Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Herveus Burgidolensisc.1080-1150
Commentaria in epistolas Pauli
Paul 11.1
Choose a text More by Herveus Burgidolensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11182 Coinepp2
11.1
IN EPISTOLAM I AD TIMOTHEUM. ARGUMENTUM.
11.1
Sicut Lucas refert, cum discessisset Paulus a Barnaba perambulabat Syriam et Ciliciam, confirmans Ecclesias pervenitque Derbem et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris viduae fidelis, patre gentili. Huic testimonium bonum reddebant qui in Lystris erant et Iconio fratres. Hunc voluit secum proficisci, et assumens, circumcidit eum propter Judaeos, qui erant in illis locis. Sciebant enim omnes quod pater ejus gentilis esset. Non propterea circumcidit eum Paulus, quod putaret aliquid justificationis illi tam ex circumcisione pervenire; sed ne Judaei propter eum, si esset incircumcisus, retardarent fidem suscipere. Quem cum postea Paulus in Asia pontificem Ephesiorum reliquisset, pseudoapostoli, qui carnales observantias inducere nitebantur, propter hanc ejus circumcisionem vires in eum assumebant. Ipse minus fortiter quam oporteret resistebat eis. Et ideo scribit ei Apostolus, ostendens quodammodo rationes, quas illi objiciat. Scribit etiam de episcopali officio, quomodo scilicet Ecclesiam instruat, quales presbyteros vel diaconos ordinet, quales viduas honoret; quomodo seipsum in Ecclesia habeat, et quomodo eam regat: Sicque incipit:
11.2.1
IN EPISTOLAM I AD TIMOTHEUM. CAPUT PRIMUM.
11.2.1
« Paulus Apostolus Jesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Jesu spei nostrae, Timotheo dilecto filio in fide: Gratia et misericordia et pax a Deo Patre nostro et Jesu Christo Domino nostro.»
11.2.2
Timotheo scribit Paulus, cui credendum est, quia est Apostolus Christi Jesu, id est legatus regis Salvatoris; et hac auctoritate munitus, resistit pseudoapostolis. Et est Apostolus non secundum suam praesumptionem, sed secundum imperium Dei. Et idcirco qui ei resistit, imperio Dei resistit. Spiritus sanctus praecepit:« Segregate mihi Barnabam et Paulum in opus ad quod assumpsi eos;» et nunc ipse Paulus dicit se apostolum esse juxta imperium Dei, quia imperium Spiritus sancti est imperium Dei Patris, cum inseparabilis sit voluntas et operatio Trinitatis: Paulus est apostolus secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Jesu Christi spei nostrae, id est juxta praeceptum summi Patris, qui nos salvat, et Filii in quo est spes salutis et gloriae nostrae, non in carnali observatione. Paulus, qui tantae auctoritatis est, mittit hanc epistolam Timotheo dilecto filio in fide, id est quem ipse genuit non in carne, sed in fide. Licet enim jam fidelis esset, et bonum testimonium haberet, quando Paulus eum invenit, tamen per eum in eadem fide et religione sic instructus est, ut recte dicatur ab eo gemtus in fide. Vel in fide scribit ei contra corruptores fidei. Et hunc Filium salutat, dicens: Sit tibi gratia, id est donatio Spiritus sancti, qua ministri Dei, id est episcopi armantur; et misericordia, per quam divinitus a miseria hujus saeculi, vel omnium malorum libereris; et pax, id est tranquillitas animi et praelibatio aeternae pacis, ut, vitiis et hostibus superatis, in pacata quiescas Ecclesia. Et hoc sit tibi a Deo Patre nostro, qui nos creavit, atque paterno affectu nos diligit; et a Christo Jesu Domino nostro, id est ab eo quem unxit Deus, et Salvatorem constituit, qui et nos suo dominio clementer mancipavit.
11.2.3
« Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi, cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam, ne aliter docerent, neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis, quae quaestiones praestant magis quam aedificationem, quae est in fide.»
11.2.4
Ita sit tibi gratia, misericordia et pax, sicut rogavi te ut remaneres Ephesi, id est resideres pontifex apud Ephesios. Vel subauditur, ita fac, sicut rogavi te facere cum irem in Macedoniam, ut scilicet remaneres Ephesi, id est vice mea praesens ageres, et ordinares Ecclesiam Ephesi, quam ego absens non poteram sufficienter gubernare, ut denuntiares, id est ex parte Dei nuntius esses quibusdam, quorum nomina Spiritus sanctus, qui in me loquitur, ignorat, ne aliter quam nos docerent, neque auditores eorum intenderent eorum fabulis et genealogiis interminatis, id est locutionibus generationum et compotationibus, quae sine termino sunt prae longitudine, quia finis earum non potest inveniri; quae ideo sunt respuendae, quia praestant quaestiones disputationum, id est generant lites magis, id est potius, quam aedificationem morum et justitiae, quae est in fide, non in carnali observatione. Prius praecipitur de pseudo repellendis, tam doctoribus quam auditoribus, ut illis primo repulsis, deinde valeat puritas catholicae veritatis praedicari et audiri. Fabulas vocat, quas alibi traditiones dicit, quas praeter legitimas et propheticas Scripturas Judaei tenent, quas non scriptas habent, sed memoriter retinent, et alter in alterum loquendo transfundit, quas deuterosim vocant. Ubi etiam dicere audent et credere, Deum homini duas creasse mulieres, ex quibus texunt genealogias vere, sicut tunc dicit Apostolus infinitas, parientes infructuosissimas quaestiones. Et pseudoapostoli, qui volebant esse partim Judaei, partim Christiani, erant autem haeretici, docebant apud Ephesios non solum carnales observantias legis, sed etiam has Judaeorum traditiones a libris propheticis et legitimis alienas, et nonnulli Ephesiorum intendebant verbis eorum. Sed Timotheus ad hoc relictus est Ephesi, ut auditores et doctores hujusmodi corrigeret aut expelleret.
11.2.5
« Finis autem praecepti est charitas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium, volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant.»
11.2.6
Ipsi docent fabulas et legem carnaliter implendam, sed finis praecepti, hoc est plenitudo legis est charitas. Finis enim non consumptionem praecepti, sed consummationem hoc loco significat. Omnis itaque praecepti finis est charitas, id est ad charitatem refertur omne praeceptum, et per charitatem impletur. Totam enim magnitudinem et amplitudinem divinorum eloquiorum secura possidet charitas, qua Deum proximumque diligimus. Finis igitur, id est consummatio omnis praecepti, quod vel in Veteri, vel in Novo Testamento legitur, charitas est non qualiscunque, sed ea quae est de puro corde. Nam et male viventes irretiuntur sibi societate perditae conscientiae, et dicuntur se amare, nolle discedere ab invicem, suis collocutionibus conciliari, desiderare se absentes, gaudere ad mutuam sibi praesentiam. Sed amor iste tartareus est. Quamobrem ut a tali amore vera charitas Christianorum distinguatur, de corde puro esse dicitur. Latrones enim inter se et caeteri tales, charitatem de corde puro non habent, quia purum cor in charitate est, quando diligitur homo secundum Deum, et nihil aliud quam id quod diligendum est, diligitur, et conscientia bona subjungitur propter spem, et conscientiam ponit pro spe. Ille enim sperat, qui conscientiam bonam gerit; quem vero pungit conscientia mala, retrahit se a se, et non sibi exspectat nisi damnationem. Tertio et fide, inquit, non ficta. Si enim fides nostra mendacio caruerit, tunc et non diligimus, quod non est diligendum, et recte id credimus quod speramus, et speramus quod credimus, ut in nullo spes nostra fallatur. Qui vero fingunt sibi quod credant et sperent sicut haeretici et Judaei sive gentiles, fidem habent fictam et ideo non possunt habere charitatem, quae complet mandatum. Ille etiam fidem habet fictam, qui bene quidem credit, sed propter metum aut verecundiam, seu propter quamlibet aliam causam non confitetur quod credit, sed quodammodo fingit se non credere. Sed illa charitas consummat omne praeceptum, quae est de corde puro, quae nihil diligit, nisi quod debet diligi; et de conscientia bona, id est de bona spe quam gerit conscientia bene operantis; et de fide non ficta, id est non ab hominibus inventa, sed a divinis eloquiis sumpta; vel non ficta, id est non propter metum in corde celata, sed oris confessione libere prolata. A quibus virtutibus, id est a charitate de corde puro, et a spe bonae conscientiae, et a fide vera quidam procul aberraverunt, putantes se Deum et proximum puro corde diligere, cum non pure diligerent; putantes se spem bonae conscientiae habere sine merito actionis religiosae, et putantes se non fictam fidem habere, cum haberent fiduciam, sed fallebantur. Tales erant qui carnales observantias praedicabant, quia Deum se diligere putabant, cum non diligerent eum, sicut in actione eorum declarabatur, dum putarent se praecepta ejus adimplere, sed magis ea transgrederentur; et putabant se bonam habere conscientiam, quasi de observatione legis, et aestimabant se fidem non fictam habere, sed a divinis eloquiis sumptam, cum magis haberent fictitiam, credentes Deum hircorum atque taurorum sanguine delectari et odore thymiamatis, quem nos homines saepe declinamus. Et hoc est quod dicitur, quia quidam a charitate et a bona conscientia et a fide non ficta aberrantes, conversi sunt in vaniloquium, ut vane loquantur de lege, volentes esse doctores legis, dum carnaliter eam docent observari debere; non intelligentes verba quae docent, videlicet neque ea quae ipsi loquuntur, id est verba quae docent et mandata carnalium caeremoniarum quae ipsi docent, quia non intelligunt quid sit Sabbatum vel circumcisio, vel hirci seu tauri immolatio vel aliquid hujusmodi, id est nesciunt quid in his significetur, neque ea intelligunt de quibus affirmant, id est auctoritates, et quibus assumunt quaedam testimonia, per quae conantur asserere caeremonias illas juxta litteram carnaliter esse complendas, quia non animadvertunt Scripturarum intentionem, et sensum spiritalem, ideoque vana loquuntur, volentes esse magistri aliorum, cum ipsi nihil sciant. Vel neque ea quae loquuntur, neque ea de quibus affirmant, intelligunt, id est neque quaestiones quas proponunt, neque rationes quibus eas probant. Similiter faciunt haeretici, vel quilibet temerarii praesumptores, cum, si quando de prava et falsa opinione sua reprehendi et convinci coeperint ad defendendum id quod levissima temeritate et apertissima falsitate dixerunt, libros sanctos unde id probent proferre conantur, vel etiam memoriter, quae ad testimonium valere arbitrantur, multa inde verba pronuntiant, non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant. Postquam his verbis Apostolus improbavit adversarios, mox suam partem approbat, subdens:
11.2.7
« Scimus autem quia bona est lex, si quis ea legitime utatur, sciens hoc quia lex justo non est posita, sed injustis et non subditis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis, parricidis et matricidis, homicidis, fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus et perjuris, et si quid aliud sanae doctrinae adversatur, quae est secundum Evangelium gloriae beati Dei, quod creditum est mihi.»
11.2.8
Ipsi non intelligunt legem quam docere volunt, et ideo vane de eo loquuntur; sed nos intelligimus eam, et ideo vere de ea loquimur. Nam scimus quia bona, id est utilis est lex, si quis ea legitime utatur, id est sicut intendit ipsa lex, ut scilicet per eam confugiat ad gratiam, sciens quia justo lex non est posita, sed injustis. Justo non est lex posita, quae tamen bona est, si quis ea legitime utatur. Haec autem duo Apostolus velut inter se contraria connectens, monet lectorem ad scrutandam quaestionem atque solvendam. Quo modo enim bona est lex, si quis ea legitime utatur, si justo non est posita? Nam quis legitime utitur lege, nisi justus? At justo non est lex posita, sed injusto. Annon etiam injustus, ut justus fiat, legitime uti lege debet, qua tanquam paedagogo perducatur ad gratiam, per quam solam quod lex jubet, possit implere? Per ipsam quippe justificatur gratis, id est nullis suorum operum praecedentibus meritis.« Alioquin gratia jam non est gratia;» quando quidem ideo datur, non quia bona opera fecimus, sed ut ea facere valeamus, id est non quia legem implevimus, sed ut legem implere possimus. Injustus ergo legitime lege utitur, ut justus fiat. Quod cum factum fuerit, ea jamjam non utitur tanquam paedagogo, cum eruditus fuerit. Quomodo enim justo lex non est posita, si et injusto est necessaria, non qua injustus ad justificantem gratiam perducatur, sed qua legitime jam justus utatur? Vel legitime utitur lege jam justus, cum eam terrendo imponit injustis, ut cum et in ipsis coeperit inolitae concupiscentiae morbus incentivo prohibitionis et cumulo praevaricationis augeri, confugiant per fidem ad justificantem gratiam, et per domum spiritus suavitate justitiae delectati, poenam litterae minantis evadant. Ita non erunt contraria, nec pugnabunt inter se duo ista, ut etiam justus bona lege legitime utatur, et tamen justo lex posita non sit. Non enim ex ea justificatus est, sed ex lege fidei qua credidit. Legitime utitur lege, qui intelligens quare sit data, per ejus comminationem confugit ad gratiam liberantem. Et ideo bona est ei lex, quia plurimum prodest ei, dum perducit illum ad gratiam. At huic gratiae qua justificatur impius, quisquis ingratus velut ad legem implendam de suis viribus fidit, ignorans Dei justitiam, et suam volens constituere justitia. De non est subjectus. Et ideo fit ei lex non absolutionis adjutorium, sed criminis vinculum ideoque non est ei bona, non quia malum sit lex, sed quia peccatum per bonum talibus operatur mortem. Per mandatum enim gravius delinquit, qui per mandatum scit quam malum sit quod admittit. Justo autem non est lex posita, id est imposita ut supra illum sit. In illa enim est potius quam sub illa, quia non sua vita vivit cui coercendi lex imponitur. Injustus vero sub illa est, quia sua vita vivit, cui coercendi lex imponitur. Ut enim sic dicam, ipsam quodammodo legem vivit, qui cum delectatione justitiae juste vivit, non proprio aut transitorio, sed communi ac stabili gaudens bono. Sub lege autem quisque vivit, in quantum peccator est, id est in quantum a veteri homine non est immutatus. Suam enim vitam vivit et ideo lex supra illum est, quia qui eam non implet, infra illam est. Sed pseudoapostoli haec non intelligentes, non legitime utebantur lege, et ideo volebant eam imponere justis, id est Christianis per gratiam juste viventibus. Nec contrarium est huic sententiae Apostoli, quod Psalmista utique justus precatur:« Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum,» quia de Novi Testamenti gratia id postulat, cum de duritia litterae Veteris Instrumenti dicat Apostolus, legem non esse justo positam, sed injusto. Qui enim sponte facit ea, quae lex moraliter jubet vel amplius, cur ei necessitas legis imponeretur? Libertate enim facit, non necessitate, quod facit. Injustus vero, qui sponte noluit bonum facere, cogendus est legis necessitate. Apostolus itaque, ne videretur legem culpare, dicit quia bona est, si quis ea legitime utatur. Et rursus, ne videretur eam inducere, dicit quia non est posita justo ut ei dominetur, sed injustis, id est eis qui legem naturalem non servabant; et non subditis, id est contumacibus, qui cum eis aliquid prohibetur, tunc illud magis ex quadam superbia faciunt. Impiis quoque posita est, id est pietatem rectae fidei non habentibus; et peccatoribus, id est sub ipsa fide graviter peccantibus. Et subsequenter exponitur per partes quibus peccatoribus videlicet sceleratis, sicut sunt raptores et fures ac sanguinis effusores; et contaminatis, sicut qui seipsos libidine polluunt, vel etiam turpiloquiis, vel ebrietatibus, inhonestisque conviviis sordidant. parricidis quoque et matricidis lex ponitur, id est iis qui patrem vel matrem occidunt, ut quia lex naturae in eis est soluta, reformetur per legem litteris scriptam: homicidis etiam, id est hominum occisoribus, et fornicariis, id est illis qui miscentur cum meretricibus, masculorum concubitoribus, id est Sodomiticam abominationem agentibus; et plagiariis, id est sicariis, vel quolibet gladio plagas facientibus mendacibus, qui falsa loquuntur; et perjuris, qui falso jurant. His qui talia faciunt est lex imposita, et qui aliud quid tale perpetrant: si quid aliud adversatur sanae doctrinae, id est morali doctrinae legis naturalis vel scriptae, quae sensum mentis sanat, quae scilicet doctrina est secundum Evangelium, id est concordat Evangelio gloriae beati Dei, id est quod praedicat vel dat gloriam Deo, qui ex seipso naturaliter est beatus, cum ipse sit aeterna beatitudo, quod Evangelium est mihi creditum a Deo, sicut fideli dispensatori.
11.2.9
« Gratias ago ei, qui me confortavit in Christo Jesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit ponens in ministerio, qui prius blasphemus fui et persecutor et contumeliosus; sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate. Superabundavit autem gratia Domini nostri, cum fide et dilectione, quae est in Christo Jesu.»
11.2.10
Deus mihi credidit Evangelium, id est commisit praedicationem Evangelii. Unde gratias illi ago, id est laudes ei devotus offero de hoc ejus gratuito dono, quia lex nullum meritum bonum in me posuerat. Ostendit se multis peccatis plenum fuisse sub lege, justificatum vero postquam recessit ab ea. Gratias, inquit, ago ei, id est Deo Patri, qui me confortavit, id est mentem roboravit in Christo Jesu Domino nostro, sicque fortem reddidit, ut nec mors, nec vita me possit a Christo separare; sed fortis sim et ad agenda bona, et ad toleranda mala. Ita me confortavit, et inde gratias illi ago. Et justum est ut illi grates referam, quia fidelem me existimavit, id est praevidit, cum sub lege fuissem infidelis. Fidelem, inquam, me existimavit, ponens in ministerio praedicationis, quia praescivit me fideliter dispensaturum Evangelium, ita ut nihil subtraherem, nihilque peregrinum adderem, qui prius sub lege fui blasphemus, id est male loquens de Jesu Nazareno; et persecutor sanctorum ejus; et contumeliosus, id est contumelias multas verbis et operibus faciens Christianis, sed misericordiam Dei, id est remissionem peccatorum a Deo consecutus sum quia non malignae mentis studio id feci, sed ignorans, id est nesciens me male agere, quia zelo legis fervens, persequebar praedicatores gratiae et inde putabam me Deo placere; sicut Dominus praedixerat:« Venit, inquit, hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo.» Quamvis enim et illis saepe venia concedatur, qui scienter peccaverunt, ego tamen multo facilius ideo sum misericordiam consecutus, quia non per malitiam, sed per ignorantiam peccavi, degens in incredulitate, quia ignorabam malum esse persequi Christianos, nec credebam Jesum esse Christum. Nec tantum misericordiam sum consecutus, qua mihi peccata dimitterentur; sed etiam superabundavit, id est super omnem peccatorum meorum enormitatem abundavit, gratia Domini nostri Jesu Christi, quia superveniens nova gratia major fuit in me quam fuerat culpa, ut sanctitas vinceret peccata praecedentia. Gratia, inquam, superabundavit in me cum fide et dilectione, quae est in Christo Jesu, id est cum fide qua in Christum credidi, et charitate qua dilexi Christum, vel in Christo proximum. Cum hac enim fide et dilectione superabundavit in me magnitudo coelestis gratiae, ut divinis charismatibus exuberarem.
11.2.11
« Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam. Regi autem saeculorum immortali, invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.»
11.2.12
Gratia Christi superabundavit in me. Nam sermo quem de hac re loquor, est fidelis, id est verus; et est dignus omni acceptione cordis et operis, quia corpus et animam salvat, ideoque dignus est, ut omnibus modis accipiatur a cunctis hominibus, tam Judaeis quam gentilibus. Et quis est ille sermo? quia scilicet Christus Jesus, id est rex salvator venit in hunc mundum peccatores salvos facere, id est a peccatis salvare, vel a peccatis liberare. Nulla enim causa fuit ei ad nos vemendi, nisi ut peccatores salvos faceret. Omnes autem peccaverunt, vel in seipsis, vel in primo parente. Sed venit unus sine peccato, qui salvos faceret a peccatis. Venit peccatores salvare, quorum primus ego sum, non tempore, sed culparum magnitudine, qua omnibus pejor sum. Pejorem enim voluit intelligi primum, quomodo in artificibus quicunque vult aedificare, dicit: Quis est hic primus structor? quis est primus faber? Aut si curari vult, dicit: Quis est primus medicus? Non utique interrogat quis prior sit aetate, aut quis prior sit professione, sed quis prior sit arte. Quomodo illi in arte primi sunt, sic iste in iniquitate primus, et in peccatis excellens. Sed cum, inquit, in malis actibus caeteros praeissem, dum princeps persecutorum essem, ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo, id est maximo peccatore misericordiam consecuto, ostenderet Christus Jesus omnem patientiam, qua diu sustinet peccantes, ut tandem convertantur; et ostenderet eam ad informationem eorum qui credituri sunt illi ut eant in vitam aeternam, id est ut informaret eos ad poenitentiam exemplo meae conversionis, dum viderent quanta patientia ipse me exspectavit ut converteret, tandemque conversum quanta gratia donavit, ut nemo jam desperare posset remitti sibi quaecunque peccata, cum ego tantorum scelerum indulgentiam accepissem, sed unusquisque peccator sibi diceret: Si Saulus sanctus est, ego quare despero? Si a tanto medico tam desperatus aeger sanatus est, ego vulneribus meis illas manus non optabo? ad illas manus non festinabo? Ut hoc dicerent homines, ideo Saulus factus est ex persecutore apostolus. Quia cum venit medicus volens sibi famam comparare. infirmum quaerit aliquem desperatum, et ipsum sanat. Et si pauperrimum inveniat, non ibi quaerit mercedem, sed commendat artem. Ita et Christus potentiam specialis medicinae spiritualis suae ostendit in Saulo, ut omnes deinceps nossent eum sanare posse cunctas infirmitates omnium confugientium ad se. Deinde, ego, inquit, propter hujusmodi causam consecutus sum misericordiam. Sed inde sit honor et gloria regi saeculorum, id est Patri et Filio et Spiritui sancto, qui regnat ab aeterno in aeternum per omnia saecula, et Dominus atque Rex est omnium rerum, utpote Creator. Regi dico, immortali, id est incommutabili. Nam ubi invenis aliter et aliter, facta est ibi quaedam mors. Mors enim est, non esse quod fuit. Et idcirco Deus est vere immortalis, quia nunquam mutatur, sed semper idem ipse permanet. Et est invisibilis in sua substantia, quia videri divinitas humano visu nequaquam potest. Ideo enim dicitur invisibilis, quia hoc videri ab homine non potest, per quod videt homo corpora, non quia mentes piorum visione sua fraudentur, cum scriptum sit:« Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.» Vel idcirco Deus invisibilis est, quia ejus magnitudinem nemo saltem valet mente comprehendere, cum et pax ejus exsuperet omnem intellectum. Et iste est solus Deus, quia praeter eum nullus alius. Sed movere quemquam potest, quomodo de hoc solo Deo qui est ipsa Trinitas, dictum sit, invisibili soli Deo, cum sint etiam quaedam creaturae invisibiles, quia et a Christo condita sunt omnia visibilia et invisibilia. Sed quia sunt dii falsi visibiles, ideo dictum est, invisibili Deo soli honor et gloria. Nam est et creatura invisibilis, quae tamen non est nobis Deus. Honor ergo et gloria soli Deo, qui est Deus invisibilis. Honor sit ei a creaturis, et gloria in essentia sua. Vel honor in bona conversatione sanctorum, et gloria in multiplicatione eorum, perdurans in saecula saeculorum, id est in longitudinem omnium temporum, vel potius in immensitatem spatiorum aeternitatis. Amen.
11.2.13
« Hoc praeceptum tibi commendo, fili Timothee, secundum praecedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam, habens fidem et bonam conscientiam; quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt. Ex quibus est Hymenaeus et Alexander, quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare.»
11.2.14
Postquam commemoravit quae et quanta sunt beneficia Patris et Christi circa peccatores, vult animare Timotheum ad bene agendum, ut scilicet sicut bonus miles pugnet contra vitia, et contra falsos apostolos, et populum sibi commissum defendat et doceat. Hoc, inquit, praeceptum commendo tibi, fili Timothee. Cum filium vocat, ostendit quia patri praecipienti debet libenter obtemperare. Cum nomen ejus ponit, attentiorem reddit, et ad magnum sui desiderium excitat. Recte etiam Timotheum nominat, quem ad bene agendum provocat, quia Timotheus interpretatur beneficus. Hoc praeceptum commendo, id est omnibus modis quibus possum mando, et attentius injungo tibi secundum praecedentes in te prophetias, id est secundum scientiam Scripturae prophetarum, quae jam diu in te est, vel secundum quod spiritus propheticus ostendit mihi de te. Hoc videlicet prae caeteris mandatis commendo, ut in illis, hoc est inter alios qui tibi sunt commissi, milites bonam militiam, id est in castris Dei sicut strenuus miles praelieris contra universos hostes populi Dei, et spiritualibus armis eos expugnes, ut nec falsi doctores. nec maligni spiritus, nec vitia tibi vel populo quem regis, praevaleant. Bonam exerce militiam, habens fidem rectam et bonam conscientiam, ut nullius pravi consensus tibi sis conscius, sed cor tuum videat te in omnibus bene velle agere. Ideo enim potest implere quod dico, ut bene milites, quia fidem habes et bonam conscientiam, per quas agitur Dei militia. Et idcirco semper has habere studeto. Quam puritatis ac bonae voluntatis et humilitatis conscientiam quidam repellentes, et consentire peccatis eligentes, ut« qui in sordibus est, sordescat adhuc,» dum vento superbiae impellerentur, naufragaverunt, id est navem animae scopulis errorum fregerunt, atque se et alios in mare hujus saeculi demerserunt. Et ita naufragium pertulerunt circa fidem quasi per circuitum veritatis euntes, et non ex toto a fide recedentes, nec tamen intra eam manentes. Ex quibus est Hymenaeus et Alexander, qui idcirco fidem perdiderunt, et naufragium erroris pertulerunt, quia conscientiam bonae humilitatis habere noluerunt. Superbia enim demersit eos in pericula errorum, dum doctores videri voluerunt. Quos tradidi Satanae, id est excommunicationi et diabolo vexandos permisi, ut vel cruciatibus eruditi discant non blasphemare, id est corrigantur, et ad salutem revertantur. Licet enim prima peccati persuasio venerit a Satana, et ipse sit auctor omnium peccatorum, quidam tamen ei traduntur ad correctionem, ut opus Satanae excludatur opere Satanae. Nulla enim creatura est, sive quae in veritate manet dans gloriam Deo, sive quae in veritate non stetit quaerens gloriam suam, quae aut volens aut nolens divinae providentiae non serviat. Sed volens servit, quae hoc sponte facit quod bonum est. De illa vero quae hoc non vult, fit quod justum est. Nam si etiam ipsi praevaricatores angeli cum principe suo diabolo non recte dicerentur procuratores vel actores providentiae divinae, non Dominus principem hujus mundi diabolum diceret, nec apostolica potestas ei blasphematores traderet, ut a blasphematione corrigerentur. Sed princeps iste sub tanto imperatore non facit, nisi quantum illi permittitur, et procuratores isti nihil faciunt, nisi quantum Dominus sinit. Non enim latet eum sicut hominem aliquid, aut in aliquo est minus potens, ut procuratores et actores, qui sunt in ejus potestate, aliquid ipso sive non permittente, sive nesciente, in subjectis sibi pro suo gradu rebus efficiant. Non tamen eis rependitur quod de ipsis juste sit, sed quo animo ipsi faciunt, quia quo animo faciunt, ipse considerat. Quia neque liberam voluntatem rationali creaturae suae Deus negavit, et tamen potestatem qua etiam injustos juste ordinat, sibi retinuit. Recte ergo nonnulli traduntur Satanae ut corrigantur, quia non potest eis Satanas facere, nisi quod divinitus ordinatur. Hactenus de pseudopraedicatoribus egit Apostolus, nunc de cunctis hominibus subjungit.
11.3.1
IN EPISTOLAM I AD TIMOTHEUM. CAPUT II.
11.3.1
« Obsecro, igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus qui in sublimitate constituti sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate. Hoc enim bonum est et acceptum coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.»
11.3.2
Hic monet orandum pro omnibus. Quia, inquit, Christus venit peccatores salvare, et tu in hoc militare debes, igitur doce orare, ut impetretur quod faciendum est. Obsecro, id est per sacra adjurans rogo, primum omnium, id est maxime prae omnibus fieri a te vel a subjectis tuis, sive ab omnibus sanctis, obsecrationes, id est rogationes cum adjuratione sacrorum, ad majorem expressionem rogandi; et orationes, id est preces simpliciter fusas, atque postulationes, quibus petantur Dei beneficia generi humano tribuenda, et gratiarum actiones, quibus de jam perceptis beneficiis Deo referantur gratiae. Vel ordo missae in his verbis ostenditur, ut obsecrationes sint, quas facimus in celebratione sacramentorum, commemoratione sacrorum, antequam illud quod est in Domini nostri mensa, incipiat benedici; orationes vero, cum benedicitur et sanctificatur, et ad distribuendum comminuitur; postulationes autem cum populus ab episcopo benedicitur. Postulationes enim quasi ex debito petivit, velut cum quadam fiducia, vel adnisu, sic postulatio ibi fit cum fiducia, ut quod hic geritur, in aeterna vita perficiatur. Quibus peractis, et participato toto sacramento, gratiarum actio cuncta concludit. Haec autem causa praecipua fuit Apostolo ista dicendi, ut his breviter praescriptis atque significatis, non putaretur negligendum esse quod sequitur, pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt constituti, ne quis( sicut se habet humanae cogitationis infirmitas) aestimaret haec non esse facienda pro illis, a quibus persecutionem patiebatur Ecclesia, cum membra Christi ex omni essent hominum genere colligenda. Unde et adjungit: Hoc enim bonum est, etc. Vel obsecrationes, id est cum adjuratione pro rebus difficilibus, ut pro conversione impiorum, vel pro removendis malis orationes, ut quando jam conversis virtutes et bona orantur. Postulationes, ut quando gloria coelestis illis petitur. Gratiarum actiones de perceptis seu peractis bonis. Et hujusmodi preces fiant pro omnibus hominibus, ut nullus sit tam peccator, pro quo non oretur, cum et Saulus precibus Stephani sit conversus. Et pro illis etiam, de quibus minus videbatur, id est pro regibus, licet sint mali et sanctis infesti, et pro omnibus qui in sublimitate saecularium dignitatum positi sunt; sicut consules et duces, quia de omni genere hominum convertuntur ad religionem, et perveniunt ad salutem, et de his qui fastu et elatione saecularis potentiae fidem et humilitatem videntur abhorrere, sicut cernimus quod etiam ipsi reges, desertis idolis, pro quibus persequebantur Christianos, unum verum Deum cognoverunt et colunt; et ideo pro illis orandum fuit, cum etiam persequerentur Ecclesiam. Ob hoc etiam orandum est pro principibus, ut nos, qui sub ipsis sumus, vitam agamus quietam a persecutione et tranquillam in pace, et hoc in omni pietate divini cultus, et castitate fidei, ut conversis principibus, gentiles non audeant inquietare nos, movendo persecutiones pro impietate idololatriae; nec haeretici tranquillitatem nostram turbare praesumant, volentes corrumpere castitatem fidei quorumdam. In pace principum, quies et regnum servatur Ecclesiarum. Nam in bellis et discordiis eorum dissipatur tranquillitas, tepescit pietas, solvitur disciplina vel districtio, Qua soluta, infirmorum castitas violatur. Et ideo pro his orandum est, ne eveniant haec per dissensionem principum. Unde et per Jeremiam Dominus Judaeis, qui in Babylone captivi tenebantur, praecepit, dicens:« Quaerite pacem civitatis, ad quam transmigrare vos feci, et orate pro ea ad Dominum, quia in pace illius erit pax vobis.» Babylon vero( quae dicitur confusio) societatem iniquorum significat. Judaei autem cives supernae Jerusalem, qui in hoc saeculo peregrlnantur inter malos, et regibus atque principibus tributa reddunt, et caetera quae salvo Dei cultu constitutio saecularis exigit. Idcirco debent orare pro pace eorum, quia in pace eorum erit illis pax, utique interim temporalis, quae bonis malisque communis est. Utimur ergo et nos pace Babylonis, ex qua per fidem et coelestis patriae desiderium ita populus Dei laetabitur, ut apud hanc interim peregrinetur. Pax autem nostra propria et hic cum Deo est per fidem, et in aeternum cum illo per speciem. Orate, inquit, pro pace principum, et pro salute omnium, quia hoc agere est bonum, id est utile Ecclesiae et acceptum, id est gratum atque placitum coram Deo Salvatore nostro, qui sicut nos salvat, ita et omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire, sicut jam venimus. Quamvis certum sit nobis, non omnes salvos fieri, non tamen ideo debemus omnipotentissimae Dei voluntati aliquid derogare; sed ita intelligere quod dictum est, qui omnes homines vult salvos fieri, tanquam si diceret nullum hominem fieri salvum, nisi quem salvum fieri velit; seu quod nullus fiat salvus, nisi quem velit. Et ideo rogandus est, ut velit, quia necesse est fieri si voluerit. De orando quippe Deo agebat Apostolus ut hoc diceret. Sic enim intelligimus quod in Evangelio scriptum est:« Qui illuminat omnem hominem,» non quia nullus hominum sit qui non illuminetur, sed quia nisi ab ipso non illuminetur. Vult itaque omnes salvos fieri qui salvi fiunt, et omnes ad agnitionem veritatis venire qui veniunt, quia nisi ipso volente nullus salvatur, vel ad agnitionem veritatis accedit. Aut certe sic dictum est, qui vult omnes homines salvos fieri, non quod nullus hominum esset, quem salvum fieri nollet, qui virtutes miraculorum facere noluit apud eos, quos dicit acturos tuisse poenitentiam, si fecisset, sed ut omnes homines, omne genus hominum intelligamus, per quascunque differentias distributum, reges, privatos, nobiles, ignobiles, sublimes, humiles, doctos, indoctos, integri corporis, debiles, ingeniosos, tardi cordis, sapientes, fatuos, divites, pauperes, mediocres, mares, feminas, infantes, pueros, adolescentes, juvenes, senes, decrepitos, in linguis omnibus, in moribus omnibus, in artibus omnibus, in professionibus omnibus, in voluntatibus, et in conscientiarum varietate innumerabili constitutos, et si quid differentiarum aliud est in hominibus. Quid est enim, oro, eorum, unde non Deus per unigenitum suum in omnibus gentibus salvos homines fieri velit, et ideo faciat, quia omnipotens velle inaniter non potest quodcunque voluerit? Praeceperat Apostolus ut oraretur pro omnibus hominibus, et specialiter addiderat pro regibus, et his qui in sublimitate sunt constituti, qui putari poterant fastu et superbia saeculari humilitatem Christianae fidei abhorrere. Proinde dicens: Hoc enim bonum est coram Salvatore, id est ut etiam pro talibus oretur, statim ut desperationem tolleret, addidit: Qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Hoc quippe Deus bonum judicavit, ut oratione humilium dignaretur salutem praestare sublimibus.
11.3.3
« Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus testimonium temporibus suis, in quo positus sum ego praedicator et apostolus. Veritatem dico, non mentior, doctor gentium in fide et veritate.»
11.3.4
Quia dictum erat quod Deus omnes homines vult salvos fieri, ne quisquam diceret posse esse salutis viam in bona conversatione, et unius Dei omnipotentis cultu, sine participatione corporis et sanguinis Christi, unus enim Deus, inquit, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, ut illud quod dixerat, omnes homines vult salvos fieri, nullo alio modo intelligatur praestari, nisi per mediatorem, non Deum, quod semper erat Verbum; sed hominem Christum Jesum, cum« Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.» Erant enim mortales et peccatores; Deus vero, cui erant reconciliandi, ut possent salvari, immortalis erat, et sine peccato. Mediator autem inter Deum et homines oportebat ut haberet aliquid simile Deo, et aliquid simile hominibus, ne in utroque esset hominibus similis longe a Deo; aut in utroque Deo similis, longe esset ab hominibus, et ita mediator non esset. Et ideo inter mortales peccatores et immortalem justum, apparuit mortalis cum hominibus, justus cum Deo, ut, quoniam vitae stipendium pax est, per justitiam conjunctam Deo evacuaret mortem justificatorum impiorum, quam cum illis noluit habere communem. Et quia omnes homines, quandiu mortales sunt, etiam miseri sint necesse est, quaerendus fuit medius qui non solum homo, sed et Deus esset, ut homines ex mortali miseria ad beatam immortalitatem hujus medii beata mortalitas interveniendo perduceret. Proinde inter nos et Deum mediatorem, mortalitatem habere oportuit transeuntem et beatitudinem permanentem, ut per id quod transit congrueret morituris ad id quod permaneret, transferret ex mortuis. Boni autem angeli inter miseros mortales et beatos immortales medii esse non possunt, quia ipsi quoque et beati et immortales sunt. Possunt autem medii esse angeli mali, quia immortales sunt cum illis, et miseri cum istis. His contrarius est mediator bonus, qui adversus eorum immortalitatem et miseriam, et mortalis esse ad tempus voluit, et beatus in aeternitate persistere potuit. Ac sic eos et immortales superbos, et miseros noxios, ne immortalitatis jactantia homines seducerent ad immortalem miseriam, et suae mortis humilitate, et suae beatitudinis benignitate destruxit in eis, quorum corda per suam fidem mundans, ab illorum immundissima dominatione liberavit. Ad hoc enim se interponit medius immortalis et miser, ut ad immortalitatem beatam transire non sinat, quoniam persistit quod impedit, scilicet ipsa miseria. Ad hoc autem se interposuit mortalis et beatus, ut, mortalitate transacta, et ex mortuis faceret immortales, quod in se resurgendo monstravit, et ex miseris beatos, unde ipse nunquam discessit. Alius ergo medius malus, qui separat amicos; alius bonus, qui reconciliat inimicos. Et ideo multi sunt medii separatores, unus vero bonus, quia multitudo quae beata est, unius Dei participatione fit beata. Cujus participationis privatione, misera multitudo malorum angelorum, quae se opponit potius ad impedimentum, quam interponit ad beatitudinis adjutorium, et ipsa multitudine obstrepit quodammodo, ne possit ad illud unum beatificum pervenire, ad quod ut perduceremur, non multis, sed uno mediatore opus erat; et hoc tali, ut ejus divinitatis participatione efficeremur beati. Neque enim nos a mortalitate et miseria liberans, ad angelos immortales beatosque perduxit, ut eorum participatione etiam nos immortales et beati esse possimus, sed ad illam trinitatem, cujus participatione et angeli sunt beati. Mediator enim est non inter Patrem et hominem, sed solum inter Deum et homines. Deus est, Pater et Filius et Spiritus sanctus; homines sunt, peccatores et mortales. Inter illam trinitatem et hominum infirmitatem atque iniquitatem, mediator factus est homo non iniquus, sed infirmus, ut ex eo quod non est iniquus jungeretur Deo; et ex eo quod infirmus, propinquaret nobis, atque ita inter Deum et homines mediator existeret. Sed Apostoli verba videamus. Vere, inquit, omnes vult salvos fieri, quia unus est Deus creator omnium, cujus participatione fient salvi omnes qui salvabuntur; et unus est mediator Dei et hominum, qui omnes uni Deo conjungat, ut fiant salvi. Christus Jesus est iste mediator, non secundum quod ipse est Deus, sed secundum id quod est homo; qui dedit semetipsum in cruce redemptionem pro omnibus, nullum excipiens, qui vellet redimi ad salvandum. In hoc enim patet quantum Deus homines diligat, et eos velit omnes salvos fieri, si perversitas eorum non obstiterit, quia mediator Deus, quem Deus inter se et homines posuit, mortem pro omnibus sustinuit, ut omnes a morte redimeret. Et ideo qui non salvantur, non est quod de Deo, vel de mediatore possint conqueri, sed de seipsis, qui nec redemptionem, quam mediator dedit, nec salutem, quam Deus obtulit, voluerunt accipere. Sed ipsum dedit redemptionem, et dedit se testimonium salutis omnium electorum temporibus suis, quia resurgens ex morte et ascendens in coelum tempore resurrectionis, et tempore ascensionis seipsum praebuit exemplum, et confirmationem secuturae nostrae salvationis. Nam in eo quod resurrexit et ascendit, testatus est quodammodo quia membra ejus resurgent et ascendent, imo ipse fuit ipsum testimonium. Sed et futurae damnationis eorum qui nolent salvari, dedit se testimonium, quando persecutores suos una voce prostravit. Adventus enim ejus et quidquid in carne gessit vel pertulit, reprobis est testimonium damnationis, electis vero testimonium salvationis. In quibusdam codicibus legitur, cujus testimonium temporibus suis confirmatum est. Quod ita intelligitur: Testimonium quod prophetae dixerunt de Christo, vel quod ipse Christus de se protulit, videlicet quando vel qualiter passurus esset, vel resurrecturus, et caeteris congruis temporibus revera et eventu confirmatum est. In quo testimonio confirmando et annuntiando, positus a Deo sum ego praedicator et apostolus, id est praeco et legatus, ut omnibus testificer, quia ipse vult omnes salvos fieri. Praedicator, est nomen auctoritatis; apostolus, nomen dignitatis vel potestatis, quod plus est. Et in praedicatione testimonii hujus est mihi credendum, quia veritatem de hoc dico, et non mentior in hac parte. Et idcirco omnes mihi debent credere, quia omnes docere studeo fidem et veritatem, utpote doctor in fide et veritate. Fides est, quod non vides credere; veritas, quod credidistis videre. Fides ducit ad veritatem. Si maneatur in eo quod creditur, pervenitur et ad id quod videatur.
11.3.5
« Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate, ornantes se non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa, sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona.»
11.3.6
Quandoquidem sum doctor gentium et magister ecclesiarum, ergo volo viros orare, id est ut viri Deum orent, non solum in Ecclesia, sed et in omni loco, quia Deus ubique est, et orent levantes ad coelestia, non deprimentes ad terrena manus puras a peccatorum sordibus. Ne enim confundantur manus ad Deum levatae, debent et a peccatis esse purae, et in bonis operibus exercitate. Manus puras levare jubemur, ut cum levas manus ad Deum, veniant tibi in mentem opera tua. Quia enim manus istae levantur ut impetres quod vis, ipsas manus cogita in bonis operibus exercere, ne erubescant ad Deum levari. Et leventur sine ira, ut ne retineas iram in corde tuo adversus proximum, Sed libera conscientia dicas:« Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.» Et sine disceptatione, id est sine litigio causarum, ne adhuc in corde retineas voluntatem contendendi judicio adversus fratrem tuum, sed remitte quidquid illud est, ut et tibi oranti remittantur peccata divinitus. Vel sine disceptatione apud Deum, ut non disputes in corde tuo, et judices de inscrutabilibus arcanis secretorum Dei, vel haesites in fide. Similiter et mulieres orent in habitu ornato, ut vestes earum religionem praetendant, non libidinem provocet ipsarum indisciplinata nudatio. Et sint cum verecundia, ut sic humiles exaudiantur dum orant; et cum sobrietate, ut in cibo et potu modum teneant. Ipsae dico, ornantes se non in crinibus tortis, id est arte crispantibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa, quia talibus ornamentis concitant aspicientes ad luxuriam; sed sint promittentes pietatem non per verba jactantiae, sed per opera bona, quod decet mulieres. Sic enim congruum est, ut illae non verbis, sed operibus ostendant pietatem suae mentis, et non induant se luxuriosis ornamentis.
11.3.7
« Mulier in silentio discat cum omni subjectione. Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum, sed esse in silentio. Adam enim primus formatus est, deinde Eva. Et Adam non est seductus, mulier autem seducta in praevaricatione fuit. Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide et dilectione et sanctificatione cum omni sobrietate.»
11.3.8
Mulier non in clamosa voce, sed in silentio discat, ne vox ejus audientes moveat ad libidinem. Et discat non erecta, sed cum omni subjectione, quia propter culpam primae transgressionis subjecta est viro servitute conditionis potius quam dilectionis. Sed docere non permitto mulieri, quia nimirum aliquando cum docuit, a sapientiae aeternitate separavit, neque enim permitto eam dominari in virum, etsi dominetur in aliam mulierem; quia vir fortioris naturae est, et dominium debet habere super mulierem; sed volo eam esse in silentio, ut neque cum vicina fabuletur. Silentium teneat, quia dum loquitur, magis ad luxuriam irritat et irritatur. Et ne videretur mulieris dura conditio, quae tam in mariti redigeretur servitutem, ad antiquum et originale exemplum redit Apostolus, quod Adam primus factus sit, deinde Eva ex costa ejus, et quod diabolus Adam seducere non potuerit. Sed Evam; et quod post offensam Dei statim viro subjecta sit. Illi autem seducuntur, qui quod faciunt, non putant esse peccatum. Adam vero scivit esse malum quod faciebat, sed inexpertus divinae severitatis, in eo falli potuit, ut veniale crederet esse commissum. Ac per hoc quidem in eo quod mulier seducta est, non est ille seductus; sed eum fefellit quomodo fuerat judicandum quod erat dicturus:« Mulier quam dedisti mihi sociam, ipsa dedit mihi et comedi.» Sicut enim Aaron erranti populo ad idolum fabricandum non consensit inductus, sed cessit obstrictus; nec Salomonem credibile est, putasse errorem non esse idolis servire, sed blanditiis femineis ad illa sacrilegia fuisse compulsum; ita credendum est, illum virum suae feminae ad Dei legem transgrediendam, non tanquam verum loquenti credidisse seductum, sed sociali necessitudine paruisse. Mulier enim quod ei serpens locutus erat, tanquam verum esset accepit; ille autem ab unico noluit consortio dirimi, nec in communione peccati. Nec ideo minus reus, si sciens prudensque peccavit. Noluit enim conjugem contristare, quam credebat posse sine suo solatio contabescere, si ab ejus alienaretur animo, et omnino illa interire discordia, non quidem carnis victus concupiscentia, quam nondum senserat in resistente lege membrorum legi mentis suae, sed amicabili quadam benevolentia, qua plerumque fit ut offendatur Deus, ne homo ex amico fiat inimicus. Ergo alio modo quodam et ipse deceptus est, sed dolo illo serpentino, quo mulier seducta est, nullo modo seduci potuit, ut qui spirituali mente praeditus erat, crederet quod ei Deus ab esca illius ligni invidendo vetuisset. Hanc enim seductionem proprie appellavit Apostolus, quia id quod suadebatur, cum falsum esset, verum putatum est, id est quod Deus ideo lignum illud tangere prohibuerit, quia sciret eos si tetigissent, velut deos futuros, tanquam eis divinitatem invideret, qui eos homines fecerat. Adam itaque non est seductus, sed mulier seducta fuit in praevaricatione, ut per illam et vir praevaricaretur. Sed salvabitur per generationem filiorum, etc. Hoc est, illa quae connubio copulata est et redacta semel in conditionem Evae, delebit errorem veterem procreatione filiorum; ita tamen, si ipsos filios erudierit in fide et dilectione Christi, et sanctificatione et pudicitia. Non enim( ut male habetur in Latinis codicibus) sobrietas est legenda, sed castitas, sicut testatur Hieronymus. Ubi ergo nuptiae videbantur praedicari ad conferendam salutem, ibi praedicatur virginitas. Nam si salvatur mulier in filiorum generatione, et liberorum numerus salus matrum est, cur additum est, si permanserint filii in fide et dilectione et sanctificatione cum omni castitate? Tunc ergo salvabitur mulier, si illos genuerit filios, qui virgines permaneant; si quod ipsa perdidit, acquirat in liberis, atque damnum et cariem radicis flore compenset et pomis; filios religione nutriat et instruat, ut teneant fidem, ut non deserant charitatem, ut sanctificationem quam in baptismo perceperunt, servent cum omni castitate mentis et corporis. Vel juxta Latinos codices, cum omni sobrietate, id est cum temperantia contra aestum vitiorum. Quamvis enim in publico non permittatur mulier praedicare, filios tamen et familiam vel adolescentulas domi debet instruere. Potest vir in hoc loco rationalem spiritum, mulier vero carnem vel sensualitatem designare. Adam primus formatus est, deinde Eva, quia rationalis sensus principaliter in homine factus est, et secundario caro. Quod Adam non est seductus, sed Eva, id designat quia quoties peccavimus, rationalis sensus non est ita seductus in nobis, ut non putaret malum esse peccatum, cui consentiebat propter amicabilem carnis societatem; sed caro in delectationem ita est seducta, ut neque malum esse putaret, quod delectabiliter committebat. Sed per generationem filiorum salvabitur, quia per effectum bonorum operum perpetuae saluti sociabitur. Et haec opera bona maxime in officiis misericordiae frequentari solent. Opera vero misericordiae nihil prosunt paganis sive Judaeis, qui Christo non credunt, sive haereticis, sive schismaticis, ubi fides et dilectio non invenitur. Et ideo tantum salvabitur haec mulier, id est caro per filiorum generationem, et per operum bonorum actionem, si ipsa opera permanserint in fide catholica dilectione gemina, et in sanctificatione cum omni castitate corporis et animae vel sobrietate. Nam« sine fide impossibile est placere Deo,» nec habet aliquid viriditatis ramus boni operis, si maneat in radice dilectionis; nec prodest quidquid agitur sine sanctificatione, nec opus bonum est aliquid sine castitate.
11.4.1
IN EPISTOLAM I AD TIMOTHEUM. CAPUT III.
11.4.1
« Fidelis sermo: Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem, non vinolentum, non percussorem, sed modestum; non litigiosum, non cupidum, sed suae domui bene praepositum, filios habentem subditos cum omni castitate. Si quis autem domui suae nescit praeesse, quomodo Ecclesiae Dei diligentiam habebit? Non neophytum, ne in superbiam elatus in judicium incidat diaboli. Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat et in laqueum diaboli.»
11.4.2
Fidelis, id est verax est nunc sermo, quem loquor, videlicet, si quis episcopatum desiderat bonum opus desiderat. Opus, non dignitatem; laborem, non delicias. Opus per quod in humilitate crescat, ne intumescat fastigio. Episcopatus, quid sit, noluit exponere, quia nomen est operis, non honoris. Graecum est enim atque inde ductum vocabulum, quod ille qui praeficitur, illis quibus praeficitur, superintendit, curam eorum scilicet gerens, ἐπισκοπεῖν namque superintendere est. Ergo ἐπίσκοπος superintendens interpretatur, ut intelligat se non esse episcopum, qui praeesse dilexerit, non prodesse. Nec desiderare episcopatum aestimandus est, qui suum desiderat lucrum vel honorem, non plebis salutem. Non enim dicitur, qui episcopatum desiderat bonum gradum desiderat, sed bonum opus desiderat; quod in majori ordine constitutus possit, si velit, occasionem exercendarum habere virtutum. Ipse ergo sibi testis est, quia episcopatum non appetit, qui non boni operis ministerium, sed honoris gloriam quaerit. Bene facit qui episcopatum desiderat, id est superintendere aliis et sollicitudinem gerere pro multorum salute. Oportet ergo episcopum esse irreprehensibilem, ut nulli vitio mancipatus sit, et ex subjuncta virtutum enumeratione manifestatur, quae sit illa irreprehensibilitas. Ac si talibus appetitoribus dicatur: Laudo quod quaeritis, sed prius discite quid quaeratis, ne dum vosmetipsos mentiri negligitis, tanto foedior reprehensibilitas vestra pateat quanto et a cunctis conspici in honoris arce festinatis. Notandum etiam, quia quando Apostolus hoc dixit, plebibus quicunque praeerat, primus ad martyrii tormenta ducebatur. Tunc ergo laudabile fuit episcopatum quaerere, quando per hunc quasi ad martyrium festinaretur, neque dubium esset, si non ad mortem, saltem ad supplicia graviora veniri. Nunc autem locus superior, sine quo populus regi non potest, etsi ita teneatur et administretur ut decet, tamen indecenter appetitur. Si autem sarcina haec imponitur, suscipienda est propter carnis necessitatem. In actione enim non amandus est honor vel potentia, in hac vita, quoniam omnia vana sub sole, sed opus ipsum, quod per eumdem honorem vel potentiam fit, si recte atque utiliter fit, id est ut valeat ad eam salutem subditorum quae secundum Deum est. Et quandoquidem tale est officium episcopi, ergo oportet esse irreprehensibilem, id est talem, ut nullum in eo vitium notetur quod reprehendi possit, quae res pene contra naturam est. Omne enim vitium, etiam in otioso verbo, reprehensione dignum est. Et quis est, qui nec in his quae loquitur, reprehendi queat? Sed futurus pastor Ecclesiae talis debet eligi, ad cujus comparationem recte grex caeteri nominentur, ut cum reprehenderit alios, ipse a nemine reprehendi possit. Perdit enim auctoritatem arguendi, cui possunt ab eo quem arguit, propria delicta improperari. Oportet eum esse unius uxoris virum, id est qui unam uxorem habuerit, non habeat secundam, sicut beatus Hilarius, vel Antisiodorensis Germanus, sobrium sive vigilantem. Sacerdotes enim qui ministrant in templo Dei, prohibentur vinum et siceram bibere, ne in crapula et ebrietate graventur corda eorum, et ut sensus officium Deo exhibens vigeat semper et tenuis sit, prudentem, ut excludantur illi, qui sub nomine simplicitatis excusent stultitiam sacerdotum. Nisi enim cerebrum sanum fuerit, omnia membra in vitio erunt; ornatum bonis operibus et honestis moribus, ut in his sapiens deprehendatur. Sunt enim quidam ignorantes mensuram suam et tantae stoliditatis ac irreverentiae, ut in motu et in incessu et in sermone communi risum spectantibus tribuant; pudicum, id est verecundum vel castum, ne impudens sit vel castitatem violet; hospitalem, ut imitemur Abraham, et cum peregrinis, imo in peregrinis Christum suscipiat, et hoc ante episcopatum quoque solitus sit agere; doctorem, id est qui habet gratiam docendi. Nihil enim prodest conscientia virtutum frui, ni et creditum sibi populum possit instruere, et eos qui contradicunt, redarguere. Innocens enim absque sermone conversatio quantum exemplo prodest, tantum silentio nocet. Et latratu canum ac haculo pastoris, luporum rabies deterrenda est; non vinolentum, non percussorem. Vitia virtutibus opponit. Dixit qualis esse debeat sacerdos, dicit et qualis non esse debeat. Non sit vinolentus, sed sic bibat, ut ignoretur an biberit. Vinolentia enim scurronum est, et commessatorum, venterque mero aestuans cito despumat in libidinem. Non sit percussor, id est ita irascibilis et perturbati sensus, ut percutiat, qui debet patiens esse et eum imitari, qui dorsum suum posuit ad flagella, et maledicentes non remaledixit. Vel non sit percussor, id est non percutiat verbo vel exemplo pravo conscientias infirmorum. Non convenit eum esse vinolentum ac percussorem, sed modestum, ut temulentiam et iram modestia refrenet, et modeste agat in omnibus; non litigiosum, id est qui litigare soleat. Nihil enim imprudentius arrogantia quorumdam, qui garrulitatem auctoritatem putant; et parati semper ad lites, in subjectum sibi gregem tumidis sermonibus tonant; non cupidum, quia cito deviaret a justo propter cupiditatem munerum, sicut filii Samuelis. Avaritiam enim vel cupiditatem esse vitandam sacerdoti, et ipse Samuel exemplo suo docet, nihil se cuiquam rapuisse coram populo probans; et apostolorum paupertas, qui refrigeria sumptuum a fratribus accipiebant, et praeter victum atque vestitum nihil aliud volebant( infra VI); suae domui bene praepositum, non ut opes augeat, sed ut ea quae populis praecepturus est, prius a domesticis exigat, filios habentem subditos cum omni castitate. In filiis ejus probatur disciplina, si bene fuerint subditi et obedientes patri. Et tanta ab eo castitas exigitur, at si filii ejus casti non fuerint, ipse episcopus esse non possit, et eodem vitio offendat Deum, quo offendit et Heli pontifex, qui corripuerat quidem filios suos, quoniam in vestibulo templi cum mulieribus dormiebant; sed quia non abjecerat delinquentes, retrorsum cecidit et mortuus est. Domui suae, sicut dictum est, debet esse bene praepositus, ut regat eam secundum Deum. Sed si quis nescit proeesse domui suae, quae parva est respectu Ecclesiae, quomodo habebit diligentiam Ecclesiae Dei? id est quomodo sciet sollicitudinem habere, ut diligenter regat ecclesiam, quae multo major est quam domus ejus, et majori prudentia est regenda? Non neophytum, id est rudem convenit eum esse. Non sit neophytus, id est noviter ad fidem conversus, qui ordinatur episcopus, ne in superbiam elatus, id est prae caeteris digniorem se putans, quasi eo indigeat Christiana religio, incidat in judicium diaboli, id est damnetur propter superbiam ut diabolus qui se cunctis meliorem judicavit, et factus est cunctis posterior. Nec nuper baptizatus, nec nuper a saecularibus negotiis vel a malitia separatus fieri debet episcopus, quia unusquisque talis est neophytus. Nec congruit ut heri catechumenus, hodie sit pontifex; heri in amphitheatro, hodie in ecclesia; vespere in circo, mane in altari; dudum fautor histrionum, nunc consecrator virginum. Ignorat momentaneus sacerdos humilitatem et mansuetudinem, nescit seipsum contemnere. De dignitate transfertur ad dignitatem. Non jejunavit, non flevit, non mores suos saepe reprehendit, et assidua meditatione correxit, non substantiam pauperibus erogavit. Judicium autem diaboli et ruina arrogantia est. Incidunt in eam, qui in puncto horae necdum discipuli jam magistri sunt. Non solum praedictas virtutes habere qui ordinatur, praedictisque vitiis carere, sed et oportet illum bonum testimonium habere ab his qui foris sunt. Quale principium, talis et clausula sermonis. Qui irreprehensibilis est, non solum a domesticis, verum et ab alienis consono ore laudatur. Alieni extra Ecclesiam Judaei, gentiles et haeretici. Talis ergo sit pontifex Christi, ut nec hi qui foris sunt, religioni vitae ejus detrahere audeant, ne si reprehensibilis fuerit, incidat in opprobrium, ut exprobrentur illi vitia sua; et ita contemptus incidat in laqueum diaboli, odio habens illos a quibus se contemni viderit. Solet namque evenire his, qui ab aliis despiciuntur, ut despectores suos et ipsi despiciant; sicque in iram et odium, et caeteros diaboli laqueos incidant. Ideoque pontifex sit talis, ut nemo possit ei exprobrare aliquam pristinam sordem. Si vero post fidem assumpta contraria virtutibus, quae nunc descriptae sunt habuit non ad pontificatum est recipiendus.
11.4.3
« Diacones similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes, habentes mysterium fidei in conscientia pura. Et hi autem probentur primum, et sic ministrent, nullum crimen habentes. Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus. Diacones sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene praesint, et suis domibus. Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent et multam fiduciam in fide, quae est in Christo Jesu.»
11.4.4
Ubi praetermissis presbyteris, mox post episcopi descriptionem subjungit de diaconibus, dat intelligi quia nomine episcopi et pontificem designavit et presbyterum; atque omnia quae de episcopi dixit, de presbytero secundarie sunt observanda. Nam et presbyter est episcopus, id est superintendens Ecclesiae quam regit. Sed ille est major episcopus, iste minor. Et quemadmodum praemissum est oportere episcopum esse pudicum, similiter diacones, oporteret esse pudicos, id est castos; non bilingues, id est non dupliciter loquentes, ut in praesentia cujusdam loquantur de eo bene; et cum absens fuerit, loquantur de eo male; non multo vino deditos, ne inebrientur; quia qui inebriatur, et mortuus et sepultus est, neque ebriosi regnum Dei possidebunt, non turpe lucrum sectantes, sicut avari qui emunt et pluris vendunt, vel usuras accipiunt; habentes in conscientia, a sordibus vitiorum pura, mysterium fidei, id est tenentes in corde mundo quod de fide est aliis occultum, sicut est quod Christus de virgine natus est, et quod peccatum non fecit, et quod moriendo mortem destruxit, et quod vere corpus ejus fit panis qui in altari consecratur, et caetera fidei arcana. Tales sint diacones. Sed et hi primum probentur. Hic innuitur, quia et episcopi sunt probandi. Primum probentur, et si sic, id est tales inventi fuerint, quales descripsimus, ministrent sacris altaribus, nullum habentes, non dico peccatum, sed crimen, quia nullus homo sine peccato est, sed multi sine crimine. Crimen namque est peccatum grave, accusatione et damnatione dignissimum, sicut homicidium, adulterium, furtum, sacrilegium, et aliqua immunditia fornicationis. Mulieres, id est diaconissas, similiter ut diacones, oportet esse pudicas, ut munditia castitatis in eis regnum teneat, non detrahentes, id est non quaerentes loquendo minuere bonam famam alicujus, sed sobrias, id est ab omni ebrietate immunes, et fideles in omnibus, dictis et factis suis, ut fidem Deo servent et hominibus. Diacones sint unius uxoris viri, id est non ordinetur diaconus qui duas aut plures habuerit uxores, sed qui tantum unam habuit; et ei non misceatur, postquam ordinatus fuerit. Ita sint diacones viri singularium uxorum, qui bene praesint filiis suis, si quos prius genuerunt, erudientes eos in disciplina domini; et suis domibus, bene praelati, ut eas bene regant. Et justum est ut filios suos atque domos bene gubernent; quia qui bene ministraverint in parvis rebus, acquirent sibi bonum gradum, id est altiorem gradum in bono, et acquirent fiduciam multam in fide quae est in Christo Jesu, id est certitudinem sument vel dabunt, se bene conversaturos fideliter in majori, et instructuros alios in fide Christiana. Vel bene praeesse filiis et domibus suis debent, ut his prius assueti, bene postea sciant ministrare in ecclesia, quoniam qui in diaconatus officio bene ministraverint, gradum sibi bonum acquirent, ut promoveri mereantur ad episcopalem gradum, et multam sibi fiduciam aeternae remunerationis acquirent in fide, quae est in Christo, qui per humilitatem obedientiae meruit exaltari.
11.4.5
« Haec tibi scribo, fili Timothee, sperans me ad te venire cito. Si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quae est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.»
11.4.6
Haec omnia firmiter retine et custodi, quoniam ea scribo tibi, fili Timothee, sperans me ad te cito venire, ut te praesens instruam adhuc plenius. Et ideo studiosius interim observare debes, quae tibi adjungo, ut non erubescas cum te videro. Veniam, ut spero, velociter. Sed si tardavero, scribo tibi haec, ut interim scias quomodo conversari te in domo Dei oporteat, ut prodesse possis omnibus qui in ea sunt, et scias qualiter unumquemque debeas instruere. Quae domus in qua Deus habitat Ecclesia est, ex multis collecta fidelibus, qui variis modis sunt docendi. Ecclesia, Dei aeternaliter vivi, et ideo aeternaliter bene facientis eis, qui voluntatem ejus custodiunt; et econtra aeternaliter punientis illos, qui praecepta ejus contemnunt. Et ipsa ejus Ecclesia est in perfectis, columna, id est sublimis et recta et inconcussibilis, et sustentans juniores atque sustollens, et in eisdem perfectis est ipsa, firmamentum veritatis, quia verbis et exemplis firmat in cordibus infirmorum veritatem fidei et mandatorum Dei. Et manifeste magnum est in ea pietatis sacramentum, in quo salus humana consistit. Sacramentum est res occulta, id est mysticum sive aliquid. Et in hoc recte potest intelligi sacramentum, de quo dictum est Colossensibus:« Mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis ejus, quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti hujus in gentibus, quod est Christus in vobis spes gloriae.» Sacramentum enim pietatis est, quia Dei Filius per viscera misericordiae suae visitavit nos oriens ex alio, illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedebant. Sacramentum pietatis in eo est, quod Unigenitus Dei misericorditer homo fieri dignatus est per gratiam ut sibi fratres acquireret, qui cum eo possiderent haereditatem regni coelorum. Et hoc sacramentum manifeste magnum est, quia cuncti fideles noverunt hoc ita magnum esse, ut nemo sufficiat magnitudinem ejus excogitare, quod nobis manifestatum est in carne, Christi, quia in eo quod ipse carnem assumpsit, intelligimus omnes electos esse membra ejus vel fratres, ideoque simul regnaturos; justificatum est in spiritu, quia homo ille singularis quem virgo genuit, factus est per Spiritum sanctum justus in utero matris, id est in ipsa conceptione et creatione fecit eum Spiritus sanctus justum, ac deinde in praesenti vita servavit eum sine peccato. Nos quoque dum membra efficimur, in Spiritu sancto per baptismum justificamur. Et hoc tantae pietatis sacramentum apparuit angelis, id est innotuit apostolis et praedicatoribus, qui pro eo quod gloriam regni coelestis annuntiant, angelorum nomine designantur. Unde et Joannes in Apocalypsi septem angelis scribit, id est episcopis septem Ecclesiarum Asiae. Et per hujusmodi angelos, id est per veritatis nuntios, praedicatum est hoc sacramentum gentibus, ac per eorum praedicationem creditum est in mundo. Quod autem sequitur, assumptum est in gloria, in nostro quidem capite perfecte jam completum est, sed in membris ejus completum ex toto non erit, donec omnes electi receptis corporibus, in regnum coelorum simul sint ingressi.
11.5.1
IN EPISTOLAM I AD TIMOTHEUM. CAPUT IV.
11.5.1
« Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam, prohibentium nubere, abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et his qui cognoverunt veritatem, quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. Sanctificatur enim per verbum Dei et orationem.»
11.5.2
Ecclesia quidem est columna et firmamentum veritatis, sed tamen Spiritus sanctus manifeste in me vel per me dicit, quia in novissimis temporibus, id est regnante Antechristo, vel antea, discedent a fide quidam notabiles, propter cujusmodi discessionem dictum est:« Nisi venerit discessio primum.» Et quia tales surrecturi sunt, ideo vigilandum est, ne nostris temporibus surgant; vel si resurrexerint, ne alios seducant. Discedent enim a fide veritatis, attendentes spiritibus erroris, id est daemonibus, qui per artem fallaciae loquentur eis vel apparebunt, et aliqua velut bona dabunt, ut eos errare faciant, vel in errore detineant, sicut Agimnensibus haereticis novimus contigisse, quos daemones in equorum specie noctibus apparentes portant per aera ubicunque voluerint, et copiam eis temporalium rerum ministrant, atque pravis dogmatibus imbuunt. Vel attendentes spiritibus erroris, id est haeresiarchis, in quibus maligni spiritus loquentur et errorem docebunt. Et attendentes doctrinis daemoniorum, id est hominum daemonia habentium, loquentium menducium in hypocrisi, id est simulata religione, ut magis decipiant, et habentium conscientiam suam cauteriatam. id est corruptam et putrefactam, atque putredinem cum fetore semper emittentem. Daemoniorum dico, prohibentium nubere, et abstinere nubentium a cibis quos Deus creavit. Hoc Agimnenses faciunt et Manichaei, nonnullique alii fecerunt. Ille enim prohibet nubere, qui hoc esse malum dicit, non qui huic bono aliquid melius anteponit. Multum ergo interest inter hortantes ad virginitatem, bono minori bonum amplius proponendo; et prohibentes nubere, concubitum propagationis, qui solus proprie nuptialis est vehementius accusando. Item multum interest inter abstinentes a cibis propter sacratam significationem, vel propter corporis castigationem, et abstinentes a cibis quos Deus creavit, dicendo quod eos Deus non creavit. Nam et primi patres nostri a quibusdam cibis abstinuerunt, non tamen eos damnandi, sed significandi gratia; et nunc fideles, non quia cibos putent immundos, sed edomandi corporis causa, propter animam in orationibus amplius humiliandam, non solum a carnibus, sed a quibusdam terrae fructibus abstinent, vel semper sicut pauci; vel certis diebus atque temporibus, sicut per quadragesimam fere omnes. Manichaei vero ipsam creaturam negabant esse bonam, et dicebant esse immundam, eo quod carnes diabolus operaretur. Et ab escis hujusmodi temperabant quod non significatione, sed natura malae et immundae essent. Qua in re Creatorem earum sine dubio blasphemabant, quod pertinebat ad doctrinam daemoniorum. Deus enim creavit escas ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, id est ut cum gratiarum actione perciperentur a fidelibus, qui bene credunt de ipsis escis, licet necdum intelligant quod credunt; et his qui cognoverunt veritatem, id est qui intelligunt quod de eisdem escis credunt. Hanc scilicet veritatem cognovere, quia omnis creatura Dei bona est in natura sua, et nihil ciborum est rejiciendum, id est abhorrendum et respuendum quasi naturaliter malum vel immundum, quod percipitur, id percipi solet, cum gratiarum actione, id est ut agantur Deo gratiae a percipiente. Omnia quippe quae naturaliter sunt, in ordine suo bona sunt; et nemo in eis peccat, nisi qui ordinem suum in Dei obedientia non custodiens, eorum quoque ordinem male utendo perturbat. Patres autem nostri qui Deo placuerunt, tenuerunt ordinem suum in ipsa obedientia, ut quidquid Deus temporibus congruis jubendo distribuit, sic observarent quomodo ille distribuit. Itaque non solum carnes ad cibos datas, cum omnes natura mundae sint vel essent, quasdam tamen nonnulla significatione immundas illo tempore non ederunt, quo eas non edi praeceptum erat, ut talibus significationibus futura rerum manifestatio praefiguraretur, sed et azymum panem, et caetera ejusmodi in quibus fuit umbra futurorum. Qui tam rei essent illius temporis et illius populi homines, si observare contemnerent( quando illa sic fieri, et ista quae nunc revelata sunt, sic praenuntiari oportebat), quam nos desipientes essemus, si nunc jam manifestato Novo Testamento, illas praenuntiativas observationes aliquid nobis prodesse putaremus. Nihil ergo ciborum est rejiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur. Sanctificatur enim cibus ipse per verbum Dei, quod est in actione gratiarum, et orationem, quae adjungitur ne diabolus per eum noceat. Verbum enim sanctificat, oratio autem impetrat, diabolus vero per cibum tentat.
11.5.3
« Haec proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu, enutritus verbis fidei et bonae doctrinae, quam assecutus es. Ineptas autem et aniles fabulas devita, exerce autem teipsum ad pietatem. Nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est. Pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitae quae nunc est et futurae. Fidelis sermo et omni acceptione dignus. In hoc enim laboramus et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est salvator omnium hominum, maxime fidelium.»
11.5.4
Haec de cibis et creaturis quae dixi, proponens fratribus ad tenendum, bonus eris minister Christi Jesu; tu dico, enutritus vel a matre tua vel ab aliis fidelibus, verbis fidei, id est verbis quae fidem docent et verbis bonae doctrinae, quantum ad bonos mores, quam assecutus es ab infantia, et tunc cum studio perquirens eam et inveniens. Bonam quidem doctrinam tene et doce quam assecutus es; sed ineptas et aniles fabulas, id est Judaeorum traditiones devita, quia sunt ineptae, id est sine aptitudine; et aniles, id est vetularum sermonibus infusae juniorum cordibus; et sunt fabulae, id est inania verba sine veritate et utilitate. Hoc non de divinis eloquiis dicitur, sed, ut dixi, de traditionibus, quas Judaei a senioribus suis acceperunt praeter legales et propheticos libros, et de stultiloquiis haereticorum, qui prohibent nuptias et interdicunt cibos quos Deus creavit ut cum gratiarnm actione sumerentur. Fabulas quidem devita, sed teipsum exerce ad pietatem, hoc est, fabulas impiorum cave, et ad pietatem temetipsum exerce, id est hoc sit studium tuum, ut mente sis religiosus, et erga Dei cultum devotus, atque fidei pietate sincerus. Idcirco moneo ut esse studeas mente pius erga Deum et proximum, quia corporalis exercitatio, quae est in jejuniis et vigiliis ac labore manuum, atque multimoda corporis afflictione, in qua te fatigas, ad modicum utilis est, id est parum utilitatis habet respectu magnae utilitatis, quam habet pietas religiosae mentis. Nam illa corporalis exercitatio et in hypocritis vel haereticis invenitur, pietas autem devoti ac benevoli cordis, non nisi in electis reperitur. Illa corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia utilis est, quia omni bono studet, habens promissionem vitae quae nunc est et futurae, quia Deus piis promisit vitam quam habent in hoc saeculo animae justorum, vel subsidia temporalia, et vitam futurae beatitudinis, dicens:« Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus et haec omnia adjicientur vobis.» Et per Salomonem, dicens de sapientia:« Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra ejus divitiae et gloria.» Dextera enim vitam perennem, sinistra vero vitam praesentem, designat. Vel exerce te ad pietatem, id est ad compassionem proximorum, et ad opera misericordiae. Pietas est ad omnia utilis, quia et in futuro et praesenti saeculo prodest, dans temporalia et aeterna remedia. Habens promissionem vitae quae nunc est et futurae, quia qui pietatis beneficia pauperibus impendit, et in praesenti dat ei Deus unde temporaliter vivat, et in futuro vitam sempiternam. Et fidelis est iste sermo de pietate, id est verax, quia scilicet pietas est utilis ad omnia, et fideliter adimpletur quod ei promissum est, ut habeat vitam praesentem et futuram. Iste sermo est fidelis, neminem fallens, et est dignus omni acceptione, ut a cunctis hominibus omnino accipiatur. Vere pietas habet promissionem vitae praesentis et futurae, nam in hoc laboramus, ut promissionem hanc consequamur; et maledicimur ab impiis et blasphematoribus. In hoc laboramus, quia speramus in Deum vivum, id est in hoc insudamus pietatis ac justitiae operibus, quia speramus vitam quam Deus vivens promisit pie agentibus. Qui est Salvator omnium hominum, quia solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos, atque salutem corporis in hac vita communiter parat bonis et malis, maxime tamen ipse est Salvator fidelium, quia praeter temporalem salutem, quae illis est communis cum reprobis, dat eis aeternam salutem, quam possideant cum angelis.
11.5.5
« Praecipe haec et doce. Nemo adolescentiam tuam contemnat, sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate. Dum venio, attende lectioni, exhortationi et doctrinae. Noli negligere gratiam quae est in te, quae data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii. Haec meditare, in his esto, ut profectus tuus manifestus sit omnibus. Attende tibi, et doctrinae, insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.»
11.5.6
Haec quae dixi de fabulis vitandis et pietate sectanda praecipe scientibus et doce nescientes. Praecipe haec ut fiant, et doce quomodo fiant. Et ut praeceptum tuum atque doctrina suscipiatur, nemo adolescentiam tuam contemnat, id est ita vive, et maturum te moribus ostende, ut nemo te quasi adolescentem possit contemnere, nec vita aetatem tuam faciat reprehensibilem, quamvis corpore sis adolescens, si quid reprehensibile feceris, audacius reprehenditur et quasi contemnitur. Potest etiam ad subjectos referri ut dicatur, nemo eorum quibus praecipies et quos docebis contemnat adolescentiam tuam, quia in sacro eloquio nonnunquam adolescentia juventus vocatur, Salomone testante, qui ait:« Laetare, juvenis, in adolescentia tua( Eccle. XI).» Si enim unum esse utraque non decerneret, quem monebat in adolescentia, juvenem non vocaret. Sic et in hoc loco adolescentia pro juventute intelligitur, ut sanctus Timotheus in auctoritate praedicationis sit etiam solidae aetatis. Nemo aetatem tuam contemnat, sed tu exemplum esto fidelium in verbo, ut ipsi exemplo tuo bona loquantur; et in conversatione, ut exemplo tuo bene et honeste conversentur; atque in charitate Dei et proximi, et in integritate fidei, et mundititia castitatis. Et ut ita possis exemplum bonorum operum aliis praebere, attende lectioni divinarum Scripturarum interim dum venio. Valde enim inter humana verba cor defluit. Cumque indubitanter constet, quod externis occupationum tumultibus impulsum a semetipso corruat, studere incessanter debet, ut per eruditionis studium resurgat. Attende, inquam, lectioni, et post lectionem, attende exhortationi jam volentium, et doctrinae nescientium. Sic enim debes agere, ut quod lectio faciendum docuerit, facies; et subditos tuos, ut hoc idem faciant, admoneas; atque illos qui hoc ignorant, doceas. Sic age et noli negligere gratiam episcopalis officii, quae est in te, quia ad hoc gratis Deus te praetulit illi populo, ut sic agas, quae gratia est tibi data per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii. Videtur Apostolus prophetiam vocare inspirationem sancti Spiritus, per quam praesciebat quid de hoc et de caeteris esset acturus. Vel certe de hoc quod fieri deberet, episcopus specialiter prophetavit, sive ipse Apostolus, sive quilibet alius sanctus. Impositionem vero manuum eam dicit, quae in ordinatione ejus facta est. Quae manuum impositio fuit presbyterii, quia per hanc impositionem accepit presbyterium, id est episcopatum. Episcopus enim vocatur saepe ab apostolis presbyter, et presbyter episcopus. Vel haec impositio manuum fuit presbyteri, qui Latine dicitur senior, quia ipse Apostolus qui juxta hunc sensum presbyter intelligitur, imposuit manus suas capiti ejus, dum illum consecraret episcopum. Nam et Petrus atque Joannes in Epistolis suis seipsos vocant seniores, id est presbyteros, propter gravem maturitatem morum et sapientiae, vel etiam propter aetatem. Deinde, haec, inquit, meditare, id est haec pertracta et volve in animo tuo quae injungo tibi, quia idcirco constitutus es pontifex; et in his actionibus atque meditationibus jugiter esto, ut dum ita vixeris et docueris, ut dixi, profectus tuus sit manifestus omnibus, id est cuncti te patenter sciant omnibus proficere. Et ut tibi aliisque proficias, attende tibi, id est mentis intuitum frequenter reduc ad teipsum, et diligenter attende qualiter vivas; ac si quid in te corrigendum inveneris, statim corrige, et semper ad meliora nitere; et doctrinae insta in illis, id est instanter doce illos qui sunt commissi tibi. Et libenter debes utrumque facere, quia hoc ita faciens, duplicem fructum afferes, quoniam et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt. Te enim salvabis, si tibi attenderis; et auditores tuos, si doctrinae institeris. Sic enim debet rector propriam salutem quaerere, ut communem non deserat; et sic communem profectum quaerere, ut proprium non negligat. Nam ita de subjectis suis rationem Christo judici reddet, ut et de seipso reddere cogatur.
11.6.1
IN EPISTOLAM I AD TIMOTHEUM. CAPUT V.
11.6.1
« Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, juvenes, ut fratres; anus, ut matres, juvenculas, ut sorores in omni castitate.»
11.6.2
Dixi ut instes doctrinae, sed tamen hoc age cum discretione, ut unumquemque doceas vel admoneas prout congruum fuerit. Aliter namque admonendi sunt juvenes, et aliter senes. Quia illos plerumque severitas admonitionis ad profectum dirigit, istos vero ad meliora deprecatio blanda componit. Et ideo seniorem ne increpaveris, sed pro pietatis honore obsecra eum reverenter ut patrem, quatenus per benignam obsecrationem, facilius tuam suscipiat admonitionem. Indignatur enim et erubescit, si fuerit aspere correptus; juvenes vero admone cum affectu dilectionis, ut fratres. Senes et in Scriptura sacra vocantur, non qui sola quantitate temporum, sed qui morum grandaevitate maturi sunt. Juvenes autem, qui nulla consilii gravitate deprimuntur. Et ideo tales etiam hoc loco possunt intelligi. Seniorem ergo qui maturitate provectus est, si in aliquo aliter quam oportet egerit, ne increpaveris, sed blande obsecra ut se emendet, et de caetero in melius proficiat; juvenes vero, quos morum levitas agit, increpa benigne( si deliquerint) ut fratres; anus similiter quae vel aetate vel bonis moribus sunt provectae, admone cum reverentia ut matres; juvenculas autem aetate vel moribus admone ut sorores, et hoc in omni castitate. In alloquio juvencularum rectissime juvenis de omni castitate admonetur, ut nec saltem minima carnis titillatione circa eas moveatur.
11.6.3
« Viduas honora quae vere viduae sunt si qua autem vidua filios aut nepotes habet discat primum domum suam pie regere, et mutuam vicem reddere parentibus. Hoc enim acceptum est coram Deo, quae autem vere vidua est et desolata, sperat in Deum, et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die. Nam quae in deliciis est, vivens mortua est. Et hoc praecipe, ut irreprehensibiles sint. Si quis autem suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.»
11.6.4
Viduas, inquit, honora quae vere viduae sunt, id est quae omni auxilio suorum sunt destitutae, quae manibus suis laborare non possunt, quas paupertas debilitat, aetasque conficit, quibus Deus spes est et omne opus oratio. Ex quo datur intelligi adolescentulas viduas exceptis quas excusat infirmitas, vel suo labori, vel liberorum, vel propinquorum ministerio delegari. Honor autem in praesenti, pro eleemosyna vel pro munere accipitur. Nam et quod alibi dicitur:« Honora patrem et matrem( Exod. XX, Ephes. VI),» non in verborum sono, qui inopiam parentum cassa potest adulatione frustrari, sed in victus necessariis ministrandis debet intelligi. Itaque viduas honora, id est sumptibus ecclesiasticis ale, non tamen omnes, sed quae vere viduae sunt, id est quae non habent auxilium nisi solius Dei. Sed si qua vidua habet filios vel nepotes, discat primum pie regere domum suam, in quo probabitur. Hoc discat primum, id est antequam ad ecclesiam veniat stipendiis ecclesiae honoranda. Discat domum regere, et parentibus qui eam aluerunt, mutuam vicem reddere, ut et pari lege alios nutriat. Nec solum genitores, sed et filii, vel nepotes, caeterique propinqui dicuntur parentes, unde et tota progenies parentela vocatur. Et in mundana lege parens parenti per gradum et parentelam succedere jubetur. Mutuam ergo vicem, ut dictum est, reddit parentibus, qui nutritus a majoribus, nutrit minores; et quod a praecedentibus accepit, subsequentibus impendit. Vel mutuam vicem parentibus reddit, qui filiis et propinquis sibi servitia impendentibus subsidia rependit. Hoc agat bona vidua, quia hoc est acceptum coram Deo; et haec tamen nondum est vere vidua, quae parentes habet qui illi sunt solatio. Sed illa quae vere vidua est, id est ab omni auxilio mundano destituta, et ab omni terreno solatio desolata, sperat in Deum, id est videns ex nulla parte se habere suffugium, toto animo adhaeret Deo, a quo solo sperat auxilium vitae et salutis; et ideo nocte ac die instat obsecrationibus pro remotione solius mali, et orationibus pro adeptione bonorum. Talis erat sancta Anna, quae non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens die ac nocte. Prae caeteris enim viduae debent vacare orationibus quia et Dominus cum ad semper orandum hortaretur, viduam commemoravit, quae videlicet iniquum judicem ad audiendam causam assidue interpellando commovit. Quapropter cum in viduis destitutio et desolatio notetur, sic se omnis anima intelligat in hoc saeculo destitutam et desolatam, quandiu peregrinatur a Domino, profecto quamdam viduitatem suam Deo defensori assidua et impensissima precatione commendat. Mystice enim vel Ecclesia vel omnis anima quae intelligit se derelictam omni auxilio, nisi solius Dei, vidua est. Unde enim mulier est vidua? Quia non habet auxilium aliunde, nisi solius Dei. Illae vero quae habent viros, quasi superbiunt de auxilio virorum. Videntur autem viduae desertae, sed robustius est auxilium earum. Ergo tota ecclesia una vidua est, sive in viris, sive in feminis, sive in conjugatis, sive in maritatis feminis, sive in adolescentibus, sive in senibus, sive in virginibus. Omnis ecclesia una vidua est, deserta in hoc saeculo, si sentit illud, si novit viduitatem suam, tunc enim auxilium praesto est illi. Sed simpliciter viduam mulierem iterum sicut superius intelligamus. Quae enim vere vidua est et desolata, persistit in precibus, et fit Deo proxima. Nam e contrario illa quae in deliciis est, id est quae carnem suam deliciose fovet, et in precibus et jejuniis nullatenus affligit vivens communi vita, mortua est in anima, quoniam Deus ab ea recessit, qui est vita animae. Unde et beatus Job de sapientia quae Deus est, dicit, quia« non invenitur in terra suaviter viventium,» id est in mente eorum qui voluptatibus hujus vitae serviunt. Hoc est enim viventem mortuum esse non habere Deum manentem in sua mente. Ne ergo vivens sit mortua deliciae spirituales deliciis carnalibus in sancta castitate succedant, id est oratio, jejunium, bona cogitatio, bonorum operum frequentatio. Nam quando vidua pro deliciis nuptiarum quas in carne viri habere solebat, aliarum et carnalium deliciarum tanquam in solatio usum assumit, tunc vivens mortua est. Nam sicut in ipsis sensibus corporalibus acutius audiunt qui non vident, et tangendo multa discernunt, nec tanta vivacitate tangunt qui oculis utuntur, non intelligitur ex uno auditu nempe ex sensu auditus, luminum repressa intentione sentiendi, eam se in alios sensus promptiori dignoscendi acumine exercere, tanquam ex altero conetur implere quod negatur ex altero; ita et saepe carnis cupiditas a concubendi voluptate cohibita, majori voluptate in pecuniae se porrigit appetitum; et illinc aversa, huc se impetitu ardentiori convertit. Mors autem est ipsa laetitia in perfruendo, cum quisque adipiscitur quod perdite concupivit. Et ideo mortua est vidua quae in deliciis vivit, ad quas delicias per cupiditates tanquam portas mortis pervenitur. Et idcirco praecipe viduis ne deliciose vivant. Et hoc est, praecipe illis, ut irreprehensibiles sint, id est ut caveant facere ea quae sunt digna reprehensione. Dixi superius, ut vidua si filios vel nepotes habet, discat regere domum. Si autem hoc agere neglexerit, fidem perdidit, quia si quis non habet curam suorum, et maxime domesticorum, ut quantum potest procuret illis necessaria, fidem negavit operibus, etsi non verbis, quia proximum non diligit, et infideliter erga eum agit. Vel viduae non studeant congregare delicias, sed vel filii, vel caeteri propinqui impendant illis quod necessarium est. Sed si quis est qui nolit, fidem negavit quam in baptismo promisit, quando diaboli operibus abrenuntiavit, et est deterior infideli, qui nunquam fidem habuit. Hic enim veritatem novit, et se bene acturum promisit; infidelis autem nec novit adhuc nec promisit. Sed iste promisit, et implere noluit, ideo deterior est illo qui fidem nondum percepit. Multo enim gravius delinquitur scienter quam ignoranter, et multo pejus est bona opera promittere et non facere, quam nec promittere nec facere. Curam ergo suis, et maxime domesticis quisque debet impendere, quia cum coeperit velle prodesse quibus poterit primitus inest ei cura suorum. Ad eos quippe habet opportuniorem facilioremque aditum consulendi vel naturae ordine, vel ipsius societatis humanae. Nam infidelis curam suorum habet, et ideo deterior est infideli, qui hanc non habet.
11.6.5
« Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor, in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si pedes sanctorum lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.»
11.6.6
Hic commune dat praeceptum de his viduis, quae ecclesiae pascuntur alimonis; et idcirco aetas praescribitur, ut illae tantum accipiant pauperum cibos, quae jam laborare non possunt, atque maturitatem habent morum pariter et aetatis. Simulque considera quod illa quae duos habuit viros, etsi anus, etsi decrepita, etsi egens est, ecclesiae stipes non meretur accipere. Dixi superius ut veras viduas honores sumptibus ecclesiae. Et vidua quae sic est honoranda, eligatur habens non minus sexaginta annorum, nisi jam est exstinctus fomes libidinis, quae fuerit unius viri uxor, id est quae non habuit nisi unum maritum, post mortem ejus habens testimonium in bonis operibus, scilicet si filios enutrivit quos habuerit; si pauperes hospitio recepit, si sanctorum praedicatorum pedes lavit, quos tunc recipere periculosum fuit. Cum fratres hospitio suscipiuntur, mos inolevit apud plerosque sanctos, ut pedes eorum laventur; et magna in hoc facto commendatio est humilitatis, ne dedignetur facere Christianus quod prior fecit Christus. Cum enim ad pedes fratris inclinatur corpus, etiam in corde ipso excitatur; vel si jam inerat, confirmatur ipsius humilitatis affectus. Et vidua est eligenda quae testimonium habet haec omnia fecisse, et si tribulationem patientibus, id est incarceratis vel quibuslibet afflictis bona quae potuit subministravit, atque ut breviter concludam, si omne opus bonum subsecuta est. Et haec talis pascatur alimentis ecclesiae, et si vires habuerit, serviat sacerdoti.
11.6.7
« Adolescentiores autem viduas devita. Cum enim luxuriatae fuerint, in Christo nubere volunt, habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt. Simul autem et otiosae discunt circuire domos, non solum otiosae, sed et verbosae et curiosae, loquentes quae non oportet. Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. Jam enim quaedam conversae sunt retro post Satanam. Si quis fidelis vel si qua fidelis habet viduas subministret illis, et non gravetur Ecclesia, ut his quae vere viduae sunt, sufficiat.»
11.6.8
Dixi ut vidua eligatur non minus sexaginta annorum, nisi compressa est omnis lascivia. Sed adolescentiores viduas, quarum adhuc sanguis fervet, devita ad ministerium ecclesiae. Et quare? Quia cum luxuriatae fuerint, volunt nubere in Christo, id est quia saepe contingit ut relicto proposito castitatis, per multos amatores luxurientur, vel in luxu ciborum et deliciarum versentur et post multam luxuriam velint nubere, id est copulari viris in Christo, id est per legitimas nuptias, quasi tunc non sit peccatum nubere. Ipsae dico habentes damnationem aeternam, quia primam fidem irritam fecerunt, id est quia castitatem Domino voverunt et non reddiderunt; voventibus videlicet virginitatem vel viduitatem, non solum nubere, sed etiam velle nubere est damnabile: ideo videlicet habent damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt, et si non nubendo, tamen volendo. Non quia ipsae nuptiae velut malum damnandae judicantur, sed damnatur propositi fraus, damnatur fracta voti fides; non damnatur susceptio de bono inferiore, sed ruina a bono superiore. Postremo damnantur tales non quia conjugalem fidem posterius iniere, sed quia continentiae primam fidem irritam fecerunt, volentes nubere. Voluntas enim quae a proposito cecidit, damnatur, sive subsequantur nuptiae, sive desint. Et ideo tenenda est in corde perseveranter voluntas boni propositi, ne quis vel quae retro aspiciat, et uxori Lot similis fiat. Quid enim fecit uxori Lot? Liberata est a Sodomis, et in via posita, retro respexit. Ubi respexit, ibi permansit, facta est statua salis, ut illius contomplatione condiantur homines, cor habeant, et non sint fatui, non retro respiciant, ne malum exemplum dantes, ipsi remaneant et alios condiant. Simul autem et otiosae, etc. Nec solum quae diximus, faciunt praedictae mulieres; sed cum illis malis addunt, quod sunt otiosae, nihil manibus operantes, et fiunt propter mentis vagationem etiam corpore instabiles, quia non stant in domibus suis, sed discunt, id est assuescunt circuire sine rationabili causa domos alienas, quod religioni inimicum est. Nec solum otiosae sunt, sed et verbosae, id est abundantes multiloquio fabularum et inutilium sermonum. Nec solum verbosae, sed et curiosae, id est investigantes aliorum facta, et negligentes sua, et studentes aliquid semper audire. Et sunt loquentes ea quae non oportet, id est turpia et ad libidinem pertinentia, vel quolibet alio modo religioni contraria. Et quia quaedam viduae postquam Deo continentiam et religiosam conversationem promiserunt, talia mala faciunt, ergo volo juniores viduas non continentiam vovere, quam servare non possunt, sed nubere, et filios procreare legitimos, ne si quos ex fornicatione genuerint, exstinguant eos propter metum et verecundiam, et volo eas esse matresfamilias. Nubant, ne vagentur per alienas aedes; sed sub viris positae, habeant frenum quo regantur. Procreent filios, et sint matres familiarum, ut non sint otiosae, sed in nutritura filiorum et gubernatione familiarum utilibus occupentur actionibus. Bonum est enim nubere, bonum filios procreare, bonum matresfamiliarum esse, et ideo faciant haec bona, ne forte committant supra dicta mala. Hoc volo eas facere, et nullam occasionem dare adversario, id est infideli, gratia maledicti, id est causa malae locutionis. Hoc est, nolo ut infideli qui nobis adversatur, et cui magnum est de nobis male loqui, dent ullam occasionem, ut possit aliquid maledicere de eis; et fortasse darent occasionem, sicut jam nonnullae dedere, quia jam conversae sunt quaedam retro a bono continentiae, quod proposuerunt, euntes post Satanam qui retro cessit et periit. Hoc Apostolus addidit, ut in his verbis ejus intelligeremus eas quas nubere voluit, melius potuisse continere quam nubere, sed melius nubere quam retroire post Satanam, id est ab excellenti illo virginali vel viduali castitatis proposito, in posteriora respiciendo cadere et interire. Dixi ut juniores nubant. Sed si aliquae nubere volunt, procurent eas sui. Et hoc est: Si quis fidelis, vel si qua fidelis habet viduas, id est viris orbatas sorores aut consanguineas, quae aliqua linea generis ad eum pertineant, subministret illis necessaria, et non gravetur ab eis ecclesia, ut his quae vere viduae sunt, id est omni auxilio destitutae sufficiat alimenta praebere. Hic ostendit Apostolus quia et fideles sibi et aliis in posterum necessaria providere debent, ut intelligeremus quod praecipit Dominus non cogitandum esse de crastino, non ad hoc fuisse praeceptum, ut nihil pecuniae servetur a sanctis, sed ne Deo propter ista serviatur, et propter inopiae timorem justitia deseratur.
11.6.9
« Qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina. Dicit enim Scriptura: Non infrenabis os bovi trituranti, et dignus est operarius mercede sua. Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus.»
11.6.10
De viduis ita fiat, ut hactenus ostendi. Sed de bonis presbyteris aliter, scilicet ut qui bene praesunt Ecclesiae, habeantur digni duplici honore, ut in praesenti accipiant honorem stipendiorum a subditis suis, et in futuro a Deo honorem gloriae perennis, maxime qui laborant in verbo scientibus, et in doctrina nescientibus, id est qui monere student eos qui sciunt, et docere eos qui nesciunt; et cum duplex honor, id est gemina retributio talibus debeatur, de uno honore probo, quem illis debent subjecti in oblatione sumpturum. Nam legis Scriptura dicit: Non infrenabis os bovi trituranti, id est non prohibebis praedicatorem cibos ex ecclesia sumere. Et Evangelii Scriptura secundum Lucam dicit quia, dignus est operarius mercede sua, id est dignus est praedicator receptione sumptuum. Ex Evangelio enim Lucae sumpsit Apostolus hanc sententiam, probans auctoritate sua. Dignus est operarius mercede sua, quia jam de mercede sunt operis ipsa alimenta sustentationis, ut hic merces de labore praedicationis inchoetur, quae illic de veritatis visione perficitur. Qua in re considerandum, quod uni nostro operi duae mercedes debeantur, una in via, altera in patria: una quae nos in labore sustentat, altera quae nos in resurrectione remunerat, quoniam digni honore duplici boni presbyteri sunt. Merces itaque quae in praesenti recipitur, hoc in nobis debet agere, ut ad sequentem mercedem robustius tendamus, quia unusquisque verus praedicator non ideo praedicare debet, ut in hoc tempore mercedem recipiat, sed ideo mercedem recipere, ut praedicare subsistat. Quisquis enim ideo praedicat, ut hic vel laudis vel muneris mercedem recipiat, aeterna procul dubio mercede se privat. Quisquis vero se vel ea quae dicit, ideo placere hominibus appetit, ut dum placet quod dicitur, non ipse, sed Dominus ametur, vel idcirco terrena stipendia in praedicatione consequitur, ne a praedicationis voce per indigentiam lassetur, huic procul dubio ad recipiendam mercedem nihil obstat in patria, quia sumptus sumpsit in via. Nam et homo dat in labore cibum operario suo, ut laborare sufficiat, et post laborem reddit ei mercedem. Multo magis ergo Deus operarium suum dupliciter honorabit, id est remunerabit. Et ideo non facile recipias accusationem adversus presbyterum, quia non facile est accusanda tam alti nominis persona, noli contra eum accusationem recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus, id est nisi accusator duos vel tres produxerit testes tam idoneos, ut accusatio sit sub eis, id est ut ipsi testes sint accusatore superiores, ut vita eorum non sit inferior vita accusantis. Testes enim, ut ait Isidorus, considerantur conditione, natura et vita. Conditione, si liber, non servus. Nam saepe servus metu dominantis testimonium supprimit veritatis. Natura, si vir, non femina. Nam varium et mutabile semper femina. Vita, si innocens et integer actu. Nam si vita bona defuerit, fide carebit. Non enim potest justitia cum scelerato homine societatem habere. Duo autem sunt genera testium: aut dicentium id quod viderunt, aut proferentium id quod audierunt. Duobus autem modis testes delinquunt, cum aut falsa promunt, aut vera silentio obtegunt. Nam apud veteres non minoris erat culpae veritatem tacere, quam mendacium dicere.
11.6.11
« Peccantes autem coram omnibus argue, ut et caeteri timorem habeant. Testor coram Deo et Jesu Christo et electis angelis, ut haec custodias, sine praejudicio nihil faciens, in alteram partem declinando.»
11.6.12
Sic age erga presbyterum, ut dixi. Sed peccantes argue coram omnibus ut et caeteri qui peccare volebant timorem habeant, ne talia facere praesumant. Dominus dicit:« Si peccaverit in te frater tuus, corripe illum inter te et ipsum solum,» et nunc Apostolus peccantes coram omnibus jubet argui. Sed nulla contrarietas est in his duobus praeceptis, quia aliquando corripiendus est inter te et ipsum solum, aliquando coram omnibus arguendus. Tunc enim secreto monendus est, quando peccavit in te, id est quando tu scis quia peccavit. Quia enim secretum fuit quando in te peccavit, secretum quaere cum corrigis quod peccavit. Nam si solus nosti quia peccavit in te, et eum vis coram omnibus corrigere, non es corrector, sed proditor. Ergo illa corripienda sunt secretius, quae peccantur secretius; illa vero arguenda coram omnibus, quae peccantur coram omnibus. Demum ad confirmationem observantiae cunctorum praeceptorum subitur: Testor coram Deo, ac si dicatur: Deus est mihi testis quod animam meam liberavi, dicendo quae dicere debui, tu tibi cave ne pereas transgrediendo quae jussi, et coram Christo Jesu testor, qui judicabit; et coram electis angelis. qui separabunt malos a bonis. Testor ut custodias haec quae nunc praecepi de accusatione presbyteri non leviter suscipienda, et de manifesta correctione peccantium, vel etiam caetera praecepta per totam superius Epistolam data, et inferius adhuc danda. Haec custodias, nihil unquam faciens sine praejudicio, id est sine praemeditatione, an sit faciendum an non faciendum, declinando in alteram partem, nisi in eam quam praemeditando cognoveris justam. Vel haec custodias sine praejudicio, id est sine reprehensione, nihil faciens declinando in alteram partem quam non jussi, id est in partem sinistrae actionis. Vel haec quae dixi de accusatione presbyteri, custodias, nihil faciens sine praejudicio, id est sine praeexaminatione, et ab examinatione non declines in aliud quam examinatio invenit.
11.6.13
« Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi. Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere, propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates. Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad judicium, quosdam autem et subsequuntur. Similiter et facta bona manifesta sunt, et quae aliter se habent, abscondi non possunt.»
11.6.14
Quia tam graviter tractanda est causa presbyteri, et ideo prius diligenter considera, quis sit ille quem ordinaveris presbyterum. Non enim facile debet ordinari, qui non facile potest ab ordine deponi; et idcirco nemini cito imposueris manus ordinando illum, sed diu proba illum antea, quia in morando poteris vitam ejus cognoscere; neque communicaveris consentiendo peccatis alienis, si inconsiderate peccatorem ordinaveris. Qui enim indignum ordinat peccatis ejus communicat. Et ut viles ab ordinatione possis expellere, teipsum castum custodi, ac si dicatur: Qui indignos vis repellere, teipsum debes in vitae munditia custodire. Et qui alios judicas, vide ne possis ab aliis de pravo actu judicari: quisquis peccata caves aliena, cave propria. Dico ut te custodias castum, et jam tamen noli adhuc aquam bibere, sicut prius consueveras, sed modico vino utere, quia modice sumptum non nocet castitati. Et hoc praecipio propter dolentem ex longa abstinentia stomachum tuum in quo sedes est infirmitatis; et propter infirmitates tuas frequentes, id est frequenter tibi venientes. Quia de castitate admonuit, hac occasione immoderatam abstinentiam prohibet quam Timotheus inierat, et modicum vinum praecipit ob infirmitates sumendum, medici consilio magis quam apostoli, licet apostolus sit medicus spiritalis, et ne Timotheus imbecillitate superatus, non posset implere praedicationis opus. Vix tamen etiam propter has necessitates vini potio conceditur, quia vinum et adolescentia duplex incendium voluptatis. Sed stomachi dolor et frequens infirmitas in sancto Timotheo fomenta libidinum reprimebat. Apostolus itaque cum dilectum discipulum de instituendis ecclesiae officiis admoneret, ne quos forte ad sacros ordines inordinate proveheret dixit: Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi. Qui ad infirmitatem ejus corporis protinus se convertens, ait: Noli adhuc, etc., usque, tuas infirmitates. Statimque subjunxit, dicens: Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad judicium, quosdam et subsequuntur. Et quid ad illud pertinet, quod ab infirmo bibi aquam prohibet, hoc quod de peccatis quorumdam hominum manifestisque subjunxit, nisi quod interposita de ejus infirmitate sententia ad hoc in extremo rediit quod superius dixit, manus cito nemini imposueris, etc? Ut enim haec eadem peccata quanta sollicitudine refellenda essent ostenderet, interposita contra infirmitatis molestiam discretionis admonitione, protinus intulit quod in aliis patescerent, et in aliis laterent dicens: Quorumdam hominum, etc. Similis interpositio reperitur in libro Domini Job, ubi de reprobis dicitur:« De mane usque ad vesperam succidentur, et quia nullus intelligit, in aeternum peribunt,» statimque de electis additur,« quia autem reliqui fuerint, auferentur ex eis,» iterumque mox de reprobis subjungitur:« Morientur, et non in sapientia.» Sed in aliis Scripturarum sanctarum locis inveniuntur frequenter hujusmodi interpositiones. Cum ergo Timotheus, vel quilibet episcopus nemini debeat cito manus imponere, ne peccatis alienis communicet, si peccatorem ordinaverit, subjungitur causa, cum dicitur: Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad judicium, id est quorumdam peccata ita sunt aperta, ut eorum fama vel notitia prius veniat ad judicium, id est locum in quo fit discussio personarum, quam ipsi infames qui veniunt ad ordinandum. Quosdam autem et subsequuntur ad judicium peccata sunt, quia tunc primum manifesta fiunt, cum ordinandi discutiuntur. De quibusdam peccatis hoc intelligendum est. Non enim omnia panduntur in illa discussione, sed aliquando latent plurima. Nec solum peccata quaedam ita manifesta sunt, et quaedam in discussione vel in conversatione paulatim deteguntur, sed etiam quaedam bona facta similiter manifesta sunt, praecedentia ad judicium, ut non sit opus probandi ea esse bona; et quaedam iterum esse bona, quae aliter se habent, id est quae non ita sunt manifestata, non possunt abscondi vel in ipsa discussione, et ideo probanda. Hieronymus. Quod dicit istiusmodi est. Quidam tam libere et palam peccant, ut priusquam eos videris, statim intelligas peccatores; alios autem qui callide occultant vitia sua, ex consequenti conversatione cognoscimus. Similiter et bona apud aliquos in propatulo sunt, in aliis longo usu discimus. Augustinus: Manifesta ea dicit, de quibus clarum est quo animo fiant. Haec praecedunt ad judicium, quia si fuerint ista subsecutum judicium, non est temerarium. Subsequuntur autem illa quae occulta sunt, quia nec illa latebunt tempore suo. Sic et de bonis factis intelligendum est. De manifestis ergo judicemus, de occultis vero judicium Deo relinquamus, quia et ipsa abscondi non possunt, sive mala, sive bona, cum tempus advenerit quo manifestentur.
11.7.1
IN EPISTOLAM I AD TIMOTHEUM. CAPUT VI.
11.7.1
« Quicunque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur. Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt, sed magis serviant, quia fideles sunt; et dilecti, quia beneficii participes sunt.»
11.7.2
Quod de servo Hebraeo praecipitur, ut sex annis serviat, septimo dimittatur liber gratis, ne servi Christiani hoc flagitarent a dominis suis, apostolica nunc auctoritas jubet servos dominis suis esse subditos, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur. Pseudo enim dicebant, non licere servos teneri nisi sex annis, vel potius neminem debere esse servum alterius, sed omnes aequaliter esse liberos, quia omnes ex uno patre Adam descenderant, et omnes Christus redimendo liberaverat. Et horum pravae persuasioni contradicit Apostolus, dicens Christianos servos debere quibuscunque dominis, sive paganis, sive Christianis bene servire, quia hoc praecepit Christus, cum diceret:« Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo.» Et hoc est: Servi Christiani qui sunt gravati sub jugo infidelium dominorum, quicunque sint illi servi, id est etsi justi, etsi sapientes sint, dominos tamen suos arbitrentur dignos omni honore, bene serviendo illis, ne si servire contempserint, blasphemetur a dominis eorum propter eos nomen Domini quasi aliena invadentis, et doctrina Christiana quasi praedicans injusta, et contra legem mundanam decernens. Sic agant qui dominos habent infideles. Sed illi qui habent fideles dominos, non ideo quidem contemnant servire, sicut pseudoapostoli dogmatizabant, qui sunt fratres, id est dominis suis in Christo pares, quoniam utique Christiani; sed magis, id est majori affectione serviant eis, quia fideles sunt, id est participes sacramentorum Ecclesiae; et dilecti sunt a Deo, quia participes sunt ejus beneficii praesentis et futuri.
11.7.3
« Haec doce et exhortare. Si quis aliter docet et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei quae secundum pietatem est doctrinae, superbus est, nihil sciens, sed languens circa quaestiones et pugnas verborum: ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae, conflictationes hominum mente corruptorum, et qui a veritate privati sunt, existimantium quaestum esse pietatem.»
11.7.4
Haec quae dixi de servis, doce ignorantes, et exhortare scientes. Et hoc age, si quis aliter docet, id est si quis praedicaverit communem omnibus in Christo libertatem, dicens omnes debere liberos esse, tu e contrario tunc praecipe, id est praedica, ut servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur, et non contemnant eis servire. Nam semper expedit quidem ista docere, sed tunc maxime quando perversus quis aliter docet, praedicans ut omnes sint liberi; et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, dum ei objicitur Christum dixisse:« Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo;» et praecepisse Petro ut pro se et pro ipso Christo staterem repertum in ore piscis daret his qui tributum exigebant, et item dixisse:« Discite a me quia mitis sum:» et non acquiescit ei doctrinae nostrae, quae est secundum pietatem, id est quae non facit odiosam Christianitatem, docendo insolescere. Ille qui his et hujusmodi sermonibus Domini et huic doctrinae non acquiescit, sed aliter docet superbus est, id est superbia, non ratio ducit eum. Superbus est, id est non patiens vinci, et a sententia sua deflecti. Et quamvis se sciolum putet, tamen nihil sciens est, sed est semper circa quaestiones languens, id est inefficax et impeditus ad solvendum, et ad veritatis indaginem pervenire non valens; et similiter est languens circa pugnas verborum, id est circa repugnantiam quae videtur esse in quibusdam Scripturarum verbis, licet sensus concordet, sicut est:« Si vos filius liberaverit, vere liberi eritis;» et iterum:« Quicunque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus.» Videntur enim haec verba huic stulto repugnare, ut nos filius liberos faciat, et iterum fit servus qui voluerit esse primus, cum primus inter nos maxime sit liber, si nos liberi sumus. Vel circa pugnas verborum languet, id est circa disputationes, in quibus disputatores pugnant verbis invicem. Ex quibus quaestionibus et verborum pugnis oriuntur invidiae et contentiones blasphemiae et suspiciones malae, quia propter verba pseudoapostolorum libertatem hujusmodi praedicantium, hi qui servos habent, invident Christiano nomini et contendunt adversus fideles, et blasphemant Deum quasi qui aliena sibi tollit, et suspicantur male de nobis, quasi hanc libertatem finxissemus ad lucrum. Et contra illos oriuntur inde conflictationes hominum mente corruptorum, id est pseudo praedicatorum, quorum intelligentia vel ratio errore corrupta est, ne possit inviolatae veritatis cognitionem habere in vera rerum notitia, vel mente corruptorum, quia, etsi caro eorum propter simulationem sanctitatis est integra, mens tamen interius delectatur immunditiis libidinum, et turpitudinibus vel amore pecuniarum. Et qui privati sunt a veritate, quia, etsi aliquando veritatem catholicae doctrinae aliquatenus cognoverunt, propter errores, quos menti suae inseruerunt, cognitionem illam penitus amiserunt. Hominum dico existimantium pietatem, id est Dei cultum, esse quaestum temporalium rerum, quia pseudo putabant quod Christus esset colendus propter commoda praesentis vitae, non futurae, quoniam et ipsi propter acquisitionem praesentium lucrorum praedicabant.
11.7.5
« Est autem quaestus magnus, pietas, cum sufficientia. Nihil enim intulimus in hunc mundum, haud dubium quia nec auferre quid possumus. Habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti sumus.»
11.7.6
Ipsi putant pietatem nostrae religionis esse quaestum emolumenti carnalis, et verum quidem est quod Christiana pietas est quaestus, non tamen exiguus ut temporalia tantum acquirat, ut ipsi putant, sed magnus, id est aeterna corporis et animae bona conquirens. Magnus quaestus est pietas cum sufficientia, id est pietas cui sua parva sufficiunt, nec desiderat plus habere quam necesse est. Hanc autem sufficientiam non indecenter vult, quisquis eam vult, nec amplius vult. Alioquin non ipsam vult, et ideo nec decenter vult. Hanc optabat qui precabatur, dicens:« Mendicitatem et divitias ne dederis mihi; tribue tantum victui meo necessaria.» Haec necessaria debent nobis sufficere, quia incongruum est, ut qui nihil huc attulimus, et nihil hinc portabimus, multa hic habere quaeramus. Nihil videlicet intulimus in hunc mundum quando nati sumus; et haud, id est non est dubium quia nec auferre hinc aliquid possumus, quando morientes de mundo eximus. Nudus enim egreditur de matris utero, et nudus migrat de mundo. Unus ergo introitus est omnibus ad vitam, et similis exitus. Cur itaque alius in hac vita quaerit fieri dit or alio? vel cur dives contra pauperem inflatur, cum uterque sine divitiis venerit, et sine divitiis abiturus sit? Non igitur divitias multiplicare quaeramus, quas hinc nobiscum portare non possumus; sed habentes alimenta quibus pascamur, et indumenta quibus tegamur, his contenti simus, nihil ultra quaerentes in hoc saeculo, quia frigus et fames simplici vestitu et cibo expelli potest.
11.7.7
« Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli, et desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem. Radix enim omnium malorum est cupiditas. Quam quidam appetentus, erra erunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. Tu autem, o homo De, haec fuge. Sectare vero justitiam, pietatem, fidem, charitatem, patientiam, mansuetudinem. Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam, in quam vocatus es, et confessus bonam confessionem colam multis testibus.»
11.7.8
Nobis apostolis quos caeteri debent imitari, sufficiunt alimenta et tegumenta, omnibusque Christianis sufficere debent. Nam qui volunt divites fieri, in tentationem incidunt. Non dico qui divites sunt, sed qui volunt fieri divites. Aliud enim est esse divitem, aliud fieri velle divitem. Hic cupiditas accusatur, non aurum, non argentum, non divitiae. Diviti praecipitur ut eroget pauperi, ne desideret. Nam qui volunt divites fieri, etsi non fiant, ipsa tamen voluntate incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, id est in hoc ut consentiant suggestioni diaboli; amando divitias quarum amorem ille suggerit, et illa queantur ab eo per consensum iniquae persuasionis, et per actionem pravitatis, et cadunt in desideria multa inutilia et nociva, quia nihil prosunt, sed valde nocent, quae ita nocent, ut mergant homines in interitum corporum et perditionem, animarum. Et recte dixi quia per cupiditatem divitiarum cadunt in multa desideria; nam cupiditas est radiae omnium malorum, id est non est aliqua species mali, quae non ex aliqua cupiditate aliquando procedat. Hac enim et primus angelus cecidit, qui utique non amat pecuniam, sed propriam potestatem. Hac et primi homines dejecti sunt, qui non aurum, sed inconcessam sibi divinitatem superbe cupierunt. Plus enim volentes habere quam acceperant, et quod acceperant, amiserunt. Nam cum initium omnis peccati sit superbia, recte malorum omnium radix esse dicitur cupiditas. Vel avaritia hoc loco generalis intelligitur, qua quisque appetit aliquid amplius quam oportet, propter excellentiam suam et quemdam propriae rei amorem. Talis enim perversitas mentis, competenter vocatur superbia vel cupiditas. Cum sit ergo specialis quaedam cupiditas, quae usitatius amor pecuniae dici potest, Apostolus nunc cupiditatem nominans, per speciem genus significavit, et universalem cupiditatem intelligi voluit, dicens: Radix omnium malorum est cupiditas. Ipsa quippe latenter oritur in mente, sed peccatorum omnium punctiones patenter producit in opere. Quas videlicet punctiones ab hac radice surgentes, statim praedicator egregius insinuavit, subdens: Quam quidam appetentes, erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. Qui enim multos dolores dixit, quasi nascentes ex hac radice punctiones vel spinas innotuit. Quidam per cupiditatem erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis, sicut illi qui propter dona principum adoraverunt idola, et post etiam in hoc saeculo viles omnibus effecti, multas miserias pertulerunt. Nunc quoque multi per cupiditatem errant a fide, quoniam avaritia est idolorum servitus, et inserunt se doloribus multis, quoniam mens eorum assidue pungitur spinis sollicitudinum pro acquisitione vel conservatione divitiarum, et multiplici labore corpus illorum atteritur. Illi per cupiditatem irrationabilem in tot mala decidunt. Sed tu, o homo ratione utens, quia es Dei non cupiditatis, fuge haec mala, si quando per aliquam delectationem humanae fragilitatis apprehendere te voluerint. Haec quidem fuge, sed justitiam sectare ut nunquam observatio justitiae te possit effugere, sed semper per omnes vias actionum ejus sequere. Sectare justitiam; faciendo unicuique quod jus exigit, non quod cupiditas. Et sectare pietatem ut egenti vel afflicto condescendas per compassionem, et ei clementer subvenias, prout necesse habuerit, et sine avaritia tribuas quod opus fuerit. Et sectare fidem, ut credendo bona invisibilia, contemnas visibilia, quia qui veram fidem de Deo et futura beatitudine habet non curat hic cum impiis in exsilio fieri dives, nec pluris est ei mundus quam Deus. Sectare charitatem erga Deum et proximum, qua penitus caret avarus, quia nec Deum diligit, cujus mandatum de dandis eleemosynis contemnit; nec proximum diligere probatur, cui de suis operibus nihil impartitur. Tu vero ut charitatem sectari possis, adde patientiam, qua perferas aequanimiter, quae tibi a proximis inferentur, ne mordearis intrinsecus ullo dolore indignationis adversus eos qui tibi haec inferent, sed serenum et tranquillum cor erga eos serves. Multa enim oportet te aequanimiter a proximis tolerare, si charitatem non vis frequenter amittere. Et erga eos praecipue a quibus adversa perferes, sectare mansuetudinem ut nihil asperitatis, nihil amaritudinis illis rependas, sed mitis et tractabilis erga eos maneas. Cupidus autem neque patienter adversa tolerat, neque mansuetudinem erga quempiam servat. Certa quoque, id est pugna pro anima tua in agone praesentis vitae, et coronam percipias in fine. Certa non malum certamen, sicut avari, qui certant alios superare divitiis: vel sicut haeretici, qui certant fideles a fide separare; sed certa bonum certamen fidei, ut benigne contendas fide et bonitate alios superare, et infideles fidei subjicere. Vel certamen fidei, id est quod fides exigit, certa ut vel in martyrio, vel in agone justitiae, vel contra hostes fidei vel contra quaelibet vitia pugnes assidue. Et per victoriam hujus certaminis apprehende, id est vi quadam ad te prende vitam aeternam, quam debes viriliter apprehendere, quia in eam vocatus es a Deo per evangelicam praedicationem, vel per propositum divinae voluntatis, et tu confessus es bonam confessionem fidei et justitiae coram multis testibus quando baptizatus es, sive quando in episcopum consecratus; ideoque fructum hujus confessionis, id est vitam aeternam, nitere apprehendere.
11.7.9
« Praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem, ut serves mandatum sine macula irreprehensibile, usque in adventum Domini nostri Jesu Christi, quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens Rex regum et Dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem, quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest, cui gloria, honor et imperium sempiternum. Amen.»
11.7.10
Ut vitam aeternam possis apprehendere, et bonam confessionem tuam servare, praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia quae vivificantur; et coram Christo, qui in passione sua bonam confessionem reddidit, ut serves mandatum. Non enim vitam consequeris aeternam, nisi per eum qui vivificat omnia, et ideo nunc illum praeceptionis meae testem adhibeo, ut ipse tibi vitam tribuat, si obedieris; nec bonam confessionem tuam servabis, nisi imitando Christum, qui sicut sub Pilato bonam confessionem dedit, ita et tu coram potestatibus hujus saeculi non timeas veritatem confiteri, et propterea coram Christo tibi praeceptum trado. Deus Pater vivificat omnia, non tamen sine Filio, quia quaecunque ille facit, haec et Filius similiter facit.« Et sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult et vivificat.» Nec sine Spiritu sancto agitur ista vivificatio, quia sicut idem Filius ait:« Spiritus est qui vivificat.» Non solus Pater, sed tota Trinitas quae unus Deus est, vivificat omnia. Quod autem sequitur et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem de Filio proprie intelligitur, quia sub Pilato in forma servi solum Filium novimus passum esse, non etiam Patrem, vel Spiritum sanctum. Tunc enim ipse Filius bonum reddidit testimonium, quia dixit se regem esse, quamvis sciret se inde moriturum esse; et illud testimonium fuit bona confessio veritatis. Hoc testimonium et hanc confessionem reddidit ipse, quando respondit Pilato:« Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Omnis qui est ex veritate, audit meam vocem.» Sic et tu nullo metu tyrannorum debes a confessione veritatis reticere. Itaque praecipio tibi coram Deo qui est Trinitas, et coram Christo, qui est mediator Dei et hominum homo Christus Jesus( supra II), ut mandatum bene agendi et bene docendi, quod tibi trado, serves sine macula criminalis peccati, et serves illud irreprehensibile, id est ut non sit habile ad reprehendendum propter aliquam similitudinem inhonestatis. Et ita serves illud usque in adventum Domini nostri Jesu Christi, de quo ipse dicit:« Vigilate, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit,» id est usque ad obitum tuum. Vel in Timotheo praecipitur unicuique rectori Ecclesiae, quia successurus est alius post alium usque in novissimum Domini adventum, ut servet sine macula criminis, et sine reprehensione inhonestae similitudinis hoc mandatum. Quem Dominum Christum, vel quem adventum Domini, suis, id est congruis et dispositis temporibus ostendet, id est palam omnibus visibilem ponet Deus Trinitas, qui naturaliter in seipso, et ex seipso beatus est, quod nulli creaturae congruit. Nulla enim creatura potest esse beata, nisi participatione beatitudinis sui Creatoris. Qui et solus potens est, quia per seipsum naturaliter omnia potest. Creaturae vero si quam habent potestatem, ab illo hanc accipiunt. Non est enim potestas nisi a Deo. Et ipse est Rex regum, quia sub ejus imperio regnant omnes quicunque regnant; et est Dominus dominantium, quia illi serviunt aut volentes, aut inviti, quicunque aliis dominantur. Haec, ut diximus, de tota Trinitate dicuntur, quae unus est Deus. Qui solus habet immortalitatem quia solus est immutabilis. In omni enim mutabili natura, nonnulla mors est ipsa mutatio, quia facit aliquid in ea non esse quod erat. Proinde et ipsa anima humana, quae propterea dicitur immortalis, quia qualitercunque secundum modum suum nunquam desinit vivere, habet tamen pro ipso suo modo quamdam mortem suam. Quia si juste vivebat et peccat, moritur justitiae. Si peccatrix erat et justificatur, moritur peccato. Ut alias ejus mutationes taceam, de quibus longum est disputare, et creaturarum natura coelestium mori potuit, quia peccare potuit. Nam et angeli peccaverunt, atque daemones facti sunt; et qui non peccaverunt, peccare potuerunt. Et cuicunque rationali creaturae praestatur ut peccare non possit, non est creaturae proprium, sed Dei gratiae. Ac per hoc solus Deus habet immortalitatem, qui non alicujus gratia, sed natura sua nec potuit, nec potest aliqua conversione mutari; nec potuit, nec poterit aliqua mutatione peccare. Qui et lucem habitat inaccessibilem. Sed si inaccessibilis est lux, in qua ipse manet, quomodo nobis dicitur:« Accedite ad eum et illuminamini?» Sed inaccessibilis est viribus nostris, acceditur autem ad eum muneribus suis. Moyses enim accessit ad caliginem in qua erat Deus. Illa enim caligo lux ista est quae hic dicitur inaccessibilis, quia et omnis etiam corporea lux quae prae nimietate claritatis non potest aspici, recte caligo et inaccessibilis potest appellari. De hac caligine ad quam Moyses accessit, Dionysius ita scripsit: Divina caligo est inacessibile lumen, in quo habitare Deus dicitur, et invisibili eo existente propter supereminentem claritatem, et inaccessibili eodem per superexcellentiam superessentialis luminum manationis. In hoc fit omnis scire Deum et videre dignus, eum non vivendo neque cognoscendo vere super visionem et cognitionem factus, hoc ipsum cognoscens, quia post omnia est sensibilia et intelligibilia, et quia prophetice videns:« Mirabilis facta est scientia tua ex me, confortata est, et non potero ad eam.» Inaccessibilis ergo dicitur lux ista, sive caligo quam Deus inhabitat, propter superexcellentiam splendoris, in cujus visione caligat interior oculus rationalis creaturae, quia sicut idem Dionysius alibi de eo loquitur, educit super et verbum et intellectum, in obscuritatem super omne et verbum et intellectum superessentialiter superessentialis superdivinitatis, neque nomen ejus, neque verbum, sed superexaltatur. Ista exaltatio est illa lucis inaccessio. Quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest, propter supereminentem claritatem, quae exsuperat et reverberat humanum visum. Videri enim divinitas humano visu nullo modo potest, sed eo visu videtur, quo jam qui viderint, non homines, sed ultra homines sunt. Scriptura quippe sacra omnes carnalium sectatores, humanitatis nomine solet notare. Unde Corinthiis dictum est:« Cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis?» Et paulo post:« Nonne homines estis?» More enim suo Apostolus et hic et ibi homines vocavit, humana sapientes, quia qui divina sapiunt, supra homines sunt. Videbimus igitur Deum, si per coelestem conversationem supra homines esse mereamur. Cui sit gloria in amplificatione fidelium, et honor in assiduitate bonae conversationis, et imperium in plenaria humilitate cordis eorum. Imperium dico sempiternum ut ipse perenniter in bono corde eorum regnet. Vel sine initio et sine fine, et sine mutabilitate est ei permanens in seipso naturaliter gloria et honor, nec non et imperium sempiternum, quo voluntas ejus aeternaliter adimpletur. Non enim coepit imperium habere, quando coepit creaturas facere, sed ab aeterno possidet imperium sempiternum. Amen, id est fideliter dicta sunt haec omnia.
11.7.11
« Divitibus hujus saeculi praecipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum, bene agere, divites fieri in operibus bonis, facile tribuere, communicare, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.»
11.7.12
Superius ostendit pericula, quae contingunt his qui volunt fieri divites, et ideo ne Timotheus de salute divitum desperaret, ipsosque devitaret, docet eum qualiter eis viam salutis ostendat. Divitibus, inquit, hujus saeculi, id est qui saeculares habent divitias, praecipe non sublime, id est non superbe sapere. Ubi notandum valde est, quod humilitatis doctor memoriam divitum faciens, non ait: Roga, sed praecipe, quia etsi impendenda est charitis vel pietas infirmitati, honor tamen non debetur elationi. Talibus ergo rectum quod dicitur, tanto rectius jubetur, quanto et in rebus transitoriis altitudine cogitationis intumescunt. Nihil enim tam timendum in divitiis quam superbia. Non enim divitias expavit Apostolus, sed morbum divitiarum. Morbus autem divitiarum est superbia. Nam grandis est animus, qui inter divitias isto morbo non tentatur. Magnus ergo est dives, qui non se ideo magnum putat, quia dives est. Qui autem ideo se magnum putat, superbus et egenus est. Praecipe, inquit, divitibus hujus saeculi. Non addere hujus saeculi, nisi essent et alii divites, qui non sunt hujus saeculi. Ipsi sunt enim, quorum princeps et caput ille, de quo dictum est:« Propter vos egenus factus est cum dives esset, ut illius inopia divites essetis.» Paupertas enim Christi non pecuniam nobis attulit, sed justitiam. Paupertas illius unde? Quia mortalis effectus est. Ergo verae divitiae immortalitas est. Ibi enim vera copia, ubi nulla indigentia. Qui ergo has habet divitias, dives est, sed non hujus saeculi. Nec tamen et divites hujus saeculi contempti sunt, sed eis ostenditur, quomodo veras possint habere divitias. Praecipe, inquit, divitibus hujus saeculi, non sublime sapere, id est ut sublimitas non sit eis sapida et dulcis, neque sperare in incerto divitiarum, id est ut non sperent in divitiis, de quibus incertum habent quandiu illas possideant, et quid sibi pro illis venturum sit. Sicut poma vel arbores habent suos vermes, ita divitiae suum vermem habent. Vermis divitiarum est superbia. Ergo praecipitur divitibus, non ut divitias abjiciant, sed ut superbe non sapiant. Vermis enim excluditur, usus divitiarum permittitur. Inde autem superbit dives, quia sperat in incerto divitiarum. Nam si incerta divitiarum prudenter attenderet, nunquam superbiret, sed semper timeret; et quanto esset ditior, tanto fieret sollicitior, etiam secundum hanc vitam. Multi enim pauperes in istis saeculi perturbationibus securiores fuere. Multi autem propter suas divitias quaesiti et comprehensi, atque cruciati vel interfecti sunt. Multi erant heri divites, et venientibus latronibus atque cuncta auferentibus, evigilant pauperes: ergo non est sperandum in incerto divitiarum, sed in Deo vivo. Ne enim se spem perdidisse arbitrarentur, subjunctum est, sed in Deo. In Deo sperent, qui praestat nobis abunde omnia ad fruendum temporalia et aeterna. Sed magis ad fruendum aeterna, ad utendum temporalia. Temporalia tanquam viatoribus, aeterna tanquam habitatoribus. Temporalia, unde bona faciamus; aeterna, unde boni efficiamur. Hoc ita debent facere divites et bene agere, id est bonis operibus insudare, et divites fieri in bonis operibus, ut repleantur divitiis bonorum operum. Sperent in Domino, qui dat omnia abundanter ad fruendum, id est qui nobis erit omnia ad fruendum. Nam non mihi videtur dictum, qui dat nobis abunde omnia ad fruendum nisi seipsum. Videtur enim aliud esse uti, aliud frui. Utimur enim pro necessitate, fruimur pro jucunditate. Ergo ista temporalia dat utendum, se autem dat ad fruendum. Si igitur se, quare dictum est omnia, nisi juxta illud quod dictum est,« ut sit Deus omnia in omnibus? Divitas, inquit, fieri in operibus bonis, facile tribuere. Hoc prosint illis divitiae, ne sit eis difficultas tribuendi. Vult enim pauper, et non potest. Vult dives, et potest. Ergo quia facile potest, facile tribuat indigentibus. Divites enim debent communicare, id est bona sua sanctis pauperibus communia secum facere, et thesaurizare sibi fundamentum bonum, id est firmitatem perpetuae stabilitatis in futurum ubi sunt vere divites, sed non hujus saeculi. Non enim, quia dico, ut facile tribuant et communicent, exspoliare eos volo et inanes relinquere. Non doceo lucrum, cum dico ut thesaurizent sibi. Non ut divitias perdant, moneo; sed quo eas praemittant, doceo. Praemittant thesauros suos in locum ubi est vera vita, ut ipsi postmodum sequentes, apprehendent eam, ne si hic thesaurizaverint, decipiantur a falsitate hujus vitae, sicut ille dives purpuratus, qui Lazaro micas dare noluit; et ideo flammis postea traditus, impetrare guttam aquae non potuit.
11.7.13
« O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiae; quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Gratia tecum. Amen.»
11.7.14
Cum plurima Timotheo Apostolus injunxisset, post omnia jubet ut depositum, id est commendatum sibi thesaurum scientiae, videlicet acceptum a Domino talentum bene custodiat, ut multiplicatum illud reddat; et idcirco nomine proprio illum vocat, ut vigilantiorem et attentiorem reddat ad servandum quod admonet. O, inquit, Timothee, depositum, id est thesaurum sapientiae, custodi, quem Deus et ego tibi commendamus, ne quis illum tibi furetur per novas inductiones verborum. Et ideo custodi illum. devitans novitates vocum profanas, id est quae sunt extra religionem. Aliae enim non sunt vitandae quae congruunt doctrinae religionis, sicut ipsum nomen Christianorum, quod post ascensionem Domini coepit, quando primum in Antiochia discipuli sunt appellati Christiani, res tamen ipsa et ante nomen erat. Et adversus impietatem Arianorum novum nomen Patres addiderunt, ὁμοούσιον, sed non rem novam tali nomine signaverunt. Hoc enim vocatur ὁμοούσιον, quod est:« Ego et pater unum sumus,» unius videlicet ejusdemque substantiae. Nam si omnis novitas profana esset, nec a Domino diceretur:« Mandatum novum do vobis, nec testamentum appellaretur novum.» sed profanae sunt vocum novitates, quoties haeretici novum quemlibet errorem inveniunt, et loqui caeteris praesumunt. Et hujusmodi novitates devita, si depositum vis custodire, et oppositiones scientiae falsi nominis cave, id est oppositiones quae Christianae doctrinae possunt objici ex scientia haereticorum, qui se scientes esse jactant, cum sint inscii, vel ex scientia saeculari, quae falso nomine vocatur scientia, cum nomen ejus verum sit ignorantia, sive error vel imperitia. Ex qua praedicationi evangelicae multa opponuntur, sicuti est non potuisse Virginem parere, nec Deum potuisse mori, nec mortuum resuscitare seipsum potuisse, et his similia, quae nobis ab imprudentia physicorum vel haereticorum opponuntur. Sed hujusmodi oppositiones devita, quae veniunt ex scientia, quae falso nominatur scientia, quia non est scientia, sed inscientia, quam scientiam quidam promittentes aliis se daturos, exciderunt, id est ex toto ceciderunt in errores, eundo circa fidem semper, et nunquam intus intrando. Nihil enim sic amant isti quam scientiam promittere, et fidem rerum verarum quas credere parvuli praecipiuntur, velut imperitiam deridere. Gratia tecum; ac si dicatur: Multa tibi per hujus epistolae textum injunxi, sed ut haec omnia custodire valeas, gratia Dei sit tecum, id est cum viribus arbitrii tui manens et cooperans. Amen, id est fideliter dicta sunt universa quae continentur in hac epistola. Nam sicut amen, quod in fine orationis respondetur, totam confirmat orationem: sic amen, quod in fine epistolae scribitur, confirmat epistolam.

Intertext edge

Open linked passage

Note