Herveus Burgidolensisc.1080-1150
Commentaria in epistolas Pauli
Paul 14.1
Choose a text
More by Herveus Burgidolensis
—
11182 Coinepp2
14.1
IN EPISTOLAM AD PHILEMONEM. ARGUMENTUM.
14.1
Philemoni familiares litteras mittit Apostolus a Romano carcere, pro servo ejus Onesimo rogans, quia rem ipsius furatus fuerat, et ab eo ne comprehenderetur, Romam fugerat; sed ibi familiaritatem Apostoli consecutus, baptismum Christi perceperat, et in tantum se correxerat, ac doctrinam apostolicam didicerat, ut idoneus Christi praedicator efficeretur. Ideoque veniam a Philemone intendit illi Apostolus impetrare, remittens eum cum hac epistola.
14.2.1
IN EPISTOLAM AD PHILEMONEM. CAPUT UNICUM.
14.2.1
« Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto et adjutori nostro, et Appiae sorori charissimae, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiae quae in domo tua est: Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
14.2.2
Paulus vinctus Jesu Christi scribit Philemoni. In eo quod nomen suum praemittit celeberrimum, innuit ei quod tanto viro denegare non debeat quod expetit. Apostolum vero se non dicit, quia cum impetrare veniam intendat, verba tantum bladientia oportet eum ponere, non nomen auctoritatis praeferre. Non imperat, sed orat. Majoris tamen videtur supercilii, vinctum Jesu Christi se dicere, quam apostolum. Gloriabantur enim apostoli, quod digni fuerant pro nomine Jesu Christi contumeliam pati. Sed necessaria est auctoritas vinculorum. Rogaturus enim pro Onesimo, talis rogare debuit, qui posset impetrare quod posceret, et mentione suorum cruciatuum Philemonem ad misericordiam flecteret, ne et dolorem super dolorem adderet, si veniam Onesimo denegaret. Non omnis autem qui vinctus est, Jesu Christi vinctus est; sed ille tantum, qui pro Christi nomine, et pro ejus confessione vincula patitur, sicut sanguis effusus ille tantummodo martyrem facit, qui pro Christi nomine funditur. Scribit igitur ad Philemonem Romae vinctus in carcere, quo tempore videntur ad Philippenses et Colossenses et Ephesios epistolae esse dictatae. Ad Philippenses illa ex causa primum, quod cum solo Timotheo scribit, quod in hac epistola facit. Dehinc quod vincula sua manifesta dicit facta pro Christo in omni praetorio. Quod sit autem praetorium in ipsius epistolae fine significat. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de domo Caesaris sunt. A Caesare videlicet missus in carcerem, notior familiae ejus factus, persecutoris domum Christi fecit ecclesiam. Porro et ad Colossenses principium est simile:« Paulus apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater.» Et in fine dicit:« Memores estote vinculorum meorum;» et idem Onesimus qui nunc Philemoni commendatur, etiam perlator ejusdem epistolae fuit. Sic videlicet legimus:« Quae circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus charissimus frater, et fidelis minister et conservus in Domino, quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscat quae circa vos sunt, et consoletur corda vestra, cum Onesimo charissimo et fideli fratre, qui est ex vobis.» Hic autem Philemon, ad quem haec epistola scribitur, Onesimi dominus est, imo frater esse coepit in Domino, et ad Colossenses refertur quod Onesimus ex eis sit, unde ratio nos ipsa et ordo deducit, quod et Philemon Colossensis sit, et eo tempore communem ad omnem ecclesiam Onesimus epistolam tulerit quo privatas et sui commendatrices ad dominum litteras sumpserat. Est et aliud judicium, quod in hac eadem epistola et Archippus nominatur, cui hic cum Philemone scribitur:« Dicite, inquit, Archippo: Vide ministerium quod accepisti in Domino, ut illud impleas.» Quod est ministerium, quod Archippus accepit a Domino? ad Philemonem legimus,« et Archippo commilitoni nostro;» ad Ephesios etiam scribit se vinctum jn Domino, et in fine dicit:« Ut sciatis quae circa me sunt, omnia nota vobis faciet Tychicus charissimus frater et fidelis minister, quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quae circa me sunt, et consoletur corda vestra.» Tychicus autem is est, qui et ad Colossenses cum Onesimo mittitur; et eo tempore Onesimum habuit comitem, quo Onesimus ad Philemonem litteras perferebat. In quarum principio Paulus sibi Timotheum adjungit, ut epistola majorem haberet auctoritatem, quae non ab uno scribebatur, et Philemon non solum propter Apostolum, sed propter Timotheum, qui sibi familiaris erat, faceret quod rogabatur. Paulus et Timotheus frater scribunt Philemoni dilecto, et quia dilectus est ab eis, debet eorum gratia concedere veniam Onesimo. In Graeco tamen non habetur dilecto, sed: diligibili. Inter dilectum autem et diligibilem hoc distat, quod dilectus appellari potest et ille, qui dilectionem non meretur; diligibilis autem is tantum, qui merito diligitur. Denique et inimicos nostros diligere praecipimur, qui sunt dilecti, sed non diligibiles. Amamus quippe illos, non quia amari merentur, sed quia Dominus hoc praecepit. Philemon vero et dilectus et diligibilis est, quia et diligitur, et diligi meretur. Philemoni, inquit, dilecto et adjutori nostro, id est per suam praedicationem adjuvanti nos ad disseminandum Christi evangelium; et ideo dilectus est a nobis, quia in eodem sanctae praedicationis opere quo et nos laborat. et Appiae sorori charisimae non habenti in se falsae aliquid et fictae germanitatis; et Archippo commilitoni nostro, quem arbitror cum Paulo et Timotheo contra adversarios pro Christi nomine dimicantem, exstitisse victorem; et propterea nunc commilitonem dicit, quod in eodem certamine belloque superaverat, vel quod adhuc commilitaret illis in praedicatione assidua et hostium repressione. Illud quod ad Galatas scribens Apostolus ait, in Christi fide nihil referre, gentilis sit aliquis an Judaeus, vir an mulier, servus an liber, etiam in hoc loco perspicuum fit. Inter duos quippe viros apostolicos, inter cooperatorem Pauli et commilitonem ejus, medium Appiae nomen inseritur, ut tali ex utroque latere fulta comitatu, non videatur ordinem sexus habere, sed meriti. Sunt qui intelligant Appiam conjugem esse Philemonis, et Archippum ejus filium. Quod satis videtur congruum, ut scilicet Philemoni tanquam patrifamilias principaliter mittatur epistola, deinde Appiae uxori ejus et Archippo filio ejus, necnon et ecclesiae, id est convocationi fidelium, quae est in domo ejus, id est in familia ipsius, vel quam ipse pro Christi nomine pascit et tenet in domo sua. Uxorem et filium, et domesticam ecclesiam ideo salutat Apostolus, ut omnes pro Onesimo interveniant, et ei ex corde dimittant, quia et ipsi ab illo offensi fuerant. Gratia, inquit, et pax sit vobis a Deo Patre et Domino Jesu Christo. Gratia est, qua nullo merito, nulloque opere salvamur; pax qua reconciliati Deo per Christum sumus. Sed quoniam a Patre et a Christo gratia et pax rogatur, una Filii Patrisque natura esse vel potentia monstratur, cum id potest Filius praestare quod Pater, et id dicitur Pater praestare quod Filius. Hucusque Paulus et Timotheus Philemoni et caeteris, hinc jam solus Paulus soli Philemoni usque ad finem epistolae loquitur.
14.2.3
« Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis, audiens charitatem tuam et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos, ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitionem omnis boni, quae in nobis est in Christo Jesu.»
14.2.4
Multipliciter laudat Philemonem, ut postmodum facilius eum flectat ad concedendum quod rogabit. Gratias, inquit, ago et caetera, quasi dicat: O Philemon, ignoscere debes Onesimo, nec jam ullum rancorem vel odium retinere contra eum in corde tuo, quoniam es egregiae charitatis et fidei; unde gratias ago Deo meo. Quomodo enim tam charitativus vir charitatem suam non extendet usque ad servum bene correptum? Aut quomodo tam fidelis non indulgebit illi, qui eamdem fidem jam habet? Gratias ago pro te Deo. Deo dico, meo, id est quasi proprio, quoniam speciali quadam excellentia prae caeteris illi servio. Gratias illi ago semper memoriam tui faciens in orationibus meis. Ambiguum est utrum gratias agat Deo suo semper, an memoriam Philemonis faciat in orationibus suis semper. Et utrumque intelligi potest. Qui enim praecipit aliis ut in omnibus gratias agant Deo, nullis angustiis poterat concitari, ut gratias semper Deo ipse non referret. Si autem pro sanctis et melioribus quibusque semper orabat, credibile est eum pro Philemone semper orasse, ut fides ejus et charitas, Christi misericordia servaretur. Gratias, inquit, ago semper, vel semper sum memoriam tui faciens in orationibus meis, id est quotiescunque oro pro me, intermisceo et orationem pro te. Gratias ago, audiens, id est quoniam frequenter audio charitatem tuam et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos ejus. Ob hoc enim grates refero, et orationes pro te facio, quoniam saepe narratur mihi te habere charitatem in Domino Jesu, qua diligis eum super omnia; et in omnes sanctos ejus, quos tanquam teipsum diligis, ideoque debes et Onesimum diligere, quia jam sanctus ejus est. Fidem quoque habes in Domino Jesu, et in sanctis ejus, juxta quod in Exodo legimus, quia credidit populus Deo et Moysi servo ejus. Quicunque credit Deo, aliter ejus fidem recipere non valet, nisi credat et sanctis ejus, id est praedicatoribus et Scripturarum sanctarum auctoribus. Nec est in Deum vera dilectio et fides, quae in ministros ejus odio et infidelitate tenetur. Talem habes charitatem et fidem, ut communicatio fidei tuae fiat evidens in bonis operibus. Vel ideo pro te oro, ut communicatio fidei tuae, id est quod fides tua credit omnia quae habes, debere sanctis omnibus esse communia. Fiat evidens, id est exterius videatur in opere, ut quod intus credit, foris demonstret in operis exsecutione. Et hoc faciat, proficiens in agnitionem omnis boni, ut scilicet bene credendo et bene operando ad hoc perveniat, ut omne bonum prout in hac vita possibile est, agnoscat, id est intelligat et a malo discernat, et quale sit sciat. Sunt enim plerique simplicium, qui faciunt opera justitiae, et non habent eorum quae ipsi operantur scientiam. Sed tu bona cuncta quae feceris intellige, ut communicatio fidei tuae fiat evidens in agnitionem omnis boni; boni dico, existentis in Christo Jesu. Quantis gradibus, quantisque profectibus apostolicus in altiora se sermo tendit? Habet quispiam charitatem et fidem in Deum et in sanctos ejus, sed forsitan non aequali eam in omnes lance communicat. Et communicat forsitan in omnes, sed opere non explet voluntatem. Implet aliquis et opere, sed gestorum suorum perfectam non valet habere notionem. Sit alius quoque qui et opus habeat et scientiam, sed non habet omnis boni. Multa enim juste, mansuete, studioseque perpetrans, impar est suis in aliqua parte virtutibus. At non talis Philemon, habet quippe communicationem operatricis fidei et charitatis evidentem in Deum et in omnes sanctos ejus, in agnitionem omnis boni. Quae scilicet agnitio cum in apostolis sit, non eam putemus ob id tantum esse perfectam, quod similis sit; sed in eo totam esse, quia Christi est: ut quidquid boni et in Philemone laudatur et de apostolorum exemplo sumitur, inde bonum sit, quia de Christi fonte ducatur.
14.2.5
« Gaudium enim magnum habui et consolationem in charitate tua, quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater. Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi, quod ad rem pertinet, propter charitatem magis obsecro, cum sis talis ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi. Obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo, qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis, quem remisi tibi. Tu autem illum ut viscera mea suscipe.»
14.2.6
Plenius inculcat et docet quia dixerat:« Gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis.» Ideo, inquit, gratias ago, quoniam audita charitate tua, quam in sanctos exerces, habui in ea gaudium, non qualecunque, sed magnum et consolationem. Desolationem videlicet quamdam et tristitiam habueram, dum vererer ne si ad te reverteretur Onesimus, aliquid mali a te pateretur. Sed audito quod in omnes sanctos charitas tua redundaret, consolationem et gaudium habui, credens quod et Onesimo qui jam unus ex sanctis est, veniam dares. Ideo gaudium et consolationem in tua charitate percepi quia tanta est, quod viscera, id est corda sanctorum, quos frequenter hospitio suscepisti, requieverunt per te, o bone frater, id est tanta illis beneficia foris exhibuisti, ut etiam internus eorum affectus in bonitate tuae charitatis requiesceret. Requiescunt videlicet mens et voluntas sanctorum per eos, qui pietatis opera sectantur, sicut et affligitur per illos, qui perverse agunt, et dignum erat agere gratias Deo pro charitate Philemonis, qui internum cordis affectum et profundos animi recessus sanctorum recipiendo refecerat. Hanc videlicet habet apostolus consuetudinem, ut semper viscera vocet, volens plenam mentis ostendere charitatem. Unde gaudens cum gaudentibus, et cum his qui requieverant, refectum esse se credens, habet laetitiam non transitoriam et levem, et quae fortuitu possit accidere, sed magnam et prout erat in Philemone charitas eminentem, quam augebat consolatio super ejusdem Philemonis charitate, descendens a Patre misericordiarum et Deo totius consolationis. Hinc ad rem venire paulatim incipit, subdendo: Propter quod, id est quia saepe viscera sanctorum per te requieverunt, ego habens in Christo Jesu, pro quo tanta facis multam fiduciam imperandi tibi, id est multam certitudinem quod si voluero possim imperare tibi illud, quod pertinet ad rem, id est ad utilitatem tuam et meam, propter charitatem nolo imperare, id est nolo te imperiosa auctoritate cogere, sed intermisso imperio magis, id est potius obsecro, id est per sacra te precor, scilicet per fidem, per charitatem tuam te rogo, ut facias quae postulo. Obsecro, inquam, te, cum sis talis ut Paulus senex, id est quia es talis qualis ego Paulus senex, id est tam provectus aetate corporis sicut ego; et ideo non impero tibi, sed te obsecro, quia senes non sunt imperio cogendi, sed obsecratione rogandi, sicut in alia epistola dictum est:« Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem..» In hoc ipso senem Apostolus se nominat, et illam in senectute sibi aequiparat, ne senem offendere negando quod possit debeat, cum et ipse sit senex, liquido notat. Senex, inquit, sum, nec tantum senex, sed etiam nunc vinctus sum, id est catenis in senectute constrictus, ideoque magis annuere debes petitioni meae, ut sic quodammodo lenias vinculorum meorum aggravationem; vinctus, inquit, sum et vinctus Jesu Christi, id est pro ejus Evangelio vinculis mancipatus. Et propterea non me contristes, ne et illum offendat cujus vinctus sum. Multis in Philemonem laudibus ante praemissis, cum sit talis res pro qua rogaturus est, quae et praestanti sit utilis et roganti, poterat Paulus magis imperare quam petere. Et hoc ex fiducia illa veniebat, quod qui tanta ob Christum opera perpetraverat, utique impar sui in caeteris esse non poterat. Sed vult magis petere quam jubere grandi petentis auctoritate proposita, per quam et apostolus supplicat, et senex, et vinctus Jesu Christi. Totum autem pro quo rogat, hoc est, sicut et in exordio praelibavimus: Onesimus servus fugam furto cumulans, quaedam ex bonis domini sui tulit, et pergens ad Italiam, ne e proximo facilius posset apprehendi, pecuniam domini prodige dissipavit. Hic igitur, cum ob confessionem Christi Paulus esset in carcere, credidit in Dominum Jesum, et ab eo baptizatus, digna poenitentia maculas vitae prioris abstersit, in tantum ut is apostolus conversionis ejus testis fieret, qui quondam Petrum increpaverat non recto pede in Evangelii veritate gradientem. Quantum igitur ad peccatum et ad facinus pertinet, quo Dominum laeserat, veniam non meretur. Quantum vero ad Apostoli testimonium, qui scit eum plene esse conversum, grandi pondere premitur qui rogatur ut veniam non neget, qui e servo fugitivo atque raptore minister Apostoli factus erat. Quod autem aliud habebat Apostolus ministerium, nisi evangelii Jesu Christi, ut non quasi a domino, sed quasi a converso et coevangelista ignosceretur ei, qui servus esset Christi, similiter et minister? hoc est itaque quod rogat, subdens: Obsecro te pro meo filio, et caetera. Quasi dicat: Dixeram, propter charitatem magis obsecro, et non manifestaveram pro quo, vel quid obsecrem te. Sed nunc scias, quia obsecro te pro filio meo, id est proprio et quasi singulariter dilecto, quem spiritaliter genui in vinculis positus. Et quia ille vincula mea non abhorruit, sed animosius fidem suscepit, condonandum est ei quod prius erravit. Modo primum nominat ipsum filium, pro quo postulat, praemissis multiplicibus causis, cur debeat impetrare quod pro illo rogat, scilicet pro Onesimo, inquit, obsecro. Et cur pro illo sit obsecrandum, subjungit: Qui tibi aliquando inutilis fuit. Ideo, inquit, pro illo obsecro, quia aliquando, id est olim fuit tibi inutilis, id est, non quaerens utilitatem tuam, sed damnum, cum pecuniam tuam furaretur, et fugeret. Sed nunc est utilis tibi et mihi ideoque debes illi ignoscere quem remisi tibi ut a te veniam peteret, et tibi satisfaceret, tuoque servitio deditus esset. Domino tantum antea inutilis fuit. Neque enim servus fur atque fugitivus alteri nocuit nisi domino suo. Nunc econtrario utilitas compensatione, qua et ipsi domino et Paulo utilis est, caeterisque per Paulum, plus charitatis meretur quam odii ante meruerat. Unde ait: Qui tibi aliquando inutilis fuit. Tibi, inquit, soli, non caeteris, nunc autem tibi et mihi utilis. Utilis domino suo, quia posset Paulo servire pro domino suo. Paulo vero in eo utilis, quia illo in carcere vinculisque detento, posset in Evangelio ministrare, id est, Evangelium pro illo foris praedicare. Simul autem admirandum de magnanimitate Apostoli et in Christum mente ferventi. Tenetur carcere, vinculis stringitur, squalore corporis, charorum separatione, poenalibus tenebris coarctatur, et non sentit injuriam, non dolore cruciatur, nihil novit aliud nisi de Christi Evangelio cogitare. Sciebat servum, sciebat fugitivum, sciebat aliquando raptorem ad Christi fidem esse conversum. Grandis laboris est, talem hominem in eo perseverare quod coepit. Idcirco filium suum et filium vinculorum suorum et ministrum Evangelii in vinculis constituti inculcat ac replicat, ut Philemon illo prudenter et dispensatorie tantum in praefatione laudatus, non auderet negare, ne suis laudibus videretur indignus. Remisi, inquit, illum tibi, id est iterum misi ad te unde discesserat, quoniam alieno servo nolebam abuti. Sed tu non repellas eum vel affligas, sed suscipe, id est sursum accipe illum, hoc est, honorifice illum accipe, illum dico, viscera mea, hoc est quod supra diximus viscera significare internum cordis affectum, et plenam ex animo voluntatem, cum totum quidquid in nobis est, suscipitur a rogante. Alioquin autem omnes liberi viscera sunt parentum.
14.2.7
« Quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii. Sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium.»
14.2.8
Remisi illum ad te quem primo volueram detinere mecum ego tanti nominis et auctoritatis apostolus, qui satis auctoritate mea possem illum detinere. Ad hoc, inquam, eum detinere volucram, ut mihi necessaria ministraret pro te, id est loco tui qui mihi solebas ministrare, ut illud servitium quod ipse mihi impenderet, tibi imputarem et tu inde fructum aeternae remunerationis colligeres. Mihi dico, in vinculis posito, et ideo multum indigenti ejus ministerio, in vinculis dico Evangelii, id est, quae pro Evangelio patior, non pro crimine meo. His de causis volueram eum detinere. Sed postea mecum retractans, nihil de servo tuo volui facere sine tuo consilio, id est sine tuo nutu et communi voluntate, uti ne velut ex necessitate, id est ut non quasi ex necessitate esset bonum tuum, id est ut non esset invitum bonum tuum sed voluntarium, id est ex tua voluntate procedens. Bonum Philemonis erat ministerium quod servus ejus pro eo exhibebat Apostolo. Qui scilicet Apostolus poterat et absque voluntate Philemonis Onesimum sibi in ministerio retinere. Sed si hoc sine ipsius voluntate fecisset, bonum quidem erat, sed non voluntarium. Quod autem non erat voluntarium, alio genere arguebatur non esse bonum. Nihil quippe bonum dici potest, nisi quod ultroneum est. Ex quo apostoli consideranda prudentia, quod idcirco fugitivum servum remittit ad dominum, ut prosit domino suo, qui prodesse non poterat, si domino teneretur absente et invito. Potest etiam ex hoc loco solvi, quod a plerisque semper quaeritur, quare Deus hominem faciens ad suam imaginem et similitudinem, facere eum ita noluit ut malus esse non posset. Si enim Deus voluntarie, et non ex necessitate bonus est, debuit hominem faciens ad suam imaginem et similitudinem, facere ut ipse voluntarie et non ex necessitate bonus esset. Qui autem asserunt ita eum debuisse fieri, ut malum recipere non posset, hoc dicunt: Talis fieri debuit, qui necessitate bonus esset et non voluntate. Quod si talis factus esset, qui bonum non voluntate, sed necessitate perficeret, non esset Deo similis, qui ideo bonus est, quia vult, non quia cogitur. Ex quo manifestum est, rem eos postulare contrariam. Nam ex eo quod dicunt: Debuit homo similis Deo fieri,
14.2.9
Illud petunt, ut liberi fieret arbitrii sicut ipse Deus est. Ex eo autem quod addunt: Talis debuit fieri, qui malum recipere non posset,-- dum necessitatem ei boni important, illud, ut homo similis Deo non fieret, volunt. Solvitur ergo ista quaestio: Potuit Deus sine voluntate ejus hominem facere bonum. Porro si hoc fecisset, non erat bonum voluntarium, sed necessitatis. Quod autem necessitate bonum est, non est bonum, et alio genere malum arguitur esse; igitur proprio arbitrio nos relinquens, magis ad suam imaginem et similitudinem fecit. Similem enim esse Deo absolute bonum est.
14.2.10
« Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut in aeternum illum reciperes, jam non ut servum, sed pro servo charissimum fratrem maxime mihi. Quanto autem magis tibi et in carne et in Domino?»
14.2.11
Nonnunquam malum occasio fit bonorum, et hominum prava consilia Deus vertit ad rectum. Quod dico, manifestius exemplo fiet:« Joseph fratres sui, stimulis invidiae concitati, vendiderunt Ismaelitis;» hoc initium patri et fratribus et toti Aegypto bonorum omnium fuit. Denique ipse fratribus postea dixit:« Vos cogitastis de me malum, et Deus vertit illud in bonum.» Simile quid et in Onesimo possumus intelligere, quod mala principia occasiones fuerint bonae rei. Si videlicet dominum non fugisset, nunquam venisset Romam, ubi erat Paulus vinctus in carcere. Si Paulum in vinculis non vidisset, fidem Christi non recepisset. Si Christi fidem non habuisset, nunquam Pauli effectus filius in opus Evangelii mitteretur: ex quo gradatim colligitur, quod ideo minister Evangelii factus est Onesimus, quia fugit a domino. Et hoc est quod dicitur: Debes illum honeste et libenter suscipere, quia forsitan ideo ad horam, id est ad breve tempus discessit a te, ut in aeternum illum reciperes. Pulchre autem addens forsitan, sententiam temperavit. Occulta quippe sunt judicia Dei, et temerarium est quasi de certo pronuntiare quod dubium est. Forsitan, inquit, ideo discessit, caute, timide, trepidanter loquens, et non totum fixo gradu, ne si non posuisset fortisan, omnibus servis fugiendum esset ut apostolici fierent. Forsitan idcirco discessit a tuo servitio non diu, sed ad horam, id est quasi ad unius horae spatium, ut pro tam brevi recessione reciperes illum in aeternum, id est aeternaliter tecum permansurum, qui tantummodo temporaliter erat tecum mansurus nisi recessisset; hoc est, fortasse Deus praevidit et eum a te ad horam, id est ad breve tempus discedere secreto consilio voluit, ut tu qui non eras illum aeternaliter tecum habiturus, si non discederet, ut ad me perveniens fidem acciperet, reciperes illum habitaturum tecum non horarium sed aeternum. Cum enim eamdem fidem ac religionem teneat quam tu, hic et in futuro tecum semper erit, qui perenniter a te separandus erat et suppliciis mancipandus, si non ad horam discessisset, ut infidelitatem lexueret. Licet haec Apostolus quasi dubitative dixerit, tamen ita veraciter completa sunt ut pronuntiavit. Nam Onesimus iste, sicut ex litteris patris didicimus, factus est postea pontifex et martyr gloriosus. Reciperes, inquam, in aeternum, jam, id est post acceptum libertatis spiritum in baptismo, non ut servum sicut prius, sed pro servo fratrem, quia coepit eumdem in coelo tecum habere patrem. Fratrem non qualemcunque, sed charissimum cunctis ecclesiae filiis, qui sanctitatem quam nunc habet noverunt; sed maxime, id est multo plus quam aliis est charissimus mihi, qui magis novi quos chariores aestimare debeam et qui magis hujus perfectam conversionem scio quam alii. Et mihi quidem pro sola spiritali fraternitate tam excellenter charus est, sed quanto magis, id est valde amplius debet esse tibi charissimus, et in carne, id est respectu carnis, quia tibi carnale servitium debet, utpote servus, et in Domino, id est in respectu Domini, quia ejus per fidem factus est filius et regni ejus particeps est tecum futurus. In eo quod ait, ut aeternum illum reciperes, notandum est, quod nullus sit aeternus dominus servi sui. Potestas quippe ejus et utriusque conditio morte finitur. Onesimus vero ex fide Christi factus est aeternus aeterno Philemoni; et spiritu libertatis accepto, jam non servus, sed frater coepit esse de servo; frater, pro sanctitate sua charissimus, frater aeternus aeterno et ipsi apostolo et domino suo, cui Onesimum ut carnis ante conditio, illum postea spiritus copulabat. Et tunc quidem quando erat ei subjectus in carne, non erat ei junctus in Domino, nunc autem et in carne junctus est, in Domino. Ex quo intelligimus, servum qui crediderit in Christum, si dominus ejus fidelis est, duplici lege eidem domino suo constringi, ut ei et carnis necessitate jungatur ad tempus, et in aeternum spiritu copuletur.
14.2.12
« Si ergo me habes socium, suscipe illum sicut me. Si autem aliquid nocuit tibi aut debet, hoc mihi imputa. Ego Paulus scripsi mea manu, ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes. Ita frater, ego te fruar in Domino, refice viscera mea in Christo.»
14.2.13
Quando quidem tam bene emendatus est Onesimus, et intantum factus est mihi charissimus, ergo suscipe illum reverenter sicut me, id est quam accurate, quam studioso hospitio et animo tuo me susciperes, si venirem ad te, sic illum suscipe, ita dico, si habes, id est si habere vis me socium, id est consortem et amicum. Aliter videlicet non ero tibi socius. Philemon Paulum socium habere cupiebat, et in Christum credens, tales utique volebat habere profectus, ut Paulo similis fieret, et ei communicaret in vinculis. Consideremus ergo quantum hic laudetur Onesimus, quantum profecisse monstretur, cum ita recipiendus sit ut apostolus, et sic dominus ejus ut Pauli debeat desiderare consortium. Breviter quod dicit, tale est: Si me vis habere consortem, habeto Onesimum, quem ego consortem et filium et viscera mea habeo. Quem si non susceperis, nec habere volueris, scias quod me habere non possis. Suscipe, inquam, illum sicut me. Sed si nocuit tibi aliquid destruendo ex rebus tuis, sicut vineam eradicando, vel domum incendendo, vel aliud aliquid tale committendo, quod saepe faciunt fugitivi, aut si debet tibi aliquid, id est si quid pecuniae tuae secum tulit, quod debeat tibi restituere, hoc quod ille nocuit, vel debet imputa mihi, id est puta in me esse, non in illo nocumentum et debitum, ut ego reddam illud tibi pro Onesimo, sicut et Christus pro nobis in passione quod non debebat, exsolvit. Ego Paulus, qui tam famosi nominis sum, et tam probatus in veridica locutione, scripsi non per notarium, sed mea propria manu epistolam istam, in qua me redditurum promitto quod ille debet, ego videlicet reddam. Et hoc ita dico ut non dicam tibi aliud, quod juste possem dicere, scilicet quod debes mihi etiam teipsum, id est non solum tua, sed quod est majus, etiam teipsum mihi debes, ut si necesse fuerit, reddas mihi teipsum moriendo pro me, quoniam quidquid boni est in te, totum est per fidem, quam didicisti a me; et ideo totum mihi debetur, quidquid bonorum est in te. Quod dicit, tale est: Quod Onesimus furto rapuit, ego me spondeo redditurum, hujus sponsionis epistola haec et manus testis est propria, quam non solito more dictavi, sed mea manu ipse conscripsi. Crede igitur mihi, pro Onesimo pollicenti. Hoc autem dico quasi ad extraneum loquens. Caeterum si ad jus meum redeam, propter sermonem Christi quem tibi evangelizavi et Christianus effectus es, teipsum mihi debes. Quod si tu meus es, et tua omnia sunt mea. Si autem tua omnia mea sunt, Onesimus quoque qui tuus est, meus est. Poteram igitur eo uti ut meo, sed voluntati tuae relinquo, ut mercedem habeas ignoscendo. Quod autem ait: Ego reddam, non de pecuniali, sed de spirituali redditione, id est de coelesti remuneratione intelligendum est, scilicet quod suis intervenientibus impetraturus sit perpetuam a Domino retributionem spiritalium bonorum pro temporali damno, quod pertulit ab Onesimo. Suscipe, inquam, illum sicut me, quia quod ille debet, ego spiritaliter reddam. Ita, frater, in illa coelesti retributione ego te fruar, id est in te delectabor in Domino, id est in illa beatitudinis gloria quae est sanctis in Domino. Et ideo nunc refice viscera mea, id est benigue refove Onesimum, et hoc age in Christo, id est in Christi charitate. Vel refice viscera mea, id est recrea internum affectum meum, et comple desiderium meum in Christo, dando veniam Onesimo, et honorifice jam illum habendo. Quod dicitur: Ita, frater, in Graeco est quasi adverbium blandientis, sed in Latina lingua proprie non potest dici. Significat enim deprecantis affectum. Ego, inquam, te fruar in Domino. Cum homine in Deo fruetur, Deo potius quam homine fruetur; illo enim fruetur, quo efficietur beatus, et ad Deum se pervenisse laetabitur, in quo spem ponit ut veniat. Recte ergo dicit, ego te fruar in Domino, quod si non addidisset, in Domino, et tantum te fruar, dixisset, in eo constituisset spem beatitudinis suae. Quanquam etiam vicinissime dicitur frui, cum delectatione uti. Cum videlicet adest quod diligitur, etiam delectationem secum gerat necesse est. Per quam si quis transierit eamque ad illum in quo permanendum est, retulerit, utitur ea; et abusive, non proprie dicitur frui. Si vero inhaeserit atque permanserit, finem in ea ponens laetitiae suae, tunc vere et proprie frui dicendus est. Quod non est faciendum, nisi in illa Trinitate quae est summum et incommutabile bonum. Apostolus itaque Philemone fruitur in Domino, habens eum secum in illa contemplatione Creatoris, in qua est perfecta consummatio delectationis et gaudium justorum. Qui et viscera sua Onesimum, quem et superius eodem nomine appellaverat, refici vult per Philemonem. Et ambigue dictum est, utrum viscera Pauli in Christo Onesimus sit, an viscera Pauli Onesimus per Philemonem in Christo reficienda sint. Si superius accipere voluerimus, recte Pauli in Christo viscera dicetur Onesimus, quem in Christi vinculis genuit; si posterius, in Christo reficiendus est Onesimus a Philemone, ut ejus in Christo sermonibus erudiatur.
14.2.14
« Confidens in obedientia tua scripsi tibi, sciens quoniam et super id quod dico, facies.»
14.2.15
Reficere debes viscera mea, nam ego confidens in obedientia tua, id est omnino fiduciam habens et certus existens, quia in hac re mihi obedies, sicut in caeteris semper obedire consuevisti, scripsi tibi de Onesimo, ut ignoscas ei et suscipias illum sicut me. Haec, inquit, scripsi tibi, sciens quoniam et facies super id quod dico, vel plus dabis quam peto, et ultra id quod rogo facies, atque amplius quam postulo concedes. Qui praesumit de eo quem rogaturus est, ipsa quodammodo praesumptione praejudicat quod rogat. Porro, si scit ille qui postulat, plusquam rogavit, rogatum esse facturum, in Deo majora petit, ut habeat rogatus spontaneam voluntatem et majorem ex praestatione mercedem. Si autem Philemon hoc ob hominis praeceptum facit, quanto magis faciet ob dilectionem Dei? Unde et merito Apostoli voce laudatur, quod mandata ejus opere praevenerit, et possit dicere:« Voluntaria oris mei complaceant tibi, Domine,» ut plus faciens quam ei praeceptum est, vincat eos qui tantummodo imperata faciunt. Nam et virginitas idcirco majori praemio coronabitur, quia praeceptum Domini non habet, et ultra imperata se tendit.
14.2.16
« Simul autem et para mihi hospitium. Nam spero per orationes vestras donari me vobis.»
14.2.17
Non solummodo suscipias Onesimum sicut me, sed et mihi para simul hospitium. Nam spero quod Deus adhuc per orationes vestras dabit me vobis, ut liberatus ab hoc carcere, revertar ad vos, et iterum vos aliosque doceam. Non puto tam divitem fuisse Apostolum et tantis sarcinis occupatum, ut praeparato egeret hospitio; et non una contentus cellula, aedes amplissimas quaereret; sed ut dum cum exspectat Philemon ad se esse venturum, magis faciat quod rogatus est, ne forte cum venerit erubescat. Si autem hic non dispensatorie, sed vere quis aestimat imperatum, ut sibi hospitium praeparet, apostolo magis quam Paulo hospitium praeparandum est. Venturus enim ad novam civitatem praedicaturus crucifixum, et inauditum dogma delaturus, sciebat ad se plurimos concursuros. Et necesse erat primum ut domus in celebri esset urbis loco ad quem facile conveniretur; deinde ut ab omni importunitate vacua esset ac ampla, quae plurimos caperet audientium, nec proxima spectaculorum locis, ne turpi vicinia detestabilis, postremo ut in plano potius esset sita, quam in coenaculo. Quam ob causam eum aestimo et Romae in conducto mansisse biennio, nec parva( ut reor) erat mansio, ad quam Judaeorum turbae frequenter confluebant. Spero, inquit, per orationes vestras donari me vobis, Filium patri Deus rogatus indulget, et frater saepe oratione fratris servatur. Apostolus vero totius Ecclesiae precibus conceditur, ob eorum qui eum audituri sunt utilitatem; et hoc donum non tam in eum dicitur esse, qui differtur a martyrio, ad martyrium paratus, quam in eos ad quos Apostolus mittitur. Quod autem crebro Paulus in carcere fuerit, et de vinculis liberatus sit, ipse in alio loco dicit:« In carceribus abundantius.» De quibus nonnunquam Domini auxilio, crebro ipsi persecutoribus nihil dignum in eo morte invenientibus, dimittebatur. Necdum enim super nomine Christiano senatus- consulta processerant, necdum Christianum sanguinem Neronis gladius dedicaverat; sed pro novitate praedicationis, sive a Judaeis invidentibus, sive ab his qui sua videbant idola destrui, ad furorem populis concitatis, missi in carcerem, rursum impetu et furore deposito, laxabantur. Et haec ita esse ut dicimus, apostolorum Acta testantur, in quibus et Agrippa loquitur ad Festum, potuisse dimitti Paulum si non appellasset Caesarem; et Festus ad Agrippam, quia nullam invenerit causam praeter quaestiones quasdam de religione propria, et de quodam Jesu quem Paulus vivere praedicabat.. Ex quo animadvertimus et a caeteris judicibus similiter eos potuisse dimitti id agente Domino, ut in toto orbe nova praedicatio disseminaretur, propter quod et nunc dicit Apostolus se sperare quod possit adhuc dari fidelibus per orationes eorum.
14.2.18
« Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu, Marcus, Aristarchus, Demas et Lucas, adjutores mei.»
14.2.19
Id quod principio dicebamus, quoniam ad Colossenses epistola eodem in tempore et per eumdem esset scripta bajulum litterarum, quo et ad Philemonem quoque scripta est, etiam eorum qui salutantes inducuntur, nomina docent. Nam et in ipsa subscribitur:« Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Marcus consobrinus Barnabae, et Epaphras qui est e vobis servus Christi;» et paulo inferius:« Salutat vos Lucas medicus charissimus et Demas; et dicite Archippo: Vide ministerium quod accepisti in Domino, ut illud impleas.» Et:« Memores estote vinculorum meorum.» Si autem ex eo aliquis non putat pariter scriptas, quod ad Colossenses pauca sint nomina quae hic non ferantur ad scripta, sciat non omnes omnibus aut amicos esse, aut notos; et aliud esse, privatam ad unum hominem, aliud, publicam ad universam Ecclesiam epistolam fieri. Salutat te ergo, inquit, Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu, de hoc Epaphra dictum est Colossensibus:« Cognovistis gratiam Dei in veritate, sicut didicistis ab Epaphra charissimo et conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu, qui etiam nanifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu.» Quem et concaptivum suum in Christo dicit nunc Apostolus, quia cum eo Romae tenebatur pro Christi Evangelio captus ac vinculis astrictus. Marcum vero quem subjungit, crederemus illum esse qui scripsit Evangelium, nisi ad Colossenses diceretur consobrinus Barnabae, ideoque magis credimus hunc esse Marcum, pro quo inter Paulum et Barnabum fuerat olim dissensio, id est Joannem qui cognominatus est Marcus; et sic ex societate Barnabae melioratum, ut dignus esset Paulo adhaerere, qui quondam ab eo fuerat rejectus. Aristarchus autem, quem et ad Colossenses concaptivum suum Apostolus scribit, Thessalonicensis erat, et comitatus est eum Hierosolymis ascendentem, atque inde cum eo ipse et Lucas Romam sunt missi, sicut et ecclesiastica historia meminit. Demas vero ipse est, de quo ad Timotheum queritur Apostolus:« Demas me dereliquit, diligens hoc saeculum, et abiit Thessalonicam.» Qui fortasse postmodum poenitentia ductus, et in Christo confortatus, rediit ad Apostolum, aut, si non est ad eum reversus, tunc constat hanc epistolam prius esse scriptam, quam scriberetur ad Timotheum secunda. Lucas autem medicus charissimus, ipse est frater ille gloriosus,« cujus laus est in Evangelio per omnes Ecclesias.» Qui Evangelium et Actus apostolorum Ecclesiis derelinquens, quomodo apostoli de piscatoribus piscium piscatores hominum facti sunt, ita de medico corporum in medicum est versus animarum. Cujus scripta quotiescunque leguntur in ecclesiis, toties ejus medicina non cessat. Hujus autem epistolae talis est terminatio:
14.2.20
« Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.»
14.2.21
Sicut a meliori parte hominis, id est capite dinumeratur populus Israel, dicente Scriptura, secundum capita eorum, ita in toto quidem homine et omni parte sanctorum gratia est Domini nostri Jesu Christi, sed a majori et meliori parte, id est spiritu per synecdochen de toto homine dicitur: Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen. Cum autem in spiritu gratia Domini fuerit, totum facit hominem spiritualem, ut et caro spiritui serviat, et anima non vincatur a carne; et redacta simul in substantiam spiritalem, adhaereat Domino, quoniam qui adhaeret Domino, unus spiritus est.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).