Hericus Antissiodorensis
Miracula S. Germani
Germ 2.7.3
Choose a text
More by Hericus Antissiodorensis
—
9206 Misge
2.7.1
LIBER PRIMUS. CAPUT VII. Miracula facta apud coenobium S. Germani Monfalconense.
2.7.1
Falconis montem ex antiquo vocatum non jure praeterierim, ne locum nobilem frequentemque virtutibus, tam negligenter, quam obliviose videar suppressisse. Id coenobium beatissimi Germani praecelsum meritis, ut illustratur nomine, ita virtutibus exornatur; multa ibi signorum gloria, multa mortalibus e coelo conferuntur beneficia; ibi visum caecitas, debilitas reparationem, auditum surdus frequenter emeruit, frigoricis quam multa ex improviso percepta remedia; his quam maxime, qui quartano decumbentes incommodo, acriora febrium concitamenta sensere. Illud non reticendum, quanta in pervasores loci vindicta desaeviat; quibus in loco temere perpetrasse aliquid, mortem sibi conscivisse fuit: nam si quis inibi aut dominari per tyrannidem, aut cum coenobii familia saevius agere, aut rerum ecclesiasticarum pervasor esse tentaverit, huic non in longum differtur ultio; verum quam citissimo raptatus interitu, sacrilegae temeritatis e vestigio poenas luit. Id apud cunctos loci incolas certissimum, expertumque est; et tanquam naturale versatur in ore proverbium, eum, qui sancto non timuerit violentus esse Germano, aut trucibus luporum dentibus conteri, aut Mosae fluminis rapido gurgite incunctanter absumi. Hac justi Judicis dispensatione mirabili, et piis in sanctum Domini amoris affectio, et improbis quibusque in resecandis ausibus timoris ingeritur magnitudo. Audiant talia saeculi potestates; discantque damnum ecclesiis non inferendum, scientes certissime Deum in suorum injuriis vindicem esse servorum.
2.7.2
Quidam praeterea fur ecclesiarum effractionibus assuetus, praefatam beati Patris basilicam, fraudis opportunitate captata, subintrans, coronam argenteam ante altare pendentem demisso fune deposuit; quam ut profanis manibus comprehendit, ita divinitus loco defixus est, ut nec pedem subducere, nec manus temerarias ad se posset ullo modo revocare; donec sacri loci remeante custode, sacrilegus cum furto pariter teneretur. Castellum quoddam Adriani dicitur ad supradicti coenobii pertinens potestatem. Id arduo situ in praerupti montis fastigio collocatum, beati nihilominus Germani ecclesiam praefert, cui frequens virtutum copia et reverentiae et honoris plurimum acquisivit. Caecus igitur quidam ea in regione notissimus, profectus a villa, cui ad Leones vocabulum est, quamque ad radices ejusdem montis locavit antiquitas, spe recuperandi luminis per convexa rupis ad praefatam basilicam properabat; sed cum ascensus difficultate gravatus, montis altitudinem superare non posset, imbecillitate pariter et labore decumbens, fessos artus sopori permisit. Dormienti clementissimus Germanus adfuit, blandaque miserum pietate demulcens, ut labori parceret jussit; tum veteris spinae truncum in parte montis ostendens, ut baculo terram foderet, ac de unda mergentis[ al., emergentis] laticis oculos ablueret, imperavit. Sopori subductus, duce puero, locum expetit; terram baculo subigit; eventum miraculi praestolatur. Fons largissimus exsilit; eo oculos fovet aliquandiu; mox decussa caligine, novo fruitur die. Votis urgentibus, montis verticem scandit; miraculum publicat; reparatori suo multiformes grates accumulat. Fons ille remediorum fecundissimus, e remotis quoque locis a pluribus frequentatus, et lavacro relevat, et potu jucundat.
2.7.3
Ejusdem loci vice- dominus quadam die discutiendis negotiis data singulari opera, ecclesiasticam familiam iniquis imperiis opprimebat. Reclamantibus cunctis, et apertam violentiam tumultuosa vociferatione testantibus, unum eorum, qui inter caeteros honoratio videbatur, ligatum stipiti, virgis multandum praecepit. Hac omnes crudelitate permoti, pedibus provolvuntur, atque ut facultatis oppositione indignitatem verberum removeret, obnixius supplicant: quae res saevitiam hominis non solum non leniit, verum acerbius provocavit. Cumque jam miserum ad supplicia violenta raptarent, beati Germani praesidium anxiis coepit vocibus inclamare. Judex felle commoto; Etsi sanctus, ait, Germanus hac tibi vice mox subvenerit, quid possint verbera tuo ipsius experiere supplicio. Vix ista compleverat; et in partem conversus, gravissime corruit, ac temeritatem verborum crurifragio compensavit. Ita beatus Germanus se fuisse praesentissimum declaravit; dum et miserum absolutione donavit, et contumacem merita contritione perdomuit. Cumque rem gestam celer ubique fama dispergeret, matrona quaedam ex illustribus, hujusmodi negotio relatione comperto, in tumorem erigitur; ac frivolum animum incendens levitate verborum, in hujusmodi querelam effertur; Non, inquit, decuerat sanctum Germanum in hac parte ita facilem exstitisse, ut hominem sua quaerentem tanta crudelitate conficeret. Blasphemos sermones ultio repentina corripuit; nam ut ista furens protulit, et in verbo vestigia torsit; ita pedem ejus dextrum vindex poena contrivit, ut pene exanimis ancillarum manibus in cubiculum referretur. Igitur quae paulo ante de alterius causabatur incommodo, jam nunc propriae calamitatis remedium anxia quaeritabat; quemque injustum in superbi hominis punitione notaverat, justum jam per omnia in suam potius contritionem praedicabat: amicis et parentibus adscitis negotium profitetur; animi in se levitatem increpat; oris facilitatem objurgat; et votis tandem et muneribus onerata, ecclesiam expetit; scelus lacrymis expiat; a beatissimo Germano veniam cum sanitate reposcit; nec multo interjectu temporis misericordem sensit, quem dudum fuerat experta severum. Sospitati reddita, in domum suam castigata recessit, parcendumque sermonibus immodestis modernae ultionis exemplo perdocuit.
2.7.4
Consimile quiddam in villa Altissiodorensis pagi, cui Abundiacus nomen est, patratum meminimus; in qua vir quidam illuster et pene toti notissimus regioni, quemdam ex loci incolis saevis verberibus profligari praeceperat; illoque pretiosi Patris suffragium inclamante, non modo flexus non est, verum etiam maturari crudele negotium imperans, equum festinato conscendit: ac prius quam portam excederet, equus in sublime tollitur; sessorem dorso excutit; coxaque transversum fracta, misera allisione prosternit. Nec prius sospitatem meruit, quam beato Germano, cujus nomen spreverat, debita poenitudine satisfecit. Hoc propter facti similitudinem ita inserto, ad locum, quem omisimus, seriem referamus.
2.7.5.1
Supradicti castelli dominus cupiditati nefariae morem gerens, res ad ecclesiam pertinentes ausu temerario abdicavit. Quo comperto, Rhemensis episcopus, ad cujus dioecesim locus ille pertinere cognoscitur, evocato presbytero, ne sacrilego homini missae officium impenderet, interdixit. Nec multo post ille superveniens, consueti officii celebritatem a presbytero exigebat; quod postquam a pontifice comperit interdictum, ejusdem loci villico advocato, quod ecclesiae abstractum fuerat, datis vadibus reddi jussit. Ita missae potitus officio, sinistrae voluntatis stimulo perurgente, quod paulo ante reddi jusserat, violata fidei interpositione, denuo praecipit abdicari. Nec longum laetatus est, quin sacrilegium poena corriperet: vix namque domum remeaverat; et maligno pervasus spiritu, infeliciter torquebatur. Uxor temeritatis conscia, pro salute viri ad ecclesiam cereos et vota direxit; e quibus ne unus quidem accendi potuit, perseverante erga infelicem divinae indignationis indicio, quam semel in se provocare non timuerat sacrilegae cupiditatis exemplo. Cui immanissimae calamitati tum demum superna miseratio finem dedit, cum conjugis et parentum consilio persuasus, et quod prius abstulerat ecclesiae reddidit, et ex legitimo patrimonio tantumdem aliud condonavit. Eamdem basilicam fur nocturnus ingrediens universa ad altaris ornatum pertinentia sacrilegis manibus exportavit. Cumque se in pedes solito conjecisset, ita eum vis divina implicuit; ut ab atrio ecclesiae nullo pacto digredi potuerit: itaque totam noctem ambulans, sequentis aurorae diluculo in porticu basilicae repertus est et conscientia trepidus, et furto onustus. Ita praedo confunditur; praeda recipitur; beatus Germanus suo in loco liberaliter agere argumentis evidentibus declaratur.
2.7.5.2
De locis planis et habitabilibus nulla sunt, quae dicimus; si non montana quaeque et ardua, ac per hoc humanis pene inaccessa gressibus, Germani virtutibus esse pervia, declaremus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).