Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Herveus Burgidolensisc.1080-1150
Commentaria in epistolas Pauli
Paul 13.1
Choose a text More by Herveus Burgidolensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11182 Coinepp2
13.1
IN EPISTOLAM AD TITUM. ARGUMENTUM.
13.1
Titum apud Cretenses episcopum reliquerat Apostolus, ut universam Cretam regeret et doceret, ideo nunc per epistolam instruit eum, quales episcopos debeat ordinare, et qualiter falsos praedicatores repellere, qui legales caeremonias volebant inducere. Docet enim qualiter unumquemque debeat admonere, et instruit de spiritali conversatione, scribens ei a Nicopoli, quae sita est in Actiaco littore.
13.2.1
IN EPISTOLAM AD TITUM. CAPUT PRIMUM.
13.2.1
« Paulus, servus Dei, apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis, quae secundum pietatem est, in spe vitae aeternae, quam promisit qui non mentitur Deus, ante tempora saecularia, manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione, quae credita est mihi secundum praeceptum Salvatoris nostri Dei, Tito dilecto filio secundum communem fidem, gratia et pax a Deo Patre et Christo Jesu Salvatore nostro.»
13.2.2
Paulus servus Dei scribit Tito, non tamen servus ea servitute quae est ex servili timore, sed illa potius, quae fit ex amore et casto timore. Servus Dei est, qui peccati servus non est.« Omnis enim qui facit peccatum, servus est peccati,» etc.« Nemo potest duobus dominis servire.» Paulus igitur qui peccati servus non erat, recte Dei servus est dictus. Deus autem hoc loco Pater intelligitur, vel etiam tota Trinitas. Paulus est quidem servus Dei. sed apostolus Jesu Christi, id est legatus et princeps Mediatoris. Nam quod dicitur Apostolus Jesu Christi, tale est ac si diceretur, praefectus praetorii Augusti Caesaris, magister exercitus Tiberii imperatoris. Ut enim judices saeculi hujus, quo nobiliores esse videantur, ex regibus quibus serviunt, et ex dignitate qua intumescunt, vocabula sortiuntur: ita et Apostolus grandem inter Christianos sibi vindicans dignitatem, apostolum se Christi in titulo praenotavit, ut ex ipsa nominis auctoritate lecturos terreret, indicans omnes qui in Christum crederent debere sibi esse subjectos. Apostolus, inquit, sum secundum fidem electorum Dei, id est non dissensio in apostolatu meo a fide illorum, qui sunt a Deo non tantum vocati, sed electi. Apostolus, inquam, sum secundum fidem electorum Dei, et secundum fidem quae habet agnitionem veritatis. Nam Salvator ad Judaeos qui in eum crediderant est locutus:« Si permanseritis in verbo meo, cognoscetis veritatem.» Hi ergo fidem habebant, sed agnitionem veritatis consecuti non fuerant. Agnitionem dico veritatis quae secundum pietatem est, id est secundum piam religionem, velut si quis grammaticam artem noverit vel dialecticam, ut rationem recte loquendi habeat, et inter falsa et vera dijudicet. Sed agnitio veritatis secundum pietatem, est nosse legem, intelligere prophetas, Evangelio credere, apostolos non ignorare. Et haec veritas, cujus agnitio secundum pietatem est, in spe vitae aeternae posita est, quia statim ei qui se cognoverit spem tribuit immortalitatis. Quam promisit ante tempora saecularia Deus, qui non mentitur. Quomodo promisit, cum hominibus utique promiserit, qui nondum erant ante tempora saecularia, nisi quia in ejus aeternitate atque in ejus verbo sibi coaeterno, jam praedestinatione fixum erat, quod suo tempore futurum erat? vel cui promisit nisi sapientiae suae, promittens omnes qui in illam credituri essent, habituros esse vitam aeternam? Et promisit ante tempora saecularia, vel secundum aliam translationem, ante tempora aeterna. Ex quo juxta historiam Geneseos, factus est mundus, et per vices noctium et dierum, mensium pariter et annorum, tempora constituta sunt, in hoc curriculo et rota labuntur saecularia tempora quae cum saeculo coeperunt; et ante haec, id est antequam mundus coepisset, promisit vitam aeternam electis quos noverat futuros. Sed ante haec mundi tempora aeternitatem quamdam temporum fuisse credendum est, quae vocatur aevum quia non variabatur mutationibus. Nam inter aevum et tempus hoc distat, quod aevum quidem stabile est, tempus vero mutabile. Et ante aeterna tempora, id est ante aevum promisit Deus interminabilem vitam electis suis. Nam sicut legimus:« Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper et est ante aevum.» In hac ergo sapientia quae cum illo est ante aevum, id est ante aeterna tempora, promisit ipse electis vitam ante aeterna tempora. Promisit qui non mentitur, non quia possit mentiri, et nolit in falsitatis verba prorumpere; sed quia qui Pater sit veritatis, nullum in se mendacium habeat; et quia nunquam mentiri potest, ideo sine ambiguitate credamus vera esse quae promisit; et tales nos studeamus praeparare, ut digni simus ea percipere. Promisit quidem ante saecularia vel aeterna tempora vitam aeternam, sed temporibus suis, id est congruis manifestavit eam, scilicet verbum suum in praedicatione. Vitam quam promisit, manifestavit verbum suum. Ergo vitam quam promisit, ipsa est Verbum quod« in principio erat apud Patrem, et Deus erat Verbum, et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis;» dixitque:« Ego sum resurrectio et vita.-- Ego sum via, veritas et vita.» Hanc vitam et hoc verbum manifestavit Deus mundo temporibus congruis in praedicatione Evangelii quae credita est mihi, ut eam fideliter annuntiarem gentibus, et secundum praeceptum Salvatoris nostri Dei, qui nos salvos esse voluit, implendo quod promiserat. Paulus qui taliter est apostolus, et tantae salutis annuntiator, scribit Tito dilecto, id est caeteris meliori et germaniori filio. Sermo quippe et sapientia et doctrina, qua Titus Christi Ecclesias instruebat, efficiebat eum egregium Apostoli filium, non secundum carnem, sed secundum fidem illi et Apostolo communem, vel omnibus qui recte credunt communem, quae Graece dicitur catholica, quia sicut unum baptisma est, sic et una fides. Ab hac communi, id est catholica fide separati sunt haeretici, qui in varios errores declinaverunt. Titus vero non secundum privatam sectam quorumlibet talium sed secundum fidem communem omnium electorum filius est Apostoli, quia recte docet catholicam veritatem, quam ab Apostolo didicit. Cui Tito sit gratia Spiritus sancti, quae consecret omnia opera sacerdotalis officii ejus, et pax, quae eum repressis hostibus et vitiis requiescere faciat, semperque cum Deo et sanctis angelis concordem permanere, et hoc a Deo Patre et Filio ejus Christo Jesu Salvatore nostro.
13.2.3
« Hujus rei gratia reliqui te. Cretae, ut ea quae desunt corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi. Si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem, non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum; sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, castum, sanctum, continentem, et amplectentem eum qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere.»
13.2.4
Postquam dura Cretensium corda Paulus ad Christi fidem mollierat, et tam sermone quam signis edomuerat eos non jam in Jovem, sed in Christum credere, reliquit Titum discipulum suum Cretae, ut rudimenta nascentis Ecclesiae confirmaret; et si quid videretur deesse, corrigeret; ipse pergens ad alias nationes, ut et in eis fundamentum Christi poneret. Et hoc est quod dicit: Gratia, id est causa hujus rei reliqui te, Cretae, ut ea quae desunt corrigas. Cum enim dicit, ut ea quae desunt corrigas, ostendit necdum eos ad plenam venisse scientiam veritatis; et licet ab Apostolo correcti fuissent, tamen adhuc indigere correctione. Omne enim quod corrigitur imperfectum est. Ut ea, inquit, quae desunt corrigas, id est ut ea quae a me correcta sunt, et necdum ad plenam veri lineam sunt redacta, a te corrigantur, et normam aequalitatis recipiant; et quia solus non sufficeres hoc facere, constituas per civitates presbyteros, id est episcopos, sicut et ego tibi disposui, id est tales quales tibi designavi, non quales forte animus carnaliter voluerit, aut homines tibi persuaserint. Ut constituas, inquit, presbyteros, et post pauca subjungit, quod oporteat episcopum sine crimine esse, ostendens quia idem est presbyter qui episcopus. Nam antequam diaboli instinctu studia in religione fierent, et diceretur in populis:« Ego sum Pauli, ego Apollo, ego autem Cephae, communi presbyterorum consilio gubernabantur ecclesiae.» Postquam vero unusquisque eos quos baptizaverat, putabat suos esse non Christi, in toto orbe decretum est, ut unus de presbyteris electus superponeretur caeteris, ad quem omnis cura ecclesiae pertineret, et schismatum semina tollerentur. Nam et alibi scriptum est:« Paulus et Timotheus servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus.» Philippi una est urbs Macedoniae, et certe in una civitate plures episcopi esse non poterant. Sed quia eosdem episcopos illo in tempore, quos presbyteros appellabant, propterea indifferenter de episcopis quasi de presbyteris locutus est. Et in Actibus apostolorum ad unius ecclesiae sacerdotes ait:« Attendite vobis et cuncto gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos.» Haec idcirco diximus, ut ostenderemus apud veteres eosdem fuisse presbyteros quos episcopos; paulatim vero, ut dissensionum plantaria evellerentur, ad unum omnem sollicitudinem esse delatam. Sicut ergo presbyteri sciunt se ex ecclesiae consuetudine ei qui sibi praepositus fuerit, esse subjectos, ita episcopi noverint magis se consuetudine, quam dispositionis Dominicae veritate presbyteris esse majores. Et in communi debere ecclesiam regere imitantes Moysen, qui cum haberet in potestate solus praeesse populo Israel, septuaginta elegit, cum quibus populum judicaret. Videamus igitur qualis presbyter vel episcopus ordinahdus sit. Constituas, inquit, per civitates presbyteros, sicut et ego tibi disposui. Si quis sine crimine est, illum subaudi constituas. Non ut eo tempore quo ordinandus est, sine ullo crimine sit, et praeteritas maculas nova conversatione deleverit, sed ut ex eo tempore quo in Christum renatus est, nulla criminis conscientia mordeatur. Crimen autem est grave peccatum, accusatione et damnanatione dignissimum. Et prima libertas est carere criminibus. Multi quippe fideles sunt sine crimine, sine peccato autem nullus est in hac vita. Et ideo Apostolus designans quis sit ordinandus, non ait: Si quis sine peccato est hoc enim si diceret, omnis homo reprobaretur, nullus ordinaretur. Sed ait: Si quis sine crimine est, sicuti est homicidium, adulterium, aliqua immunditia fornicationis, furtum, fraus, sacrilegium et caetera hujusmodi. Cum ea homo non habet, debet autem omnis Christianus homo non habere, incipit caput erigere in libertatem. Et idcirco qui ordinatur, careat omni crimine, ut libera fronte possit aliorum crimina redarguere, et nemo valeat illi sua objicere. Et sit unius uxoris vir, quam habuerit, non habeat. Multi superstitiosius magis quam verius, etiam eos qui cum gentiles fuerint, et unam uxorem habuerint, qua amissa, post baptismum Christi alteram duxerint, putant in sacerdotium non eligendos, cum utique si hoc observandum sit, illi magis ab episcopatu arceri debeant, qui vagam per meretrices prius exercentes libidinem, unam regenerati uxorem acceperint; et multo detestabilius sit, fornicatum esse cum pluribus quam unam uxorem habuisse. Haec Hieronymus. Augustinus autem ait: Unius uxoris virum acutius intellexerunt, qui nec eum, qui catechumenus vel paganus habuerit alteram, ordinandum esse censuerunt. De sacramento videlicet agitur, non de peccato. Nam in baptismo dimittuntur. Propter sacramenti autem sanctitatem, sicut femina( etiam si catechumena) vitiata, non potest post baptismum inter Dei virgines consecrari, ita non absurde visum est, eum qui excessit uxorum numerum singularem, non peccatum aliquod commisisse, sed normam quamdam sacramenti amisisse, non ad vitae bonae meritum, sed ad ordinationis ecclesiasticae signaculum necessariam. Ac per hoc, sicut plures antiquorum patrum uxores, significaverunt futuras ex omnibus gentibus ecclesias uni viro subditas Christo; ita noster antistes unius uxoris vir, significat ex omnibus gentibus unitatem, uni viro subditam Christo. Sit etiam filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos, hoc est non in patris potestate: Ponamus enim aliquam bene instituisse liberos suos, et a parva aetate semper Dominicis erudisse praeceptis, hi si postea se luxuriae dederint, et superantibus vitiis, lubidini frena remiserint, nunquid culpa eorum in patrem redundabit, et sanctitatem patris filiorum nequitia maculabit. Nam et Isaac credendus est bene instruxisse filium suum Esau qui tamen post fornicarius et profanus exstitit. Samuel quoque filios habuit, qui declinaverunt post avaritiam, et propter munera perverterunt judicium. Ergo si tunc electio fieret sacerdotum, et Isaac propter Esau, et Samuel propter filios suos indigni sacerdotio putarentur. Sed sciendum qui tam sanctum est nomen sacerdotii, ut nobis etiam ea quae extra nos sunt posita, reputentur, non quo propter vitia nostra episcopi non fiamus, sed quo propter filiorum incontinentiam ab hoc gradu arguendi[ al. arcendi] sumus. Qua enim libertate alienos filios corripere et docere possumus quae recta sunt, cum nobis statim possit, qui fuerit correptus, ingerere: Antedoce filios tuos? aut qua fronte extraneum corripio fornicantem, cum mihi conscientia mea ipsa respondeat, exhaereda ergo filium fornicantem abjice filios tuos vitiis servientes? Cum autem nequam filius in una tecum domo maneat, tu audes de alterius oculo festucam detrahere, in tuo trabem non videns? Non itaque justus polluitur ex vitiis filiorum, sed libertas ab Apostolo ecclesiae principi reservatur, ut talis fiat, qui non timeat propter vitia liberorum extraneos reprehendere. Unde et considerandum adversus eos qui de episcopatu intumescunt, quia non statim omnibus his meliores sunt, quicunque episcopi non fuerint ordinati, cum nonnulli idcirco ad sacerdotium non pervenerint, quia eos liberorum vitia impedierint. Si autem peccata filiorum ab episcopatu justum prohibent, quanto magis se unusquisque considerans, debet retrahere ab hoc non tam honore quam onere, et non ambire alienum locum, quem magis digni debent occupare? Solent et per filios opera designari, ut ille intelligatur debere ordinari, qui in propria potestate habet opera sua, ut nulla subrepentium vitiorum labe sinat ea maculari. Ideo, inquit, dixi ut ordinetur, si quis sine crimine est, quia oportet episcopum esse sine crimine, sicut dispensatorem Dei, qui est sine peccato, ut Domini sui puriritatem in aliquo imitetur, quoniam non sua sunt quae praestat, sed Dei qui dispensat. Et oportet eum esse non superbum, id est non tumentem vel placentem sibi quod episcopus sit, sed quasi bonum villicum, id requirentem quod pluribus prosit; oportet esse et non iracundum: iracundus est, qui semper irascitur, et ad levem responsionis auram quasi a vento folium movetur. Et revera nihil est foedius praeceptore furioso, ut cum debeat esse mansuetus, patiens et sapiens, torvo vultu et trementibus labiis, raguta fronte, effrenatis convitiis, facie inter pallorem et ruborem variata, clamore perstrepat; et errantes non tam ad bonum retrahat, quam ad malum sua saevitia praecipitet. Neque vero qui aliquando irascitur, iracundus est, sed qui crebro hac passione superatur. Oportet et non vinolentum esse. Quale enim est, episcopum videre vinolentum, ut sensu occupato vel exaltet risum contra gravitatis decorem, vel labiis dissolutis cachinnet, vel paululum tristis quasi cujusdam rei fuerit recordatus, inter pocula in singultus prorumpat, et lacrymas seu quid aliud amentius faciat? Ubicunque saturitas et ebrietas fuerint, ibi libido dominatur. Specta ventrem et genitalia, nam juxta ordinem membrorum est et ordo vitiorum. Dehinc additur, non percussorem oportere esse sacerdotem. Quod quidem et simpliciter intellectum, aedificat audientem, ne facile manum porrigat ad caedendum, ne in os alterius verberandum insanus erumpat. Melius est autem ut non percussorem illum dicamus, qui mansuetus et patiens, sit in tempore quid loquendum sit, quid tacendum, nec sermone inutili conscientiam percutit infirmorum. Non enim Apostolus ecclesiae principem formans, vetat esse pugilem, et corporeis ictibus alios corporaliter laedentem, quod etiam in plebeio et quocunque gentili si fuerit, reprehenditur; sed haec, ut diximus, ne contumeliosus et garrulus perdat eum, quem potuit modestia et lenitate corrigere. Oportet etiam hunc esse non turpis lucri cupidum, ut non cupiat aggregare pecuniam; sed habens victum atque vestitum, his contentus sit. Hucusque, qualis non debeat esse episcopus vel presbyter, Apostoli sermo descripsit; et nunc econtrario, qualem oporteat eum esse ostendit. Sed hospitalem, inquit, benignum, sobrium, justum, castum, sanctum, continentem, et amplectentem, etc. Ante omnia hospitalitas futuro episcopo denuntiatur. Si enim omnis homo audire desiderat:« Hospes fui et suscepistis me,» quanto magis episcopus cujus domus omnium commune esse debet hospitium? Laicus enim vel duos aut paucos recipiens, implevit hospitalitatis officium; episcopus vero nisi omnes receperit, inhumanus est. Si etiam benignus, ut benigne diligat omnes; et quidquid boni potest tam corporaliter quam spiritaliter, impendat. Sit et sobrius, ut corporalis ebrietas longe sit ab eo, nec sensum ejus mundana cupiditas, vel ira, seu quodlibet aliud vitium inebriet, sed acuto sensu dijudicet omnia, sicut vir spiritalis. Justus quoque sit, ut justitiam in populis quibus praeest exerceat, reddens unicuique quod meretur, nec accipiat personam in judicio. Inter laici autem et episcopi justitiam hoc interest, quod laicus potest apparere justus in paucis; episcopus vero in tot debet exercere justitiam, quot subditos habet. Sit etiam castus. Si enim laicis imperatur ut propter orationem abstineant ab uxorum coitu, quid de episcopo sentiendum est, qui pro suis populique peccatis illibatas Deo oblaturus est victimas? Quomodo igitur hospitalitas et benignitas atque justitia praecipua esse debet in episcopo, et inter cunctos laicos eminens, sic et castitas propria et ut ita dixerim, pudicitia sacerdotalis, ut non solum ab opere immundo se abstineat, sed etiam a jactu oculi et cogitationis errore, mens confectura Christi corpus, sit libera. Unde et additur, ut sit sanctus. Sanctitas enim quantum secundum nos, et dicenda ab omni inquinatione libera et perfectissima et incontaminatissima puritas. Sit etiam continens non solum ab uxoris amplexu, sed ab omnibus animi perturbationibus, ne ad iracundiam concitetur, ne illum tristitia dejiciat, ne terror agitet, ne laetitia immoderata sustollat. Continentia enim non solum in carnis opere et in animi concupiscentia, sed in omnibus rebus est necessaria, ne honores indebitos appetamus, ne accendamur avaritia, ne ulla passione superemur. Ad extremum sit amplectens eum qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut quomodo sermo Dei fidelis est et omni acceptione dignus, sic et ille talem se praebeat, ut omne quod loquitur, fide dignum existimetur, et verba ipsius sint regula veritatis, ac desiderio charitatis amplectatur hujusmodi sermonem, quo possint audientes doceri, ut potens sit in doctrina sana exhortari eos ad bene agendum. Sana doctrina dicitur, ad distinctionem languidae infirmaeque doctrinae. Potens sit et arguere eos qui contradicunt, id est haereticos vel Judaeos et saeculi istius sapientes, sive etiam malos catholicos, qui moribus contradicunt, id est non loquendo, sed male vivendo. Nam praecipitur illis ut non fornicentur, et fornicantur; praecipitur illis ut non rapiant, et rapiunt; sicquae caetera mala a quibus prohibentur, faciunt: et ita non lingua, sed vita semper doctrinae sanctae contradicunt. Superiora quidem quae in episcopi virtutibus posuit, ad vitam pertinent: hoc vero quod ait, ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere, ad opus praedicationis refertur. Quia si episcopi tantum sancta sit vita, sibi potest prodesse sic vivens; porro si doctrina et sermone fuerit eruditus, potest caeteros quoque instruere; nec solum suos instruere, sed adversarios repercutere; qui nisi refutati fuerint atque convicti, facile quaerunt simplicium corda pervertere. Hic locus adversus eos facit, qui inertiae se et otio ac somno dantes, putant peccatum esse si Scripturas legerint, vel negligunt eas legere; et eos qui in lege Domini meditantur die ac nocte, quasi garrulos inutilesque contemnunt, non animadvertentes Apostolum post catalogum conversationis episcopi, etiam doctrinam similiter praecepisse.
13.2.5
« Sunt enim multi et inobedientes, vaniloqui et seductores, maxime autem qui de circumcisione sunt, quos oportet redargui, qui universas domos subvertunt, docentes quae non oportet turpis lucri gratia. Dixit quidam ex illis proprius eorum propheta. Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri. Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide, non intendentes Judaicis fabulis, et mandatis hominum aversantium se a veritate.»
13.2.6
Ideo qui ordinatur episcopus, debet esse potens arguere eos qui contradicunt, quia sunt multi, latam viam quae ducit ad perditionem ambulantes, et divinis mandatis inobedientes. Qui ergo futurus est ecclesiae princeps, habeat eloquentiam cum vitae integritate sociatam, ne opera absque sermone sint tacita, vel dicta factis deficientibus erubescant, maxime quia sunt non pauci, sed multi, nec acquiescentes, sed inobedientes; vaniloqui, id est vanas factas[ fabulas?] praedicantes; et seductores, id est alios a veritate in errorem post se trahentes, sed illi maxime sic agunt, qui sunt de circumcisione, id est qui ex Judaeis ad baptismum venerunt, nec carnales observantias legis deseruerunt, hi tunc temporis nascentem Christi ecclesiam subvertere nitebantur, et introducere legalia praecepta. Nam sine Scripturae auctoritate garrulitas eorum non haberet fidem, ubi viderentur perversam doctrinam suam divinis testimoniis roborare, quos oportet redargui, id est tales homines doctores ecclesiae debent ratione Scripturarum superare, et silentium illis imponere pondere testimoniorum, qui non unam vel paucas domos, sed universas cum dominis familiisque subvertunt, id est a statu fidei subruunt, docentes ea quae non oportet ob gratiam turpis lucri, id est quasi sub specie consulendi, agentes negotium decipiendi propter pecuniae quaestum, docent ea quae non oportet, id est ciborum differentias, et otium Sabbati jamdudum aboliti, atque circumcisionis injuriam, et utinam zelo fidei talia docerent, ex parte enim aliqua posset eis ignosci, atque dici quod aemulationem Dei haberent, sed non secundum scientiam. Sed quia venter est Deus ipsorum, turpis lucri gratia volunt proprios facere discipulos, ut quasi magistri a sectatoribus alantur sive pecunias accipiant. Possumus et aliter intelligere turpe lucrum, quia omnes haeretici dum perversa docent, lucratores hominum se solent asserere, cum non lucrum, lucrum sit, sed perditio, animas interficere deceptorum. Econtra qui errantem fratrem suum juxta Evangelium corripuerit, si fuerit ille conversus lucratus est eum. Quod enim majus vel pretiosius lucrum esse potest, quam si humanam animam quis lucretur? Omnis igitur doctor ecclesiae, qui ad Christi fidem recta ratione persuadet, honestus lucrator est. Et omnis haereticus qui fraudulentis sermonibus homines fallit, loquitur quae non oportet turpis lucri gratia. Sequitur: Dixit quidam ex illis, etc. Quantum ad textum sermonis et continentiam loci pertinet hoc quod ait: Dixit quidam ex illis proprius eorum propheta, videtur ad eos referri, de quibus praemissum est: Maxime qui de circumcisione sunt, quos oportet redargui, qui universas domos subvertunt, docentes quae non oportet turpis lucri gratia; ut sequatur, dixit quidam ex illis proprius eorum propheta: Cretenses semper mendaces, etc. Sed quia in illo prophetarum qui apud Judaeam vaticinati sunt, hic hexameter versus reperitur:
13.2.7
Κρῆτες ἀεὶ ψεῦσται, κακὰ θηρία, γαστέρες ἀργαί, referatur( si placet) ad superiora, ubi dictum est:« Reliqui te Cretae, ut ea quae desunt corrigas,» ut sequatur, dixit quidam ex illis proprius eorum propheta, id est Cretensium. Quia vero multa in medio sunt, et hoc absurdum fortasse videtur, ideo cum his superioribus, quae minora sunt, aliter aptandum est, ut legamus: Sunt enim multi et inobedientes, vaniloqui et seductores, maxime autem qui de circumcisione sunt; quos, scilicet multos et inobedientes, vaniloquos et seductores, cum his qui de circumcisione sunt oportet redargui, qui universas domos subvertunt, docentes quae non oportet, turpis lucri gratia. Dixit quidam ex illis proprius eorum propheta; Cretenses semper mendaces, ut id quod dictum est, proprius eorum propheta, non specialiter ad Judaeos, et eos qui de circumcisione sunt, referatur: sed ad multos et inobedientes, vaniloquos et seductores; qui utique quia in Creta erant, Cretenses fuisse credendi sunt. Qui quod vaniloqui sunt, quidam proprius eorum propheta sic praenuntiavit, Cretenses semper mendaces. Et quod sint seductores, atque domos subvertant, ita subnexuit malae bestiae. Et quod temporalis lucri gratia doceant ea quae non oportet, ita subjecit, ventres pigri. Mendaces quippe sunt et malae bestiae et ventres pigri, quia falsa persuadent, et ferarum ritu sanguinem sitiunt deceptorum, et non cum silentio operantes suum panem manducant, quorum Deus venter est, et gloria in confusione ipsorum. Dicitur autem iste versus in Epimenidis Cretensis poetae oraculis reperiri, quem nunc Apostolus sive alludens prophetam vocat, quod scilicet tales Christiani tales merentur habere prophetas, quomodo prophetas Baal, et quoscunque otiosos prophetas Scriptura commemorat, sive vere, quia de oraculis scripserat atque responsis, quae et ipsa futura praenuntient, et ea quae ventura sunt, multo ante praedicant. Denique tempore ex illo exstabat oraculorum titulo praenotatus liber quidam Epimenidis, quem, quia videbatur divinum aliquid repromittere, propterea Apostolum arbitror inspexisse, ut videret quid in eo promitteretur, et in tempore usum versiculo scribentem ad Titum, quia erat Cretae, ut falsos doctores Cretensium proprio insulae suae auctore contereret. Non tamen totum opus Epimenidis, quod de oraculis scripserat, per unum versiculum confirmavit; sed Cretenses tantum mendaces vitio mentis increpavit ob ingenitam mentiendi facilitatem, de propriae gentis eos auctore confutans. Nam nemo est tam sicarius, tam parricida, tam veneficus, qui non aliquid boni aliquando fecerit. Ergo si unum bonum illius videntes laudaverimus, necesse erit ut et caetera quae male agit, laudemus? absit! Et si inimicus adversum nos jurgitet et clamitet, nonne inter verba simultatis et rixae aliquid loquitur veritatis, quod et a nobis quoque adversum quos loquitur, non usquequaque reprehenditur? Sic et Epimenides non ideo vera dixit omnia, quae in carminibus ejus continentur, quia caeterae res fallaces sunt, sed in eo tantummodo verum locutus esse probatur, quia ingeniti Cretensium mendacii vitium expressit, et eos malas bestias pro crudelitate, et ventres pigros pro commessatione et otiositate vocavit. Unde Apostolus considerate et circumspecte loquens, adjunxit: Testimonium hoc verum est. Non totum carmen de quo testimonium sumptum est, non universum opus, sed tantum hoc testimonium, hic versiculus. Nam qui in una tantum poematis parte consensit, caetera confutasse credendus est. Verum est, inquit, testimonium hoc, quia tales sunt Cretenses, quales illos esset testatur, licet non omnes. Quam ob causam, id est quia tales sunt, increpa illos non molliter, ut soles, sed dure, id est dura eorum corda penetret increpatio dura, ut sani sint in fide, id est ut mens eorum non infirmetur in fide, sed convalescat, et omnem languorem perfidiae procul repellat a sua fide. Sani, inquam, sint in fidei puritate, quae nullo tabescit languore perfidiae, non intendentes Judaicis fabulis, quasi magistri Judaeorum sine auctoritate Scripturarum, et sine ulla assertione rationis docent, et mandatis non Dei, sed hominum, id est Judaeorum, humana tantum et carnalia sapientum, aversantium se a veritate spiritualis intelligentiae. Si quis post adventum Christi conciditur, non circumciditur, sed Judaicis servit fabulis, et mandatis hominum adversantium se a veritate. Non enim qui in manifesto Judaeus est, neque quae in manifesto in carne circumcisio, sed qui in occulto Judaeus est, et circumcisio cordis in spiritu, non littera. Si quis pascha agit, non in azymis sinceritatis et veritatis, ut exterminet ex anima sua omne vetus fermentum malitiae et nequitiae, iste attendit fabulis, et sequitur umbras veritate neglecta. Si quis non resurgens cum Christo, nec quaerens ea quae sursum sunt, sed quae super terram sunt, dicit:« Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque attractaveritis, quae sunt omnia in interitu ipso usu, secundum praecepta et doctrinas hominum,» iste fabulis est intentus, et observat mandata hominum, umbram tenentium et veritati terga vertentium. Unde et subditur:
13.2.8
« Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum, sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia. Confitentur se nosse Deum, factis autem negant, cum sint abominati et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi.»
13.2.9
Quia superius, dixerat, sunt enim multi et inobedientes, vaniloqui et seductores, maxime qui de circumcisione sunt, et de his qui ab eis seducti fuerant, consequenter addiderat, increpa illos dure, ut sani sint in fide, non intendentes Judaicis fabulis, et mandatis hominum aversantium se a veritate, et putabant inter cibos esse distantiam, ut aliqui mundi et aliqui essent immundi, propterea nunc subjungit: Omnia munda mundis, id est omnia ciborum genera secundum naturam sunt munda, et apud illos nihil habent immunditiae, qui in Christum credunt, et sciunt omnem creaturam Dei bonam esse, et nihil abjiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur. Mundis quidem munda sunt omnia, sed coinquinatis, id est carnaliter legem intelligentibus et infidelibus, id est tempus gratiae a legis tempore non discernentibus, nihil ciborum est mundum, quia et his quae respuunt, et his quae sumunt, non sancte nec juste utuntur; sed inquinatae sunt fetore infidelitatis; et mens, id est ratio eorum et conscientia, id est cordis arcanum. Propterea etiam quae munda sunt per naturam, eis immunda fiunt. quia pro qualitate vescentium et mundum mundis, et immundum contaminatis fit. In nobis itaque est vel munda comedere vel immunda. Si enim mundi sumus, munda nobis est creatura. Si autem immundi et infideles, fiunt nobis universa immunda, vel propter inhabitantem in mente nostra haeresim, vel propter conscientiam delictorum. Nihil est talibus mundum, qui tantum voce confitentur se nosse Deum, sed factis negant eum, cum sint abominati, id est ab humanitate destituti bestialiter vivendo; et incredibiles, id est indigni quibus debeat credi, quia toties sunt in mendacio deprehensi. Hi, quorum polluta est mens et conscientia, Deum verbis confitentur, factis autem negant, juxta illud Isaiae:« Populus hic labiis me honorat, cor eorum longe est a me.» Quomodo enim quis labiis honorat et corde recedit, ita sermone Deum quis confitens, operibus negat. Talis quisque merito dicitur abominatus, id est nulla veritatis ratione persuasus; et incredibilis, id est nolens credere divinis praeceptis, ut eis obediat; et ad omne opus bonum reprobus, quo scilicet etiam ea quae naturali bonitate superatus forte bona fecerit, non sint bona, dum mentis perversitate sunt reproba. Tales enim aut prava sunt quae faciunt, aut recta opera non recto corde sectantur. Non enim de suis operibus retributiones perpetuas, sed transitorios favores quaerunt, vel haeretico sensu quae operantur faciunt. Aestimant quidam in eo tantum negari Deum, si in persecutione quis a gentilibus comprehensus, se negaverit esse Christianum. Ecce Apostolus omnibus factis quae perversa sunt, Deum, asserit denegari. Deus charitas est, et per odium negatur charitas. Christus sapientia est, Justitia, veritas, sanctitas, fortitudo, et his similia; per insipientiam negatur sapientia, per iniquitatem justitia, per mendacium veritas, per turpitudinem sanctitas, per imbecillitatem animi fortitudo. Et quotiescunque vincimur vitiis atque peccatis, toties Deum negamus; sicut econtrario quoties boni quid agimus, toties Deum confitemur. Nec arbitrandum est, in die judicii illos tantum a Dei Filio denegandos, qui in martyrio Christum negaverunt, sed per omnia opera et sermones atque cogitationes, Christus vel negatus negat, vel confessus confitetur.
13.3.1
IN EPISTOLAM AD TITUM. CAPUT II.
13.3.1
« Tu autem loquere quae decent sanam doctrinam. Senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia. Anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes, ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant; prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei. Juvenes similiter exhortare, ut sobrii sint in omnibus. Teipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina, in integritate, in castitate, in gravitate, verbum sanum, irreprehensibile, ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis. Servos dominis suis subditos esse in omnibus, placentes, non contradicentes, non fraudentes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes, ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus.»
13.3.2
Illi docent, ut supradictum est, quae non oportet, sed tu loquere ea quae decet ut loquaris, id est sanam doctrinam, quae nullum erroris aut vitiorum in se languorem habeat, sicut haereticorum vel philosophorum doctrina, quae dum ab aliis vitiis retrahit, saepe ad alia impellit. Sola enim Christiana doctrina ab omni languore vitiorum et errorum sanat. Generaliter Apostolus Tito praeceperat, quid ipse deberet loqui ad cunctos, in eo quod ait: Tu autem loquere quae decent sanam doctrinam, et nunc per singulas species quid unamquamque aetatem deceat, exponit. Primum senibus viris convenientia demonstrat, deinde anus quid deceat, tertio quae adolescentibus apta sint, tam majoribus quam feminis, licet in praecepto mulierum vetularum de adolescentibus feminis mandata subjecerit, ut non tam ipse doceret adolescentulas, quam quid a vetulis docerentur, exponeret, extremo de servis praecipit. Et per singulas aetates atque conditiones sic decenter praecepta constituit, ut sermo ejus vitae morumque sit regula. Loquere, inquit, ea quae decet ut tu loquaris, qui doctor ecclesiae Christi constitutus es, videlicet ut senes sint sobrii, id est in cibo et potu temperati, ut aetatis gravitas morum gravitatem habeat, et modum servare sciat, et sint pudici, ne in ultima aetate luxurient, ne jam frigido ad libidinem sanguine, exemplo sint adolescentibus ad ruinam, et sint prudentes in respuendis vel cavendis malis, et eligendis atque faciendis bonis, ut cum solerti discretione faciant omnia. Sint etiam sani in fide, ut nullo infidelitatis vel perfidiae languore infirmentur, sed sint valentes in fide, sicut« justus qui ex fide vivit,» et sicut Abraham qui non infirmatus est fide, nec in repromissione haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo, plenissime sciens, quia quaecunque promisit, potens est et facere, et sint sani in dilectione. Sanus est in dilectione, qui Deum diligit ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente, et proximum tanquam seipsum. Qui sanus est in dilectione,« non aemulatur, non inflatur, non agit perperam, non inhoneste, non ad iracundiam concitatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate; congaudet autem veritati, omnia sustinet, omnia credit, omnia sperat, omnia praestolatur.» Languor autem dilectionis est, quando abundante iniquitate refrigescit charitas. Hoc frigore charitatis et Amnon in sorore sua Thamar obriguit. Timendum ergo, ne forte et nos hac infirmitate charitatis aliquando tabescamus. Nonnunquam enim evenit, ut primum a nobis in virginem, aut in quemlibet feminam sit sancta dilectio, et cum mollita mens fuerit in affectus, paulatim sanitas charitatis languore pallescat et infirmari incipiat, et diligentem ad extremam mortem ferat. Unde Timotheo caute praecepit Apostolus, ut exhortetur adolescentulas in omni castitate. Omnis enim castitas in carne et spiritu et anima est, ne scandalizetur oculus, ne in pulchritudine vultus feminei pendeamus, ne blanda nos audire verba delectet, ne ad singulos sermones mens prius dura marcescat. Caveant ergo non solum juvenes, sed et senes, ne per sanitatem dilectionis introeat morbus charitatis; et per amorem sanctum fiat non sancta dilectio, quae illos pertrahat ad gehennam. Sint et sani in patientia, ut nullo languore impatientiae vel murmurationis infirmentur, cum pertulerint adversa; sed glorientur in tribulationibus, et omne gaudium existiment, cum in tribulationes varias inciderint. Anus similiter doce. Quamvis apostolus Petrus moneat, ut viri uxoribus suis tanquam infirmiori vasculo honorem tribuant, non tamen arbitrandum est, quod uxor quae corporis vasculum habet infirmum, statim et anima infirmior sit. Unde et nunc praecipitur eis, ut in ipsis quoque illud Apostoli compleatur:« Virtus in infirmitate perficitur,» et dicitur ut et omnia habeant, quae senibus viris sunt praecepta communiter, in eo scilicet quod ait: Anus similiter, hoc est ita ut viri senes, in omnibus sobriae sint et pudicae atque prudentes et sanae in fide et dilectione et patientia. Et pro sexu suo hoc habeant proprium, ut sint in habitu, sancto, ut ipse quoque earum habitus et vestitus et incessus atque motus et vultus ac sermo et silentium, quamdam sacri decoris praeferant dignitatem. Et quia hoc genus muliercularum solet esse garrulum, ideo subditur non sint criminatrices, id est aliis male loquentes, ne ipsae quae adolescentiam jam transgressae sunt, de adolescentularum aetatibus disputent, et dicant, illa sic ornatur, illa sic comitur, sic procedit, amat illum, amatur ab illo, cum etsi haec vera sint, non tam apud caeteros debent infamare, quam ipsam secrete Christi charitate corripere; et magis docere ne faciat, quam in publico accusare quod fecerit. Solent autem hae aetates, quia corporis frixere luxuria, licet quaedam nec pudicae fiant, vino sedare pro libidine. Unde a nimio potu vini prohibentur, quia quod in adolescentibus libido, hoc in senibus ebrietas est, et expresse dicitur, non vino multo servientes. Servitus enim quaedam est et extrema conditio, vino sensus hominis occupari, et suum non esse, sed vini. Quia igitur docuit quales primo anus esse deberent, et post illas, quae cum senibus viris habent communia, et propria eorum exposuit, ut in habitu honesto et sancto sint, nec aliarum criminatrices, nec vino proprios sensus occupantes, nunc consequenter doctrinae ejus frena permittit, ut cum tales fuerint, docendi habeant libertatem, ut scilicet sint bene docentes, id est ea quae bona sunt, ut doceant prudentiam, id est discretionem boni et mali, ut bonum fiat, et malum caveatur, et hanc prudentiam doceant adolescentulas; licet enim alio loco dixerit:« Docere autem mulieribus non permitto,» sic intelligendum est, ut in viris sit illis doctrina sublata. Caeterum adolescentulas doceant quasi filias suas, ut ament viros suos, et diligant filios suos. Quae doctrina est amare viros, cum hoc non in eloquio docentis, sed in corde amantis sit constitutum? Vult ergo eas amare viros suos caste, vult inter virum et mulierem esse pudicam dilectionem, ut cum pudore et verecundia et quasi necessitate sexus reddat potius debitum viro, quam ipsa exigat ab eo, et operam liberorum ante oculos Dei et angelorum perpetrare se credat. Filios autem ita diligunt, si eos in Dei disciplina erudiant. Caeterum nolle eos contristare docendo quae bona sunt, et libertatem tribuere peccandi, non est amare filios, sed odisse. Doceant et vetulae juvenculas esse prudentes, ut licet corpore sint adolescentes, mente tamen per prudentiae acumen sint bene callentes, et doceant eas esse castas, quia adversus castitatem magis in aetate florenti pugnat inimicus, et virtus ejus omnis contra feminas in umbilico ventris est, et sobrias, ne per immoderatam potationem magis incalescant ad libidinem. Et habentes curam domus, et diligenter omnia procurent quae sunt in domo; et benignas, id est mites et clementes, quia poterat evenire ut diligentia domus austeritate regeretur, et per hoc apostoli praeceptum severior matrona fieret in servulos, ideo copulavit benignas, ut tunc se crederet mariti domum bene regere, si hoc benignitate impetraret a servulis, non terrore. Doceant eas et subditas esse viris suis, ne forte divitiis et nobilitate tumentes, Dei sententiae non meminerint, per quam subjectae sunt viris, ait enim mulieri.« Sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.» In quo consideranda est Scripturae sanctae prudentia, quia non viro Dominus ait: Dominaberis uxori tuae, sed ipsi mulieri dixit, quia« vir dominabitur tui,» ut illi praemium relinqueret obsequelae, dum in potestate ejus est, si Dei velit obedire praecepto, ut serviat viro, et subdita sit marito, ut scilicet et quodammodo esset libera servitus, et dilectionis plena, ideo serviens viro, quia metuit eum offendere. Cum vero caput mulieris vir sit, caput autem viri Christus, quaecunque uxor non subditur viro, id est capiti suo, ejusdem criminis rea est, cujus et vir si non subjiciatur Christo capiti suo, ideo sint subditae viris, ut non propter eas blasphemetur verbum Dei. Verbum enim Dei blasphematur, vel dum contemnitur, et pro nihilo ducitur prima Dei sententia, vel dum infamatur Christi Evangelium, qui contra legem fidemque naturae est, si ea quae Christiana est, et ex Dei lege subjecta viro, imperare ei desiderat, cum et gentiles feminae viris suis serviant cum communi lege naturae. Juvenes similiter exhortare. Sicut in eo quod supra praeceperat, dicens: habitu sancto similitudinem anuum diximus ad senes esse referendam, ita nunc in eo quod dicit, juvenes similiter exhortare, similitudinem juvenum ad anus et per anus ad senes arbitramur aptandam, ut senum habeant sobrietatem, et sint pudici ut illi, atque prudentes et sani in fide et dilectione et patientia, anuum autem sanctitatem habeant, neque criminatores sint, nec vino multo servientes, sed bene docentes. Proprium autem habeant, ut sint in omnibus sobrii, id est modum tenentes, et nullam superfluitatem sectantes, sicut saepe consueverunt juvenes. Vel secundum alios codices, pudici sint in omnibus, tam scilicet mente quam corpore, tam opere quam cogitatione, ut nulla sit in adolescente suspicio turpitudinis. Haec sicut hactenus digesta sunt, doce; et ut doctrina tua sit efficax, praebe teipsum exemplum bonorum operum, id est ita vive, ut sis omnibus forma bene vivendi, et qui te viderint, legant in operibus tuis velut in libro quid agere debeant. Nihil enim prodest, aliquem exercitatum esse in dicendo, et ad loquendum trivisse linguam, nisi plus doceat exemplo doctrinae quam verbo. Denique qui impudicus est, quamvis disertus sit, ad castitatem audientes cohortetur, sermo ejus est infirmus ac auctoritatem non habet cohortandi; sicut econtrario, quamvis sit rusticanus et tardus ad loquendum, si castus fuerit, exemplo suo homines potest ad vitae similitudinem impellere. Praebe, inquit, teipsum exemplum in doctrina, ut alii exemplo tuo quae recta sunt doceant; et in integritate, ut integritas animi tui nec amore laudis hominis corrumpatur, nec acceptione pecuniarum, nec qualibet alia re, similiterque caeteri exemplo tuo servent incorruptam mentis integritatem. Et in castitate, ut alii exemplo tuo castitatem custodiant. Vel in integritate intemerati corporis, ut et alii exemplo tuo virginitatis integritatem perpetuo servent, et in castitate caeteri qui virgines non sunt, ut vel post amissionem integritatis, servent munditiam castitatis. Ex hoc Titum aestimo, priusquam carnis opere occuparetur Evangelio credentem accepisse baptisma, et virginem permansisse; et ideo nunc ab Apostolo, ut in integritate formam sui praebeat, commoneri. Quam quidem integritatem in Timotheo non videmus. Nam cum ei diceret:« Nemo adolescentiam tuam contemnat, sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate,» de integritate tacuit, et tantum posuit castitatem. Castitas autem et in caelibatu absque virginitatis integritate potest intelligi, et in gravitate sis exemplum caeteris, ut gravitas maturitatis in sermone in incessu tuo atque in moribus semper tuis appareat, et verbum tuum praebe sanum irreprehensibile, ut sermo tuae praedicationis, vel etiam communis locutionis, nec ullum habeat in se languorem vitiorum, nec possit ab aliquo reprehendi. Non quo ullus tantae facundiae et prudentiae sit, ut a nemine reprehendatur; reprehenduntur enim apostoli et Evangelistae ab haereticis et gentilibus, sed quo nihil dignum reprehensione dicat vel faciat, licet adversarii sint ad reprehendendum parati. Vel secundum alios codices, verbo sano et irreprehensibili praebe te exemplum fidelibus, et hoc ita fac, ut is qui ex adverso est, id est quilibet infidelis ac lividus, vereatur in nos dentem injicere, nihil habens malum dicere de nobis, id est nihil mali inveniens quod de nobis dicat, id est vitae et doctrinae nostrae sanitate perterritus, non audeat nos accusare, hoc est, nihil verisimile in accusatione confingere, et revera usque hodie quidam in nonnullis ecclesiis, quanquam rarius inveniantur, tantae sunt gravitatis et continentiae, ut et ab adversariis habeant testimonium. Nemo enim est tam immoderatae impudentiae, ut solis radios possit accusare tenebrosos, et clarum lumen caligine noctis offundere. Potest is qui ex adverso est, et diabolus intelligi, qui est accusator fratrum nostrorum, ut in Apocalypsi Joannis legimus. Qui cum nihil invenerit mali quod objiciat nobis, erubescet criminator, et non poterit criminari. Diabolus enim criminator interpretatur. Servos etiam doce dominis suis subditos esse, ne occasione spiritualis libertatis quam in Christo consecuti sunt, erigantur contra carnales dominos suos, sed humiliter eis subjiciantur in omnibus. Quoniam Salvator qui ait:« Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos,» nullam conditionem vel aetatem aut sexum a beatitudinis accessu repellit, ideo nunc apostolus eis et servis praecepta constituit, scilicet ut parti Ecclesiae membrisque Christi; et quomodo superius quid Titus senes et anus et adolescentulas ac juvenes docere deberet, exposuit, ita nunc quae praecepta servis tradat, ostendit. Primum, ut subditi sint dominis suis in omnibus, in his videlicet quae non sunt contraria, ut si carnalis dominus ea jubet quae non sunt Deo contraria, subjiciatur servus domino; si autem contraria praecipit, magis obediat spiritus quam corporis domino, et sint placentes, quod ex Graeco significat ut complaceant sibi, ne videlicet super conditione sua videatur eis Dei iniqua sententia. Sed quomodo pauper juxta mensuram suam salvari potest, et mulier in sexus infirmitate a regno non excluditur, et omnis conditio secundum ordinem suum beatitudinem adipisci potest, ita et servi complaceant sibi quod servi sunt, et non idcirco putent se Deo servire non posse, quia subjecti sunt hominibus; sed in eo placere se credant voluntati Dei, si et dominis suis subditi fuerint in omnibus, et complacuerint sibi in conditione sua. Et non sint contradicentes mandatis dominorum suorum, quia solet esse maximum servorum vitium dominis contradicere, et cum aliquid jusserint, mussitare. Sed a Christianis servis auferenda est hujusmodi passio. Si enim quae Dominus imperat, necesse habet servus implere, cur hoc ipsum non cum bona faciat voluntate, sed et Dominum offendat, et tamen faciat quod jubetur. Neque sint fraudantes, quia et hoc vitium solet esse servorum, ut dominis suis fraudes faciant, furando res eorum, et infideliter illis serviendo. Non sint ergo fraudantes, id est fraudulenter ex rebus dominorum aliqua minuentes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes, ut appareat eos fideliter in omnibus agere. Et hoc ideo, ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus. Si enim apud carnales dominos in minimo fideles fuerint, incipient eis apud Deum majora committi. Ornat autem doctrinam Dei, qui ea quae conditioni suae apta sunt, facit; e diverso confundit eam, qui non est subjectus hominibus, cui conditio sua displicet qui contradictor atque fraudator in nullo fidem bonam ostendit. Quomodo enim potest fidelis esse in substantia Dei, id est in doctrina ejus, qui carnali domino fidem exhibere non potuit? vel hoc quod additur, ut doctrinam Dei ornent in omnibus, non solum ad servos referendum est, sed et ad omnes superius nominatos, ab eo loco ubi dictum est, senes ut sobrii sint, quatenus scilicet ut senes et anus et adolescentulae et juvenes atque servi, ornent quasi margaritis operibus bonis doctrinam Dei nostri.
13.3.3
« Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie et juste et pie vivamus in hoc saeculo, exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum.»
13.3.4
Post catalogum doctrinae ad Titum, ubi descripserat, quid senes, quid anus, quid adolescentulas, quid juvenes, quid ad extremum servos admonere deberet, recte nunc addit, quia apparuit vel illuxit gratia Dei Salvatoris omnibus hominibus. Non est enim aliqua differentia liberi et servi, graeci et barbari, circumcisi et praeputium habentis, viri et mulieris; sed cuncti in Christo unum sumus, universi ad regnum Dei vocamur, omnes post offensam patri nostro reconciliandi sumus non per merita nostra, sed per gratiam Salvatoris, vel quod Dei Patris vivens et subsistens gratia ipse sit Christus, vel quod Christi Dei Salvatoris haec sit gratia, et non nostro merito salvati sumus, secundum quod alibi dictum est:« Pro nihilo salvos facies illos.» Ideo servi bene vivendo debent ornare doctrinam Dei, quia gratia Dei per quam doctrina possit impleri, apparuit omnibus hominibus. Et cum omnibus, utique servis. Vel ideo debes omnis aetatis et sexus et conditionis homines ad bene vivendum monere, quia gratia Dei Salvatoris, id est gratis datus nobis Filius Patris, humanum genus salvare volentis, apparuit per fidem omnibus hominibus, senibus et juvenibus, maribus et feminis, liberis et servis, nullumque a sua cognitione exclusit. Vel gratia Dei Salvatoris, id est gratia Domini Jesu Christi, genus humanum gratis per baptismum salvare cupientis, apparuit per illuminationem Evangelii omnibus hominibus, nullum excipiens, nullum qui cordis oculos aperire velit, praeteriens. Gratia dico erudiens nos, id est ex rudibus provectos faciens, et perfecte instruens nos, ut abnegemus impietatem, id est infidelitatem paganorum et perfidiam haereticorum, et saecularia desideria, id est cupiditates voluptatum hujus saeculi. quae decipiunt multos catholicorum. Impietas enim est, ubi fidei pietas non est, saecularia vero desideria sunt, quae a mundi istius principe suggeruntur; et cum sint saeculi, cum saeculi hujus nube pertranseunt. Qui impius antea fuit. si conversus ad Christum factus est pius, iste impietatem abnegavit. Si luxuriosus quisque ad continentiam vitam mutavit, abnegavit saeculi desideria. Si avarus quisque ambire jam desiit, et largiri didicit propria, qui aliena rapiebat, abnegavit desideria saeculi. Nam qui esuriunt et sitiunt justitiam, quia gaudia patriae coelestis appetunt, isti videlicet illecebrosa desideria praesentis saeculi quae assequebantur, jam abnegaverunt, abnegantes ergo impietatem et saecularia desideria, vivamus in hoc saeculo tam fragili sobrie et juste contra saeculi desideria, et pie contra impietatem. Sobrie autem quantum ad nos, et juste erga proximum, et pie erga Deum. Sobrie, id est temperanter vivamus, ut modum servemus, et a vitiis nos abstineamus; et juste, ut opera justitiae per observantiam mandatorum Dei faciamus; et pie, ut in fidei pietate perseveremus, sive pium cor erga compassionem afflictionis proximorum habeamus; nos dico exspectantes pro his beatam spem supernae retributionis, id est exspectantes beatitudinem, quam pro bonis speramus. Hanc abstinentiam in tempore praesentis vitae velut in quadragesima debemus omnes observare. Jejunium enim magnum et generale est, abstinere ab erroribus et illicitis saeculi voluptatibus, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie, juste, et pie vivamus in hoc saeculo. Huic jejunio subnectitur merces, dum ait: simus exspectantes beatam spem. In hoc igitur saeculo quasi quadragesimam abstinentiae celebramus, cum ab impietate et illicitis voluptatibus abstinemus, et bene vivimus. Sed quia hic abstinentia sine mercede non erit, exspectamus illam spem beatitudinis. Non ergo in praesenti vita retributionem quaeramus, sed toto corde simus exspectantes beatam spem aeternae remunerationis, et adventum gloriae magni Dei, quando veniet in nubibus cum virtute magna et gloria, et cognoscetur magnus Deus, qui in primo adventu visus est parvus homo. Exspectemus adventum hujus magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi, quia qui magnus Deus reprobis sentietur, nobis Salvator esse dignabitur. Est et ordo sensuum. Exspectemus adventum gloriae Jesu Christi magni Dei, et Salvatoris nostri. Quem idcirco debemus exspectare et salutem ab eo sperare, quia non aliud pretium dedit pro nobis qui tenebamur a diabolo capti, sed semetipsum qui tantus est, ut pretioso sanguine nos redimeret, quia ejus eramus. Nam aliena dicimur emere, nostra vero redimere. Redimeret nos ab omni iniquitate, ut nulla jam iniquitas nobis dominaretur, id est nullum peccatum, sicut Joannes ait:« Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit, et peccatum est iniquitas,» et mundaret sibi populum, id est ut non solum a jugo diaboli et iniquitatis nos redimeret, sed et mundaret nos, abluendo sordes peccatorum nostrorum in baptismo, et sic faceret nos populum sibi acceptabilem vel( sicut in graeco habetur) peculiarem, populum dico, sectatorem sive ut Graecus habet, aemulatorem bonorum operum. Redemit ergo nos sanguine suo, ut sibi Christianum populum peculiarem et acceptum faceret, et horum sectator esset, ut in his perseveraret.
13.3.5
« Haec loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat.»
13.3.6
Hoec quae dicta sunt de apparitione gratiae et abnegatione impietatis, et quod Dominus seipsum dedit redemptionem pro nobis, ut nos liberaret ab iniquitate, et mundaret sibi populum peculiarem sectatorem bonorum operum, loquere ignorantibus, et exhortare scientes ut ita vivant, et argue, id est convince contemptores vel resistentes. Et haec age cum omni imperio, id est cum imperiosa auctoritate. Imperii nomine non dominationem potentiae, sed auctoritatem suadet vitae. Cum imperio quippe docetur, quod prius agitur quam dicatur. Nam doctrinae fiduciam subtrahit, quando conscientia praepedit linguam. Non ergo ei potestatem clarae locutionis, sed fiduciam insinuat bonae actionis. Unde et de Domino scriptum est:« Erat enim docens sicut potestatem habens, et non sicut scribae et Pharisaei.» Singulariter namque ac principaliter solus ex potestate bona locutus est, quia ex infirmitate mala nulla commisit. Ex divinitate quippe potentiam habuit, id quod nobis per humanitatis suae innocentiam ministravit. Ob hoc et jubetur Titus et loqui, et exhortari, et arguere cum omni imperio, quia valde mitis erat, et propter nimiam lenitatem poterat sermo ejus inefficax esse, nisi per auctoritatem imperii ferventius juberetur. Quod autem imperii nomine, sicut praemisimus auctoritas vitae principaliter designetur, ex eo declaratur quod protinus additur: Nemo te contemnat, id est nolo te talem exhibeas, ut merito possis ab aliquo contemni. Vel nemo te contemnat, id est nemo eorum qui in ecclesia sunt, te segniter agente sic vivat, ut se putet esse meliorem, et te despiciat velut inferiorem. Qualis enim aedificatio erit discipuli, si intelligat magistro se esse majorem. Unde non solum episcopi, presbyteri et diacones debent magnopere providere, ut cunctum populum cui praesident, conversatione et sermone praecedant, sed et inferior gradus, exorcistae, lectores, aeditui, et omnes omnino qui domui Dei serviunt, quia vehementer Ecclesiam Dei destruit, meliores laicos esse quam clericos.
13.4.1
IN EPISTOLAM AD TITUM. CAPUT III.
13.4.1
« Admone illos principibus et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse, neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.»
13.4.2
Quia superius dixerat, tantum servos dominis suis subditos esse debere, putaret forsitan aliquis, quod illi qui non essent de servili conditione, nemini deberent esse subditi, et ideo nunc dicit: Admone illos, licet a servili conditione sint alieni, tamen subditos esse, id est ut sint subditi principibus, id est regibus, quia, prima et maxima sunt populi capita; et potestatibus, id est ducibus, consulibus, tribunis et similibus, qui potestatem super alios habent. Ob hoc etiam fortassis ista jubet, quia Judae Galilaei per illud tempus adhuc dogma vigebat, et habebat plurimos sectatores, cujus et in Actibus apostolorum fit mentio. Qui inter caetera hoc quasi probabile proferebat ex lege, nullum debere dominum nisi solum Deum vocari, et eos qui ad templum decimas deferrent, Caesari tributa non reddere. Quae haeresis tantum creverat, ut et Pharisaeorum, et populi partem multam conturbaret, ita ut ad Dominum quoque nostrum referretur haec quaestio, Licet tributum dare Caesari an non? Quibus ipse prudenter cautequae respondens, ait:« Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo.» Cui responsioni nunc Apostolus congruens, docet principibus et potestatibus credentes debere esse subjectos, etsi sint infideles, quibus indignum se subdere judicabant et dicto eorum obedire, ne oporteat illos violentia cogi, et quia poterat his qui tormenta formidabant, occasio ad negandum dari, dum juxta Apostoli praecepta assererent se principibus et potestatibus esse subjectos et facere quod juberent, propterea subjunxit, ad omne opus bonum paratos esse. Si bonum est, inquit, quod jubet imperator aut praeses, paratus sit obedire jubenti. Si vero malum est et contra Deum, quod praecipit, responde ei, quia« obedire oportet Deo magis quam hominibus.» Hoc ipsum et de servis intelligamus apud dominos, et de uxoribus apud viros, et filiis apud parentes, sive carnales, sive spirituales, quod in illis tantum eis debeant subjici, quae contra Dei mandata non fuerint. Potest et ita distingui, dicto obedire ad omne opus bonum, ac deinde alius sensus sit, paratos esse. Paratos autem esse, ut omnia quaecunque evenire possunt, sibi in animo praefigurent; et cum acciderint, nihil quasi novum sustineant, sed praeparati sint ad omnia. Admone illos neminem blasphemare, quia plebs saepe detrahit rectori suo, et male loquitur de eo. Sed nec fideles perversum principem blasphemare debent, ne premantur et affligantur ab illo. Non tamen simpliciter accipitur, neminem blasphemare. Neque ait, neminem hominem blasphemare, sed absolute, neminem, id est non hominem, non angelum, non aliquam creaturam Dei. Omnia quippe a Deo facta sunt bona valde, nec omnino Christi discipulis convenit, ut aliquem blasphement aut maledicant. Non litigiosos esse, sed modestos. Si enim sumus filii pacis, et volumus super nos pacem requiescere, et accessimus ad Jerusalem coelestem quae ex pace nomen accepit, cum his qui oderunt pacem, habeamus pacem; et quantum in nobis est, cum omnibus hominibus pacati simus, non solum cum modestis, sed et cum rixosis, quia nulla virtus est ferre mansuetos, locumque demus irae. Non ergo decet Christianos esse litigiosos, sed modestos, id est temperatos, ne prorumpentes in iram, blasphement aliquem, vel infidelem appellent canem, vel diaboli filium, nec aliquid hujusmodi per iram dicant vel faciant. Et ostendentes omnem mansuetudinem ut non solum in corde sint mansueti, id est mites et tractabiles, sed et foris aperte demonstrent omnem mansuetudinem in incessu suo, atque in verbis et operibus suis. Hanc ostendant non ad quosdam, sed ad omnes homines, tam bonos quam malos; ad bonos, ut perficiat: ad malos, ut resipiscant. Non quo vanae gloriae desiderio nos esse mansuetos omnibus hominibus ostendere debeamus, sed quia dum omnes ferimur, et injuriae vicem non rependimus, ipsa opera notiora fiant universis. Potest aliquis ob jactantiam et opinionem vulgi auramque popularem, simulare apud quosdam mansuetudinem, et fingere bonitatem; sed ubi non est vera et germana et solida mansuetudo, nescio an eum esse mansuetum possit omnibus persuaderi.
13.4.3
« Eramus enim aliquando et nos insipientes et increduli, errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.»
13.4.4
Idcirco neminem blasphemare debent, nec contra quemquam litigare, sed modestiam servare, et mansuetudinem omnibus ostendere, quia et hi qui nunc perverse videntur agere, forsitan convertentur a pravitatibus suis, sicut et nos conversi sumus. Nam et nos eramus aliquando, id est olim seu quandoque, insipientes, id est sapientiam divinae cognitionis non habentes; et increduli, id est non credentes quod de Deo credendum est; et errantes, id est credentes quod de Deo non est, putantes lucem tenebras, et tenebras lucem, putantes falsum quod verum est, et verum quod falsum est. Et eramus servientes, id est obedientes desideriis nostris, quia post concupiscentias nostras ibamus, et illicita desideria sequebamur, satisfaciendo illis prout poteramus; et voluptatibus variis serviebamus, id est voluptatibus carnis et voluptatibus gulae, ac voluptatibus mollium vestimentorum, et similium rerum. Nos dico, agentes in malitia, quantum ad alios, id est actionem malam contra alios exercentes; et in invidia, id est in malevolentia, quia si malum facere non poteramus, malevoli saltem et invidi quod poteramus, aliis eramus, malum eorum desiderantes, et bonum ipsorum detestantes, quia ideo eramus odibiles, id est habiles ad odiendum, hoc est digni ut odiremur ab aliis; et odientes invicem, quia et nos odiebamus alios, et alii odiebant nos. Tales non solum fuere gentiles ante fidem, sed et Judaei non credentes post Domini resurrectionem, postquam videlicet clamavere:« Crucifige, crucifige eum;» et:« Non habemus regem nisi Caesarem;» et:« Sanguis ejus super nos, et super filios nostros.» Ex eo tempore fuere insipientes, id est sapientiam Dei quae Christus est, non habentes; et increduli, id est nolentes credere Christum in carne venisse; et errantes, id est pro Christo Antichristum exspectantes, atque carnalibus desideriis ac voluptatibus servientes, et caetera quae describuntur, agentes. Annon insipiens erat Saulus et incredulus, et errans, quando aemulationem Dei habebat, sed non secundum scientiam, et persequebatur ecclesiam, et lapidantium Stephanum vestimenta servabat, cum in tantum odium contra Salvatorem instigatus exarserat, ut litteras a sacerdotibus acciperet, pergens Damascum ad eos, qui in Christum crediderant, vinciendos? an aestuantem flammam voluptatum restinguere poterat, cum non esset templum Dei? Quae autem major potest esse malitia et invidia, quam contra absentes epistolas sumere, et ubique Christi vastare discipulos, nolle seipsum salvum fieri, et caeteris qui salvi esse poterant, invidere, odisse Christianos, et consequenter ab omnibus odium promereri?
13.4.5
« Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei, non ex operibus justitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit, per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, quem effudit in nos abunde per Jesum Christum salvatorem nostrum, ut justificati gratia ipsius, haeredes simus secundum spem vitae aeternae.»
13.4.6
Tales fuimus ante Christi notitiam, quales descripsimus: ideo merueramus damnationem, sed per Dei gratiam in Christi cognitione reperimus salutem, nam salvos nos fecit, cum apparuit, id est quando illuxit nobis, benignitas, id est largitas exhibitionis misericordiae, et humanitas, id est affectus misericordiae Dei Patris et Salvatoris nostri, benignitatem videlicet vocat exhibitionem operum divinae misericordiae; humanitatem vero, ipsum bonum affectum ejusdem misericordiae. Et dicitur humanitas in Deo ad similitudinem nostri. Nam ille apud nos dicitur humanus, qui humanitus et misericorditer erga homines afficitur, quia humanitas ipsa misericordiae est effectus. Secundum fidem et intellectum nobis apparuit humanitas et benignitas Dei Salvatoris, quando comperimus Deum Patrem esse miseratorem et misericordem. Et tunc salvos nos fecit, qui nostris meritis eramus perditione digni. Non enim ex operibus justitiae quae fecimus nos, processit haec salus, quia nulla opera justitiae feceramus, unde salutem meruissemus, sed ipse secundum misericordiam suam salvos nos fecit, non secundum merita nostra nobis hanc salutem dedit; per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, id est per baptismum, in quo regenerati et renovati sumus adveniente in nos Spiritu sancto, per quem data est nobis peccatorum remissio. Spes quidem futurae salutis, non ipsa salus quae promittitur, data est nobis in baptismo; et tamen quia certa spes est, tanquam jam data esset, eadem salus salvos, inquit, nos fecit. Alio videlicet loco dicit, quia spe salvi facti sumus. Nondum ergo re, sed jam certa spe salvos nos fecit, id est salutem aeternam corporis et animae nobis dedit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, id est per ablutionem baptismi, in quo sumus a peccatorum sordibus loti, et iterum post carnalem generationem spiritaliter generati, ac vetusto homine deposito, renovati per Spiritum sanctum, ut nunc iterum perciperemus in baptismo novitatem innocentiae, quam perceperamus in primo parente priusquam peccasset, ac deinceps ambularemus in novitate vitae, quem Spiritum sanctum Deus Pater effudit in nos, id est extra fudit in nos, quid adhuc foris a paradiso sumus exsules, ut major ejus super nos clementia monstraretur. Effudit, videlicet abunde, id est sufficienter ad remissionem omnium peccatorum, et ad dationem virtutum. Vel abunde, id est abundantem spiritalibus donis suis, et hoc fecit per Jesum Christum Salvatorem nostrum, id est per operationem Jesu Christi, qui sanguine suo salvos fecit nos a peccatis nostris, et salvos adhuc faciet ab omnibus malis. Ad hoc effudit Pater in nos, id est in interiora nostra hunc spiritum, ut justificemur per eum, et justificati non nostris meritis, sed gratia ipsius, Patris, vel Spiritus sancti, simus jam secundum spem haeredes vitae aeternae, etsi nondum secundum rem, id est haereditario jure jam nunc possideamus in spe certa vitam aeternam.
13.4.7
« Fidelis sermo est. Et de his volo te confirmare, ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo, haec sunt bona et utilia hominibus. Stultas autem quaestiones, et genealogias et contentiones, et pugnas legis devita, sunt enim inutiles et vanae.»
13.4.8
Fidelis, est iste sermo quem praemisi, ut justificati ipsius gratia, haeredes efficiamur secundum spem vitae aeternae. Dignus est videlicet fide sermo de haereditate Dei, et de spe vitae aeternae. Et de his volo te confirmare, id est de his supradictis volo te non dubium esse, sed certum, et ut credant caeteri, confirmare te illos, id est ut tu confirmes alios de his praedictis, de gratia, de justificatione, de haereditate, de spe vitae aeternae, et his similibus. Vel volo te confirmare de his id est volo ut confirmando loquaris de his, et vehementer haec asseras, ita ut qui te audierint, credant tibi, et curent praeesse, id est studeant alios praeire bonis oneribus. Qui videlicet haec vera esse crediderint, necesse est ut curam habeant bonorum operum, per quam haereditas Dei et spes vitae praeparatur aeternae. Curent bonis operibus praeesse aliis, id est summa cura et maximo studio laborent agere bona opera unde praebeant aliis exemplum bene operandi, et haec agere sic studeant, qui credunt Deo, ut fidem operibus adornent, quia haec sunt bona, id est justa et sancta, et sunt utilia, id est utilitatem aeternae remunerationis tribuentia hominibus. De his, inquam, volo ut confirmes Deo credentes, quia bona sunt et utilia; stultas autem quaestiones devita, quia econtra vanae sunt et inutiles, stultae quaestiones sunt, ubi evidenter apparet stultitia, sicut in multis haereticorum interrogationibus, quas de Christo vel de aliis rebus faciunt ad deprecationem catholicorum, sed hujusmodi quaestiones devita; et genealogias, id est computationes generationum, quas Judaei faciunt, qui in eo se jactant et putant legis habere notitiam, si nomina teneant singulorum, et ab Adam usque ad extremum Zorobabel omnium generationes memoriter velociterque percurrunt, atque in supputatione annorum et in referendis nepotibus, abnepotibus, avis, proavis, doctores se credunt; et contentiones devita eorum, qui per argumentationes artis dialecticae non ratione, sed stomacho litigantium disputant, in hoc diebus ac noctibus vacantes, ut vel interrogent, vel respondeant, vel dent propositionem vel accipiant, assumant, confirment atque concludant. Si igitur illi hoc faciunt, quorum proprie ars contentio est, quid debet facere Christianus, nisi omnino fugere contentionem? Et pugnas quoque legis devita. Frequenter enim accidit ut habeamus pugnas legis, non ob desiderium veritatis, sed objactantiam gloriae, dum apud eos qui audiunt, docti volumus aestimari, aut certe ex hoc rumusculo turpia sectamur lucra. Quid enim prodest spumantibus labiis et latratu garrire canum, cum simplex et moderata responsio possit te placare, si vera est, aut si falsa, leniter a te et placabiliter emendari? Occasione legis oriebantur altercationes, dum alii dicerent a quibusdam cibis abstinendum esse, quoniam sic fuerat in lege praeceptum; et alii responderent in Evangelio esse concessum, dicente Domino:« Non quod intrat in os, coinquinat hominem;» et aliis contendentibus totam ipsam legem oportere carnaliter intelligi et servari, aliis vero respondentibus et dicentibus non jam carnaliter, sed solummodo spiritaliter eam debere servari et intelligi. Sed hujusmodi quaestiones et genealogiae et contentiones et pugnae ideo sunt vitandae, quia sunt inutiles, id est nec dicentibus nec audientibus prosunt; et vanae, id est inanes, quia tantummodo speciem scientiae habent.
13.4.9
« Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita, sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit cum sit proprio judicio condemnatus.»
13.4.10
Haeresis Graece ab electione dicitur, quod unusquisque scilicet id sibi eligat, quod ei melius esse videatur. Unde stoici, Peripatetici, Academici et Epicurei, illius vel illius haereseos appellabantur. Haereticus ergo est, qui generalis ecclesiae doctrinam deserens, errorem sibi perversi dogmatis eligit, quem specialiter sequatur. Et ideo haereticus, quia homo est humana tantum sapiens, et de Deo secundum humanas rationes disputans. Sed iste debet corripi, et si in errore perduraverit, caveri, sicut et Dominus possimos doctores arbitrio suo dimittendos praecipit, sciens eos difficulter ad veritatem posse trahi:« Sinite, inquit, illos, caeci sunt, et duces caecorum.» Inde est quod et Apostolus nunc haereticum jubet vitari. Non solum, inquit, praedictas quaestiones et genealogias cave, sed et haereticum hominem devita post unam et alteram correptionem vel commonitionem. Quasi dicat:« Si vides aliquem a fide errantem, commone illum rationabiliter, ut catholicam teneat fidem; et si distulit, adhuc severius corripe illum de erroris sui pravitate. Non videlicet sufficit tantum semel eum corripi vel commoneri, sed et secunda est ei adhibenda correptio, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. Si bina correptione vel commonitione noluerit resipiscere, ulterius jam illum devita, non habens cum illo participationem aliquam vel societatem, nec admonens eum, sciens quia subversus est. Qui videlicet, semel bisque correptus, audito errore suo, non vult corrigi, errare aestimat corrigentem; et econtrario se ad pugnas et jurgia verborum parans, eum vult lucrifacere, a quo docetur. Qui ergo hujusmodi est, id est tam perversi erroris, et tam pravae obstinationis, subversus est, id est a contemplatione supernorum versus ad superiora intuenda, ut terrena semper intueatur, et nihil nisi terrenum et infernum( sic) sapiat; et delinquit, id est derelinquit magis ac magis veritatem, cum sit proprio judicio condemnatus, id est corpore simul et anima damno sempiternae damnationis deditus. Qui propterea suo judicio dicitur esse condemnatus, quia fornicator, adulter, homicida, et caeteri criminosi per sacerdotes de ecclesia propelluntur; haeretici autem in se ipsos sententiam ferunt, suo arbitrio de ecclesia recedentes. Quae recessio, propriae conscientiae videtur esse damnatio. Inter haeresim autem et schisma hoc distat, quod haeresis perversum dogma habeat, schisma vero propter episcopalem dissensionem ab ecclesia se separet. Nullum tamen schisma est, quod non sibi aliquam confingat haeresim, ut recte ab ecclesia recessisse videatur.
13.4.11
« Cum misero ad te Artemam aut Tychicum, festina venire ad me Nicopolim. Ibi enim statui hyemare. Zenam legis peritum et Apollo sollicite praemitte, ut nihil illis desit. Discant autem et nostri bonis operibus praesse ad usus necessarios, ut non sint infructuosi.»
13.4.12
Haec interim quae scribo, serva, et cum misero ad te Artemam vel Tychicum, tunc festina venire ad me Nicopolim, ut et alibi praedices, quia ibi statui, id est firmiter proposui hiemare, id est in hieme morari. Dictum est in exordio istius epistolae: Hujus rei gratia« reliqui te Cretae, ut ea quae desunt corrigas, et constituas per civitates presbyteros( supra I),» ut quia Cretenses nuper crediderant, recedente Paulo, et ad alias ecclesias proficiscente, non dimitterentur orphani, sed haberent apostolicum virum, qui ea quae videbantur deesse, corrigeret. Quia ergo post fundamentum aliarum ecclesiarum necessarius erat Titus, qui aedificium substrueret, scribit ei ut cum Artemam vel Tychicum, unum scilicet e duobus qui secum fuerant, Cretam misisset, qui impleret locum ejus, ipse Nicopolim veniret, ibi se hiematurum contestans. Ex quo paternos affectus Pauli in Cretenses, a quibus idololatriae semina primum pullulaverant, probamus. Necessarium habet Titum in Evangelii ministerium, tamen non eum ante ad se vult venire, nisi in locum ejus Artemas vel Tychicus successor advenerit, cujus doctrina et solatio Cretenses confoveantur. Nicopolis ipsa est, quae ob victoriam Augusti, quod ibi Antonium Cleopatremque superaverit, nomen accepit: νικόπολις videlicet Graece, quasi victoriae civitas dicitur Latine. Dixi venias ad me et antea praemitte Zenam legis peritum, et Apollo ita sollicite ut nihil desit illis, id est ut nullis careant necessariis, sed secum afferant quaecunque illis necessaria, quoniam non est mihi facultas procurandi eos. Hic innuit se pauperem esse, nec terrenis rebus colligendis inhiare. De hoc Apollo dictum est Corinthiis:« Unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae.» Fuit autem vir Alexandrinus ex Judaeis, valde eloquens et doctus in lege, episcopus Corinthiorum, quem propter dissensiones quae in Corintho erant, ad vicinam insulam Cretam, cum Zena legis doctore putandum est transfretasse, et Pauli epistola dissensionibus Corinthiorum temperatis, rursus Corinthum remeasse, Zenam vero legis peritum vel doctorem, de alio Scripturae loco, qui fuerit, non possumus dicere, nisi hoc tantum, quod ipse apostolicus vir fuerit, obtinens id operis, quod Apollo habuerit Christi ecclesias exstruendi. Praecipit itaque Tito, ut quoniam de Creta ad Graeciam navigaturi erant, non eos faciat marsupiis indigere, sed habere ea, quae ad viaticum necessaria sunt. Et quia poterat suboriri occulta responsio, ut non tam Titus, quam quicunque epistolae lector hoc diceret: Et unde Tito ut viaticum non habentibus largiretur? solvit hanc quaestionem, et quasi nihil sibi opponatur elidit, dicendo: Discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios, ut non sint infructuosi. Nostros, suos vocat, qui in Christum crediderunt; qui, quia Christi erant, recte et Pauli et Titi appellari merebantur, habentes videlicet victum et vestitum, his contenti erant. Et ne forsitan vel epistolam Pauli, vel praeceptum Titi facile contemnant, infructuosos vocat, quicunque evangelistis non ministraverint. Non sint, inquit, infructuosi.« Omnis enim arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.» Qui ergo sanctis praedicatoribus necessaria non vult tribuere, arbor infructuosa est, et ob suam sterilitatem combustione digna. Littera sic legitur: Illos praemitte. Sed et nostri, id est illi quos ego ad Christum converti, et tibi diutius instruendos reliqui, discant te docente, praeesse bonis operibus eorum ad usus necessarios, id est parati esse semper ministrare praedicatoribus eorum quae necessaria sunt. Vel discant praeesse, id est caeteros praevenire in bonis operibus, factis ad necessarios usus praedicatorum, ut non sint infructuosi, non ministrando eis necessarios sumptus.
13.4.13
« Salutant te qui mecum sunt omnes. Saluta eos, qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.»
13.4.14
Salutant, inquit te, id est salutem tibi imprecantur, omnes qui sunt mecum. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus qui secum erant, diceret salutari, vel certe proprie in Titum, quod talis esset ut amorem eorum qui cum Paulo erant, omnium mereretur. Magna videlicet est laus Titi, per Paulum ab omnibus salutari. Illi, inquit, te salutant, et tu ex nostra parte, saluta eos qui apud Cretam, nos amant in fide, non in carne. Neque enim omnis qui amat, amat in fide, sed multi sunt qui amant absque fide, amant quippe et matres filios, sed non amant in fide, et uxores maritos, sed amor ille non fidei est. Sola sanctorum dilectio in fide diligit intantum, ut etiam si ille qui diligitur, in fide non sit, tamen sanctus in fide eum diligat. Ideo enim in fide diligit, quia credit in eum, qui pollicitus est se pro expletione mandati retributurum esse mercedem; et infidelem quem diligit ea intentione diligit, ut efficiatur fidelis. Deinde Tito et caeteris qui cum eo erant, imprecatur gratiam Dei, dicens: Gratia Dei cum omnibus vobis sit. Amen. Et quomodo Isaac patriarcha benedixit filium suum Jacob, et ipse Jacob duodecim patriarchas, Apostoli quoque ingredientes domum dicebant:« Pax huic domui;» et si digna erat domus, requiescebat pax Domini super eam; si vero se exhibebat indignam, revertebatur ad eos qui jam fuerant imprecati: et nunc in fine epistolae suae Apostolus gratiam credentibus imprecatur, quae cum voto habebat effectum, et erat in potestate credentium, si talem se benedictus, qualem benedicens imprecabatur, praebere voluisset.

Intertext edge

Open linked passage

Note