatis eris, et ego perhenniter jura tibi patris supplebo spiritualis. Mihi enim servo tuo dignatus est Dominus revelare quicquit super dispositione animi tui te oporteat agere, et a me perdoceberis qualiter compos voti tui existere possis. In puericia tua Spiritu sancto insinuante vovisse te didici, quia si Christo adminiculante sacras unquam litteras addisceres, aecclesiam in tua hereditate edificares, ibique ipsi vita superstite militares. Haec omnia hoc ordine noveris te adimpleturum, sancto Stephano protomartiri possessiones tuas quas apud urbem Mettensem habes tradere, et ab inhabitantibus divinas pleniter scripturas addiscere. Postea voti compos ad me remeabis, et aecclesiam quo volueris sicut pollicitus es edificabis.] Dans itaque litterarum suarum indiculum, benedictione sua munitum ad Metensis urbis misit episcopum, ab eo secundum quod sibi sanctus indicaverat Spiritus instruendum. Mediomatricum urbi sanctus tunc praeerat Chlodulfus, beati Arnulfi sicut carnaliter filius, ita et virtutum meritis et pontificatus infulis heres et successor dignissimus. Hic benignissime et humanitus beatum suscepit Trudonem, non modo ejus qui suscipiebatur gratulatus electione, verum mittentis eum, sancti scilicet Remacli, reverentissima commendatione. Causas ejus adventus addidicit, inbuendum sacris litteris et divina lege mandavit, traditionem possessionum ejus vice sancti Stephani suscepit, et per plura annorum curricula illic morantem benigne habuit, pro quibus venerat instructum et ad presbiterii usque culmen promotum sancto patri et coepiscopo Remaclo remisit.[( DONAT. Vit. S. Trud., c. 9, 13.) Qui percunctatus quae erga eum Dominus egerit, et an prosperum ejus iter et reversio fuerit, et approbans ut lege divina eruditus sit, inmensas Deo gratias retulit. Laus, inquit, tibi sit, Domine pater coeli ac terrae, quod adimplere dignatus es verbum, quod mihi exiguo super famulo tuo revelasti; et quia eum praeceptis tuis decenter ordinatum mihi incolomem revocasti. Et concessit illi in diocesi sua verbum annuntiare divinum, missas in quas vellet aecclesias celebrare, ut in pueritia spoponderat, in sua potestate oratorium construere.] Et aliquandiu illic commorans sanctissima conversatione, tandem episcopali ac paterna accepta benedictione, natale solum revisit. Quod mente diu acceperat effecit; oratorium in praedio suo fundavit, Deo servientibus cumulavit, ad ultimum a beato Remaclo consecrationem expostulavit, quam et inpetravit. Post hujus vitae multimodos laborum excursus ibidem est tumulatus, et per plura beneficiorum et miraculorum commoda apta monachico ordini in hodiernum usque praebet habitacula.
3.46
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 45. Quam alienus fuerit a cupiditate.
3.46
Libet ad haec non paucis intendere, omnium, ut praediximus, in beato Remaclo cupiditatum ignes deferbuisse, omnium nostrae aetatis sacerdotum merita excessisse, omnes nostri temporis episcopos sua comparatione dampnare. Quibus si forte eadem, ut huic viro sancto, daretur optio, aliud procul dubio facerent ne id facerent, scilicet ne, dum alteri aecclesiae et non suae offerenda a devotis testanda mandarent, ipsi potius ultroneis id facere dissuaderent, immo sibi testari facerent, et ut pace eorum dicatur, aliis supplantarent. Quod quanto in nobis hoc amplius inculcandum, tanto meritum beati Remacli talia proterentis magnificis laudibus efferendum. Totum ideo beati Trudonis textum inserendum putavimus, ut etiam prophetiae donum et futurorum noticiam sancto sacerdoti Remaclo non deesse monstraremus.[ Qui primo eidem Christi famulo a se discedenti, cum super ejus habitu domestici illius insultarent, eo quod talem personam tam abjectis vestimentis indutum juxta se collegisset, haec Spiritu sancto revelante cognovit, et super ea re durissime increpavit, paenitentes recepit, et de caetero emendandos ammonuit. Verum haec alias. Quis denique sufficiat enarrare, quam sancte et religiose de reliquo beatus Remaclus conversatus sit, quantave illi sollicitudo erga sibi commissum gregem fuerit? Monebat omnes ut a lenociniis blandientis mundi observarent, a secularibus curis intentionum gressus retraherent,] fraternae pacis tenerent concordiam,[ mandatorum] Dei sine offensa currerent semitam, mundum et ejus concupiscentias non diligerent, sed velud florem foeni in brevi praetereuntes animo non repugnante calcarent, caelestia mente et opere concupiscerent.[ In hoc desidius opere majore coepit animi intentione flagrare, quo liberius vacare] et quam suavis est Dominus, possit videre, causasque quod id fieret facilius inventas sibi dari optabat attentius.
3.47
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 46. Quod Sigebertus ex consilio ejus cenobium primum super Sismara dehinc in Arduenna construxit.
3.47
Sigebertus ejus temporis rex gloriosus, loca sanctorum cultibus mancipanda, in quibus non erant partibus, maxima devotione fundabat, fundata autem aut a se aut a praecedentibus regibus benignissima largitate et opibus sustentabat, et ut debitus Deo cultus non deesset, tam hujus sancti patris quam caeterorum sacerdotum invigilantia providebat.[ In loco qui vocatur Casecongidunus super Sesmarum fluvium sito, coenobium idem rex obtimatum suorum consilio in honore apostolorum Petri et Pauli et Johannis aedificaverat, quia congrua servorum Dei habitationi domicilia portendebat. Munere largitatis suae ditaverat, probatas Deo servientium personas aggregaverat. Quibus beatum Remaclum provisorem instituit, et ut inhabitantes juxta traditionem Patrum vivere assuefaceret demandavit.] Extat usque in praesens locus orationis ejus opere in rupe excisus, unde infirmantibus usque nunc proveniunt beneficia; ubi et ipse se aliquandiu victimam in ara summi Dei jejuniis et vigiliis maceratam litabat, et familiarius Deo conjunctus contemplationi se sanctae suspenderat, et fluenta suae doctrinae in subjectorum cordibus diffundebat. Tandem ejus loci fastidiens, licet incertum quibus de causis, tamen ut sese habet fama relationis, quia scilicet undique premeretur idem locus a circumhabitantium et potentiorum insectationibus, nec haberet rex in vicino, unde ulla eidem loco fieri posset dilatatio, induxit sanctus vir animum regem super hoc adeundum. Vestram, inquit, celsitudinem, inclite princeps, stat sententia pertemptare, quia cum plura ubi sint vestra munificentia Dei et sanctorum cultibus dicata coenobia, sola Arduenna in arduis montibus collocata, extra limitem seclusa raro immo nulla habere dinoscitur monasteria. Igitur jubeat vestra serenitas, illic aliqua extruere, aderit in aedificando, Deo favente, facultas, et nostrae sedis illud supplebit vicinitas. Nec illa examplare et necessariis sufficere erit inpossibile, cum circumcirca quae adjacent, vestrae ditioni constet subesse. Tuum, inquit rex, pater beatissime, tuum est nobis in hoc consulere, nostrum autem erit tuo quantocius consulto aures nostrae serenitatis ad assensum praebere, et mature facto opus esse. Tua, inquam, intersit, illud disponere et ei operi insistere, nostra intererit loca quae his accommoda elegeris delegare cujusque solatii indigueris sumptibus suppeditare.[ Convocatis itaque rex fidelibus viris, scilicet sancto Cuniberto archiepiscopo, Atellano, Teodefrido, Gislochardo aeque episcopis, optimatibus quoque suis, Grimoaldo majore domus, Fulchoaldo, Bobone, et domesticis suis, Chlodulfo, Ansigisilo et Betselino: Ex voluntate, inquit, Dei et vestro et caeterorum nostrorum fidelium consensu deliberamus, duo fieri monasteria infra forestem nostram, in saltu Arduennae sitam,] in quibus aggregentur viri religiosi ordini monastico inservituri, qui pro nostra et successorum nostrorum incolomitate, et pro tocius regni nostri stabilitate et quiete, et pro curis regni invigilantium observatione omnipotentem Deum debeant profusius obsecrare. Cujus rei monitorem et incitatorem habentes prae manibus beatum Remaclum, eundem praefecimus ei operi provisorem atque magistrum.
3.48
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 47. De Malmundarii constructione.
3.48
Accepta igitur sanctus sacerdos regia auctoritate et comitum necessariorum sublevatione, Arduennae vastum paludibus et confragosis montibus saltum aggreditur, Fanias transit, Warchinne rivulum peraccedit. Repperit ibi inditia, loca illa idololatriae quondam mancipata, lapides Dianae et portentuosis nominibus effigiatos, fontes hominum quidem usibus aptos, sed gentilium errore pollutos, ac per hoc demonum adhuc infestatione obnoxios. Facta itaque Christi nominis adjuratione et signi sanctae crucis protensione, locum illum a demonum incursatione piavit, et statim aqua ab ipso suo meatu guttatim dilapsa disparuit. Videns ergo locum illum tum aquis piscosis, tum pascuis uberrimis habitandi commodis habilem, copiosam super fontes orationis auxit benedictionem, lapidi signum crucis insculpsit, plumbumque superinfudit. Protinus refluxerunt aquae largissimae, quae dictis fidem faciunt cernentibus hodie. Et quia eundem locum a malorum spirituum mundaverat infestatione, Malmundarium quasi a malo mundatum placuit vocitare. Oratorium illic aedificavit, habitacula ad usus servorum Dei construxit, et quaeque ad cultum Dei pertinent aucmentavit.
3.49
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 48. De Stabulaus constructione.
3.49
Quia autem illud in Agrippinensi parrochia situm erat, studuit et illud inceptare, quod tamen suae dioceseos clauderetur limite. Procedens inde quasi duobus milibus ad occidentem, Calla rivulum, qui parrochiarum conterminus est, transiit, et ad Amblava fluvium in confinio montis cujusdam substitit. Illic etiam aliquantisper commoratus, multa studio conversationis idonea est operatus, sicut quilibet ab incolis audire valebit referentibus. Sed quia idem locus angustiis locorum erat constrictus, et ideo officinarum necessariarum minus sufficiens usibus, denuo reversus ad orientem processit, locum spatiosiorem et operi futuro aptiorem prospexit. Proposito labori instare coepit attentius, et ut assolet in talibus divina cooperabatur virtus, prosperoque successu voluntatem est subsecutus effectus. Et quia ob confluentiam ferarum undique illuc, vel ad potum, vel ad pastum, velut ad stabulum concurrentium, inditum eidem loco Stabulaus antiquitus erat vocabulum, non dignum duxit illut immutare, sed stabulum fidelium animarum illuc velut ad pascua vitae perhennis deinceps properaturarum semper dici et esse. Nam fratribus, quos ibidem sanctus vir ad praesens aggregaverat, non parvum sepe diversarum caterva ferarum illic perstrepens incussit terrorem, ita ut ad beatum Remaclum ei operi insistentem cum horrore recurrerent, et quid muniminis, quidve defensionis caperent contra has diaboli insidias efflagitarent. Quos benigne consolatus, et in commune confortans: Credite, inquit, in Domino filioli fideliter, ejus mandata amplectimini inviolabiliter. Mentem a cogitationibus, quae sunt sine intellectu, servate innoxiam, animas vestras castificantes, servitutem Domino impendite puram. Sine intermissione orate, vespere et mane et meridie psallite, lectioni quam sepissime vacate. Frontes vestras munite crucis signaculo, ejus virtutem recondite in imo cordium antro, et confestim insidiae hostis invisibilis et molimina redigentur in nichilum; istarumque ferarum, per quas nos impugnandi sperat se invenisse aditum, horror erit incassum. Taliter enim inpugnabat vastam Aegyptiorum, Thebaidae et Nitriae heremum incolentes, quorum nos donet Deus vel tenuiter fieri imitatores. Sunt illi mille nocendi artes, sunt innumerae insidiarum fraudes. Sed non ignoramus versutiam ejus, qui etiam per muscas suos aliquando init congressus. At nos famuli Christi quo plus incursando premimur, eo magis assurgimus cum reluctamur. Expertus satanas pertimescit principia recte vivere iniciantium, vigilias, orationes, jejunia, mansuetudinem, patientiam, voluntariam paupertatem, vanae gloriae contemptum, humilitatem, misericordiam et praecipue purum erga Christum amorem; et ideo sicut leo in spelunca insidiatur ex oculto, ut nos deterreat a proposito. Haec et his similia eos exhortans, eorum animos in Dei obsequio promtiores effecit et contra cuncta temptamina animequiores reddidit. Post haec praepositis operum dispositis, quaeque essent agenda delegavit, et Tungros vel Trajectum rediens, officio pastorali invigilandum se reimplicavit. Non multum deinde tempus erat elapsum, et rex in foreste sua monasteria sua constructa audivit, inmensas omnipotenti Domino gratias retulit. Et quia aecclesiae nova materia ornatae episcopali indigebant benedictione, misit, beatum Remaclum accersivit, et tam eam quae Coloniensi subjacebat parrochiae, cum consensu venerabilis Cuniberti ejusdem urbis metropolitae, quam eam quae nostrae adjacet diocesi, a beato Remaclo mandavit sollempniter consecrari, ut cujus expositione et maximo studio fuerant aedificatae, ejus etiam diligentia pontificali donarentur benedictione. Quod vir sanctus ilico adimplevit, utpote qui regi et proceribus adeo erat carus, ut nichil praecipuum fieret absque consulto ipsius. Unde contigit ut, quia tanti honoris et dignitatis apud eos erat habitus, missarum peractis solempniis, traderet utraque coenobia Grimoaldus major domus eidem beato viro sua deinceps sollertia gubernanda, et quaeque monastico ordini necessaria ejus suggestione et sollicitudine a regia sublimitate administranda.
3.50
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 49. Quod designato successore heremiticam vitam expecierit.
3.50
Igitur sanctus sacerdos, quod semper habuit in voto, remotioris scilicet vitae solitudinem, sic Deo annuente nactus est occasionem.[ Tandem licet difficillime impetravit tamen a rege, ut alius sibi succederet, et sibi diu desideratam heremum adire liceret, ubi remotus a curis secularibus liberius inhiaret caelestibus.] Sancti Theodardi vitam satis probabilem regi et obtimatibus ostentavit, eumque vicem suam supplere et post se cathedrae suae subrogandum ex nomine designavit.[ O quantus de ejus abscessu exortus est luctus! o quam mestos reliquit quibus semina contulerat vitae, cum viderent se tali patre, tanto doctore orbatos remanere!] Omnis aetas utriusque sexus dolorem cordis lacrimis testari, atque cum prosequendo haec validis clamoribus profiteri.[ Heu miseri quid acturi sumus, qui tantum pastorem amittimus? Unde recipiemus consolationem, cum ipse esset praecipuum nostrarum erumpnarum levamen? Quis medebitur ultra, cum ipse fuerit solus nostrorum dolorum medicina? Qui nobis jam denique restat locus salutis, qui tanti destituimur praesentia patris?] Quorum ejulatu sanctus vir permotus, sic eos est consolatus: Nolite, queso, filioli, propositum intentionis animi mei tantis persecutionibus insectari. Habetis Deum super omnia pastorem et patrem, in aeternum vestris incommodis benignum consolatorem. Providimus namque exterioribus vestris commodis filium notrum in omnibus probatum Theodardum, sagacissimum invigilatorem, et pro captu erogandi conservis in tempore tritici fidelissimum dispensatorem. Et quia ejus provisionem vobis sufficere non diffido, locum dilectae solitudinis adire delibero, et solus in superni spectatoris oculis mecum habitare contendo.
3.51
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 50. Responsio filiorum ne hoc fieret refragantium.
3.51
Tunc forte qui aderant prudentiores intendunt talia prosequentes: Vide, pater beatissime, vide quid agas, adtende cui nos ignominiae prodas. Gregem, ut patrum statuta decernunt, quem semel regendum susceperis, nisi infirmitate cogente, et ultroneus renuntiare non permitteris. Quamdiu enim vivit episcopus, quem ab officio suo necessitas infirmitatis, non crimen abducit, alium loco ejus nisi ipso recusante et scripto peticionem probante, ordinatio nulla sinit. Etiam mente capto, si intervalla egritudinis habere est solitus, nihilominus nisi peticione data annuat, non debet succedere alius. Enimvero si nullo tempore ad sanae mentis redit officium, persona fidelis ac vitae probabilis est eligenda, qui vices ejus eo vivente tantum suppleat, et defuncto ordinari digne successor valeat. Hac via promulgata patrum, si secus quis egerit, et uxorem dimissam moecliari facit, et ei qui dimissam duxerit, nomen moechi procul dubio importabit. Hac ratione, pater sanctissime, vide, quantum gravetur judicium tuum, adtende quantum fama nostra subeat dispendium. Crimen tibi non intenditur, quo convictus deponaris; infirmitatis conditio non aggravat, quo repudium ostentans ab officio suspendaris. Ideo peticionem abrenunciationis tuae, etiamsi scripto probetur, abdicamus; qui vices tuas suppleat, nedum qui successor te vivo existat, omni modo inprobamus. Patrem te justa successione admisimus, filii et non adulteri dici et esse percupimus. Advertisti jam ubi pergravetur juditium tuum, audias, quaesumus, ubi ignominia subsequente nostra capiat fama dispendium. Quo obtentu nos deseras, causas non habes, primo quia non sumus fornicarii, ut jure debeamus a te relinqui. In catholicae matris gremio a te sumus excepti, faciles aures numquam praebuimus perverso docmati, et si esset fortassis taliter erratum, debuerat certe a te esse subventum. Deinde ut te conferas alio, non hinc nostra te perturbat persecutio, quod etsi concedatur a Domino, infirmorum non satis perfectorum est consultatio ista. Multi sanctorum patienter usi sunt pravitate malorum, et eorum sufferentia illis extitit disciplina. Denique exinde fugiendi, non equanimiter portandi sunt mali, ubi nulli supersunt qui aliquo modo lucrentur boni. Sed ve nobis, qui cum tua, quem esse constat perfectissimum, praesentia destituimur, tantae infamiae objicimur, ut non modo te super studia nostra tedere, verum nostris pravis actionibus te dicamur fugare, ubi bonum neminem superesse tanti viri recessus approbetur clamare. Nil jam, nil amplius restat, calumpnientur maliloqui, augurentur maledici, successores fortassis tuos non modo fugandos, sed morti objitiendos, dum et tu nostrum regimen subterfugis, et beatus Amandus qui te praecessit pulverem pedum recedens in nobis excussit. Verum Deus omnipotens ad propitiandum facilis et clemens, prophetam super edera( Jonas, IV, 10) repente marcida increpans contristatum, approbat se super opus creationis suae si pereat multo magis constristandum, et malle poenitentiam quam mortem peccatorum.
3.52
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 51. Item excusatio ejusdem sancti viri.
3.52
Tandem insectatione reclamantium sanctus Remaclus concussus, mentem interim moderato silentio librabat, et sic in haec verba prorupit: Nolite, mi fratres, nolite sic incusare me, patres. Utilitatem vestram aput me deplorare, non est ut deterream, injuriam vero hanc sic expostulare, non est ut sufferam. Non esse vos devoto fornicarios, ut sic cordi insederit relinquendos, non in commune sic censeo inprobandos, ut omnes esse necesse sit infructuosos, ut et cum considerem hic meum laborem sine fructu esse, alias velim cum fructu migrare. Non, inquam, perfectum me esse constat, perfectissimum a vero multum abhorret. Sed ut vestra utar sententia, non meo judicio, perfectorum est et ab inceptis non aeclinare, et in ulteriora perfectionis sese extendere, activae vitae cum Martha insistere, ad contemplativam vero cum Maria anhelanter suspirare, et si detur conditio, ab activa potius refragari, quam contemplativae speculationi non inhiantissime exaequari. Gregem mihi in vobis commissum rexi, Domino cooperante, ut potui, laborem meum fructificasse vota votis accumulavi. Non me tenet sacietas studiorum vestrorum, nec me offendit pravitas quae nulla est actionum vestrarum. Superest ut talentum quod votis meis in vobis gaudeo accumulatum, alias conjeram accumulandum, ut vestra habundantia inopiam suppleat aliorum. Facerunt itidem ante tempora vestra sancti, quorum nos suppares esse meriti utinam contingeret! vel extremi, quorum nonnulli majoris gratia utilitatis ad alias passi sunt aecclesias se conferri, nonnulli potioris confidentia meriti commigravere ultronei. Exinde ubi se advertebant, aut parum prodesse, aut non multum necessarios, sese subtrahebant et majoribus laboribus offerebant, et ut fortissimi praeliatores Dei teneri intra claustra requietionis nolebant, sed in apertum certaminis campum sponte prosiliebant, non desertores pugnae spiritualis effecti, nec mercenariis ab aspectu luporum subterfugientibus comparandi, sed ubi aut minus praeliantes aspiciebant, aut hostes in comminus insistentes incumbebant, illic se fortiter congressuros ingerebant. Et ego, filioli, non horum me ostentatione sustollo, non meritis illorum vanus conjectator aequipero. Si successoris praetensum nomen abhorret, cooperatoris et comprovisoris commendatio roboret. Nec praesentia mea vos putetis constitui, quem licet ad alios instruendos, nostra non continget excedere diocesi. Aderit in proximo aditus, consulere, si quis vos excipit eventus, ubi et pro vestris excessibus intercessorem omniumque vestrarum necessitatum me tanto sollicitius habebitis memorem, quanto constiterit curis me popularibus remotiorem, ad divinitatis contemplationem suspensius anhelantem. Et Moyses in monte stabat, nec armis sed precibus pugnabat, et Israel cum Amalech confligebat, tanto inter praeliandum superior, quanto Moyses Deo in oratione propinquior, et a strepitu conflictantium hostium erat remotior. Et aput me, karissimi, fixum est, ibi divinis obtutibus praesentius herere, ubi tumultus secularium non debeam tollerare. Ad hanc spem beatus me Johannes Babtista animavit, qui in ipsa teneritudine annorum elegit etiam in convescendo bestiarum potius accola esse, quam inter cives leni saltem sermone vitam contaminare. Et Moyses vitam hanc approbavit, qui in vastae solitudinis deserto Dei colloquio maluit perfrui, quam Egyptiorum divinis enervari. Helias et Heliseus caeterique prophetae dedicaverunt, qui hujus theoriae contemplatione insignes ipsos subjugaverunt, Habraham omnium credentium pater fide effectus, ad hos me incitavit effectus, cujus et exemplum imitatus, natali solo egressus, omnium renuntiavi cupiditatum proventibus. Ipsius salvatoris Domini factum me ad hoc adduxit, qui diabolum debellaturus solitarius heremum adeundum decrevit, cujus misericordia concedat, pietas annuat, ut et ego versutias illic antiqui hostis proculcare et de illic instruendis lucra cumulare et vestris hic commodis mea oratione valeam inservire. Sic a beato Remaclo peroratum, sic insectantium doloribus consultum, sic querimoniis est satisfactum, deinde quo intenderat acceleratum pariter et perventum.
3.53
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 52. Quod multi ejus exemplis seculum reliquerunt.
3.53
Audientes haec vel e vicinia vel ex semotis partibus viri devoti,[ quorum Deus dignatus est corda tangere,] coeperunt undique ad eum velut apes ad alvearia confluere, nonnulli se Omnipotentis servituti addere, et leni jugo Christi colla subnectere, aliqui vero liberos suos liberalibus in monasticis instruendos disciplinis et illic perpetuo inservituros contradere, multi etiam de facultatibus et reditibus suis sanctorum necessitatibus communicare, inter quos domnus et pater Papolenus visendi eum gratia venit, sed ejus magisterio adherere quam redire contendit. Susceptus itaque a beato Remaclo officiosissime, et conversatus illic absque offensione, et qui instruendus venerat, plures ad imitationem sui aedificabat. Sanctus vir apud se retractans, ne forte pro hoc ipso eum Dominus direxit, non modo ne ab eo discederet rogavit, verum propter disciplinam fratribus Malmundarii positis salva in omnibus auctoritate praefecit. Ipse Stabulaus reversus ad majora se deinde virtutum opera accinxit, suique exemplo plures ad consectatum suorum operum animavit. Quis apud illum tristiciam non mutavit in gaudium? Quis iram non convertit in pacem? Quis orbitatis luctum non ad ejus temperavit aspectum? Quis non merore paupertatis quo premebatur oblito, et divitum despexit opulentiam, et in sua laetatus est paupertate? Quis laborum onere pressus, ejus non est hortamentis relevatus? Quis adolescens incentivis vitiorum succensus et carnis titillatione, ejus saluberrima ammonitione non statim cultor extitit pudicitiae? A diabolo vexatos curabat, nichilominus cogitationibus illicitis distractos ad petram Christum allisos ab operibus cohibebat. Sciebat quo quis laboraret incommodo, et ex vitae meritis faciens discretionem, pro morborum qualitate adhibebat correptionem. Crescebat ibidem divini fervoris ardor, et monasticae disciplinae inflexibilis rigor. Et qualiter quoque in reliquis officinis septorum inhibita sit facultas peccandi, testis est cella dormitoria ejusdem loci, testis est sanctus martyr Lambertus, qui pulsus ab episcopio hunc specialiter expetendum decrevit, quia ibidem sanctae religionis tramitem rigidius observari agnovit, testis et crux apud quam[ cum ad orationem medio noctis tempore surrexit, quia lapsu calcei quietem fratrum sonitu incussit, adjudicatus usque crepusculum stetit, psalmodiae et orationi vacavit, frigus reppulit, nivem restrinxit, sanctus esse omnibus innotuit.] Verum haec alias.
3.54
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 54. Quod crescente religione creverunt res aecclesiae.
3.54
[ Crescente religione, crescebat et census aecclesiae. Nam audiens inclitus rex Sigebertus hujusmodi erga Christi cultum fervorem, misit, beatum Remaclum accersivit,] et supra id quod prius dederat, quodque vir illustrissimus Grimoaldus adquisierat, unde et eatenus victitaverant, cum consensu fidelium suorum tam episcoporum quam et procerum supradictorum ad honorem et cultum sanctorum apostolorum Petri et Pauli et sancti Martini, quibus ipsa loca erant dicata, concessit beato Remaclo et ad usus servorum Dei, quatinus quietius deinceps viverent,[ et absque inpressione vicinorum liberius soli Deo vacarent, mensurarentur in girum utriusque monasterii duodecim leugae,] inter quarum limites quicquid contineretur, ab solis utriusque coenobii colonis excoleretur. Dicitur autem leuga Gallorum tantummodo lingua haberi duo milia passuum vel 16 stadia.[ Quod testamento confirmatum et anuli regii inpressione signatum sanctus vir suscepit libenter, tenuit reverenter. Procedente quoque tempore, anno scilicet quarto decimo regni sui, addidit idem rex et testamento confirmavit beato Remaclo quasdam res in Aquitania, thelonium videlicet, quod est ad portum Vetraria super fluvios Taunaco et Itta, portum quoque qui dicitur Sellis, immoque et Vogatio super fluvium Ligeris cum omnibus illic appendentibus, decimas etiam dedit ex fiscis circa monasteria adjacentibus.] Post haec idem rex gloriose gubernans Austrasiae regnum, diem clausit extremum. Grimoaldus major domus sub optentu munerandi a Clodoveo fratre ejus Parisius evocatus, regredi non est permissus; filium namque domini sui Sigeberti, quem in fide susceperat, ut eum substitueret in regno patris, clericum fecerat, filiumque suum regnare instituerat. Clodoveo quoque defuncto, Lotharius filius ejus in occidente, frater ejus Hildricus[ inperabat regno Austrasiae. Quem sanctus vir adiit, quod patruus contulerat, confirmari rogavit. Rex libens annuit, et juxta peticionem viri Dei a successore illius sancto Theobardo et Odone domestico ejusdem mensurae procinctum regirari mandavit. Cujus medietatem suo dominio reservavit, aliud medium usibus servorum Dei testamento reconfirmavit.] Quod virum Dei sagaciter provideque constat fecisse, ut si successores suos minus contingeret aliquando posse, cum minori difficultate quod minus esset sine invidia et inquietate vicinorum valerent liberius retinere. Et Lotharius rex mortem obiit, Hildricus frater ejus monarchiam singularis obtinuit. Post haec et ipse propter insolentiam morum interfectus mortem occubuit, fraterque illorum Theodericus cum Ebruino occidentalibus regnaturus successit. Quorum tyrannidem abdicantes Austrasii, Pipino satis agebant principi.
3.55.1
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 55. Exortacio sancti sacerdotis ad fratres instante die vocationis.
3.55.1
Eo tempore et beatus Remaclus jam senior, sed moribus quam annis maturior, diem sibi vocationis intelligens imminere, quo reconpensaret honor in caelis quod triverat labor in terris, morem gerere decrevit subjectis. Quos accersitos et de abcessu patris suaque desolatione mestos, his ultimis solatus est verbis: Ecce, patres sanctissimi, ecce fratres karissimi, praecordiorum meorum conviscerati compage, pars animae dimidia meae, viam universae terrae sum ingressurus, et ad vos deinceps non reversurus. Vestra me, vestra quos desero solitudo sollicitat, non mea abicio, qui Deo solatore confortor, contristat. Non me terret proventus conditionis omni mortali communis, cum tota etiam sapientium vita commendatio esse debeat mortis. Non turpis mors potest accidere viro forti, non inmatura consulari, non misera prospicienti, vestrarum me magis vestrarum mentium, quas asperioribus adhuc esset necesse studiis informari, teneritudo retentat; vobis, inquam, timeo, ut si luporum adigerit rabies, ne nemo sit qui abigat. Haec monasteria Dei et sanctorum dicavi, vestris quoque ancillari usibus delegavi. Vestra ad hoc usus sum opera forti et fideli; vereor cum sepe pendere debeat animi. Quo loco nostrae sitae sunt res, in commune videtis, et quia hic mundus in maligno positus sit, juxta mecum omnes attenditis. Si ergo quicquum pensi est, videte ne ab integritate, quam in vos locavi, ullo unquam errore seducamini, sed unanimi glutino pacis in Christo, juxta quod et patrum habet traditio, et scripturarum sanctarum lectione, sed et meae invigilantiae didicistis ammonitione. Et vestris itaque manibus sacra nunquam recedat lectio, et in ea vobis jugis sit meditatio. Ut enim ager, quamvis fertilis sine cultura, non potest esse fructuosus, sic sine doctrina animus, doctoque homini et erudito vivere est cogitare, orationi frequenter incumbendum, pro excessibus humana fragilitate contractis exorandum, et de caetero contrahendis non modo supplicandum, verum cauta sollertia invigilandum. Ubi namque socordiae se quis ignaviaeque tradiderit, nequicquam Deum inploret. Vobisque Virtus sit vitium fugere, et sapientia prima Stulticia caruisse; Pudor justiciaeque soror Incorrupta fides nudaque veritas in vestris cordibus obtineant locum, ut vestra opera spectantes, provocentur ad exemplum. Confessionem veram delictorum Deo et praelatis offerte, temptationum pulsationes in ipso aditu detegite, quia Stultorum incurata pudor malus ulcera velat, et tegendo vires ministrat. Obedientiae bonum majoribus exhibete, eorum documentis animos inbuite, quia quisque Tum recte vivit, si curat id esse quod audit. Ab omnibus quae ira fieri amat temperate, quia verum est solum esse triumphum innocentiae, non peccare, ubi liceat posse. In optimis quoque et adjudicantes temperantes estote, quia Est modus in rebus; sunt certi denique fines Quos ultra citraque nequit consistere verum Metiri se quemque suo modulo ac pede verum est. Nemo injuriosus sit alteri, quia accipere quam facere praestat injuriam. Pacientiam, quae miseriarum portus est, amplectimini; quoniam Nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit, Si modo culturae pacientem commodet aurem. A nullo labore a praelatis proposito deterreamini, quia omnes clari et nobilitati labores, contentu etiam fiunt tollerabiles, et consuetudo laborum perpessionem facit faciliorem dolorum. Segnitiem devitate, quia tardis mentibus non facile comitatur virtus. Superbiam supra omnia calcate, ut vera donemini libertate, liber enim non est, quem superbus inflammat animus. Castitatem diligite, quia omnis sacra scriptura
3.55.2
Nil ait esse prius, melius nil celibe vita. Prospera, quae sapientium animos fatigant, non vos delectent, quia Quem res plus nimio delectavere secundae, Mutatae quacient. Pacem prae omnibus et unanimitatis concordiam moneo tenendam, ut, sicut in duobus monasteriis estis aggregati, ita gemina ferveatis dilectione Dei et proximi, et quia ab uno pastore regimini, numquam aliquo scandalo vel scismate possitis disjungi. Non vos quae ossa consumit rumpat invidia, quia Invidus alterius maccrescit rebus opimis, Invidia Siculi non invenere tyranni Majus tormentum Et de minori forte substantia non queramini, Pauper enim non est, cui rerum suppetit usus, ipsaque vos cottidie natura ammonet, quam paucis, quam vilibus, quam pravis egeat rebus. Esto,
3.55.3
Non opibus mentes hominum curaeque levantur Haec igitur meae sunt exhortationis monita, quae jamjamque recessurum et ultimum valefacturum, me vobis communicatum oportuit, ut vestris tanto arcius inprimantur cordibus, quanto constiterit meo vos discessu gravari molestius. Quae si aliquem attulerint fructum, id mihi erit palmarium, id fieri triumphabo, inde animus gaudebit inpendio. Vos quoque, karissimi, morituros scitote, ideo poenitentiae tempus indultum non paciamini, queso, transire incassum. Veniet, veniet dies certissime, cum frustra desideretis unius usuram horae. Dum tempus est operamini bonum ad omnes, quia labuntur anni fugaces dieque truditur dies. Immortalia non speranda monet annus et album Quae rapit hora diem. Mors ultima linea est. Perpetuus nulli datur usus, et heres Heredem alterius velut unda supervenit undam. Pulvis et umbra sumus, Omnes una manet mors Et calcanda semel via laeti. In bono autem opere finientes, beati erimus, cum relictis corporibus cupiditatum omnium et emulationum expertes fuerimus.
3.56
GESTA PONTIFICUM TUNGRENSIUM SIVE LEODICENSIUM. 56. Obitus ipsius.
3.56
Post has dulces paternae pietatis ammonitiones et extrema caritatis verba eorum super suo discessu merorem sedavit, et a contionando quievit. Deinde modica febre pulsatus, et sacrosancti corporis et sanguinis viatico confirmatus, inter karissimorum filiorum manus unde animam suo reddidit creatori, ubi Dei plurimum insudaverat servituti; verus Israhelita egressus de Aegypto spoliavit vicinum conditori suo foeneratum reportans talentum.[ Corpus ejus honorifice curatum, cum multa melodia psalmorum et hymnorum] in oratorio beati Martini, quod ipse condiderat, est sepultum. Ubi et aliquandiu jacuit, et se cum Domino vivere miraculis attestantibus indicavit. Successit illi domnus apostolicus vir Papolenus, cujus superius mentionem fecimus. Deinde Sigilinus beati patris aeque judicio approbatur. Subinde Goduinus annis et morum maturitate grandevus, qui etiam sancti viri corpus transtulit, et in aecclesia beati Petri locavit, lectum illius auro argentoque decoravit. Ubi per ejus merita multa Dominus usque in praesens operatur miraculorum beneficia, quorum ibidem congesta et descripta conservatur copia ad laudem et gloriam nominis sui, quod est benedictum in secula. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).