Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Herveus Burgidolensisc.1080-1150
Commentaria in epistolas Pauli
Paul 15.12.17
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11182 Coinepp2
15.12.1
IN EPISTOLAM AD HEBRAEOS. CAPUT XI.
15.12.1
« Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. In hac enim testimonium consecuti sunt senes.»
15.12.2
Quia isti multum duri erant ad fidem, ideo prolixum de fide tractatum facit Apostolus, ut eorum duritiam prorsus ad fidem inclinet, ostendens omnes sanctos, patres eorum, per fidem placuisse Deo. Dixi vos esse filios fidei. Quae fides non est earum rerum quae videntur, sed earum quae non videntur, et quae sperantur. Sed fides est substantia sperandarum rerum, id est fides est causa, quare res sperandae quandoque subsistent in nobis, hoc est causa nobis est consecutionis aeternarum rerum, quae modo sunt sperandae et desiderandae, et proprie dicitur fides esse substantia sperandarum rerum, quoniam eis substat. Nam, sicut substantia substat formae eam esse faciendo, sic fides sperandis rebus eas in nobis ponendo. Res sperandae sunt, gloria, beatitudo, requies, aeternitas, et hujusmodi; et istarum substantia dicitur esse fides, quia jam facit eas substare in corde nostro per certitudinem credulitatis. Facit eas substare, id est esse vel quasi sub aspectu nostro stare, et immobiles utpote aeternas, permanere, et est eadem fides argumentum rerum non apparentium, id est certitudo rerum quae non apparent, et( si quis de eis dubitet) probatio, sicut adhuc futura probatur resurrectio, quoniam ita credidere prophetae et apostoli, et caeteri sancti. Nam ea quando non apparent, vel praeterita sunt, sicut de creatione mundi; vel praesentia, sicut de Domino Jesu sedente ad dexteram Patris: vel futura, sicut de die judicii. Et horum omnium est argumentum, id est certitudo et probatio fides. Eorum ergo fides est argumentum, quae apparere non possunt. Quae enim sunt apparentia, fidem non habent, sed agnitionem. Nam, etsi dicuntur credi quae videntur, sicut dicit unusquisque oculis suis se credidisse, non tamen ipsa est fides, quae in nobis aedificatur. Sed ex rebus quae videntur, agitur in nobis ut ea credantur, quae non videntur, sicut Thomas hominem vidit, et Deum credidit. Est itaque fides substantia, id est fundamentum et firmitas et essentia sperandorum bonorum, et est argumentum non apparentium, id est certa et rationabilis probatio invisibilium, ac praemonstratio futurorum. Argumentum enim dicitur esse ratio dubiae rei faciens fidem. Vere fides est substantia sperandarum rerum, id est substare faciens eas in corde fidelium, ac per hoc justificans cor eorum, quia in hac fide consecuti sunt a Domino senes testimonium justitiae, quia Deus ipse testis fuit purae conscientiae ipsorum, et testatus est eos esse justos, sicut et ad Noe dixit:« Te vidi justum coram me in generatione hac,» et si per fidem consecuti sunt testimonium justitiae, justitia vero causa et meritum est futurorum bonorum, tunc fides est substantia sperandarum rerum. Senes autem dixit antiquos patres, quia morum et fidei maturitatem habuere, et priscis temporibus fuerunt. Unde constat fidem non esse rem novam, nec deserendam, sed tenendam, quam tenuere antecessores, et per quam justificati sunt, et bonitatis suae testimonium, quod quaerebant, a Deo per eam consecuti sunt.
15.12.3
« Fide intelligimus aptata esse saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent.»
15.12.4
Probat quod fides est argumentum rerum non apparentium. Nam, fide intelligimus aptata esse tempora, etc. Vel quasi illi dicerent, quomodo rebus futuris possumus fidem adhibere, cum nullus eas videat, ostendit a simili, quia de futuris bene potest fides haberi, quoniam habetur de praeteritis, quae cum fierent, nemo vidit, et tamen creduntur esse facta. Non enim vidimus quod Deus mundum fecerit, et tamen credimus quia fecerit. Nam, cum non vidissemus eum haec operantem, fide tamen intelligimus saecula, id est omnia quae sunt transitoria, esse aptata, id est apte qualitatibus et formis assumptis composita verbo, et sapientia Dei, quae Christus est, quoniam omnia per ipsum facta sunt. Et sic aptata, ut ex invisibilibus fierent visibilia, id est ex informibus elementis formata. Nam, antequam formae darentur rebus, tenebrae erant et invisibilia elementa, sed in eorum separatione nata est lux. Informis enim materia, quam de nihilo fecit Deus, appellata est primo coelum et terra. Et dictum est« in principio fecit Deus coelum et terram,» non quia jam hoc erat, sed quia hoc esse poterat. Omnia enim elementa confuse tenebantur in illa informi materia, quae chaos ab antiquis dicta est, et de qua formata sunt universa. Tuncque cedentibus tenebris, per exortum novae lucis sunt facta visibilia, quae prius videri non poterant. Vel ex invisibilibus facta sunt visibilia, id est ex intellectuali mundo visibilia. Invisibilis enim mundus in sapientia Dei erat, et ad cujus similitudinem factus est iste visibilis, et haec omnia fide intelligimus ita esse facta.
15.12.5
« Fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur.»
15.12.6
Modo per partes ostendit, quomodo senes fide consecuti sunt testimonium suae probitatis, et incipit a primo justo, qui propter fidem suam justus est inventus, et exemplum justitiae ac fidei nobis est factus. Vere senes in fide testimonium sunt adepti. Nam Abel primus consecutus est, qui fide, id est per fidem obtulit Deo plurimam, id est pluris pretii, vel magis acceptabilem hostiam quam frater ejus Cain, per fidem consecutus est testimonium esse justus, id est quod esset justus, Deo perhibente testimonium muneribus ejus, dum ea se recipere demonstraret, mittens ignem de coelo, qui ipsa consumeret. Nam, dum munera Cain non inflammavit, et munera Abel coelitus igne misso combussit, praeclare testimonium dedit eisdem muneribus, quod ea suscepisset, et quod oblator eorum justus esset, ac fideliter obtulisset. Tale testimonium adeptus est per fidem dum viveret. Et defunctus loquitur adhuc per illam, id est monet omnes posteros exemplo suae fidei, ut fidem cum bonis operibus habeant. Vel quia adhuc recitatur Scriptura, in qua Deus ad Cain dicit:« Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra,» Ille enim clamor sanguinis, est locutio defuncti. Vel defunctus loquitur, id est facit, nos loqui de se defuncto, qui est nobis materia loquendi, ut de ejus magna fide caeteris demus exemplum. Non enim mors exstinxit famam fidei, sed potius ubique divulgavit.
15.12.7
« Fide Henoch translatus est, ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus. Ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo. Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit.»
15.12.8
Alterius senis exemplo habenda est fides. Nam Henoch fide translatus est, id est quia fidem habuit, et justitiam tenuit, translatus est in paradisum, unde Adam ejectus fuerat. Translatus est ideo, ne videret mortem, id est ut non solum non sentiret in seipso mortem, sed etiam in alio non videret eam, utpote remotus procul a terra morientium, et habitans in regione viventium. Nam non est ita translatus, ut in aliam terrae partem hominibus inhabitabilem poneretur; sed ita potius, ut ab omni societate mortalium separaretur. Non enim inveniebatur, cum a suis per multa loca diligenter quaereretur. Ideo scilicet non poterat inveniri, quia transtulit illum Deus, qui ipsum occultare potuit, ne a quoquam inveniretur. Posuit namque illum in alia secreta regione, ubi in magna carnis ac spiritus quiete viveret, donec circa finem saeculi cum Elia veniat reliquias Israel ad fidem convertere. Vere propter fidei meritum translatus est. Nam ante translationem habuit testimonium placuisse Deo, quia sicut Scriptura refert: Ambulavit Henoch cum Deo, et vixit Henoch postquam genuit Mathusalem, trecentis annis. Valde enim placuit Deo, qui tam sancte vixit, ut per viam justitiae trecentis annis ambularet cum Deo. Et quia Deus tantum fecit eum ambulare secum in via rectitudinis, evidens illi testimonium perhibuit, quia sibi placeret. Ipse habuit testimonium, quia placeret Deo. Sed sine fide impossibile est placere Deo, id est nullus ad hoc unquam quam promoveri potest, ut Deo placeat, nisi meritum fidei praecedat. Patet ergo quia et Henoch per fidem placuit, atque per fidem transferri meruit. Fides enim ista quae sic laudatur ab Apostolo, ea debet intelligi, quae per charitatem operatur. Et vere nullus Deo placebit, nisi meritum fidei praemiserit, quia accedentem ad Deum oportet credere, id est quisquis Deo vult propinquare, ut ei proximus fiat, et ei placeat, necesse est ut primo fidem habeat, quoniam fides est primus gradus in quo mentem quis constituit, qui ad Deum accedere intendit. Credere eum oportet quia Deus est, id est quia ipse solus proprie habet esse, sicut Moysi loquitur:« Ego sum qui sum.» Caetera enim verum esse non habent, quia sunt mutabilia. Sed ipse solus est, qui nunquam mutatur, sed semper est quod est; et quisquis varietatem suae mutabilitatis superare cupit, ad Deum accedat, et credat quia ipse est incommutabilis, et sibi adhaerentes liberat a mutabilitate. Hoc oportet eum credere, et etiam qui sit remunerator inquirentibus se, id est illos in futuro muneribus donat, qui nunc per ea quae faciunt, Deum solum inquirunt, id est in cordis intentione quaerunt, hoc est nihil aliud quaerit intentio cordis ipsorum nisi Deum ex operibus quae foris ostendunt, et quod tales ab eo remunerentur, debet credere quisquis ad eum vult accedere.
15.12.9
« Fide Noe, accepto responso, de his, quae adhuc non videbantur, metuens, aptavit arcam in salutem domus suae, per quam damnavit mundum, et justitiae quae per fidem est, haeres est institutus.»
15.12.10
Refert Josephus Adam praedixisse exterminationem rerum omnium, unam ignis virtute, alteram vero aquarum multitudine fore venturam et inde forsitan Noe Deum consuluit, et responsum accepit quia diluvium venturum tunc esset, atque justum est ei ut arcam construeret. Qui fideliter Deo credidit, et sibi imperata perfecit. Itaque Noe, accepto divinitus responso fide, id est per fidem metuens de his quae adhuc non videbantur, id est de inundatione diluvii, quae nondum perpendebatur, quia et aer adhuc serenus erat, nec aliquod hujus rei signum apparebat, aptavit, id est aptam composuit arcam in salutem domus suae, id est ut per eam salvaret a diluvio suam uxorem et filios cum uxoribus eorum. In eo quod ponit, metuens de his quae non videbantur, commendat fidem ejus, qui jam metuebat quae nondum videbat, credens ea quae Deus sibi praedixerat. Sic et nos omnia quae Deus fore promittit aut minatur, indubitanter fore complenda credere debemus, et ejus mandatis in praesenti deservire, si exemplo sancti Noe volumus ad salutem pertingere. Cum enim nullum signum futuri interius videret, sola Dei voce audita credidit futuram mundi submersionem. Nos vero multa signa finis saeculi et futuri judicii videmus, et tamen raro invenitur qui de illo judicio nunc sic metuat, ut sanctus Noe de diluvio formidabat. Aptavit arcam, per quam damnavit mundum, quia tanto majus peccatum habuerunt homines, quanto majorem ejus in fabricanda arca instantiam videbant, et non credebant. Cum enim viderent eum per centum annos in constructione arcae laborare, deberent futuros casus animadvertere, et ad poenitentiam confugere. Quod, quia non fecere, graviorem sibi damnationem acquisiere, et haec est prima laus fidei ejus, quia mundum incredulum damnavit: et institutus est a Deo haeres justitiae, quae est per fidem, et post diluvium haereditario jure obtinuit religiosos mores, quos fides generat: et quos antecessores ejus qui justi fuerant, habuerant. Idcirco enim factum erat diluvium, ut finis imponeretur vitiis, et justitia quam Abel et Henoch et caeteri sancti tenuerant, permaneret, et hujus haeres factus est beatus Noe. Et ita consecutus est in fide testimonium, quia justitiam fidei haereditavit.
15.12.11
« Fide qui vocatur Abraham, obedivit in locum exire, quem accepturus erat haereditatem, et exiit, nesciens quo iret. Fide demoratus est in terra repromissionis tanquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob, cohaeredibus repromissionis ejusdem. Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem, cujus artifex et conditor Deus.»
15.12.12
Adhuc per exemplum ostendit quod fides sit habenda, et quod in ea senes testimonium sint adepti, quoniam, ille qui prius vocabatur Abram, et post a Deo vocatus est Abraham, dat nobis exemplum fidei. Nam fides causa fuit augmentationis vocabuli ejus, ut qui prius dicebatur Abram, id est pater excelsus, post, accipiens promissionem quod omnes gentes fidem ejus essent secuturae, et patrem eum habiturae, vocaretur Abraham, id est pater videns multitudinem, quia factus in fide pater credentium, vidit multitudinem omnium gentium venturam ad suam fidem. Et ille, qui hujusmodi causa vocatur Abraham, fide obedivit Deo, non enim obediret, nisi crederet. Obedivit dicenti:« Exi de te terra tua et de cognatione tua, et veni in terram quam monstravero tibi.» Sic obedivit exire, id est obediens exivit a terra patrum suorum, et venit in locum illum, quem accepturus erat, id est in terram Chanaan, quam erat habiturus in haereditatem in filiis suis, non in seipso. Et, audito Dei praecepto, exiit mox de terra sua, nesciens quo iret, sed tantum obedire cupiens, et credens quod esset a Deo consecuturus longe meliora, quam relinquebat in patria. Si enim certum locum sciret ad quem tendere posset, qui certum patriae locum deserebat, non tam admirandae fidei esset. Et si saltem post inveniret vacuum locum, ad quem docebatur, ut possidere terram illam posset, non ita commendaretur fides ejus. Sed invenit locum Chananaeis plenum, et inter eos ut advena mansit. Et hoc est quod sequitur: Fide demoratus est in terra repromissionis, id est quae sibi non semel, sed multoties promissa est, non ut possessor, sed ut advena, tanquam in aliena terra, non tanquam in propria. Fide melioris terrae moratus est ut peregrinus in ea, nec rediit ad paternum solum, sed obedire volens, mansit ubi jussum ei fuerat, non in domibus pomposis et magnis, sed in casulis et tuguriis habitando. Non enim magna domorum aedificia construebat, sed parva illi sufficiebant tuguria, quoniam mens ejus alio tendebat, et ipse semper exsulem se credebat, in quocunque loco praesentis mundi positus esset. Sic habitavit cum Isaac et Jacob, quia, sicut ex Genesi colligitur, Jacob quindecim annorum erat quando mortuus est Abraham. Et hi duo, scilicet Isaac et Jacob, cohaeredes erant ejusdem repromissionis, quia ad ipsos fecit Deus eamdem repromissionem terrae Chanaan, in qua coelestis haereditas figurabatur. Et quare velut pauper et advena morabatur in casulis Abraham cum filio et nepote, nec magnas domos aedificabat? Quia exspectabat civitatem, id est coelestem patriam Jerusalem supernam, habentem fundamenta, id est stabilitatem diversorum praemiorum, quae nunquam deficient vel diruentur, cujus civitatis artifex et conditor Deus est, quia ipse arte suae sapientiae illam dictavit, et post per rei evidentiam condidit. Hoc est, Abraham ita vilis et advena in casulis habitare sustinuit, quia non illam terram optavit, sed aeternam civitatem, quam ipse Deus et non homo fecit ac condidit, dari sibi a Deo exspectavit.
15.12.13
« Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam praeter tempus aetatis, quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat. Propter quod et ab uno orti sunt, et hoc emortuo, tanquam sidera coeli in multitudinem, et sicut arena quae est ad oram maris, innumerabilis. Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. Qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere. Etsi quidem illius meminissent, de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi. Nunc autem meliorem appetunt, id est coelestem. Ideo non confunditur Deus, vocari Deus eorum. Paravit enim illis civitatem.»
15.12.14
Non solum Abraham fide probatus est, sed et Sara, quia et ipsa, id est in propria persona, non in vicaria, accepit fide virtutem in conceptionem seminis, id est facta est virtuosa ut conciperet, etiam praeter tempus aetatis, id est quae virtutem concipiendi in frigido sanguine jam diu perdiderat; et hoc decrepita meruit, cum a juventute semper fuisset sterilis. Et licet ista duo impossibilia viderentur, id est sterilitas et longaeva senectus, tamen et ipsa Sara quae haec habebat accepit virtutem in conceptionem seminis id est ut posset cum semine suo capere viribus caloris semen viri: quod fides, non natura operata est, quoniam fidelem credidit eum esse qui promiserat et repromiserat, id est Deum in promissionibus suis veracem credidit, et omnia illi possibilia esse non dubitavit. Prius enim risit, etsi ex gaudio, non tamen plena fide, sed post verbum Domini solidata est in fide. Propter quod, id est ideo quia Abraham credidit, et Sara Deum fidelem non dubitavit, et orti sunt multi ab uno patre; quod mirum fuit, quia si tot filii a pluribus patribus orti fuissent, non esset tam mirum. Sed quia tot ab uno orti sunt, valde mirandum est; et( quod est mirabilius!) hoc emortuo, id est ex toto secundum naturam senectutis mortuo, quoniam viscera illius frigida et mortua erant, nec semen emittere poterant. Emortuum namque non ad omnia sed ad aliquid; hoc est ad generandum intelligere debemus eum fuisse. Si enim ad omnia mortuus esset, non jam senex, sed defunctus esset. Et de tali orta est innumera multitudo. Vel ab uno utero Sarae orti sunt. Orti sunt ab uno et hoc emortuo. Emortuo, quantum ad seniorem maritum. Si enim femina ita sit provectioris aetatis, ut ei solita mulierum adhuc fluant, de juvene parere potest, de seniore non potest: quamvis adhuc possit ille senior, sed de adolescentula gignere sicut Abraham post mortem Sarae de Cethura potuit, quia vividam ejus invenit aetatem. Sed Sara sterilis erat, et cruore menstruo jam destituta, propter quod jam parere non posset, etiam si sterilis non fuisset. Verum contra haec omnia operata est fides, ut sterilis et emortuus uterus Sarae conciperet ex seniore emortuo. Et sic non a pluribus, sed ab uno: et hoc non juvene, sed emortuo senectute, ut magis esset miraculum, orti sunt filii, procedentes in multitudinem tanquam sidera coeli, id est qui luce sanctitatis et sui multitudine comparantur sideribus, quia et clari sunt et innumeri; et sicut arena quae est ad oram maris innumerabilis, id est qui gravedine et infructuositate atque instabilitate et multitudine comparantur arenae. Quid vero per mare, nisi gentilitas designatur? Et quid per oram maris, nisi vicinus ritus gentilitatis? Quidam vero Judaeorum instabiles erant ad oram maris, et non in ipso mari, dum adhaererent ritui gentilium, perverse vivendo et idola colendo, nec tamen gentiles essent, quia circumcisi erant. Isti non ex fide Abrahae vel Sarae tales erant, sed ex proprio vitio. Non enim fides meruit tales filios habere, sed ibi postquam fuerant ab eo geniti, degenerabant ab ejus fide et probitate per nequitiam suam. Nihil ergo mali promeruit unquam fides. Quod autem subditur, juxta fidem defuncti sunt omnes isti, de illis solummodo qui stellis comparantur, intelligendum est, nec solum de filiis, sed de ipsis patriarchis. Nam omnes isti non ad horam habuere fidem, sed semper eam usque in fidem tenuerunt et semper juxta eam vixerunt, ac juxta eam defuncti sunt: quia, et dum viverent, semper suos mores ut fides exigit, in religione duxerunt: et dum morerentur, promissiones divinas exspectaverunt, sicut Jacob moriens dicebat:« Salutare tuum exspectabo, Domine.» Isti omnes non elongati a fide per dubitationem vel per malam operationem, sed, juxta eam persistentes, defuncti sunt, non acceptis in terra repromissionibus: et ideo exspectabant eas in coelo, quia Deum qui promiserat, sciebant esse fidelem. Credebant enim ipsas promissiones non esse factas de terrestribus, sed promissa sperabant de coelestibus. Et in hac fide moriebantur. Per haec omnia monet Apostolus Hebraeos, ut inconcussam fidem exemplo patrum teneant, si se filios eorum recognoscunt. Nondum acceptis repromissionibus moriebantur sed aspicientes a longe eas et salutantes, id est oculis fidei considerantes, quia post mortem eas erant adepturi, non tamen protinus, sed post longa tempora in adventu Christi, qui regna coelorum paraturus erat. Descendebant tunc enim omnes justi in infernum, ibique quiescentes, exspectabant Redemptoris adventum. Ex hoc est quod in obitu suo aspiciebant non de prope, sed de longe supernas promissiones, quia desiderium suae considerationis in longum ad eas percipiendas extendebant, et salutabant eas, id est multum optabant in quibus salutem consequi credebant. Vel salutabant eas, id est applaudebant eis hilares, et est dictum ad similitudinem navigantium, qui longe visis civitatibus ad quas tendunt, salutant prae gaudio; et quia promissiones coelestis patriae post mortem exspectabant, ideo erant confitentes quia peregrini sunt super terram, id est non in propria terra degentes. Et quia possent esse peregrini, sed tamen diu permanentes, ut excludatur diuturna mansio, subditur, et hospites. Hospes enim dicitur ille, qui statim recedit, nec diu manere quaerit; peregrinus vero, qui in propria terra non moratur, etsi diu in aliena maneat. Et ita per hoc quod se dicebant peregrinos, ostenditur quia aestimabant se in alieno degere: per hoc quod se fatebantur hospites, apparet quia credebant se cito recessuros, et horam mortis quotidie suspectam habebant. Nam quod se peregrinos et hospites faterentur, non solum ex Apostoli sententia, sed et ex verbis eorum patet. Dixit enim Jacob Pharaoni:« Dies peregrinationis vitae meae centum triginta annorum sunt, pravi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum, quibus peregrinati sunt.» Sed ne quis patriarchas ideo peregrinantes fuisse dictos aestimet, quia in terra promissionis velut in aliena morati sunt, quoniam nec ipsi nec filii eorum adhuc illam in haereditatem perceperant, attendat quid David qui regnum in ea tenebat ait Domino:« Quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei.» Haec itaque sanctorum patrum peregrinatio illa erat, de qua dicit Apostolus:« Quandiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino.» Hac ratione se dicebant peregrinos et hospites, quandiu super terram erant, id est donec corpora eorum sub terra sepelirentur, et animae ad extra migrarent. Vel super terram existentes, quia terrena conculcabant. Unde constat quod exsules se credebant et patriam inquirebant, ex qua cives jam erant. Qui enim haec dicunt, scilicet qui se fatentur peregrinos et hospites, haec dicendo, significant se inquirere patriam. Ad hoc confitebantur se esse peregrinos, ut significarent se in omnibus quae agebant, veram patriam quaerere, et ad eam pio gemitu suspirare. Et ne quis putaret quod illam de qua exierant, quaererent, subditur: Et siquidem illius et caetera. Quasi dicatur: Ipsi quaerebant patriam. Et si illius quidem patriae meminissent, de qua exierunt, id est si recogitarent terram suae nativitatis et illam desiderarent, ac se peregrinos respectu illius dicerent, habebant utique tempus et spatium revertendi ad eam, et nullus eis obsistebat in redeundo. Sed, quia illuc non redierunt, patet quod aliam patriam quaesierunt. Ad illam redissent, si illam quaererent. Nunc autem cum constet quod illam non quaesierunt, apparet quia appetunt, id est appetierunt meliorem patriam, id est coelestem. Ideo scilicet quia non in terra cor posuerant, sed ad supernam patriam totis desideriis anhelabant, non confunditur Deus, id est non erubescit vocari Deus eorum, dum dicit:« Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, hoc mihi nomen est in aeternum.» Erubescere enim potest aliquis dominus cum dicitur inutilem servum habere. Sed, si bonum servum habuerit, per illum honoratur. Si Deus vocaretur Deus Cain, sicut vocatur Deus Abraham, non honor, sed dedecus esset ei ex tali servo. Sed, quia tres isti patriarchae optimi servi fuerunt, idcirco Deus ex quadam familiaritate et privilegio voluit Deus eorum vocari, tanquam istorum solorum esset Deus, qui Deus est universae creaturae: non frustra utique tantum eis tribuens honorem, sed quia noverat in eis sinceram praecipuamque charitatem, et quia in ipsis tribus consummavit mirabile sacramentum futuri populi. Per liberas enim genuerunt et in libertatem, ut per Saram Isaac; et in servitutem ut per Rebeccam Esau, cui dictum est:« Eris servus fratris tui;» et per ancillas non solum in servitutem, sicut Ismaelem per Agar, sed etiam in libertatem, sicut Dan ac Nepthalim per Balam, et Gad, ac Aser per Zelpham. Ita et in populo Dei per spiritales viros nascuntur ad fidem non solum in libertatem laudabilem, qui eos imitantur, quibus dicitur:« Imitatores mei estote sicut et ego Christi,» sed etiam in damnabilem servitutem, sicut per Philippum Simon Magus; et per carnales nascuntur non solum in damnabilem servitutem qui eos imitantur, sed in laudabilem libertatem, quibus dicitur:« Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite.» Hoc sacramentum quisquis in populo Dei prudenter agnoverit, unitatem spiritus in vinculo pacis usque in finem, quibusdam cohaerendo, quosdam tolerando, custodit. Propter hujusmodi causas voluit Deus vocari Deus istorum patriarcharum, in quorum posteritate praemonstrata est omnis propagatio bonorum et malorum qui sunt in Ecclesia. Nec mirum si Deus eorum vocari dignatur, qui Deus est angelorum, quia paravit illis civitatem, id est coelestem Jerusalem, in qua illos exciperet, et non erubescit de illis quia concives angelorum sunt. In illis enim honoratur, sicut e contrario de malis blasphematur.
15.12.15
« Fide obtulit Abraham Isaac cum tentaretur, et unigenitum offerebat, in quo susceperat repromissiones, ad quem dictum est: Quia in Isaac vocabitur tibi semen, arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus. Unde eum et in parabolam accepit.»
15.12.16
Rursus exemplo Abrahae est habenda fides, quia ipse tantam fidem habuit, ut et filium offerre paratus esset, et tamen promissionem de semine in eo sibi divinitus factam non dubitaret esse veram Non enim haesitavit quod sibi reddi poterat immolatus, qui dari potuit non speratus. Tentabat eum Deus, id est ipse, qui eum noverat, ostendebat quis esset ad exemplum aliorum. Qui fide accensus, obtulit super altare Isaac quem plus diligebat; non Ismaelem, qui ex ancilla natus erat. Et quem ex libera conjuge unigenitum habebat, hunc offerebat, in quo etiam promissiones posteritatis susceperat, cum ei diceretur, quia in Isaac vocabitur tibi semen. Licet enim Isaac esset vel unigenitus, nec alium haberet, per quem adimplerentur promissiones seminis, in neutro tamen dubitans, filium obtulit, nec de promissionibus dubitavit; ad quem dictum est a Domino, non ad alium ut diceret ei, id est non per alium mandavit, sed per seipsum Dominus dixit ei, quia in Isaac vocabitur tibi semen, id est in posteritate Isaac erit vocabulum seminis tui, quia vocabuntur filii tui, qui ex Isaac descendent. Ismael namque et Esau et filii Cethurae cum ex Abrahae stirpe sint, non tamen in filios reputantur. Ipse Deus in solo Isaac, promisit Abrahae posteritatem. Esset enim minus authentica promissio, si alii Deus hanc loqueretur, et ille post nuntiaret Abrahae. Qui tamen jussus offerre Isaac, non sibi fecit quaestionem quasi de contrariis et sibi adversantibus verbis Dei, ut diceret: Promiseras mihi in Isaac semen, et nunc Isaac jubes occidi? Sed erat in corde ejus semper fides inconcussa et nullo modo deficiens. Cogitavit enim quia qui dederat ut ille, cum non esset, nasceretur de senibus, poterat etiam de morte reparare. Et hoc est quod Apostolus subdit: Arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus, id est non solum ab immolatione potest illum eruere ne occidatur, sed et post occisionem vitae restituere. Credebat enim quod vel Deus illum ab immolatione eriperet, vel immolatum protinus suscitaret, sicque promissionem de futuro semine sibi in eo compleret. Quod in verbo ejus patenter ostenditur, cum dicit pueris:« Exspectate hic cum asino, ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos.» Non enim dixit: Revertar ego ad vos; sed, Revertemur ego et puer. Unde, id est quia tam firmiter in omnibus credidit, accepit eum ab altari illaesum, quia immolatus non est. Accepit eum et in parabolam, id est in similitudinem Christi, cujus divinitas impassibilis mansit, licet humanitas passionem sustinuerit. Abraham enim filium unicum ducens ad immolandum, significavit Deum patrem, qui« proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum.» Isaac sibi ligna ad victimae locum, quibus fuerat imponendus ipse, portavit, sic et Christus crucem suam. Isaac ligatus est et altari superpositus, quia Christus quoque ligatus est in passione et cruci impositus. Isaac de altari abscessit illaesus, sed aries pro eo est immolatus, quia, sicut diximus, divinitas Christi mansit impassibilis, quae per Isaac designata est, sed humanitas ejus, quam figuravit aries, morti subjacuit. Qui scilicet aries, inter vepres haerebat cornibus, quia Christus inter iniquos et peccatores, qui per vepres signati sunt, ita crucifixus est, ut manus ejus transfixae clavis adhaererent cornibus crucis, sicut scriptum est:« Cornua in manibus ejus.» Similiter et caetera de immolatione Isaac ad Christi passionem mystice sunt referenda.
15.12.17
« Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau. Fide Jacob moriens, singulos filiorum Joseph benedixit, et adoravit fastigium virgae ejus. Fide Joseph moriens, de profectione filiorum Israel memoratus est, et de ossibus suis mandavit.»
15.12.18
Abraham sic probatus est in fide. Isaac etiam fide benedixit de futuris filios suos Jacob et Esau, id est benedictione imprecatus est illis bona, in futurum credens quod ita illis ventura forent. Nam Jacob benedicendo dixit:« Det tibi Deus de rore coeli et de pinguedine terrae abundantiam frumenti et vini, etc.» Et rursum Esau promisit:« In pinguedine terrae et in rore coeli desuper erit benedictio tua, etc.» Nisi ergo sic crederet haec illis ventura, nequaquam solemni benedictione promitteret ea. Jacob quoque moriens cum alia omnia oblivioni traderet, fide benedixit duos filios Joseph, Ephraim et Manassen, dans cuique propriam benedictionem quia credidit eis profuturum, et adoravit fastigium virgae ejus. Hoc in veteri translatione ibi reperitur, ubi nos in nova legimus, quia adoravit Israel Deum, conversus ad lectuli caput. Sanctus enim et Deo deditus vir, oppressus senectute, ita positum habebat lectulum, ut ipse jacentis habitus absque difficultate ad orationem esset. Sed secundum aliam translationem adoravit super caput virgae ejus, id est filii sui, vel super cacumen virgae ejus. Et intelligitur quia tulerat a Joseph virgam ejus, et super caput ejusdem virgae quam tenebat, inclinavit se ad Deum adorandum. Sed Apostolus sensum nostrum ad intelligentiam mysticam trahens, non dicit quod ille adoraverit super cacumen, sed potius ipsum cacumen et fastigium virgae ejus. Virga enim Joseph quam ipse velut sceptrum gerebat ad designationem potestatis suae, qua dominabatur in tota Aegypto, virgam potentiae Christi praefigurabat, qua ipse regnaturus erat in toto mundo. Et per Joseph Christus praesignabatur, per fastigium autem virgae ejus, celsitudo regalis potentiae Christi, de qua dictum est:« Virga directionis virga regni tui.» Recta itaque fide adoravit fastigium virgae filii sui, significans quia se tota devotione substernebat sublimi imperio Christi, quem ex sua carne nasciturum praevidebat. Nam si in Joseph Christum non intellexisset, non esset dicenda fides, si fastigium virgae illius adorasset. Sed et ipse Joseph moriens, fide memoratus est de profectione filiorum Israel, dicens:« Post mortem meam visitabit vos Deus, et ascendere faciet de terra ista ad terram quam juravit Abraham, Isaac et Jacob.» Hoc a patre suo audierat, et nunc moriens fide memorabat. Nisi enim ita futurum crederet, non memoraret. Et de ossibus suis mandavit, dicens:« Asportate vobiscum ossa mea de loco isto.» Et hoc quoque fide mandavit, quoniam credebat Christum in terra promissionis nasciturum, et post passionem resurrecturum, et cum eo resuscitari cujus inter caeteros sanctos, qui in ejus passione resuscitandi erant.
15.12.19
« Fide Moyses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum.»
15.12.20
Adhuc exemplo senum habenda est fides, quoniam Moyses natus occultatus est fide parentum tribus mensibus, quia videbant elegantem parvulum. Credebant enim Deum facturum aliquid magni per eum, cum esset adeo elegantis formae. Quoniam ab ortu fuit illi infusa magna gratia venustatis, non natura, sed dono Dei. Et ideo non timuerunt edictum regis, qui jusserat omnes masculos infantes Hebraeorum mox ut nati essent interfici, sed fide confisi in Deo servaverunt puerum.
15.12.21
« Fide Moyses grandis factus, negavit se esse filium filiae Pharaonis, magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem, majores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum improperium Christi. Aspiciebat enim in remunerationem. Fide reliquit Aegyptum, non veritus animositatem regis. Invisibilem enim tanquam videns sustinuit. Fide celebravit pascha et sanguinis effusionem, ne qui vastabat primitiva, tangeret eos. Fide transierunt mare Rubrum tanquam per aridam terram, quod experti Aegyptii, devorati sunt.»
15.12.22
Adhuc exempla fidei praelucent in Moyse, qui, cum esset puer, adoptatus est in filium a filia Pharaonis, quae juxta Josephum vocabatur Thermut, nec habebat legitimam prolem. Et ideo volebat ut Moyses post patrem suum, succederet in regnum. Moyses vero cum excrevisset, fide succensus, et regnum Aegypti despiciens, negavit juxta Apostolum se esse filium filiae Pharaonis, et rejecit regiam dignitatem, magis, id est potius eligens affligi et injuriis subjici cum populo Dei, qui serviebat in luto et latere, quam habere jucunditatem temporalis ac transitorii peccati, hoc est fide suadente maluit et super omnia elegit affligi propter Deum ad horam, quam jucunditatem eorum, in quibus erat peccatum et quae cito transeunt, vivere. Peccatum enim putavit, se laetari in aula, dum fratres sui affligerentur. Non tamen in libris Moysi refertur, quod negaverit se filium filiae Pharaonis, sed eo tempore id fecisse non dubitatur, quo fecit et quod ibi legimus, et postquam creverat, egressus est ad fratres suos filios Israel, et vidit afflictionem eorum; ipse dico, aestimans improperium Christi esse divitias majores thesauro Aegyptiorum. Improperium Christi, id est quod pateretur pro Christo, vel quod significaret improperium inferendum Christo post ionga saecula, vel quod sustinuit a suis, sicut et Christus post a suis. Hoc improperium magis elegit ipse, et minus credidit operibus Aegyptiorum, quia per id aeternis divitiis se locupletari credebat, si pro Christo contumelias et opprobria sustineret. Nam aspiciebat plena fide in remunerationem aeternam, quam Christus pro se patientibus erat daturus: hoc est idcirco elegit esse pauper et despicabilis temporaliter apud homines, quia sursum cor habebat, et de aeternis honoribus cogitabat, quos se per paupertatem et patientiam adepturum sperabat. Et etiam fide reliquit Aegyptum, educens inde filios Israel, quia credebat quod bene evaderent, non veritus animositatem regis, qui contra eum indignationem magnam conceperat, sed de auxilio Dei confidens, subtraxit a jugo illius populum Israel. Et vere fide non veritus est regem. Nam sustinuit, id est non corde fractus, sed ut vere fortis sustinuit, id est sursum in suae mentis constantia tenuit invisibilem, id est Deum quem non videbat, tanquam videns, id est ac si eum praesentem ibi cerneret. Miles enim accuratius pugnare solet praesente rege quam absente. Sed Moyses pro Deo, quem non videbat, ita pugnavit, et ita eum sustinuit, id est auxilium ejus exspectavit, ac si corporeis oculis eum coram se videret praesentem et adjuvantem. Unde et ei nil ore promenti dictum est a Domino:« Quid clamas ad me?» Clamabat enim corde, qui tacebat ore, quia piis desideriis ipse auxilium majestatis implorabat et exspectabat. Et antequam reliquisset Aegyptum, celebravit pascha, et hoc fecit fide, id est celebrem et festum duxit transitum, vel potius noctem egit pro pascha, id est pro transitu de Aegypto, quia non dubitavit quin revera transituri essent. Et ideo fide laetificatus, antequam exirent, pro transitu suo celebre festum egit. Celebravit enim pascha, id est celebrem et communem fecit agni comestionem, quae vocabatur Pascha, id est transitus, quia fuit causa transitus eorum de servitute in libertatem, et sanguinis effusionem fide celebravit, ne angelus qui vastabat primitiva, id est qui interficiebat primogenita Aegyptiorum, tangeret eos, quia pro certo credebat, quod angelus percussor non ingrederetur domos illas, quae haberent in superliminari et in utroque poste sanguinem agni. Fide etiam omnes filii Israel transierunt mare Rubrum ita illaesi, tanquam si irent per aridam et siccam terram, quia crediderunt Deum ita eos posse educere per mare, sicut per siccum. Quod scilicet transire mare experti et volentes facere Aegyptii, qui nec partem fidei habebant, devorati sunt ab aquis, id est omnino absorpti. Vel experti utrum fide, an casu fieret ille transitus, devorati sunt gurgitibus. Si enim casu transirent Israelitae, similem transitum haberent Aegyptii. Sed quia talem viam illis fides paraverat, idcirco infideles in ea perierunt.
15.12.23
« Fide muri Jericho corruerunt circuitu dierum septem. Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace.»
15.12.24
Non solum mare divisit fides, sed et muros Jericho praecipitavit. Nam Dominus jusserat: Circuite urbem cuncti bellatores semel per diem. Sic facietis sex diebus. Septimo autem die sacerdotes tollent septem buccinas, et praecedent arcam foederis, septiesque circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent buccinis. Cumque insonuerit vox tubae longior atque concisior, et in auribus vestris increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione maxima, et muri funditus corruent civitatis, ingredienturque singuli per locum contra quem steterint. Et filii Israel huic divinae jussioni ac promissionibus fidem adhibentes, fecerunt ut sibi fuerat imperatum, et tali ordine ceperunt civitatem. Sed in eadem urbe erat Rahab, quae fide meruit non perire cum incredulis civibus. Omnes enim gladio perierunt, praeter eos qui erant in domo ejus. Exceperat enim duos exploratores cum pace, quos Josue miserat, et absconderat eos, ne rex Jericho inveniret et occideret illos, quoniam visis illis credidit quod filii Israel per Dei potentiam essent habituri terram, sic enim ait:« Novi quod tradiderit vobis Dominus terram.» Etenim irruit in nos terror vester, et elanguerunt omnes habitatores terrae. Dominus enim Deus vester, ipse est Deus in coelo sursum et in terra deorsum. Et hac fide servavit exploratores, et per fenestram suae domus latenter emisit, ideoque pereuntibus postmodum caeteris, ipsa cum omni cognatione sua vixit in populo Israel. Et antea quidem fuerat meretrix, sed populo Dei sociata, legitime vixit, ita ut et in genealogia Salvatoris poneretur. Et quia etiam meretrix fide justificari et salvari meruit, erubescat omnis vir esse infidelis, ne per infidelitatem omnibus peccatis oneretur et pereat.
15.12.25
« Et quid adhuc dicam? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones.»
15.12.26
Multa, inquit, exempla veterum de habenda fide vobis attuli, et adhuc plura vobis afferre possem. Sed quid adhuc dicam, id est quod factum cujus personae amplius in exemplum fidei proferam? Tot enim exempla protuli, ut omnibus sufficere debeant ad fidem. Et si proferrem alia omnia quae possent proferri, fastidium magis quam utilitatem fortasse generarent. Nec in his amplius immorari debeo, quia, cum determinassem tempus, in quo mihi vobis scribere liceat, si illud consumpsero, exempla fidei veterum proferendo, infra praescriptum tempus alia quae vobis scribere debeo, perficere non potero. Et hoc est quod subditur: Deficiet enim me tempus. Quasi dicat: Non est utile ut omnia quae possem, exempla supponam, quia me enarrantem, id est evidenter et singula narrantem deficiet, id est deseret tempus, quod vobis ad scribendum determinavi, nec poterunt in eo explicari omnia quae vobis scribere statui, hoc est temporis brevitas qua sum impeditus circa alia, non sinit ut plenariam istorum enarrationem faciam. Vel tempus vitae meae deficiet, id est deseret me, si voluero omnia persequi. Et ideo supersedendum est, quia deficiet tempus me enarrantem, id est ex toto narrantem, vel extra et aperte narrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis. Hoc est si omnia fortia facta eorum et aliorum quae ipsi per fidem operati sunt, voluero in tam brevi tempore hujus epistolae vel vitae meae explicare, hoc non potero. Grandia sunt enim quae fecerunt isti. Qui devicerunt, id est deorsum ponentes et sibi subjicientes vicerunt regna, id est reges cum omnibus sibi subditis. Et hoc non per suas vires, sed per fidem qua Deo credebant, et in Deo confidebant. Ac per eamdem fidem, qua credebant bonorum operum remuneratorem, operati sunt justitiam, id est opera justitiae fecerunt. Et per ipsam fidem in qua perseveraverunt, adepti sunt repromissiones, id est remunerationes supernae beatitudinis, quas Deus in Scripturis promisit ac repromisit operariis justitiae, non quod statim quando moriebantur, acciperent illas, quia nondum Christus eis viam fecerat, et erant in tenebris causa originalis peccati, sed quia cum Apostolus haec scriberet, Christo passo, jam habebant repromissiones secundum animam. Ipse namque eos ab inferis abstraxerat et singulis stolis induerat. Vel adepti sunt promissiones temporalium bonorum, quas lex observatoribus suis fecerat; quia non solum vitam aeternam, sed et temporales divitias, et inimicorum subjectiones propter observantiam legis adepti esse dicuntur, Gedeon, Barac et caeteri. Gedeon namque per fidem devicit regna, quia jubente ac permittente Deo in trecentis viris, quos non ferro, sed lagenis et lampadibus armaverat, superavit Madianitas et Amalecitas et alios orientales populos, quorum multitudo centum triginta quinque millia virorum bellatorum habebat, et reges eorum cepit et interfecit. Et ipse operatus est justitiam, quia destruxit aram Baal, et aedificavit altare Domino, atque liberavit populum Israel. Et adeptus est repromissiones vitae, quoniam mortuus est in senectute bona. Barac quoque per fidem devicit regna, cui Deus per Deboram prophetissam dixit:« Vade et duc exercitum in montem Tabor, tollesque tecum decem millia pugnatorum de filiis Nephthalim et de filiis Zabulon. Ego adducam ad te in loco torrentis Cison Sisaram principem exercitus Jabin, et currus ejus atque omnem multitudinem, et tradam eos in manu tua.» Fecitque Barac ut Dominus jusserat, et ascendit in montem. Quod cum audisset Sisara, congregavit nongentos falcatos currus, omnemque exercitum de Aroseth gentium ad torrentem Cison. Descendit atque Barac de monte Thabor, et decem millia pugnatorum cum eo. Perterruitque dominus Sisaram et omnes currus ejus, universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac, in tantum ut Sisara de curru desiliens, pedibus fugeret, et Barac persequeretur fugientes currus et exercitum usque ad Aroseth gentium, et omnis hostium multitudo usque ad internecionem caderet. Humiliavitque Deus in die illo Jabin regem Chanaan, donec delerent eum. Sic Barac per fidem devicit regna. Qui et justitiam operatus est in hoc ipso, quod liberavit filios Israel ab ipso rege, qui per viginti annos vehementer oppresserat eos: nec sibi victoriam arrogavit, sed Deo per illa canticum cecinit. Unde et supernas repromissiones adipisci dignus fuit. Sed et Samson per fidem devicit regna( Judic, XIII, XVI), quia cum esset unus vir, sed haberet in se Spiritum Domini, qui confortabat eum, ingentes strages Philistaeorum multoties dedit, nullusque eorum fortitudinem habere poterat ut illi resisteret. Justitiam quoque operatus est, quia judicavit Israel viginti annis, et Philistaeos oppressores eorum afflixit, et Nazaraeus, id est consecratus fuit ex utero matris suae, vinum et siceram non bibens, et nihil immundum comedens. In fine tamen quo se cum hostibus oppressit, non aliter excusatur, nisi quia spiritus latenter hoc jusserat, qui per illum miracula faciebat, sicut et antea illi inspiraverat ut uxorem de filiabus Philistaeorum acciperet, cum lex hoc prohiberet. Nam, sicut in acceptione uxoris alienigenae fecit per voluntatem Dei, quod lex interdixerat, et non peccavit, ita credi potest quod Spiritus sanctus illi jusserit extinguere secum ingentem illam hostium multitudinem, quae de ejus humiliatione laudabat idolum suum, et ad majus improperium faciebat eum ebrium ludere, praesertim cum jam ille spiritus coepisset ei pristinas vires reddere, ad designationem recuperationis prioris gratiae. Unde et nunc Apostolus ponit eum inter eos, qui adepti sunt repromissiones. Jephte quoque per fidem devicit regna, quia est factus super eum Spiritus Domini, et circuiens Galaad et inde transiens ad filios Ammon, votum vovit Domino, dicens:« Si tradideris filios Ammon in manus meas, quicunque primus fuerit egressus de foribus domus meae, mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon, eum holocaustum offeram Domino. Transivitque, Jephte ad filios Ammon ut pugnaret contra eos. Quos Dominus tradidit in manus ejus. Percussitque viginti civitates plaga magna nimis. Et humiliati sunt filii Ammon a filiis Israel. Revertente autem Jephte domum suam, occurrit ei unigenita filia cum tympanis et choris. Qua visa, scidit vestimenta sua et ait:« Heu! filia mi, decepisti me, et ipsa decepta es. Aperui enim os meum ad Dominum, et aliud facere non potero, et fecit ei sicut voverat.» Et merito quaeritur utrum pro jussu Dei sit habendum quod eam immolavit. Abraham enim non solum non est culpatus crudelitatis crimine, sed etiam laudatus nomine pietatis, quod filium voluit nequaquam scelerate, sed obedienter occidere. Jephte vero non ita legitur accepisse praeceptum ut filiam occideret; sed tamen in eo quod Scriptura refert quia factus est super eum Spiritus Domini, et tunc tale votum pro victoria fecit, atque victoriam adeptus est, non videtur temerarie vovisse, cui Spiritus sanctus praesidebat: nec injustum votum vovisse, qui victoriam pro qua votum faciebat, consecutus est. Consecutio enim victoriae testatur Deo votum non displicuisse. Novit enim Dominus secretas causas, propter quas tale sacrificium ei placere potuit. Et ipse Jephte semetipsum potius in hoc spiritaliter mactavit, quia cum non haberet filium aut filiam praeter istam, omnem affectum ejus rigore voti superavit, et dolorem compassionis ardore fidei devicit. Qui et justitiam operatus est, quia satis rationabiliter et juste principatum suscepit, et causas suas contra regem filiorum Ammon per legatos juste disseruit, et juste bellum iniit atque populum Israel sex annis secundum legem Domini judicavit. Unde et repromissiones supernarum retributionum adeptus esse creditur. De David vero superfluum esse puto, demonstrare quomodo per fidem regna devicerit, cum constet eum tot reges impios juvante Domino peremisse. Justitiam autem sic operatus est, ut de illo diceret Deus:« Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciat omnes voluntates meas.» Sed et repromissiones adeptus est non solum de aeterna vita, sed etiam de adventu Christi: quia et ipse beatitudinem aeternam possidet, et aeternus rex Christus de semine ejus suscitatus est. Samuel quoque per fidem vicit regna Philistaeorum, quia, cum satrapae gentis illius cum exercitibus suis adversus Israel convenissent, obtulit Samuel holocaustum et clamavit ad Deum pro Israel, et exaudivit eum Dominus. Nam in ipsa hora sacrificii contigit Philistaeos inire praelium contra Israel. Et intonuit Dominus fragore magno super eos atque exterruit eos, et caesi sunt a facie Israel; factaque est manus Domini super eos cunctis diebus Samuel, et redditae sunt urbes quas tulerant ab Israel. Liberatusque est Israel de manu eorum. Sed et justitiam ita operatus est Samuel, ut nec in modico reprehensibilis unquam inveniatur. Ideoque repromissiones beatitudinis aeternae absque ulla dubitatione adeptus est. Nonnulli quoque sequentium prophetarum, vel orationibus vel meritis suis devicerunt reges, sicut orante Isaia cum rege Ezechia, percussit angelus in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia, et recessit turpiter a Judaea Sennacherib rex. Elisaeus quoque meritis suis obtinuit, ut Benadab rex Syriae, qui diu Samariam obsederat, cum omni exercitu suo territus fugeret. Dominus autem audiri fecit in castris Syriae sonitum curruum et equorum et exercitus plurimi, fugeruntque Syri, et dereliquerunt tentoria sua et equos et asinos cum auro et opibus magnis; et haec omnia diripuerunt filii Israel, ita ut fieret modius similae statere uno, et duo modii hordei statere uno in porta Samariae. Multaque hujusmodi contra reges impios sancti prophetae per fidem egerunt, et justitiam in omni conversatione sua tenuerunt ac repromissiones divinas in regno coelorum adepti sunt.
15.12.27
« Obturaverunt ora leonum, exstinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum, acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos.»
15.12.28
Non solum super homines habuerunt antiqui sancti per fidem victoriam, sed etiam super bestias adeo feroces, ut sunt leones, et super insensibilia elementa, ut est ignis, hoc est: Obturaverunt, id est obturata et clausa fecerunt ora leonum, ut etiam jejuni leones fide servante non tangerent eos, sicut Daniel, quem illaesum in lacum leonum per noctis unius spatium fides servavit, aliaque vice sex diebus cum septem jejunis leonibus in lacu clausus sine laesione perduravit. Pluralis enim numerus pro singulari positus esse nunc intelligitur, in hoc quod dictum est, obturaverunt ora leonum, nisi et Davidicum factum in hac sententia memoratum accipiamus, qui, dum pasceret gregem, venit leo et ursus, tuleruntque arietem, et ipse persecutus est et percussit eos, eruitque pecus de ore eorum, istis consurgentibus in eum, apprehendit ipse mentum eorum et suffocavit et interfecit eos. Alii per rorem fidei, exstinxerunt impetum ignis, id est vehementissimum ignem qui cum impetu virtutis irruebat, sicut Moyses: nam murmurantibus Hebraeis, accensus est in eos ignis Domini, et devoravit extremam partem castrorum, cumque clamasset populus ad Moysen, oravit Moyses ad Dominum, et absorptus est ignis. Similiter et Aaron alia vice exstinxit impetum ignis, quando tollens thuribulum cucurrit ad mediam multitudinem, quam vastabat incendium et obtulit thymiama, ac stans inter mortuos et viventes, pro populo deprecatus est, et plaga cessavit. Sed et tres pueri in Babylone per fidem exstinxerunt impetum ignis, cum quibus in fornacem descendit angelus Domini, et excussit flammam ignis de fornace, et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem, et non tetigit eos omnino ignis. Alii effugerunt aciem gladii, sicut Isaac quoque cum pater arrepto gladio vellet immolare, prohibuit angelus eum percuti; et sicut David, qui dum manu sua psalleret coram Saul, tenebat Saul lanceam et misit eam, putans quod configere posset eum cum pariete. David autem declinavit a facie ejus. Hoc et alia vice similiter factum est de evasione ictus lanceae. Vel effugerunt aciem gladii, id est exercitum accinctum gladio per fidem in fugam verterunt, sicut Gedeon in armis armatos Madianitas, et Judas Machabaeus saepe cum paucis fere innumeras hostium multitudines. Alii per fidem convaluerunt de infirmitate, id est sanati a corporeo languore, sicut Job et Ezechias. Alii per fidem fortes et insuperabiles facti sunt in bello, sicut Josue et David et Judas Machabaeus. Nonnulli verterunt in fugam castra exterorum, id est alienigenarum, qui super se veniebant, sicut Judith et saepe dictus Gedeon. Notandum vero, quod aliud est castra vertere, quoniam hoc etiam sine pugna, aliud fugare aciem gladii, quod fit pugna. Talia per fidem antiqui patres consequebantur et temporalem felicitatem adipiscebantur, sed in Novo Testamento non est tempus talium. Ante dedit talia Dominus, nunc dat meliora. Ac si diceret: Discite homines per gratiam Novi Testamenti vitam concupiscere sempiternam. Quid pro magno ita vos vultis a Domino de morte liberari, sicut liberati sunt patres vestri, quando commendabat Dominus etiam terrenae felicitatis praeter se non esse alium largitorem? Illa felicitas ad veterem hominem pertinet, quae veritas ab Adam coepit. Ego autem sum Christus, non Adam. A veteri veteres fuistis, a Novo Novi estote usque ad mortem. Unde ipse hoc voluit in conspectu inimicorum pati, quo eum tanquam derelictum putarent, ut commendaretur gratia Novi Testamenti, qua disceremus aliam quaerere felicitatem, quae nunc est in fide, postea vero erit in specie. Sed sub Veteri Testamento necesse fuit et temporalia bona sanctis praeberi divinitus. Ideo a variis periculis liberati sunt, quando clauserunt ora leonum, exstinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate. Fortitudinem quoque et victorias adepti sunt divinitus, quoniam fortes facti sunt in bello, et castra verterunt exterorum. Magna etiam impetraverunt orando, quoniam acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos. Sareptana quippe mulier, orante Elia, filium suum accepit de resurrectione venientem, et per Eliseum Sunamitis accepit natum suum de resurrectione sibi redditum.
15.12.29
« Alii autem distenti sunt, non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem. Alii vero ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres, lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt.»
15.12.30
Ostendit quanta per fidem sancti fecerunt, nunc autem ostendit quanta pro fide pertulerunt, ut quod suaserat fide multorum exemplis pluribus persuadeat multarum passionum imitationibus. Quidam patrum in vita sua per fidem a variis adversitatibus erepti sunt. Sed alii eorum etiam pro fide distenti sunt, id est in suppliciis singula membra tensi, non suscipientes redemptionem, id est ereptionem de poenis quae inferebantur illis, ut invenirent in saeculo alio meliorem redemptionem praesenti quae respuebatur. Hoc fecerunt septem egregii fratres cum matre, quos rex Antiochus flagris et taureis crucians, compellebat contra legem carnes porcinas edere. Qui cum dicerent, Parati sumus mori magis quam patrias Dei leges praevaricari, iratus rex jussit ei, qui prior fuerat locutus, amputari linguam, et cute capitis abstracta, summas quoque manus ei et pedes praecidi; et cum jam per omnia mutilus factus esset, jussit ignem admoveri, et adhuc spirantem torreri in sartagine. Sic fecit de secundo atque omnes septem et octavam matrem talibus tormentis consumpsit. Ita distenti sunt in variis poenis, atque manus et pedes ad percipiendum poenas extenderunt et linguas protulerunt. Ac redimi a poenis noluerunt, quia, cum suaderetur illis ut illicitas carnes ederent et poenas evaderent, non consenserunt. Optabant enim meliorem resurrectionem, sicut et tyranno dicebant: Tu quidem, sceleratissime, in praesenti vita nos perdis, sed rex mundi defunctos nos pro suis legibus in aeternae vitae resurrectione suscitabit. Et hoc quidem isti tali fide pertulerunt. Sed alii experti sunt sustinendo ludibria et verbera quia et derisi sunt et verberati, sicut Jeremias qui ait:« Factus sum in derisum tota die, omnes subsannant me,» et de quo scriptum est, quia percussit Phassur Jeremiam prophetam, et misit eum in nervum. Et quasi parum esset pertulisse ludibria et verbera, pertulerunt insuper et vincula et carceres. Per hoc enim quod dicit insuper, notat haec quatuor eisdem personis illata fuisse. Et Jeremias vincula pertulit et carceres, quia, sicut dictum est Phassur in nervum misit, quem Sedechias rex in atrio carceris clausit, et iterum cum vellet ire in terram Benjamin, et pervenisset ad portam Jerusalem, apprehendit eum custos portae, dicens:« Ad Chaldaeos profugis! et duxit eum ad principes. Quamobrem irati principes contra Jeremiam, caesum eum miserunt in carcerem, ingressusque est in domum Jaci et in ergastulo, et sedit ibi diebus multis.» Sic legitur Jeremias expertus esse ludibria et verbera insuper et vincula et carceres. Michaeas quoque verbera pertulisse legitur et carcerem atque ludibria. Nam, cum rex Achab vellet ire contra Syros ad praelium in Ramoth Galaad, et prophetas suos consuluisset, quos circiter quadringentos congregaverat, omnesque regi respondissent ut iret, quia prospere sibi eventurum foret, tandem Michaeas adductus et interrogatus respondit:« Dominus dedit spiritum mendacem in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt. Accessit autem Sedecias filius Chanaan, et percussit Michaeam in maxillam, et dixit: Mene ergo dimisit Spiritus Domini, et locutus est tibi?» Ecce ludibria et verbera, cum ante regem derideretur, et percutitur sine judicio.« Et ait rex: Tollite Michaeam et mittite eum in carcerem, et sustentate eum pane tribulationis et aqua angustiae, donec revertar in pace.» Ecce carcer, ubi et vincula forsitan fuerunt. Alii lapidati sunt, ut ille, de quo scriptum est, quia Spiritus Domini induit Zachariam filium Joiadae sacerdotem, et stetit in conspectu populi, et dixit eis:« Haec dicit Dominus: Cur transgredimini praeceptum Domini quod vobis non proderit, et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos? Qui congregati adversus eum miserunt lapides juxta regis Joas imperium in atriis domus Domini, et interfecerunt eum.» Sed et Naboth Jezraelites injuste lapidatus est. In eo quod subditur, secti sunt, pluralis numerus pro singulari positus esse creditur, quoniam de solius Isaiae passione dictum intelligitur, quia Hebraei certissime tradunt serra lignea a Manasse rege serratum esse. Alii tentati sunt voluptatum suasionibus aut saecularium bonorum promissionibus, an divelli possent a fidei justificationibus, et sicut sanctus Joseph, cui impudica domina dicebat:« Dormi mecum;» et sicut Judith, cui dixit Holofernes:« Tu eris magna in domo Nabuchodonosor, et nomen tuum nominabitur in universa terra:» et sicut ultimus septem fratrum, de quibus supra diximus, quem rex Antiochus non solum verbis hortabatur, sed etiam juramento affirmabat, divitem se et beatum facturum, et translatum a patriis legibus amicum habiturum. Alii vero mortui sunt in occisione gladii, sicut octoginta quinque sacerdotes Domini, quos Saul propter David injuste trucidavit, et sicut prophetae Domini, quos regina Jezabel interfecit.
15.12.31
« Circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus. In solitudinibus errantes, et in montibus, et in speluncis, et in cavernis terrae.»
15.12.32
Circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, etc. Melota est, ut aiunt, vestimentum ex pilis camelorum factum vel ex caprinis pellibus; et quis in veteri Judaeorum populo usus sit hoc indumento, difficile in scriptis aperte reperitur, sed Joannes Baptista qui in hoc loco intelligi potest, legitur hoc usus fuisse. Judith tamen cilicium habebat super lumbos suos; et Isaiae dictum est:« Solve saccum de lumbis tuis;» id est cilicium. Hoc indumento credimus et Eliam usum fuisse, nonnullosque prophetarum. Fertur etiam melota vocari pellis animalis, quod dicitur taxus sive taxo et religiosi viri domantes carnem suam, non molles et pretiosas vestes habebant, sed ciliciis utebantur et asperis animalium pellibus, ut taxonum et caprarum. Vel circuierunt sic induti loca multa, sicut Elias, qui jubente Domino, per varia loca ambulasse refertur; et sicut Joannes Baptista, qui venit in omnem regionem Jordanis, praedicans baptismum poenitentiae. Ipsi dico, egentes necessariis corporis, quia nihil habebant, angustiati cura animi, quoniam peccata populi plangebant: afflicti laboribus, quia persecutionem pro justitia sustinebant. Qui ne propter penurias et afflictiones viderentur contemptibiles, subditur: Quibus dignus non erat mundus, id est tantae dignitatis erant, quod mundus non erat dignus conversatione illorum. Unde et Elias in coelum vivus est translatus, atque Joannes citius martyrio consummatus. Illi quoque erant egentes et angustiati atque afflicti, de quibus refertur, quia Judas Machabaeus cum Jerusalem ab Antiochenis occupata esset, secesserat in desertum locum, ibique inter feras vitam in montibus cum suis agebat; et feni cibo vescentes, demorabantur ne participes essent coinquinationis( II Mach. V). Hi se a malitia mundi separaverant, et ideo dignus eis non erat mundus, de quibus intelligitur hoc quod Apostolus subjungit: in solitudinibus errantes et in montibus. Alii vero ad proximas coeuntes speluncas, et latenter Sabbati diem celebrantes, cum indicati essent Philippo praeposito regis, flammis succensi sunt, eo quod verebantur propter religionem et observantiam manu sibimet auxilium ferre, et hos nunc dicit Apostolus in speluncis et in cavernis terrae mansisse. Speluncae quidem naturales. cavernae autem quae manu vel aliquo casu factae sunt. Elias in solitudinibus antea fuerat in montibus et speluncis; qui fugiens Jezabel, venit in Bersabee Juda. Et perrexit in desertum via unius diei, et inde ambulavit quadraginta diebus, et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Oreb. Cumque pervenisset illuc, mansit in spelunca, et auditis ibi sermonibus Domini, reversus est idem per desertum. Sed et illi manserunt in speluncis vel cavernis, de quibus Scriptum est, quia cum interficeret Jezabel prophetas Domini, tulit Abdias centum prophetas et abscondit eos quinquagenos in speluncis, et pavit eos pane et aqua. Hucusque Apostolus exemplis eorum usus est, qui in fide testimonium consecuti sunt. Superius vero priusquam de fide tractatum inciperet, fere per totam epistolam argumentis utebatur. Egregius enim magister, sapientibus et insipientibus debitor, cum in Hebraeis quosdam sapientes, quosdam vero tardiores cerneret, prudentiam sapientium argumentis superavit; tarditatem vero simplicium solis exemplis attraxit, quatenus et illos victrix ratio frangeret, et istos ad majora conscendere imitatio blanda suaderet.
15.12.33
« Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem, Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur.»
15.12.34
Multos hactenus memoravi, et hi omnes quos nominatim vel tacitis nominibus in exemplum adduxi probati sunt testimonio fidei, id est sic probati sunt in fide constantes, ut bonum inde testimonium habeant. Ad hoc revertitur in conclusione quod in exordio praemiserat, quia in fide testimonium consecuti sunt senes. Et quamvis in fide fuissent probati, non tamen acceperunt repromissionem. Quid est hoc? Nonne paulo superius dictum quosdam eorum per fidem devicisse regna, operatos esse justitiam, et adeptos esse repromissiones? Sed illi sancti et repromissiones adepti sunt, et promissiones exspectant, quia beatitudinem animarum habent sed resurrectionem corporum praestolantur. Unde bene superius dictum est, quia adepti sunt repromissiones quasi plures et varias; nunc autem dicitur, quia non acceperunt repromissionem, quasi unam singularem, quoniam variae sunt dignitates, quas animae juxta meritorum suorum distinctiones acceperunt, sed una est corporum incorruptio, quam generaliter exspectant. Non igitur acceperunt repromissionem, quoniam resurrectio corporum, quam Deus sanctis suis repromisit, adhuc differtur, ut simul omnes resurgamus, quatenus in communi gaudio omnium, majus fiat singulare. Ita exspectant adhuc, donec et nos accurramus, Deo providente et sapienter ordinante pro nobis aliquid melius, ut non consummarentur, id est ut non perciperent consummatam beatitudinem animae et corporis sine nobis, quam ut ante nos consummarentur. Cum enim adhuc nos exspectant ad suam consummationem, ardentius nostram exoptant liberationem, et propter se, et propter nos atque pro nobis interpellant, ut citius a praesentis saeculi miseria liberemur. Nos quoque, etsi propter nos ipsos desides, saltem ne diutius eos exspectare faciamus, festinare debemus, ob hoc etiam alacrius currere, quia non tandiu exspectabimus, quandiu exspectaverunt illi. Propter hujusmodi causas Deus pro nobis melius ordinavit, ut nos exspectarent ad consummationem. Patriarchae igitur et prophetae omnesque prophetarum spiritus, qui ad beatam vitam transierunt, nos ardenter gavisuros secum exspectant, nec est illis ex toto perfecta laetitia donec quodammodo pro nostris erroribus dolent. Neque enim discedentes hinc sancti, continuo integra meritorum suorum praemia consequuntur, sed exspectant etiam nos licet morantes, licet desides, ut nobiscum perfectam beatitudinem consequantur. Propter hoc etiam mysterium illud in ultimum diem dilati judicii, custoditur, quia unum corpus est, quod justificari exspectatur, unum corpus est, quod resurgere in judicium dicitur.

Intertext edge

Open linked passage

Note