De haereticis Petragoricis
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/heribertus-monachus" aria-label="More works by Heribertus monachus">
—
⋯
Original / primary: 11180 Dehape2
1
De haereticis Petragoricis
1
Omnibus Christianis notum esse cupio ego Heribertus monachus, ut se caute agant a pseudoprophetis, qui Christianitatem pervertere nituntur. Surrexerunt enim in Petragoriensi regione quamplures haeretici, qui se dicunt apostolicam vitam ducere: carnes non comedunt, vinum non bibunt, nisi permodicum tertia die; centies in die flectunt genua, pecuniam non recipiunt. Illorum autem secta valde perversa est; Gloria Patri non dicunt, sed pro Gloria Patri, Quoniam regnum tuum, et Tu dominaris universae creaturae in saecula saeculorum. Amen. Eleemosynam nihil esse, quia unde fieri possit, nihil debere possideri. Missam pro nihilo ducunt, neque communionem percipi debere dicunt, sed fragmen panis. Missam si quis cantaverit, seductionis causa, nec canonem dicit, nec communionem percipit, sed hostiam juxta aut retro altare, aut in missalem projicit. Crucem, seu vultum Domini non adorant, sed adorantes prohibent; ita ut ante vultum Domini dicant: O quam miseri sunt, qui te adorant! psalmo dicente: Simulacra gentium, etc. In hac seductione quamplures jam non solum nobiles, propria relinquentes, sed et clerici, presbyteri, monachi et monachae pervenerunt. Nullus enim tam rusticus est, si se eis conjunxerit, quin infra octo dies tam sapiens sit litteris, ut nec verbis, nec exemplis amplius superari possit. Nullo modo detineri possunt, quia si capiuntur, nulla vinctione possunt servari, diabolo eos liberante, et ita universi, ut sperent et velint invenire eos qui se crucient et morti tradant. Faciunt quoque multa signa; nam sicubi ferreis catenis vel compedibus vincti missi fuerint in tonnam vinariam, ita ut fundus sursum vertatur, et custodes fortissimi adhibeantur, in crastino non inveniunt, quoadusque se voluntarie repraesentaverint, vas vini vacuum ex suo vino parumper immisso in crastino plenum invertitur. Alia quoque permulta et mira faciunt. Princeps eorum Ponnus vocatur
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).