Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Herveus Burgidolensisc.1080-1150
Commentaria in epistolas Pauli
Paul 15.1
Choose a text More by Herveus Burgidolensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11182 Coinepp2
15.1
IN EPISTOLAM AD HEBRAEOS. ARGUMENTUM.
15.1
Paulus in Italia positus, Hebraeo sermone scripsit hanc epistolam et misit Judaeis ad fidem Domini Jesu conversis, et in Judaea post veritatis agnitionem conversantibus, intendens principaliter eos in puritate fidei Christianae confirmare, et a legalibus observantiis quibus adhuc detinebantur, prorsus avellere. Putabant enim fidem Christi solam sine admistione legalium caeremoniarum ad beatitudinis consecutionem nullatenus esse sufficientem, sed utrumque simul dicebant ad salutem esse necessarium. Nullum namque in fide Christi sine legali observatione, vel in legis observantia sine fide, dignum vitae perpetuitate judicabant. Et apostolus eorum beatus Petrus permisit eos adhuc in legalibus caeremoniis vivere; timens ne, si carnales observantias illis omnino auferret, et ab operibus legis in quibus semper vixerant, removeret, potius a fide Domini Jesu recederent, quam legem desererent. Consideravit enim quod si ad fidem Salvatoris converterentur, atque post fidem et veritatis meritum inutilitas signorum et umbrae manifestaretur eis, facilius ab errore illo revocari possent, quam si primo auditu diceretur eis, ut a legis operibus omnino cessarent. Et quod tunc Petrus praevidit posse fieri, nunc Paulus aggreditur facere. Timebat enim ne fides eorum, quae nimis imperfecta erat, et conversio ipsorum inanis fieret et superflua. Ideoque scribit eis per multas rationes de eminentia Christi et inutilitate legis, ad ultimum et de moribus instruit. Studet enim, ut dictum, est persuadere illis fidem Salvatoris sine carnalibus observantiis ad vitam aeternam sufficientem esse, et ut ulterius carnalibus observantiis non insistant, sed in fide Christi justificationis et salvationis suae fiduciam ponant. Quod autem haec epistola superscriptionem solitam non habet, id est Paulus apostolus, ista ratio est, quia praejudicatum Hebraeis erat de Pauli nomine, ne dicta ejus susciperent; et idcirco prudenter declinavit, ne statim in principio Pauli nomine inspecto, ejus lectio repudiaretur; et quia a Domino omnipotente Paulus dicitur missus ad gentes praecipue, non ad Hebraeos. Pro humilitate ergo Paulus, qui ad gentes fuerat destinatus, non scribit semetipsum Hebraeis apostolum, vel propter honorem Domini, qui se missum dixerat ad oves domus Israel, vel quia gentium videbatur apostolus, et non Hebraeorum. Nam neque fidem, neque aliud quidquam illis contulerat. Interpretantur autem Hebraei transitores vel transeuntes. Et quicunque radicem cordis in amore praesentis mundi non plantavere, sed assiduis desideriis ad superna transeunt; qui peregrinationem terrae non diligunt pro habitatione patriae, sed veram patriam inquirunt, ipsi sunt vere Hebraei, et ad se scriptam esse credant hanc epistolam. In qua Apostolus primum proponit audienda esse Verba Christi, conferendo cum prophetis, quia in eo locutus est Deus ut in prophetis, et major est eis, sic enim dicit:
15.2.1
IN EPISTOLAM AD HEBRAEOS. CAPUT PRIMUM.
15.2.1
« Multifariam multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis novissime diebus istis locutus est nobis in Filio.»
15.2.2
Multifariam, id est multis locutionum generibus aliquando manifeste, aliquando obscure, aliquando proprie, aliquando figurate, aliquando per angelum, aliquando per occultam inspirationem, aliquando Hebraice, aliquando Chaldaice, aliquando blandiens, aliquando terrens, locutus est Deus; et multis modis, id est diversis et variis actionum generibus, quia non solum dicta prophetarum, sed et omnia facta eorum praenuntiavere ea, quae nostris temporibus erant futura. Et quam varia sint et quam multa prophetarum gesta, quae referuntur in Scripturis, quis facile noscat? Et in omnibus illis patrum gestis locutus est futura. Nam de verbis eorum quae multa sunt, atque diverso et multiplici genere locutionum prolata, non est dubium quin ipse ea locutus sit. Ita ergo multifariam et multis modis et qualitatibus olim, id est in antiquis temporibus, loquens Deus patribus, qui nos carnaliter genuere, et fidem suam de Christo nobis reliquere. Et loquens eis in prophetis, quia ipse in cordibus eorum dixit, quidquid illi foras vel dictis vel factis locuti sunt hominibus. Nec vacat quod dicit, loquens olim, et jungit praesens cum praeterito. Nam ea quae locutus est patribus in prophetis, omnia nobis usque hodie loquitur in Scripturis, ut sicut ipsi, ita et nos credendo ea et opere complendo vitam consequamur aeternam. Potest et de solis verbis intelligi, quod ait, multifariam multisque modis. Multifariam, id est multis locutionibus, multisque modis, id est multis locutionum qualitatibus, olim Deus Pater loquens patribus, qui in carne et in fide nos genuere; novissime, id est in fine temporum, quando jam alia non sequitur Dei locutio, quoniam in hac continetur omnis perfectio sanctitatis et justitiae, diebus istis, id est tempore istorum hominum, qui adhuc in carne vivunt, locutus est nobis in Filio suo, quia quidquid foras Christus locutus est hominibus, Pater in eo loquebatur intus. In prophetis fuit Deus secundum inhabitationem gratiae et revelationem voluntatis sapientiae suae, in Filio autem omnino totus manebat, scilicet usquequaque mentem et rationem illius illuminans, ut nihil sibi deesset ad perfectionem animae, utpote cui sapientia Dei personaliter erat unita. Et qui loquebatur in prophetis, quod in eis loquebatur patribus nostris, hoc nobis ad ultimum locutus est in Filio suo; et ideo verba Filii non minoris auctoritatis sunt, quam prophetarum; imo majoris, quia illi sunt servi, iste Filius in quo Pater locutus est; novissime, quia post istam nulla alia futura est locutio. Illa enim quae, facta est Moysi, non fuit novissima, quia tantum posita fuit usque ad tempus correctionis, et ideo quandiu durabit haec novissima locutio, id est Novum Testamentum, pro certo durabit fides nostra, quia in aliud non poterit transmutari, quod nobis plus valeat ad acquisitionem vitae coelestis( infra IX). Et ut diligentius observentur ea quae locutus est Filius, transfert se Apostolus commendationem ejus secundum utramque naturam, dicens:
15.2.3
« Quem constituit haeredem universorum, per quae fecit et saecula. Qui, cum sit splendor gloriae et figura substantiae ejus, portansque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis.»
15.2.4
Ostendit videlicet quantus sit Filius, in quo Pater locutus est hominibus, ut cognita magnitudinis ejus dignitate, fides de eo sufficiens esse ad salutem aeternam cognoscatur. Quem ipse Pater secundum humanitatem constituit jam immutabilem haeredem universorum, id est possessorem omnium creaturarum, atque totius mundi Dominum, ut jam non sit tantum Jacob funiculus haereditatis ejus, sed fiat quod scriptum est:« Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae.» Unde patet quia omnes in eum debent credere. Et per quem, secundum quod verbum Patris est, ipse Pater fecit non solum aeterna, quae minus sunt etiam nobis nota, sed et saecula, id est omnia mutabilia, quae variari cernimus per tempora. Saeculum enim a sequendo dicitur, eo quod semper sit in motu, quia semper aliquid praecedit, et aliud sequitur: Et cum saecula per Filium facta sint, manifestum est eum esse Creatorem hominis et omnium reliquorum, quae in coelis facta sunt. Qui Filius post laborem militiae et obedientiae suae sedet, id est requiescit, nihil ultra laboris sustinens, ad dexteram paternae majestatis. Et jure secundum humanitatem exaltatus est ad dexteram Patris cum sit secundum divinitatem eidem Patri coaeternus et coaequalis. Est enim splendor gloriae et figura substantiae ejus. Splendor gloriae quasi lumen de lumine, Pater enim est gloria, sicut idem Filius ei canit in Psalmo:« Gloria mea, et exaltans caput meum.» Et hujus gloriae, id est Patris splendor est Filius, quia a Patre est, sicut splendor de sole, et coaeternus est Patri, sicut splendor coaevus soli. Nam, sicut natura non patitur ut sit unquam sol sine splendore, et ignis sine calore, ita Pater nunquam potuit esse sine sapientia sua; et sicut sol non est a splendore, nec ignis a calore, ita Pater non est a Filio, sed Filius a Patre; et sicut splendor ostendit illud cujus est splendor, ita Filius manifestat Patrem cujus ipse est sapientia; et sicut substantialiter splendor in sole est, et sol in splendore, ita substantialiter Filius in Patre est et Pater in Filio. Et quia posset esse coaeternus, et tamen non esset eadem substantia, addit, et figura substantiae ejus, per quod ostenditur consubstantialis Patri. Quia est figura substantiae ejus, id est expressa similitudo ejus, non secundum exteriora, sed secundum substantiam. Figura substantiae substantiae ejus est, id est forma et imago substantiae ejus, quia quantus est Pater, tantus et ipse; qualis est Pater, talis est ipse, cujus substantiae est Pater, ejusdem et ipse, quod est Pater, hoc et ipse. Filius enim, qui est sapientia Patris, per hoc quod ipsum revelat et facit cognosci, figuram substantiae ejus exprimit, cum semetipsam primum describit eadem sapientia, et sic Patrem manifestat. Cum enim aeternitas Patris cernitur a nobis, prout infirmitatis nostrae possibilitas admittit, imago ejus mentis nostrae oculis antefertur, quia, cum vere in Patrem tendimus, hunc quantum accipimus per suam imaginem, id est per Filium, videmus et per eam speciem, quae de ipso sine initio nata est eum aliquo modo cernere, qui nec coepit nec desinit, conamur, et haec est figura expressa substantiae Dei. Unde idem Filius dicit:« Nemo venit ad Patrem nisi per me,» et:« Qui videt me, videt et Patrem.» Qui et portat omnia, id est sursum tenet ne decidant, et in nihilum revertantur, unde creata ab ipso fuerant et sustentat ea non labore, nec difficultate, sed verbo virtutis suae, id est imperio suae potentiae, hoc est sola voluntate sua, quae in eo virtus est et omnipotentia, per quod patet, quia Patri compotentialis est. Et est purgationem peccatorum faciens, quia sanguine suo nos a peccatis mundat. Commonet Apostolus crucis ejus et mox resurrectionis et ascensionis. Nam, postquam fudit in cruce sanguinem, ut faceret peccatorum nostrorum purgationem, suscitatus est de sepulcro, et elevatus est in coelum. Ubi sedet nunc, id est quiescit et regnat et judicat sublimatus ad dexteram, id est aequalitatem et honorificentiam majestatis, id est Patris, qui est majestas, id est major potestas, quia omnibus potestatibus major est, ad cujus dexteram Filius est in eadem sede, sicut aequalis, ne si, in alia parte sederet, minor esse videretur, et sedet in excelsis, id est super omnem creaturam in eminentissimis spiritibus angelicis, qui vocantur thronus, id est sedes Dei.
15.2.5
« Tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit. Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? et rursum: Ego ero illi in Patrem, et ipse erit mihi in Filium?.»
15.2.6
Hic comparat eum angelis et praefert, usque ad locum, quo ait: Propterea abundantius oportet. Sedet in excelsis, effectus tanto melior, id est dignior angelis secundum humanitatem, secundum quam minoratus fuerat paulominus ab angelis, quanto haereditavit, id est haereditario jure possedit nomen( quod est Filius) differentius, id est magis differens. Dum enim mortalis esset differens nomen habuit, quia angeli ministrabant ei, sed tamen confortasse eum legitur angelus in passione. Postquam autem immortalis factus est, magis differens nomen habuit, quia ministrare adhuc ei possunt angeli, sed jam confortare eum non possunt. Et ante passionem, licet nonnunquam vocaretur Filius Dei, tamen fere semper vocatus est Filius hominis, post resurrectionem vero Filius Dei vocatur. Et secundum quod ipse differentius nomen habet est prae illis, non post illos. Nam etsi angeli aliquando vocantur filii Dei, hoc nomen significat illos a Deo creatos esse, non eamdem substantiam habendo cum Deo, sed potius quod sunt sola Dei voluntate facti. In Christo autem significat illum esse naturaliter a Patre genitum, et ejusdem cum Patre substantiae, et humanitatem ejus personaliter unitam eidem unigenito Dei. Propter quod et ipsa humanitas appellationem Filii Dei meruit; et ita nomen istud quod Filius, est in Christo differentius et longe dissimilius quam in angelis, et longe prae illis. Vel prae illis habet Christus nomen, quia honorificentior quam illi factus est quando surrexit et ascendit. Et vere prae illis nomen habet. Nam cui angelorum dixit Deus, quod Christo dixit? Nec majori angelorum dixit hoc aliquando, id est nec in creatione, nec postquam confirmati sunt in supernis. Similiter nullus angelorum tam sublimis est, cui legatur Deus aliquando dixisse quod Christo dixit Filius meus es tu consubstantialis mihi, quia ego hodie, id est in die aeternitatis, quae caret principio et fine, semperque praesens habet sine praeterito et futuro, genui te, ex substantia mea. Genui te, dixit et non gigno te, ne imperfectus videretur esse Filius, et ne contra prophetam Deus recens esse putaretur idem unigenitus: Si enim dixisset, hodie gigno te, posset existimari haec genitura hodie principium habuisse. Sed, cum dicit, genui, ostendit, quod hodie sit, sed non hodie coeperit. Ac per hoc nullum principium habuisse declaratur. Tamen si in Actibus apostolorum verba Pauli consideremus, videbimus eum hanc sententiam ad resurrectionem Domini retulisse: dixit enim de Patre:« Resuscitans Jesum Christum, sicut in Psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te.» Juxta hoc igitur Apostoli testimonium dixit ei Pater in die resurrectionis:« Filius meus es tu, ego hodie genuit te,» ut illa resurrectio ejus quam Pater operatus est, intelligatur quaedam generatio. Nam et nostra resurrectio vocatur regeneratio, cum dicitur:« In regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae;» et iterum de electis dicitur, quia in futuro saeculo sunt filii Dei, cum sint filii resurrectionis.» Christus ergo secundum humanitatem qui, dum esset mortalis, erat Filius hominis, in resurrectione vestiens immortalitatem, factus est Filius Dei, sic tamen, ut non amitteret esse Filius hominis, quia verus homo permansit; sed gloriam, quam humanitus non habebat, acepit, et ita homo ille quem Unigenitus Dei in sua persona susceperat, audivit in resurrectione:« Filius meus es tu, ego hodie genui te,» quod nulli unquam angelorum dictum est: quia nec propter aliquam promotionem quae illis aliquando facta est, dignus fuit aliquis illorum hoc audire. Et rursum, cui angelorum dictum est quod de Filio hominis Verbo Dei personaliter unito dixit: Ego qui Verbi mei semper sum Pater, ero illi in Patrem, id est ero pater illi homini quem Verbum meum assumet, et ipse homo erit mihi in Filium, id est erit mihi filius? Nulli angelorum dictum est hoc, vel de nullo angelorum. Sed homo iste propter unitatem personae, verbi et carnis, factus est ejusdem Patris Filius cujus et verbum; quia et virgo, Dei genitrix idcirco dicitur, quod non solum hominem sed et Deum genuit Caro enim communicat alitioribus, sicut et divinitas humilioribus.
15.2.7
« Et cum iterum introducit Primogenitum in orbem terrae, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei; et ad angelos quidem dicit: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis. Ad Filium autem: Thronus tuus Deus in saeculum saeculi, virga aequitatis virga regni tui. Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis. Et: Tu in principio, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli. Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent; et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur, tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.»
15.2.8
Ostenso per auctoritates quoniam differentius nomen prae angelis Christus haereditavit, ostendit per alias auctoritates eum esse meliorem et praestantiorem angelis. Quasi dicat: Antequam Filius Dei homo fieret, promisit Deus se eidem homini fore in Patrem. Et iterum, cum introducit in orbem terrae, id est in hunc mundum primogenitum in multis fratribus, dicit de eo, ut adoretur ab omnibus sanctis angelis. Iterum introducit visibilem carne assumpta, qui ante invisibilis in mundo erat. Quae assumptio dicitur exitus a Patre, et introductio in haereditatem. Vel introducit, id est intus usque ad corda hominum ducit eum, ut cognoscatur ab eis, pro quorum salute carnem induit, et in orbem terrae, id est in reparationem humani generis ubique terrarum existentis. Qui Filius secundum divinitatem quidem, in qua fratres non habet, dicitur unigenitus; sed secundum humanitatem, inqua fratres habere dignatus est, appellatur primogenitus. In qua humanitate eum adorare monentur angeli, quia in divinitate ut adorarent eum, non indigebant admonitione, et quia homo unitus Deo, adoratur ab angelis, patet quia longe melior est ipse quam angeli. Hoc autem testimonium in cantico Deuteronomii juxta Septuaginta interpretes ita legitur:« Laetamini coeli simul cum eo, et adorent eum omnes angeli Dei.» Ubi notandum est quod translatio Septuaginta interpretum authentica erat Hebraeis, quibus scribebat Apostolus, utpote Graecam et Hebraeam linguam scientibus. Quia ergo coeli laetantur cum homine quem Dei Filius assumpsit, et adorant eum omnes angeli Dei, manifestum est ex hoc, quantum ipse praelatus sit angelis; et etiam ex hoc quod sequitur, quia ad angelos dicit, qui facit angelos, etc. Illud enim quod supra dictum est refertur ad Filium, ostendendo illum esse meliorem angelis; et istud quod subditur, refertur ad angelos, ostendendo eos inferiores illo cui serviunt et ministrant. Et hoc est quod dicit Scriptura, quod ad angelos quidem pertinet: Qui scilicet Filius facit angelos, id est nuntios et legatos suae voluntatis ad homines, suos spiritus coelestes, angelus enim nomen officii, non naturae. Nomen vero naturae spiritus est. Nam sancti illi Spiritus supernae patriae semper quidem sunt spiritus, sed non semper angeli. Tunc enim solummodo sunt angeli, cum nuntiant. Eos ergo, quos semper Christus habet spiritus, quando vult, angelos facit, mittendo eos nuntiare quod jusserit, et flammam ignis, id est seraphin, qui ardentes interpretantur, quia igne divini amoris toti sunt inflammati, et ante omnes alios sunt, facit ministros suos, ut ministrent ei et serviant, scilicet primos coelestium spirituum facit sibi ministrare, e t hoc quidem ad angelos dictum est, ad ostendendam subjectionem eorum, sed ad Filium quod sequitur, id est ad declarandam ejus excellentiam: O Deus Fili, tuus thronus, id est tua sedes regia permanet in saeculum saeculi, id est in aeternum. Non enim posset Deus habere sedem temporalem. Dominum vocat eum, ut omnibus, qui videbant eum esse hominem, divinitas ejus innotescat. Per thronum, id est per sedem regiam designatur regnum ejus. Qui thronus perseverat in saeculum saeculi, quia regni ejus non erit finis, et alibi dicitur:« Quia sedebit Dominus rex in aeternum.» Per virgam quoque, id est sceptrum, insigne regnantis exprimitur. Quae virga est aequitatis sicut et per prophetam de eo dictum est:« Ecce injustitia regnabit rex.» Vel thronus intelligatur judiciaria sedes, et per hanc ipsum judicium. Qui thronus permanet in saeculum saeculi, quia novissimum Christi judicium semper stabit. Unde ait:« Ibunt hi in supplicium aeternum, illi autem in vitam aeternam.» Per virgam autem aequitatis, intelligi potest rectitudo sententiae judicii ejus, quia percutiet reprobos. Haec virga, fortitudo est in vindicta et aequitas rectissima. Vel certe virga regni tui, id est disciplina et regnum, qua bonos regis et malos flagellas, est virga aequitatis, id est regula directa et inflexibilis. Nec mirum, quia dilexisti justitiam, id est omne bonum non coactus habuisti, sed est amore; et econtra odisti iniquitatem, id est omne malum. Nam, sicut Joannes in Epistola dicit:« Omnis qui facit peccatum, et inquitatem facit, et peccatum est iniquitas.» Non simul utraque habuisti, id est bonum et malum; sed unum ex amore tenuisti, et alterum ex odio detestatus es, et proptera, id est ut bonum diligeres et malum odires, unxit te, o Deus Fili Deus tuus Pater per se, non per ministros. In eo enim quod dicitur, unxit te Deus, Deus tuus, sicut et in Hebraeo et Graeco patet, primum nomen Dei vocatio casu intelligendum est, sequens nominativo. Unxit te Deus, Deus tuus. Unxit secundum hominem, quia deitas nullo indigebat. Deus enim, qui unctus est, homo factus erat; et ideo unctus est Deus, quia homo erat Deus. Unctus est oleo, id est Spiritus sancti dono. Sed prae participibus suis unctus est, quia omnes nos prius in peccato existimus, et postmodum per unctionem sancti Spiritus sanctificamur. Ipse autem qui existens Deus ante saecula, per Spiritum sanctum in utero Virginis homo conceptus est, in fine saeculorum ibi ab eodem Spiritu unctus est, ubi conceptus. Nec ante conceptus et postmodum unctus est sed hoc ipsum de Spiritu sancto et carne Virginis concipi, a Spiritu sancto ungi fuit. Non potuit apertius dici nomen Christi, quam ut diceretur unctus Deus. Christus enim Graece, unctus dicitur Latine, et unctus significat regem, vel sacerdotem. Unctus est Deus oleo, sed spirituali. Oleum enim visibile in signo est, oleum autem invisibile in sacramento. Oleo exsultationis unctus est, id est Spiritus sancti gratia quae conscientiam ejus exhilaravit, facietis ut nullum omnino peccatum in ea unquam esset, sed omnis omnino sanctitas. Et ideo prae participibus suis unctus est, quia nullus sine peccato, nisi iste solus, nullusque tantum sanctitatis habere potest. Nam neque boni aliquid habere quisquam valet, nisi ab isto acceperit. Quia enim omnes sancti ab eo accipiunt quidquid habent, ideo participes ejus dicuntur, sicut et in sequentibus epistolae hujus legimus:« Participes enim Christi effecti sumus( infra III).» Propter quod et ipse vocatur Christus, illi vero Christiani; in qua appellatione declaratur, quia ipse singulariter unctus est majori gratia prae omnibus. Non enim ad mensuram dedit ei Spiritum Deus, sed totum Spiritum sanctum ei largitus est; nobis vero dedit ad mensuram. Haec dicta sunt ad Filium, in quibus humanitatis ejus excellentia demonstratur. Et iterum Propheta Insinuans aeternitatem divinitatis ejus, ait ei: O Domine Fili, tu fundasti terram in principio mundi, id est nutu et dispositione tua immobilem subsidere[ al. subsistere] fecisti. In principio fundasti eam, quia tu jam eras ante omne principium, et in principio dedisti esse creaturis. Et coeli sunt opera manuum tuarum, quia manibus tuis, id est virtute jussionis tuae operatus es coelos. Ipsi qui tam durabiles sunt, peribunt in die judicii. Non tamen hoc intellitur de superioribus coelis, sed de novissimis, qui sunt propinqui terrae, et in quibus aves volitant. Qui secundum quantitatem et spatia aeris hujus peribunt igne judicii occupante tantam aeris capacitatem, quantam occupavit aqua diluvii. Ipsi peribunt ab ea quam habent specie, ut in meliorem mutentur. Tu autem permanebis, quia sicut ante omnia permanebas incommutabilis in aeternitate tua, sic et postquam illi perierint, permanebis semper, id est aeternaliter; et omnes illi coeli aerii veterascent ut vestimentum, id est longaevitate paulatim deteriores fient. Quod nos quotidie cernimus impleri ipsa jam aeris immutatione et terrae sterilitate. Nam et de terra similiter hoc intelligitur. Et velut amictum mutabis eos. Amictui comparantur coeli, quia terram operiunt et circumdant. Sicut amictum mutabis eos, id est tam facile, sicut amictus extenditur et plicatur. Ita ergo peribunt coeli et terra, ut mutentur, non ut omnino desinant esse, quia ab ea quam nunc habent specie, tergentur per ignem, et tamen in sua semper natura manebunt. Creaturae quidem mutabuntur, sed tu immutabilis permanes, juxta quod alibi dixisti:« Ego Dominus et non mutor;» et:« Ego sum qui sum.» Tu semper idem ipse es aequaliter incommutabilis, et anni tui non deficient, id est aeternitas tua, anni nostri quotidie deficiunt, nec stant omnino. Sed anni tui non deficiunt, quia semper stant; et quia stant, ipsi anni qui stant, unus annus est, et ipse annus qui stat, unus dies est. Quia ipse unus dies, nec ortum habet, nec occasum, sed semper stat et lucet. Hi sunt anni qui non deficiunt, sed permanent. His itaque dictis evidenter ostenditur Dei Filius aeternaliter incommutabilis in sua deitate, sine initio et fine permanere, et omnium creator esse, ac per hoc fides ejus ad aeternam salutem optime sufficere. In Psalmo possunt haec prophetica verba mystice tractari, sed in hoc loco juxta litteram melius intelliguntur, quia tunc in eis manifestius aeternitas et potentia Filii, quam nunc Apostolus studet ostendere, declaratur. Nam ad Filii personam, non ad Patris in hac epistola dicitur: Tu in principio, Domine, terram fundasti, etc., licet in Psalmo et ad Patrem convenienter ista dicantur, vel potius ad totam Trinitatem. Sed nunc Apostolus excellentiam solius Filii propheticis testimoniis intendit ostendere, qui Judaeis propter assumptionem carnis minor videbatur. Unde et adhuc subjungit:
15.2.9
« Ad quem autem angelorum dixit aliquando; Sede a dextris meis quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui haereditatem capient salutis?»
15.2.10
Item de gloria humanitatis ejus loquitur, ostendens eum angelis multo digniorem. Quasi dicat: Non solum per supradicta major angelis esse declaratur, sed etiam per hoc, quia ad quem angelorum quantaecunque excellentiae fuisset, aliquando, id est in aliquo statu eorum vel ante ruinam superborum, vel post confirmationem humilium, dixit Pater quod Christo dixisse legitur, scilicet: Sede a dextris meis? Nam de excellentissimis angelis scriptum est, quia seraphin stabant in circuitu ejus. Seraphin stant ut ministri, Filius sedet ut Dominus. Seraphin in circuitu, Filius ad dexteram. Nam victori Christo Pater in die ascensionis ejus obtulit consessum suum, dicens: Sede a dextris meis, id est quiesce et regna in potioribus meis, et hoc, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum, id est prorsus subjiciam tibi. Per pedes stabilitas aeterna designatur, ubi quasi vestigiis positis virtute omnipotentiae consistit, vel certe humanitas ejus, et his pedibus ejus quotidie subjiciuntur inimici, vel per spontaneam conversionem, vel per justam damnationem. Cum autem omnes subjecti fuerint, id est in fine saeculi, tunc patebit omnibus, quia ipse perenniter sedebit ad dexteram Patris, et ideo nunc necesse fuit dicere, quod ipse ibi sessurus sit post diem judicii, sed tantum usque ad illum diem propter eos qui adhuc eum ibi sedere non credunt: hoc nulli angelorum dictum est, scilicet: Sede a dextris meis, quia non est ministri sedere ad dexteram illius cujus minister est, sed Filii est sedere ad dexteram Patris. Nam omnes angeli sunt ejus ministri, et hoc interrogative quasi per increpationem dicitur. Nonne omnes angeli tam magni quam parvi, sunt spiritus administratorii, id est ad ministrandum apti, ut unusquisque Deo ministret ex officio suo? administratorii sunt, id est ministrandi officium habent, et quia possent officium habere ministrandi, ut non ministrent, ut dapifer regis dicitur ejus minister, etiam si non ministret, subditur: missi in ministerium, subaudi actualiter explendum, hoc est, et ministrandi officium habent, et ministrant, ministrando scilicet serviunt, et id faciunt non propter se, sed propter homines, quibus licet minoribus imperio Christi serviunt, propter eos in bonis operibus adjuvandos et malignis spiritibus defendendos; qui capient haereditatem salutis, id est consequentur haereditatem patriae coelestis, ubi perpetuam animae corporisque salutem habebunt. Mittuntur itaque propter nos huc angeli, vel a Domino, vel a majoribus angelis. Ex minoribus enim angelorum agminibus foris ad exemplum ministerium immittuntur, id est ad humana solatia vel angeli vel archangeli veniunt. Nam sublimiora agmina ab intimis nunquam recedunt quoniam ea quae praeeminent, usum exterioris ministerii non habent. Unde Daniel ait:« Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei.» Aliud enim est ministrare, aliud assistere. Nam ministrant Deo, qui ad nos nuntiando exeunt; assistunt vero qui contemplatione intima perfruuntur, ut ad explenda foras opera non mittantur. De minoribus ergo intelligendum est, qui sint in ministerium missi propter homines qui haereditatem salutis percipient. Nusquam enim legimus dominationes vel thronos in ministerium mitti. Qui tamen dici possunt administratorii spiritus, quia et intus ministrant Deo, dum divinas scientias ab eo susceptas inferioribus tradunt, et ad supernam eos contemplationem adducunt. Sed et illi qui foras exeunt, semper ei assistunt, quia et cum ad nos veniunt, sic exterius implent ministerium, ut tamen nunquam desint interius per contemplationem. Unde Salvator de parvulis, id est humilibus ait:« quia angeli eorum in coelis semper vident faciem Patris mei,»|| et mittuntur igitur, et assistunt, quia, etsi circumscriptus sit angelicus spiritus, summus tamen spiritus ipse qui Deus est, circumscriptus non est. Angeli itaque et missi ante ipsum sunt, quia quolibet missi veniant, intra ipsum currunt.
15.3.1
IN EPISTOLAM AD HEBRAEOS. CAPUT II.
15.3.1
« Propterea abundantius, oportet observare nos ea quae audivimus, ne forte pereffluamus. Si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis praevaricatio et inobedientia accepit justam mercedis retributionem, quomodo nos effugiemus, si tantum neglexerimus salutem? Quae cum initium accepisset enarrari per Dominum, ab eis qui audire, in nos confirmata est, contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus sancti distributionis secundum suam voluntatem.»
15.3.2
Hucusque multis auctoritatibus demonstravit Filium esse meliorem angelis; et nunc consequenter asserit, quod verba ejus magis sint observanda quam angelorum. Locutus fuerat Deus in prophetis, locutus fuerat et in angelis, sed novissime locutus est nobis in Filio. Et propterea quoniam ille tanto dignior est eis, oportet nos ea quae ab ipso audivimus, observare et opere complere abundantius, quam illa quae a prophetis vel ab angelis qui ministri legis fuerunt, audieramus. Abundantius, id est largius et studiosius servare debemus verba quae locutus est Deus in Christo, quam servavimus ea quae locutus est in angelis, id est praecepta Evangelii quam legis. Ea enim quae Deus refertur dixisse Moysi, certum est angelos esse locutos. Sed dicit aliquis: Cur ergo scriptum est, Dixit Dominus ad Moysen, et non potius, Dixit angelus ad Moysen? Quia cum verba judicis praeco pronuntiat non scribitur in gestis, ille praeco dixit, sed ille judex. Locuti sunt itaque angeli verba legis. Sed magis observare nos oportet verba Evangelii quae locutus est Christus, ne forte pereffluamus, id est puniamur; fluimus enim, quia sicut fluvius in defluxu et mutabilitate sumus, de infantia ad pueritiam de pueritia ad juventutem, de juventute ad senectutem, et inde ad decrepitam aetatem. Effluimus vero, cum in morte anima et corpore dissolvimur. Effluimus, id est extra fluimus, cum animam exhalamus; pereffluimus si a vero Dei esse perpetualiter separati per varia tormenta sine fine deficimus; et ne hoc nobis contingat, observemus verba Christi saltem timore poenae, si necdum regnat in nobis amor justitiae. Vel fluimus per poenas mortalis naturae, effluimus peccatum addendo, pereffluimus in aeterna damnatione. Vel ita: Fluere, est mori, effluere pati poenas sive in hoc saeculo, sive in futuro: pereffluere acriora tormenta perpetualiter pati et haec cavenda nobis sunt. Sed et moraliter pereffluere est ab intima intentione appetitus interiorum et aeternorum, penitus extra fluere, cogitando et appetendo sola exteriora et temporalia, quod eis accidit, quorum mentes gratia Dei prorsus deserit, et qui custodire negligunt, merito suae perversitatis deseruntur a Spiritu sancto, ut concupiscentias suas sequantur et pereant. Unde mox de poena futurae damnationis eorum, comparatione vindictarum, quae praevaricatoribus legis quondam inferebantur, terribiliter subditur: Si enim qui per angelos dictus est sermo, etc. Nam, si illi puniti sunt, qui verba angelorum contempsere, quanto gravius punientur qui verba Christi contemnunt? A minori probatur hoc. Vel secundum priorem sensum ita continuatur: Revera pereffluemus in tormentis, nisi ea quae dicta sunt nobis a Filio servaverimus. Nam quomodo effugiemus poenas aeternae ultionis, si tantam salutem novae gratiae neglexerimus, cum nec illi effugerint, qui legem veterem neglexere? et hoc est: Si sermo Dei qui dictus est Moysi per angelos, id est per officium angelorum, factus est firmus, id est ratus et stabilis et in minis et in promissis, quia et quidquid minata est lex et quidquid promisit, completum est, et si omnis praevaricatio et inobedientia, etc. Praevaricatio est vetita facere, inobedientia vero jussa non facere. Et non solum omnis praevaricator qui multorum reus erat, sed et omnis praevaricatio, id est omnis culpa transgressionis, ut pro singulis ultio fieret, et omnis culpa inobedientiae, quae legis praecepta facere contempsit, accepit retributionem factorum suorum, retributionem dico mercedis, id est meriti, justam, id est parem, non pro levi culpa magnam, nec pro magna, levem, sed juste modificatam, ut oculum pro oculo, dentem pro dente. Melius positum est praevaricatio et inobedientia, quam si poneretur, praevaricator et inobediens quia per hoc, ut diximus, ostenditur poena illata fuisse pro unaquaque transgressione et inobedientia. Nam praevaricator non solum de uno, sed de multis dicitur; et si hic positus esset praevaricator posset intelligi quod non pro una, sed pro multis culpis quis puniretur. Si, inquam, sermo angelorum tam firmus factus est, ut tanta necessitate cogerentur nostri majores illum operibus adimplere, quoniam si quis aliter fecisset, non poterat evadere, quomodo nos debitam ultionem effugiemus, si nunc neglexerimus tantam salutem, id est aeternam beatitudinem, quae nobis offertur in observatione mandatorum Novi Testamenti? Nullo modo poenas effugiemus, si hanc inaestimabilem salutem parvipendamus. Non enim tanta salus fuit in Veteri Testamento, quanta est haec quam Filius nobis attulit. Illa temporalis fuit, haec est perpetua. Illa terrenas divitias, haec coelestes promisit. Illa victoriam de carneis hostibus, haec concessit de spiritualibus. Illa temporalem feliciter vitam, haec tribuit aeternaliter beatam. Ideoque saltem non negligenda, quod est minus quam praevaricari. Gravior enim vindicta sumetur de his qui salutem istam neglexerint, quam sumpta est de illis qui sermonem angelorum praevaricabantur; ibi enim sermo, hic autem salus, quia ibi tantum littera jubens, hic vero spiritus adjuvans. Quia vero Judaei possent respondere. Non sequitur, quod si illi puniti sunt qui legem per angelos datam praevaricabantur, nos quoque puniamur, si negligamus ea quae dicta sunt a Filio Dei, quia ipsi videre angelos et audiere, nos vero Filium nec vidimus, nec audivimus, ideo subjungit: Quae salus in nos confirmata est ab eis qui audiere, ac si dicat: Non idcirco poenam evadetis, quod eum fortasse praesentem in carne non audistis quia audistis eos qui eum audiere, et hoc est: Quae salus et vita perennis electorum, cum per Dominum Jesum accepisset initium non constitutionis, quia ab aeterno est; sed enarrationis, quia unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit; ab eis, id est ab apostolis, qui ab ejus ore audiere, confirmata est, id est valida affirmatione praedicata est, transiens in nos, id est ad sedem et intelligentiam animae nostrae perveniens. Confirmata est in nos ab eis qui audiere, non in fine tantum Dominicae praedicationis, sed a principio cum illa salus coepisset enarrari, id est evidenter et manifeste enarrari per Dominum, non figuris involvi, sicut antea per prophetas. Confirmata est inquam, ab eis Deo contestante, id est cum eis testante quidquid illi dicebant, et quomodo contestabatur Deus, id est testimonium et certitudinem dabat praedicationi eorum, signis, id est minoribus miraculis, ut erectione claudi, et portentis, id est, majoribus et stupendis mirabilibus, ut sanatione omnium infirmitatum per umbram Petri, vel signa erant, quia aliud signabant, ut erectio ejusdem claudi erectionem claudicantis populi Judaeorum; et portenta, quia aliud portendebant, ut sanatio infirmitatum sub umbra Petri, sanationem omnium spiritualium languorum animae nostrae in praesenti Ecclesia, quae per umbram Petri figuratur, sicut superna Jerusalem per corpus ejus. Talibus signis et portentis contestabatur Deus vera esse quae docebant apostoli, et variis virtutibus, aliorum miraculorum, quae non ita erant mystica. Vel variis animae virtutibus, id est charitate, humilitate, castitate et caeteris hujusmodi, quas Deus in eorum moribus relucere faciebat, ut eorum vita praedicationi concordaret, quatenus humilitatem docentes, humiles essent, largitatem praedicantes, largi essent, quibus nimirum virtutibus contestabatur Deus veram esse doctrinam eorum, et etiam Spiritus sancti distributionibus, id est donis Spiritus sancti diverso modo datis, ut ille haberet genera linguarum, iste interpretationem sermonum, alius prophetiam et alii alia. Distributionis dico, factis non secundum meritum, sed secundum suam voluntatem, id est secundum placitum suae misericordiae. Secundum voluntatem ejusdem Spiritus, quia ipse est dividens singulis prout vult. Vel secundum voluntatem Dei Patris, quia una voluntas est individuae Trinitatis.
15.3.3
« Non enim angelis subjecit Deus orbem terrae futurum, de quo loquimur. Testatus est autem in quodam loco quis, dicens: Quid est homo quod memo res ejus, aut Filius hominis quoniam visitas eum? Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum, et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subjecisti sub pedibus ejus. In eo enim quod ei omnia subjecit, nihil dimisit non subjectum ei. Nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei. Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum, ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem.»
15.3.4
Dixit superius, quia oportet nos ea quae a Christo audivimus, observare abundantius quam observavimus illa, quae audieramus ab angelis, id est carnales caeremonias, et nunc declarat cur abundantius, quia videlicet non angelis, sed Christo data est potestas judicandi nos in futuro saeculo et regnare super omnia. Non enim angelis, sed Christo subjecit Deus Pater orbem terrae futurum, id est qui futurus est post diem judicii, quando erit coelum novum et terra nova de quo orbe tunc futuro nunc loquimur, non de eo quem nunc cernimus. Iste enim ex parte recusat adhuc subjici Christo, ille autem omnino subjicietur ei. Non angelis tunc subjectus est orbis terrae, sed potius Christo, quia sic asseruit in psalmo propheta, cujus nomen vobis reticeo, non abscondentis affectu, sed quia vos memoriter psalmos retinetis, et a rege David compositos scitis. Hoc testatus est quis prophetarum, qui pro habita excellentia sine proprio nomine intelligitur, et ex sola auctoritate cognoscitur, et testatus est in loco Scripturae quodam, id est egregio et notabili, ut per testem et per locum pateat sine ambiguitate verum esse quod dixit. Testatus est dicens, quid est homo, etc. Omnis filius hominis homo est; sed non omnis homo filius hominis. Adam quippe homo, sed non filius hominis. Homo igitur hoc loco terrenus est; filius autem hominis, coelestis; et ille longe sejunctus Deo, hic autem praesens Deo; et propterea illius memor est tanquam longe positi, hunc vero visitat quem praesens illustrat vultu suo, de quo propter infirmitatem carnis et humilitatem passionis recte dicitur: Minuisti eum paulo minus ab angelis; et propter clarificationem, qua resuscitatus est et in coelum elevatus, gloria et honore coronasti eum, etc. Quod ergo dicitur: Quid est homo, cum despectu legendum est. O, inquit, Domine Deus Pater, quid est homo, quasi fragilis, despectus, peccator, quod memor es ejus, quando peccata dimittis, aut quid est, id est quantae dignitatis et excellentiae filius hominis, id est Christus, qui non ex duobus parentibus, sed ex sola Virgine natus est, quoniam visitas eum, resuscitans de sepulcro? Ibi es memor, patriarchis de coelo misertus; hic visitas, quia Verbum caro factum est. Vel totus versus de Christo potest legi, et admirative dici: Quid, id est quam magnum et quam mirabile est mediator Dei et hominum homo Jesus Christus, quod memor es ejus, id est quia licet in terris conversetur, tu tamen non oblivisceris ejus aliquando ut peccet, sed semper es memor ejus, faciens ut semper sit immunis ab omni peccato, et plenus omni sanctitate; aut quid est, id est quam gloriosum est filius hominis, id est idem Christus, homo ex homine matre natus, quia per hoc quasi infirmum visitas eum resuscitando. Omnes enim alii sunt filii hominum, quia originem habent ex conjunctione duorum; sed Christus Filius est, ut diximus, solius hominis, quia sine carnali patre natus est de virgine et ideo magnum quid et incomparabile est ipse apud Deum. Quia, visitas, inquit, eum sicut medicus in infirmitate ejus, et omnem languorem mortalitatis et passibilitatis atque corruptionis per resurrectionem expellis ab eo. Et indigebat visitatione, quia minuisti eum. Erat enim et est semper consubstantialis et coaeternus tibi, sed minuisti eum, dum exinaniens seipsum, formam servi acciperet. Minus angelis, quia mortalis factus est; paulo, quia sine peccato. Nam minor angelis fuit propter humilitatem carnalis generationis atque passionis, non propter naturam humanitatis. Natura enim humanae mentis, quae ad imaginem Dei facta est, si peccato careat, par est angelis. Christus ergo corpore, non mente minor fuit angelis, et corpore mortali atque passibili. Cum dicitur, paulo minus ab angelis, illud ab, notat non esse intelligendum ita minorem, ut angeli aliquo modo habeant illam naturam, qua dicitur minor, sed ex toto ab eis esse remotam innuit. Ista non valent ad hoc ostendendum, quod ei subjecta sunt omnia; sed potius ostenduntur quidam gradus et merita, quibus ipse ab hoc pervenit, ut ei subderentur omnia, ut per haec, quae jam completa sunt, credamus et illa fore complenda, quae necdum sunt completa. Minuisti, inquam, eum, id est minus minuisti majori, hoc est hominem conjunxisti Verbo in unitate personae, et post expletam passionis obedientiam coronasti, id est circumdedisti eum ad modum coronae, quae totum caput circumdat, gloria quantum ad animam, ut omnes internae vires ejus glorificarentur; et honore, quantum ad corpus, ut esset immortale et lucidissimum. Tres enim sunt vires in anima, id est ratio, sensificatio, vegetatio. Secundum rationem nihil recepit in resurrectione, quia neque sapientiam ampliorem, neque dilectionem Dei et proximi vehementiorem. Sed secundum vegetabilitatem et sensificationem recepit, quoniam anima suum corpus per resurrectionem ita vegetavit, ut subjici non posset ulli corruptioni; et sic etiam sensificavit, sic omnes sensus corporis vigere fecit, ut nullo modo posset detineri vel aliquid molestiae pati. Quod videlicet corpus ita tunc factum est pulchrum, ut pulchrius fieri non posset et secundum decorem coloris, et secundum aptitudinem corporis ipsius. Vel in resurrectione et ascensione coronatus est gloria, in similitudine triumphatoris et honore in consessu Patris, vel gloria, id est claritate immortalitatis, et honore quod sibi flectitur omne genu, et etiam constituisti, id est stabiliter eum posuisti, ut ibi regnet perenniter super opera manuum tuarum, id est super angelos et homines, ambabus fecisse manibus diceris, quia digniores sunt caeteris creaturis. Nec solummodo super angelos et homines eum posuisti, sed etiam super omnia, quoniam omnia quae sunt in coelo et in terra et in inferno et in universitate totius creaturae ita subjecisti ei, ut sint sub pedibus ejus, id est ut nullo sibi modo possint aequiparari, sed infra subjaceant ut adorent eum. Quia igitur omnia Pater ei subjecit et non angelis, ideo abundantius oportet nos ea servare, quae ab illo audivimus, quam servavimus quae ab angelis audieramus in lege. Per hoc omnia, quae dicta sunt, ostendit ipse ad salutem sufficere sine carnalibus observantiis. Et si non amore praecepta ejus servamus, saltem terrore judicii servemus ea, quoniam omnia subjecta sunt ei, vel post modicum subjecta erunt. Praeteritum enim pro futuro posuit propheta. Omnia subjecit ei Pater. Dum dicit omnia, nec terrena excipit, nec coelestia. Nam in eo quod ei subjecit omnia, nihil dimisit non subjectum ei in universitate creaturarum, hac enim intentione protulit vates istam universalem sententiam, ut nullam facere vellet exceptionem, sed vel voluntariam, vel necessariam subjectionem omnium demonstraret. Dixit propheta quod Pater illi subjecerit omnia. Sed nos nunc, id est in hoc tempore necdum videmus omnia subjecta ei, quia necdum completa est tota haec prophetia, licet major pars ejus sit jam completa; hic enim voluntariam tantum subjectionem credentium in eum videmus, sed in futuro videbimus invitam dejectionem superborum. Quotidie namque subjiciuntur aliqui, sed non omnes donec in judicio; et quod omnia sint illi subjicienda, constat ex eo quod caetera prophetiae verba jam sunt adimpleta. Nam adhuc non videmus, omnia illi subjecta, sed tamen jam videmus, id est ita patenter intelligimus, ac si corporeis oculis videremus eum, videlicet magnum et denotabilem in divinitatis natura, qui minoratus est modico quam angeli, id est qui factus est parum minor angelis, proter passionem mortis, qui pati et mori potuit, quod beati angeli non possunt. Eum, inquam, qui talis factus est, scilicet Jesum, id est Salvatorem qui sine carnalibus observantiis salvare potest, videmus oculis fidei coronatum gloria et honore secundum animam et corpus, qui coronatus est propter passionem mortis, id est qui usque ad mortem fuit obediens Patri. Hic jam incipit Apostolus ostendere, non pro potentia tantum vel ultione verba Christi audienda esse, sed potius pro dilectione, qua dilexit nos, ut pro nobis moreretur. Dico quia minoratus est, et hoc ideo, ut gustaret mortem, id est horariam et non longam, quasi aliquid gustando transiret, pro omnibus ad vitam praedestinatis, vel pro omnibus, quia pretium sanguinis ejus sufficit omnibus. Et hoc factum est gratia, id est gratuito munere Dei, quia homo non meruit; vel ipse Christus est gratia Dei, qui pro salute omnium mortem gustavit, quia non debebatur nobis, ut Filius Dei moreretur pro nobis. Qui mortuus est pro omnibus, quia etsi omnes non credunt, ipse tamen quod suum est fecit.
15.3.5
« Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare. Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes, propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens: Nuntiabo nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiae laudabo te; et iterum: Ego ero fidens in eum; et iterum: Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Deus. Qui ergo pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem, ut per mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium, id est diabolum, ut liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti.»
15.3.6
Christus est gratia Dei, id est gratuita donatio ejus, quia gratis eum dedit nobis, nullo id promerente. Dedit eum nobis, ut brevi haustu mortem gustaret pro nobis. Nam hoc facere decebat Deum Patrem, quia nihil in hoc fecit quod esset contra honorem suum, sed potius hoc illum decuit, ut per Filium suum majorem subveniret minoribus. Et hoc est, quia decebat eum, id est Patrem, propter quem glorificandum sunt omnia, et propter cujus summum esse, habet omnia inferius esse, et per quem sunt omnia, quoniam per ipsum constantia et perseverantia est omnibus impertita; qui jam praedestinatione, quamvis nondum re, adduxerat in gloriam supernae beatitudinis multos filios adoptivos; eum, inquam, decebat consummare, id est simul omnium summum facere, id est super omnia sublimare per passionem et resurrectionem auctorem salutis eorum, id est Filium suum, qui est auctor salutis omnium adoptivorum, quia nemo salutem habet nisi per ipsum. Et ideo conveniens fuit, ut Pater eum morti traderet pro salute omnium. Vel, secundum alios codices, dicamus quia decebat per passionem consummari eum, id est Christum, propter quem laudandum et per quem creantem sunt omnia, qui multos filios, id est sibi fratres adoptatos jam praedestinando, adduxerat in gloriam, qui fecit quae futura sunt, ut propheta testatur, eum dico auctorem salutis eorum qui, nisi pateretur, non esset auctor salutis; et ita falsa esset praedestinatio de adducendis ipsis, nec in his quae propter eum glorificandum facta sunt, glorificaretur, sed frustra essent facta omnia, cum homo, cui caetera serviunt, perditus esset. Decuit ergo eum passione consummari. Videretur enim indecens quod auctor salutis pateretur. Sed non dedecet, quia ex Deo pendet, et ei est subditus, ut alii homines, et ideo convenit pati. Nam ipse Christus, qui sanguine suo sanctificat praedestinatos, et illi, qui per eum santificantur, omnes sunt ex uno Patre Deo, qui est unus et singularis, cui nemo adaequatur, id est ex eo omnes pendent, et omne bonum suum ab eo habent. Sed Christus ex eo ut proprius Filius, caeteri ut adoptivi, et quia ille tantus et tantae potentiae est, ut possit alios sanctificare, et alii adeo sunt infirmi, ut indigeant sanctificatione, ideo potius illum quam alium fratrem oportuit subire passionem. Omnes sunt ex uno, propter quam causam, scilicet quia utrique eumdem Patrem habent, non confunditur, id est non erubescit vocare eos fratres. Confundi enim accipitur pro erubescere, quia, cum quis erubescit, simul confunduntur humores in facie. Cum dicit, non confunditur fratres vocare, ostendit non ejus naturae esse fraternitatem nostram, sed misericordiae secundum ejus divinitatem; et quod nos fratres vocet, probat auctoritate prophetica, ne putetur novum, dicens: Nuntiabo post resurrectionem meam in toto orbe fratribus meis, quos mihi adoptabis, nomen tuum quod est Pater, ut cognoscant te Patrem, qui eos paterno affectu ad haereditatem supernae beatitudinis ut filios vocas. Vel nomen tuum, quod est Deus, id est famam et gloriam deitatis tuae, ut cognoscant omnipotentiam tuam, et te Creatorem suum esse sciant. Et etiam ego existens in medio Ecclesiae, quasi columna, ut super me omnes convocati ad fidem undique invitentur, et me sustentatorem habeant, laudabo te, id est faciam te laudari, accendens omnes de circuitu ad tuam laudationem. Vel in medio Ecclesiae, ut omnibus communiter adsim et consulam atque subveniam. Sive in medio, id est in corde fidelium laudabo te, et iterum, id est si haec non sufficit vobis auctoritas, iterum alibi( hoc est, in Isaia) dicit, quod ad idem confirmandum valet, videlicet quia ipse et qui sanctificantur, ex uno sunt: Ego, inquit, ero ut homo fidens in eum, scilicet in Patrem. Id est homo fiam, et non in meis viribus confidam, sed ero fidens in eum, id est non in me remanebit fiducia mea, sed tota transibit in eum, quia ex ipso mihi omne bonum, sicut et aliis hominibus. Dum dicit quod confidat in eum manifeste declarat quia ex eo est, et ejus auxilio indiget. Et cum se ex eo esse et pendere manifestet, ipse, qui major est, aperte docet illos longe inferiores se, et non in hominibus, sed in Deo fiduciam debere ponere; et iterum, id est iterato dicit ipse apud Isaiam, quod ostendit eum et caeteros fideles ex uno esse. Ecce, inquit, id est in aperto sumus ad praebendum exempla bene agendi caeteris hominibus, ego, qui me dignatus sum sic humiliare, et pueri mei, id est qui per me puri facti sunt a criminibus, quos ex me tamen non habeo, sed Deus Pater eos mihi gratuita sua voluntate dedit, unde patet quod ex eo sumus ego et illi; et ideo jure recipitur et honoratur a nobis iste qui, cum sit auctor salutis nostrae, sic se humiliat, ut fratrem nostrum se tam in prophetis quam in Evangelio vocet. Nam et ipse juxta humanitatem et omnes sancti ex uno genere sunt, et ex uno Deo. Ergo quia pueri, id est quos humiles et a vitiis puros facere volebat, communicaverunt carni et sanguini, id est communiter habuere omnes carnem et sanguinem, id est erant homines corruptibiles ex corpore et anima, quae nunc per sanguinem intelligitur, propter hanc rationabilem causam et ipse quoque qui tantus erat in divinitate, participavit eisdem, id est carne et sanguine, et hoc similiter ut pueri ejus, qui sanctificandi erant, quia similiter mortalem et passibilem naturam humanitatis accepit. Ecce quomodo veraciter nobis frater dignatus est fieri. Sanguis hoc loco pro anima positus est, quia sedes animae, sanguis dicitur esse, testante Moyse, quoniam anima carnis in sanguine est, et quia sanguis Domini redemptio est humani generis, et ipse carnem suam obtulit pro nobis in ara crucis atque sanguinem fudit, designatum est quod integrum hominem redemerit, id est corpus et animam fidelium suorum ab originali culpa liberaverit. Quod etiam in sacramento corporis et sanguinis sui designare voluit, qui sine carnalibus observantiis hoc solum sacrificium nostrae redemptioni prorsus suffecit. Et ideo dicitur, communicaverunt, id est communem naturalem habuere ipse et pueri ejus, quoniam illam naturam quae communis in hominibus fuit, assumpsit, ut omnes communiter redimeret, quorum naturae ipse communicare dignatus est. Quae tamen redemptio solis pueris ejus ad vitam praedestinatis proficit, qui puritatem mundae conversationis custodiunt, et quia ipse et pueri ejus ex uno genere sunt, vel ex uno Deo, atque pueri omnes communiter habuere carnem et sanguinem, ergo et ipse carnis et sanguinis particeps factus est similiter, quia eodem modo fragilem naturam habuit ut illi, praeter peccatum; et ideo talem assumpsit naturam, ut eam morti daret, pro illis, et moriens diabolum occideret. Nisi enim homo esset, qui diabolum vinceret, non juste, sed violenter ei tollerentur homines. Ideo mori voluit, ut per mortem sui innocentis destrueret principem mortis. Non quaesivit alia arma quibus pugnaret contra mortis auctorem, nisi ipsam mortem. Et per eam destruxit eum, id est deorsum struxit atque subvertit velut aliquod aedificium altitudinem superbiae ejus et fortitudinem potentiae ipsius, qui habebat mortis imperium, quia ex quo sibi per Adam captivaverat humani generis liberum arbitrium, jam quadam potentia imperabat, id est suadebat hominibus ea quae ad mortem ducunt, id est peccata, et nemo illi resistere poterat, quia nemo peccatum omnino respuere valebat. Non enim ob aliud dicitur imperium et potestatem mortis habuisse, nisi quia peccatum persuasit, ex quo mors accidit. Unde ille qui sine ullo peccato vel originali vel proprio mori dignatus est, innocenti morte sua hunc principem iniquitatis et morti destruxit, et potestate privavit, id est diabolum, qui interpretatur deorsum fluens, quia et ipse semper ad ima per nequitiam defluit, et eos, qui sibi consentiunt, defluere facit, donec in infernum decidant. Sic enim habet super eos mortis imperium. Sed nos econtra sursum tendamus, quo Christus nos vocat, qui et morte sua liberavit a principe mortis. Nec tantum ideo mori voluit, ut hunc hostem destrueret, sed etiam ut liberaret a jugo timoris, et a servitute legis eos, videlicet Judaeos, qui erant obnoxii servituti, id est ut timorem poenae eis auferret, et amorem justitiae per Spiritum sanctum infunderet, ut in libertate Deo servirent. Qui non ad horam, sed per totam vitam praesentem quandiucunque duraret, erant obnoxii servituti legis, serviliter adimplendo carnales ejus observantias timore mortis corporis et animae, quia timebant corporaliter occidi, si legem violarent, et post obitum in inferno cruciari, quoniam et in lege didicerant Abiron et Dathan cum suis vivos in infernum cecidisse, et in prophetis aeterna reproborum supplicia manifestius audierant. Sed Christus moriens, liberavit eos et a jugo legis, et ab inferno; et nunc electi ejus mortem desiderant, ut ad regnum transeant. Ecce quanta bona operatur mors per Christi gratiam. Qui utique poterat etiam hoc donare credentibus, ut nec istius experirentur corporis mortem. Sed, si hoc fecisset, carnis quaedam felicitas adderetur, minueretur autem fidei fortitudo. Sic enim homines mortem istam timent, ut non ob aliud felices dicerent Christianos, nisi quod mori omnino non possent. Ac per hoc nemo propter illam vitam, quae post mortem beata futura est, per virtutem etiam contemnendae ipsius mortis ad Christi gratiam festinaret; sed propter removendam mortis molestiam delicatius crederetur in Christum. Plus ergo gratiae praestitit fidelibus suis. Quid enim magnum erat, videndo non mori eos qui crederent, credere se non moriturum? Quanto majus est ita credere, ut se speret moriturum sine fine victurum? Enervis enim et debilis est fides, nec fides omnino dicenda, si homines credendo praemia visibilia consequantur, id est si fidelibus immortalitas in hoc saeculo reddatur. Hinc et ipse Dominus mori voluit, ut sicut dictum est, per mortem evacuaret eum, qui potestatem mortis habebat, et Judaeos a servitute legis eriperet.
15.3.7
« Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit. Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi. In eo enim in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis qui tentantur auxiliari.»
15.3.8
Dictum est quia participavit carni et sanguini ut moreretur, et ita principem mortis angelum destrueret, et merito sic dictum est, quia nusquam, in nullo Scripturarum sacrarum loco apprehendit ipse angelos, qui ab eo recesserant. Nusquam in Scripturis invenitur quod voluisset apprehendere, id est ad se prendere et reducere angelicam naturam quae perierat, cum omnes Scripturae de hominum reparatione concorditer loquantur. Duas enim ad intelligendum se creaturas fecerat, angelicam scilicet et humanam. Utramque vero superbia perculit, et a statu ingenitae rectitudinis fregit. Sed una tegimen carnis habuit, alia vero nihil infirmum de carne gestavit, angelus namque solummodo spiritus, homo vero spiritus et caro. Misertus ergo Creator ut redimeret, illam ad se debuit reducere quam in perpetratione culpae ex infirmitate aliquid constat habuisse, et eo altius apostatam angelum debuit repellere, qui, cum a persistendi fortitudine corruit, nil infirmum ex carne gestavit. Est adhuc aliud, quo et perditus homo reparari debuit, et superbiens spiritus reparari non possit, quia nimirum angelus sua malitia cecidit, hominem vero aliena prostravit. Propterea nusquam, id est in nullo, sicut diximus, Scripturarum loco vel nusquam, id est nec in coelo, nec in aere, nec in terra, nec in abysso apprehendit angelos apostatas, imo penitus deseruit, eos, sed semen Abrahae apprehendit, quia nos quasi recedentes ab eo et longe fugientes insecutus misericorditer apprehendit, et in unam personam nostrae fragilitatis naturam sibi contemperavit. Semen, id est filios Abrahae apprehendit. Melius posuit Apostolus semen, quam si posuisset filios, quia semen tam de longinquis quam de propinquis parentibus dicitur, filii vero magis dicuntur propinqui. Gentes ideo omittit, quia Judaeis loquitur; et quod posuit semen Abrahae, sufficit suae intentioni. Et etiam per hoc reddit eos magis obnoxios Christo, qui non ad gentes, sed ad Judaeos missus est, sicut ait:« Non sum missus nisi ad oves, quae periere domus Israel.» Vel etiam gentes ad fidem conversae, sunt semen Abrahae, quia, dum in Abrahae semen, id est in Christum credidere, ejus filii facti sunt, cujus semini sunt uniti. Unde eis dicitur:« Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis.» Sive igitur de Judaeis, sive de gentibus fideles, semen Abrahae sunt, quod Christus apprehendit. Unde, id est propter hanc causam, quia non angelos, sed homines apprehendit, debuit fratribus similari, ut homo fieret quod illi erant. Ipsa enim natura suscipienda erat, quae liberanda. Idcirco namque redemptor noster non angelus, sed homo factus est, quia hoc procul dubio fieri debuit quod redemit, ut et perditum angelum non apprehendendo desereret, et hominem in semetipso apprehendendo repararet. Semen Abrahae apprehendit, id est carnem de Abraham, ut filios ejus salvaret. Ideoque fratribus per omnia, praeter peccatum, similari debuit, ut similiter esset homo mortalis et passibilis, et habens omnia caetera quae sunt naturaliter hominis. Per omnia similatus est eis, quia natus, educatus, crevit, passus est et mortuus. Qui, si aliter appareret, quomodo non homines coactos, sed volentes ad salutem reduceret? Non enim haberent quem imitando sequerentur, nisi hominem viderent sibi per omnia similem quem imitari possent. Ob hoc praecipue nobis similari debuit, ut misericors fieret, id est ut ille Deus, qui semper misericors exstitit, et affectum pietatis erga creaturam suam habuit, humanum corpus haberet, ut in corde compungeretur nostra miseria et infirmitate, sicut Evangelium narrat eum frequenter pro nobis gemuisse et flevisse, ut veraciter compatientem nobis et condolentem miseriis nostris. Et, quia posset nobis compati per consortium ejusdem naturae mortalis, nec tamen a miseriis eripere, subditur: Et fidelis pontifex ad Deum; fidelis enim pontifex factus est, ut fideliter nobis exstrueret pontem super fluctus saeculi hujus ad terram viventium. Nullum enim fallit, sed omnes per pontem quem ipse fecit, gradientes fideliter ducit ad Deum. Pontem quippe fecit, qui facultatem dedit nobis calcandi et superandi mundanos fluctus, atque transeundi super eos ad patriam vitae, et perveniendi ad Creatorem nostrum, per hoc quod liberum arbitrium nobis restituit, et auxilium suae gratiae nobis concessit, ac se mediatorem dedit, ut repropitiaret delicta populi, id est removeret negligentias et culpas, quibus Deum populus derelinquebat. Repropitiare componitur ex re, et prope, et cieo, cies. Et culpae quibus delinquimus, id est derelinquimus Deum, et elongamur ab eo, quasi propinquant Deo, dum importune increscunt in oculis ejus, et iram ejus irritant. Sed benignus pontifex et mediator noster repropitiat eas, id est retro ciet eas de eo quod fuerant prope, hoc est removet eas a facie Dei, misericorditer interpellans pro nobis, et delens eas, et bene potest delicta nostra repropitiare, quia et a peccato nos potest in tentationibus custodire. Nam in eo in quo passus est, id est in inferiori substantia, in humanitate scilicet, de qua minus videretur, potens est nobis in tentationibus subvenire. In eo, id est in homine, in quo passus est a Pilato, qui in divinitate semper mansit impassibilis, ipse idem antea tripliciter et tentatus a diabolo, potens est et eis qui tentantur, auxiliari, id est eis qui post baptismum vel a diabolo vel recursu pravae consuetudinis tentantur, subvenire potest, ne corruant, ne ad ipsum, unde per gratiam Dei liberati sunt peccato ducente recurrant. Nam idcirco ipse prior tentari dignatus est, ut sic tentationes nostras suis tentationibus vinceret, sicut mortem nostram venerat sua morte superare. Notandum quod tentatus in propria significatione de ipso etiam Domino potest dici, quia multum contemnebat eum diabolus, cum impotentem hunc ad panem ex lapide faciendum arbitraretur, et avaritiam ei persuadere conaretur. Hucusque immoratus est Apostolus in hoc quod abundantius oportet nos observare ea quae a Christo et ejus discipulis audivimus, quam quae ab angelis, quoniam omnia illi subjecta sunt, sicut auctoritate prophetica probatum est. Nunc autem ingreditur facere comparationem inter Christum et Moysen, ut ostendat quia verba Christi magis quam Moysi sunt observanda, ut sic magis ac magis persuadeat illis ea, quae Christus praedicavit, esse tenenda omnia; et nihil eum fecisse vel docuisse, quod non fuisset illi injunctum a Patre, et hoc est quod sequitur.
15.4.1
IN EPISTOLAM AD HEBRAEOS. CAPUT III.
15.4.1
« Unde fratres sancti, vocationis coelestis participes, considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Jesum, qui fidelis est ei, qui fecit illum sicut Moyses fidelis in omni domo illius. Amplioris enim gloriae iste prae Moyse dignus habitus est, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam. Omnis namque domus fabricatur ab aliquo. Qui autem omnia creavit, Deus est. Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus, tanquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erant: Christus vero tanquam Filius in domo sua. Quae domus sumus nos, si fiduciam et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus.»
15.4.2
Dictum est superius quia Christus est pontifex noster ad Deum, et quia pro nobis passus est, et potest etiam secundum quod homo est, auxiliari nobis in tentationibus. Unde, id est ex omnibus his praemissis, vel propter omnia haec supra dicta, o fratres, id est ex fide matre geniti, et per eamdem sancti, id est a peccatis mundati, ac bonis operibus instituti, et participes quoque coelestis vocationis, quia sicut et vos vocati estis ad coelestia, ut aeternam ibi cum Christo possideatis haereditatem, propter quod et ei multum debetis esse obnoxii et obedientes, qui vos ad coelestia vocavit per gratiam suam, et animos vestros ad excellentiam novarum ejus promissionum erigere. Vos, inquam, o fratres, filii unius coelestis Patris et unius Ecclesiae matris, propter haec omnia considerate, id est oculis cordium attenti conspicite apostolum, quem vobis Deus misit, scilicet unigenitum suum. Merito Paulus istis se non scripsit apostolum, quibus nunc Jesum nominat apostolum, quoniam praerogative est eorum apostolus, sicut ait:« Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel.» Et si carnales observantiae ad coelestem habitationem et vocationem sufficere possent, nunquam tantus, tam dignus esset eis missus, Ἀπόστολος enim missus interpretatur. Considerate igitur hunc apostolum, diligendo et imitando eum, et faciendo voluntatem ejus; et considerate hunc eumdem pontificem, id est intercessorem, et viam nobis sternentem ad terram viventium, quia et pro nobis interpellat, et facultatem nobis parat, ut super fluctus saeculi ac super cuncta labentia transeamus ad coelestem patriam, pontificem dico confessionis nostrae, id est quem omnes Christiani confitemur, et quem Jesum, id est Salvatorem agnoscimus. Omnes videlicet confitemur, quia hunc salutis largitorem habemus, et alio non indigemus, quia ipse omnino sufficit ad salutem. Qui fidelis est ei qui fecit illum, id est Patri qui, secundum humanitatem creavit illum, quia quidquid ei Pater injunxit, totum ipse fideliter adimplevit, quia non suam, sed Patris gloriam quaesivit, nec ejus mandata abscondit, neque suam, sed Patris voluntatem facere venit, et ideo, si carnales caeremonias evacuavit, in hoc paternae voluntati non contradixit, sed potius fideliter obedivit, fidelis est Patri, sicut fidelis fuerat Moyses in omni domo illius, id est in omni plebe Judaeorum. In domo illius, id est Jesu vel Patris, fuit fidelis Moyses, quia minister erat, non Dominus. Et quaecunque Dominus praecepit ut Moyses puniret, punit; quidquid illi Dominus injunxit, totum ille fecit vel docuit, et ad opera voluntatis Domini peragenda Judaeos coegit. Sic et Christus fidelis est Patri, faciens omnes voluntates ejus in omni domo, id est in omni Ecclesia ejus tam Judaeorum quam gentium. Et ideo fidelis est in hac domo, non solum idololatriam de gentibus evacuans, sed et carnales de Judaeis annihilans. Dixi ut consideretis hunc apostolum, quod facere debetis, quia iste est prae Moyse, id est major Moyse, et hoc considerate. Nam, si Moyses vobis sufficere posset ad justitiam et salutem, nunquam iste tantus mitteretur vobis. Nam iste habitus est a Patre dignus amplioris gloriae prae Moyse, id est majoris honorificentiae et coronae, quam Moyses. Secundum usum Latinae locutionis dicere debuisset, dignus ampliori gloria; sed secundum Graecos dicit, dignus amplioris gloriae. Vel amplioris gloriae habitus et reputatus est iste prae Moyse, quia dignus est per meritum, ut majoris gloriae habeatur. Non enim per solam gratiam vel naturam hoc habet, sed et per justitiae meritum. Prae Moyse est in gloria et in merito. Nam iste est Filius, Moyses vero famulus; iste sanctificans, Moyses vero sanctificatus; iste immunis ab omni peccato, usquequaque consummatus in omni bono. Moyses autem non sine peccato, qui semper crescere potuit in aliquo bono, et in tantum judicatus est a Patre dignus habere majorem gloriam et exaltationem post hanc vitam, in quantum habuit in hac vita majorem venerationem apud fideles et sibi subditos, quam Moyses habuerat apud suos. Moyses enim reputatus est Dei famulus, Dei minister bonus, Dei dispensator fidelis, quem subditi venerarentur non sicut Deum, sed sicut magistrum. Christum autem venerantur subditi sicut Deum, Creatorem suum, verum Deum, sufficientem ad gregem suum custodiendum, quod de Moyse non est putandum. Et sic amplioris gloriae est iste prae Moyse, quanto ampliorem honorem habet domus, id est de domo vel in domo, qui fabricavit illam quam qui dispensat in ea. Quod de spirituali domo intelligendum, videlicet de plebe Dei, cujus Moyses dispensator agnoscitur, sed Christus fabricator, ipse enim fabricavit, id est in fide fundavit et in bonis operibus aedificavit domum Dei, quae est Ecclesia, in antiquis et novis sanctis, et ideo longe sublimis honoratur in ea, quam Moyses. Dico quia fabricavit domum Dei. Nam omnis domus, id est omnis anima quae fit templum Dei, fabricatur ab aliquo alio, quia per se ipsam non potest construi, nisi ab alio superiore construatur. Nihil enim boni valet habere a se sola. Sed ille qui creavit omnia virtutum bona in electis, Deus est, et hoc agere Christus potentia divinitatis suae semper consuevit. Non solum enim creavit nos ut essemus, sed etiam ut boni essemus, si jam boni sumus. Quod si necdum boni sumus, rogandus est, ut qui nos fecit homines, faciat nos bonos. Ipse est ergo fabricator hujus sanctae domus, ac per hoc aliter in ea quam Moyses honorandus. Et uterque quidem, sicut dictum est, fidelis fuit, quia officium injunctum bene implevit; sed tamen inter eos differentia fuit, quia Moyses quidem fidelis erat sicut famulus. Christus vero sicut Filius in domo Patris et Dominus. Et hoc est: Et Moyses quidem fidelis erat, id est fideliter implens quaecunque sibi divinitus imperabantur. Fidelis erat in domo non suam, sed ejus, id est Patris vel Christi; et in tota domo illa, id est in universa plebe Judaica, malos arguens atque puniens, bonos autem exhortans et semper ad meliora promovens, non ut Dominus, sed tanquam famulus, quia non se dicebat Deum, sed famulantem ei qui se miserat; nec a Deo diligebatur ut Dominus, cujus erat propria domus, Moyses in qua fidelis erat, et hoc in testimonium eorum quae dicenda erant, id est ut testaretur et confirmaret ea quae conveniebant dici carnalibus, qui nondum spiritalia capere poterant, non ut gratiam daret. Dicebat enim fideliter populo quae Deus praeceperat. Quibus dictis dabat testimonium multis rationibus et miraculorum signis et variis assertionibus. Dico quia Moyses erat ut famulus in domo Domini, Christus vero non sicut famulus, sed tanquam filius qui jure est haeres, et tanquam dominus in domo non aliena, sed sua, quia propria erat ejus, sicut et Patris, ac si dicatur: Et si uterque praelatus est domui Dei, et in sua locutione fidelis exstitit, magna tamen differentia est, quia Moyses erat in domo Domini tanquam famulus, Christus vero tanquam Filius in domo Patris, et haeres et Dominus. Et cum tanto sit major Christus, debet omnino recipi. Moyses vero minor, in carnalibus observantiis postponi. Moyses enim sine Christo non proderit. Christus autem solus ad omnia sufficit. Diceret nunc aliquis: Quid ad nos si Moyses vel Christus est in domo? Nescimus enim quae sit illa domus, nec per hoc nobis Christus commendatur, quia, etsi homines fuerunt illa domus, illi potius credendi sunt hoc exstitisse, qui fuerunt temporibus Moysi vel Christi, non autem nos qui modo sumus, cui videtur respondere Apostolus, Quae domus sumus nos. Quasi dicat: Ne diffidatis de domo, quia nos sumus domus Dei. Nos fideles et in hoc tempore, sicut antea patres nostri, sumus illa domus, quam Christus sua morte fabricavit. Hac tamen conditione dico nos esse domum divinae habitationis, si retineamus fiduciam, id est si spem certissimam quam dedit nobis, non amittamus, sed indubiam fortiter retineamus, hoc est si certissime salutem in Christo speramus sine carnalibus observantiis, tunc sumus domus in qua per fidem habitat. Fiducia namque pro spe hic accipitur. Et quia nemo potest sperare, nisi spes ex bona conscientia surgat, addit et gloriam spei, id est si retineamus et bonam conscientiam, quae est causa spei, et decus et gloria mentis, per quam in spem erigimur, quia sic ut idem Apostolus dicit:« Gloria nostra est testimonium conscientiae nostrae,» et quia nonnulli conscientiam boni operis habent, per quam gloriari in Deo possunt et sperare, sed tamen vacillantem, ponit firmam. Et quia firmam per mensem vel annum possent habere, subdit usque in finem, id est usque ad obitum, qui« quia perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.» Vel fiduciam retineamus, ne subrepente aliqua infidelitate, diffidamus nos per Christum posse salvari, quaerentes salutis auxilium in carnalibus observantiis, sed sine his solum Christum ad omnia sufficere indubitanter confidamus. Idcirco enim ostensus est Christus longe nobilior Moyse, ut solum Christum teneamus, in quo habebimus omnia, et gloriam spei, id est gloriosam spem, quia est de jucunditate coelesti; firmam, id est perdurantem usque in finem vitae, quando accipietur quod nunc speratur.
15.4.3
« Quopropter, sicut dicit Spiritus sanctus: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt et viderunt opera mea quadraginta annis. Propter quod infensus fui generationi huic, et dixi semper hi errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas, quibus juravi in ira mea, si introibunt in requiem meam.»
15.4.4
Nunc iterum invitat eos terrendo ad fidem, ne propter incredulitatem perdant aeternam requiem, sicut patres eorum in deserto; qui, quia increduli fuerunt, terram promissionis suae significatam amiserunt. Domus Dei sumus, si non per incredulitatem diffidamus, sed certa fide fiduciam teneamus. Quapropter nolite per infidelitatem obdurare corda vestra, et hoc ita moneo, sicut dicit Spiritus sanctus, id est eamdem intentionem ego nunc in vestra correctione habeo, quam habuit Spiritus sanctus, quando dixit istud ore Davidico. Nec solus ego hoc suadeo, sed Spiritus sanctus hoc idem similiter suadet. Et idem bonum ego vobis permitto, si obedieritis; vel malum, si cor obduraveritis, quod Spiritus sanctus promisit, cum ad vos et alios in tempore gratiae futuros vocem dirigeret, dicens: Hodie, si vocem, et caetera. Sanctus enim Spiritus praevidens duritiam cordis Judaeorum, quia contra vocem Domini Jesu obduraturi erant infideliter cor suum, et ideo auctoritate sua volens eos a duritia cordis revocare, et ad integritatem fidei Christi invitare, scilicet ut nihil salutis putarent esse in carnalibus observantiis post adventum veritatis, dixit: Hodie, et caetera. Et per hoc multum revocat Apostolus Judaeos hanc prophetiam habentes, quoniam ostendit Spiritum sanctum hoc idem tanto tempore antea praedixisse, quod nunc dicitur eis in tempore gratiae. Hodie, id est hac egregia et nobili die, scilicet in hoc tempore gratiae notabili et praeclaro inter omnes alias aetates, in quo Deus majorem pietatis affectum hominibus exhibuit, quam in aliis temporibus; si vocem ejus, id est novam Christi praedicationem audieritis, nullum incredulitatis signum remaneat in vobis. Modo per se loquitur, qui prius per praecones loquebatur; si tunc duri fuistis, vel nunc estote molles. Quod ait, si vocem ejus audieritis, non dubitat illos eam audituros, sed per hoc magis attentos facit ad audiendum, quasi incertos reddit et suspensos, ne forte contingat ut non audiant. Nolite obdurare, id est contra eum dura facere corda quae sunt vestra, id est in vestrae voluntatis arbitrio, sicut obduraverunt patres vestri carnales in exacerbatione, id est in acerrima offensione, qua sibi Deum reddiderunt acerbum, cum non crediderunt quod Deus esset illis traditurus terram repromissionis, sicut pollicitus fuerat, nec coelestem requiem, quae per eam significabatur. Nolite, inquam, nunc obdurare corda secundum diem tentationis in deserto, id est sequentes et imitantes diem et tempus, in quo patres vestri me tentaverunt, et ex diffidentia panem petierunt, atque cum haesitatione dixerunt: Nunquid poterit Deus parare mensam in deserto?» et alia hujusmodi, et hoc fecerunt in deserto, postquam de Aegypto educti fuerant, ubi Deum tentare non debuissent, cujus tot et tanta jam viderant opera, scilicet seipsos in manu valida de Aegypto per mare Rubrum sicco pede eductos, et hostes eorum in mari submersos, et alia multa magnalia. Quare postmodum non debuissent de protectione gratiae ipsius propter aliquos hostes diffidere. Cum enim audissent ab exploratoribus, habitatores promissae terrae fortes ad praelium, obliti sunt virtutis Dei toties probatae, nec crediderunt illum esse potentem ad terram illam populo suo subjugandam propter quod et indigni fuerunt intrare in illam. Vos autem cavete ne similiter facientes, a vera sanctorum patria excludamini. Nam et vos spiritaliter ab Aegypto educti estis, id est a tenebris ignorantiae, et ab afflictione vitiorum liberati, submersis in baptismo vestris hostibus diabolo cum omni pompa ejus et exercitu vitiorum; et ducente Domino, ad hoc promoti estis, ut mundum istum et praesentis saeculi habitationem desertum, et locum horroris atque peregrinationem et exsilium esse intelligatis. Et ideo non debetis amplius Deum tentare per aliquam diffidentiam, ut putetis vos sine carnalibus observantiis per Christum non posse salvari, quia tunc non intrabitis in electorum patriam, sed certissima fide credentes vos per eum esse salvandos, sola ejus praecepta servare. Quia vero dixit diem tentationis, et a quibus esset illa tentatio facta, non dixit, ideo nunc exponit qui Deum in deserto tentaverunt. Ubi, id est in quo deserto tentaverunt me patres vestri. quorum tentationis et exacerbationis filii et imitatores estis, dum in fide dubitatis, et ideo timendum est vobis, ne quos habetis patres in culpa, imitemin, in eadem poena. Jam ergo tales non sint patres vestri, nolite eos imitari. Patres vestri erant, sed, si non imitati fueritis, patres vestri non erunt, probaverunt me, id est curiositatis causa exquisierunt an possem facere quae petebant; et viderunt opera mea quadraginta annis, quia tam longo annorum spatio feci coram eis in manu Moysi miracula, et ipsi magis ac magis obduraverunt corda; ad hoc cum illis sui per quadraginta annos, ut ostenderem tale genus hominum quod me semper exacerbaret, usque in finem saeculi fore, quia per illos quadraginta annos totum hujus saeculi tempus significatum est. Ipsi me tentaverunt per infidelitatem suam. Propter quod ego fui infensus, id est contra iratus generationi huic tam perversae, quae et genus hujusmodi rebellium hominum in Ecclesia usque ad finem mundi semper futurorum designavit. Et licet me offenderent, tamen ego, dixi semper de illis, hi errant corde, id est per Moysen et Aaron misericorditer annuntiavi et corrigere studui errorem, quem corde etiam habebant et scienter et voluntarie, dicens: Hi errant corde, id est ex propria deliberatione, quia serio peccant; et cum sciant se male agere, non desistunt. Ego quidem paterna benignitate revocabam eos, sed ipsi non cognoverunt vias meas quibus incedebam, id est misericordiam, qua eos corrigere studebam; et veritatem, qua eos, si in malo perseverarent, damnare disponebam, quia universae viae Domini misericordia et veritas. Vel non cognoverunt vias meas, id est non intellexerunt praecepta mea, per quae venitur ad me, quia ego spiritaliter locutus sum,« scimus enim quoniam lex spiritalis est,» ipsi autem carnaliter intellexerunt. Ita non cognoverunt vias meas, sicut illis merentibus ego juravi, id est immutabiliter confirmavi, et hoc feci in ira mea, id est in dispositione ultionis sumendae, si introibunt in requiem meam, id est non introibunt in terram promissionis, in qua eos requiescere facturus eram; nec in regnum coelorum, quod per hanc significatur, ubi perennis est requies. Duo notat, et quod poenas eis dedit, et quod requiem negavit. Nam in ira, qua negavit requiem, sumpsit ultionem. Defectus quoque dictionis, vehementiam irae designat, cum dicitur: Si introibunt in requiem meam, quamvis ira Dei non sit ut hominis, id est perturbatio concitati animi, sed tranquilla dispositio justi simpliciter constituti. Vehementer enim minatur, cum quasi prae nimia ira imperfectam relinquit sententiam, dicens: Si introibunt in requiem meam. Et cum juramento minatur istud. Multum ergo timenda est haec comminatio. Nam loqui Deum, magnum est, quanto magis jurare Deum. Jurantem hominem debes timere, ne propter jurationem faciat quod contra voluntatem ejus est. Quanto magis Deum, qui nihil temere jurare potest? Historialiter hoc loco reducit ad memoriam, quod miserunt videre terram; et cum audierunt ibi esse inexpugnabiles viros, obliti virtutis Dei toties probatae, dixerunt:« Revertamur in Aegyptum.» Unde juravit Dominus quod non intrarent in terram illam, quae est requies laborum, et sic omnes in solitudine mortui sunt praeter duos; et sicut illi per incredulitatem et diffidentiam terram amiserunt, quae illis parata erat ut requiescerent in ea, ita vos, si in fide Christi dubitaveritis, vel inobedientes illi fueritis, veram justorum patriam non ingrediemini. Hucusque terrendo locutus est, ne sint increduli Christo, sicut patres illorum Moysi, ne veram perpetuae beatitudinis quietem amittant, sicut patres illorum requiem sibi promissae terrae. Hinc blandiendo monere incipit, ne requiem illam amittant; et temporis opportunitatem suadet, ut ad eam festinetur, subjungens:
15.4.5
« Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo, sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati. Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiae ejus usque ad finem firmum retineamus, dum dicitur: Hodie, si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione. Quidam enim audientes exacerbaverunt, sed non universi qui profecti sunt ab Aegypto per Moysen. Quibus autem infensus est quadraginta annis? Nonne illis qui peccaverunt quorum cadavera prostrata sunt in deserto? Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt? Et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem.»
15.4.6
Leniter incipit admonere, ut libentius admonitionem suscipiant. Videte, inquit, o fratres, quasi dicat: Mihi debetis acquiescere, qui vos fraterna dilectione admoneo. Videte, id est rationabili consideratione cavete, ne quis vestrum habeat cor incredulum, et excludatur ab aeterna requie fidelium. Sed illud, quapropter, quod supradictum est, nonnulli volunt huic monitioni jungere, ita: Domus Dei sumus, si fiduciam et gloriam spei retineamus.» Quapropter videte, fratres, ne diffidatis. Videte ne forte, quia in vestro est arbitrio, et ad utrumque se habet sit in aliquo vestrum, quia de multis non dubito, qui perfecti sunt, cor incredulitatis, ut non credat Christum ad salutem sufficere, quia, malum, est tale cor, quoniam sic ruit in multam peccatorum voraginem, et post in mortem. Nam hujusmodi cor est cor, id est voluntas discedendi, id est diversis viis cedendi et fugiendi a Deo vivo, id est a Christo, qui, sicut legimus, est Deus verus et vita aeterna. Qui enim ab eo diversam viam incedit, a vita discedens ad mortem tendit. Quod inter istos nonnulli faciebant, dum in fide Christi dubitantes, eum sine carnalibus observantiis ad justitiam et salutem sufficere posse non crederent; et ita jam pro exiguo fidem ejus ducentes, facile ab ea recedere vellent. Et minus est per aliam culpam a Deo discedere, quam per incredulitatem eum omnino postponere. Qui enim fidem abjicit, omnino a Deo recedit. Qui vero per aliam ab eo culpam discedit, sperat adhuc reverti. Per hoc quod dixit, cor incredulitatis, intelligi poterat cor malum, et cor discedendi a Deo vivo. Sed ideo posuit, quia istae voces magis valent ad absterrendum eos. Non habeatis cor incredulitatis, sed potius adhortamini, non diversos, non alterius gentis homines, sed, vosmetipsos, adinvicem. Quod enim dixit, vosmetipsos, ostendit hortationem eorum adeo necessariam inter eos esse, ut non oporteat extendi ad alios, adhortamini vos invicem, ut sincere credatis, et pie ac sancte vivatis, et hoc per singulos dies, id est quotidie, et non per unum annum vel duos tantum, sed donec cognominatur Hodie, id est quandiu insimul dies hodie cognominantur. Nam quod dixit, hodie cognominatur, voluit notare multitudinem dierum esse in tempore gratiae. Quod tempus est hodie, id est magnum et demonstrabile; et est dies, id est clarum post tenebras erroris et ignorantiae donec hodie cognominatur, id est quandiu tempus gratiae durat, adhortamini vosipsos de incremento fidei caeterarumque virtutum, quia non minus modo potestis proficere, quam praesente Christo, vel donec hodie cognominatur, id est quandiu vita praesens unicuique manet, in qua semper dicitur, hodie adhortamini vosipsos semper ad meliora. Si quis enim peccavit, usquequo est hodie, potest reverti. Nemo igitur desperet dum vivit. Sed neque securus incaute fiat, quia nescit quando sibi istud hodie determinetur, ideo vos adhortamini, id est ut non obduretur quis ex vobis, id est non fiat durus et incredulus contra monitionem Spiritus sancti, qui cor ejus molle vult facere, ut possit in eo verba sua velut in cera scribere. Non obduretur quis, neque enim de multis metuo. Nam obduratur contra fidem fallacia peccati, id est errore peccati se fallente sub virtutis specie, si cum fide Christi legem, quoniam a Deo data est, putaverit saluti necessariam. Sic enim falletur peccato, id est male faciet, dum se putaverit benefacere quia ex observatione legis Deum offendet, cui se per eamdem legis observantiam placere credet. Nam qui legem adhuc observat, Christum venisse negat. Et ideo non debet quisquam nostrum obdurari tali fallacia, ut sub occasione legalis observantiae discedat a Christo evacuans fidem ejus. Nam participes Christi sumus effecti. Non enim potest fieri discessio, ubi primum non fuit conjunctio. Sed nos jam Christo sumus conjuncti, et ideo non discedamus ab illo. Effecti sumus participes Christi in nomine et gratia, quia et Christiani vocamur, et gratiam ejus percipimus; per quem quidquid boni habemus, assecuti sumus, scilicet fidem, peccatorum remissionem, innocentiam et justitiam, etc. Vel participes Christi sumus effecti, id est spe sumus jam participes ejusdem in corruptionis et gloriae quam Christus habet. Ac si dicatur: Debetis adhortari et non esse duri, quia quod non eramus, facti sumus per gratiam, habentes partem cum Christo in haereditate. Tamen, hac conditione dico, si retineamus initium substantiae ejus, id est fidem quae est initium verborum, per quam Deus existit in nobis, et per quam deificamur et divinae substantiae participamus. Fides enim est substantiae initium, id est incorporationis ejus, quia fundamentum est origo virtutum, per quas ipse constat in nobis, et nos membra ejus efficimur. Et hoc initium oportet ut retineamus non titubans, sed, firmum, et inconcussum; nec per mensem vel annum, sed usque ad finem, vitae praesentis, ut scilicet nunquam deseramus fidem. Et ne dicerent, vobis apostolis tantum et Christi contemporaneis jussum est ut fidem teneant, subjungit, dum dicitur, hodie, etc. Ac si dicat: Non tantum his qui Christum audiere loquentem, praeceptum est tenere fidem, et non obdurare corda, sed etiam vobis hoc idem est injunctum, et caeteris omnibus dum dicitur, id est quandiu dicitur, hodie si vocem ejus audieritis, hoc est per totum tempus gratiae vel praesentis vitae. Vel ita: Non solum auditores Christi, fidem debuerunt adhibere dictis ejus, sed et vos, quandiucunque dicitur hodie si vocem ejus audieritis, id est quandiu vocem divinae praedicationis in hoc saeculo potestis audire, nolite infideliter obdurare corda vestra, contra vocem Dominicae admonitionis, quemadmodum, obduraverunt patres vestri in illa, notabili et magna, exacerbatione. Nolite pravorum exempla sequi, sed bonorum. Nam, quidam, illorum, audientes, in deserto vocem Dei, pollicentis quod induceret illos in terram promissionis, in qua et requies aeterna figurabatur, dubitaverunt Deum haec agere posse, et sic haesitatione sua, exacerbaverunt eum, id est acerbum sibi et asperum reddiderunt. Qua sententia demonstratur non satis esse audire de illa requie, quia illi omnes audierunt, sed non omnes pervenerunt. Nam et vos nunc auditis quod Christus vobis credentibus requiem illam promittat. Si dubitaveritis eum sine carnalibus observantiis vos in illam inducere posse, exacerbabitis eum sicut patres vestri, nec intrabitis in illam. Pejus est enim exacerbare quam tentare. Quidam exacerbaverunt, sed non universi qui profecti sunt ab Aegypto per Moysen; id est per ducatum Moysi. Nam inter eos erant Caleb et Josue, qui non offenderunt, et hos debetis imitari. Nam et vos ducatu veri Moysi, id est Christi, educti estis a tenebris ignorantiae et erroris. Ideoque non debetis amplius Deum incredulitate et pravis moribus exacerbare, sed fide et bonis operibus ad terram perpetuae beatitudinis vobis promissam festinare. Per hoc quod dicit quosdam exacerbasse, sed non universos, innuit quod intelligebat inter istos quosdam dubitantes, et quosdam non dubitantes. Dico quod quidam exacerbaverunt, sed non omnes. Sed quibus horum infensus est quadraginta annis? id est utrum illis qui exacerbaverunt, an illis qui non exacerbaverunt? Nonne illis qui peccaverunt? Utique illis. Quod ex affectu apparuit, quia prostrata sunt, id est procul a castris, et ab omni vicino strata sunt, in deserto, et prae multitudine jacuerunt insepulta cadavera eorum, exposita bestiis et avibus, id est corpora eorum, sicut brutorum animalium cadavera, relicta sunt in deserto, nec sepulturae tradita, et in hoc apparuit ira Dei. Significant autem, ut supradictum est quadraginta anni totam praesentem vitam, vel spatium temporis usque ad finem saeculi. In quo quicunque post baptismum, vel infidelitate vel criminosa conversatione Deum irritant, non sunt digni pervenire ad terram viventium, sed in hujus mundi solitudine laniantur more cadaverum a feris et avibus, id est a malignis spiritibus, et ad aeterna supplicia rapiuntur. Hieronymus in libro sexto super Ezechielem:« Pepercit, ait, oculus meus ne interficerem eos atque delerem; nec omnino consumerem.» In quo quaeritur, quomodo eis pepercit, quorum cadavera in solitudine corruerunt, et excepto Jesu Nave et Caleb filio Jephone, terram repromissionis nullus ingressus est? Ex quo intelligimus vivere eos, nec aeternis suppliciis reservatos, nec deletos esse de libro vel de terra viventium, nec consumptos ante faciem Domini. Si enim ex eo quod non sunt introducti in terram promissionis periisse credendi sunt, ergo Moyses periit, qui vidit tantum terram promissionis, et non est ingressus in eam. Peccantes quidem prostravit in mortem corporis, sed incredulis negavit requiem animae post mortem. Et hoc est quod interrogative dicitur ad increpationem istorum, qui adhuc in fide dubitabant. Sed quibus juravit non introire in requiem ipsius, aeternam, quae significabatur per terram promissionis, vel in ipsam terram promissionis, nisi illis qui increduli fuerunt, ad vocem promissionis ejusdem requiei? Quasi dicat: Non aliis hoc juravit, sed illis. Et videmus, aperta ratione, quia non potuerunt, introire in illam requiem perpetuam, sicut nec in terram promissionis, propter incredulitatem suam. Complevit enim Deus comminationem juramenti sui, qua dixit incredulos in requiem suam non intraturos, et similiter faciet omnibus incredulis.
15.5.1
IN EPISTOLAM AD HEBRAEOS. CAPUT IV.
15.5.1
« Timeamus ergo, ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem ejus, existimetur aliquis ex nobis deesse. Etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis Sed non profuit illis sermo auditus, non admistus fidei ex his quae audierunt. Ingrediemur enim in requiem qui credidimus, quemadmodum dixit: Sicut juravi in ira mea, si introibunt in requiem meam, et quidem operibus ab institutione mundi perfectis. Dixit enim in quodam loco de die septimo sic: Et requievit Deus die septimo ab omnibus operibus suis, et in isto rursum: Si introibunt in meam requiem. Quoniam ergo superest introire quosdam in illam, et hi quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem, iterum terminat diem quemdam hodie, in David dicendo post tantum temporis, sicut supra dictum est: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. Nam si eis Jesus requiem praestitisset, nunquam de alia loqueretur post hac die. Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei. Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut et a suis Deus. Festinemus ergo ingredi in illam requiem, ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum.»
15.5.2
Et quia propter incredulitatem illi perdiderunt requiem, ergo timeamus, id est solliciti simus, ne et nos similiter eam perdamus ob infidelitatem, ut si non amore, saltem timore fugiamus incredulitatem. Timeamus, quia timendum est, ne forte( forte dico, quia in arbitrio vestro est, et ad utrumlibet se habet) relicta pollicitatione, id est ne contempta et neglecta atque deserta frequenti promissione, quam nobis Deus fecit, vel quam nos in baptismate fecimus Deo, introeundi per fidem et operationem in requiem quae est ejus, id est potestatis illius, quia potest eam dare cui vult, existimetur aliquis nostrum deesse. Requiem illam nobis Deus promisit credentibus, non relinquamus promissionem ejus, sed certa fide teneamus eam, credentes quod sine carnalibus observantiis sola Christi promissione percipiemus illam. Timeamus ne quis ex nobis, id est ex nostro collegio tam religioso, relinquens istam pollicitationem, et haesitans in corde suo, atque titubans in fide, det malam de sua salute caeteris opinionem, ut existimetur deesse ab illa requie propter incredulitatem suam, sicut antiqui patres. Nam unusquisque debet studere tam firmus esse in fide et bona operatione, ut cum obierit, non sit dubium ad requiem illam hunc pervenire. Caeterum qui dum quoad viveret, in fide nutavit ei in opere negligens fuit, existimatur post mortem ab illa deesse. Et hoc timendum est, ne cui nostrum contingat. Nam et ad nos pertinet de illa requie sollicitos esse, sicut pertinuit ad patres nostros. Etenim et nobis tempore gratiae nuntiatum de illa est per filium, quemadmodum per figuram terrae promissionis nuntiatum est et illis de ea per famulum; et ideo non possumus excusationem de ea praetendere, quasi de ignorantia, quia non solum illis patribus, sed etiam nobis praedicata est illa requies. Nec solum in Evangelio, sed et ante legem, et sub lege docti sumus de illa. Nobis nuntiatum est sicut et illis. Sed illis non profuit, prosit vel nobis, non profuit illis sermo, id est illa quietis praenuntiatio, quia sermone tantum visa est eis; et ideo non profuit sermo, quia auditus tantummodo est, et non completus. Et vere tantum auditus, non factus vel creditus. Nam non admistus fidei, ut et sermo et fides simul jungerentur atque miscerentur, fidei dico quae esset ex his quae audierunt ab exploratoribus suis. Non enim fidem ex verbis eorum sumpserunt, sed magis amiserunt. Vel ex his quae audierunt ab exploratoribus, factum est ut sermo, quem prius audierant de illa requie, non admisceretur fidei illorum, sed falsus putaretur. Nam cum audirent terram promissionis circumdatam montibus, urbes habere munitissimas et habitatores fortissimos, desperaverunt intrare in requiem illam, quae et futuram significat requiem; et si praesentis quietis spe perdita, dubitaverunt de illa quae in hac erat praefigurata. Dixi quia et nobis nuntiatum est de illa requie, quod effectus probat, quoniam ingrediemur in illam. Non enim viam ingrediendi scivissemus, nisi nobis esset nuntiata. Vel ita: Illis qui non crediderunt, non profuit, quia nobis qui credimus, proderit. Nam ingrediemur in illam requiem nos qui credimus, quemadmodum ex opposito dicit de incredulis, si introibunt in requiem meam. Per quod patet, quia qui credunt, intrabunt. Ingrediemur enim credendo, sicut illi perdiderunt non credendo.« Non cognoverunt, inquit, vias meas,» sicut illis merentibus iram meam exhibui. Ita caeci fuerunt ad cognoscendum vias meas, sicut ego firmiter illis minatus sum quod non essent intraturi in requiem meam Palestinae regionis, vel coelestis habitationis, et sicut ablata est illis, quia non crediderunt, sic nobis promissa si crediderimus. Quia vero dixerat nuntiatum esse de illa requie, ostendit quando et quomodo sit nuntiatum, scilicet ante legem post perfectionem operum, et sub lege, quando per terram promissionis designabatur, et tempore gratiae in David. Tres enim requies memorat, unam Sabbati, secundam in Palaestina, tertiam in coelo. Nuntiatum est de requie, et quidem primo factis, deinde verbis. Nam operibus Dei perfectis, quae fecerat per singulos dies ab institutione mundi, id est ex quo mundum coeperat instituere, subaudi, nuntiata est illa requies, quando Deus requievisse dicitur. Augustinus in sermone de decem chordis ait: in Spiritu sancto, hoc est in domo Dei requies nobis sempiterna promittitur. Nam quia Spiritus sanctus dicitur, propterea septimum diem sanctificavit Deus, quando fecit omnia opera sua, sicut in Genesi scriptum legimus, non ibi habes sanctificationem nominatam, nisi illo die in quo dicitur:« Requievit Deus ab operibus suis.» Non enim fatigatus erat Deus, ut diceretur,« requievit Deus ab operibus suis,» sed in illo verbo tibi laboranti requiem promisit. Vel quia fecit omnia bona valde, et sicut dicitur, requievit Deus, intelligas etiam te post bona opera requieturum, et sine fine requieturum. Nam omnia opera superiora quae dicta sunt, id est dies superiores, habent vesperam. Septimus iste dies non habet vesperam. Ubi Deus sanctificavit requiem, ibi dicitur, factum est mane, ut inciperet ipse dies. Non dictum est, facta est vespera ut finiretur dies: sed dictum est, factum est mane ut fieret dies sine fine. Sic ergo incipit requies nostra quasi mane, sed non finitur, quia in aeternum vivemus. Ad hanc spem quidquid facimus, si facimus, Sabbatum observamus. Nunquam ab opere novo cessavit Deus, donec homo factus est; sed, eo facto, requievit ab omni opere, per quod designavit quia nullam aliam creaturam post hominem facturus erat, cui homo subderetur, et ad cujus servitium homo crearetur. Nam quia ipse requievit, homine facto, intelligimus quod propter hominem fecerat omnia. Ideo promissa est homini requies operibus perfectis; et quod requies ac beatitudo sit ei promissa, ostendit Scriptura. Nam in quodam notabili et egregio loco dixit Spiritus sanctus de die septima, per quam significata est requies aeterna, quia non describitur habuisse vesperam, sic, id est talibus verbis, dixit: Et requievit Deus die septimo. Cur enim diceret post illam diem, in qua homo creatus est, sequenti die requievit et ab opere cessavit, nisi per hoc vellet innuere, quoniam illum, post cujus creationem requievit, ad requiem et beatitudinem fecit? Per sex dies ab illa creatione non requievit, quoniam nihil perfectum vidit, donec homo dominus et possessor omnium creatus fuit. Sed eo perfecto, perfecta sunt omnia, et tunc tandem cessavit ab omni opere, quia tunc omnia perfecta fuerunt, quoniam hominem propter quem facta erant, habuerunt. Requievit Deus ab omnibus operibus suis, id est cessavit a nova operatione, ut nihil amplius faceret, nisi de materia ibi facta, vel ad similitudinem eorum, quae jam ibi fecerat. Sex diebus operatus est, septima quievit. Sic et sexta aetate homo natus est mundo ad laborem. Sexta die et sexta diei hora passus, septima quievit in sepulcro. Per quod nos docuit post opera nostra, quae sex aetatibus, id est infantia, pueritia, adolescentia, juventute, senectute et senio fiunt, debere quiescere in septima aetate, quasi septima die. Prima enim aetas, ut dixi, infantia est lactis ubere nutrienda. Secunda, pueritia solido cibo jam apta. Tertia est adolescentia, sufficiens ad generandam sobolem. Quarta, juventus robusta et honoribus apta. Quinta est senectus, quando juventutis ardor refrigeratus et exstinctus est, quoniam fervore carnis mitigato, vita ducitur in tranquillitate. Sexta est decrepita aetas, quando perit homo qui fuerat, quando, viribus amissis, jam positus est in introitu mortis. Post harum finem aetatum sequitur mors. Eodem modo et in spiritali vita sex possunt aetates notari. Infantes enim sunt, qui sensu imbecilles, sola auctoritate se defendunt, qui de sua fide sine aliqua ratione auctoritatibus Patrum humiliter acquiescunt. Pueri sunt quorum sensus jam aliquantulum sunt exercitati, qui non manent contenti sola auctoritate, sed quibusdam rationibus et investigationibus jam promoventur ad rationem fidei. Adolescentes sunt, quorum sensualitas jam subdita est rationi, ut jam sufficiant ad generationem bonorum operum, ut jam laborent et moveantur ad bene operandum. Juventus est, quando non solum generat mens per bonam operationem, sed etiam virtus ejus tantum induruit et roborata est, ut neque morte, nec vita separari valeat a charitate Dei, sed martyrium, si opus fuerit, subire non vereatur. Senectus est, quando mens ita praevalet sensualitati, ut non solum non superetur, sed etiam non impugnetur ab ea, ut caro jam spiritui( prout est in hac vita possibile) consentiat, et eamdem quietem et animae puritatem concupiscat. Decrepita aetas est illorum, qui jam( prout fas est) contemplatione Domini fruentes, ad instar angelorum vivunt; jam filii hujus mundi non dicendi, jam in coelestibus conversantes, ut vestigia humanae conversationis in operibus illorum jam nulla videri possint. Post has sex morum aetates sequitur dies septima, aeterna omnibus sic viventibus promissa, in qua dabitur eis vera requies et perennis laetitia, ut non amplius futuri sint in aliquo labore vel miseria. Haec nobis Deus significavit, quando post operationem sex dierum, septima quiescere voluit. In illo Scripturae loco demonstratum est homini requiem esse promissam, atque nuntiatum est ibi ante legem de illo: et rursum eadem requies sub lege per figuram terrae promissionis in isto loco nuntiata est et promissa, dicente Spiritu sancto de incredulis, Si introibunt in requiem meam, id est in terram quam Moyses promittebat, quae significabat veram requiem, quam Spiritus sanctus paraverat, ac per hoc nec in illam veram intrare poterunt. Ubi enim incredulis facta est comminatio quod in eam non introibunt, ibi declaratum est quoniam promissa fuit aliquibus hominibus. Si enim nulli promissa esset, nec aliquem intraturum praedictum fuisset. Et non esset causa comminationis quod non essent intraturi, si nullus esset intraturus. Nec multum eos laederet, si minaretur illud auferre, cujus spem et certitudinem aliquam nequivissent habere. Ecce bis signata et promissa est requies per diem Sabbati, et per terram promissionis. Et quia Spiritus sanctus qui nec falli nec mentiri potest, eam signavit, nuntiavit et promisit, et illam aliquibus praeparavit, quia superflue non fecisset eam, ergo superest, id est restat post promissionem, quosdam, id est egregios et electos introire in illam perennem promissionem et veram. Et quoniam superest quosdam itroire, et hi quibus prioribus annuntiatum est ut intrarent, non introierunt propter incredulitatem in veram requiem, quam terra promissionis figurabat, ad quam non pervenerunt, ergo iterum, id est sub ejusdem requiei designatione terminat et distinguit Spiritus sanctus diem quemdam, quo nuntiata impleantur, id est egregium tempus gratiae in adventu Christi, dicendo hodie in David, id est loquens per David, quia non ipse David loquebatur, sed Spiritus sanctus in eo et hoc post tantum temporis ab introitu filiorum Israel in terra promissionis. Unde patet non de illa terra tunc eum dixisse, quae jamdudum habebatur, sed de vera requie, quae adhuc exspectabatur. Introitus enim terrae promissionis jam tunc non poterat illis auferri. Ex quo autem fuit in deserto facta comminatio, quae dicit: Si introibunt in requiem meam, processit magnum spatium usque ad tempus David. Sed a tempore comminationis hujus usque ad introitum terrae promissionis, modicum tempus fuit. Et per hoc constat esse dictum de promissione verae requiei, quam post tantum tempus David fecit his, qui futuri erant in Novo Testamento, quia contemporanei sui jam intraverant. Ideo terminat diem quo possimus in veram requiem intrare. Nunquam enim aliqui intrarent, nisi tempus gratiae distinctum fuisset, in quo regna coelorum paterent fidelibus. Ideo terminat diem intrationis, quoniam superest aliquos intrare. Et nisi videret intraturos, non terminaret. Qui, licet sub lege vivens, corde tamen positus in tempore gratiae, dicens hodie, tertio nuntiat requiem illo tempore consummandam, diem terminat, hodie dicendo in David, quod hodie est intelligendum, sicut supradictum est: Hodie si vocem ejus audieritis. Diversis enim significationibus posuerat, hodie, quando dixit:« Hodie genui te;» et quando rursus ait:« Hodie si vocem ejus audieritis.» Et ideo debuit terminare, quam significationem haberet nunc: Hodie, ne aliter intelligeretur. Hodie, id est in hoc luminoso tempore gratiae, de quo Joannes scribit, quoniam tenebrae transierunt, et lumen verum jam lucet, si vocem praedicationis ejus audieritis, quia non omnes audiunt illam qui sunt in tempore gratiae, sicut nunc quoque multi paganorum, ad quos evangelica praedicatio non pervenit. Nolite contra vocem ejus obdurare corda vestra, ne tempus gratiae vobis in vacuum transeat, quia post non erit tempus in quo possitis intrare in requiem. Diceret aliquis: Tu dicis quoniam hi quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt, et nos videmus quia introierunt, quoniam per Jesum Nave eam consecuti sunt. Cui respondetur: Non introierunt propter incredulitatem suam requiem homini promissam. Nam si Jesus filius Nave, id est Josue filius Nun, praestitisset eis illam requiem in distributione terrae promissionis, non ultra fieret sermo de alia die, qua pateret in requiem ingressus. Vel ita continuari potest: Superest quosdam intrare sicut David terminat. Nam si Jesus, id est Josue qui duxit in terram promissionis, praestitisset eis requiem, id est omnimodam quietem, ut nulla alia esset speranda; nunquam, id est nullo tempore David vel Spiritus sanctus, post hac, id est deinceps loqueretur de alia die, id est de alio tempore, in quo requies esset danda. Sed quia post locutus est, patenter ostendit quia alia est requies de qua dixit hodie, quam illa ad quam duxerat Josue. Certum est igitur aliam esse ad quam ducit Christus, quae per illam sub Josue figurabatur. Itaque relinquitur electis sabbatismus. Quando quidem non fuit illa requies vera, sed aliam post promisit Spiritus sanctus, itaque relinquitur, id est futuris servatur a Deo, quia increduli patres nequiverunt ad illum pertingere. Relinquitur, non dico tantum requies, sed( ut magis exprimam) dico sabbatismus, id est feriatio et jucunditas Sabbati Sabbatismus quippe vocabatur, apparatus et gaudium atque festivitas Sabbati, et Sabbatum requies interpretatur. Sabbatismus ergo non solum veram et omnimodam requiem designat, sed inenarrabile gaudium atque spiritualium divitiarum affluentiam. Qui sabbatismus non paucis reservatur, sed populo, id est magnae multitudini; nec tamen cuilibet populo, sed tantum populo Dei. Et ideo si quis vult sabbatizare, sit de populo Dei. Et iste sabbatismus longe diversus erit ab illa requie quam Josue praestitit. Nam qui ingressus est in requiem Dei, id est in coelestis regni tranquillam habitationem, sicut servus ille, cui dictum est:« Intra in gaudium Domini tui,» veram et perfectam adeptus est requiem, quia requievit etiam ipse perpetualiter et perfecte ab operibus suis, quibus hic laboravit, sicut et Deus a suis, quae tamen sine labore fecit. Sicut enim Sabbatum in quo Deus requievit, non legitur habuisse vesperam, sic requies justorum non habebit finem. Quia sicut Deus cessavit ab operibus, sic illi cessabunt perpetualiter ab omni opere, liberi penitus ab omni laboris anxietate. At illi quibus Josue terram divisit, parum quieverunt, multosque labores et multas afflictiones pertulerunt. Et quandoquidem tanta est illa requies, atque est nobis promissa, et nunc tempore gratiae superest quosdam introire; ergo festinemus ingredi, nec in his terrenis quae nos impediunt, immoremur. Festinemus fide et bonis operibus, quod illi non faciunt, qui carnaliter adhuc legem observant, et erga fidem et spiritualem conversationem negligentes existunt. Festinemus, inquam, ingredi in illam requiem tantam, tam nobilem et tam gloriosam, atque toties nobis promissam. Ideo quoque festinemus ad illam requiem, ut poenas evadamus perpetuas. Et hoc est: Ut ne incidat, id est ut non intus cadat in corde, ubi gravior casus est, quis, id est aliquis in infidelitate notabilis, in id in quod ceciderunt patres, et ita in id, ut in ipsum, id est non dissimiliter, sed per omnia eodem modo cadat in id, in quod patres ceciderunt, scilicet exemplum incredulitatis, id est ne cadat ad exemplum eorum in incredulitatem, et excludatur a divina requie. Illi enim non crediderunt Deum sufficere ad dandam etiam requiem terrae promissionis, et isti similiter Christum ad dandam requiem perpetuam sufficere non credebant, sine carnalibus observantiis. Ideoque sibi quietis aditum eadem ratione obstruebant, qua patres antea fecerant. Vel ne incidat aliquis id ipsum exemplum incredulitatis, id est in hanc eamdem damnationem, quam patres vestri propter suam incredulitatem subierunt, quae damnatio vel poena vobis est exemplum, quia si increduli fueritis, similiter vobis continget. Exemplum enim incredulitatis convenienter dicitur vindicta Dei, quae tanta est illata eis, ut exemplo esse aliis possit, ne increduli esse praesumant. Vel incredulitas patrum, ut praemisimus, est vobis exemplum ne sitis increduli, et ideo pejus quam patres vestri peccabitis, nisi incredulitatem caveatis. Propter haec omnia ruptis omnibus impedimentis infidelitatis et saecularium illecebrarum, festinemus quam maxime ad illam requiem, in qua perenniter quiescamus.
15.5.3
« Vivus est enim sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionem cordis, et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus. Omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus. Ad quem nobis sermo.»
15.5.4
Festinemus, ut dixi, ad illam requiem; nam sermo Dei, id est Christus verbum Patris, qui nos festinantes adjuvet, et pervenientes coronet, vivus est, id est vera vita in semetipso, et sufficiens ad aliorum vivificationem, et ita vivemus in eo. Sermo Dei, qui praedicavit illam requiem, est vivus vita propria, id est vivificans alios.« Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso.» Vel in assumpta humanitate, in qua mori voluit, jam vivus est, id est vitam aeternam consecutus, et sequaces suos vivere similiter faciens, quia immortalis factus est, et vos immortales faciet, et est efficax, id est omnino faciens quidquid vult, sive salvando credentes, sive damnando incredulos. Vel ita potest continuari: Cavete ne quis vestrum incidat in exemplum incredulitatis patrum, id est in similem poenam, qualem illi per incredulitatem meruerunt, quia vivus est sermo Dei, id est Filius, qui illos judicavit, et vos judicaturus est; et sicut ille vivit in aeternum, sic judicium ejus manet in aeternum. Nam et illos quos ipse damnat, cruciabit poena vivax in aeternum, et eos quos ipse salvat, vivere faciet in aeternum. Nam ad utrumque est ipse efficax. Nec solum est efficax in utroque, id est potenter faciens quodcunque voluerit, sed et penetrabilior omni gladio ancipiti, quia penetrat omnia; nec putetis eum latere cordium occulta, et per hoc minus juste judicare. Nam si non penetraret hominum conscientias, non posset veraciter judicare quis esset fidelis, vel quis infidelis, sive quis bonam vel quis malam haberet conscientiam; et tunc non valeret dignam singulis rependere vicem, quia potentiam ei auferret, quod occulta hominum videre non posset. Sed ut potenter in omnibus sit efficax, omnia visu suo penetrat, et acutior ac perspicacior est omni gladio ancipiti, omni subtilitate sermonis divinae praedicationis. Iste sermo qui Deus est, quia Deus erat Verbum, est penetrabilior omni gladio ancipiti, quia magis penetrat hominum conscientias, quam ullus sermo praedicationis. Sermo enim doctrinae est gladius anceps, id est utraque parte acutus, quia dicit de temporalibus, et dicit de aeternis. In utroque probat quod dicit acute ac subtiliter, et eum quem ferit, separat a mundo. Quod non faceret nisi mentem ejus penetraret. Sed multo penetrabilior est iste sermo qui Deus est. Et est etiam pertingens, id est consideratione perveniens usque ad divisionem animae ac spiritus. Spiritus noster non est universa anima, sed aliquid ejus, id est illud quo ratiocinamur, intelligimus, sapimus per quod et praeponimur pecoribus, quia illa sunt rationis expertia. Non habent enim spiritum, id est intellectum rationis ac sapientiae sensum, sed animam tantum. Nam et de illis dictum:« Producant aquae repentia animarum viventium;» et:« Producat terra animam viventem.» Itaque spiritu intelligimus cum angelis, anima vivimus cum bestiis. Sed Dei sermo pertingit, id est perfecte tangit, quia per omnia tangit, nihil intactum sua cognitione relinquens, usque ad divisionem animae ac spiritus, id est usque ad discretionem sensualitatis et rationalitatis, quia ipse insuperabili cognitione novit quomodo dividatur sensualitas a ratione, et quantum altera differat ab altera. Vel pertingit usque ad divisionem animae, quia videt quomodo anima, id est sensualitas a seipsa differat, dum plus dedita infimis rebus inferior est; vel ab his revocata dignior. Et pertingit usque ad divisionem spiritus, quia intuetur quomodo rationalitas a seipsa dividatur, dum vel in Deum inhiat, vel inferius coelestia considerat, sive rursum inferius de mundanis recte agendis pertractat. Anima enim tantum de mundanis, vel de his quae ad corpus pertinent, cogitat, in quo vix a belluis distat. Quoddam inferius est in ea, ut cogitatus de cibo vel potu et similibus. Quoddam autem quasi superius est in ea, ut cum de honestis, sicut de gloria, celebritate, potentia et hujusmodi cogitat. Et hanc ejus divisionem bene novit sermo Dei, nec eum latet quando ipsa hoc vel illud agit. Spiritus vero rationalis est in suo superiori, cum Creatorem suum cogitat, et ad eum per solam dilectionem pervenire flagrat. In suo autem inferiori versatur, cum relicta sublimi contemplatione, inferiores virtutes quae ad bonam operationem pertinent, meditatur. Cujus divisionem sermo Dei considerat, providens quid in eo superius sit et quid inferius. Inter se autem dividuntur anima et spiritus, quia, sicut dictum est, anima quidem de mundanis et corporalibus agit, spiritus autem de supernis et spiritualibus. Ideoque quod est inferius in spiritu, superat illud quod est altius in anima. Et hanc divisionem animae ac spiritus tangit et scrutatur sermo Dei vivus. Compagum quoque ac medullarum divisionem novit, id est juncturarum animae ac spiritus, quia videt quomodo juncturae animae, vel quo tempore dividantur, et quando de una junctura in aliam transeat, sic et de spiritu. Juncturae animae sunt augmenta quae recipit secundum unamquamque aetatem. Nam sapientior est in adolescentia, quam fuit in pueritia, et rursum sapientior in juventute, quam in adolescentia, itemque maturior in virili aetate quam in juventute. Similiter spiritus per incrementa proficit. Quae scilicet incrementa vocamus compages, eo quod unum alii videatur apponi quadam conjectura sine temporis discretione; et harum compagum divisiones, sunt mutationes secundum diversas aetates. Medulla vero quae interior est, appellatur quidquid interius vel subtilius est in anima vel spiritu. Sicut enim in corporibus medulla est subtilior, et in secretis partibus atque in ipsis intimis recondita, sic quod subtilius est in anima vel siritu et magis reconditum vocatur nunc medulla. Medullarum quoque talium animi divisionem novit sermo Dei, quia illa quae sunt in nobis subtilissima, discernit inter se. Unde et subditur, quia est discretor cogitationum et intentionum cordis. Discernit enim cogitationes et ab invicem separat, id est bonas a malis, sive in eodem homine sive in diversis. Discernit et intentiones earum, id est quo singulae tendant. ab bonum, an ad malum. Et quia sunt nonnullae intentiones coactae, velut si quis timore compulsus foderet agrum et intenderet perficere, non tamen ex corde, additur cordis, ut per hoc excludantur intentiones coactae, quae faciles sunt ad cognoscendum. Hoc est, novit discernere quam intentionem quis habeat in cogitatione, quae est cordis, id est voluntaria et adhuc exterius non ostensa, sed latens intra cordis secreta. Vel in eo quod ait, quia est pertingens usque ad divisionem compagum quoque ac medullarum, intelligi potest compages dixisse conjunctiones cogitationum, medullas vero intentiones earum. Per compages quippe ossibus ossa junguntur. Et saepe dum aliquid recta cogitatione agimus, sed subito in laudis amorem declinamus, atque hoc pro laude facimus, quod prius facere pro veritate coeperamus, quia cogitationes cogitationibus adjunguntur, quasi quaedam in spiritu compages fiunt. Sed habent ossa quae in compagibus juncta sunt, et medullas, id est subtiles intentiones. Quod Apostolus apertius intulit, dicens, discretor cogitationum et intentionum cordis. Compages enim nostrae, sunt cogitationes quae sibi junguntur, quando altera alteram sequitur, medullae autem intentiones; et sermo Dei discretor est compagum et medullarum, id est cogitationum et intentionum, quia si cogitatio cogitationi jungitur, ipse novit quae sit secundum Deum, et quae secundum saeculum, novit quoque quo vergat intentio earum. Saepe enim aliud cogitamus, atque aliud per cogitationem intendimus. Nam si quis proposito munerum praemio, pupilli vel viduae causam defendat, et fortasse ecclesiam ingrediens in suis precibus Deo dicat, tu vides quia causam pupilli et viduae defendo, iste procul dubio quid cogitet scit, sed quo intendat ejus cogitatio, ignorat. Aliud quippe cogitat, et aliud intendit. Non enim defensionem pupilli et viduae, sed mercedem munerum quaerit. Nam tolle temporale praemium, et pupillum et viduam non defendit. Sermo itaque Dei discretor cogitationum et intentionum cordis est, quia non tantum aspicit quid apud temetipsum cogites, sed magis per medullam compagis, id est per intentionem cogitationis, quid apud temetipsum accipere requiras. Et ut plus dicam, breviterque concludam, non est utta creatura terrena vel coelestis, corporea vel incorporea, invisibilis, id est non habilis ad videndum in conspectu tantae sapientiae. Nihil est ei invisibile, sed omnia sunt nuda, id est discooperta et aperta, id est patentia oculis ejus, qui et foris et intus omnia videt. Si quis habet librum aliquo velamine tectum, dicitur quidem visibilis, sed nudus. Rursum, si velamen auferretur, nudus posset dici, sed non apertus. Iterum, si aperiretur et omnia ejus interiora demonstrarentur, jam omnino quidquid in eo latuerat videretur. Ita verbo Dei cuncta sunt visibilia et nuda et aperta, quia et foris et intus, ut dictum est, omnia plenarie videt. Per oculos ejus intelligitur potentia videndi. Ad quem nobis sermo est habendus in judicio, quia oportet nos illi rationem de actibus nostris reddere. Ad sermonem Dei vivum et efficacem et omnia pervidentem est nobis habendus sermo, quia sermocinaturi sumus ad eum, et rationem reddituri de cunctis quae gessimus vel cogitavimus. Ideoque semper nobis omni sollicitudine praecavendum est, ne hunc vel dictis vel operibus vel cogitationibus offendamus. Hactenus terrendo locutus est Apostolus, revocans ab infidelitate Judaeos exemplo patrum suorum, quibus ob incredulitatem negata est aeterna requies; et asserens Filium Dei vivum atque potentem, ut remuneret eos si respuerint; et efficacem ut puniat, si neglexerint. Hinc iterum blandis rationibus vult eos revocare, commendando Christi pontificium, ut eo commendato, sufficere ad salutem ostendat, et carnales observantias comprobet esse superfluas. Sic enim subinfert:
15.5.5
« Habentes ergo pontificem magnum, qui penetravit coelos, Jesum Filium Dei, teneamus confessionem. Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato. Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ejus, ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.»
15.5.6
Incipit, ut dictum est, agere de pontifice Christo, quomodo sufficiens, quomodo dignior veteri, quem et immutat et legem quae sub illo est, per meliorem legem suam, et quomodo necessarius. Quia sermo Dei vivus et efficax est, atque talis qualem descripsimus, ergo teneamus confessionem, ut nec terror, nec cruciatus auferat de ore nostro confessionem fidei ejus quam corde gestamus. Et est justum ut eam teneamus, habentes pontificem, id est quia habemus pontificem magnum. Nam idem sermo Dei, secundum quod homo est, noster est pontifex, qui sacrificium sui corporis obtulit pro nobis, et non cessat interpellare pro nobis. Unde et pontem accessumque nobis ad patrem facit, ut temporalia( quae sicut fluvius currunt et labuntur et transeunt) sub nostris pedibus relinquentes festinemus ad terram viventium, habentes pontificem magnum super omnes pontifices, qui non in Sancta sanctorum templi Salomonis intravit, sed coelos ascendendo penetravit, ut et nos sequi possimus. Moyses vero tunc terram promissionis non intrare valuit, hic autem coelos penetravit, id est ingressu suo patefecit. Pontificem habemus, et quem? Jesum, id est Salvatorem. qui nos absque carnalibus observantiis salvare potest. Jesum dico Filium Dei, non adoptivum, sed consubstantialem; nec minorem, sed aequalem. Alii vero pontifices neque coelos penetrant, neque salvare possunt, neque filii Dei naturaliter sunt. Unde iste omnibus illis jure praefertur, sicut multis et longis disputationibus probare nunc exorsus est Apostolus. Teneamus, inquit, confessionem, ut fidem ejus ore proferamus, vel etiam peccata nostra confiteri studeamus, quia non habemus pontificem immisericordem; hoc contra illos dicitur, qui propter lapsum suum desperabant, et iram ejus se posse placare diffidebant, et quasi dicebant quia non valet nobis confessio, quoniam iste pontifex, qui tam altus est, utpote super coelos exaltatus ac Dei Filius, non recipiet eam, nec condescendet fragilitati nostrae. Quibus velut respondetur: Vobis lapsis non est desperandum, nec confessio dimittenda, quia non habemus pontificem austerum vel dedignantem, sed misericordem; non a nobis remotum, sed naturae nostrae participem. Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris, id est condescendere fragilitati nostrae, et misereri humana fragilitate peccantibus, quia, etsi ita altus est, non ideo nos abjecit, sed clementer condescendit imbecillitati nostrae, et condolet etiam illi qui per infirmitatem carnis labitur. Non tamen aliquid jam doloris sentire potest, sed quod ei displicet miseria nostra et lapsus noster, atque praestat auxilium ut surgamus, et interpellat pro nobis, vocatur ergo ejus compassio. Non potest nobis non compati, sed potentiam hujus compassionis habet, quia ipse fragilitatem nostram expertus est, quoniam per omnia sustinuit tentationem sine peccati cognitione. Tentatus enim in nostra carne et expertus est miserias nostras praeter peccatum; tentatus est per omnia tentationis genera, quia in tribus illis tentationibus, quas a diabolo pertulit, omnia tentamenta continentur. Vel in sola tentatione, qua diabolus ostendit omnia regna mundi et gloriam eorum, in quibus omnia continentur, de quibus humana corda tentantur, potest dici per omnia genera peccandi tentatus. Vel quia omnes tentationes sustinuit, irrisus, crucifixus, et caetera omnia perpessus. Tentatus est pro similitudine quam a nobis traxit, id est secundum illam naturam, qua nobis erat similis, mortalis et passibilis, tamen absque peccato fuit, licet similis esset aliis hominibus. Vel tentatus est per omnia sine peccato, quia, licet omnia tentamentorum genera pertulerit, non tamen succubuit, nec delectatus est in aliqua persuasione mali, et ideo bene potest a peccato et tentatione liberare. Nam cum Apostolus eum dicit tentatum per omnia, et non superatum, ostendit quoniam in eo ponenda est fiducia subveniendi; et hoc ideo, quia nobis similis factus est. Non est enim remotus a nobis, sed in illa sui natura tentatus fuit, in qua nobis est similis. Et ideo credendum est, quia vult et potest subvenire tentationibus nostris. Et quoniam habemus tantum pontificem sic nobis compati volentem, et nostrae imbecillitati subvenire potentem ergo omni spe et fiducia adeamus ad thronum gratiae ejus, id est voluntate, et orationibus, et correctione vitae ac bonis operibus accedamus ad eum throno judiciali praesidentem. Thronus enim judiciaria sedes est. Sed thronus Christi est thronus gratiae his qui, dum in praesenti vita sunt, humiliter resipiscentes veniunt ad eum, ut poenitentiae judicium accipiant; caeteris vero post hanc vitam est thronus justitiae. Licet ergo simus peccatores, non tamen desperemus de venia, sed cum fiducia impetrandi misericordiam, adeamus ad thronum gratiae ejus, id est judicem non severitatis et districtae justitiae, sed pietatis et indulgentiae, quia non est judex qui pro confessione puniat, sed qui pro humilitate remuneret. Accedamus, inquam, ad eum ut misericordiam apud eum consequamur, id est remissionem praecedentium peccatorum, et de reliquo inveniamus apud eum gratiam, id est facultatem ad conversationem innocentiae et ad promotionem in bono, in auxilio, id est ut auxilietur nobis contra tentationum impugnationes, et cooperetur ad completionem bonorum operum. Auxilio dico, opportuno, id est congruo et necessario, quia nonnunquam fit auxilium, quod non est opportunum, nec congruum. Sed auxilium Christi nobis est opportunum, id est competens et necessarium, quia sine illo nihil boni possumus facere, et aeterna vita non potest haberi sine bona operatione. Nunc enim est tempus auxilii, dum tempus est operandi. Vel thronus ejus sedes est pontificalis, et ideo gratiae, quia compatitur nobis et interpellat pro nobis. Ac propterea nos peccatores accedamus ad thronum nostri pontificis cum fiducia veniae, procidamus ad pedes ejus in precibus, ut per eum apud Patrem consequamur misericordiam, id est peccatorum indulgentiam et bonae conversationis gratiam.
15.6.1
IN EPISTOLAM AD HEBRAEOS. CAPUT V
15.6.1
« Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis, qui condolere possit his qui ignorant et errant, quoniam et ipse circumdatus est infirmitate. Et propterea debet quemadmodum pro populo, ita etiam pro semetipso offerre pro peccatis. Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron. Sic et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret, sed qui locutus est ad Deum: Filius meus es tu, ego hodie genui te, quemadmodum et in alio loco dicit: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.»
15.6.2
Probat enim a minori, quod iste noster pontifex possit nobis impetrare misericordiam et gratiam, cum pontifices Veteris Testamenti quodammodo sacrificiis et orationibus impetrarent misericordiam, qui puri homines erant et peccatores. Quasi dicat: Per eum possumus consequi misericordiam, quia hoc fit etiam per omnem alium pontificem. Nam omnis pontifex, tam major quam minor in ordine Aaron, ex hominibus assumptus, id est ex numero hominum ad aliquid dignius sumptus ut praesit aliis, constituitur, id est communi omnium sententia statuitur, pro hominibus, id est pro salute hominum, ut per eum impetrent a Deo beneficia. Constituitur in his quae sunt ad Deum pertinentia et subjectos ducentia, id est in muneribus et hostiis offerendis ac precibus, quae ducunt ad Deum ut offerat, id est obviam Deo ferat, et quasi contra impetum, indignationi ejus objiciat, ut eam retineat et placet, vel quia Deus pie condescendit dum ei sincero corde offertur aliquid, ferat obviam ejus pietati dona ut primitias frugum et hujusmodi, et sacrificia de animalibus, ut de bobus et avibus pro peccatis hominum delendis. Et si ille qui est ex hominibus tantum, id est in nullo dissimilis ab hominibus, et ita assumptus ex eis, subditos suos donis et sacrificiis purgat et dirigit ad Deum, tunc multo magis eundum est nobis ad thronum gratiae nostri pontificis, qui non ex hominibus tantum, sed Deus et homo est qui peccatum non habet, nec indiget offerre pro se, qui in seipso sufficiens est illud facere, in quo alii detinentur humana infirmitate. Ex hominibus assumptus pontifex est talis, qui pius et misericors sit, qui pro consueta bonitate condolere possit, id est affectum compassionis habeat erga subditorum infirmitatem. His qui ignorant, id est ignoranter peccant, et qui errant, id est post monstratam veritatis viam errore suo quasi scienter peccant; et debet illis pie compati, quoniam non solum illi, sed et ipse qui major est fortior esse videtur, circumdatus est in infirmitate carnis, per quam et peccare necesse habet. Christus vero jam infirmitate circumdatus non est, et ideo potest juvare magis quam ille. Et quia infirmitate circumseptus est, propterea debeat, id est debito jure compellitur offerre sacrificium pro peccatis, id est pro expiatione peccatorum quemadmodum et pro populo, id est cum quanta necessitate et supplicatione offert pro populo, ita etiam et non dissimiliter offerat pro semetipso, ut condonentur ei peccata propria. Christus vero non pro seipso necesse habet offerre, sed tantum pro suis fidelibus. Omnia vero quae nunc de pontifice Veteris Testamenti dicuntur, observanda sunt in electione pontificum Ecclesiae, et in eorum moribus et actionibus, licet alia sint sacrificia quae offeruntur a nostris. Dixi quia pontifex constituitur pro hominibus, et praefertur caeteris: nec quisquam, licet valde nobilis aut sapiens, sumit sibi honorem, ut ascribat sibi et se quaerat honorari. Non sibi imputat honorem, sed Deo qui vocat; nec se ingerit ad accipiendum honorem, sed divino nutu eligitur. Percutiuntur hac sententia, qui honores ecclesiasticos, ad quos divinitus non vocantur, arripere cupiunt. Qui enim se ingerit et propriam gloriam quaerit, non sumit honorem, si pontifex aut praelatus in Ecclesia factus fuerit; sed gratiae Dei rapinam faciens, jus alienum usurpat. Et ideo non accipit benedictionem, sed maledictionem. Nemo per semetipsum sumit illum honorem, sed ille qui vocatur a Deo. Qui enim recte et canonice eligitur, a Deo vocatur. Ille sumit honorem apud Deum et homines, qui per Ecclesiae procuratores et viros fideles a Deo vocatur ad hanc praelationem, ita digne et sincere, tanquam Aaron, qui non sibi imputavit, nec aliquo modo ingessit, sed jubente Deo per Moysen electus est. Core autem voluit sibi sumere honorem, et ideo divinam sensit ultionem. Sed Aaron sublimatus est in sacerdotem, quia Deus eum vocavit. Sic et Christus nos clarificavit per suas virtutes semetipsum, ut sibi sumeret ejus honorem, ita ut pontifex fieret. Non se clarificavit, sed Patrem, quia non suam, sed Patris gloriam in omnibus quaesivit. Non semetipsum quasi discretum a caeteris clarificavit, id est clarum fecit sublimando in honorem pontificatus; sed Pater eum clarificavit, ut pontificem constitueret, et totius mundi magistrum ostenderet, quando dixit:« Hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene complacui, ipsum audite.» Quasi diceret: Hactenus audistis legis doctores et alios pontifices, sed amodo ipsum verum pontificem audite. Nam dicens:« Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui» nobiliter clarificavit. Quem se ideo clarificare ut pontificem constitueret, demonstravit, cum subjecit:« Ipsum audite.» Sed hanc sententiam clarificationis noluit Apostolus contra Judaeos proferre, quia vel non habebant Evangelium, vel minoris auctoritatis esse putabant, ideoque de suis libris protulit illis testimonia. Nam haec clarificatio longe ante per Prophetam praedicta est Filius meus es tu. Non clarificavit seipsum, sed potius eum Pater clarificavit, et testimonio propriae vocis et multis miraculis, qui et in Psalmo locutus est ad eum: Tu es filius meus naturalis et coaeternus, quia ego hodie, id est in luce semper manentis aeternitatis meae, genui te ex substantia mea. His verbis clarificavit eum Pater, ut pontificem constitueret, quemadmodum, id est sicut et in alio loco dicit ei: Tu es sacerdos, id est sacra dans per te et per tuos in aeternum, id est quandiu durabit hoc saeculum, quia non transibit sacerdotium Christi, ut aliud succedat, sicut transivit Leviticum. Sacerdos es, et hoc secundum ordinem Melchisedech, quia sicut ille panem et vinum obtulit Abrahae revertenti a caede regum, sic tu in figura panis et vini dabis corpus et sanguinem tuum victoribus vitiorum. Vel in aeternum es sacerdos, quoniam una oblatione consummasti in sempiternum sanctificatos; sive quia sine fine interpellas pro eis eadem hostia quam semel obtulisti, hac auctoritate manifestatur, quod eum Deus Pater sacerdotem et pontificem constituit. Si ergo caeteri pontifices quibus necesse est pro se offerre, possunt aliis subvenire, quoniam a Deo vocantur, tunc iste multo magis potest nobis subvenire, et omnia bona nobis obtinere qui pro se nunquam eguit oblatione, qui seipsum non clarificavit, nec ingessit, sed a Patre clarificatus est, et ad pontificatum electus.
15.6.3
« Qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum, qui posset illum salvum facere a morte, cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est pro sui reverentia, et quidem cum esset Filius Dei didicit ex his quae passus est, obedientiam; et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae, appellatus a Deo pontifex juxta ordinem Melchisedech.»
15.6.4
Dixit quod non per se, sed per voluntatem Patris factus est pontifex. Nunc autem ingreditur ostendere, quoniam pontificis obsequium exsecutus est, quia totum fecit quod pontificem decet. Qui in diebus carnis suae, etc. Ostenditur etiam adhuc in his verbis quod per eum possumus consequi misericordiam, cum jam sedeat ad dexteram Patris, nec cesset interpellare pro nobis, si ita est exauditus, cum adhuc in terra conversaretur et esset mortalis. Qui in diebus suae carnis, id est mortalitatis et passionis suae quando natura carnis apparuit, quia famem, sitim, lassitudinem et dolorem sustinuit, sicut verus pontifex obtulit preces. Nam in Evangelio saepe legitur orasse et maxime apud Lucam, qui sacerdotis in eo descripsit personam. Sed et quidquid ipse egit in carne, preces et supplicationes fuerunt pro hominibus. Tota vita sua Patrem oravit de resurrectione carnis suae ac de nostra salute, et instante jam passione obtulit supplicationes, id est humillimas et intentissimas orationes, cum summa devotione cordis et affectione quando« factus in agonia prolixius orabat, et factus est sudor ejus sicut guttae sanguinis decurrentis in terram.» Et has preces supplicationesque obtulit, id est obviam tulit Patri per exauditionem sibi obvianti. Obtulit eas ad eum qui posset illum a morte salvum facere, id est resuscitare, ad eum quem scivit esse sufficientem, ut salvaret eum, id est immortalem et impassibilem faceret eripiendo a morte, ut nec anima remaneret in inferno, nec caro putresceret in sepulcro. Et obtulit has cum clamore valido, id est cum intentione piae devotionis vehementissima et efficacissima, ut quando prolixius orabat, et etiam cum lacrymis, quia in illa prolixa oratione credendus est lacrymas effudisse, cum et guttae sanguinis pro sudore decurrerent ab ejus corpore, et exauditus est, quia quod quaesierat, accepit in resurrectione. Exauditus est, id est extra numerum aliorum omnium auditus est, quoniam super omnem creaturam post laboris sui militiam a Patre sublimatus est, et hoc pro sui reverentia, id est secundum hoc quod ipse, sicut Dei Filius, dignus est reverentia et veneratione. Vel pro sua reverentia in Deum, id est propter quod ipse super omnia Patrem reveritus est et honoravit. Sive pro sua reverentia, id est sicut sua religio meruit. Sanguinis quoque ejus effusio, potest intelligi clamor validus, in quo exauditus est pro reverentia ejusdem passionis. Reverentia est, quod sine peccato passus est pro sola charitate. Et ideo melior fiducia in eo habenda est, quia fecit quod nullus pontifex alius, dum seipsum pro nobis hostiam offerret; et quidem tempore minoritatis cum esset, id est quamvis esset secundum divinitatem Filius Dei, didicit obedientiam secundum quod homo est, id est non solum preces et supplicationes obtulit, sed obedire didicit in passione, id est expertus est in seipso laborem obedientiae. Non enim scire potest afflictorum labores, qui afflictionis experimentum non habuit. Sed Christus secundum quod homo est didicit obedientiam, quia omnes labores obedientiae sustinuit et sensibiliter pertulit, ex his quae passus est, id est ex acerbitate tormentorum quae pertulit, didicit obedientiam, id est experimento cognovit laborem obedientiae; et consummatus, id est passione finitus, vel consummatus, id est ad summum ductus, quoniam ad dexteram Patris elevatus, factus est causa salutis aeternae, id est perennis vitae omnibus obtemperantibus sibi, id est obedientibus suae voluntati, quia omnibus sufficit ad salutem sine ullis carnalibus observantiis. Per exauditionem ejus designatur resurrectio, per consummationem exaltatio. Vel consummatus est in omni operatione sanctitatis, quando completis omnibus obedientiae suae actionibus, dixit:« Consummatum est, et emisit spiritum.» Sicque factus est causa salutis non cujuslibet, sed aeternae; nec paucis, sed omnibus: hac tamen conditione, ut obtemperent ei. Non enim aliter salutem consequi poterunt, et bene potest ipse causa salutis esse caeteris, quoniam appellatus est a Deo pontifex, sicut et ipse suis operibus realiter ostendit se hoc esse. Nam quia pontificis officium implevit, atque Patri fuit in omnibus obediens, et in seipso pervenit ad tantam bonorum omnium consummationem, ut sufficeret etiam ad aliorum salutem, idcirco appellatus a Deo est pontifex, et hoc juxta ordinem Melchisedech, scilicet ut omnis ordo divinitatis in eo consideretur, qui considerari potuit in Melchisedech.
15.6.5
« De quo nobis grandis sermo et interpretabilis ad dicendum, quoniam imbecilles facti estis ad audiendum. Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini, quae sint elementa exordii sermonum Dei et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo. Omnis enim qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiae. Parvulus enim est. Perfectorum autem est solidus cibus, eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.»
15.6.6
De quo, id est de qua re, quomodo scilicet ipse sit pontifex juxta ordinem Melchisedech, est nobis grandis sermo, id est restat sermo alius subtilis, et profunda mysteria continens atque prolixus et magnus, et interpretabilis, id est multas habens expositiones sacramentorum et allegoriarum ad dicendum, id est ad exponendum vobis qui parvae capacitatis estis, nec aliter intelligeretis nisi interpretaretur. Grandis est, et interpretatione indigens, non quantum ad me, sed quantum ad vos, qui sensu debiles estis, ad intelligendum profunda mysteria, quoniam facti estis imbecilles, id est sine spiritali baculo, quo sustentetur interior homo vester, ne nutet aut corruat. Imbecilles estis ad audiendum, id est ad intelligendum, quia pondus sententiarum vos facile potest praecipitare, qui robore virilis sensus non fulcimini. Interserit increpationem de infirmitate, ut alta de Christo laborent intelligere. Vere estis imbecilles ad audiendum. Nam cum deberetis esse magistri aliorum et sufficere ad instructionem eorum, et hoc propter tempus, id est diuturnitatem temporis quod jam transactum est, ex quo fidem recepistis, et vobis priusquam caeteris praedicatum est, rursum sicut in primis quando ad fidem venistis, indigetis ut vos doceamini, sicut pueri quibus prima elementa litterarum dantur ad intelligendum. Vel propter tempus debuissetis esse caeterorum magistri, quia semper exercitati estis in lege et prophetis de Christo. Sed iterum sicut a principio indigetis ab aliis doceri quae sint elementa exordii sermonum Dei, id est ut vobis ostendantur opera quae primum discuntur, quando aliquis sermones Dei exorditur. Elementa enim vocantur illae partes, de quibus sermo Dei prius contexitur, scilicet incarnatio, passio, resurrectio, commune judicium, damnatio malorum, corona justorum, et caetera, quae primum annuntiantur eis qui convertuntur. Exordium enim sermonum est Symbolum Christianae fidei, quod isti non solum non intelligebant, sed nec ipsam litteraturam, qua profertur memoriter, sciebant. Exordium sermonum est simplex doctrina. Elementa ejus prima materia fidei, ut nativitas Christi, passio, etc. Et facti estis etiam negligentia vestra tales, quibus more infantium sit opus lacte, id est humili et parva eruditione, et non solido cibo, id est perfecta doctrina. Lac quippe est brevis insinuatio fidei et facilis observantia morum. Solidus autem cibus est ratio ipsius fidei et perfecta institutio vitae. Solidus cibus sapientiae est:« In principio erat Verbum;» lac vero est, Verbum caro factum est. Vere non est vobis opus solido cibo sapientiae, cum sitis lactentes, nam nulli lactenti est opus. Omnis enim qui particeps est lactis, sicut vos estis, id est cujus pars est lac, et qui ita est tener, ut nec etiam totum lac simplicis doctrinae possit capere, sed partem expers, id est sine parte est sermonis justitiae, qui justis et perfectis convenit, id est doctrinae quae pertinet ad eos, qui bene provecti sunt in intelligentia magnae capacitatis et justitia religiosae conversationis. Expers est, id est sine parte hujus sermonis, quia nec partem ejus capere valet intelligendo vel operando. Ideo lactens non capit sermonem justitiae, quia parvulus est in sensu, sicut et vos in fide pusilli, et ut ille qui aetate parvulus est non discernit cibos atque perit sumendo noxios, sic animo parvulus, id est indoctus non discernit bonum a malo, et peccat faciendo malum. Vos quidem lacte opus habetis, ut dictum est, non solido cibo. Sed perfectorum sensu et opere est solidus cibus, id est forma fidei et morum instructio. Ideo et vos post lactis potum debetis ad robustam sapientiae escam proficere, eorum, scilicet est iste cibus, qui habent sensus, id est intellectus exercitatos pro consuetudine legendi et in multis scripturis studendi. Sensus habent exercitatos ad discretionem boni ac mali, id est ut discretionem habeant inter bonum et malum, et inter bonum et aliud bonum, et inter malum et aliud malum, aliud majus et aliud minus judicantes.
15.7.1
IN EPISTOLAM AD HEBRAEOS. CAPUT VI.
15.7.1
« Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectionem feramur, non rursum jacientes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis, et fidei ad Deum, baptismatum, doctrinae, impositionis quoque manuum ac resurrectionis mortuorum et judicii aeterni. Et hoc faciemus, siquidem permiserit Deus.»
15.7.2
Dixi quia perfectorum est solidus cibus. Quapropter ad perfectionem feramur, ut solido cibo pascamur, nos dico intermittentes sermonem inchoationis Christi, id est de initio fidei. Nam quia exercitatos sensus in lege Domini nos oportet habere, ideo praetermittamus sermonem inchoationis et ad ulteriora promoveamus sensus nostros. Sermo inchoationis Christi, est initium fidei, quo Christus inchoat esse in nobis secundum intelligentiam et operationem. Sicut enim qui adducitur in doctrinam litterarum, elementa primum oportet audire, sic Christianus primum omnium de fide Catholica erudiri debet, quae est fundamentum nostrae salutis. Sed hujus initii sermonem dimittentes, feramur ad perfectionem, nos docendo, vos audiendo. Ita scilicet feramur, non rursum jacientes fundamentum poenitentiae, id est non negligenter et inconsulte, sicut olim, faciamus poenitentiam, quae debet esse fundamentum, super quod exstruatur et in altum surgat actio bona et perfectio; ille enim jacit fundamentum poenitentiae, id est non firmiter et ordinate ponit, sed quasi rem non bene provisam negligenter ponit, qui ita dolet ac poenitet, ut adhuc iterum redeat ad hoc quod non bene deflevit commissum. Et nos jam taliter jecimus fundamentum, ideoque, destructum est, id est prior poenitentia nostra periit et in irritum deducta est, redeuntibus peccatis, de quibus poenitentiam egeramus. Sed modo sit perfecte nos poeniteat tendentes ad perfectionem, ut non simus iterum jacientes, id est negligenter et incuriose ponentes fundamentum, quod sicut antea dissipetur, sed firmum et stabile maneat, nec ultra sit opus ponere aliud. Fundamentum dico poenitentiae ab operibus mortuis, id est qua poeniteat nos ex eo quod opera bona, quae prius vivebant in nobis, mortua sunt admistione peccati. Ejus enim qui in criminale peccatum cadit, bona opera priora mortificantur et pereunt. Unde minatur Dominus:« Etiam si dixero justo quod vita vivat, et confisus in justitia sua fecerit iniquitatem, omnes justitiae ejus oblivioni tradentur.» Vel peccata sunt opera mortua, id est nihil vitale habentia, sed justitiae vita prorsus carentia, et auctores suos occidentia, et de his omnibus agenda est rata poenitentia, id est et de bonis amissis et de malis commissis; et non rursum jacientes fundamentum fidei ducentis ad Deum, id est non iterum negligenter fidem sitis ponentes in cordibus vestris, sicut antea, firmiter ut amplius non vacillet aut corruat sicut prius, dum eam non putaretis ad justitiam et salutem sufficere sine carnalibus observantiis. Nec rursum jacientes fundamentum baptismatum ut quaeratis iterum baptismatis unda lavari, quod impossibile est; sed purgationem peccatorum, quam semel in eo percepistis, conservate, non ultra quaerentes eam per carnales observantias. Male enim tenet baptisma, qui non credit omnia in eo peccata ablui, nisi superadditis carnalibus observantiis. Baptismatum dixit pluraliter quia est baptisma in aqua, est et in lacrymis poenitentiae, et est in sanguine martyrii. Nec rursum jacientes fundamentum doctrinae, quae in exordio tradita est vobis per Symbolum et Orationem Dominicam, ut hac iterum incipiatis imbui. Nec iterum jacientes fundamentum impositionis manuum episcoporum in confirmatione neophytorum, sed firmiter illud retinentes. Qui enim non credit quod per manuum impositionem detur Spiritus sanctus ad remissionem et corroborationem, non est fundatus. Talis est, quicunque putat carnales observantias juvare ad acceptionem Spiritus sancti, qui per manuum impositionem accipitur. Nec fundamentum resurrectionis mortuorum iterum jacientes, sed quod semel inde etiam credidimus retinentes, id est per Christi resurrectionem mortuos esse resurrecturos. Qui enim non credit quod resurrectio Christi resurrectionem mortuorum faciat, non habet fundamentum super quod aedificet. Si sciretis in baptismo omnia peccata dimitti, et per manuum impositionem Spiritum sanctum dari, lex vobis superflua videretur; nec praeter Christum aliud quaereretis, si sciretis per eum resurrecturos mortuos et judicandos. Nam neque judicii aeterni fundamentum rursum jacere debemus, sed semel positum in corde nostro firmiter tenere, ut tantum de fide Christi et de virtutibus sine legis caeremoniis judicium exspectemus, quod erit aeternum, quia quidquid ibi statuetur, in aeternum durabit. Quod judicium qui non credit, absque fundamento est, nec aedificare quidquam potest. Haec enim omnia nisi in fundamento praecesserint, nemo potest bene operari. Nam quicunque aliquos ad fidem convertit, plus facit poenitere et in Deum credere, ac baptizari in remissionem peccatorum, et doceri quid credere debeant, atque confirmari per manuum impositionem, et resurrectionem ac diem judicii praestolari, ut super haec valeant aedificium bonae conversationis construere. Idcirco de his dicitur, jacientes haec omnia, scilicet sicut lapis in fundamento jacitur, non rursus, id est non ut olim, nec sicut prius cecidere iterum cadant, vel non rursum jacientes, id est ita modo jacientes, ut amplius jacere non sit opus, et haec omnia superius lactis nomine sunt appellata, quia his potatur fidelium infantia. Sic autem Deus vult eos lacte nutriri, ut non ibi remaneant; sed crescendo per lac ad solidum cibum perveniant. Nam si lacte nutrieris, sic nutrire ut crescas, sic cresce ut panem manduces. Dixi, feramur ad perfectionem et intelligendo scilicet, et in moribus proficiendo; hoc faciemus, si Deus quidem permiserit, id est si nutu suae voluntatis et favore suae gratiae concesserit, quia nullus ex libero tantum arbitrio valet ad hanc perfectionem promoveri, nisi auxiliante gratia Dei. Feramur ad perfectionem intelligentiae et morum, non rursum jacientes fundamentum poenitentiae, quia impossibile est perfectus, si graviter prolapsi fuerint, renovari ad poenitentiam. Nemo nunc verbis nostris obviet, sed modicum ut haec declaremus patienter exspectet. Nam sequitur:
15.7.3
« Impossibile est enim, eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum coeleste, et participes sunt facti Spiritus sancti, gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi venturi, et prolapsi sunt, rursus renovari ad poenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes. Terra enim saepe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo; proferens autem spinas et tribulos reproba est et maledicto proxima, cujus consummatio in combustionem.»
15.7.4
Feramur, inquit, ad perfectionem, non iterantes fundamentum deinceps poenitentiae, quia perfecti post lapsum renovari nequeunt ad poenitentiam. Nam qui semel sunt illuminati per fidem, id est qui in suo interiori acceperunt lumen fidei quod semel datur credentibus, et gustaverunt etiam donum coeleste, id est quodam interno gustu praesenserunt lumen fidei quod est donum coeleste, vel per ipsam quasi suavem et sapidum gustum in cordis palato sensere remissionem peccatorum in baptismo coelitus datam, et facti sunt participes Spiritus sancti, id est partem cupientes spiritualis gratiae per impositionem manuum, sive participes spiritualium charismatum, ut sunt genera linguarum et prophetia, et gustaverunt, id est sapidum in ore cordis praesensere, nihilominus quam nos, vel nihilominus quam spiritualem gratiam bonum Dei verbum de quo ipse loquitur:« Eructavit cor meum verbum bonum,» non dico secundum quod hoc verbum caro factum est, sed secundum quod summum bonum incommutabile est, cujus participatione caetera sunt bona verba, et hoc tale verbum gustavere, id est gustu cordis attigere, ut dulce saperet eis, seu verbum evangelicae praedicationis saporum et detectabile sensere, virtutesque saeculi venturi, resurrectionem et immortalitatem ac impassibilitatem gustu mentis quasi praelibavere, intelligendo illas vires corporis et illam pulchritudinem atque charitatem et levitatem carnis atque virtutes in corpore et anima futuras, et beatam cum angelis vitam aeternaliter, qui ad tantam perfectionem pervenere, ac deinde neglectis omnibus his, adamantes iniquitatem prolapsi sunt, id est sponte sua devoluti sunt in gravia peccata, et in eis delectabiliter jacent, impossibile est eos recuperatis omnibus his, quae perdidere, bonis, renovari rursus ad poenitentiam, revertentes, id est exuere jam per poenitentiam vetustatem, quam iterum contraxere, et reinduere novum hominem. Non quia Montani vel Novati haeresim hic approbemus, qui contendunt non posse renovari per poenitentiam eos, qui crucifixere sibimet filium Dei. Sed ideo impossibile esse dicimus ut tales renoventur, quia nolunt renovari. Nam si vellent, esset utique possibile. Quod ergo renovari nequeunt, non est excusatio infirmitatis eorum, sed culpa voluntatis ipsorum, qui malunt veteres perdurare quam renovari. Sic enim tepuit mens eorum erga dilectionem virtutum, et exarsit in amorem vitiorum, ut nulla ratione consentiant peccata relinquere, quibus pertinaciter adhaesere. Propter quod et in pravitatibus suis justo valde judicio relinquuntur ab eo, qui dixit, quia« sine me nihil potestis facere,» nec juvantur ab eo, sed assumuntur a diabolo, ut magis adhuc alligentur et aggraventur ab illo. Sicque fit ut ad poenitentiam redire non valeant. Non quia mutari homines dum in hoc saeculo sunt, in melius non possint, sed quia dum ex intimo corde vitia diligunt et virtutes negligunt, nec divinitus adjuvantur, sed ab antiquo deceptore premuntur, converti nullo modo possunt. Tales sunt, qui prius ad summa virtutum profecere, et post ad ima vitiorum prolapsi sunt, id est prorsus lapsi, vel procul lapsi, vel longe lapsi a priore statu, ita ut longo tempore jaccant in ipsis vitiis ad quae lapsi sunt. Non enim prolapsos intelligere nunc debemus religiosos, qui in aliqua gravia subito cecidere, et cito surrexere; sed qui longa deliberatione et longo usu vitiis adhaesere, et a puritate virtutum recessere, quia raro quisquam talium invenitur egisse poenitentiam, si tamen uspiam invenitur. Non ergo prolapsus intelligitur David in perpetratione adulterii et homicidii, de qua cito poenitentiam egit; sed Salomon in amore alienigenarum mulierum, per quas et a fide separatus est, nec resipiscere voluit, cum semel et iterum divinitus admoneretur. Sic nec Aaron prolapsus intelligitur, dum metu populi seu volens ei placere, fecit vitulum, qui ad primam Moysi vocem fecit poenitentiam, sed prolapsus est Balaam per avaritiam, qui mercedem iniquitatis amavit, dans consilium quomodo populus Israel Creatorem offenderet, oblitus quae antea prophetaverat et quae divinitus audierat( Num. XXII, XXIII, XXIV). Pro nihilo enim duxit omnia, ut avaritiae suae satisfaceret. Petrus quoque non est prolapsus in illa negatione, quia mox flevit amare, sed Judas et ipse per avaritiam in illa proditione, quam diutius excogitavit, et post implevit, nec congruam inde poenitentiam egit. Religiosos itaque, qui excogitato diu consilio nequitiis se sponte subjiciunt, et in eis diutius permanent, intelligimus prolapsos. Quales et in monasteriis hodie sunt nonnulli, habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes, et ideo poenitentiam agere non possunt, quia de solo exteriori habitu gloriantur, et sanctos se esse putant, quia sanctitatis indumentum portant. Recte itaque de talibus dicitur, quia impossibile est eos renovari ad poenitentiam, quia vel nunquam, vel raro quisquam eorum renovatur. Et Apostolus ita terribilem protulit sententiam, ut per terrorem excitaret ad studia virtutum duras mentes Hebraeorum, qui post illuminationem et Spiritus sancti perceptionem relapsi fuerant ad pristina vitia. Non possunt, inquit, renovari, sed sunt rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui, id est irrisioni habentes, quia Christianitatem in seipsis exstinguunt et irrident, in se enim crucifigunt Filium Dei et contumeliae habent, dum gratiam ejus vilipendentes, in peccato jacent, et tales, sicut exposuimus, nequeunt ad poenitentiam redire, sed in sua pravitate perdurantes, ad aeternam mortem festinant. Nam e contrario bona terra quae fructum bonum facit, aeternam meretur benedictionem, et hoc est, Terra, id est mens vel Ecclesia fidelium subjectorum, quae velut terra excolitur vomere doctrinae, bibens imbrem praedicationis et gratiae coelestis, id est quadam aviditate hauriens venientem coelitus super se per ora praedicatorum; et hoc saepe, quia si raro veniret, non sufficeret; si semper descenderet, vilesceret. Terra, inquam, quae sic excipit hunc imbrem et generat herbam, id est profert bonam operationem, opportunam, id est congruam illis a quibus colitur, id est praedicatoribus, a quibus aratro doctrinae scinditur et innovatur, scilicet ut operatio subjectorum congruat verbis magistrorum, haec terra accipit a Deo benedictionem, id est augmentum virtutum in hoc saeculo, et perpetuam remunerationem in futuro, cum audit:« Venite, benedicti, etc..» Haec quidem terra benedicitur, sed illa quae malas herbas gignit, maledicitur. Proferens autem ut videantur spinas, id est graviora peccata, et tribulos, id est minora vel multipliciora et acutius pungentia, tribus enim acuminibus laedit tribulus, reproba est a Deo, cum et ipsa pluviam doctrinae suscipiat, et pro bonis herbis tribulos et spinas germinet. Reproba est, id est retro habens probitatem, ut ille cui Deus ait:« Projecisti sermones meos retrorsum,» et proxima maledicto, id est aeternae damnationi, ut audiat:« Discedite a me, maledicti,» etc. Nondum est in maledicto, sed proxima est illi, quia adhuc licet reverti; et nisi sibi caveat, prope est ut damnetur. Cujus consummatio, id est finis, si in malo perseveraverit, ducet in combustionem, ut sine fide comburantur, id est simul urantur corpus et anima. Hactenus terribiliter et aspere locutus est Apostolus, ut duras et torpentes Hebraeorum mentes ad poenitentiam et ad studia virtutum provocaret. Sed ne in desperationem terrendo praecipitaret eos, et sic in malo potius remanere faceret, demulcet eos consequenter blandis sermonibus, et ad bene agendum hortatur, dicens:
15.7.5
« Confidimus autem de vobis dilectissimi meliora et viciniora saluti, tametsi ita loquimur. Non enim injustus est Deus, ut obliviscatur operis vestri et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, quia ministrastis sanctis et ministratis. Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem, ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide et patientia haereditabunt promissiones.»
15.7.6
Locutus sum, inquit, ut vos a peccatis retraherem, et desperationis metu facerem cautiores. Caeterum confido de vobis meliora. Non hoc dico putando vos esse tales, sed timendo ne sitis tales, terreo verbis ne ipsa re impleatis. Dure locuti sumus, sed confidimus de vobis o dilectissimi, quos ex nimia dilectione monemus non ex aliquo praelationis debito, confidimus, inquam, meliora, quam ut sitis prolapsi, proferentes spinas et tribulos, et viciniora saluti, quam sunt illi qui nequeunt ad poenitentiam renovari et maledicto sunt proximi. Meliorem de vobis confidentiam habemus, tametsi ita dure loquimur terrendo et increpando. Deo de vobis confidimus, quia olim multa operati estis, pro quibus, si de malis poenitentiam egeritis, benefaciet vobis Deus. Non enim injustus est Deus, ut obliviscatur operis vestri. Revera enim grandis esset injustitia Dei, si tantum peccata puniret, et bona opera non susciperet. Non obliviscetur operis vestri, ut irremuneratum relinquat, quod vestra bona fecistis communia sanctis, et dilectionis vestrae, qua opus illud implestis, quoniam sanctorum charitas incitavit cor vestrum, ut eis ministraretis, quam dilectionem non infructuosam intus occultatis, sed per opera bona foris ostendistis ad exemplum aliis, nec haec fecistis propter humanos favores sicut hypocritae, sed in nomine ipsius, id est ad honorem Dei, scilicet et ideo foras in operatione caeteris ostendistis dilectionem quam in corde retinebatis, ut luceret lux vestra coram hominibus, quatenus videntes opera bona, glorificarent non vos, sed Patrem vestrum qui est in coelis. Dilectionem opere demonstrastis, quia ministrastis, id est humiliter ut subditi et servi quae necessaria erant de vestris facultatibus impendistis sanctis qui sua posuerant ad pedes apostolorum et adhuc ministratis illis, perseverantes in eodem opere bono. Unde sciatis quia Deus hoc non obliviscetur, sed remunerabit. His verbis patet, quia superior increpatio et praesens consolatio non ad perfectos diriguntur, qui reliquerant omnia et habebant cor unum et animam unam, sed ad caeteros, qui saecularia relinquere noluere, et negligenter ac remisse vixere. Quos Apostolus per pauca bona quae fecere, allicit et recreat animos eorum atque confortat. Vos quidem ministrastis et ministratis, sed tamen nolumus ut ab hac adhuc ministratione cessetis, quasi jam sufficiat quod hactenus egistis, sed cupimus ut usque in finem in hac actione perseveretis. Cupimus autem, id est magno charitatis affectu desideramus unumquemque vestrum, ut nec unus desit, sed omnes communiter studeatis ostentare, id est frequenter ostendere aliis exemplum, eamdem sollicitudinem ministrandi sanctis, id est solertem citationem, ut solerter et cito agatis; et non ad horam, sed usque in finem vitae vestrae, et hoc ad expletionem spei, id est ut quod speratis ex toto impleatur in vobis in receptione beatitudinis aeternae, et ita cupimus vos usque in finem perseveranter ministrare sanctis, ut non segnes, id est sine igne efficiamini, in hac sollicitudine, hoc est non sitis torpentes, et igne sancti fervoris carentes, sed sine igne charitatis non sitis, id est sanctos quibus corporalia beneficia tribuitis, diligere ardenter non omittatis, verum sitis imitatores eorum, quibus ministratis, caeterorumque sanctorum, qui haereditabunt, id est haereditario jure possidebunt promissiones, id est multiplicia dona sempiternae beatitudinis saepe promissa, et has obtinebunt non nobilitate generis, sed fide et patientia, quia et fidem ipsis promissionibus adhibuere, et patienter eas exspectantes, multa interim adversa passi sunt.
15.7.7
« Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit per quem juraret majorem, juravit per semetipsum, dicens: Nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo te. Et sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem. Homines enim per majorem sui jurant et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est juramentum. In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis haeredibus immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum, ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam et incedentem usque ad interiora velaminis, ubi praecursor pro nobis introivit Jesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum.»
15.7.8
Exponit promissiones quas haereditabunt qui fidem et patientiam servant, illas scilicet, quas Deus fecit Abrahae. In quibus non relinquitur nobis locus dubitationis, quando eas Abrahae promisit et juravit, et etiam omnibus imitatoribus ejus in fide et patientia. Quasi dicat: Inde potestis videre quoniam qui fidem et patientiam habent promissiones haereditabunt, quia Abraham qui primus eas audire coepit, sic adeptus est eas. Namque Deus promittens Abrahae, id est promissionem futurae gloriae faciens, juravit, id est firmiter et immutabiliter stabilivit, per semetipsum, id est per incommutabilitatem suam. Ideo juravit per semetipsum, quoniam neminem habuit sese majorem per quem juraret, quia si esset aliquid majus, per illud suae promissionis immobilitatem ostendisset. Juravit, inquam, dicens: O Abraham, nisi benedicens te assidue in spiritualibus filiis, qui erunt sicut stellae, benedicam te incremento virtutum et semper multiplicans te in carnalibus, qui erunt sicut arena, multiplicabo te in futura beatitudine. Ac si dicat: Nisi hoc fecero, nemo mihi amplius credat. Defectus enim sermonis, vehementiam indicat assertionis. Vel nisi benedicens te, id est ditans virtutibus, benedicam te, id est promovebo ut opereris juxta eas; et nisi multiplicans, id est adhuc copiosiore virtutum abundantia te dilatans, multiplicabo te, id est in coelesti patria te multiplici remuneratione beabo. Deus ita jurejurando promisit, et sic, quia Deus tam firmiter promisit, Abraham certus de promissione non statim eam quaesivit accipere, nec contra Deum murmuravit de dilatione, sed longanimiter ferens inter multa adversa, et fideliter exspectans, tandem adeptus est repromissionem, id est illud quod sibi promissum fuit. Vel repromissionem, quia in una promissione multa sibi promissa sunt. Similiter ergo qui fidem et patientiam usque in finem custodiunt, haereditabunt promissiones, ut dictum est. Post haec causa redditur, quare Deus in promissione juraverit cum dicitur: Homines enim per majorem sui jurant. Idcirco enim juravit Deus quia hominibus loquebatur et homines jurant. In Deo enim ita firmum est solum promittere, sicut et jurare. Sed hominum incredulitatem voluit juramento certam reddere. Ob hoc autem per se juravit, cum majorem non haberet, quia homines per majorem sui, id est per majorem se jurant. Juravit enim per illud, quod invenire majus potuit. Homines jurant, et juramentum est finis omnis controversiae eorum, id est altercationis, quando unus affirmat et alter negat, quia in juramento finitur altercatio, et est finis, valens ad confirmationem alterius partis, id est ad omnimodam certitudinem faciendam, quia postquam juratum est tunc utrique parti certum et ratum est. Et si homini qui mendax est, creditur per juramentum, quanto magis Deo qui mentiri non potest? in quo, id est in cujus rei consideratione, hoc est quia considerabat juramento finiri omnem controversiam et fieri confirmationem, interposuit, id est inter se et homines medium, cui crederent, posuit jusjurandum Deus, vel inter promissionem et ipsius promissionis adimpletionem posuit juramentum. Ipse dico, volens ex propria bonitate abundantius ostendere per jurationem, quoniam abundanter per promissionem, abundantius vero per juramentum ostendit; volens, inquam, ostendere immobilitatem sui consilii, id est suae secretae rationabilis dispositionis, quae paucis est nota, quia vix aliquis novit per fidem Christi saivari homines, et cui vel quibus volens ostendere haeredibus pollicitationis, id est illis qui haereditario jure et firmiter habituri sunt pollicitationem, id est promissionem frequenter factam. Illis volens ostendere firmitudinem sui consilii, adhuc abundantius per juramentum, quam sine juramento ostenderat, interposuit, id est inter promissiones posuit jusjurandum, condescendens consuetudini hominum, ut perfectius et certius crederent illud quod ipse de eis immutabiliter ordinavit. Ideo juravit in promissione, ut per duas res immobiles, id est per promissionem et juramentum, quae mutari non possunt, quibus ipse qui Deus est, cogitur ut immobile fiat consilium ejus, quia impossibile est mentiri Deum, id est ut ipse in his duabus rebus mentiatur, cum nec in aliqua re mentiri possit, habeamus in omni tribulatione fortissimum solatium doloris et anxietatis. Vel per duas res immobiles, id est per hoc quod Deus juravit et hoc quod per semetipsum, in quibus duabus ipse non potest mentiri, cum nunquam mentiatur. Habeamus solatium fortissimum, id est quod nos in omni adversitate fortes faciat volentes ad horam pati, ut in aeternum regnemus. Cum enim tribulationem patimur, si ad futuram gloriam nobis promissam respicimus, refrigerium mentis et angustiae mitigationem in camino tribulationis habemus. Nos dico, qui dum nos tribulationes insequuntur, et omni genere impugnationem appetunt, confugimus, id est ex toto fugimus, ad spem futurae quietis ac beatitudinis et gloriae nobis promissae tenendam, id est non pro adversis deserendam, sed totis animi viribus firmiter tenendam. Spem, id est omnibus oblatam, vel propositam, id est ab antiquis temporibus in Abraham et caeteris patribus ad exemplum nobis in propatulo positam. Ad quam spem confugit, quisquis spe beatitudinis omnes tribulationes spernit, et utile nobis est ad eam confugere, ipsamque tenere, quam habemus sicut anchoram, id est retinaculum et firmamentum animae nostrae ne in mari hujus saeculi frangatur scopulis adversitatum. Sicut enim anchora navem retinet et firmat, ne ventorum rabie et tempestate maris insurgente submergatur, et ludibrium maris et fluctuum fiat, sic spes nostra coelestibus infixa, irrevocabiliter adhaerens gloriae quam desiderat, animam fidelem tenet, et consolidat contra omnes hujusmodi impugnationes velut contra maris tempestates, et confortat in suo proposito, ne deficiat velut scopulis adversitatum et tribulationum fracta, et retinet ne mergatur consentiendo iniquitati. Spem dico, tutam, id est nihil timentem ac firmam, id est inconcussam, ne saltem titubet. Spes enim coelestium mentem solidat, ne concutiatur fluctibus tumultuum terrenorum. Quod est dicere: Spes in nobis similitudinem exercet anchorae, quae navem, ne ad scopulos frangatur, retinet et tutam facit ut non timeat submergi, atque firmam, ne vel titubare possit. Et incedentem dico hanc spem, id est nos sperando introducentem usque ad interiora velaminis, id est usque ad ipsa coelestia et arcana, quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae nobis adhuc in carne viventibus sunt velata, id est ignorantiae nostrae velo tecta; et tamen nostra spes penetrat usque ad illa. Nautis arenae quibus anchora figitur et haeret; sunt tectae, nec videri possunt et tamen nautae sunt in securitate, licet illa videre non possint, quibus anchorae brachia firmiter adhaesere. Sic et nos in hujus saeculi fluctibus positi coelestia non videmus; et tamen illis ita per spem conjuncti sumus, ut nullo timoris incursu moveri possimus. Sed et hoc notandum, quia cum dicit, incedentem usque ad interiora velaminis, alludit historiae, quae inter duo tabernacula velum fuisse narrat, quod interioris tabernaculi secreta velabat, in quo pontifex semel in anno intrabat, et secretum internae beatitudinis praefigurabat. Ubi, id est in quae interiora et aeternae patriae secreta introivit secundum humanitatem Jesus, id est Salvator noster, qui secundum divinitatem ubique semper est, introivit pro nobis, id est pro nostra salute, ut interpellaret pro nobis, sicut pontifex Sancta sanctorum ingrediebatur, ut rogaret pro populo. Et introivit praecursor pro nobis, ut et nos post eum illuc curramus. Cursor, quia nulla culpa eum impedivit. Praecursor, et tempore et dignitate. Pro nobis, introducendis. Ipse dico, factus a Deo pontifex, id est faciens nobis pontem et accessum ad Patrem per hoc quod interpellat pro nobis, offerens obedientiam suae passionis, ac repraesentans Patri pro salute humani generis. Et hoc in aeternum, quia non solum quandiu praesens saeculum manet, aut quandiu vivimus, sed etiam in futuro pontificis agit opus; non tunc pro peccatis nostris offerens quae nulla erunt, sed ut bonum quod in bonis operatus est, indeficiens et stabile permaneat. Pontifex est, non secundum ordinem Aaron, sed secundum ordinem Melchisedech, qui solus rex et sacerdos fuit, et ante circumcisionem functus officio, ut non gentes a Judaeis, sed Judaei a gentibus sacerdotium acciperent. Nec unctus oleo ut Moyses instituit, sed oleo exsultationis et puritate fidei. Nec animalia immolavit, sed pane et vino sacerdotium Christi dedicavit. Patet ergo Christianos superiores esse Judaeis, sacrificium melius precudibus habere, scilicet rationabile obsequium quod ducit in coelum.
15.8.1
IN EPISTOLAM AD HEBRAEOS. CAPUT VII.
15.8.1
« Hic enim Melchisedech rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahae regresso a caede regum, et benedixit ei, cui et decimas omnium divisit Abraham, primum quidem qui interpretatur rex justitiae, deinde autem et rex Salem, quod est rex pacis, sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitae habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.»
15.8.2
Postquam illos Apostolus monuit ut ad perfectionem promoverentur, quatenus illius grandis et interpretabilis sermonis capaces effici possent, et ad[ hoc] multis verbis eos sollicitavit, iterum redit ad propositum, et ad illum grandem sermonem de pontificio Christi, ut scilicet praeferre ipsum possit omnibus pontificibus Veteris Testamenti, et ita paulatim accedat hoc ad ostendendum, quod carnales observationes cessare debeant per translationem sacerdotii. Et prius exponit quos ordo praecesserit in Melchisedech, et quomodo juxta ordinem ejus Christus sit factus pontifex in aeternum, ut exposito et commendato ordine Melchisedech, appareat quam dignum sit sacerdotium Christi, quod tam magnum est, ut sacerdotium Melchisedech illud praemonstraverit non sicut aequale, sed sicut umbra, dum enim magna umbra praecessisse ostenditur, patet satis quod magna veritas corporis sequatur. Quasi dicat: Recte pontificium Christi comparo ordini Melchisedech, quia hic Melchisedech fuit rex Salem. Salem autem non( ut Josephus et plurimi nostrorum arbitrantur) credamus esse Jerusalem, sed oppidum juxta Scythopolim, quod usque hodie appellatur Salem, et ostenditur ibi palatium Melchisedech, ex magnitudine ruinarum veterem ostendens magnificentiam, de quo et posterius in Genesi dicitur:« Venit Jacob in Socoth, et transivit in Salem civitatem regionis Sichem.» Nam et Abrahae revertenti a caede hostium, quos persecutus est usque Dan, quae nunc Paneas appellatur, non Jerusalem sed oppidum metropoleos Sichem in itinere fuit, de quo et in Evangelio legimus:« Erat autem Joannes baptizans in Ennon juxta Salem.» Cujus urbis rex fuit Melchisedech, fuit et sacerdos, ut regnum et sacerdotium Christi praefiguraret, qui et nos fecit esse genus regale et sacerdotale. Sacerdos fuit, non idolorum, sed Dei, quia licet esset gentilis, et non de genere Judaeorum, tamen erat sacerdos Dei; non Jovis aut Apollinis, sed potius summi Dei omnium Creatoris, qui est super omnia; et Christus est sacerdos Dei Patris, qui hostiam sui corporis et sanguinis semel obtulit in cruce, sicut et Melchisedech panem et vinum legitur obtulisse. Ille dico, qui obviavit, id est obvius processit Abrahae regresso a caede regum, quando fuit majoris dignita tis habitus apud homines, id est in ipso triumpho, cum regrederetur non a fuga, sed a caede, non unius, sed multorum regum. Hinc enim magna dignitas Melchisedech ostenditur quem Abraham, peregrinus in illa terra tantae dignitatis intellexit, ut dignum judicaret ad illum qui rex et sacerdos erat accedere, et de omnibus spoliis decimas illi dare, ac prius ad illum a quo benedictionem accepturus erat, quam ad domum suam declinaret. Cui triumphatori non solum obviavit Melchisedech, sed et benedictionem dedit. Abraham vero, accepta benedictione, divisit illi decimas omnium quae secum adduxerat a caede regum. Per Loth, qui amissis bonis in captivitatem ductus est, designatur anima vitiorum pondere per quinque sensus corporis incurvata et domino adversariae potestatis mancipata. Cujus vincula nititur Abraham solvere, cum ratio captivitatem animae recognoscens, armat se scuto fidei et galea spei ac gladio verbi Dei; et assumpta virtutum quasi vernaculorum caterva, cuneos vitiorum viriliter aggreditur; et tam diu pugnat, donec superatis hostibus animam liberet. Peremptis regibus, Abraham reducens Loth, gaudens redit ad propria, inveniens Melchisedech in itinere sibi obviantem, et sacros cibos offerentem ac benedicentem, quoniam exstinctis vitiis, rationalis vigor animam liberatam reducere festinat ad paradisi gaudia et ad domum coelestis patriae; sed priusquam illuc perveniat verum regem et sacerdotem Christum reperit obvium et offerentem sibi cibum et potum corporis et sanguinis sui, ac benedictionem coelestis gratiae, id est incrementum virtutum tribuentem. Occurrit enim laetus victoribus vitiorum, ut excipiat eos et sacris alimentis reficiat; et benedicit, id est promovet et multiplicat in virtutibus, et augmentat donis spiritualibus. Nec nisi victor quisquam cibos ejus debet accipere, quia nullus ut ad eucharistiam accedat, debet praesumere, nisi prius reges contra quos pugnat, devicerit, id est vitia quae pugnaverunt in se, Domino adjuvante superaverit, alioquin judicium sibi manducat et bibit. Abraham autem decimas omnium quae hostibus abstulerat, dedit sacerdoti Melchisedech. Sic et unusquisque fidelis post victoriam suae pugnae gaudens Christo decimas offert, id est omnium bonorum operum suorum perfectionem et virtutum consummationem divinae gratiae ascribit. Si quid autem imperfectum et minus idoneum in se viderit, hoc sibi retinet, id est sibi deputat. Denarius enim ultra quem non progreditur numerus, sed replicatur, perfectionem designat, sicut et novem partes quas Abraham sibi retinuit, imperfectionem demonstrant. Quidquid enim primum et optimum est ac perfectum, designatur per denarium, in quo prius consummatur numerus. Et omne quod praecipuum est in nobis atque perfectum, Deo attribuendum est, quidquid vero imperfectum, nobis est ascribendum. Primum quidem, etc. Notat Apostolus ipsa verba, ut ostendat omnia ista in Christo esse eo ordine, quo praecessere in Melchisedech. Qui primum quidem interpretatur rex justitiae, sed deinde etiam rex Salem, quod est rex pacis. Quod Christo bene congruit, qui pacificat quae in coelis et quae in terra sunt, qui suos per justitiam regit inter procellas saeculi, ac in eorum justis conversationibus regnat, et post in aeterna pace non desistit eos regere et in ipsis regnare. Primum enim Melchisedech nobis est, deinde rex Salem; quia prius regit nos in justitia, post reget in pace. Primo regnum justitiae nunc in nobis assequitur, et deinde post hanc vitam regnum pacis in nobis aeternaliter quietum possidebit. Melchisedech dico, sine patre, sine matre. Non quod absque patre et matre fuerit, cum Christus quoque secundum utramque naturam et patrem habuerit et matrem, sed etiam quod subito introducatur in Genesi occurrisse Abrahae revertenti a caede hostium, et nec ante nec postea nomen ejus feratur ascriptum. Unde et sine genealogia dicitur esse, cum fortassis uxorem et filios habuerit, et per initium, nec finem habuisse, cum sine dubio et initium per nativitatem habuerit, et per obitum finem. His enim omnibus carere dicitur, quia nihil horum in eo Scriptura loquitur. Vel genealogia est praecedentium Patrum narratio, qua iste caret, quia ex quibus patribus descendat, non invenitur, quoniam Spiritus sanctus altiori consilio voluit hoc de eo reticere, ut figuram Domini per omnia gereret. Christus enim sine patre secundum carnem est, quia sine virili admistione natus est ex virgine; et sine matre est secundum divinitatem, quoniam illa ineffabilis genitura manet in aeternitate, et est sine genealogia, id est sine generatione filiorum, quia filios carnis non habuit, sed sine sobole, sine aliqua successione carnali permanet. Sive quia patres aliquos in divinitate non habuit praecedentes, neque initium dierum, neque finem vitae habens, sed coaeternus Patri existens secundum divinitatem. Hic quoque notandum est, quia dum Melchisedech sine patre et sine matre dicitur esse, sacerdotes Novi Testamenti non pro parentum nobilitate sed pro vitae suae merito sunt eligendi; nec attendendum quos parentes habuerint, sed cujus meriti sint. Sed et sine genealogia est Melchisedech, quia Novi Testamenti sacerdotes et ministri altaris uxores habere non possunt. Quas si habere voluerint, profiteantur se esse sacerdotes Judaicae institutionis, non Christianae. Nec initium dierum, nec finem vitae habet Melchisedech, quia sacerdotium ejus, id est sacerdotium Christi et Ecclesiae, est aeternum et in praeteritum et in futurum. Sacerdotium autem Aaron, id est populi Judaeorum, et principium habuit et finem. Sed sacerdotium Christi principio caret et fine, quia electi sumus in ipso ante mundi constitutionem, et sine fine pro nobis interpellat. Talis et tantus est Melchisedech, sed in omnibus his quae dicta sunt, assimulatus est Filio Dei, quoniam in omnibus gessit umbram veritatis, quae in Christo lucet, et manet sacerdos in perpetuum, non quod adhuc vivens sacerdotio fungatur, sed quoniam Scriptura finem sacerdotii ejus non narrat. Nam de aliis sacerdotibus legitur quando mortui sunt, et quod alii loco eorum successere, sicut de Aaron invenitur qualiter obierit, et quis ei pontifex successerit. Sed de Melchisedech non legitur quod aliquando mortuus sit vel sacerdotium perdiderit. Moyses enim sicut mortem ejus tacuit, ita eum aliquando fuisse vel amisisse sacerdotium suum minime retulit. Manet ergo sacerdos in perpetuum quia sacerdotio ejus nullum aliud sacerdotium succedit, ut Levitico; sed ejus institutio quandiu mundus steterit, permanebit. Nam ipse panem et vinum obtulit Deo pro Abraham, et quotidie panem et vinum Deo sacerdotes offerunt pro salute fidelium; atque panis ipse et vinum fiunt corpus et sanguis Christi, ac permanent in aeternum, ita ut vitam aeternam digne accipientibus conferant. Propter ista recte dicitur Melchisedech manere sacerdos in perpetuum, quia nullus alius ritus instituetur, per quem ejus oblatio mutetur, et quia Christum designat perpetualiter interpellantem pro nobis.
15.8.3
« Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de praecipuis Abraham patriarcha. Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est a fratribus suis, quanquam et ipsi exierint de lumbis Abrahae. Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc qui habebat repromissiones, benedixit; sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur.»
15.8.4
Immoratur Apostolus in commendatione dignitatis Melchisedech, praeferens eum Abrahae, quem Judaei extollunt et de quo gloriantur, quem Christo praeponere volunt, dicentes:« Nunquid tu major es patre nostro Abraham?» Quasi dicat: Ex supradictis vidistis qualis fuerit Melchisedech. Sed nunc intuemini, id est interius considerate quantus sit hic. Intuemini, id est interiori visu cum magna diligentia, utpote magnum quid inspicite, quantus, id est quantae dignitatis et sanctitatis ac perfectionis sit hic intelligendus, cui non solum multas alias venerationes, sed et decimas dedit Abraham qui est patriarcha, id est princeps patrum, cujus sanctitatem patres imitati sunt. Et non de vilioribus, sed de praecipuis ac melioribus dedit ei decimas, velut de equis, vestibus, loricis et aliis, quae praecipua videri poterant inter caetera. Unde maximus apparet et inaestimabilis magnitudinis esse, cui pater aliorum patrum decimas dedit, in quo se longo inferiorem illo esse reputavit, et illum meliorem, cui meliora et praecipua offerebat. Melchisedech, ut dixi, decimas ab Abraham accepit, in quo praefertur Abrahae, et ita cunctis filiis Levi, id est sacerdotibus veteris legis. Et quidem taliter apparet quantum ipse praeemineat cunctis illis sacerdotibus, quia non omnes filii Levi, sed quidam de filiis ejus accipientes sacerdotium per electionem et consecrationem aliorum, habent mandatum sumere decimas; non enim aliter auderent. Mandatum istud habent secundum legem, id est secundum legis institutionem, sine cujus auctoritate nunquam praesumerent. Unde secundum legem, id est non aliter quam praecipit lex, scilicet, ut nec plus, nec minus, nec alio modo accipiant, quam in lege decretum est. Accipiant a populo Hebraeorum, id est a fratribus suis, hoc est, ab hominibus ejusdem dignitate superare, nisi quia erant sacerdotes constituti in lege. Tanta est enim excellentia sacerdotii, ut etiam similes genere, multo amplius digniores sint fratribus suis. Decimas, inquam, sumebant a populo, non tamen minori, ut erant proselyti, sed a fratribus suis secundum carnem non inferioribus; quanquam et ipsi fratres qui eas dabant, exierint de lumbis Abrahae, id est descenderint de propagine Abrahae; hoc est, quamvis et sacerdotes et populus ejusdem dignitatis essent in origine generis, tamen praeceptione legis et auctoritate populus cogebatur ut eis decimas persolveret, sed Melchisedech a nullo homine accepit officium sacerdotale vel consecrationem, neque praeceptum habuit ut decimas sumeret, vel ab aliquibus exigeret, et cum filii Levi non a minoribus, sed a comparibus, utpote a fratribus decimas accipiant, iste ab Abraham accepit, non ut a compari vel fratre, sed ut a minori, quia non fuit ex illa progenie. Non enim Abraham incircumciso alienigenae decimas dedisset, nisi excellentiorem esse sciret, in quo et Levitici sacerdotes decimas ei persolverunt. Filii Levi sumebant a fratribus, sed ille cujus generatio, id est posteritas filiorum, quia nulla est, vel etiam si esset, non annumeratur in eis, id est in filiis Levi, nec aliquam consanguinitatem habere cum eis refertur, decimas sumpsit ab Abraham. Quem sic per omnia superavit, ut nulla vis esse facta possit intelligi, quando illi Abraham decimas ex omnibus persolvit, sicut populus Judaeorum quadam vi et necessitate compellebatur dare suis decimas sacerdotibus. Horum sensus ita breviter panditur: Tali modo patet Melchisedech digniorem et majorem esse filiis Levi, quia ipse ab Abraham majore omnibus illis decimas sumpsit ut a minori, Leviticus autem ordo non a minori se, sed a fratribus accepit. Nam si Levitici sacerdotes etiam paribus genere, id est fratribus suis praestantiores erant sacerdotii consecratione et legis institutione, quoniam decimas ab eis accipiebant, tunc Melchisedech dignius praefertur Abrahae, a quo decimas accepit quasi sacerdos a laico, et filiis Levi quos in ejus lumbis decimavit. Non tamen Melchisedech et Abraham ejusdem generis esse leguntur, ut vel in genere pares esse possint. Et si Melchisedech qui fuit signum et umbra, praefertur Abrahae et omnibus Leviticis sacerdotibus, quanto magis Christus qui est veritas et corpus? Dixit quia decimas sumpsit ab Abraham, et etiam benedixit eum, per quod magna ejus excellentia declaratur, qui tam magnum patriarcham, qui habebat, hoc est qui tam firmiter credebat ac si jam haberet repromissiones, id est iteratas ad se divinitus promissiones, benedixit, id est sacravit, hoc est, illum benedixit, cujus Deus benedictionem repromiserat. Cujus benedictione Abraham factus est sacratior, non benedixit eum, sed decimas ei dedit, ut minor majori. Abraham ab eo percepit benedictionem, sed sine ulla contradictione verum est, quia illud quod minus est, benedicitur a majore vel a meliore. Nemo enim contradicere potest huic rationi, sed omnes hoc constare novere, quia omne quod benedicitur, minus est benedicente. Omnis enim qui benedictionem ab aliquo suscipit, in ipsa susceptione probatur esse minor. Sed Abraham, ut saepe dictum est, benedictionem suscepit a Melchisedech in tempore majoris suae dignitatis, dum cum triumpho rediret e praelio. Ergo minor esse non potest negari: et si typus Christi, id est Melchisedech major est promissiones habente, quam est ipse Christus!
15.8.5
« Et hic quidem decimas morientes homines accipiunt, ibi autem contestatur quia vivit, et ut ita dictum sit, per Abraham et Levi qui decimas accepit, decimatus est, adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech.»
15.8.6
Et adhuc alia ratione intuemini dignitatem Melchisedech, quia hic quidem, id est in hoc loco Scripturae, ubi agitur de Leviticis sacerdotibus, accipiunt decimas homines morientes, id est ad mortem quotidie per multas miserias vergentes; hoc est, de illis loquitur Scriptura sicut de hominibus, quorum alii moriuntur, et alii succedunt; sed ibi, id est ubi sermo est de Melchisedech, contestatur Scriptura quia ipse vivit, dum de vita ejus loquitur, et de morte nihil dicit. Per quod dignior omnibus aliis sacerdotibus sufficienter ostenditur. Contestatur enim, id est simul tota illa Scriptura quae de eo est, testatur, quia vivit. Et cum filii Levi sint morientes, et iste vivens, apparet quis sit praeferendus. Et alio adhuc modo patet eum esse majorem filiis Levi, quoniam Levi qui decimas accepit, ipsi Melchisedech decimas persolvit, et hoc est, quia et Levi, id est illa tribus Levitica, unde sacerdotes Deus elegit, et ille quoque electus ordo, qui decimas ab omnibus aliis accepit decimatus est a Melchisedech, id est decimas ei persolvit, et hoc per Abraham, non enim proprie in sua persona Levi decimas dedit circumcisus sacerdos incircumciso. Sed ut ita dictum sit constans, non per se decimatus est, sed per medium, id est per Abraham patrem suum. Adhuc enim erat in lumbis patris ipse Levi, pater sacerdotalis prosapiae, id est nondum exierat inde secundum genituram, quando Melchisedech obviavit Abrahae. Et ideo totus ordo Leviticus ipsi Melchisedech astrictus est in eodem debito et eadem subjectione, in qua Abraham pater ejus. Adhuc enim unum quid erat Levi cum illo, quoniam post genitus est ab ipso. Et ideo necesse est ut eidem subjiciatur, cui subjectus est pater ejus antequam illum genuisset. Unde patet sacerdotium Judaeorum esse subjectum sacerdotio Christianorum. Decimatus est enim Levi per Abraham a Melchisedech, quoniam adhuc in lumbis patris erat decimas dantis. Nam sicut Adam peccante, qui in lumbis ejus erant, peccavere; sic Abraham decimas dante, qui in lumbis ejus erant, decimati sunt. Sed hoc non sequitur in Christo, quamvis esset in lumbis Adae et Abrahae, quia non secundum concupiscentiam carnis inde processit. Non enim et ille ibi decimatus est, cujus caro inde non fervorem vulneris, sed materiam medicaminis traxit. Nam cum ipsa decimatio ad praefigurandam medicinam pertinuerit, illud in Abrahae carne decimabatur quod curabatur, non illud unde curabatur. Et ita Christus non est inferior Melchisedech, quia non est decimatus ab eo, sicut Leviticus ordo, qui ei per Abraham decimas solvit. Eadem namque caro non Abrahae tantum, sed ipsius primi hominis, simul habebat et vulnus praevaricationis et medicamentum vulneris. Vulnus praevaricationis in lege membrorum repugnante legi mentis, quae per omnem inde propagatam carnem seminali ratione quasi transcribitur; medicamentum autem vulneris in eo, quod inde sine opere concupiscentiae in sola materia corporali per divinam conceptionis formationisque rationem de virgine sumptum est, propter mortis sine iniquitate consortium, et resurrectionis sine falsitate exemplum.
15.8.7
« Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum, erat, populus enim sub ipso legem accepit, quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici? Translato enim sacerdotio, necesse est ut legis translatio fiat.»
15.8.8
Praetulit hactenus sacerdotium Christi, quod est secundum ordinem Melchisedech, Levitico; et nunc addit quod sacerdotium Christi Leviticum destruat, quo destructo, necesse sit et legem destrui secundum carnales observantias. Ac si dicat: Quoniam superius dictum est: Christum esse sacerdotem secundum ordinem Melchisedech, et omnes legem habentes novere hoc esse futurum, ergo quid necessitatis exstitit, ut non juxta Aaron, sed juxta Melchisedech surgeret iste novus sacerdos, sub quo perfecta daretur justitia? Si consummatio, id est perfectio justitiae erat, id est dabatur vel fiebat, per sacerdotium Leviticum, cur alio ordine novus adhuc sacerdos prophetatus est surrecturus? Nam si Leviticum sacerdotium, ut Judaei putabant, consummabat, frustra surgeret alius secundum Melchisedech. Sed surgit alius, et non frustra, cum divino sit praenuntiatus oraculo. Ergo illud non consummabat. Sed cur consummare videretur, interponitur causa: populus enim sub ipso legem accepit. Nam quia sub illo sacerdotio data fuit lex, in cujus observantia consummatio putabatur esse, ideo putabatur consummatio per sacerdotium, quoniam lex et data est sub illo, et administrabatur per ipsum, sed non erat per ipsum consummatio. Nam si hoc esset, nunquam alius sacerdos quaereretur, qui alio ordine consummationem daret, et hoc est. Si consummatio justitiae sicut Judaei putabant, erat per sacerdotium Leviticum, ergo postquam illud vetus daret consummationem, quid adhuc necessarium fuit, id est quid causae, quid utilitatis exstitit dici a Deo per David surgere alium sacerdotem, dum caneret:« Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech,» et non diceret secundum ordinem Aaron? Hic est enim verus sacerdos, quia et a peccato liberat, et omnem justitiae consummationem praestat, quod illi facere nullatenus valebant. Ideo necesse fuit, ut post illos adhuc alius surgeret, et secundum ritum et secundum mores. Populus sub sacerdotio legem accepit et tenuit, et illud vetus novo sacerdotio veniente mutatur. Unde et legem similiter oportet mutari. Nam translato sacerdotio in novum sacerdotium, necesse est ut et legis translatio fiat in novam observationem. Quia enim simul utraque et ab eodem et sub eadem sponsione data sunt, necesse est, ut quod de uno dicitur, de altero intelligatur. Neque enim lex sine sacerdotibus, qui eam faciant, potest manere, sed destructo sacerdotio, destruitur et lex quae non nisi sub eo stare valet. Sed destructum sive translatum est sacerdotium.
15.8.9
« In quo enim haec dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altario praesto fuit. Manifestum est enim, quod ex Juda ortus sit Dominus noster, in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. Et amplius adhuc manifestum est, si secundum similitudinem Melchisedech exsurrexit alius sacerdos, qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitae insolubilis. Contestatur enim, quoniam tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.»
15.8.10
Ostendit translatum esse sacerdotium, ut sic sequatur et legis translationem esse factam. Vere sacerdotium est translatum, quoniam et in aliam tribum, et in alium ritum. Nam ille in quo, id est in cujus consideratione haec dicuntur, scilicet Dominus Jesus propter quem commendandum has disputationes facimus, non ex tribu Levi, sed de alia tribu est, de qua nullus praesto fuit unquam altario, id est, nec minor, nec major quisquam ex illa tribu secundum legem ad altarium accessit, ut ministraret sacerdolali jure. Vere novus iste sacerdos qui aeternum habet sacerdotium, de alia tribu est, nam de Juda. Et oportebat ut evacuaturus sacrificia, quae secundum ordinem Aaron in sacerdotio Levitico fiebant, de alia tribu esset, non de Levitica, ne ad ipsum sacerdotium quod temporaliter umbra erat futuri, pertinere videretur mundatio peccatorum, quam ipse oblatione sui veri sacrificii fecit. De alia tribu est. Nam manifestum est quod idem Dominus noster ortus sit ex Juda, id est ex tribu Juda, ut eadem sit sacerdotalis et regalis, ut fuit Melchisedech rex et sacerdos. In qua tribu Moyses nihil de sacerdotibus est locutus, id est non dixit ut aliquis de ea sacerdos esset, vel aliquid sacerdotale haberet. Quia ergo Dominus Jesus qui de alia tribu est, sacerdotium accepit, patet quia translatum est sacerdotium, nec in tribu Levi amplius manere potest, et ita carnales observantiae sub illo datae, statum ulterius habere nequeunt post hoc. Dedi, inquit, superius rationem satis manifestam, et convenientem, et adhuc praeter istam dico aliam, ex qua amplius erit manifestum et evidens omnibus quia translatum est sacerdotium. Manifestum enim est per tribum esse translatum, et amplius adhuc manifestum est per ritum, quia haec est manifestior et firmior probatio, amplius, id est largius et evidentius manifestum est, sacerdotium esse translatum, si alio ritu observatur, videlicet si secundum similitudinem Melchisedech exsurrexit alius sacerdos, id est si Dominus Jesus extra omnes alios surrexit, ut oblatione sua mundaret populum suum ab omnibus peccatis, quod nullus alius facere potuit; et quemadmodum Melchisedech Abrahae panem et vinum sacratum dedit, ita et hic discipulis suis in eisdem speciebus corpus et sanguinem suum dedit. Qui non est factus sacerdos secundum legem mandati carnalis, id est secundum quod lex carnaliter mandat, quia non est unctus in sacerdotem oleo materiali, nec carnalia pro ejus ordinatione sunt oblata sacrificia, sed secundum virtutem vitae insolubilis, id est aeternae, quae nec solvi, nec corrumpi vel destrui potest quae per Spiritum sanctum datur, quo Christus invisibiliter est unctus in sacerdotem. Et vere secundum virtutem vitae insolubilis est unctus sacerdos, quia in aeternum manet. Nam contestatur, id est simul propheta vel Deus Pater mecum testatur quoniam tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.
15.8.11
« Reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem ejus et inutilitatem. Nihil enim ad perfectum adduxit lex, introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum et quantum est, non sine jurejurando.»
15.8.12
Dederat rationes cur sacerdotium sit translatum, et nunc similiter, ut consequens erat, profert causam et rationem translationis legis, dicens: Reprobatio quidem fit praecedentis mandati, id est priscae legis propter infirmitatem, id est debilitatem et imbecillitatem ejus. Ostendendum enim erat, cur vetus mandatum quod carnales caeremonias observari praecepit, reprobaretur, cum Deus illud dedisset, et novum substitueretur. Ideo scilicet fit reprobatio, id est repudiatio praecedentis mandati, quia infirmum erat et invalidum. Nam ut sit locus gratiae sequenti, reprobatur mandatum praecedens. Quod ideo praecedens dicitur, quia aliud erat secuturum. Vetus enim praecessit novum, sicut umbra corpus. Sed sicut veniente corpore, umbra praeterit et in nihilum vertitur, ita vetus mandatum veniente novo. Nam infirmum erat illud mandatum carnalium observantiarum, id est non sufficiens per seipsum justificationem dare; hoc enim quod per se solum justa adimplere non potest, infirmum judicatur. Et talis erat lex, quae sine auxilio gratiae neminem justificare potuit. Et erat inutilis, id est veram utilitatem conferre non valens, quia regnum coelorum suis cultoribus dare non potuit, et nunc est inutilis omnino, id est nihil prorsus utilitatis conferens, imo perniciosa, si post adventum Christi servetur. Vere propter infirmitatem reprobatur, quia nihil, id est nullum hominem adduxit lex ad perfectum, id est ad perfectionem. Nam, etsi aliqui perfecti sub ea fuere, non tamen ex ea perfectionem habuere, sed ex gratia. Lex enim etsi aliquid fecit, non tamen plene justificavit. Nam neque regnum peccati ex toto potuit evertere, nec perfectam innocentiam aut perfectam justitiam dare, nec vitam aeternam acquirere, sed tantum bona temporalia promittere. Nam timorem mortis incussit, non amorem justitiae dedit, nec in intimo cordis regnavit, licet in operibus foris custodita sit. Et ideo jure reprobata est. Illa quidem reprobata est, sed loco ejus fit introductio melioris spei, id est cor nostrum penetrat et in illud introducitur, ut in eo regnet gratia novae legis, quae nobis spem vitae aeternae tribuit, quam lex antiqua dare non potuit. Illa enim promittebat temporalia, haec pollicetur aeterna. Et haec virtutum consummationem largitur, quae facit hominem sperare non sospitatem, quae cito transeat; non copiam temporalium divitiarum, non multitudinem filiorum, sed potius vitam aeternam, salutem indeficientem, Deum omnia in omnibus existentem per quam spem proximamus ad Deum, quia dum terrena despicimus, et coelestia appetimus, mente Deo propinquamus, et ejus imaginem in nobis reformamus, atque illi inhaerere cupimus, ut unus cum eo spiritus efficiamur. Introductio fit melioris spei, et quantum est, id est quam magnum et quam mirabile est, quod non sine jurejurando fit, sed cum jurejurando. Dum enim Deus jurat Christum esse sacerdotem in aeternum, qui sine fine pro nobis interpellet, cum jurejurando spem nobis dat meliorem.
15.8.13
« Alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt, hic autem cum jurejurando per eum qui dixit ad illum: Juravit Dominus et non poenitebit eum, tu es sacerdos in aeternum. In tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus.»
15.8.14
Magnum est quod talem spem nobis Deus in sacerdotio Christi cum juramento dedit. Nam alii quidem, id est Levitici sacerdotes longe ab eo discreti, facti sunt sine jurejurando, quasi quandoque mutandi, sed hic, id est qui nunquam mutandus erat, factus est cum jurejurando per eum qui omnia potest, id est per Deum Patrem, qui jurando dixit ad illum: Tu es sacerdos in aeternum, haec est sententia. Sed ut magis ostendat Deum jurasse, interponit ipsa verba prophetae hoc asserentis: Juravit Dominus, id est inconcussa veritate firmavit, et non poenitebit eum, id est hoc sacerdotium nulla ratione mutabit. Neque enim sicut hominem poenitet Deum. Sed Dei dicitur poenitentia, quaevis ab illo institutae rei cujusque mutatio, quae credebatur esse mansura. Proinde cum dicit, non poenitebit eum, tu es sacerdos, etc., satis ostendit eum poenituisse de institutione prioris sacerdotii, hoc est, mutare voluisse sacerdotium quod constituerat secundum ordinem Aaron. Unde satis apparet quantum iste sacerdos omnibus illis sacerdotibus sit dignior. De isto juravit Dominus quod in aeternum maneat, in tantum factus est ipse Jesus sponsor melioris testamenti, id est promissor melioris haereditatis quam illi. Illi enim per Vetus Testamentum, spondebant terrenam et temporalem haereditatem, hic autem per novum spondet coelestem et aeternam. Testamentum quippe vocabatur chirographum haereditatis, quod ille qui moriebatur, relinquebat ei quem post se constituebat haeredem. Et Jesus Dominus moriens Novum Testamentum nobis reliquit, in quo nos regni coelestis haeredes fore spopondit, et ipse sacerdos ac mediator ejusdem Testamenti esse voluit. Vetus autem Testamentum sanguine brutorum animalium est dedicatum, et ideo vetustis hominibus terrenam spopondit haereditatem. Longe itaque melior illis prioribus est sacerdos Jesus, melius testamentum eis, melior promissio.
15.8.15
« Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere. Hic autem eo quod maneat in aeternum, sempiternum habet sacerdotium. Unde et salvare in perpetuum potest, accedens per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro nobis.»
15.8.16
In eo quod alii sine juramento, hic autem cum juramento factus est sacerdos, apparet, ut dictum est, ejus excellentia; et in hoc etiam, quod alii sunt plures, quia morientes: hic autem unus, quia semper vivens. Nam alii quidem, id est. Levitici longe ab eo dissimiles facti sunt sacerdotes; non unus, sed plures per multas successiones, dum alii morerentur, et alii succederent idcirco quod a morte prohiberentur, id est eo quod mors prohiberet eos in hac vita permanere. Idcirco enim plures constituti sunt, alii post alios, quoniam necessitate mortis interveniente, prohibiti sunt in sua dignitate permanere, id est ex toto manere. Mansit quidem ad tempus unusquisque illorum, sed nullus permansit; hic autem de quo loquimur, permanet; hic quem magnificare intendimus habet sempiternum id est semper aeternum sacerdotium, id est officium dandi sacra populo, et interpellandi pro eo. Non enim quisquam jam ei succedit in sacerdotio, nec finem habet ejus sacerdotium, eo quod ipse maneat in aeternum.« Nam resurgens a mortuis, jam non moritur, mors illam ultra non dominabitur.» Unde quia manet, et habet manens sacerdotium potest et salvare in perpetuum. Ostendit Apostolus quia sacerdotium ejus destruit vetus sacerdotium et veterem legem, et nunc commendat actum ipsius. Unde, inquit, id est qui sempiternum habet sacerdotium, quod non habet omnis turba sacerdotum, non solum potest pro nobis intercedere, sed etiam salvare, id est salutem illis quorum est pontifex, dare, non ad tempus, sed in perpetuum. Hic evidenter apparet insipientia eorum, qui putabant Christum sine carnalibus observantiis ad salutem non posse sufficere. Potest in aeternum salvare, quia et hoc indicat nomen ejus, quod est Jesus, id est salvator. Ipse dico, accedens ad Deum non per aliquod medium, non per angelum, non per aliam creaturam se digniorem, sed per semetipsum ad secretorum participationem accessit, ut voluntatem Patris cognosceret, et eum peccatoribus placidum ac propitium faceret. Ad similitudinem alicujus sapientis et potentis dictum est, qui ad regem vel aliam magnam personam, non per alium admittitur, sed per semetipsum intrat, et quidquid ipse vult operatur. Merito enim per seipsum accessit, per quem et omnes alii accedunt, sicut ipse loquitur:« Nemo venit ad Patrem nisi per me.» Vel non per alienas hostias accessit ad Deum nobis placandum, sed per semetipsum, offerens se in ara crucis. Ipse dico, post resurrectionem semper vivens ad interpellandum pro nobis, quia ad hoc ei data est vita perennis, ut semper Deum Patrem interpellet ut bonus mediator pro vita et gloria nostra, licet enim propter gloriam suam vivat et propter obedientiae suae remunerationem, tamen ad hoc etiam vivit, ut semper seipsum offerat, id est Patri ostendat ad nostram gloriam et exaltationem. Ex ea enim natura qua pontifex est, id est humana, quam coelis intulit, interpellat ipse et intercedit pro nobis. Quia ergo per semetipsum accedit ad Deum, et semper vivit ad interpellandum pro nobis, vivumque semper habet sacerdotium, patet quod salvare nos in perpetuum potest. Alii vero sacerdotes nec semper vivunt, nec salvare possunt
15.8.17
« Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus et excelsior coelis factus.»
15.8.18
Dixi quia per semetipsum accedit ad Deum et semper vivit ad interpellandum. Nam hoc decebat, id est congruum erat, ut nobis filiis esset talis pontifex. Servi vero alios habuere. Noster debuit esse sanctus, id est omni perfectione virtutum, in seipso consummatus, et innocens, quantum ad proximum, nemini unquam faciens quod noceret; et impollutus, id est cujus sanctitas et munditia per alicujus peccati consensum et delectationem nunquam esset polluta; et segregatus a peccatoribus, id est seorsum factus a grege peccatorum, ut nullo peccati naevo teneretur in grege eorum, utpote sine carnali concupiscentia per Spiritum sanctum conceptus et natus. Vel sanctus interius, innocens manibus, impollutus corpore, segregatus a peccatoribus, id est ab omni peccato immunis, et a grege caeterorum sacerdotum separatus, inter quos nullus sine peccato; et factus excelsior coelis, ut ibi ministret in superno altari. Vel segregatus a peccatoribus ut jam conversatio ejus non sit inter mortales, qui quandiu sunt in hac vita, peccato carere non possunt; et excelsior coelis factus, id est super omnes coelestes creaturas elevatus, ita ut ejus magnitudo vel sublimitas magnitudinem primorum sic transcendat angelorum, ut inter ipsum et angelos nulla possit fieri comparatio secundum magnitudinem et excellentiam.
15.8.19
« Qui non habet necessitatem quotidie quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi: hoc enim fecit semel seipsum offerendo. Lex enim homines constituit sacerdotes, infirmitatem habentes; sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in aeternum perfectum.»
15.8.20
Adhuc ostendit eum digniorem Leviticis sacerdotibus et potentem salvare. Qui cum talis sit, qualem descripsit, non habet necessitatem quotidie offerre hostias prius pro suis delictis, quemadmodum sacerdotes illi habebant, quia quotidie delinquebant, et quotidiana mundatione indigebant. Dicit eum non habere necessitatem offerre quotidie non quod aliquando hunc habere hujusmodi necessitatem velit intelligi, sed ut ab eo removeat, quod illis conveniebat. Non indiget, ut illi per singulos dies offerre prius pro suis delictis, ac deinde pro delictis populi. Non indiget quotidie offerre, quia hoc semel, non tamen pro suis, sed pro populi delictis fecit. Nec fecit hoc, offerendo taurum vel hircum, sed seipsum, quia non inveniebatur alia hostia, quae digne posset offerri pro expiatione populi; nec alius sacerdos qui dignus esset illam offerre. Quis enim tam justus et sanctus sacerdos, quam unicus Dei Filius, qui non opus haberet per sacrificium sua purgare peccata, nec originalia, nec actualia? Et quid tam congruenter pro hominibus offertur quam humana caro? Et quid tam aptum immolationi, quam caro mortalis? Et quid tam mundum pro mundanis vitiis mortalium, quam sine ulla contagione carnalis concupiscentiae caro nata in utero et ex utero virginali? et quid tam grate offerri ac suscipi posset, quam caro sacrificii nostri corpus effectum sacerdotis nostri? Ut quoniam quatuor considerantur in omni sacrificio, quid offeratur, cui offeratur, a quo offeratur, pro quibus offeratur idem ipse unus verusque mediator per sacrificium pacis reconcilians nos Deo, unum cum illo maneret cui offerebat, unum in se faceret pro quibus offerebat, unus ipse esset qui offerebat et quod offerebat. Semel hoc obtulit, quia non fuit opus repetitione. Suffecit enim omnibus, et ideo non est necesse iterari. Nam adeo magnum est hoc sacrificium, ut quamvis unum sit et semel oblatum, sufficiat ad aeternitatem. Dixi quia sacerdotes indigebant quotidie offerre non solum pro populi delictis, sed et pro suis; et hoc ideo fuit, quia lex homines constituit sacerdotes, non immortales jam sed adhuc habentes infirmitatem, id est fragiles ad peccandum, et ex ipsa corruptione naturae mortales proclives, utpote homines puros, et conditionem humanae fragilitatis vitare non valentes. Ideoque, sicut dictum est, necessarium fuit illis ita offerre pro suis delictis, sicut pro populi. Hoc remedio indiguit Phinees, hoc Joiada, hoc Zacharias, hoc ipse Aaron, et quicunque alii in alio sacerdotio laudabiliter justeque vixere. Solus noster sacerdos ab hac necessitate liber fuit. Lex quidem constituit tales, sed sermo jurisjurandi qui post legem est dictus a propheta David, id est promissio Patris facta cum jurejurando, constituit sacerdotem non hominem infirmum et proclivem ad peccandum, sed Filium comparem, et in omni sanctitate perfectum, ita ut perfectio illa nunquam defectum vel finem habeat, sed in aeternum maneat. Perfectus quippe erat, quem nec fragilitas peccare faciebat. Et in aeternum perfectus manet, quia ejus perfectio nunquam potest minui, vel in aeternum sacerdos est constitutus, non ad tempus ut alii sacerdotes. Sermo jurisjurandi est post legem, ne si fuisset in lege, dicerent Judaei illud juramentum esse completum in lege per suum sacerdotium. Post legem ergo est, ut per hoc lex insufficiens esse demonstretur. Si enim sufficiens esset, non post eam aliud per quod impleretur, fuisset pronuntiatum. Per hoc etiam ostenditur, hunc esse sacerdotem alio ritu et sacerdotio, quam secundum legem. Ex quibus omnibus apparet, hunc per se posse ad Deum accedere et perpetualiter salvare, atque carnales observantias legis superfluere.
15.9.1
IN EPISTOLAM AD HEBRAEOS. CAPUT VIII.
15.9.1
« Capitulum autem super ea quae dicuntur: Talem habemus pontificem, qui consedet in dextera sedis magnitudinis in coelis, sanctorum minister et tabernaculi veri quod fixit Deus, et non homo.»
15.9.2
Ab eo loco quo dixit, unde et salvare in perpetuum potest, ostendit multis rationibus, quod potens sit salvare. Nunc quoque quadam brevi et capitulari ratione vult illud idem comprobare et quoddam certius apponere. Quasi dicat: De eo multa dixi, sed nunc de his facio capitulum, id est quamdam brevem comprehensionem. Capitulum enim brevis multorum complexio est, sic dicta, quia breviter capiat totam summam. Nam per hoc quod diminutivum est capitulum, designatur brevitas; et per hoc quod venit a capite vel a capio, intelligitur quod magnum sensum capiat, et sit breve caput multorum, quae late disseruntur. Loquor, inquit, multifarie de pontificatu Christi, sed quod nunc appono, est capitulum super ea quae dicuntur hactenus a me de illo, id est hoc breve quod nunc dicturus sum, superat illa multa superius dicta, quia dignius laudem Christi continet quam illa, et firmius ac certius declarat hunc esse potentem salvare in perpetuum. Quia licet superius dictum sit, eum esse factum excelsiorem coelis, non tamen ex necessitate vocum ita probatus est sublimatus esse super coelos, ut non possit sublimius exaltari. Quod nunc in capitulo manifeste ponitur, ut intelligi oporteat illum in tantum esse sublimatum, ut non possit ascendere altius, ut major fieri nequeat, ut in sede majestatis cum Patre sedeat, cum dicitur: Talem habemus, etc. Hinc enim incipit capitulum. Talem, id est tam gloriosum, tam celsum, tam potentem habemus pontificem, qui consedet, id est cum Patre sedet in regali solio majestatis, hoc est cum Patre regnat et judicat et quiescit; et hoc in dextera sedis magnitudinis in coelis, id est sic sedet cum Patre, ut maneat in aequalitate regni Patris; hoc est, aequalis sit Patri in regno et magnitudinem gloriae regni possideat, ut Pater in coelis, id est in coelesti patria, ut omnes coelorum virtutes glorificent eum, sicut et Patrem. Ille ergo quem in regno et omnium creaturarum gubernatione constat esse Deo aequalem, bene potest in perpetuum salvare suos, et ad vitam aeternam perducere. Vel consedet, id est secundum animam et secundum corpus sedet, hoc est quiescit et permanet, in dextera sedis magnitudinis in coelis, id est potiori parte quietis Dei, qui est magnitudo in coelis, id est in sanctis angelis, quia magnos eos facit, manens in eis, et ipse Pater qui est magnitudo coelorum, non potuit eum magis magnificare, quam ut super omnia eum exaltaret in aeterna beatitudine. Quia vero iste pontifex tam dignus et tam potens nostram salutem semper operatur, congrue subditur: sanctorum minister. Nam aeternam beatitudinem per Sancta sanctorum designatam, et in praesenti incipit nobis ministrare, dans charitatem ac perseverantiam etiam in futuro perfectius ministrabit.« Nam praecinget se et transiens ministrabit illis, quos in regno discumbere fecerit.» Quod coeleste regnum dicitur Sancta sanctorum, id est dignissimum omnium aliorum sanctorum, quia ibi perfecte vivitur in sanctitate, ubi est vita in nobis sine peccati cognitione. Ibi videlicet nihil fit quod Deo displiceat, quod oculos majestatis offendat. Et haec Sancta sanctorum Christus nobis ministrat, dum religiosam interim praestat vitam, ut dicere possumus:« Nostra conversatio in coelis est,» et postmodum nos introducit in ipsum aeternae felicitatis secretum dicens:« Intra in gaudium Domini tui.» Vel minister sanctorum et sacerdos a Patre est institutus, ut omne bonum ministret eis, qui jam sunt in Sanctis sanctorum, id est in sanctuario perpetuae beatitudinis. Vel potius Deo sicut vere summus pontifex pro nobis ministrat in Sanctis sanctorum, dum Patri carnem pro nobis assumptam semper ostendit, et memoriam suae passionis repraesentat, ut eum erga nos ad pietatem flectat. Sic est minister sanctorum et tabernaculi, et non umbratilis, non praefigurantis, sed veri id est significati tabernaculi, hoc est aeterni sanctuarii, quod significatum est per tabernaculum Moysi. Sed quia et illud prius tabernaculum fuit quodammodo verum, id est de veris pellibus et cortinis instructum, ideo additur: Quod Deus fixit, id est firmum et inviolabile posuit atque fundavit, et non homo, id est ita fuit, ut ibi non esset admista hominis operatio. Cum enim Moyses, juvante Deo, vetus tabernaculum figeret, ibi figebat Deus cum homine. Sed hoc verum tabernaculum, id est hanc beatam et serenam aeterni sanctuarii mansionem et gloriam Deus solus fixit, Deus ab initio paravit electis suis. Et ibi jam pontifex est, qui sine intermissione pro eis interpellat, sicut olim in Sancta sanctorum veteris tabernaculi semel in anno solus pontifex intrabat, ut oraret pro populo. Et ille pontifex erat minister sanctorum, praefigurans hunc Redemptorem nostrum aeternae beatitudinis ministrum, in quam ipse cum carne quam pro nobis fecit sacrificium ingressus est, ut ibi pro salute populi roget. Hoc de capitulo diximus. Post cujus finem subditur:
15.9.3
« Omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur. Unde necesse est et hunc habere aliquid quod offerat. Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos, cum essent qui offerrent secundum legem munera, qui exemplari et umbrae deserviunt coelestium, sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum. Vide, inquit, omnia facito secundum exemplar quod tibi ostensum est in monte.»
15.9.4
Dixi quia Christus est minister, Nam omnis pontifex constituitur ad ministrandum: Omnis pontifex, tam major quam minor, constituitur secundum legem ad offerenda munera, ut primitias frugum, panes propositionum et hostias, ut immolationes taurorum et hircorum, hoc est omnis pontifex ad hoc constituebatur, ut offerret, et per oblationem pro populo quod poscebat, impetraret. Unde, quia omnis ad offerendum constitui solet, necesse est et hunc nostrum pontificem habere aliquid secum in coelis, quod offerat assidue pro nobis. Hoc est dicere: Quia omnis pontifex est minister, igitur necesse est( nisi falsa fuerit universalis affirmatio) quod et hic sit minister; dum enim dicimus quod omnis offert, intelligimus quod omnis ministrat, hoc est enim ejus officium, ut offerat et ministret Domino. Et quia necesse est et hunc habere aliquid quod pro salute mundi offerat, ergo si illud aliquid esset super terram, id est si in hoc mundo potuisset inveniri, quod digne pro totius mundi peccato quivisset offerri, etiam sacerdos aliquis non esset dignus illud sacrificium offerre, quamvis essent qui juxta ritum legis offerrent, et ideo Christus sacerdos mundus, seipsum obtulit mundum sacrificium. Vel ita melius: Quoniam ipse considet in dextera sedis in coelo, et est ibi minister ac more pontificis offert, ergo si esset adhuc super terram, id est si nondum introisset in Sancta sanctorum, hoc est in interiora coeli, non dicam quod esset pontifex, sed nec etiam sacerdos, ut ex necessitate comprobetur, quia si pontifex qui in perpetuum salvare potest, in coelo pro nobis offert et intercedit, tunc sacrificium Judaeorum non ultra est nobis necessarium. Quoniam sacrificium in ara crucis semel oblatum, sufficit ad ablutionem peccatorum omnium, ideoque tam superfluae sunt umbrae carnales, cum pro nobis veritas agat in veritate. Quando quidem ipse est pontifex et minister in vero tabernaculo, et per suum sanguinem introivit in vera Sancta sanctorum; ergo si post resurrectionem suam remansisset in terra, et sacerdotium peragere vellet in umbra, non esset dicendus sacerdos, qui superflue fungeretur sacerdotali officio, nec etiam posset esse ut ille de alia tribu fieret sacerdos in lege. Non esset, inquam, sacerdos, cum adhuc essent multi alii sacerdotes de tribu Levi, sacerdotium suum juxta legis mandatum exsequentes. Tandiu enim debuit umbra manere, et sacerdotium legis existere, quousque verus sacerdos, verum sacrificium offerret in significato tabernaculo et veritate. Qui verum sacerdotium super terram exsequi non posset, neque sacerdotium legis adipisci, cum essent multi alii qui hostias et munera secundum legem offerrent. Nam ex alia tribu natus non admitteretur secundum legem ad sacerdotium, et superflue carnalia offerret, cum essent ex tribu Levi qui sufficerent offerre talia. Nec super terram, id est in carnalibus ulla ratione poterat sacerdos existere, ne forte videretur eadem dignius offerre. Propter quod et de illis sacerdotibus additur, qui deserviunt exemplari et umbrae coelestium, id est valde et studiose serviunt, ac plene omnia implent, et ita frustra hoc sacerdotium assumeret ipse. Qui adhuc hodie deserviunt exemplari et umbrae, non quod maneat exemplar et umbra in veritate, sed quantum ad repraesentationem Scripturae, quae sic agit adhuc de ordine sacerdotum, ac si repraesentetur sub oculis nostris officium illorum. Qui deserviunt et subditi sunt legi, sacrificantes et carnales observantias secundum quod lex praecipiebat, consummantes, quae fuere exemplar, et quaedam figura coelestium. Et quia est aliquod exemplar, ubi major est veritas quam in illa re, cujus est exemplar, sicut Christus est exemplar omnium fidelium, et etiam coelestium, terrenorum Deo supponit umbram, ut ostendat minus esse dignum exemplar. Vetus enim tabernaculum dicitur exemplar coelestium, id est ecclesiae, cujus pars est in coelis, et pars secutura peregrinatur in terris, quia ad similitudinem illius facta est spiritualis ecclesia. Et sicut umbra deterior est corpore, sic illud tabernaculum umbra erat et inane ad comparationem ecclesiae. Deserviunt, inquit, exemplari, id est figuris, et quia exemplar aliquando est veritas non figura, sicut liber ad cujus similitudinem fit alius liber, addit et umbrae. Quia omnia quae in illo tabernaculo facta sunt, non erant nisi umbra veritatis leviter abitura veniente Christo. Exemplari deserviunt, id est tabernaculo veteri, quod est exemplar coelestium, sicut responsum est Moysi, non cum inciperet, quia jam multa figuris expresserat, sed cum consummaret tabernaculum, quia cum per se non posset illud consummare, consuluit Dominum, qui et de figuris eum, sicut et de veritate, docuit. Vide, inquit Dominus, id est diligenter considera, et omnia tabernaculi necessaria facito ita, ut sequaris in omnibus exemplar coelestium, quod tibi ostensum est in monte Sina. Exemplar est, ad cujus similitudinem aliquid fit. Exemplum, similitudo quae inde trahitur. Et Dominus in monte Moysi veritatem ostendit, sed cum carnalis populus capere non posset, praecipit ut eam figuris imaginaretur, in quibus puerilis ille populus enutritus, quandoque veniret ad veritatem. Sicque res prius ostensa, dicitur exemplar figurarum juxta se factarum. Item figurae dicuntur exemplar veritatis, quae post impleta est in Ecclesia, sicut illae praesignavere, quia quidquid ibi fuit, vel coelestem vel praesentem Ecclesiam, vel sanctorum virtutes quae modo sunt, significavit, et huic exemplari coelestium, id est figuris verorum, deserviere umbratici sacerdotes Judaeorum. Quia vero illa fuere exemplar coelestium atque spiritualium, quae nunc in Ecclesia per Christum facta sunt, et fiunt, ideo non jam exemplar et umbra sunt necessaria. Sed non negligenter praetereundum, quod Moysi dicitur ostensum esse in monte exemplar coelestium. Nam quadraginta diebus in monte Sina perseverans cum Domino, vidit sublimem angelicae puritatis et immortalitatis vitam, ad cujus instar humanam in terra conversationem inquantum mortalibus imitari possibile fuit instituere jubebatur, ut cum exemplo eorum mutuae dilectioni in Deum, divinae laudationi, unanimi paci, sincerae castitati, caeterisque hujusmodi virtutibus in terra vacaremus, mereremur et in coelis esse consortes eorum. Exemplar ergo nobis Moyses angelicae conversationis, quam in monte contemplationis vidit, praeceptis legalibus ostendit, per quorum observantiam et ipsi de terra editi, ad consortium angelorum in coelis pervenire possimus. Exemplar idem nobis vitae perfectioris et beatae retributionis in figura tabernaculi et ministerii sacerdotalis et Levitici praebuit. Unde, sicut dictum est, angelica puritas ostensa Moysi, fuit exemplar figurarum, quas ipse in tabernaculi constructione formavit, et rursum illae figurae fuerunt exemplar ecclesiasticae religionis ac salvationis. Et ideo Christus qui veritas est, in figuris et umbra sacerdotium habere non potuit.
15.9.5
« Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est.»
15.9.6
Superius dixit, quia Jesus in terra, id est in terrenis ac legalibus victimis sacerdos esse non poterat. Et ita hoc esse res ipsa declarat, quia Dominus Jesus nunquam sub lege sacerdotium habuit. Sed nunc, id est tempore gratiae, in hac novissima aetate, sortitus est, id est non usurpatione praesumpsit, sed electione divinae gratiae accepit gratis a Deo Patre melius ministerium sacerdotii, quanto et lex ejus est melior veteri lege. Jam a sacerdotio et sacrificio transit Apostolus ad differentiam Testamentorum, ut ostendat quantum Veteri praecellat Novum. Ministerium quod nunc in fine legis sortitus Jesus est, tanto est melius et utilius ministerio veterum sacerdotum, quanto ipse est mediator melioris testamenti, id est novae legis, hoc est sicut vides testamentum, in quo ipse est mediator, ad vitam aeternam efficacius esse quam Vetus, ita videre potes ministerium ejus melius quam veterum sacerdotum, qui parum subditis suis proficiebant. Moyses fuit mediator Veteris Testamenti quod a Deo accipiens, hominibus tradidit, sicut ipse dixit:« Ego sequester et medius interfui.» Sed Dominus Jesus Novi Testamenti mediator est, quia dedit illud medius inter Deum et homines, reconciliando nos Patri. Quod Testamentum melius Veteri est, quoniam meliora praecepta dat, et auxilium gratiae qua compleantur, ministrat. Nam in Veteri concessum fuit propter Judaeorum imbecillitatem ut vir uxorem suam dimitteret, si displiceret illi, et inimicum suum odio haberet; in Novo autem nulla causa nisi propter fornicationem permittitur uxor dimitti, et inimicos nostros praecipimur diligere, et his qui nos oderunt, benefacere. Unde patet, quia Christus dedit Testamentum melius ac perfectius, et ad aeternam beatitudinem efficacius. Quod testamentum est sanctum, id est sancitum et confirmatum ut duret, et in quo est sancitum? in melioribus repromissionibus. Ideo enim ratum et firmum est magis quam vetus, quia meliora repromittit complentibus se. Nam in illo terrena promittuntur, in isto coelestia. Praecepta quidem utriusque Testamenti omnia fere eadem inveniuntur. Nam« non occides, non moechaberis, non furaberis, honora patrem et matrem,» et caetera hujusmodi, et nobis praeceptum est. Sacramenta vero non sunt eadem, nec promissa eadem. Praecepta idcirco sunt eadem, quia secundum haec Deo servire debemus. Sacramenta ideo non eadem, quia alia sacramenta dant salutem, alia salutem promittunt Sacramenta Novi Testamenti dant salutem. Sacramenta Veteris promiserunt Salvatorem. Promissa quoque non sunt eadem quia ibi terrena promittuntur, hic coelestia. Denique omnia quae Judaeis promissa sunt, ablata fuerunt. Ubi est enim regnum eorum? ubi templum? ubi unctio? ubi sacerdos? ubi jam apud illos propheta, ex quo venit qui per prophetas praedicabatur? In illa gente jam nihil horum est. Unde patet quia Vetus Testamentum secundum carnales observantias et terrenas promissiones jam nihil est.
15.9.7
Nam si illud prius a culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur. Vituperans enim eos, dicit:« Ecce dies venient, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel et super domum Judae, testamentum novum, non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem illos de terra Aegypti, quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus, quia hoc est testamentum quod disponam domui Israel post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas. Et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum. Et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum, quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem eorum, quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum jam non memorabor.»
15.9.8
Probat quod Testamentum Christi melius est Veteri. Nam illud prius non vacat a culpa, hoc vacat. Si enim vacasset a culpa, non daretur secundum. Sed datur. Et ita apparet illud fuisse imperfectum, hoc perfectum. Illud non vacavit a culpa, id est non fuit vacuum a peccato, quia non perfecte mundavit observatores suos. Nam quasi ipsam culpam habuit, dum praeciperet sine gratia, et praevaricatores faceret. Et dum timore poenae, non amore justitiae custodiretur, mentes eorum non justificavit. Sed et in opere quaedam criminalia concessit illis propter infirmitatem ipsorum venialia, velut uxorem dimittere cum displiceret, et si quis servum suum vel ancillam suam usque ad mortem verberaret, sic tamen, ut duobus aut tribus diebus superviveret innocens judicabitur. Non ergo vacavit a culpa, id est non reddidit inculpabiles observatores suos, nedum plene justificaret eos. Nam si omnino vacasset a culpa, ut nulla suis cultoribus culpa inesset, sed pleni justificati essent, non inquireretur locus, id est opportunitas secundi Testamenti. Et hoc dico, utique id est in rei veritate. Judaeis grave erat, ut ad destructionem Veteris inquireretur Novum, ideo possit Apostolus hanc affirmationem ad comprimendam eorum incredulitatem. Inquisivit autem Deus locum et tempus opportunum quo deberet dare secundum, quia sapienter omnia disponens antea paulatim per prius instruxit et educavit atque promovit, ut postea perfectum daret testamentum; secundi locus non inquireretur, id est non in omnibus quae praecesserunt quaereretur, quando posset competenter dari, nisi esset melius. Sed inquiritur. Nam Deus per Jeremiam vituperans eos qui legi deserviebant, id est vitium improperans eis, dicit: Ecce, id est in manifesto est, dies veniunt, id est paulatim propinquat tempus gratiae, in quo fideles illustrabuntur multiplici claritate. Et hoc, inquit propheta, non dico ex mea auctoritate, sed hoc dicit Dominus, cui non audetis contradicere. Ideo praemisit auctoritatem Domini, quia dicturus est de mutatione Veteris Testamenti, quod audire nolebant Judaei. Dominus dicit, quia dies veniunt, id est luminosum tempus gratiae, et in diebus illis ego consummabo, id est consummans ac perfectum faciens, dabo Testamentum Novum. Ita enim consummatum et perfectum erit in omnibus praeceptis et institutionibus suis, ut nihil reprehensionis habeat et omnem justitiae perfectionem contineat. Unde et summum erit, id est super omnes alias Scripturas, quia suos observatores ad culmen summae perfectionis provehet, et hoc appellatur Novum, aliud autem Vetus. Nam propter veteris hominis noxam, quae per litteram jubentem et minantem minime sanabatur, dicitur illud Testamentum Vetus; hoc autem Novum, propter novitatem spiritus quae hominem novum sanat a vitio vetustatis. Et hoc testamentum consummabo super domum Israel et super domum Juda, id est super Judaeos, qui post Salomonem divisi sunt in duo regna. Nam decem tribus quae habitaverunt in Samaria, dicebantur domus Israel, tribus autem Juda et Benjamin, domus Juda. Et super istos consummabo Testamentum Novum, ut dominetur eis et subditos habeat. Vel domus Israel et Juda, filii Abrahae sunt, de quibus ei dictum est,« quia in Isaac vocabitur tibi semen.» Non enim qui filii carnis, hi filii Dei, sed filii promissionis deputantur in semen. Haec est domus Israel et domus Juda, propter Christum qui venit ex tribu Juda, domus filiorum promissionis, id est non operum propriorum, sed beneficii Dei. Sed et nominum interpretatio congruit, quia Israel dicitur rectissimus Dei, vel vir videns Deum, Juda vero confessio, et domus Israel est familia perfectorum, qui sunt domus et habitaculum Dei, quia summam rectitudinem in operatione tenent, et Deum aliquatenus in contemplatione vident. Domus autem Juda, eorum est, qui confitendo peccata sua domum sui pectoris emundant, ut Dei fiat habitaculum. Et super omnes istos consummatum est Novum Testamentum, ut eos omnino subjectos haberet, et sensum ac perfectionem eorum transcenderet. Nullus enim tam perfectus est, qui in hoc Testamento non inveniat unde semper proficere possit quandiu vivit. Novum, inquit, testamentum illis dabo, et hoc faciam non secundum illud Testamentum quod feci cum patribus eorum, quia non sequar in eo ritum Veteris, ut carnalia praecipiam et terrena promittam. Ecce, quia prophetizatum est non perseveraturum illud Testamentum, sed futurum aliud Novum. Non tamen secundum spiritualem sensum, sed secundum carnalem praedicitur destruendum. Quia vero Deus spirituale testamentum fecerat Abrahae et Isaac et Jacob, ideo determinat: Quod feci, inquit, in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti, id est in tempore quo eis lucem meae cognitionis ostendens, apprehendi manum eorum deluto, per se surgere non valentium, sicut nutrix apprehendit manum parvuli, vel qui de fovea per manum attrahit aliquem sive secum ducit. Ideo sic apprehendi, ut educerem eos de terra Aegypti, id est de loco servitutis et afflictionis, unde per se exire nequibant. Totum illud tempus vocat unum diem, ex quo coepit illis in Aegypto per Moysen providere et saluti eorum consulere, quousque in terram promissionis eos introduxit. Jure enim totum illud temporis spatium nomine unius diei significat, quia semper illis apparuit, semper cum illis misericorditer egit. Et in parte illius diei legem illis inter caetera beneficia contulit, postquam de manu Pharaonis potenter eos liberaverat. Ideo, inquit, Novum Testamentum dabo, non juxta illud quod tunc dedi patribus eorum, quoniam ipsi non permanserunt, id est non per omnia manserunt in Testamento meo Veteri, quia, etsi carnaliter illud observaverunt timore poenae, non tamen spiritualiter intellexerunt, nec ex amore justitiae compleverunt. Vel non permanserunt, id est non perseveraverunt, quia fecerunt vitulum in Oreb, et post adoraverunt Beelphegor, ac deinde multis idolis servierunt. Et quia studiose legem meam non servaverunt, ego quoque vicem eis reddens, neglexi eos, id est protectionem et salutem eorum non curavi, sed pro nihilo vel minimo duxi. Nec indigemini, inquit, si dico neglectos, quia Dominus dicit. Dum dicit, quia non permanserunt in Testamento, etc., vituperat eos, sicut Apostolus praemiserat et ostendit quoniam prius testamentum non vacuit a culpa. Vitio enim eorum deputat, quod non permanserunt, ne lex culpanda videatur. Vere nunc dabo testamentum non juxta illud quod dedi patribus eorum, quia hoc est testamentum quod disponam, id est diversis gradibus ordinabo, ut alii in eo relinquant omnia et sequantur me, alii licite mundanis rebus utantur, alii continentes sint, alii conjugati, et unusquisque sui ordinis formam teneat, hoc disponam domui Israel, id est semini Abrahae, scilicet filiis promissionis, post dies illos, id est non nunc in tempore perfectionis horum hominum, sed post expletionem dierum illorum, qui apud me praescripti et praeordinati sunt. Et hoc dicit Dominus, id est ille qui omnipotens est, cujus voluntati nihil est impossibile, et cui omnia serviunt. Ita disponam hoc testamentum, scilicet dando leges meas, vel dabo leges meas, non in tabulis lapideis sicut prius, sed in mente eorum, ut ibi scribantur non atramento, sed Spiritu sancto, quatenus intelligentia et in bona voluntate animi depingantur. Quoniam illi ex amore justitiae et ex virtutum delectatione Testamentum meum complebunt, et voluntatem meam in omnibus intelligent, nec velamen habebunt super faciem cordis. Judaei vero ignoraverunt quae sibi injuncta fuerant, atque timore poenae et inviti semper legem servaverunt, et superscribam eas( scilicet leges) in corde eorum, id est ita ponam, ut quasi scriptae maneant ibi, nec possint inde auferri, sed in intelligentia et voluntate eorum perdurent, et quasi supersint et dominentur eis. Sed quae sunt istae leges ab ipso Deo scriptae in cordibus, nisi ipsa praesentia Spiritus sancti, qui est« digitus Dei,» quo praesente diffunditur charitas in cordibus nostris, quae plenitudo legis est et finis praecepti.» Nam quia Veteris Testamenti promissa terrena sunt et exteriora, nunc ipsius cordis bonum promittitur, mentis bonum, spiritus bonum, id est intelligibile bonum, cum dicitur, dabo leges meas in mente, etc. Unde significavit eos non forinsecus terrentem legem formidaturos, sed intrinsecus habentes, ipsam legis justitiam dilecturos. Deinde addidit et mercedem. Et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum: hoc est, quod alius propheta dicit:« Mihi autem adhaerere Deo bonum est.» Quid hoc bono melius, quid hac felicitate felicius, vivere Deo, vivere de Deo« apud quem est fons vitae, et in cujus lumine videbimus lumen,» ut in eo sit merces, in eo finis, in eo perfectio felicitatis? Unde continuo subjecit: Et non docebit unusquisque proximum, etc. Ibi enim non erit necesse ut alter doceat alterum, quia nullus ibi erit ignorans, sed omnes ipsum fontem scientiae Deum videbunt. Tunc enim non per speculum in aenigmate, sed facie ad faciem videbunt eum, sicuti est in ipsa pulchra specie substantiae suae, et in ipso omne bonum omnemque jucunditatem possidebunt. Ita ergo perfecte sapientes erunt tunc omnes, quod jam non docebit unusquisque proximum suum quem amat, et unusquisque fratrem suum, quem plus diligit, dicens ei. Cognosce Dominum. Quare non dicet alter alteri ut cognoscat Dominum? Quia nullus ignorabit eum, nec opus erit doctore, quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem eorum, id est nec major nec minor eorum ignorabit me. Minores et majores dicit, quia ibi unusquisque sanctorum juxta mensuram meriti sui major aut minor aestimabitur,« stella enim a stella differt in claritate.» Sive minores, tempore posteriores; majores autem, tempore priores intelligi voluit. Simul enim promissam Dei contemplationem accepturi sunt omnes, et ideo velut priores reperiuntur minores, quia minus dilati sunt, sicut in evangelico denario per similitudinem declaratur, quem prius acceperunt, qui posterius venerunt ad vineam. Unde nunc nequaquam dicitur a majore usque ad minorem; sed a minore usque ad majorem omnes scient me. Haec itaque differentia est Veteris ac Novi Testamenti, quod illud in lapide, hoc in corde scribitur; ibi merces terra est, hic visio Dei. Inter quem et homines nulla nisi peccata separant, quae non nisi per eamdem gratiam dimittuntur. Unde cum dixisset, quia omnes scient me a minore usque ad majorem eorum, mox addidit, quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum jam non memorabor. Quasi diceret: Vere cognoscent me manifesta visione, quia removebo parietem qui inter me et ipsos erat, et eos a facie mea separabat. Quia propitius ero inquitatibus eorum, id est per donum gratiae meae misericorditer dimittam eis omnia, quae inique, id est non aeque egerunt contra proximos, et peccatorum quae in seipsis sine proximorum offensione commiserunt, jam amplius memor non ero, quia nec improperabo haec illis, nec propter haec puniam illos, nec viliores habebo. Potest et in hac vita intelligi propitiatio ista, velut si dicat: Ideo ad tantam gloriam in futuro saeculo pervenient, et regna coelorum intrantes ad conspectum meae majestatis elevabuntur, quia dum hic adhuc vixerint, propitius ero iniquitatibus eorum, per Novi Testamenti gratiam delens illas; et peccatorum eorum, jam tunc post expiationes non memorabor.
15.9.9
« Dicendo autem novum, veteravit prius. Quod autem antiquatur et senescit, prope interitum est.»
15.9.10
Deus dixit quia consummabo super domum Israel Testamentum Novum. Sed dicendo Novum, id est in eo quod dixit novum, veteravit prius, id est Vetus esse docuit sic finiendum. Non enim dixit Novum, nisi respectu Veteris. Vel veteravit prius, id est Vetus factum est, et quadam senectute debilitatum, et hoc a tempore Jeremiae, quo Spiritus sanctus dixit Novum se daturum, prius veteravit. Sed quod antiquatur, id est quidquid antiquum jam incipit fieri in rebus inanimatis, et senescit, id est senectutem habere incipit in rebus animatis, prope interitum, id est modicum jam distat a morte. Antiquitas enim et senectus praenuntiant mortem. Quod videri potest in omnibus animatis et inanimatis. Nam cum antiquantur et senescunt, vicina sunt morti. Sed prius Testamentum jam antiquabatur, dum Jeremias in promissione gratiae nominaret aliud Novum, sicque jam prope interitum erat. Cum ergo Christus longo post tempore veniret, necesse fuit ut illud juxta carnales observantias interiret, quod tanto ante morti propinquabat.
15.10.1
IN EPISTOLAM AD HEBRAEOS. CAPUT IX.
15.10.1
« Habuit quidem et prius justificationes culturae, et Sanctum saeculare. Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra et mensa et propositio panum, quae dicitur Sancta. Post velamentum autem secundum tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum, aureum habens thuribulum et arcam testamenti, circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron quae fronduerat, et tabulae testamenti, superque eam erant cherubin gloriae obumbrantia propitiatorium, de quibus non est modo dicendum per singula. His vero ita compositis in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes. In secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offerret pro sua et populi ignorantia; hoc significante Spiritu sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum. Quae parabola est temporis instantis, juxta quam munera et hostiae offeruntur, quae non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem solummodo in cibis, et in potibus, et in variis baptismatibus et justitiis carnis, usque ad tempus correctionis impositis.»
15.10.2
Diximus quia prius testamentum veteravit et vetustate defecit, ut novum surgeret, in quo daretur perfecta justitia, quod et res ipsa indicat, nec potest negari. Nam et illud prius habuit quidem olim justificationes culturae, sed modo non habet; habuit et Sanctum saeculare, id est tabernaculum vel templum quo nunc caret. Unde manifestum est ipsum testamentum senio defecisse. Vel ita potest continuari. Novum Testamentum quod in corde scribitur, perfecte justificat. Sed et prius testamentum aliquam dedit justitiam, quia quondam habuit quidem et ipsum justificationes culturae, id est justificavit in aliquibus cultores suos, dum manus eorum a perpetratione peccati retraheret, et aliqua bona operari faceret, sed conscientiam intrinsecus nunquam justificare potuit. Et habuit sanctum, id est sanctuarium. Quod ideo sanctum dicebatur, quia ad honorem Dei consecratum erat. Sed fuit seculare, id est de rebus secularibus et transitoriis. Aurum enim et argentum, lapides pretiosi et ligna et caetera, de quibus factum est illud sanctuarium res sunt ad saeculum pertinentes, et cum saeculo transeuntes nullamque stabilitatem in se continentes, et haec omnia Vetus Testamentum habuit; sed nunc, sicut diximus, nihil horum habet. Nam dum dicitur: Habuit quidem, subintelligitur, sed nunc non habet, hoc enim innuit illud quidem. Nam et tabernaculo et templo caret, et justificare jam suos cultores non valet, sed magis a justitia repellere et peccatores facere. Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra et mensa, et propositio panum quae dicitur Sancta Nunc exponit illud sanctum saeculare. Vere prius testamentum habuit sanctum saeculare. Nam tabernaculum factum est primum, etc. Primum tabernaculum dicitur respectu secundi. Nam primum et secundum fecit Moyses, jubente et describente Domino, sed tamen utrumque fuit unum tabernaculum sed dividebatur velo quodam medio; habebat enim hoc tabernaculum triginta cubitos longitudinis, decem latitudinis, et decem altitudinis tectum habens aequale per totum, sicut in Aegypto et Palestina mos est aedificare domos. Sed in medio dependebat velum, quod sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividebantur, ita positum, ut viginti quidem cubiti longitudinis ad priorem domum, decem vero pertinerent ad secundam. Et ita quod nunc dicit Apostolus primum tabernaculum habebat viginti cubitos longitudinis et decem latitudinis, secundum vero decem cubitos longitudinis et decem latitudinis. In primo tabernaculo erat in parte australi candelabrum habens septem ramos, qui nunc ab Apostolo candelabra vocantur, et in parte septentrionali stabat mensa, super quam erant duodecim panes propositionis, et ante fores ipsius tabernaculi positum erat foris altare holocausti. Quod tabernaculum cum his quae in ipso erant, dicitur, sancta, id est tabernaculum illud et quae in eo erant, dicebantur Sancta, quia ad orationem et ad cultum Dei et laudem consecrata erant. Sed post velamentum, id est post velum quod in medio pendebat, erat secundum tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum, id est ipsum tabernaculum cum his quae in illo erant, vocabatur Sancta sanctorum, id est a Deo sancta, ut quae in primo tabernaculo erant, respectu eorum non viderentur sancta. Et illud secundum tabernaculum habebat aureum thuribulum, in quo summus pontifex adolebat incensum pro salute populi, habebat et arcam testamenti, id est quae continebat testamentum, id est decem praecepta legis, circumtectam auro, et ita quod ex omni parte, id est ab exteriori et interiori parte, quia non solum exterius sed et interius deaurata erat per omnia. In qua scilicet arca erat urna aurea habens manna, quoniam Aaron in tabernaculo posuisse legitur vas plenum manna, ut qui nascituri erant, possent nosse cibum, quo patres eorum quadraginta annis in deserto pasti fuerant; et in eadem arca erat virga Aaron quae fronduerat. Cum enim Aaron minus aestimaretur dignus sacerdotio, et nonnulli de aliis tribubus viderentur digniores, suscepit Moyses jubente Deo duodecim virgas a singulis tribubus, et posuit in tabernaculo. Et altero die regressus, invenit virgam Aaron in tribu Levi floruisse et fructum fecisse. Quo miraculo probatus est Aaron dignus sacerdotio, et reservata est diligenter illa virga in tabernaculo. Sed et duae tabulae Testamenti, in quibus decem praecepta legis digito Dei scripta erant, continebantur in illa arca, quoniam ipse Moyses eas ibi posuerat. Et super eam erant duo cherubim gloriae, id est gloriose decorata, obumbrantia, suis alis expansis propitiatorirum quod erat super eamdem arcam, id est quamdam auream tabulam tantae longitudinis ac latitudinis, quantae erat et arca. Super quam tabulam quae propitiatorium vocabatur, hinc et inde stabant illa duo cherubin ad ipsum propitiatorium inclinata, et sese invicem aspicientia. Quae tabula ideo propitiatorium dicebatur, quia de super eam Deus loquebatur Moysi vel pontifici propitius, et annuntians bonitatem suae voluntatis. De quibus omnibus non est modo in hac epistola dicendum per singula, quia prolixum esset disserere de singulis; et haec quae diximus, intentioni nostrae sufficiunt, quoniam per ista patebit quod et alia sint ad allegoriam accipienda nec in hoc tempore tenenda. Nonnullis autem visum est pro magnitudine sacramentorum, quod omne tempus vitae praesentis ad haec explananda idoneum neget Apostolus. Quod si verum est, quomodo nos tantilli haec exponere valebimus? Aliqua tamen de his breviter dicere tentemus. Primum tabernaculum atque secundum, Ecclesiam praesentem atque futuram signavit. Ipsa enim Ecclesia partim adhuc peregrinatur in terris, partim jam regnat in coelis. Pars ejus quae peregrinatur, figurata est, ut diximus, per primum tabernaculum; pars autem quae regnat, per secundum. Velum quod interpositum dividebat primum tabernaculum a secundo, coelum designavit, quod nos in terris laborantes adhuc sua interpositione separat a regno quiescentium sanctorum. Primum tabernaculum habebat, ut diximus, viginti cubitos longitudinis et decem latitudinis, rursumque decem altitudinis. Decem cubiti latitudinis, significant dilatationem operationis fidelium in praeceptis Dei, quae per Decalogum legis designari solent. Viginti cubiti longitudinis, perseverantiam ejusdem bonae operationis per auxilium geminae dilectionis; nam propter ipsam vivam dilectionem, quae sola bene operari facit, dupliciter denarius numerus, ut ad vicesimum perveniat, quia nemo sine charitate valet in observantia mandatorum Dei perseverare. Decem vero cubiti altitudinis, signaverunt exspectationem supernae beatitudinis, id est denarii quem accepisse leguntur, qui in vinea laboraverunt. In hoc tabernaculo erant candelabra aurea. Candelabra pluraliter ponit, quia, licet unum esset, habebat tamen brachia septem. Erat enim in medio ejus hastile, a quo procedebant brachia, tria a dextera parte, et tria a sinistra. Primum tabernaculum, ut diximus, praesens est Ecclesia, in qua militatur Deo, et sacrificium bonae actionis offertur, antequam veniatur ad coelum. In qua est candelabrum, id est Christus, fulgens lumine divinitatis in medio fidelium, qui et ipsi candelabra aurea sunt, quia sapientia lucent, quae per aurum designatur, et claritate bonorum operum. Ipse Christus est medius stipes, qui portat tria brachia a dextris et tria a sinistris, quia« ipse est vera vitis, ex qua procedunt fructuosi palmites.» Ipse est origo et concordia et caput omnium justorum, qui sibi sanctos Veteris ac Novi Testamenti hinc et inde facit adhaerere. Omnes enim ab hoc fundamento consurgunt, et a tanto principe ac medio bono et communi omnium lumine gubernantur. Nam tria brachia de sinistra parte tres viri sunt Noe, Daniel et Job, id est tres ordines fidelium in Veteri Testamento, scilicet rectorum: continentium et conjugatorum. Nam per Noe qui rexit in undis arcam figurati sunt rectores, per Danielem, cujus mira legitur abstinentia, abstinentes et continentes; per Job, qui uxorem et filios habuit, conjugati. Similiter et alia tria de parte dextera, sunt tres electi discipuli Petrus et Joannes et Jacobus, qui viderunt gloriam transfigurati in monte, id est tres ordines sanctorum, qui gloriam ejus in coelesti regno visuri sunt, hoc est rectorum, continentium et conjugatorum. Qui dextri, id est digniores sunt tempore gratiae quam illi qui ante gratiam fuerunt, et ideo sinistri, id est minus digni sunt. Petrus enim rectores Ecclesiae signavit, Joannes autem caelibes, et Jacobus reliquos, id est conjugiis utentes. Et hi omnes vel doctrina vel exemplis bonorum operum lucent, et caeteris lumen suum spargunt. Ima pars brachiorum de hastili procedentium, erat quasi calami aurei, post scyphi, inde sphaerulae, tandem in summitate quasi lilia. Calami sunt sancti, qui in humido fontis sapientiae divinae nutriti sunt, et concavi ad emittendum dulcem sonum in aures plurimorum, et resonantes laudem Dei, et dicentes:« Immisit in nos meum canticum novum, carmen Deo nostro.» Ipsi sunt scyphi, dum aliis vinum scientiae quo pleni sunt propinant ut eos spiritaliter inebrient, et desiderio supernae beatitudinis calefaciant; inde sphaerulae, id est rotundi et perfecti ac volubiles. Sphaera enim ex omni parte volvitur, quia mentes electorum nec ullis adversitatibus saeculi retineri, nec prosperitatibus possunt corrumpi, qui omnibus quae occurrunt, ad Deum per sancta desideria proficiscantur. Sicque tandem perveniunt ad lilia, id est ad supernam patriam, quae floribus vernat aeternis, hoc est animabus sanctis et omni amoenitate. Haec et hujusmodi sunt candelabra, quae nunc Apostolus in nostro tabernaculo designat esse. Erat et mensa de lignis Sethim facta, et auro purissimo inaurata, et super eam duodecim panes Deo propositi, qui erant de simila; et habebant super se thus lucidissimum, ac per singula Sabbata mutabantur, et erant Aaron et filiorum ejus ut comederent eos in loco sancto. Mensa de lignis Sethim facta Scriptura est divina, de fortibus sanctorum Patrum verbis actibusque compacta. Quae dum nobis quae sint aeternae beatitudinis gaudia, et quomodo ad haec perveniatur ostendit, cibum profecto nobis salutis ac vitae suggerit. Quae et inaurata est auro purissimo, quia sapientiae coelestis sensu clara refulget. Duodecim panes in ea, sunt duodecim apostoli et eorum vicarii. Qui recte vocantur panes propositionis, quia ut mentes fidelium alimonia verbi coelestis reficiant, in propatulo semper sunt parati. Et bene iidem panes non de qualibet farina, sed de simila fiebant, quia quicunque aliis verbum vitae ministrant, primo ipsos necesse est virtutum frugibus operam dare, quatenus ea quae praedicando admonent, etiam faciendo commendant. Quod autem super eos thus lucidissimum ponebatur virtutem purae orationis designat, qua idem doctores ministerium suae praedicationis, simul et devotionum operis Domino commendant. Qui bene per singula Sabbata mutabantur. Panes enim qui per sex dies operandi in mensa Dei manserant, Sabbato nobis mutantur, cum doctores quique sanctae Ecclesiae completo tempore sui sancti laboris, aeterna in coelis quiete remunerantur, et alios post se in idem opus laborandi in verbo, sub ejusdem spe retributionis relinquunt. Sicque fit ut mensa Dei, nunquam panis inops remaneat, sed veteribus sublatis, mox novi panes substituantur. Comedebat autem Aaron cum filiis suis panes qui de illa mensa fuerant sublati, quia summus pontifex noster Christus raptos de hac vita, suos electos in augmentum corporis sui, quod est in coelis, id est summae illius electorum multitudinis introducit. Mensa stabat in parte aquilonis, candelabrum autem in parte australi. Et per aquilonem frigus infidelitatis vel malitiae potest intelligi, per austrum vero fervor charitatis et sanctae devotionis. Congruum ergo fuit ut a parte aquilonis mensa staret, quia ne malitia tentationum a sinistra parte veniens nos imbecilles inveniat ac superet, necesse est ut pane coelestis doctrinae pascamur et confortemur. Si autem charitatis studio ferventes ad dexteram partem, id est ad virtutum exercitia transierimus, tunc candelabri luminibus illustrabimur, id est lucidissimis sanctorum exemplis et dictis illuminabimur, ut omnia, quae recte agenda sunt, videamus. Haec de primo tabernaculo breviter attigimus. Secundum vero tabernaculum supernam Jerusalem designans, habebat decem cubitos longitudinis, et decem latitudinis, et similiter decem altitudinis. Unde et Joannes in Apocalypsi de eadem coelesti Jerusalem dicit:« Civitas in quadro posita est. Longitudo ejus tanta est, quanta est latitudo;» habet enim tam in longum quam in latum, vel etiam in altum decem cubitos, id est evangelicum denarium perfectae beatitudinis, quia et in latitudine fraternae charitatis, et in longitudine vitae perennis, et in altitudine divinae contemplationis beatitudinem possidet. Et illa coelestis inhabitatio recte dicitur Sancta sanctorum, quia nihil ibi fit aut cogitatur, unde Deus offendatur, sed sola ibi quae Deo placent, aguntur. Tanta est enim illa beatitudo, ut nec possit nec velit ibi quisquam peccare. Inter duo tabernacula positum erat velum, quo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividebantur, quoniam sancta Ecclesia quae ex angelis et hominibus constans partim adhuc peregrinatur in infimis, partim jam in aeterna patria regnat in supernis, adhuc cives suos, dirimente velo coeli, habet ab invicem segregatos. In his Sanctis sanctorum est aureum thuribulum, id est pretiosa humanitas Christi immunis ab omni peccato, et perfectissimam sanctitatem habens, quae igne passionis impleta, suavissimum de se pro nobis emisit odorem Deo, et nunc ejusdem passionis assidua rememoratione semper interpellat pro nobis, et tale incensum offerre non cessat, quasi dicens:« Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo.» Idem mediator Dei et hominum, qui solus paternorum est conscius arcanorum, per arcam testamenti designatur. Nam et Novum Testamentum ipse per seipsum dedit, et Vetus quandiu voluit, clausum tenuit; et quando sibi placuit, intelligentiam ejus de arcano secretorum suorum edidit. Et haec arca est in Sanctis sanctorum, quia ipse Salvator« in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi,» post resurrectionem suam ascendit super omnes coelos, et sedet ad dexteram Patris. De constructione hujus arcae dictum est Moysi:« Arcam de lignis Sethim compingito, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos, latitudo cubitum et dimidium, altitudo cubitum similiter ac semissem, et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris.» Ligna Sethim dicuntur esse levis et imputribilis naturae, non multum a qualitate albae spinae distantia. Arca ergo de lignis Sethim facta est, quia corpus Dominicum ex membris constabat omni vitiorum labe carentibus. Et haec ligna sunt spinis simillima, quia etsi non in carne peccati, tamen in similitudine carnis peccati venit. Longitudo arcae, longanimis patientia ejusdem Redemptoris est, qua inter homines conversatus est. Quae duorum cubitorum fuit, propter doctrinam et operationem quibus ipse refulgebat. Semis, id est dimidius cubitus, qui superadditur, tarditatem humanae fragilitatis discipulorum insinuat, quae sublimia ejus dicta vel opera necdum( prout dignum erat) capere valebat, quam et ipse longanimiter ferebat. Latitudo arcae, amplitudo charitatis est, qua nos Christus dilexit. Quae in ipso capite nostro cubitum integrum habuit, quia perfecta fuit, et electos suos vivificare studuit, dicens:« Ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint.» Dimidius vero cubitus imperfectionem nostram designat, qui necdum in hac vita positi perfecte diligere Deum sufficimus, vel dilectionem quam erga nos habet comprehendere. Altitudo spes erat futurae sublimitatis, qua ipse vel seipsum post passionem glorificandum vel suos se glorificaturum esse praevidit. Habebat arca plenum cubitum in altitudine, quia Dominus etiam corruptibili adhuc conversans in carne, plenissime noverat quanta vel sibimetipsi, vel membris suis( quae nos sumus) esset gloria conservata in futuro. Habebat et dimidium cubitum altitudinis, quia nostrae quoque parvitatis devotionem libenter in suo corpore suscipit, qui pia quidem intentione futuram vitam diligimus. sed necdum perfecte quae sit ejus felicitas, capere valemus. Arca intus et foris auro mundissimo deaurata est, quia assumpta a Filio humana natura et intus virtute Spiritus sancti plena erat, et foris hominibus aperte Spiritus sancti opera praemonstrabat. Hoc est quod Apostolus eam asserit circumtectam ex omni parte auro, quia in cogitatione et sermone et opere ejusdem Redemptoris nostri, non nisi pura veritas et sapientia apparuit. Urna vero aurea in arca habens manna, anima est sancta in Christo, habens in se omnem plenitudinem divinitatis, qua pascuntur angeli, qua et patres vixerunt in deserto, sicut scriptum est:« Panem angelorum manducavit homo.» Virga Aaron quae excisa fronduerat, potestas est invicta sacerdotii illius, de qua dicit Propheta:« Virga aequitatis, virga regni tui.» Quae postquam ad tempus per mortem visa est, esse succisa, illucescente mane resurrectionis, vivacius refloruisse inventa est, ac perpetuo inviolabilis atque immarcescibilis permansura esse innotuit. Nam, sicut supra diximus, cum nec Aaron sacerdotium qui de tribu Levi fuerat despiceretur, nec digna tribus quae offerret holocausta, crederetur, duodecim virgae juxta duodecim tribus in tabernaculo poni praecepta sunt. Et ecce virga Levi viruit, et quid virtutis munere Aaron haberet, ostendit. Quo videlicet signo quid innuitur, nisi quod omnes qui usque ad finem mundi jacemus in morte, quasi virgae reliquae in ariditate remaneamus? Sed cunctis virgis in ariditate remanentibus, virga Levi ad florem rediit, quia corpus Domini, veri scilicet sacerdotis nostri, in mortis ariditate positum, in florem resurrectionis erupit. Quo flore Aaron recte sacerdos esse cognoscitur, quia hac resurrectionis gloria Redemptor noster, qui de tribu Levi ac Juda ortus est, intercessor pro nobis esse monstratur. Itaque virga Aaron, ut praemisimus, sacerdotalis potestas Christi est. Tabulae vero testamenti in arca omnem in Christo et scientiam paternorum secretorum et potentiam judiciorum designant. In tabulis namque testamenti et fides erat scripta aeternae divinitatis, quae mundum creasset ac regeret, et mandata quibus Deo servire oporteret, et discretio judicii qua ipse odientes se jure condemnaret, et diligentes se misericordia digna remuneraret. Sed, cum alia Scripturae dividae sententia nobis ad mentem reducitur, ex his Apostoli verbis quaestio valde gravis oritur. In tertio namque Regum volumine, dum Salomon templum dedicaret, refertur quod in arca non erat aliud nisi duae tabulae lapideae, quas posuerat in ea Moyses. Quomodo ergo verum est, esse vel fuisse in ea non solum tabulas, sed et urnam cum manna et virgam Aaron? Cum ego de re quosdam interrogassem qui videbantur periti, responderunt mihi post illa dedicationis tempora, virgam et urnam in arca fuisse positas, sed tamen nec Scripturarum sanctarum auctoritate, nec ullius historiae narratione valuerunt hoc astruere. Videtur tamen huic intellectui non inconvenienter opitulari, quod rex Josias in Paralipomenum reperitur dixisse Levitis:« Ponite arcam in sanctuario templi quod aedificavit Salomon filius David, rex Israel;» nequaquam enim eam ultra portabitis. Manifeste enim in his verbis significat, post templi dedicationem educta sit arca de sanctuario, et a Levitis et a sacerdotibus portata. Et tunc fortassis in eam sunt missae virga et urna. Nam in libris Moysi legimus eas in tabernaculo fuisse positas, non tamen in arca sicut tabulas. Ait enim Moyses in Deuteronomio:« Posui tabulas in quam feceram, quae hucusque ibi sunt, sicut praecepit mihi Dominus.» Et in Exodo ad Aaron:« Sume vas unum, et mitte tibi manna quantum potest capere gomor, et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras.» Et Dominus ad Moysen in libro Numerorum:« Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi.» Et fortasse quia juxta arcam in sanctuario positae erant virga et urna, idcirco dicit eas Apostolus in arca fuisse, locum pro loco ponens, sicut evangelista cum dicit:« Ambulabat Jesus in templo in porticu Salomonis.» Quod enim dixerat in templo, exposuit addendo, in porticu Salomonis, ostendens se porticum illam vocasse templum, quoniam adhaerebat templo. Sic et Apostolus locum, qui erat arcae contiguus, habens urnam et virgam, potuit eodem modo locutionis arcam nominare. Rursus, ordo beatorum spirituum, in quo Deus specialiter sedet, thronus appellatur, et tamen Psalmista precatur:« Qui sedes super cherubim, manifestare coram Ephraim, Benjamin et Manasse.» Dum enim in agminum distinctionibus ordo sanctorum cherubim jungitur thronis, sedere etiam super cherubim Deus ex vicini agminis aequalitate perhibetur. Sic et in arca potest dici fuisse propter loci vicinitatem, quod erat juxta arcam. Nam et nos frequenter hujusmodi locutionibus utimur, ut rem por alia re vicina, vel locum pro loco nominemus. Ita Apostolus locum arcae proximum, pro arca nunc posuisse non inconvenienter accipitur, quia et ad spiritalem sensum magis aspiciebat, intelligens per arcam Christum, in quo spiritaliter sunt, ut dictum est, tabulae Testamenti et virga Aaron et una cum manna. Hanc quaestionem qui melius poterit, solvat; qui vero melius eam solvere nequiverit, solutionem quae ex nostris duabus praemissis probabilior fuerit tenere non dedignetur. Super arcam autem erat propitiatorium, quod et oraculum, vocatur. Quod videlicet propitiatorium non aliud quam eumdem Salvatorem, sed specialius in eo viscera pietatis designat, de quo dicit Apostolus:« Quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius.» Nam et ideo superponitur, quia superexaltat misericordia judicium.» Unde et Psalmista:« Suavis, inquit, Dominus universis et miserationes ejus super omnia opera ejus.» De cherubim vero, propitiatorium obumbrantibus, dictum est Moysi:« Duos quoque cherubim aureos et productiles facies ex utraque parte oraculi. Cherub unus sit latere uno et alter in altero, utrumque latus propitiatorii tegant, expandentes alas et operientes oraculum respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quod dabo tibi. Inde praecipiam et loquar ad te, supra propitiatorium scilicet, ac de medio duorum cherubim qui erunt super arcam testimonii, cuncta quae mandabo per te filiis Israel.» Cherubim specialis ordo est angelicarum virtutum, sed tamen generaliter omnes sancti angeli nonnunquam, sicut et nunc designantur hoc nomine. Et quidem numero singulari cherub, plurali autem cherubim dicitur, et est nomen generis masculini. Sed graeca consuetudo neutri generis cherubim facit, m littera in n mutata. Unde nunc Apostolus dicit juxta Graecos, cherubin gloriae obumbrantia propitiatorium, non obumbrantes, cum apud Moysen legamus, duos cherubim aureos, non duo cherubim aurea. Interpretatur autem cherubim vel cherub scientiae multitudo, quia spiritus angelici tanto multipliciore scientia replentur, quanto purioribus radiis divinarum illustrationum assidue illuminantur. Qui sunt duo, ut consortium angelicae charitatis significent, quia charitas maxime inter duos habetur; aurei, quia virtutes angelorum summae claritatis gratia fulgent; productiles, quia beatitudo eorum in aeternum producitur, id est prolongatur, juxta quem productionis sensum et de regno Christi dicitur:« Illic producam cornu David.» Qui stant in utroque, quia per illorum ministeria prophetae praescierunt quae pastores postea per eosdem angelos facta cognoverunt; et ut utrumque latus propitiatorii tegunt, quia in utroque Testamento multa secretorum coelestium mortalibus occultantur, quae illi intelligunt. Quos cum aliis figuravit Moyses, ut in alto sedem habere angeli et quasi levi volatu ubique discurrere posse signentur, neque ullam habere tarditatem, quin confestim ubicunque voluerint adsint. Expandunt ergo alas et propitiatorium tegunt, quoniam angeli omnem suae naturae potentiam, quia in altis habitare, et cuncta supernae illius patriae loca levi ac laeto itinere penetrare meruerunt, in obsequium sui Conditoris afferunt. Ac velut propitiatorium contuentes obumbrant, id est honorant velando, quia totum quem habent statum perpetuae felicitatis, ejus gratiae deputant, a quo, ut nihil mali velle possent, acceperunt. Respiciuntque se mutuo versis vultibus in propitiatorium, quia in glorificatione divinae visionis sibimet alterutrum consonant. Sic autem sunt cherubim supra propitiatorium positi, quomodo civitas Christi, id est sancta Ecclesia super montem, id est super Jesum Christum esse constituta dicitur: non quod altior illo esse possit civitas sua, sed quod ejus subsidio sustentata proficiat. Supra propitiatorium ac de medio duorum cherubim Deus loqui consuevit, quia per Christum,« qui est propitiatio pro peccatis nostris,» et cui ante adventum et post adventum suum quasi hinc et inde semper assistunt angeli ad obsequium parati, Deus Pater humano generi voluntatem suam clementer manifestare dignatus est. Nam secundum humanitatem Christi Deus Pater super eum est, non secundum divinitatem ejus, in qua ipse est aequalis Patri. Ob hoc autem propitiatorium illud vocabatur oraculum, quia Deus ibi loquebatur. Haec erant intra Sancta sanctorum post illa quae in priori sanctuario erant, de quibus, inquit, non est modo dicendum ita prolixe, ut per singula quaeque noster sermo transeat disserendo. Vel in praesenti vita non est dicendum, id est non potest profunditas istorum mysteriorum aperiri per singula. De singulis quae ibi erant vel fiebant, non est nunc dicendum. His vero duobus tabernaculis ita( ut breviter indicavimus) compositis, id est copulatis, dicendum est quod in priori quidem tabernaculo semper, id est quotidie vel assidue introibant sacerdotes, consummantes, id est complentes officia sacrificiorum. Istae erant justificationes culturae, quas supra dixi habuisse Vetus Testamentum. In priori quidem omnes sacerdotes intrabant, quotiescunque volebant. In secundo autem solus pontifex intrabat, et hoc semel in anno, et non intrabat sine sanguine, sed secum portabat sanguinem, quae offerret pro sua et populi ignorantia, id est pro peccatis quae ignoranter egerunt tam ipse, quam populus. Quod autem in priore tabernaculo quotidie per annum introibant cum sacrificiis sacerdotes, significat quia in praesenti Ecclesia sancti Domino sine intermissione famulantes, quotidianos suae fragilitatis erratus, sine quibus esse in hac vita nullatenus possunt, quotidianis bonorum operum victimis, quotidianis lacrymarum suarum libaminibus, quasi veri sacerdotes expiant. Summus vero pontifex, qui semel in anno Sancta sanctorum cum sanguine victimarum ingrediebatur, Christum designavit, qui semel in plenitudine temporis oblatus pro peccatis nostris, ipse sacerdos et hostia per proprium sanguinem in ipsum coelum intravit, id est in vera Sancta sanctorum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis. Et pro sua, id est pro suorum praelatorum et universi populi sui ignorantia, offert intus sanguinem, qui foris effusus est, id est repraesentat in coelo Patri memoriam passionis, quam in hoc saeculo pertulit. Annus vero singulariter indicare potest omne tempus ab incarnatione ejusdem Salvatoris usque ad finem saeculi. De quo anno ipse per Isaiam dixit:« Ut praedicarem annum placabilem Domino.» Ignorantia autem quodlibet peccatum vocari potest, quia excaecat cor et errare facit hominem, dum peccati delectationem placere suadet. Quod vero singulis annis iterabatur ingressus pontificis in Sancta, significabat non venisse adhuc perfectionem. Solus intrabat pontifex, Spiritu sancto qui ita fieri instituit hoc significante, nondum esse tunc propalatam et apertam viam sanctorum, id est nondum esse patefactum hominibus iter, quo possent pervenire usque ad Sancta sanctorum, id est intrare secreta coelorum, quia nondum venerat Christus, qui viam istam credentibus propalaret, adhuc priore,( id est umbratilis) tabernaculo habente statum in carnalibus observantiis, id est ideo nondum erat patens hominibus ingressus aeternae beatitudinis, quoniam adhuc umbra veteris tabernaculi non cedebat, sed stabat et perdurabat, nec poterat veritas palam cunctis effulgere, nisi umbra removeretur. Christus enim prior ascendens aperuit nobis ingressum coeli, ut animae corporibus exutae possint illuc intrare. Prius tabernaculum non dicitur hoc loco respectu secundi, sicut supra, sed utrumque dicitur prius respectu Ecclesiae novae et Jerusalem supercoelestis, vel sicut pontifice Sancta sanctorum introeunte, populus simul ingredi non poterat, ita nos in coelum mortales Christum sequi non possumus, Spiritu sancto significante in hoc solius pontificis veteris ingressu nondum esse nostro tempore propalatam, id est in propatulo carne vestitis factam viam sanctorum, id est aditum regni coelestis, adhuc priore tabernaculo, id est praesenti, Ecclesia habente statum. Prius enim tabernaculum destruetur, et secundum permanebit, quia praesens Ecclesia secundum eam quam nunc habet conversationem, dissipabitur, sed superna Jerusalem in illa conversatione, quam in angelis habet, sine fine permanebit. Quandiu enim praesens Ecclesia, quae prius tabernaculum est, statum habet, coelum est inaccessibile corporibus nostris, sicut ante Salvatoris ascensionem fuit inaccessibile justorum animabus. Sed patienter exspectanda est nobis generalis resurrectio, qua cum corpore et anima licebit nobis intrare regni coelestis habitationem post praesentis Ecclesiae dissipationem, sicut animabus perfectorum licet post Redemptoris ascensionem. Quae parabola, id est quae mystica similitudo de duobus tabernaculis, et de his quae continebantur vel fiebant in illis, est temporis instantis, id est praesentis temporis; hoc est, omnia illa quae ibi facta sunt praesignaverunt ista quae in hoc tempore gratiae palam geruntur. Parabola enim dicitur repraesentatio rei gestae ad aliud significandum. Sicut omnia illa quae tunc fiebant repraesentantur nobis per Scripturam ad significationem eorum quae nostro tempore fiunt. Ex quibus patet, quia quod tunc pontificem in Sancta sanctorum populus sequi non poterat, signum fuit quod nos adhuc corporaliter in coelum sequi Christum non possimus. Juxta quam parabolam offeruntur, id est offerri jussa sunt munera, ut de frugibus; et hostiae, ut de animalibus, quae non possunt servientem facere perfectum juxta conscientiam; quia, etsi quis omnia exterius quae jussa fuerant, adimplesset, interius tamen perfecte legem adimplere non poterat. Quamvis enim lex diceret:« Non concupisces,» concupiscentiam tamen non abstulit, sed potius ipsa prohibitione homines ad concupiscentiam animavit. Et licet quis secundum carnem per illas hostias a peccato mundari videretur, in conscientia tamen per eas plene mundari non poterat. Multi tamen spiritales viri fuerunt etiam tunc, qui ex fide justificati, et auxilium gratiae habentes, spiritalis legis adimpletione Deo placuerunt.« Scimus enim quoniam lex spiritalis est.» Sed, quia carnaliter custodiebatur, non potuit perfectum in conscientia facere servientem solummodo in cibis et in potibus, et in variis baptismatibus, et justitiis carnis, usque ad tempus correctionis impositis, id est eum qui nihil spiritaliter ibi faciebat, sed solummodo secundum litterae superficiem in hoc serviebat legi, ut quosdam cibos vel potus velut immundos respueret, quosdam autem velut mundos eligeret, et varia baptismata, id est ablutiones diversas observaret, et justitias varias non spiritus, sed carnis, quia non animam, sed carnem justificabant, dum manus a perverso opere, linguam a blasphemia timore poenae comprimerent, non cor a mala voluntate mundarent. Et haec omnia, id est observatio differentiae ciborum et potuum, et frequentes corporum seu vestium ablutiones, et umbratiles carnis justificationes, et caetera hujusmodi fuerunt eis velut onus imposita, ad refrenandum transgressores, non ut semper existerent, sed usque ad tempus correctionis durarent, id est usque ad tempus gratiae, qua in melius corrigerentur et cessarent. Quoniam quod lex illa minus fecit, et in omnibus observantibus illam adimplere non potuit, gratia nova subintrans correxit, et omnem ejus impossibilitatem ad perfectionem adduxit, dum carnales ritus auferens, in spiritales observantias mutavit.
15.10.3
« Christus autem, assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est non hujus creationis, neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa.»
15.10.4
Solus pontifex in anno semel intrabat in secundum tabernaculum, quod Moyses exstruxerat; sed Christus in tabernaculum nobilius et aeternum intravit, ubi pontificis agit officium, assistens Deo ad interpellandum pro nobis, sicut Stephanus vidit eum pro se stantem ad dexteram Patris. Tunc enim interpellabat pro Stephano, et ita quodammodo pro singulis electorum astat Deo, dum pro ipsis intercedit. Nam et sedere et stare legitur, ut modo ejus potentia, modo misericordia describatur. Nam utique pro potestate regis vel judicis sedere dicitur, pro bonitate intercessoris stare suggeritur. Ipse dico, pontifex non carnalium et temporalium bonorum, sed spiritualium et aeternorum, id est futurorum, quia intercessione sua et oblatione sui ipsius, non temporalia, sed aeterna bona nobis impetrat, quae sic erunt praesentia, ut semper sint futura, id est nunquam deficientia. Vel futurorum bonorum est pontifex, id est praesentis justitiae et aeternae beatitudinis, quae tempore suo erant futura. Ipse ingressus est verum tabernaculum, id est coelum per amplius, id est perfecte et prorsus amplius, quia plures capit quam terrenum illud; et perfectius, quia ibi est perfecta justitia et beatitudo. Tabernaculum dico, non manu factum sicut illud quod fecit Moyses, id est non hujus creationis, cujus in eremo fuit illud quod fixit homo. Non est factum manu hominis, sed dextera Dei, nec de materia corruptibili compositum, ut illud quod de cortinis et pellibus et auro et argento Moyses fecit, sed mira soliditate et pulchritudine consummatum. Non intravit in tabernaculum illud angustum et imperfectum et manu hominis constructum, sed per amplius, id est per omnia majoris amplitudinis, et perfectius, id est majoris perfectionis et opifice summo fabricatum, neque per sanguinem hircorum aut vitulorum introivit in Sancta sanctorum, ut olim sub lege pontifex consueverat, sed per proprium sanguinem. Nihil enim mundum invenit in hominibus, quod offerret pro hominibus; et idcirco seipsum obtulit mundam victimam ipse sacerdos. Suum pium sanguinem pro nobis effusum intulit in Sancta sanctorum, id est in coelum; et hoc semel, id est non per singulos annos, ut Leviticus pontifex, sed tantum una vice. Quoniam oblatio sanguinis ejus adeo placuit Deo, ut non ultra sit opus repetitione, quia per humilitatem illius sacrificii deletum est quidquid primus homo commisit; et omnes pro quorum salute sanguinem suum fudit, ad omnem consummationem adduxit. Ideo non opus est iterari, quia perfectum est. Per sanguinem semel introivit in Sancta sanctorum, aeterna redemptione inventa; et hoc ideo, quia per illam oblationem semel factam inventa est omnium redemptio, quae non inveniri poterat in universo genere humano. Nam, cum omnes homines captivi tenerentur a diabolo, quid apud eos inveniri poterat, quod pro tot captivorum redemptione daretur? Sed Christus in sanguine suo redemptionem omnium invenit, non temporalem, sed aeternam, quia tantum fuit pretium quod dedit, ut aeternam redemptis libertatem redderet. Delevit enim tam originalia quam actualia peccata, et omnem justificationem exhibuit, ac regnum coelorum aperuit.
15.10.5
« Si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus, inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundavit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi?»
15.10.6
Vere sanguine suo semel oblato invenit redemptionem nostram, nec fuit opus repetitione talis oblationis. Nam sanguis ejus emundavit conscientiam nostram, ut nullius mali consensus jam conscii simus, quod est vere liberos esse. Quasi quis dicat: Per sanguinem Christi potest esse redemptio et liberatio spiritualis et aeterna. Nam, si sanguis umbratilium in lege sacrificiorum, sanctificabat eos in carne, id est purificabat carnem eorum et mundam reddebat, multo potentius sanguis Christi purgat et sanctificat animas nostras, ut perpetualiter mundae et liberae maneant. Et hoc est: Si enim sanguis hircorum, etc. Si enim umbra carnem purificat, quanto magis veritas animam sanctificat? Illae enim purgationes umbrae fuerunt purgationum, quae sub gratia fiunt; et animalia quorum sanguine fiebant emundationes, figuram Christi gesserunt. Sanguis hircorum et taurorum qui immolabantur, nonnunquam aspergebatur super eos qui mundandi erant, vel pro ipsis contra velum septies, ut sanctificari possent; et Christus, qui nos aspersione sui sanguinis mundavit, per hircos designabatur propter similitudinem carnis peccati, et quia pro peccato mundi oblatus est. Hircus enim pro peccato semper immolabatur, atque per tauros propter fortitudinem, quia cornibus virtutis ventilat inimicos. Sed multo evidentius praefigurabat eum vitula, quae comburebatur, ut cineres ejus aqua misti purgatio fierent hominum immundorum, de qua longum nimis est omnia dicere, sed aliqua breviter dicamus:« Praecipe, inquit, filiis Israel, ut adducant ad te vaccam rufam, aetatis integrae, in qua nulla sit macula, nec portaverit jugum, tradesque eam Eleazaro sacerdoti. Qui eductam extra castra immolabit in conspectu omnium, et intingens digitum in sanguine ejus, asperget contra fores tabernaculi septem vicibus, comburetque eam cunctis videntibus tam pelle et carnibus ejus, quam sanguine et fimo flammae traditis. Lignum quoque cedrinum, et hyssopum coccumque his tinctum sacerdos mittet in flammam quae vaccam vorat.» Vacca dicta est caro Christi sexu femineo, propter infirmitatem carnalem; rufa, id est sanguine passionis cruentata. Aetatis integrae, quia triginta annorum vel paulo amplius erat quando crucifixa est. In qua nulla erat macula iniquitatis, neque enim jugum portaverat peccati. Quod autem non Aaron pontifici, sed filio ejus Eleazaro tradi jussa est, significat non ad tempus quod tunc erat, sed ad posteros hujus sacerdotii passionem Domini perventuram, quorum nunc Eleazarus typum gerit. Qui eductum extra castra, id est extra civitatem immolaverunt, crucifigentes eum in conspectu omnium. Dehinc Eleazar significationem mutat, et veros Novi Testamenti sacerdotes, id est apostolos designat, dum intingens digitum sanguine vitulae, aspergit septies contra fores tabernaculi. Apostoli enim digito sanguinem septies contra ostium asperserunt, quia passionem Christi operibus commendantes, introitum fidei per septiformem gratiam Spiritus sancti populis praedicaverunt; et comburet, inquit, eam cunctis videntibus. Combustio, signum est resurrectionis. Natura quippe ignis est, ut in superna moveatur, et in eum convertitur quod comburitur. Combusta est ergo vacca cunctis videntibus, quia Christus resurrexit, et ejus resurrectionis gloriam cuncti per orbem fideles aspiciunt. Jam quod sequitur, tam pelle et carnibus ejus, quam sanguine et fimo flammae traditis, significat quod non solum substantia mortalis corporis Christi, quae commemoratione pellis et sanguinis et carnium intimata est, sed etiam contumelia et abjectio plebis, quae nomine fimi designatur convertentur in gloriam, quam combustionis flamma significat. Lignum vero cedrinum quod in altum extollitur, spes est quae debet in supernis firmiter habitare. Hyssopus, quia radicibus haeret in petra, fides est in Christo fundata. Coccus bis tinctus, ignea charitas est quae tingitur amore Dei et proximi, haec tria sacerdos, id est quilibet Christianus mittere debetur in resurrectionem Christi, tanquam in medium combustionis illius, ut cum Christo sit vita ejus abscondita in Deo. Colliget autem vir mundus cineres vaccae, et effundet eos extra castra in loco purissimo, ut sint multitudini filiorum Israel in custodiam et in aquam aspersionis, quia pro peccato vacca combusta est. Quid putamus esse cineres vaccae, nisi famam quae secuta est passionem resurrectionemque Christi? Nam et cinis erat, quia velut mortuus ab infidelibus contemnebatur; et tamen mundabat, quia et resurrexisse a fidelibus credebatur. Et quia haec fama apud eos maxime claruit, qui in caeteris gentibus erant, et non erant de consortio Judaeorum, ideo dictum est, quia colliget vir mundus cineres vaccae, mundus utique ab interfectione Christi, quae Judaeos maculaverat, et effundet in loco purissimo, id est in corde credentium mundissimo extra castra, id est extra celebrationem Judaicae consuetudinis, et ideo sic tractabuntur isti cineres, ut sint multitudini filiorum Israel, id est Christianorum, in custodiam mandatorum coelestium, et in aquam aspersionis, id est in lavacrum baptismatis. Nam aqua aspersionis, purificatio est. Ex his omnibus fiebat aqua aspersionis, unde mundabantur a contactu mortuorum, quod utique significat ab iniquitate hujus moribundae vel morticinae vitae.« Qui tetigerit, inquit, cadaver hominis, et propter hoc septem diebus fuerit immundus, aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo et sic mundabitur. Si die tertio aspersus non fuerit, septimo non poterit emundari.» Qui tetigerit cadaver hominis, id est qui malis operibus communicaverit, et propter hoc septem diebus, id est in anima et corpore fuerit immundus, aspergetur ex hac aqua. Septem videlicet dierum immunditia propter animam et corpus dicitur, quia homo in anima et corpore septenarium suscipit, dum illa tribus motibus, istud quatuor elementis consistit. Unde et per Amos dictum:« Super tribus sceleribus Israel, et super quatuor non convertam eum.» Aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo, et sic mundabitur, id est aqua baptismatis in fide Trinitatis et Spiritus sancti confirmatione. Si die tertio aspersus non fuerit, septimo non poterit emundari, id est si baptismo quod in fide Trinitatis fit, ablutus non fuerit, septiformem gratiam accipere non poterit. Describuntur et aliae multae species immunditiae, quae omnes aspersione hujus aquae illustrari jubentur. Sed ad epistolam revertamur, quia jam manifestum est quomodo vitula haec Christum praesignaverit. Nam sanguis hircorum et taurorum et cinis hujus vitulae aspersus sanctificabat, id est mundabat inquinatos aliqua immunditiarum, quas lex describit. Sanctificabat eos non ad emundationem animae, sed ad emundationem carnis, ut caro jam emundata judicaretur, et in consortium aliorum, qui sic emundatus erat, reciperetur. Et si hoc sanguis vel cinis animalium in carne poterat, quanto magis sanguis Christi potest in anima nostra munditiam et sanctificationem operari? Unde et in lege de eo sub figura carnalium victimarum dictum est:« Anima carnis in sanguine est, et ego dedi illum vobis, ut super altare meum expietis pro animabus vestris, et sanguis pro animae piaculo sit.» Itaque sanguis Christi, secundum quod lex prophetaverat et decreverat, emundavit conscientiam nostram, id est ex toto mundavit animam nostram, ut jam non esset sibi conscia alicujus peccati vel consensus illiciti. Emundavit eam ab operibus mortuis, id est a reatu peccatorum quae feceramus, quibus ipsa fuerat inquinata. Opera enim peccati sunt mortua, id est vita justitiae prorsus carentia. Quae qui tangit, inquinatur; sicut ille qui tangebat mortuum, inquinabatur; nec intrat in coelum, sicut nec ille in templum. A talibus mortuis emundavit cor nostrum Christus, ut nec consensus inquinamentum remaneret in nobis, et emundavit nos ad serviendum, id est ut serviremus Deo viventi, cui servire non potest, qui mortuis operibus, id est peccatis servit.« Omnis enim qui facit peccatum, servus est peccati,» et« Nemo potest duobus dominis servire.» Sed Christus duo fecit, et a peccatis nos mundavit, et restituta libertate arbitrii, servire fecit Deo, qui vere vivit, et vitam veram sibi servientibus tribuit. Nec mirum si sanguis Christi tanta operatur, qui non brutorum animalium victimas, sed semetipsum obtulit Deo pro nobis immaculatum, quia nec originalis nec actualis maculae quidquam habuit, et hoc factum est, per Spiritum sanctum, qui carnem ejus sine semine creavit in utero virginis, et immunem a peccato semper eum servavit. Vel per Spiritum sanctum obtulit se, quia Spiritus sanctus hoc illi suasit.
15.10.7
« Et ideo Novi Testamenti mediator est, ut morte intercedente, in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub priore testamento repromissionem accipiant, qui vocati sunt, aeternae haereditatis.»
15.10.8
Dico quia obtulit se Deo pro nobis, et ideo est ipse Mediator Novi Testamenti, id est medius inter Deum et homines in datione novae legis, melius quam Moyses fuerat in datione Veteris. Discordia videlicet facta fuerat inter nos et Deum, et idcirco regni ejus haeredes fieri non poteramus, quia nec quomodo ad pacem ejus reverti nos oporteret, noveramus. Propter quod iste nobis mediator per Dei misericordiam datus est, qui nos Deo reconciliaret, et ejus voluntatem nobis interpretaretur, ut sciremus quid ipse nos operari vellet; et amici effecti, haereditatem regni ejus per Novum Testamentum assequeremur, sicut Judaei per Vetus Testamentum adepti sunt haereditatem terrae Chanaan. Et hoc est, ipse mediator Novi Testamenti, ut qui vocati sunt, id est ab aeterno divinitus electi, de quibus alibi dicitur:« Beati qui ad coenam nuptiarum Agni vocati sunt,» accipiant per illud Testamentum repromissionem aeternae haereditatis, id est in haereditatem consequantur aeternam beatitudinem, quae multoties illis est in Scripturis promissa; et hoc fiat morte ejus intercedente inter testamentum et haereditatem. Ideo videlicet dedit illis Testamentum Novum, ut cum mors sua intercederet, acciperent haereditatem qui Novum Testamentum habebant, sicut in omnibus testamentis est consuetum. Quicunque enim paterfamilias haeredi suo testamentum faciat, nihil prodest illi cui factum est, nisi prius moriatur qui fecit. Testamentum vocamus hic, scriptum quod alicui fit de obtinenda post mortem alicujus haereditate. Et fit aliquando simpliciter, aliquando cum conditione, ut si quis dicat: Hoc fac, et habebis post me haereditatem meam; quod si non feceris, non habebis eam. Scriptumque de hac conventione illi relinquat, sicut et Christus de haereditate perennis vitae nobis testamentum conditione fecit, dicens:« Si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum.» Ac deinde mortem suam interposuit, ut nos per observantiam sermonis ejus ad haereditatem vitae aeternae perveniremus. Morte, inquit, intercedente in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub priore testamento, id est ad hoc mors ejus interveniret, ut suos redimeret ab illis praevaricationibus, quas operabantur dum adhuc essent sub veteri lege, quae deprimebat eos in servitute timoris, non relaxabat in libertate charitatis; et ideo non sanctificabat eos, sed magis praevaricatores faciebat. Sub testamento enim ideo dicit, quia quasi onus quoddam grave erat eis lex. De peccatis gentilium, quae similiter sanguine Christi deleta sunt facet, qui Hebraeis loquitur, quia se per legem putabant justificatos; et ostendit eos nunquam sub lege sine praevaricationibus vixisse; ideoque necesse fuit ut et ipsi morte Christi redimerentur a reatu praevaricationum suarum, quatenus digni possent fieri aeterna haereditate.
15.10.9
« Ubi enim testamentum, mors necesse est intercedat testatoris. Testamentum enim in mortuis confirmatum est. Alioqui nondum valet, dum vivit qui testatus est. Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est.»
15.10.10
Dixi quia est mediator Novi Testamenti, ut morte ejus intercedente, perveniremus ad possessionem haereditatis, quae in Testamento scripta est; et necesse fuit ut mors ejus intercederet, si ad haereditatem perventuri eramus. Nam ita fit in omnibus testamentis. Ubicunque enim fit testamentum, necesse est ut mors testatoris intercedat, id est ut prius moriatur ille qui testamentum fecit, quam ille qui in testamento designatus est haeres habere possit haereditatem. Nunquam enim aliter potest illam consequi. Et quia in omni testamento id necesse est, ideo testator noster qui nobis testamentum fecerat, in quo vitae aeternae haeredes fore nos instituerat, interposuit mortem suam, ut sine obstaculo perveniremus ad haereditatem possidendam, neque aliter pertingere possemus ad illam. Et vere in omni testamento necesse est mortem testatoris intercedere. Nam testamentum omne est confirmatum, ut possit esse ratum, in mortuis, id est in morte testatoris. Secundum leges saeculi loquitur Apostolus, in quibus est decretum, ut vivente testatore non sit ratum, sed ab ejus morte firmitudinem accipiat, ut ulterius non mutetur. Alioqui, id est nisi mors testatoris intervenerit, nondum valet, id est nondum firmum est ipsum testamentum, dum, id est quandiu vivit qui testatus est, dum enim vivit potest illud( si voluerit) mutare, ut eum quem scripserat haeredem, auferat et alium subscribat. Sed in morte ejus ita confirmatur, ut amplius mutari nequeat, sed haeredes qui descripti sunt haereditatem accipiant. Sic et testamentum Christi in morte ejus est confirmatum, ut quos ipse in eo praesignavit haeredes, absque immutatione accipiant haereditatem. Non enim alii, sed illi soli,« quorum nomina sunt in libro vitae,» consequenter illam haereditatem. Dixi quia omne testamentum morte confirmatur, unde id est quia mors omne testamentum confirmat, nec primum quidem testamentum est dedicatum sine sanguine, sed in ejus dedicatione, id est quando a filiis Israel in auctoritatem est receptum, immolata sunt animalia, quorum sanguine est confirmatum, ad significationem Novi Testamenti, quod Christi sanguine dedicatum est, et hoc est: Nec primum quidem, subaudi, sicut nec secundum, est dedicatum absque sanguine. Debuit enim morte confirmari, ut esset ratum et auctorabile.
15.10.11
« Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hyssopo, ipsum quoque librum et omnem populum aspersit, dicens: Hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus. Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit, et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur, et sine sanguinis effusione non fit remissio.»
15.10.12
Vere et primum testamentum est sanguine dedicatum. Nam lecto a Moyse omni mandato legis, ut nihil esset in lege quod careret auctoritate, sed omnia ejus mandata dedicarentur, et authentica fierent in sanguine universo populo, qui et totus sanguine mundatus est, postquam Moyses in auribus plebis omnia legis mandata perlegit, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hyssopo, scilicet miscens sanguinem et aquam, et faciens de lana et hyssopo aspersorium, non solum caetera, sed ipsum quoque librum legis et omnem populum illo sanguine aspersit, et ut illi cum majori devotione susciperent, dixit: Hic sanguis est testamenti, quod per me Deus mandavit ad vos. Quasi non frustra vos aspergo, quia hic sanguis quo vos purifico, est confirmator testamenti quod mandavit mihi Deus ad vos deferre. Nec solummodo librum et populum, sed etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii, id est quae ad ministrandum in eo facta fuerant, similiter ut populum aspersit sanguine. Omnia enim illa vasa Moyses sanguine mundavit, et idonea ad ministrandum Deo per aspersionem sanguinis effecit, sicut et populum et reliqua sanguine mundaverat. Et inde sumpto postmodum exemplo et auctoritate illius, omnia pene mundantur per sacerdotes in sanguine secundum legem, id est secundum quod lex praecipit et Moyses instituit, et sine sanguinis effusione non fit remissio, quia sine sacrificio nullum in lege peccatum remittitur. Non tamen dicit Apostolus, quod sanguine brutorum animalium remitterentur hominibus peccata; sed significat quia nec illis qui sub lege erant, remissa sunt nisi sanguine Christi. Quod autem Moyses prius legem docuit, ac deinde librum et populum sanguine aspersit, praesignavit quia Christus primo praedicaturus erat, ac deinde praedicationem suam plebemque credentium sanguine suo erat aspersurus. Liber enim Novi Testamenti aspersus est sanguine Christi, cujus passionem evidentius et frequentius memorat, et cujus morte confirmatus est, ut in auctoritate habeatur, et quae in eo scripta sunt, sine immutatione compleantur, ut quia pro nobis Christus mortuus est, praecepta ejus diligamus, qui ad gratiam, qua haec complere possumus, nobis per mortem impetravit. Quod universus populus est aspersus, declaravit, quia omnes qui de populo Dei sunt, redemptionem et sanctificationem habent in sanguine Christi, quem sanguis hircorum et vitulorum praesignavit. Christus videlicet per figuram vitulus est, propter virtutem crucis, cujus cornibus impios ventilavit. Vitulus tamen, non bos, quia nil vetustatis habuit, sed novitatem gratiae nobis attulit. Ipse quoque dictus est hircus propter similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum, ibique sanguis vitulorum et hircorum, sanguinem Christi, sicut diximus, praefiguravit. Aqua mista est sanguine, quia ex latere Christi non solum sanguis, sed et aqua exivit, unde et mos est, aquam in sancto calice misceri vino, quod in missa consecrandum est. Quod et ad baptismi sacramentum referri potest, quia baptismus noster, qui per Rubrum mare praefiguratus est, ruber sanguine Christi. Ideo Moyses sanguinem et aquam miscuit. Qui et lana coccinea sanguinem illum et aquam aspersit, quia Christus mirabili charitate sanguinem et aquam, quibus nos sanctificaret, de latere suo produxit. Color enim coccineus, ruborem ardentissimae charitatis qua Christus nos dilexit, insinuat. Lana quoque calida est, et vestis, qua frigus repellatur, potest ex ea fieri. Unde et nos charitatem Christi quasi lanam calidam debemus assumere, et indumentum justitiae nobis ex ea facere, quo circumdemur et adornemur in omnibus dictis et operibus nostris, et a frigore totius malitiae defendamur. Hyssopus autem herba humilis et expellens tumorem pulmonis, humilitatem Christi designat, qua misericorditer« humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem.» Hac enim aspersit super nos pium sanguinem suum. Quam et nos imitari pro modulo nostro debemus, ne in vacuum recepisse hujus gratiam aspersionis inveniamur. Quid enim prodest nobis sanguis ejus nisi tumorem superbiae prorsus a nobis expellamus? Librum et populum Moyses aspersit, dicens: Hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus. Sic et Christus novam legem et universum mundum sanguine suo mox aspersurus, dixit in coena discipulis suis:« Hic est sanguis meus Novi Testamenti, qui pro multis effundetur.» Ecce quam concorditer utrumque sibi testamentum consonat. Ecce quam proprie praedicit, Moyses verba quibus Salvator utitur in coena. Etiam tabernaculum, id est Ecclesiam fidelium, de quibus dixit Deus,« quoniam inhabitabo in illis et inambulabo.» et omnia vasa ministerii, id est omnes sanctos qui altari deserviunt, ut diacones, presbyteri, episcopi, et qui sacratos cibos sanctae praedicationis ministrant in Ecclesia sanguine similiter aspersit. quia et omnem simul Ecclesiam, et omnes sanctiores sicut et populares, Christus suo sanguine mundavit et consecravit. Et secundum legem pene omnia mundantur sanguine, ut appareant omnia sanguine Christi debere mundari. Pene omnia dixit, quia quaedam vasa lavabantur aqua tantum, ut mundarentur; et homines a quibusdam contagiis, ut a contactu mortuorum, purificabantur aqua aspersionis, nec indigebant sanguine ad sui emundationem. Sed in Evangelio nihil prorsus mundatur sine sanguine Christi. Et hoc quoque servatur in lege, quod sine sanguinis effusione in aliquo sacrificio facta, non sit ulla peccati remissio, per quod ostenditur, quia nisi passione Christi nullum omnino potest remitti peccatum.
15.10.13
« Necesse est ergo exemplaria quidem coelestium his mundari, ipsa autem coelestia melioribus hostiis quam istis.»
15.10.14
Quandoquidem Moyses ita fecit, et lex ita praecepit, ergo necesse est exemplaria quidem coelestium, id est tabernaculum et vasa ejus, etc., quae fuere figurae coelestium, id est praesignavere Ecclesiam quae dicere potest:« Nostra conversatio in coelis est,» mundari his supradictis, id est sanguine vitulorum et hircorum, et aqua cum lana et hyssopo. Exemplaria quidem coelestium talibus sacrificiis debuere mundari, sed ipsa coelestia, id est homines ad coelum jam pertinentes, quos umbrae veteres figuravere, necesse est mundari melioribus hostiis quam istis, id est quam sanguine vitulorum et caeteris. Neque enim justum fuit, ut rationalibus hominibus brutorum animalium victimae caederentur. Cum ergo bruta animalia pro rationali animali, id est pro homine dignae victimae non fuerint, requirendus erat homo qui pro hominibus offerri debuisset, ut pro rationali peccante, rationalis hostia mactaretur, et deleret culpam protoparentis. Sed quid, quod homo sine peccato inveniri non poterat? Et oblata pro nobis hostia quando nos a peccato mundare potuisset, si ipsa peccati contagio non careret? Inquinata quippe, inquinatos non mundaret. Ergo ut rationalis esset hostia, homo fuerat offerendus, ut vero a peccatis mundaret hominem, homo, et sine peccato. Sed quis esset homo sine peccato, si ex peccati commistione descenderet? proinde venit propter nos in uterum virginis Filius Dei. Ibi, pro nobis factus homo sine peccato, fecit pro nobis sacrificium corpus suum, exhibuit pro peccatoribus victimam sine peccato, quae et humanitate mori, et justitia mundare potuisset. Hoc est, inquam, quod nunc coelestia, id est homines, coelestium virtutum futuri consortes, dicuntur melioribus hostiis debuisse mundari, id est humanitate Christi, quae plurium hostiarum nomine designatur in hoc loco, quia per omnes supradictas est figurata, et plura fecit quam omnes illae.
15.10.15
« Non enim in manufacta sancta Jesus introivit exemplaria verorum, sed in ipsum coelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis. Neque ut saepe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno. Alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi. Nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit. Et quemadmodum statutum est huminibus semel mori, post hoc autem judicium, sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata, secundo sine peccato apparebit exspectantibus se in salutem.»
15.10.16
Utrumque probat, et quod coelestia per hostias sint mundata, et quod per meliores hostias, quae sunt una hostia, id est Christus. Quasi dicat: Verus Christus mundavit coelestia, id est homines suo sanguine mundans, fecit coelestes coelestium participes. Nam ipse Jesus, id est salvator noster, qui est vera hostia, omnibus hostiis praecedentibus significata, non introivit in sancta quae manu hominum essent facta, quoniam illa fuerunt exemplaria verorum sanctorum, qui sunt in coelo, sed in ipsum coelum, quod significabatur per secundum tabernaculum. Manufacta sancta erant exemplaria, id est figurae et umbrae verorum sanctorum, quae sunt in coelo, et idcirco verus sacerdos, Jesus non in umbratilia, sed in vera intrare debuit. Intrasset quidem in manufacta sancta, si ea vellet mundare, id est si ea vellet ita sanctificare, ut in ea intrantes reciperent ab eis mundationem a peccatis. Sed non intrando in ea, designat quia jam nullus ibi munditiam animae consequi poterit. Ideo contempsit ea, et non sanctificavit quia sunt, ut dictum est, exemplaria et similitudines verorum non ipsa sunt vera. Sed intravit in coelum, coelum dico ipsum, id est per illa significatum. Sed cur Jesus, id est qui salutem nobis in omnibus factis suis quaerebat, coelum intraret, nisi illo ascensu omnes ad hoc vellet mundari, ut fierent coelestes, quatenus in eis quasi in coelestibus habitaret, qui ad haec ascendit, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis, id est interpellet solus pro salute omnium nostrum, sicut olim pontifex in Sanctis sanctorum solus orabat pro omnibus. Nunc facit hoc, dum non videmus eum. Vel nunc, id est in plenitudine temporis gratiae post consummationem operum quae gessit conversans inter homines, apparet vultui, id est praesentiae et benevolentiae Dei Patris, intercedens apud cum pro nobis, ostendendo cicatrices vulnerum quae pro nostra redemptione pertulit; et quantum pro nostra salute laboravit, perpetualiter repraesentando. Mira enim et ineffabili nobis ordine cum, qui nihil unquam potest oblivisci, qui semper misereri paratus est, absque intermissione dominus Jesus admonet, quam congrue hominibus misereri debeat, quorum particeps vere et doloris, ac passionis idem ipse Dei Filius effectus sit, et pro quibus ipse confligens, mortis imperium moriendo prostravit. Sic enim saepe intercedit pro nobis. Neque ita hoc facit, ut saepe offerat semetipsum in ara crucis, et saepe patiatur, quia sufficienter omnibus semel oblatus est, nec opus est repetitione. Unde patet quia dignior et efficacior sit ejus hostia omnibus aliis, quia illae saepe intraverunt sine consummatione, haec semel oblata, ad patriam reducit. Non ad hoc intravit in coelum, ut seipsum saepe offerat effusione proprii sanguinis, quemadmodum illa necessitate qua legalis pontifex intrat in Sancta sanctorum, per singulos annos, id agendo, quia consummationem et perfectionem operari non valet; et hoc facit non in proprio, sed alieno sanguine, et hic per singulos annos, Christus autem non saepe, sed semel; hic in alieno sanguine, Christus in proprio: hic protinus egreditur de sanctis, Christus perpetualiter in Sanctis sanctorum assistit vultui Dei semper interpellans pro nobis. Non ergo ita intravit sicut ille pontifex, ut post exiret et postea reverteretur, hostiam suae passionis offerens, ut ille sanguinem brutorum animalium: sed semel sanguinem proprium obtulit, et coelum penetravit. Alioquin, id est si aliter faceret, si saepe se offerret, tunc oporteret eum frequenter pati incipiendo ab origine mundi, ut per singulas generationes pateretur, redimendo suos in unaquaque generatione. Nam, si saepe seipsum in ara crucis offerret, ideo faceret quoniam ad redemptionem omnium minime sufficiens esset. Et cum illos, quos in carne viventes invenit, redemisset, rursus oporteret eum mori ad redemptionem aliorum, qui post nascerentur: sicque per singulas generationes esset necesse fieri. Et quoniam Abel et Noe et Abraham et Job et David, caeterique justi et ad vitam praedestinati, eodem modo fuerunt redimendi, quo et illi, quos in carne apparens justificavit, et eadem necessitas et causa praecessit in illis, quae secuta est in istis; ideo, cum redimere omnes voluisset, et non nisi suos contemporaneos redimere posset, a primo justo, id est a temporale Abel incoepisse pati debuisset, quod esset magnum inconveniens. Ergo non saepe, sed potius semel in ara crucis oblatus est. Quod nunc constat, quia per praedictum inconveniens est ostensum. Vel ita: Non frequenter passus est ab origine mundi, sed nunc semel in consummatione saeculorum. Si semel oblatus non sufficeret omnium in se credentium peccata exhaurire, oporteret eum pati saepius ab origine mundi. Quod ne fieret, semel passus est in consummatione saeculorum, id est in ultima aetate mundi, in qua sunt omnia consummata et adimpleta, quae in saeculis transactis imperfecta fuere, et ideo non opus fuit ut inciperet pati ab origine mundi. Nam, si toties pateretur, esset miserabilior omnibus hominibus. Non coepit ab initio pati, sed nunc in consummatione saeculorum apparuit in Sanctis sanctorum vultui Patris, semel ingressus illuc per hostiam suam una vice mactatam ad destitutionem peccati, id est ad hoc, ut deorsum statueret peccatum, ne jam super nos, sed subter nos esset, id est ne jam dominaretur nobis, sed nos conculcaremus illud. Quod nulla alia hostia facere potuit. Et quia ejus hostia semel oblata, regnum peccati subvertit, nec jam per consensum vel operationem praevalet super nos peccatum, non necesse fuit ut iterum offerretur. Dixi quia semel apparuit Deo per hostiam suam, ingrediens Sancta sanctorum. Et ob hoc passus est semel, quoniam hanc potestatem in omnes possidet natura, ut semel moriantur. Et quemadmodum, id est qua necessitate et naturali conditione statutum est omnibus hominibus semel mori, id est ut semel moriantur, sed post hoc, id est post mortem restat eis judicium, in quo secundum hoc quod egere, recipiant, id est non iterum restat ut surgant, et iterum moriantur, sed tantum ut veniant ad judicium, recepturi praemia, vel tormenta, sic, id est eadem necessitate et immutabili jure naturae et Christus, utpote verus homo, semel et non amplius in ara crucis oblatus est, et post faciet judicium: hoc est, sicut hominibus post mortem nihil restat ex necessitate nisi ut judicentur, ita Christo post mortem nil restat, nisi ut judicet. Nam, si post resurrectionem suam iterum mori posset, non haberet in se naturam caeterorum hominum. Et ita nihil nobis prodesset, cum verus homo non esset. Sed, ut verus homo probaretur, sicut semel ex matre virgine natus est, ita semel in cruce moriens oblatus est Patri sacrificium, ad exhaurienda, id est prorsus auferenda, et annullanda peccata, non dico omnium, quia non omnes credunt: sed multorum, id est eorum qui ad vitam praedestinati sunt, quod aliae non sufficiebant hostiae, quia, etsi aliquo modo minuebant ea, non tamen exhauriebant; hoc est, semel venit, et eo adventu omnia peccata suorum exhausit, secundo autem adventu apparebit non ut iterum patiatur, sed ut judicet. Apparebit enim sine peccato, id est sine hostia, pro peccato, quia tunc non offert hostiam pro peccatis, sed damnabit perseverantes in peccatis. Consuetudo enim legis est, ut sacrificium quod, pro peccatis offertur, appelletur peccatum. Et secundum illam consuetudinem peccatum appellat Apostolus, quia loquitur Hebraeis, quibus hujusmodi nomina per notitiam legis fuerant usitata. Quasi dicat: Estote timidi, quia jam amplius non immolabitur pro vobis. Tunc enim non erit hostia, sed justitia in remunerando vel damnando, apparebit exspectantibus se, id est illis qui propter conscientiam boni sui meriti cum quadam securitate exspectabunt adventum ejus, vel qui modo longanimiter exspectant eum perseverantes usque in finem cum patientia in bonis operibus, et intuitum cordis ad ejus adventum erigentes. Apparebit eis in salutem, quia visio ejus salus eorum erit perpetua, ut jam nec corporis nec animae quidquam mali sentiant, sed in ejus aspectu sine fine gaudeant.
15.11.1
IN EPISTOLAM AD HEBRAEOS. CAPUT X.
15.11.1
« Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum, per singulos annos eisdem ipsis hostiis, quas offerunt indesinenter, nunquam potest accedentes perfectos facere. Alioqui cessassent offerri, eo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati cultores semel mundati. Sed in ipsis commemoratio peccatorum fit per singulos annos. Impossibile est enim sanguine taurorum et hircorum auferri peccata.»
15.11.2
Probavit sufficienter quod Christus non nisi semel mori debuit, et nunc reddit causam, cur semel eum mori necesse fuit. Lex enim non poterat perfectionem facere, et ideo hunc oportuit mori, qui faceret perfectionem. Vel ita continuandum est: Probavit Christum fuisse meliorem hostiam, ostendendo ea quae in ipso erant, prioribus hostiis digniora. Hoc idem nunc iterum facit per aliam partem, hostias legis improbando, et non sufficientes fuisse demonstrando. Quia sicut per dignitates ipsius ostenditur melior hostia, sic quoque econtrario melior apparet, hostiarum legalium imbecillitate monstrata. Probavit enim quod Christus peccata suorum exhausit, et de operatione et etiam de consensu mentis eorum, quod hostiae legis facere nequivere, ut Judaei vellent. Vere Christus exhausit peccata, et fecit perfectos, quia lex neutrum facere potuit. Nunquam, id est nullo tempore, nec tempore Moysi, nec tempore aliorum potest facere perfectos accedentes in Sancta sanctorum pontifices. Sed quaeritur quare non potest? Quia est habens et continens umbram futurorum, id est habens et praecipiens ea quae sunt umbra futurorum bonorum. Nam quaecunque lex praecipiebat, ut tabernaculi vasa et hostiae et caetera hujusmodi, non erant veritas, sed umbra verorum, et per hoc impotens ad perficiendum aliquem potest judicari. Vel umbram habet lex futurorum bonorum, id est quamdam extraneam similitudinem eorum quae futura erant, hoc est ita dubie et extranee futura bona ostendit, sicut aliqua umbra, et repraesentat oculis nostris illud corpus cujus est umbra. Et quia lex posset habere ex parte umbram futurorum bonorum, ex parte ipsam veram imaginem, addit: Ita dico, habens umbram futurorum bonorum, ut in nulla sui parte habeat ipsam veram imaginem rerum. Verius enim et expressius repraesentat aliqua imago rem aliquam quam umbra. Per imaginem enim et qualitates et quantitates illius cujus est imago aliquo modo cognoscimus, sed per umbram nil certum, nil determinatum habemus. Si Moyses aut Melchisedech pro populo Dei fuisset oblatus, forsitan imago Christi videretur, sed hircus et vitulus, et caetera quae significabant Christum, non imago, sed umbra erant. Ipsa, inquam, lex nunquam potest perfectos facere, id est perfectione virtutum beatos et consummatos pontifices, per singulos annos ad Sancta sanctorum accedentes cum hostiis, non potest illos facere perfectos eisdem ipsis hostiis, quas semper offerunt, umbrae sunt enim, praenuntiantes gratiam qua justificamur, et in eis homines non justificantur. Non possunt in eis vel in ipsis pontifices perfici in justitia, id est non possunt in eis justificari vere, licet semper offerant eas revertente anno. Et quia possent auferre per singulos annos in spatio viginti annorum, sic tamen ut postea dimitterent, addit indesinenter, id est perseveranter. Quasi dicat: Licet pontificos in Sancta sanctorum per singulos annos offerrent indesinenter, tamen lex non potuit illos facere perfectos; et quia lex per omnes hostias suas cum sint umbrae, nullum duxit ad perfectionem, ideo tale quid offerri debuit, quo perfectio justitiae daretur humano generi. Non potest eos lex talibus hostiis facere perfectos, ut eorum conscientia libera fiat ab omni consensus pollutione. Alioqui, id est si aliter fecisset, si illos efficere perfectos posset, jam cessassent offerri illae hostiae, id est non esset aliqua necessitas, nec etiam causa, quare ulterius deberent offerri, et sic cessassent, eo quod cultores, id est sacrificatores semel mundati, id est una oblatione earum ab omni peccato purgati, nullam haberent ultra conscientiam peccati, id est non essentiam sibi conscii de aliquo peccato, sed tam in corde, quam in operibus mundi perseverarent; et ideo jam hostia non indigerent, quoniam perfecti essent, quod lex facere non potuit. Una autem hostia Christi perfectos facit. Cujus corpus semel oblatum, omnes suos perfecte emundavit et emundat, quoniam usque in finem saeculi hostia illa sufficiens erit omnibus ad emundationem. Et si millies peccant, non indigent alia, quia haec sufficit ad omnia, et omnem conscientiam a peccato lavat. Ipsa enim et prius per baptismum purificat eos, etsi deinceps peccaverint, per poenitentiam rursus emundat, et in consummationem virtutum reformat, et si nos quotidie offerimus, recordatio mortis ejus est; et una haec hostia est, non multae, quia semel tantum oblata est. Nec a multis hominibus multi Christi offeruntur, sed unus ubique et semper plenus, ubique unum corpus. Semel oblatus non consumitur. Quod nos agimus, recordatio sacrificii est; nec causa infirmitatis suae repetitur, quia perficit hominem, sed nostrae qui quotidie peccamus. Dictum est superius, quod legales hostiae cessassent offerri, si perfectionem purgationis agere possent, quia superflue offerrentur, cum jam cultores per eas emundati, scirent se non habere peccati sordem aliquam. Sed videmus quia non purgant eos. Nam in ipsis hostiis per singulos annos oblatis fit commemoratio peccatorum. Commemoratio, non absolutio; infirmitatis accusatio, non virtutis ostensio. Dum enim commemorantur et confitentur peccata sua, et offerunt pro eis illas hostias, constat eos habere peccata. Nec mirum: nam impossibile est sanguine taurorum et hircorum, aliarumve pecudum auferri peccata: etsi per illas hostias auferatur operatio, culpa tamen interior et consensus remanet. Nam solius Christi sanguine delentur peccata etiamsi illis qui sub lege quondam remissionem per illa sacrificia videbantur accipere.
15.11.3
« Ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi, holocaustomata et pro peccato non tibi placuerunt. Tunc dixi: Ecce venio. In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam Deus. Superius dicens quia hostias et oblationes et holocaustomata et pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi quae secundum legem offeruntur, tunc dixi, ecce venio, ut faciam Deus voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat. In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel.»
15.11.4
Quoniam hostia corporis Christi suffecit ad multorum exhaurienda peccata, lex autem non ipsos pontifices potuit facere perfectos, ideo ad confirmationem hujus veritatis loquitur ista Dei Filius ingrediens mundum, id est assumens carnem, hoc est respectu illius temporis, quo erat mundum ingressurus assumendo carnem, dicit per prophetam, dum consideraret infirmitatem legis, et necessitatem oblationis corporis sui: O Pater, noluisti hostiam de pecoribus factam et oblationem quae sanguinis effusione fiebat. Non enim revera talibus hostiis delectatus est Deus, sed praecepit, eas ad significandam veram hostiam Christi, et ut per eas Judaicum populum retineret a sacrificiis idolorum. Nec unquam odoribus illis delectatus est, nisi in fide et devotione offerentium. Et praecipue ab adventu Domini noluit illa sacrificia, quoniam omnia illa erant quasi verba promittentis et verba promissiva, cum venerit quod promittunt, jam evacuanda. Tandiu quisque promissor erit, donec det, cum dederit, mutat verba. Non dicit, adhuc dabo, quod se daturum dicebat, sed dicit, dedi. Sacrificia ergo illa tanquam verba promissiva, ablata sunt, quia exhibita est veritas promissa, id est sacrificium Christi quod per ea promittebantur, et haec fuit causa quare Deus illa primo jussit, et post noluit. Hostiam, inquit, et oblationem noluisti. Quid ergo? jam nos hoc tempore dimissi sumus sine hostia et oblatione? Absit. Corpus autem aptasti mihi. Ideo illa noluisti, quia hoc mihi aptasti. Perfectio promissi, abstulit verba promittentis. Illa jam in tempore gratiae noluisti, sed corpus aptasti mihi, id est aptum et idoneum corpus, quia sine peccato et passibile et mortale mihi dedisti, quod valeat offerri in redemptionem omnium; holocaustomata etiam, id est illa sacrificia, quae omnibus aliis digniora videbantur, quia tota in altari incendebantur; non placuerunt tibi oblata pro aliquo peccato, quia propter haec non relaxasti peccatum. Et tunc, id est quando video omnia tibi displicere, et corpus aptum immolationi mihi datum, dixi: Ecce, id est sine retardatione venio, id est ad me offerendum spontaneus accedo, quia hanc solam hostiam tibi placituram considero. Nam in capite libri Psalmorum scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam, Deus, ubi dictum est:« Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum,» etc. Et oportebat impleri prophetiam hanc in me. Sunt etiam qui universas Scripturas canonicas unum librum vocent, eo quod valde mirabili et divina unitate concordent. In cujus libri capite scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam, quoniam in primis partibus libri Geneseos, qui principium Scripturarum est, legitur prophetarum, quia relinquet homo patrem suum, id est Dei Filius hominem induens, veniet a sede paterna, et relinquet matrem suam, id est synagogam, et adhaerebit uxori suae, id est Ecclesiae. Vel caput libri est praedicatio divinitatis, qua nihil altius in Scripturis invenitur. Et in capite libri scriptum est de me, quoniam Scripturae sanctae demonstrant me esse Deum super omnia, cum dicunt:« Verbo Domini coeli firmati sunt»,« et Deus erat Verbum,» et caetera hujusmodi, et ego, qui tantus in eminentissimo capite, id est in altissima praedicatione divinitatis libri Scripturarum invenior, induens misericorditer formam servi, volui o Deus, ut facerem vel ut faciam voluntatem tuam, factus obediens usque ad mortem.» Quia voluntatem meam quam juxta naturam humanitatis habebam, divinae voluntati tuae prorsus concordem feci, ut sicut immolatione mei corporis humanum genus redimi volebas, ita et ego vellem, et in omnibus voluntatem tuam adimplere optarem. Haec verba Christus in psalmo locutus est, et nunc aperit nobis Apostolus, quid ipse de his sentiat. Quia scilicet non solum notat veteres hostias haec auctoritas nullum perfecisse, et solam Christi hostiam de omnibus credentibus haec sufficienter egisse vel agere, sed etiam oblationem Veteris Testamenti et substitutionem Novi demonstrat, si diligenter notentur haec verba. Nam ipse Christus dicens superius, illa noluisti, et subjungens, Tunc dixi: Ecce venio, aufert primum sacrificium et cum eo Vetus Testamentum, et statuit novum sacrificium, ut stabile permaneat, et cum eo Novum Testamentum. Et hoc est: Superius dicens ipse Filius, quia hostias et oblationes et holocaustomata etiam pro peccato noluisti, ostendit carnalia sacrificia esse reprobata, et cum eis carnales omnes observantias. Illas hostias noluisti, et ne viderentur displicere, qui non secundum legis institutionem offerebantur, subditur: Nec placita sunt tibi ea quae secundum legem offeruntur. Et tunc cum illa omnia tibi displicerent, et aliud velles sacrificium, dixi: Ecce venio immolari, ut faciam et compleam voluntatem tuam, o Deus, quem ego juxta humanitatem meam adoro et colo, haec dicens Dominus, aufert primum sacrificium, ut sequens statuat. Dicendo enim hostias et oblationes noluisti, aufert primum, id est ostendit ablationem primi; et subdendo: Ecce venio, ut faciam voluntatem tuam, statuit sequens, id est ostendit novum, stabile, et firmum fore. Primum et sequens, vel sacrificium, ut diximus, vel testamentum intelligitur. Nam utrumque videmus impletum. Quia et vetus sacrificium a populo Dei prorsus est ablatum, et sequens Dominici corporis sacrificium est substitutum. Similiter primum testamentum juxta carnales observantias ablatum est, et successit Evangelium. Dixi, Ecce venio ut faciam voluntatem tuam, id est ut immoler sicut vis, et novam legem statuam. In qua voluntate, id est in qua sui immolatione secundum Patris voluntatem facta, nos fideles sumus sanctificati, id est non solum a peccatis mundati, sed in virtutibus consummati; et hoc per oblationem corporis Jesu Christi in cruce facta, nobis vel amplius, sed semel; et ideo sequens est statutum, quia per illud sanctificati sumus. Primum vero dejectum est vel ablatum, quia neminem duxit ad perfectionem.
15.11.5
« Et omnis quidem sacerdos praesto est, quotidie ministrans, et easdem saepe offerens hostias, quae nunquam possunt auferre peccata. Hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei, de caetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus.»
15.11.6
Quaestio: Diceret aliquis: Sanguis hircorum et taurorum semel in anno per pontificem oblatus, nullum duxit ad perfectionem, sed illa sacrificia quae quotidie fiebant, sacerdotes perfectos jure fecere, quoniam assidue sacrificabant, et gratiam Dei semper implorabant. Ad hoc quasi respondet, ostendens quoniam sicut pontifices per hostias suas non sanctificati sunt, ita nec sacerdotes, licet offerrent assidue sanctificati aliqua legali observatione. Quasi dicat: Omnis pontifex per singulos annos offert, et non pervenit ad aliquam consummationem; et eodem modo omnis sacerdos semper offert, et tamen per ea nunquam consummaretur. Et omnis quidem sacerdos praesto est, id est juxta paratus ut impleat officium suum, quotidie ministrans altari, et saepe offerens easdem hostias, quas jam obtulerat, id est similes prioribus, ut qui heri taurum obtulerat, hodie taurum, et cras taurum offerat, quae hostiae licet eaedem crebro repetitae, licet sacerdote qui praesto est, semper et sedulius in officio sint oblatae, quantumcunque offerantur, nunquam, id est nullo tempore possunt auferre peccata. Sacerdos quidem multas offert hostias, semperque tali officio deditus est, et tamen casso labore consumitur. Sed hic noster verus sacerdos, de quo loquimur, et cujus esse sufficientem hostiam ostendere intendimus, ipse non saepe, non multas hostias, sed unam quae sola sufficiebat offerens hostiam pro peccatis omnium credentium delendis, post expletam suae passionis obedientiam sedet, id est quiescit et regnat et judicat in dextera Dei, id est in potiori dignitate Patris, in sempiternum ibi permansurus, quoniam iterum laborare et iterum offerre non eget, nec opus est ut aliquid pro sua vel suorum imperfectione patiatur. Tantae enim perfectionis et efficaciae fuit ejus hostia, ut non sit opus eam rursus offerri pro peccatis aliquorum. Et licet nos eam quotidie offeramus, non tamen passionis dolorem ultra sentit Christus, sed memoria passionis ejus a nobis fit. Multum autem nobis in hac carne tribueremus, nisi usque ad ejus depositionem sub venia viveremus. Propterea nobis per mediatorem praestita est gratia, ut polluti carne peccati, carnis similitudine mundaremur, id est sacrificio corporis ejus, quod in missarum celebratione offertur. Unde, quia licet ipse amplius non patiatur, tamen eamdem hostiam per suos sacerdotes adhuc offerre non destitit, apte nunc dicitur, quia unam pro peccatis hostiam offerens, sedet in dextera Dei. Offerens namque praesentis temporis est, quia sicut diximus, ipse per suos sacerdotes eam adhuc offert, quia per semetipsum semel obtulit. Nam de passione ejus dictum est, quia semel oblata est ejus hostia, cum adhuc in ministeriis offeratur. Sacerdos legalis ministrat, hic autem sedet quia ministrare famulorum est, sedere vero dominorum. Et sedet ad dexteram Dei, ut appareat quia bene potest suos consummare, quia sic meruit exaltari; de caetero, id est de eo quod restat, hoc est glorificatione corporum, quoniam remissis peccatis hoc solum restat. Vel potius de caetero quod restat, id est de gloria bonorum et poena malorum exspectans donec ponantur inimici ejus, id est usque ad illud tempus, quo illi qui adhuc ei inimicantur et contradicunt, ponentur scabellum pedum ejus, id est omnino ei subjicientur, alii interim per fidem, alii in futuro per damnationem. Causa est, quare jam glorificatus nondum suos glorificet, vel in passione judicatus nondum inimicos judicet, quoniam adhuc nonnulli ex inimicis fient amici, et optimum sibi locum sub pedibus ejus acquirent. Nam necesse est ut habeat ibi quisque locum aut gratiae aut poenae; et ideo differtur judicium, ut quaerat unusquisque quem ibi locum habeat.
15.11.7
« Una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos. Contestatur autem nos et Spiritus sanctus. Postquam enim dixit: Hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dabo leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas, et peccatorum et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius. Ubi autem horum remissio, jam non est oblatio pro peccato.»
15.11.8
Dixi quia unam pro peccatis obtulit hostiam. Et quare unam, et non multas? Quia illa suffecit ad omnia. Nam una oblatione, id est sui sanguinis effusione, consummavit sanctificatos, id est per baptismum a peccatis emundans sanctificavit, et sanctificatos consummavit, id est ad summam perfectionem virtutum provexit, in quantum potest homo in hac vita consummationem justitiae consequi; et consummavit illos in sempiternum, quia sine fine possidebunt illam justitiae consummationem in regno perpetuae beatitudinis, nec immutabitur unquam illorum perfectio. Nec solus ego hoc dico, sed et Spiritus sanctus per Jeremiam contestatur nos, id est simul testatur illud idem quod nos testamur de sanctificatione et consummatione. Vere contestatur. Postquam enim hoc dixit: Hoc autem testamentum, etc., ibi contestatus est istud, quod asserimus. Postquam hoc dixit, contestatus est istud id est ex eo quod hoc dixit, consequens est cum contestari, quod nos de sanctificatione et consummatione fidelium Testamenti Novi testamur. Nam quia illa consummatio non per Vetus, sed per Novum Testamentum sit, idcirco ipse Spiritus mentionem ejusdem Novi Testamenti facit, cum illam consummationem promittit, dicens: Hoc autem testamentum, etc. Quasi dicat: Non Vetus Testamentum docebo, non carnales observantias praedicabo, sed hoc est testamentum spirituale, quod testabor et affirmabo loquens et accedens ad illos; et hoc faciam post dies illos, qui sunt apud me praefiniti, dicit Dominus per Jeremiam, non ipse Jeremias. Et non ita testabor illis hoc Novum Testamentum, sicut Vetus testatus sum, in lapideis tabulis scribendo duris patribus eorum; sed potius alio et utiliori modo, scilicet dando leges meas in cordibus eorum, id est manifestando internis sensibus eorum voluntates meas per Spiritum sanctum, qui sapientiam et charitatem illis infundet, ut intelligant eas, et delectabiliter adimpleant: et eas leges quas dabo, superscribam in mentibus eorum, quia tantae dignitatis erunt nova praecepta, ut arbitrium mentis eorum superetur, nec sufficiat ex seipso quisquam ea complere, sed auxilio gratiae juvetur et corroboretur infirmitas ejus, ut ea compleat. Hoc loco designatum est, quia in virtutibus eos consummaturus erat in sempiternum; et de sanctificatione, quam daturus erat, subjungitur, quia peccatorum quae, quantum ad se, fecere; et iniquitatum eorum, quantum ad proximum, jam a tempore baptismatis non recordabor amplius, quia nec in hoc saeculo pro his injungam illis aliquam poenitentiam, nec in futuro ullam pro eis irrogabo poenam. Ita promisit Spiritus sanctus per novam gratiam peccata remitti. Sed ubi horum est remissio, jam non est facienda legis oblatio pro peccato, sed cessare debet apud Christianos, quibus peccata sunt in baptismo remissa. Sed, etsi post baptismum peccaverit, remittitur per poenitentiam, nec indigent oblatione legali. Vel in futuro saeculo remissis omnibus omnino peccatis, jam non offertur oblatio Christi pro aliquo peccato eorum, quia nullum erit.
15.11.9
« Habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi, quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen, id est carnem suam, et sacerdotem magnum super domum Dei, accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda, teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem. Fidelis enim est qui repromisit, et consideremus invicem in provocationem charitatis et bonorum operum, non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes et tanto magis, quanto videritis appropinquantem diem.»
15.11.10
Multis modis commendato Christi pontificio, et Judaeorum destructo, et ostenso quod Christus fuit melior hostia, et ad remissionem peccatorum sufficiens, et quod lex cum hostiis suis ad hoc erat impotens, finit hoc loco de his disputationem et monere incipit, ut sola Christi fides cum observantia bonorum operum teneatur; et ex omnibus quae supra dixit, ex quo de Christi sacerdotio disputare coepit, infert nunc. Quasi dicat: Quandoquidem Christus est sacerdos secundum ordinem Melchisedech, et suo sanguine coelum aperuit, et una nos oblatione sanctificavit atque consummavit, et caetera superius tractata, itaque, o fratres, accedamus ad eum fide et bonis operibus, a quo per infidelitatem et pravam operationem longe eramus, nos dico, habentes fiduciam, id est spem certissimam, qua non est desperandum, si oberravimus, sed confidenter possumus accedere; habentes fiduciam in introitu sanctorum, id est introeundi in Sancta sanctorum, hoc est in coelum, quo intelligimus praecessisse Pontificem nostrum. Fiduciam habemus quod intrabimus in illa Sancta sanctorum, et hoc non in legalibus sacrificiis, sed in sanguine Christi, quem ipse ideo effudit, ut eodem redempti illuc accedamus, et in illa sancta ingrediamur, quam viam, id est quem introitum modo factum viam tritam in patriam, ipse initiavit nobis, id est ipse primus omnium fidelium intravit, ipse primus per eam ambulavit, et fidelibus suis potestatem ambulandi per eam post se tribuit. Viam dico, novam, id est per quam nullus ante eum ambulavit, et viventem, id est durabilem et manentem atque nos sanctificatos exspectantem, quia postea fidelibus semper est aperta. Vel viventem, quia omnes qui intrant vivere facit. Viventem, quia nullus per eam ingreditur, nisi quem vita ducit, per velamen, id est per significatum illius velaminis quod duo tabernacula dividebat, id est per carnem suam, patefacta est nobis via in Sancta sanctorum, id est in supernam Jerusalem. Unde etiam eo in cruce moriente,« scissum est velum templi,» significans morte ejus apertam esse nobis viam in Sancta sanctorum. Per velamen id est per carnem Christi qua velabatur divinitas, via illa manet pervia, quia sumunt fideles ut viaticum carnem Christi, et de hac vita recedentes, ingrediuntur januam coeli, et per velamen, id est per carnem suam initiavit nobis ipse viam illam, quia carne velatus transiit primus per eam. Per carnem initiavit eam, quia nisi carnem assumpsisset, non eam nobis initiasset. Per carnem enim, non per divinitatem potest de loco ad locum ire; et ideo per carnem, qua se velaverat, initiavit nobis iter in coelum, sicut ei Psalmista canit:« Qui ponis nubem ascensum tuum.» Nubem quippe posuit ascensum suum, quia carne ascendit, non divinitate. Nam, quod nunc Apostolus velamen, hoc Psalmista nubem appellat. Vel secundum quod nonnullis visum est caro Christi quam ex altari sumimus, idcirco velamen appellatur, quoniam sensibus nostris in sacramento velatur. Nam sensus nostri aliud renuntiant, et aliud fides. Visus enim persuadet nobis esse solummodo panem secundum panis speciem, fides autem insinuat esse carnem vivam et vivificatricem; gustus, panem in sapore, auditus etiam illud idem in fractione, fides vero integrum agnum a fidelibus sumi sine aliqua ipsius laesione. Non enim sumimus carnem exanimem, sed consecratione et operatione divina viventem. Christum scilicet et Agnum pro nobis oblatum in sacramento accipimus, non ut ipse quidquam contumeliae vel laesionis in sacramento patiatur, sed illud quod pro nostra vita sustinuit, nostrae memoriae repraesentatur. Per hoc itaque velamen Dominicae carnis initiata est nobis vita nova, quia per sacramentum corporis et sanguinis Christi, coepit in Novo Testamento patere fidelibus ingressus regni coelorum, qui sub veteri lege nulli patebat; et habentes, inquit, sacerdotem magnum Christum pro nobis Patrem orantem. Ipse enim per hostiam suam in Sancta sanctorum introivit, ubi semper vivit et offert et interpellat pro nobis. Sacerdotem dico, super domum Dei, id est super Ecclesiam constitutum, ut eam regat, et contra omnes impugnationes defendat. Hoc totum tale est ac si dicatur: Fiduciam habemus introeundi ad Sancta sanctorum, ad visionem supernae pacis, tum quia per sanguinem Christi genus humanum exuit servitutem, tum quia ipse primus intravit, tum quia fideles suos corroborat et nutrit esca suae carnis, et potu sui sanguinis, tum quia pro nobis intercedit, tum quia Ecclesiam gubernat et protegit. Nos, inquit, habentes fiduciam per haec omnia quae dicta sunt, accedamus ad eum, id est passibus affectionis et gressibus religiosae operationis efficiamur ei magis ac magis propinqui ad introitum sanctorum. Accedamus, non cum ficto, sed cum vero corde, ut non simulatorio, sed puro et vero corde tendamus ad eum sicut scriptum est:« Et in simplicitate cordis quaerite illum,» et hoc faciamus in plenitudine fidei, id est ut fides nostra de illo sit plenaria, nec aliquid minus quam oportet habeat, ne adhuc infideliter aestimemus eum sine carnalibus observantiis ad salutem minus posse sufficere. Nos dico, aspersi et purificati corda nostra ab omni mala conscientia, et abluti corpus aqua munda, id est baptismo, quo mundantur omnes peccatorum sordes. Hoc est, accedamus ad eum vero corde in plenitudine fidei, nos qui sumus aspersi corda, id est qui habemus corda rore Spiritus sancti aspersa in baptismo, et per hoc emundata a conscientia mala, id est ab omni reatu conscientiae, et abluti corpus, id est qui habemus ablutum et purgatum a peccato corpus aqua munda baptismi. Omnia enim peccata delentur in baptismo, tam interiora quam exteriora. Quia ergo per baptismum facti sumus a peccato liberi, et restaurata est nobis libertas arbitrii, et gratia Dei data, et nullam habemus excusationem, accedamus, ut dictum est, ad eum qui tot beneficia nobis largitus est, et vero corde diligamus eum, atque fidem integram illi servemus, et fide plena eum credamus, et quod corde credimus ore confiteamur, scilicet teneamus spei nostrae confessionem, id est nihil sit tam grave vel asperum, quod ab ore nostro auferat confessionem quae est causa spei quae facit nos coelestem beatitudinem sperare, id est quae confessio procedit ex spe. Nisi enim quis bona futura speraret, non illud confiteretur, pro quo praesentia bona amitteret. Hanc confessionem quae facit nos aeterna bona sperare, teneamus indeclinabilem, id est ita firmiter eam teneamus, ut non deorsum inclinetur ad cupiditatem vel timorem terrenorum, sed semper tendat sursum ad appetitum coelestium. Et debemus constanter hanc spei confessionem tenere, quia fidelis est Dominus in suis promissionibus, et mentiri non potest, qui repromisit, id est qui multoties per Scripturas nobis promisit aeterna bona, quae speramus. Haec quantum ad Deum, monuit eos Apostolus. Deinde exhortatur eos ut satagant de utilitate proximorum, et admonet eos ad charitatem et bonam operationem. Quae exhortatio ad eos maxime videtur pertinere, vel eos notare, qui existimantes se melioris vitae, consortium aliorum deserebant. Quasi dicat: Fidem et confessionem teneamus quantum ad nos vel ad Deum; et consideremus invicem, id est diligenter et attente inspiciamus alter alterum, non ut invideat et insidietur, sed in provocationem charitatis et bonorum operum, id est, ut majorem dilectionis fervorem habeat, et ad omnem bonam operationem provocetur. Scilicet perfecti considerent imperfectos, exhortando illos ad Dei et proximi dilectionem, et ad fructum dilectionis, id est ad opera bona. Imperfecti vero considerent perfectos, sumendo ex eis exemplum utilitatis quod imitentur. Et sic provocabunt se vicissim in charitatem et bona opera. Vel per omnia consideremus quid fratribus sit utile, invicem hoc agentes, ut quemadmodum nos de salute aliorum satagimus, ita et illi vicario modo de salute nostra sint solliciti, ut nullus habeatur segnis et infructuosus inter nos. Quia, dum dicitur, consideremus invicem, convenit singulis illa exhortatio. Haec, inquit, faciamus, non deserentes collectionem nostram, id est illos qui collecti sunt ad fidem nobiscum, sicut est consuetudinis quibusdam vestrum, qui charitatem non habentes, et quasi de singularitate meritorum gloriantes, segregant se a caeteris. Tangit et culpat scindentes unitatem charitatis, quasi inter alios non possent habitare causa sanctitatis suae, qui potius suo exemplo debuerunt consolari alios. Laborantem quippe consolari, est pariter in labore persistere, quia sublevatio laboris, est visio collaborantis; sicut cum in itinere comes jungitur, via quidem non attrahitur, sed tamen de societate comitis labor itineris levigatur. Et tanto magis, inquit, quanto videritis appropinquantem diem. Ac si dicat: Eo labor crescat, quo jam praemia laboris appropinquant. Vel si tribulatio et persecutio infidelium ingruerit fratribus, non deseratis collectionem vestram, id est illos qui vobis per sacramenta fidei sunt associati in eodem corpore Ecclesiae, sed potius consolamini eos in adversis dulcedine vestrae exhortationis. Dico ne deseratis in tribulatione pauperes Christi, sicut quidam, qui videntes imminere sanctis anxietates, subtrahunt illis adminiculi sustentationem. Non subtrahatis vos a sociis in certamine martyrii, denegando eis solatium vestrae exhortationis, sed consolantes sitis eos in ipsis passionibus; et tanto magis id facite, quanto magis videritis asperiores poenas imminere, per quas finis eorum appropinquat, in quo de tenebris hujus saeculi ad diem perpetuae claritatis transibunt, ne quis unquam desit illi tam felici diei propter subtractionem vestrae exhortationis. Vel etiam in pace vos qui sanctiores videmini, ne deseratis causa vestrae religiositatis collectionem fratrum, quia minus religiosi videntur, sed vestra cohabitatione et collocutione consolationem illis exhibete, ne de sua salute desperent propter irreligiositatem suam, si viderint se desertos a vobis sanctoribus. Consolamini eos promittendo veniam, et in spem erigendo, et ad bene agendum monendo. Et hoc facite magis ac magis quotidie, sicut videritis appropinquare diem mortis. Quasi dicat: Non differatis, quia mors uniuscujusque prope est, et quotidie vicinior efficitur, tanto intentius hoc agite, quanto videritis illum diem singularem et timendum appropinquare
15.11.11
« Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis( supra 6), jam non relinquitur hostia pro peccatis, terribilis autem quaedam exspectatio judicii et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios.»
15.11.12
Vere non debetis peccare negligendo collectionem fratrum, et deserendo, quia nobis Christianis voluntarie peccantibus, id est sponte Deum offendentibus, et non ex ignorantia vel infirmitate, sed ex deliberatione delinquentibus, post acceptam notitiam veritatis, id est postquam interius illuminati sumus, et quid eligendum, quidve respuendum sit, absque dubio cognovimus, jam post haec non relinquitur hostia pro peccatis, sicut in veteri lege mandatum erat saepius hostias offerri pro peccatis. Non enim Christus iterum immolandus est pro peccatis, quod semel factum est et secundo non est opus, sed magis oportet nos in fide et bonis operibus manere. Non excludo poenitentiam, sed secundum baptismum. Non dico, non est ultra poenitentia vel remissio, sed hostia, id est crux secunda, quia una suffecit, nec amplius hanc exspectemus, sed poeniteamus, quia rebaptizari in morte Christi non possumus. Qui enim iterat baptismum, iterat rursus mortem Christi, ut ex ea iterata fiat iterata remissio. Sed hoc impossibile est. Non talis hostia nobis relinquitur, si post baptismum nos inquinaverimus. Vel voluntarie peccantibus, id est in voluntate peccandi manentibus, nobis non relinquitur hostia pro peccatis, id est nullum commodum potest conferre sacrificium Dominici corporis. Nam pro peccatis poenitentium offertur Deo quotidie sacrificium et oblatio, non pro peccatis illorum, qui ipsa peccata relinquere nolunt. Si peccare nobis ita perseveranter et continue placuerit, non relinquitur nobis hostia pro peccatis, sed potius relinquitur quaedam nobis notabilis exspectatio judicii quae est terribilis, id est ad terrendum habilis, quia multum nos terrere potest. Et haec poena interius est, quia et foris saeviet ignis perpetuus. Nam etiam timor judicii resurgentibus malis est poena, inenarrabilis et gravior quam gehenna. Et dicente judice:« Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum,» statim assumet eos ignis aemulatio, id est vehemens infestatio, quia zelo quodam nimis accenso semper eos puniet, et quasi invidebit eis, quia semper ad hoc exardebit, ut eos incessanter exurat, quae nimirum fervens aemulatio consumptura est, id est perpetualiter devoratura adversarios Christi, ut semper in tormentis deficiant, et nunquam ad finem deficiendo perveniant qui nunc aut per infidelitatem, aut per malam operationem adversantur Christo.
15.11.13
« Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur. Quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit? Scimus enim qui dixit: Mihi vindictam, et ego retribuam. Et iterum: Quia judicabit Dominus populum suum. Horrendum est incidere in manus Dei viventis.»
15.11.14
Vere nobis, voluntarie et libenter peccantibus postquam veritatis notitia sumus illuminati, non relinquitur spes futurae salvationis, dum in peccato jacere volumus, sed potius poena perpetuae damnationis. Quod patet a minori, quia quis faciens irritam legem Moysi, id est aliquis praevaricans aliquod praeceptum veteris legis, moritur ea morte quam lex decrevit, vel lapidatur, vel incenditur, vel alio genere mortis exstinguitur, sine ulla miseratione, id est sine aliqua poenarum imminutione. Ipse dico, convictus duobus vel tribus testibus, qui testantur quod legem in aliquo sit transgressus, et ille quidem sic interficiebatur propter illius legis transgressionem, in qua non recipiebant observatores divinam gratiam. Ergo quanto magis putare debetis deteriora et acerbiora mereri supplicia eum, contra quem in judicio perhibebunt testimonium angeli sancti et propria conscientia, quod Filium Dei conculcaverit. In lege enim duo vel tres adhibentur testes, sed ibi testis erit multitudo angelorum atque sanctorum, et ipse peccator contra se. Et tunc excipient eum supplicia, id est poenae sub se eum plicantes et incurvantes et opprimentes. Supplicia dico deteriora, quia magis deterrent eum et comminuent quam legis cruciamenta. Tam diram ultionem sentiet et in perpetuum, qui nunc Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, id est ita vilipenderit, ut eum non sufficere credat ad salutem, si bruta animalia secundum legem mactata putet adhuc saluti necessaria. Conculcat enim Filium Dei, qui fidem et constitutionem vivendi, quam ipse dedit hominibus, non credit ad aeternam vitam sufficere, sed in carnalibus observantiis confidit, plusquam in praeceptis ejus novis. Conculcat Christum, qui post acceptionem Christianitatis libere peccat absque timore et poenitentia, et qui eo indigne participat. Sanguinem quoque Novi Testamenti, id est sanguinem Christi, confirmationem Evangelii, et sponsorem novae haereditatis, pollutum ducit, qui eum minime credit genus humanum a peccatis emundantem, sed potius omnes in Christum credentes polluentem. Quoniam necessario si non mundavit, tunc contaminavit; et peccatores constituit, quia carnales observantias et justificationes legis cessare fecit. Omne enim quod polluit, in se prius pollutum fuit; et sanguis iste pollutus in se esset, et nos pollueret, si inde nos retraheret, ubi remissio peccatorum esset, id est si a carnalibus observantiis nos separaret, cum per eas remissio peccatorum fieri posset. Ut autem ostendat acrius esse puniendum illum, qui tam male sentit de hoc sanguine, addit: in quo sanctificatus est, id est in quo remissionem peccatorum accepit, et ita contra eum gravius peccat et ingratus existit. Ac per hoc magis punietur, quia a quo mundationem habuit, immundum esse credit. Sed et ille sanguinem hunc pollutum ducit, qui ab eo mundatus, ad vomitum redit et poenitere negligit, et spiritui gratiae, id est Spiritui sancto gratias dato vel gratiam danti, contumeliam facit, qui remissionem quam ipse spiritus operatur, ascribit carnalibus observantiis, vel qui eum male vivendo a se abjicit. Et quisquis haec facit, jure sine misericordia morietur, quod in minori per vindictam legis est probatum, ubi praevaricator sine miseratione punitur. Nam, si transgressor legis digna morte perimitur pro uno mandato semel praevaricato, quanto acrius punietur, qui supradictis tribus modis Deum offendit, conculcando Filium ejus, et pollutum ducendo sanguinem ipsius atque contumeliam inferendo Spiritui sancto? Vere talis quisque punietur. Scimus enim qui dixit, id est scimus quam verax et quam potens est ille qui dixit: Mihi vindictam, et ego retribuam. Quasi diceret: Homines in praesenti sumunt vindictam de suis hostibus, et ego quoque reddam mihi vindictam in futuro, id est vindicabo me de meis adversariis, qui nunc me conculcant et contumeliis provocant, licet sub Christiana professione degant. Ubi nos in Ezechiele legimus:« Appropinquavere visitationes urbis,» Septuaginta transtulere: Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus. Et iterum ad idem probandum, quod qui Filium Dei conculcaverit punietur, dicit Moyses vel Psalmista, quia judicabit Dominus populum suum, id est peccata populi sui non relinquet impunita, sed unumquemque etiam fidelium judicabit secundum vias ejus. Ideo non sibi de impunitate, si peccaverit, blandiatur, quia jam est de populo Christianorum, sed sciat quia criminosi non possidebunt regnum Dei. Nam qui nunc in Ecclesia male vivendo Filium Dei conculcant, eliminandi sunt ab ea.« Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.» Dominus judicabit populum suum, et quos in eo damnabiles inveniet, damnabit atrociter. Nam horrendum est, id est horrore nimio timendum et praecavendum, incidere in manus Dei viventis, id est qui semper vivens est, et poenas semper viventes infert eis quos damnat. Incidit in manus Dei, qui non sibi providet, sed subito deprehenditur, scilicet ventura damna minime prospiciens sine delictorum poenitentia et virtutum decore venit ad examen aeterni judicis, sensurus casum damnationis. Manus pro potentia ponuntur, quia, sicut aliquis a manibus inimici in quas forte incidit, arctatur ne unquam illaesus effugiat, sic quisque damnandus cogitur potenti judicio Dei, ut quas meruit poenas, sentiat. Qui scilicet Deus, si aliquando moreretur, posset cessare poena, quam ipse decrevit. Sed, quia semper vivit et omnipotens est, semper manet, quidquid in ejus judicio decretum est.
15.11.15
« Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati magnum certamen sustinuistis passionum. Et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti, in altero autem socii taliter conversantium effecti. Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam. Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem. Patientia enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes, reportetis repromissionem.»
15.11.16
Aspere terruerat eos, compescendo a peccatis communicatione aeterni supplicii; nunc vero territos refovet, laudans eos de praeteritis, et hortatur, ut in bonis quae coeperant, perseverent. Turpe enim et dignum reprehensione, si hi, qui dum adhuc rudes in fide essent, religiose vixere, modo nequiter agendo Deum offendant; et qui in exordio quando ad fidem venere, magnanimiter varias persecutiones toleraverunt, postea pusillanimes effecti, deficiant in tribulationibus. Rememoramini autem pristinos dies, etc. Ostendit diu esse ex quo ad fidem venerant, et per hoc magis debuissent in religione profecisse, et ad sustinendam persecutionem exercitati esse. Quasi dicat: Non deseratis collectionem nostram in tribulatione, neque male vivendo Filium Dei ulterius conculcetis, sed recordamini constantiae vestrae et perfectionis, quam in pristinis diebus habuistis, et hoc est: Rememoramini, id est reducite ad memoriam pristinos dies, id est recogitate quales in illis diebus fueritis, ne nunc deteriores sitis, cum ex temporis prolixitate multo meliores esse debeatis. Recogitate dies, in quibus luce fidei illuminati, sustinuistis magnum certamen passionum, id est non defecistis sustinendo, sed magnanimiter certastis, fidem corde et ore tenendo, quam vobis extorquere persecutores contendebant. Plus enim notat dicendo, sustinuistis magnum certamen passionum, quam si simpliciter dixisset, sustinuistis magnas passiones. Nam quod posuit ibi certamen, ostendit eos non defecisse, sed constanter certasse. Quod non notaretur, si certamen non esset appositum. Vel ideo dixit certamen passionum, quia ipsae passiones certabant contra eos, ut patientiam et fidem eis extorquerent, sed non potuerunt. Et ideo qui sic fortiter stetere in principio suae conversionis, non debent nunc metu persecutionis deserere collectionem fratrum, qui eorum solatio indigent. Sive ideo posuit certamen passionum, quia aliud est passio quae infertur, aliud difficultas passionis quae contra rationem pugnat et, ut fidem postponat, exhortatur. Duobus itaque modis eos laudat, tum quia passiones et verbera exterius sustinuerunt, tum quia invictissime contra ipsas passiones interius certaverunt, quasi dicens: Duo in uno fecistis, quia unum patiebamini exterius, alius interius. Et in altero quidem, id est in hoc quod exterius patiebamini facti estis spectaculum, id est admiratio quaedam universo populo, in opprobriis quae contra vos proferebant, quia omnes irridebant vos, et amentes atque insensatos dicebant. Et grave quidem est opprobrium, sed gravius est, eum spectaculum hominibus fit, non secreto exprobratur. Spectaculum fuistis in opprobriis, quoniam spectante universo populo, irrogabantur vobis multa convitia et ignominiosa verba, et in tribulationibus, quia publice flagellabamini, et diversas poenas sustinebatis. In hoc maximam eorum constantiam ostendit, quando quamvis spectaculum essent, non tamen deficiebant a fide. Non enim modicum opprobrium est, fieri spectaculum, et ab hominibus insultationes perpeti, et quasi non sufficeret spectaculum, addebantur opprobria verborum, et opprobriis tribulationes verborum. Haec quidem sustinuistis in altero, id est in altera parte certaminis, quae, sicut dictum est, foris vigebat; in altero autem, quod interius erat, id est in altera parte certaminis, quae in corde gerebatur, certastis sic quod effecti estis per compassionem socii taliter conversantium. Ideo dicit in altero et in altero, ut ostendat has duas partes certaminis tantum esse, et per hoc eos omne genus certaminis sustinuisse. Compatiendo et necessaria ministrando effecti estis socii taliter conversantium, id est assidue patientium, scilicet apostolorum et similium, qui totam vitam suam ducebant patiendo adversa pro Christo, quorum exemplo perseverare et vos debetis in observatione patientiae. Vere socii eorum facti estis. Nam et vinctis compassi estis, quia si pro Christi nomine patiebantur, vos inde sic dolebatis, ac si cum eis vincti essetis, et dolorem cordis operibus declarabatis, ministrando illis sustentationem de bonis vestris, quia non poterant sibi necessaria quaerere, utpote vinculis et carceribus detenti. Illis compassi estis ministrando, et ob hoc suscepistis rapinam bonorum vestrorum. Nam idcirco vobis ab infidelibus propria bona sunt ablata, quia inde ministrabatis sanctis. Et hanc bonorum direptionem suscepistis non cum moerore, sed cum gaudio et alacritate cordis, et hoc est quod dicit, quia et vinctis compassi estis; et bonorum vestrorum cum gaudio rapinam suscepistis, id est et de tribulationibus sanctorum doluistis, velut si eas in corpore vestro pateremini, et de damno rerum vestrarum propter sustentationem eorum vobis illato gavisi estis. Suscepistis laeti quasi donum Dei amissionem facultatum vestrarum, cognoscentes, id est quia cognoscebatis vos idcirco habere substantiam longe meliorem ista et manentem, id est non transitoriam, sed aeternam, hoc est spe certissima confidebatis vos aeterna bona lucrari amissione temporalium, et aeternam requiem labore transitorio, atque thesaurum coelestem damno terreno; et quia spem certam, id est confidentiam supernae retributionis habuistis, Itaque, nolite amittere confidentiam vestram, id est nolite deficere. Illatio est ex eo quod dixit eos tanta pertulisse, et vitam aeternam inde exspectasse, id est manentem substantiam. Quasi dicat: Quoniam in principio fidei tot adversa passi estis, et inde confidenter sperabatis aeternam mercedem, itaque nolite amittere confidentiam vestram, id est firmam spem vestram deficiendo a patientia fidei, quia per patientiae amissionem amittetis et aeternae vitae spem. Et ne amissio spei parva jactura videretur, addit: Quae magnam habet remunerationem. Itaque pro certo sperat illam remunerationem ineffabilem, quam oculus non vidit, nec auris audivit, ac si jam teneat eam. Vel in praedestinatione divina habet illam. Vere per impatientiam non debetis amittere confidentiam perpetuae retributionis. Nam patientia est vobis necessaria, id est necesse est ut nunc patienter adversa toleretis pro Deo, si cum eo postmodum regnare vultis, quia si compatimur, et conregnabimus. Ideo est necessaria, ut vos per eam facientes voluntatem Dei, id est sustinentes aequanimiter omnes injurias vobis illatas, quia hoc placet Deo vel facientes voluntatem Dei, id est mandata ejus servantes, et quidquid adversitatis propter haec acciderit, libenter perferentes, reportetis repromissionem, id est, sicut nunc pro Deo portaveritis pondus adversitatis, ita postmodum reportetis pondus beatae remunerationis, quam saepe Deus coelestis promisit. Id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis. Hoc ergo pondus gloriae quam Deus repromisit, studete per praesentem patientiam tunc reportare.
15.11.17
« Adhuc enim modicum et quantulum, et qui venturus est, veniet, et non tardabit. Justus autem meus ex fide vivit. Quod si subtraxerit se, non placebit animae meae. Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae.»
15.11.18
Tenenda est, ut dixi, patientia, nam nec longa est, nec vehemens, sed modica et quantula, ne vobis longum et durum videatur eam servare. Nam prope est finis uniuscujusque, et mox requiescetis a labore, et percipietis gloriam Christo judice. Nam juxta prophetiam Habacuc, adhuc modicum restat, id est parvo tempore adhuc servanda est patientia; et quantulum, id est non vehemens vel magnum aliquid patiendum est, sed exiguae quantitatis erit, quidquid in hoc saeculo perferendum fuerit. Hujus enim temporis patientia momentanea, et nullius vehementiae est deputanda, si respicitur quod est in aeternitate et summa gloria donandum. Adhuc, inquit, restat modicum et quantulum, et post veniet judex, qui sine dubio venturus est quandoque, et non tardabit venire, sed cito veniet, ut reddat vobis praedictam repromissionem, si modo, patientiam servantes, feceritis ejus voluntatem. Nulla mora erit in reddenda mercede, sed cito veniet remunerator, interim autem vivit in anima ex fide justus meus, quia fides est nunc vita cordis, donec ille veniat, qui vitam aeternam dabit et animae et corporis; et per fidem, non per opera legis justificatur, quisquis meus justus est. Qui enim per opera legis justificatur, non meus, sed suus justus est, quia non a me, sed a se justificatur; et non in me, sed in se gloriatur. At qui per fidem justificatur, justus meus est, quia dono gratiae meae justificatur; et non sibi quod justus est tribuit, sed gratiae meae deputat. Et vivit interim ex fide, donec veniente Christo introducatur ad visionem meam, et aeternaliter vivat ex specie. Vel ex fide quam nunc habet, vivit postmodum, quia, quod nunc credit, tunc accipit. Ex fide vivit. Quod, id est sed, si subtraxerit a fide se, ut vel metu persecutionis deserat fidem, vel in operibus legis justitiam quaerens, incipiat corde a fide recedere, non placebit animae, id est voluntati meae; ac per hoc non poterit vivere, sed potius damnationem merebitur, quia me offendet subtrahendo se a fide et gratia. Haec per prophetam locutus est Dominus. Qui sese subtrahit, displicet Deo. Nos autem non sumus, tales, non sumus apostatae, ut subtrahamus nos a fide. Quasi dicat: non debemus apostatare, ut subtrahamus nos, sed in melius proficere. In numero eorum se ponit Apostolus, ut magis suadeat; et non dicit esse tales, quales non vult eos esse, ut blanda monitione retineat eos, ne subtrahant se, quia nondum prorsus apostataverant, sed partim adhuc in fide manebant, id est partem fidei retinebant. Non sumus, inquit, subtractionis filii, id est apostasiae ducentis nos in perditionem, sed sumus filii Dei ducentis in acquisitionem animae, hoc est, non sumus geniti ab apostasia trahente filios suos in perditionem, sed fides genuit nos, ducens in acquisitionem animae, ut per fidem acquirat unusquisque nostrum animam suam, non per subtractionem perdat. Nam sicut fide acquiritur anima, sic subtractione perditur. Acquiritur, ut libera possideatur a nobis in aeterna beatitudine, ne per subtractionem transeat a nostra potestate, et fiat in tormentis possessio daemonum.
15.12.1
IN EPISTOLAM AD HEBRAEOS. CAPUT XI.
15.12.1
« Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. In hac enim testimonium consecuti sunt senes.»
15.12.2
Quia isti multum duri erant ad fidem, ideo prolixum de fide tractatum facit Apostolus, ut eorum duritiam prorsus ad fidem inclinet, ostendens omnes sanctos, patres eorum, per fidem placuisse Deo. Dixi vos esse filios fidei. Quae fides non est earum rerum quae videntur, sed earum quae non videntur, et quae sperantur. Sed fides est substantia sperandarum rerum, id est fides est causa, quare res sperandae quandoque subsistent in nobis, hoc est causa nobis est consecutionis aeternarum rerum, quae modo sunt sperandae et desiderandae, et proprie dicitur fides esse substantia sperandarum rerum, quoniam eis substat. Nam, sicut substantia substat formae eam esse faciendo, sic fides sperandis rebus eas in nobis ponendo. Res sperandae sunt, gloria, beatitudo, requies, aeternitas, et hujusmodi; et istarum substantia dicitur esse fides, quia jam facit eas substare in corde nostro per certitudinem credulitatis. Facit eas substare, id est esse vel quasi sub aspectu nostro stare, et immobiles utpote aeternas, permanere, et est eadem fides argumentum rerum non apparentium, id est certitudo rerum quae non apparent, et( si quis de eis dubitet) probatio, sicut adhuc futura probatur resurrectio, quoniam ita credidere prophetae et apostoli, et caeteri sancti. Nam ea quando non apparent, vel praeterita sunt, sicut de creatione mundi; vel praesentia, sicut de Domino Jesu sedente ad dexteram Patris: vel futura, sicut de die judicii. Et horum omnium est argumentum, id est certitudo et probatio fides. Eorum ergo fides est argumentum, quae apparere non possunt. Quae enim sunt apparentia, fidem non habent, sed agnitionem. Nam, etsi dicuntur credi quae videntur, sicut dicit unusquisque oculis suis se credidisse, non tamen ipsa est fides, quae in nobis aedificatur. Sed ex rebus quae videntur, agitur in nobis ut ea credantur, quae non videntur, sicut Thomas hominem vidit, et Deum credidit. Est itaque fides substantia, id est fundamentum et firmitas et essentia sperandorum bonorum, et est argumentum non apparentium, id est certa et rationabilis probatio invisibilium, ac praemonstratio futurorum. Argumentum enim dicitur esse ratio dubiae rei faciens fidem. Vere fides est substantia sperandarum rerum, id est substare faciens eas in corde fidelium, ac per hoc justificans cor eorum, quia in hac fide consecuti sunt a Domino senes testimonium justitiae, quia Deus ipse testis fuit purae conscientiae ipsorum, et testatus est eos esse justos, sicut et ad Noe dixit:« Te vidi justum coram me in generatione hac,» et si per fidem consecuti sunt testimonium justitiae, justitia vero causa et meritum est futurorum bonorum, tunc fides est substantia sperandarum rerum. Senes autem dixit antiquos patres, quia morum et fidei maturitatem habuere, et priscis temporibus fuerunt. Unde constat fidem non esse rem novam, nec deserendam, sed tenendam, quam tenuere antecessores, et per quam justificati sunt, et bonitatis suae testimonium, quod quaerebant, a Deo per eam consecuti sunt.
15.12.3
« Fide intelligimus aptata esse saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent.»
15.12.4
Probat quod fides est argumentum rerum non apparentium. Nam, fide intelligimus aptata esse tempora, etc. Vel quasi illi dicerent, quomodo rebus futuris possumus fidem adhibere, cum nullus eas videat, ostendit a simili, quia de futuris bene potest fides haberi, quoniam habetur de praeteritis, quae cum fierent, nemo vidit, et tamen creduntur esse facta. Non enim vidimus quod Deus mundum fecerit, et tamen credimus quia fecerit. Nam, cum non vidissemus eum haec operantem, fide tamen intelligimus saecula, id est omnia quae sunt transitoria, esse aptata, id est apte qualitatibus et formis assumptis composita verbo, et sapientia Dei, quae Christus est, quoniam omnia per ipsum facta sunt. Et sic aptata, ut ex invisibilibus fierent visibilia, id est ex informibus elementis formata. Nam, antequam formae darentur rebus, tenebrae erant et invisibilia elementa, sed in eorum separatione nata est lux. Informis enim materia, quam de nihilo fecit Deus, appellata est primo coelum et terra. Et dictum est« in principio fecit Deus coelum et terram,» non quia jam hoc erat, sed quia hoc esse poterat. Omnia enim elementa confuse tenebantur in illa informi materia, quae chaos ab antiquis dicta est, et de qua formata sunt universa. Tuncque cedentibus tenebris, per exortum novae lucis sunt facta visibilia, quae prius videri non poterant. Vel ex invisibilibus facta sunt visibilia, id est ex intellectuali mundo visibilia. Invisibilis enim mundus in sapientia Dei erat, et ad cujus similitudinem factus est iste visibilis, et haec omnia fide intelligimus ita esse facta.
15.12.5
« Fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur.»
15.12.6
Modo per partes ostendit, quomodo senes fide consecuti sunt testimonium suae probitatis, et incipit a primo justo, qui propter fidem suam justus est inventus, et exemplum justitiae ac fidei nobis est factus. Vere senes in fide testimonium sunt adepti. Nam Abel primus consecutus est, qui fide, id est per fidem obtulit Deo plurimam, id est pluris pretii, vel magis acceptabilem hostiam quam frater ejus Cain, per fidem consecutus est testimonium esse justus, id est quod esset justus, Deo perhibente testimonium muneribus ejus, dum ea se recipere demonstraret, mittens ignem de coelo, qui ipsa consumeret. Nam, dum munera Cain non inflammavit, et munera Abel coelitus igne misso combussit, praeclare testimonium dedit eisdem muneribus, quod ea suscepisset, et quod oblator eorum justus esset, ac fideliter obtulisset. Tale testimonium adeptus est per fidem dum viveret. Et defunctus loquitur adhuc per illam, id est monet omnes posteros exemplo suae fidei, ut fidem cum bonis operibus habeant. Vel quia adhuc recitatur Scriptura, in qua Deus ad Cain dicit:« Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra,» Ille enim clamor sanguinis, est locutio defuncti. Vel defunctus loquitur, id est facit, nos loqui de se defuncto, qui est nobis materia loquendi, ut de ejus magna fide caeteris demus exemplum. Non enim mors exstinxit famam fidei, sed potius ubique divulgavit.
15.12.7
« Fide Henoch translatus est, ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus. Ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo. Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit.»
15.12.8
Alterius senis exemplo habenda est fides. Nam Henoch fide translatus est, id est quia fidem habuit, et justitiam tenuit, translatus est in paradisum, unde Adam ejectus fuerat. Translatus est ideo, ne videret mortem, id est ut non solum non sentiret in seipso mortem, sed etiam in alio non videret eam, utpote remotus procul a terra morientium, et habitans in regione viventium. Nam non est ita translatus, ut in aliam terrae partem hominibus inhabitabilem poneretur; sed ita potius, ut ab omni societate mortalium separaretur. Non enim inveniebatur, cum a suis per multa loca diligenter quaereretur. Ideo scilicet non poterat inveniri, quia transtulit illum Deus, qui ipsum occultare potuit, ne a quoquam inveniretur. Posuit namque illum in alia secreta regione, ubi in magna carnis ac spiritus quiete viveret, donec circa finem saeculi cum Elia veniat reliquias Israel ad fidem convertere. Vere propter fidei meritum translatus est. Nam ante translationem habuit testimonium placuisse Deo, quia sicut Scriptura refert: Ambulavit Henoch cum Deo, et vixit Henoch postquam genuit Mathusalem, trecentis annis. Valde enim placuit Deo, qui tam sancte vixit, ut per viam justitiae trecentis annis ambularet cum Deo. Et quia Deus tantum fecit eum ambulare secum in via rectitudinis, evidens illi testimonium perhibuit, quia sibi placeret. Ipse habuit testimonium, quia placeret Deo. Sed sine fide impossibile est placere Deo, id est nullus ad hoc unquam quam promoveri potest, ut Deo placeat, nisi meritum fidei praecedat. Patet ergo quia et Henoch per fidem placuit, atque per fidem transferri meruit. Fides enim ista quae sic laudatur ab Apostolo, ea debet intelligi, quae per charitatem operatur. Et vere nullus Deo placebit, nisi meritum fidei praemiserit, quia accedentem ad Deum oportet credere, id est quisquis Deo vult propinquare, ut ei proximus fiat, et ei placeat, necesse est ut primo fidem habeat, quoniam fides est primus gradus in quo mentem quis constituit, qui ad Deum accedere intendit. Credere eum oportet quia Deus est, id est quia ipse solus proprie habet esse, sicut Moysi loquitur:« Ego sum qui sum.» Caetera enim verum esse non habent, quia sunt mutabilia. Sed ipse solus est, qui nunquam mutatur, sed semper est quod est; et quisquis varietatem suae mutabilitatis superare cupit, ad Deum accedat, et credat quia ipse est incommutabilis, et sibi adhaerentes liberat a mutabilitate. Hoc oportet eum credere, et etiam qui sit remunerator inquirentibus se, id est illos in futuro muneribus donat, qui nunc per ea quae faciunt, Deum solum inquirunt, id est in cordis intentione quaerunt, hoc est nihil aliud quaerit intentio cordis ipsorum nisi Deum ex operibus quae foris ostendunt, et quod tales ab eo remunerentur, debet credere quisquis ad eum vult accedere.
15.12.9
« Fide Noe, accepto responso, de his, quae adhuc non videbantur, metuens, aptavit arcam in salutem domus suae, per quam damnavit mundum, et justitiae quae per fidem est, haeres est institutus.»
15.12.10
Refert Josephus Adam praedixisse exterminationem rerum omnium, unam ignis virtute, alteram vero aquarum multitudine fore venturam et inde forsitan Noe Deum consuluit, et responsum accepit quia diluvium venturum tunc esset, atque justum est ei ut arcam construeret. Qui fideliter Deo credidit, et sibi imperata perfecit. Itaque Noe, accepto divinitus responso fide, id est per fidem metuens de his quae adhuc non videbantur, id est de inundatione diluvii, quae nondum perpendebatur, quia et aer adhuc serenus erat, nec aliquod hujus rei signum apparebat, aptavit, id est aptam composuit arcam in salutem domus suae, id est ut per eam salvaret a diluvio suam uxorem et filios cum uxoribus eorum. In eo quod ponit, metuens de his quae non videbantur, commendat fidem ejus, qui jam metuebat quae nondum videbat, credens ea quae Deus sibi praedixerat. Sic et nos omnia quae Deus fore promittit aut minatur, indubitanter fore complenda credere debemus, et ejus mandatis in praesenti deservire, si exemplo sancti Noe volumus ad salutem pertingere. Cum enim nullum signum futuri interius videret, sola Dei voce audita credidit futuram mundi submersionem. Nos vero multa signa finis saeculi et futuri judicii videmus, et tamen raro invenitur qui de illo judicio nunc sic metuat, ut sanctus Noe de diluvio formidabat. Aptavit arcam, per quam damnavit mundum, quia tanto majus peccatum habuerunt homines, quanto majorem ejus in fabricanda arca instantiam videbant, et non credebant. Cum enim viderent eum per centum annos in constructione arcae laborare, deberent futuros casus animadvertere, et ad poenitentiam confugere. Quod, quia non fecere, graviorem sibi damnationem acquisiere, et haec est prima laus fidei ejus, quia mundum incredulum damnavit: et institutus est a Deo haeres justitiae, quae est per fidem, et post diluvium haereditario jure obtinuit religiosos mores, quos fides generat: et quos antecessores ejus qui justi fuerant, habuerant. Idcirco enim factum erat diluvium, ut finis imponeretur vitiis, et justitia quam Abel et Henoch et caeteri sancti tenuerant, permaneret, et hujus haeres factus est beatus Noe. Et ita consecutus est in fide testimonium, quia justitiam fidei haereditavit.
15.12.11
« Fide qui vocatur Abraham, obedivit in locum exire, quem accepturus erat haereditatem, et exiit, nesciens quo iret. Fide demoratus est in terra repromissionis tanquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob, cohaeredibus repromissionis ejusdem. Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem, cujus artifex et conditor Deus.»
15.12.12
Adhuc per exemplum ostendit quod fides sit habenda, et quod in ea senes testimonium sint adepti, quoniam, ille qui prius vocabatur Abram, et post a Deo vocatus est Abraham, dat nobis exemplum fidei. Nam fides causa fuit augmentationis vocabuli ejus, ut qui prius dicebatur Abram, id est pater excelsus, post, accipiens promissionem quod omnes gentes fidem ejus essent secuturae, et patrem eum habiturae, vocaretur Abraham, id est pater videns multitudinem, quia factus in fide pater credentium, vidit multitudinem omnium gentium venturam ad suam fidem. Et ille, qui hujusmodi causa vocatur Abraham, fide obedivit Deo, non enim obediret, nisi crederet. Obedivit dicenti:« Exi de te terra tua et de cognatione tua, et veni in terram quam monstravero tibi.» Sic obedivit exire, id est obediens exivit a terra patrum suorum, et venit in locum illum, quem accepturus erat, id est in terram Chanaan, quam erat habiturus in haereditatem in filiis suis, non in seipso. Et, audito Dei praecepto, exiit mox de terra sua, nesciens quo iret, sed tantum obedire cupiens, et credens quod esset a Deo consecuturus longe meliora, quam relinquebat in patria. Si enim certum locum sciret ad quem tendere posset, qui certum patriae locum deserebat, non tam admirandae fidei esset. Et si saltem post inveniret vacuum locum, ad quem docebatur, ut possidere terram illam posset, non ita commendaretur fides ejus. Sed invenit locum Chananaeis plenum, et inter eos ut advena mansit. Et hoc est quod sequitur: Fide demoratus est in terra repromissionis, id est quae sibi non semel, sed multoties promissa est, non ut possessor, sed ut advena, tanquam in aliena terra, non tanquam in propria. Fide melioris terrae moratus est ut peregrinus in ea, nec rediit ad paternum solum, sed obedire volens, mansit ubi jussum ei fuerat, non in domibus pomposis et magnis, sed in casulis et tuguriis habitando. Non enim magna domorum aedificia construebat, sed parva illi sufficiebant tuguria, quoniam mens ejus alio tendebat, et ipse semper exsulem se credebat, in quocunque loco praesentis mundi positus esset. Sic habitavit cum Isaac et Jacob, quia, sicut ex Genesi colligitur, Jacob quindecim annorum erat quando mortuus est Abraham. Et hi duo, scilicet Isaac et Jacob, cohaeredes erant ejusdem repromissionis, quia ad ipsos fecit Deus eamdem repromissionem terrae Chanaan, in qua coelestis haereditas figurabatur. Et quare velut pauper et advena morabatur in casulis Abraham cum filio et nepote, nec magnas domos aedificabat? Quia exspectabat civitatem, id est coelestem patriam Jerusalem supernam, habentem fundamenta, id est stabilitatem diversorum praemiorum, quae nunquam deficient vel diruentur, cujus civitatis artifex et conditor Deus est, quia ipse arte suae sapientiae illam dictavit, et post per rei evidentiam condidit. Hoc est, Abraham ita vilis et advena in casulis habitare sustinuit, quia non illam terram optavit, sed aeternam civitatem, quam ipse Deus et non homo fecit ac condidit, dari sibi a Deo exspectavit.
15.12.13
« Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam praeter tempus aetatis, quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat. Propter quod et ab uno orti sunt, et hoc emortuo, tanquam sidera coeli in multitudinem, et sicut arena quae est ad oram maris, innumerabilis. Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. Qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere. Etsi quidem illius meminissent, de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi. Nunc autem meliorem appetunt, id est coelestem. Ideo non confunditur Deus, vocari Deus eorum. Paravit enim illis civitatem.»
15.12.14
Non solum Abraham fide probatus est, sed et Sara, quia et ipsa, id est in propria persona, non in vicaria, accepit fide virtutem in conceptionem seminis, id est facta est virtuosa ut conciperet, etiam praeter tempus aetatis, id est quae virtutem concipiendi in frigido sanguine jam diu perdiderat; et hoc decrepita meruit, cum a juventute semper fuisset sterilis. Et licet ista duo impossibilia viderentur, id est sterilitas et longaeva senectus, tamen et ipsa Sara quae haec habebat accepit virtutem in conceptionem seminis id est ut posset cum semine suo capere viribus caloris semen viri: quod fides, non natura operata est, quoniam fidelem credidit eum esse qui promiserat et repromiserat, id est Deum in promissionibus suis veracem credidit, et omnia illi possibilia esse non dubitavit. Prius enim risit, etsi ex gaudio, non tamen plena fide, sed post verbum Domini solidata est in fide. Propter quod, id est ideo quia Abraham credidit, et Sara Deum fidelem non dubitavit, et orti sunt multi ab uno patre; quod mirum fuit, quia si tot filii a pluribus patribus orti fuissent, non esset tam mirum. Sed quia tot ab uno orti sunt, valde mirandum est; et( quod est mirabilius!) hoc emortuo, id est ex toto secundum naturam senectutis mortuo, quoniam viscera illius frigida et mortua erant, nec semen emittere poterant. Emortuum namque non ad omnia sed ad aliquid; hoc est ad generandum intelligere debemus eum fuisse. Si enim ad omnia mortuus esset, non jam senex, sed defunctus esset. Et de tali orta est innumera multitudo. Vel ab uno utero Sarae orti sunt. Orti sunt ab uno et hoc emortuo. Emortuo, quantum ad seniorem maritum. Si enim femina ita sit provectioris aetatis, ut ei solita mulierum adhuc fluant, de juvene parere potest, de seniore non potest: quamvis adhuc possit ille senior, sed de adolescentula gignere sicut Abraham post mortem Sarae de Cethura potuit, quia vividam ejus invenit aetatem. Sed Sara sterilis erat, et cruore menstruo jam destituta, propter quod jam parere non posset, etiam si sterilis non fuisset. Verum contra haec omnia operata est fides, ut sterilis et emortuus uterus Sarae conciperet ex seniore emortuo. Et sic non a pluribus, sed ab uno: et hoc non juvene, sed emortuo senectute, ut magis esset miraculum, orti sunt filii, procedentes in multitudinem tanquam sidera coeli, id est qui luce sanctitatis et sui multitudine comparantur sideribus, quia et clari sunt et innumeri; et sicut arena quae est ad oram maris innumerabilis, id est qui gravedine et infructuositate atque instabilitate et multitudine comparantur arenae. Quid vero per mare, nisi gentilitas designatur? Et quid per oram maris, nisi vicinus ritus gentilitatis? Quidam vero Judaeorum instabiles erant ad oram maris, et non in ipso mari, dum adhaererent ritui gentilium, perverse vivendo et idola colendo, nec tamen gentiles essent, quia circumcisi erant. Isti non ex fide Abrahae vel Sarae tales erant, sed ex proprio vitio. Non enim fides meruit tales filios habere, sed ibi postquam fuerant ab eo geniti, degenerabant ab ejus fide et probitate per nequitiam suam. Nihil ergo mali promeruit unquam fides. Quod autem subditur, juxta fidem defuncti sunt omnes isti, de illis solummodo qui stellis comparantur, intelligendum est, nec solum de filiis, sed de ipsis patriarchis. Nam omnes isti non ad horam habuere fidem, sed semper eam usque in fidem tenuerunt et semper juxta eam vixerunt, ac juxta eam defuncti sunt: quia, et dum viverent, semper suos mores ut fides exigit, in religione duxerunt: et dum morerentur, promissiones divinas exspectaverunt, sicut Jacob moriens dicebat:« Salutare tuum exspectabo, Domine.» Isti omnes non elongati a fide per dubitationem vel per malam operationem, sed, juxta eam persistentes, defuncti sunt, non acceptis in terra repromissionibus: et ideo exspectabant eas in coelo, quia Deum qui promiserat, sciebant esse fidelem. Credebant enim ipsas promissiones non esse factas de terrestribus, sed promissa sperabant de coelestibus. Et in hac fide moriebantur. Per haec omnia monet Apostolus Hebraeos, ut inconcussam fidem exemplo patrum teneant, si se filios eorum recognoscunt. Nondum acceptis repromissionibus moriebantur sed aspicientes a longe eas et salutantes, id est oculis fidei considerantes, quia post mortem eas erant adepturi, non tamen protinus, sed post longa tempora in adventu Christi, qui regna coelorum paraturus erat. Descendebant tunc enim omnes justi in infernum, ibique quiescentes, exspectabant Redemptoris adventum. Ex hoc est quod in obitu suo aspiciebant non de prope, sed de longe supernas promissiones, quia desiderium suae considerationis in longum ad eas percipiendas extendebant, et salutabant eas, id est multum optabant in quibus salutem consequi credebant. Vel salutabant eas, id est applaudebant eis hilares, et est dictum ad similitudinem navigantium, qui longe visis civitatibus ad quas tendunt, salutant prae gaudio; et quia promissiones coelestis patriae post mortem exspectabant, ideo erant confitentes quia peregrini sunt super terram, id est non in propria terra degentes. Et quia possent esse peregrini, sed tamen diu permanentes, ut excludatur diuturna mansio, subditur, et hospites. Hospes enim dicitur ille, qui statim recedit, nec diu manere quaerit; peregrinus vero, qui in propria terra non moratur, etsi diu in aliena maneat. Et ita per hoc quod se dicebant peregrinos, ostenditur quia aestimabant se in alieno degere: per hoc quod se fatebantur hospites, apparet quia credebant se cito recessuros, et horam mortis quotidie suspectam habebant. Nam quod se peregrinos et hospites faterentur, non solum ex Apostoli sententia, sed et ex verbis eorum patet. Dixit enim Jacob Pharaoni:« Dies peregrinationis vitae meae centum triginta annorum sunt, pravi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum, quibus peregrinati sunt.» Sed ne quis patriarchas ideo peregrinantes fuisse dictos aestimet, quia in terra promissionis velut in aliena morati sunt, quoniam nec ipsi nec filii eorum adhuc illam in haereditatem perceperant, attendat quid David qui regnum in ea tenebat ait Domino:« Quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei.» Haec itaque sanctorum patrum peregrinatio illa erat, de qua dicit Apostolus:« Quandiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino.» Hac ratione se dicebant peregrinos et hospites, quandiu super terram erant, id est donec corpora eorum sub terra sepelirentur, et animae ad extra migrarent. Vel super terram existentes, quia terrena conculcabant. Unde constat quod exsules se credebant et patriam inquirebant, ex qua cives jam erant. Qui enim haec dicunt, scilicet qui se fatentur peregrinos et hospites, haec dicendo, significant se inquirere patriam. Ad hoc confitebantur se esse peregrinos, ut significarent se in omnibus quae agebant, veram patriam quaerere, et ad eam pio gemitu suspirare. Et ne quis putaret quod illam de qua exierant, quaererent, subditur: Et siquidem illius et caetera. Quasi dicatur: Ipsi quaerebant patriam. Et si illius quidem patriae meminissent, de qua exierunt, id est si recogitarent terram suae nativitatis et illam desiderarent, ac se peregrinos respectu illius dicerent, habebant utique tempus et spatium revertendi ad eam, et nullus eis obsistebat in redeundo. Sed, quia illuc non redierunt, patet quod aliam patriam quaesierunt. Ad illam redissent, si illam quaererent. Nunc autem cum constet quod illam non quaesierunt, apparet quia appetunt, id est appetierunt meliorem patriam, id est coelestem. Ideo scilicet quia non in terra cor posuerant, sed ad supernam patriam totis desideriis anhelabant, non confunditur Deus, id est non erubescit vocari Deus eorum, dum dicit:« Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, hoc mihi nomen est in aeternum.» Erubescere enim potest aliquis dominus cum dicitur inutilem servum habere. Sed, si bonum servum habuerit, per illum honoratur. Si Deus vocaretur Deus Cain, sicut vocatur Deus Abraham, non honor, sed dedecus esset ei ex tali servo. Sed, quia tres isti patriarchae optimi servi fuerunt, idcirco Deus ex quadam familiaritate et privilegio voluit Deus eorum vocari, tanquam istorum solorum esset Deus, qui Deus est universae creaturae: non frustra utique tantum eis tribuens honorem, sed quia noverat in eis sinceram praecipuamque charitatem, et quia in ipsis tribus consummavit mirabile sacramentum futuri populi. Per liberas enim genuerunt et in libertatem, ut per Saram Isaac; et in servitutem ut per Rebeccam Esau, cui dictum est:« Eris servus fratris tui;» et per ancillas non solum in servitutem, sicut Ismaelem per Agar, sed etiam in libertatem, sicut Dan ac Nepthalim per Balam, et Gad, ac Aser per Zelpham. Ita et in populo Dei per spiritales viros nascuntur ad fidem non solum in libertatem laudabilem, qui eos imitantur, quibus dicitur:« Imitatores mei estote sicut et ego Christi,» sed etiam in damnabilem servitutem, sicut per Philippum Simon Magus; et per carnales nascuntur non solum in damnabilem servitutem qui eos imitantur, sed in laudabilem libertatem, quibus dicitur:« Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite.» Hoc sacramentum quisquis in populo Dei prudenter agnoverit, unitatem spiritus in vinculo pacis usque in finem, quibusdam cohaerendo, quosdam tolerando, custodit. Propter hujusmodi causas voluit Deus vocari Deus istorum patriarcharum, in quorum posteritate praemonstrata est omnis propagatio bonorum et malorum qui sunt in Ecclesia. Nec mirum si Deus eorum vocari dignatur, qui Deus est angelorum, quia paravit illis civitatem, id est coelestem Jerusalem, in qua illos exciperet, et non erubescit de illis quia concives angelorum sunt. In illis enim honoratur, sicut e contrario de malis blasphematur.
15.12.15
« Fide obtulit Abraham Isaac cum tentaretur, et unigenitum offerebat, in quo susceperat repromissiones, ad quem dictum est: Quia in Isaac vocabitur tibi semen, arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus. Unde eum et in parabolam accepit.»
15.12.16
Rursus exemplo Abrahae est habenda fides, quia ipse tantam fidem habuit, ut et filium offerre paratus esset, et tamen promissionem de semine in eo sibi divinitus factam non dubitaret esse veram Non enim haesitavit quod sibi reddi poterat immolatus, qui dari potuit non speratus. Tentabat eum Deus, id est ipse, qui eum noverat, ostendebat quis esset ad exemplum aliorum. Qui fide accensus, obtulit super altare Isaac quem plus diligebat; non Ismaelem, qui ex ancilla natus erat. Et quem ex libera conjuge unigenitum habebat, hunc offerebat, in quo etiam promissiones posteritatis susceperat, cum ei diceretur, quia in Isaac vocabitur tibi semen. Licet enim Isaac esset vel unigenitus, nec alium haberet, per quem adimplerentur promissiones seminis, in neutro tamen dubitans, filium obtulit, nec de promissionibus dubitavit; ad quem dictum est a Domino, non ad alium ut diceret ei, id est non per alium mandavit, sed per seipsum Dominus dixit ei, quia in Isaac vocabitur tibi semen, id est in posteritate Isaac erit vocabulum seminis tui, quia vocabuntur filii tui, qui ex Isaac descendent. Ismael namque et Esau et filii Cethurae cum ex Abrahae stirpe sint, non tamen in filios reputantur. Ipse Deus in solo Isaac, promisit Abrahae posteritatem. Esset enim minus authentica promissio, si alii Deus hanc loqueretur, et ille post nuntiaret Abrahae. Qui tamen jussus offerre Isaac, non sibi fecit quaestionem quasi de contrariis et sibi adversantibus verbis Dei, ut diceret: Promiseras mihi in Isaac semen, et nunc Isaac jubes occidi? Sed erat in corde ejus semper fides inconcussa et nullo modo deficiens. Cogitavit enim quia qui dederat ut ille, cum non esset, nasceretur de senibus, poterat etiam de morte reparare. Et hoc est quod Apostolus subdit: Arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus, id est non solum ab immolatione potest illum eruere ne occidatur, sed et post occisionem vitae restituere. Credebat enim quod vel Deus illum ab immolatione eriperet, vel immolatum protinus suscitaret, sicque promissionem de futuro semine sibi in eo compleret. Quod in verbo ejus patenter ostenditur, cum dicit pueris:« Exspectate hic cum asino, ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos.» Non enim dixit: Revertar ego ad vos; sed, Revertemur ego et puer. Unde, id est quia tam firmiter in omnibus credidit, accepit eum ab altari illaesum, quia immolatus non est. Accepit eum et in parabolam, id est in similitudinem Christi, cujus divinitas impassibilis mansit, licet humanitas passionem sustinuerit. Abraham enim filium unicum ducens ad immolandum, significavit Deum patrem, qui« proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum.» Isaac sibi ligna ad victimae locum, quibus fuerat imponendus ipse, portavit, sic et Christus crucem suam. Isaac ligatus est et altari superpositus, quia Christus quoque ligatus est in passione et cruci impositus. Isaac de altari abscessit illaesus, sed aries pro eo est immolatus, quia, sicut diximus, divinitas Christi mansit impassibilis, quae per Isaac designata est, sed humanitas ejus, quam figuravit aries, morti subjacuit. Qui scilicet aries, inter vepres haerebat cornibus, quia Christus inter iniquos et peccatores, qui per vepres signati sunt, ita crucifixus est, ut manus ejus transfixae clavis adhaererent cornibus crucis, sicut scriptum est:« Cornua in manibus ejus.» Similiter et caetera de immolatione Isaac ad Christi passionem mystice sunt referenda.
15.12.17
« Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau. Fide Jacob moriens, singulos filiorum Joseph benedixit, et adoravit fastigium virgae ejus. Fide Joseph moriens, de profectione filiorum Israel memoratus est, et de ossibus suis mandavit.»
15.12.18
Abraham sic probatus est in fide. Isaac etiam fide benedixit de futuris filios suos Jacob et Esau, id est benedictione imprecatus est illis bona, in futurum credens quod ita illis ventura forent. Nam Jacob benedicendo dixit:« Det tibi Deus de rore coeli et de pinguedine terrae abundantiam frumenti et vini, etc.» Et rursum Esau promisit:« In pinguedine terrae et in rore coeli desuper erit benedictio tua, etc.» Nisi ergo sic crederet haec illis ventura, nequaquam solemni benedictione promitteret ea. Jacob quoque moriens cum alia omnia oblivioni traderet, fide benedixit duos filios Joseph, Ephraim et Manassen, dans cuique propriam benedictionem quia credidit eis profuturum, et adoravit fastigium virgae ejus. Hoc in veteri translatione ibi reperitur, ubi nos in nova legimus, quia adoravit Israel Deum, conversus ad lectuli caput. Sanctus enim et Deo deditus vir, oppressus senectute, ita positum habebat lectulum, ut ipse jacentis habitus absque difficultate ad orationem esset. Sed secundum aliam translationem adoravit super caput virgae ejus, id est filii sui, vel super cacumen virgae ejus. Et intelligitur quia tulerat a Joseph virgam ejus, et super caput ejusdem virgae quam tenebat, inclinavit se ad Deum adorandum. Sed Apostolus sensum nostrum ad intelligentiam mysticam trahens, non dicit quod ille adoraverit super cacumen, sed potius ipsum cacumen et fastigium virgae ejus. Virga enim Joseph quam ipse velut sceptrum gerebat ad designationem potestatis suae, qua dominabatur in tota Aegypto, virgam potentiae Christi praefigurabat, qua ipse regnaturus erat in toto mundo. Et per Joseph Christus praesignabatur, per fastigium autem virgae ejus, celsitudo regalis potentiae Christi, de qua dictum est:« Virga directionis virga regni tui.» Recta itaque fide adoravit fastigium virgae filii sui, significans quia se tota devotione substernebat sublimi imperio Christi, quem ex sua carne nasciturum praevidebat. Nam si in Joseph Christum non intellexisset, non esset dicenda fides, si fastigium virgae illius adorasset. Sed et ipse Joseph moriens, fide memoratus est de profectione filiorum Israel, dicens:« Post mortem meam visitabit vos Deus, et ascendere faciet de terra ista ad terram quam juravit Abraham, Isaac et Jacob.» Hoc a patre suo audierat, et nunc moriens fide memorabat. Nisi enim ita futurum crederet, non memoraret. Et de ossibus suis mandavit, dicens:« Asportate vobiscum ossa mea de loco isto.» Et hoc quoque fide mandavit, quoniam credebat Christum in terra promissionis nasciturum, et post passionem resurrecturum, et cum eo resuscitari cujus inter caeteros sanctos, qui in ejus passione resuscitandi erant.
15.12.19
« Fide Moyses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum.»
15.12.20
Adhuc exemplo senum habenda est fides, quoniam Moyses natus occultatus est fide parentum tribus mensibus, quia videbant elegantem parvulum. Credebant enim Deum facturum aliquid magni per eum, cum esset adeo elegantis formae. Quoniam ab ortu fuit illi infusa magna gratia venustatis, non natura, sed dono Dei. Et ideo non timuerunt edictum regis, qui jusserat omnes masculos infantes Hebraeorum mox ut nati essent interfici, sed fide confisi in Deo servaverunt puerum.
15.12.21
« Fide Moyses grandis factus, negavit se esse filium filiae Pharaonis, magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem, majores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum improperium Christi. Aspiciebat enim in remunerationem. Fide reliquit Aegyptum, non veritus animositatem regis. Invisibilem enim tanquam videns sustinuit. Fide celebravit pascha et sanguinis effusionem, ne qui vastabat primitiva, tangeret eos. Fide transierunt mare Rubrum tanquam per aridam terram, quod experti Aegyptii, devorati sunt.»
15.12.22
Adhuc exempla fidei praelucent in Moyse, qui, cum esset puer, adoptatus est in filium a filia Pharaonis, quae juxta Josephum vocabatur Thermut, nec habebat legitimam prolem. Et ideo volebat ut Moyses post patrem suum, succederet in regnum. Moyses vero cum excrevisset, fide succensus, et regnum Aegypti despiciens, negavit juxta Apostolum se esse filium filiae Pharaonis, et rejecit regiam dignitatem, magis, id est potius eligens affligi et injuriis subjici cum populo Dei, qui serviebat in luto et latere, quam habere jucunditatem temporalis ac transitorii peccati, hoc est fide suadente maluit et super omnia elegit affligi propter Deum ad horam, quam jucunditatem eorum, in quibus erat peccatum et quae cito transeunt, vivere. Peccatum enim putavit, se laetari in aula, dum fratres sui affligerentur. Non tamen in libris Moysi refertur, quod negaverit se filium filiae Pharaonis, sed eo tempore id fecisse non dubitatur, quo fecit et quod ibi legimus, et postquam creverat, egressus est ad fratres suos filios Israel, et vidit afflictionem eorum; ipse dico, aestimans improperium Christi esse divitias majores thesauro Aegyptiorum. Improperium Christi, id est quod pateretur pro Christo, vel quod significaret improperium inferendum Christo post ionga saecula, vel quod sustinuit a suis, sicut et Christus post a suis. Hoc improperium magis elegit ipse, et minus credidit operibus Aegyptiorum, quia per id aeternis divitiis se locupletari credebat, si pro Christo contumelias et opprobria sustineret. Nam aspiciebat plena fide in remunerationem aeternam, quam Christus pro se patientibus erat daturus: hoc est idcirco elegit esse pauper et despicabilis temporaliter apud homines, quia sursum cor habebat, et de aeternis honoribus cogitabat, quos se per paupertatem et patientiam adepturum sperabat. Et etiam fide reliquit Aegyptum, educens inde filios Israel, quia credebat quod bene evaderent, non veritus animositatem regis, qui contra eum indignationem magnam conceperat, sed de auxilio Dei confidens, subtraxit a jugo illius populum Israel. Et vere fide non veritus est regem. Nam sustinuit, id est non corde fractus, sed ut vere fortis sustinuit, id est sursum in suae mentis constantia tenuit invisibilem, id est Deum quem non videbat, tanquam videns, id est ac si eum praesentem ibi cerneret. Miles enim accuratius pugnare solet praesente rege quam absente. Sed Moyses pro Deo, quem non videbat, ita pugnavit, et ita eum sustinuit, id est auxilium ejus exspectavit, ac si corporeis oculis eum coram se videret praesentem et adjuvantem. Unde et ei nil ore promenti dictum est a Domino:« Quid clamas ad me?» Clamabat enim corde, qui tacebat ore, quia piis desideriis ipse auxilium majestatis implorabat et exspectabat. Et antequam reliquisset Aegyptum, celebravit pascha, et hoc fecit fide, id est celebrem et festum duxit transitum, vel potius noctem egit pro pascha, id est pro transitu de Aegypto, quia non dubitavit quin revera transituri essent. Et ideo fide laetificatus, antequam exirent, pro transitu suo celebre festum egit. Celebravit enim pascha, id est celebrem et communem fecit agni comestionem, quae vocabatur Pascha, id est transitus, quia fuit causa transitus eorum de servitute in libertatem, et sanguinis effusionem fide celebravit, ne angelus qui vastabat primitiva, id est qui interficiebat primogenita Aegyptiorum, tangeret eos, quia pro certo credebat, quod angelus percussor non ingrederetur domos illas, quae haberent in superliminari et in utroque poste sanguinem agni. Fide etiam omnes filii Israel transierunt mare Rubrum ita illaesi, tanquam si irent per aridam et siccam terram, quia crediderunt Deum ita eos posse educere per mare, sicut per siccum. Quod scilicet transire mare experti et volentes facere Aegyptii, qui nec partem fidei habebant, devorati sunt ab aquis, id est omnino absorpti. Vel experti utrum fide, an casu fieret ille transitus, devorati sunt gurgitibus. Si enim casu transirent Israelitae, similem transitum haberent Aegyptii. Sed quia talem viam illis fides paraverat, idcirco infideles in ea perierunt.
15.12.23
« Fide muri Jericho corruerunt circuitu dierum septem. Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace.»
15.12.24
Non solum mare divisit fides, sed et muros Jericho praecipitavit. Nam Dominus jusserat: Circuite urbem cuncti bellatores semel per diem. Sic facietis sex diebus. Septimo autem die sacerdotes tollent septem buccinas, et praecedent arcam foederis, septiesque circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent buccinis. Cumque insonuerit vox tubae longior atque concisior, et in auribus vestris increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione maxima, et muri funditus corruent civitatis, ingredienturque singuli per locum contra quem steterint. Et filii Israel huic divinae jussioni ac promissionibus fidem adhibentes, fecerunt ut sibi fuerat imperatum, et tali ordine ceperunt civitatem. Sed in eadem urbe erat Rahab, quae fide meruit non perire cum incredulis civibus. Omnes enim gladio perierunt, praeter eos qui erant in domo ejus. Exceperat enim duos exploratores cum pace, quos Josue miserat, et absconderat eos, ne rex Jericho inveniret et occideret illos, quoniam visis illis credidit quod filii Israel per Dei potentiam essent habituri terram, sic enim ait:« Novi quod tradiderit vobis Dominus terram.» Etenim irruit in nos terror vester, et elanguerunt omnes habitatores terrae. Dominus enim Deus vester, ipse est Deus in coelo sursum et in terra deorsum. Et hac fide servavit exploratores, et per fenestram suae domus latenter emisit, ideoque pereuntibus postmodum caeteris, ipsa cum omni cognatione sua vixit in populo Israel. Et antea quidem fuerat meretrix, sed populo Dei sociata, legitime vixit, ita ut et in genealogia Salvatoris poneretur. Et quia etiam meretrix fide justificari et salvari meruit, erubescat omnis vir esse infidelis, ne per infidelitatem omnibus peccatis oneretur et pereat.
15.12.25
« Et quid adhuc dicam? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones.»
15.12.26
Multa, inquit, exempla veterum de habenda fide vobis attuli, et adhuc plura vobis afferre possem. Sed quid adhuc dicam, id est quod factum cujus personae amplius in exemplum fidei proferam? Tot enim exempla protuli, ut omnibus sufficere debeant ad fidem. Et si proferrem alia omnia quae possent proferri, fastidium magis quam utilitatem fortasse generarent. Nec in his amplius immorari debeo, quia, cum determinassem tempus, in quo mihi vobis scribere liceat, si illud consumpsero, exempla fidei veterum proferendo, infra praescriptum tempus alia quae vobis scribere debeo, perficere non potero. Et hoc est quod subditur: Deficiet enim me tempus. Quasi dicat: Non est utile ut omnia quae possem, exempla supponam, quia me enarrantem, id est evidenter et singula narrantem deficiet, id est deseret tempus, quod vobis ad scribendum determinavi, nec poterunt in eo explicari omnia quae vobis scribere statui, hoc est temporis brevitas qua sum impeditus circa alia, non sinit ut plenariam istorum enarrationem faciam. Vel tempus vitae meae deficiet, id est deseret me, si voluero omnia persequi. Et ideo supersedendum est, quia deficiet tempus me enarrantem, id est ex toto narrantem, vel extra et aperte narrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis. Hoc est si omnia fortia facta eorum et aliorum quae ipsi per fidem operati sunt, voluero in tam brevi tempore hujus epistolae vel vitae meae explicare, hoc non potero. Grandia sunt enim quae fecerunt isti. Qui devicerunt, id est deorsum ponentes et sibi subjicientes vicerunt regna, id est reges cum omnibus sibi subditis. Et hoc non per suas vires, sed per fidem qua Deo credebant, et in Deo confidebant. Ac per eamdem fidem, qua credebant bonorum operum remuneratorem, operati sunt justitiam, id est opera justitiae fecerunt. Et per ipsam fidem in qua perseveraverunt, adepti sunt repromissiones, id est remunerationes supernae beatitudinis, quas Deus in Scripturis promisit ac repromisit operariis justitiae, non quod statim quando moriebantur, acciperent illas, quia nondum Christus eis viam fecerat, et erant in tenebris causa originalis peccati, sed quia cum Apostolus haec scriberet, Christo passo, jam habebant repromissiones secundum animam. Ipse namque eos ab inferis abstraxerat et singulis stolis induerat. Vel adepti sunt promissiones temporalium bonorum, quas lex observatoribus suis fecerat; quia non solum vitam aeternam, sed et temporales divitias, et inimicorum subjectiones propter observantiam legis adepti esse dicuntur, Gedeon, Barac et caeteri. Gedeon namque per fidem devicit regna, quia jubente ac permittente Deo in trecentis viris, quos non ferro, sed lagenis et lampadibus armaverat, superavit Madianitas et Amalecitas et alios orientales populos, quorum multitudo centum triginta quinque millia virorum bellatorum habebat, et reges eorum cepit et interfecit. Et ipse operatus est justitiam, quia destruxit aram Baal, et aedificavit altare Domino, atque liberavit populum Israel. Et adeptus est repromissiones vitae, quoniam mortuus est in senectute bona. Barac quoque per fidem devicit regna, cui Deus per Deboram prophetissam dixit:« Vade et duc exercitum in montem Tabor, tollesque tecum decem millia pugnatorum de filiis Nephthalim et de filiis Zabulon. Ego adducam ad te in loco torrentis Cison Sisaram principem exercitus Jabin, et currus ejus atque omnem multitudinem, et tradam eos in manu tua.» Fecitque Barac ut Dominus jusserat, et ascendit in montem. Quod cum audisset Sisara, congregavit nongentos falcatos currus, omnemque exercitum de Aroseth gentium ad torrentem Cison. Descendit atque Barac de monte Thabor, et decem millia pugnatorum cum eo. Perterruitque dominus Sisaram et omnes currus ejus, universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac, in tantum ut Sisara de curru desiliens, pedibus fugeret, et Barac persequeretur fugientes currus et exercitum usque ad Aroseth gentium, et omnis hostium multitudo usque ad internecionem caderet. Humiliavitque Deus in die illo Jabin regem Chanaan, donec delerent eum. Sic Barac per fidem devicit regna. Qui et justitiam operatus est in hoc ipso, quod liberavit filios Israel ab ipso rege, qui per viginti annos vehementer oppresserat eos: nec sibi victoriam arrogavit, sed Deo per illa canticum cecinit. Unde et supernas repromissiones adipisci dignus fuit. Sed et Samson per fidem devicit regna( Judic, XIII, XVI), quia cum esset unus vir, sed haberet in se Spiritum Domini, qui confortabat eum, ingentes strages Philistaeorum multoties dedit, nullusque eorum fortitudinem habere poterat ut illi resisteret. Justitiam quoque operatus est, quia judicavit Israel viginti annis, et Philistaeos oppressores eorum afflixit, et Nazaraeus, id est consecratus fuit ex utero matris suae, vinum et siceram non bibens, et nihil immundum comedens. In fine tamen quo se cum hostibus oppressit, non aliter excusatur, nisi quia spiritus latenter hoc jusserat, qui per illum miracula faciebat, sicut et antea illi inspiraverat ut uxorem de filiabus Philistaeorum acciperet, cum lex hoc prohiberet. Nam, sicut in acceptione uxoris alienigenae fecit per voluntatem Dei, quod lex interdixerat, et non peccavit, ita credi potest quod Spiritus sanctus illi jusserit extinguere secum ingentem illam hostium multitudinem, quae de ejus humiliatione laudabat idolum suum, et ad majus improperium faciebat eum ebrium ludere, praesertim cum jam ille spiritus coepisset ei pristinas vires reddere, ad designationem recuperationis prioris gratiae. Unde et nunc Apostolus ponit eum inter eos, qui adepti sunt repromissiones. Jephte quoque per fidem devicit regna, quia est factus super eum Spiritus Domini, et circuiens Galaad et inde transiens ad filios Ammon, votum vovit Domino, dicens:« Si tradideris filios Ammon in manus meas, quicunque primus fuerit egressus de foribus domus meae, mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon, eum holocaustum offeram Domino. Transivitque, Jephte ad filios Ammon ut pugnaret contra eos. Quos Dominus tradidit in manus ejus. Percussitque viginti civitates plaga magna nimis. Et humiliati sunt filii Ammon a filiis Israel. Revertente autem Jephte domum suam, occurrit ei unigenita filia cum tympanis et choris. Qua visa, scidit vestimenta sua et ait:« Heu! filia mi, decepisti me, et ipsa decepta es. Aperui enim os meum ad Dominum, et aliud facere non potero, et fecit ei sicut voverat.» Et merito quaeritur utrum pro jussu Dei sit habendum quod eam immolavit. Abraham enim non solum non est culpatus crudelitatis crimine, sed etiam laudatus nomine pietatis, quod filium voluit nequaquam scelerate, sed obedienter occidere. Jephte vero non ita legitur accepisse praeceptum ut filiam occideret; sed tamen in eo quod Scriptura refert quia factus est super eum Spiritus Domini, et tunc tale votum pro victoria fecit, atque victoriam adeptus est, non videtur temerarie vovisse, cui Spiritus sanctus praesidebat: nec injustum votum vovisse, qui victoriam pro qua votum faciebat, consecutus est. Consecutio enim victoriae testatur Deo votum non displicuisse. Novit enim Dominus secretas causas, propter quas tale sacrificium ei placere potuit. Et ipse Jephte semetipsum potius in hoc spiritaliter mactavit, quia cum non haberet filium aut filiam praeter istam, omnem affectum ejus rigore voti superavit, et dolorem compassionis ardore fidei devicit. Qui et justitiam operatus est, quia satis rationabiliter et juste principatum suscepit, et causas suas contra regem filiorum Ammon per legatos juste disseruit, et juste bellum iniit atque populum Israel sex annis secundum legem Domini judicavit. Unde et repromissiones supernarum retributionum adeptus esse creditur. De David vero superfluum esse puto, demonstrare quomodo per fidem regna devicerit, cum constet eum tot reges impios juvante Domino peremisse. Justitiam autem sic operatus est, ut de illo diceret Deus:« Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciat omnes voluntates meas.» Sed et repromissiones adeptus est non solum de aeterna vita, sed etiam de adventu Christi: quia et ipse beatitudinem aeternam possidet, et aeternus rex Christus de semine ejus suscitatus est. Samuel quoque per fidem vicit regna Philistaeorum, quia, cum satrapae gentis illius cum exercitibus suis adversus Israel convenissent, obtulit Samuel holocaustum et clamavit ad Deum pro Israel, et exaudivit eum Dominus. Nam in ipsa hora sacrificii contigit Philistaeos inire praelium contra Israel. Et intonuit Dominus fragore magno super eos atque exterruit eos, et caesi sunt a facie Israel; factaque est manus Domini super eos cunctis diebus Samuel, et redditae sunt urbes quas tulerant ab Israel. Liberatusque est Israel de manu eorum. Sed et justitiam ita operatus est Samuel, ut nec in modico reprehensibilis unquam inveniatur. Ideoque repromissiones beatitudinis aeternae absque ulla dubitatione adeptus est. Nonnulli quoque sequentium prophetarum, vel orationibus vel meritis suis devicerunt reges, sicut orante Isaia cum rege Ezechia, percussit angelus in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia, et recessit turpiter a Judaea Sennacherib rex. Elisaeus quoque meritis suis obtinuit, ut Benadab rex Syriae, qui diu Samariam obsederat, cum omni exercitu suo territus fugeret. Dominus autem audiri fecit in castris Syriae sonitum curruum et equorum et exercitus plurimi, fugeruntque Syri, et dereliquerunt tentoria sua et equos et asinos cum auro et opibus magnis; et haec omnia diripuerunt filii Israel, ita ut fieret modius similae statere uno, et duo modii hordei statere uno in porta Samariae. Multaque hujusmodi contra reges impios sancti prophetae per fidem egerunt, et justitiam in omni conversatione sua tenuerunt ac repromissiones divinas in regno coelorum adepti sunt.
15.12.27
« Obturaverunt ora leonum, exstinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum, acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos.»
15.12.28
Non solum super homines habuerunt antiqui sancti per fidem victoriam, sed etiam super bestias adeo feroces, ut sunt leones, et super insensibilia elementa, ut est ignis, hoc est: Obturaverunt, id est obturata et clausa fecerunt ora leonum, ut etiam jejuni leones fide servante non tangerent eos, sicut Daniel, quem illaesum in lacum leonum per noctis unius spatium fides servavit, aliaque vice sex diebus cum septem jejunis leonibus in lacu clausus sine laesione perduravit. Pluralis enim numerus pro singulari positus esse nunc intelligitur, in hoc quod dictum est, obturaverunt ora leonum, nisi et Davidicum factum in hac sententia memoratum accipiamus, qui, dum pasceret gregem, venit leo et ursus, tuleruntque arietem, et ipse persecutus est et percussit eos, eruitque pecus de ore eorum, istis consurgentibus in eum, apprehendit ipse mentum eorum et suffocavit et interfecit eos. Alii per rorem fidei, exstinxerunt impetum ignis, id est vehementissimum ignem qui cum impetu virtutis irruebat, sicut Moyses: nam murmurantibus Hebraeis, accensus est in eos ignis Domini, et devoravit extremam partem castrorum, cumque clamasset populus ad Moysen, oravit Moyses ad Dominum, et absorptus est ignis. Similiter et Aaron alia vice exstinxit impetum ignis, quando tollens thuribulum cucurrit ad mediam multitudinem, quam vastabat incendium et obtulit thymiama, ac stans inter mortuos et viventes, pro populo deprecatus est, et plaga cessavit. Sed et tres pueri in Babylone per fidem exstinxerunt impetum ignis, cum quibus in fornacem descendit angelus Domini, et excussit flammam ignis de fornace, et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem, et non tetigit eos omnino ignis. Alii effugerunt aciem gladii, sicut Isaac quoque cum pater arrepto gladio vellet immolare, prohibuit angelus eum percuti; et sicut David, qui dum manu sua psalleret coram Saul, tenebat Saul lanceam et misit eam, putans quod configere posset eum cum pariete. David autem declinavit a facie ejus. Hoc et alia vice similiter factum est de evasione ictus lanceae. Vel effugerunt aciem gladii, id est exercitum accinctum gladio per fidem in fugam verterunt, sicut Gedeon in armis armatos Madianitas, et Judas Machabaeus saepe cum paucis fere innumeras hostium multitudines. Alii per fidem convaluerunt de infirmitate, id est sanati a corporeo languore, sicut Job et Ezechias. Alii per fidem fortes et insuperabiles facti sunt in bello, sicut Josue et David et Judas Machabaeus. Nonnulli verterunt in fugam castra exterorum, id est alienigenarum, qui super se veniebant, sicut Judith et saepe dictus Gedeon. Notandum vero, quod aliud est castra vertere, quoniam hoc etiam sine pugna, aliud fugare aciem gladii, quod fit pugna. Talia per fidem antiqui patres consequebantur et temporalem felicitatem adipiscebantur, sed in Novo Testamento non est tempus talium. Ante dedit talia Dominus, nunc dat meliora. Ac si diceret: Discite homines per gratiam Novi Testamenti vitam concupiscere sempiternam. Quid pro magno ita vos vultis a Domino de morte liberari, sicut liberati sunt patres vestri, quando commendabat Dominus etiam terrenae felicitatis praeter se non esse alium largitorem? Illa felicitas ad veterem hominem pertinet, quae veritas ab Adam coepit. Ego autem sum Christus, non Adam. A veteri veteres fuistis, a Novo Novi estote usque ad mortem. Unde ipse hoc voluit in conspectu inimicorum pati, quo eum tanquam derelictum putarent, ut commendaretur gratia Novi Testamenti, qua disceremus aliam quaerere felicitatem, quae nunc est in fide, postea vero erit in specie. Sed sub Veteri Testamento necesse fuit et temporalia bona sanctis praeberi divinitus. Ideo a variis periculis liberati sunt, quando clauserunt ora leonum, exstinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate. Fortitudinem quoque et victorias adepti sunt divinitus, quoniam fortes facti sunt in bello, et castra verterunt exterorum. Magna etiam impetraverunt orando, quoniam acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos. Sareptana quippe mulier, orante Elia, filium suum accepit de resurrectione venientem, et per Eliseum Sunamitis accepit natum suum de resurrectione sibi redditum.
15.12.29
« Alii autem distenti sunt, non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem. Alii vero ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres, lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt.»
15.12.30
Ostendit quanta per fidem sancti fecerunt, nunc autem ostendit quanta pro fide pertulerunt, ut quod suaserat fide multorum exemplis pluribus persuadeat multarum passionum imitationibus. Quidam patrum in vita sua per fidem a variis adversitatibus erepti sunt. Sed alii eorum etiam pro fide distenti sunt, id est in suppliciis singula membra tensi, non suscipientes redemptionem, id est ereptionem de poenis quae inferebantur illis, ut invenirent in saeculo alio meliorem redemptionem praesenti quae respuebatur. Hoc fecerunt septem egregii fratres cum matre, quos rex Antiochus flagris et taureis crucians, compellebat contra legem carnes porcinas edere. Qui cum dicerent, Parati sumus mori magis quam patrias Dei leges praevaricari, iratus rex jussit ei, qui prior fuerat locutus, amputari linguam, et cute capitis abstracta, summas quoque manus ei et pedes praecidi; et cum jam per omnia mutilus factus esset, jussit ignem admoveri, et adhuc spirantem torreri in sartagine. Sic fecit de secundo atque omnes septem et octavam matrem talibus tormentis consumpsit. Ita distenti sunt in variis poenis, atque manus et pedes ad percipiendum poenas extenderunt et linguas protulerunt. Ac redimi a poenis noluerunt, quia, cum suaderetur illis ut illicitas carnes ederent et poenas evaderent, non consenserunt. Optabant enim meliorem resurrectionem, sicut et tyranno dicebant: Tu quidem, sceleratissime, in praesenti vita nos perdis, sed rex mundi defunctos nos pro suis legibus in aeternae vitae resurrectione suscitabit. Et hoc quidem isti tali fide pertulerunt. Sed alii experti sunt sustinendo ludibria et verbera quia et derisi sunt et verberati, sicut Jeremias qui ait:« Factus sum in derisum tota die, omnes subsannant me,» et de quo scriptum est, quia percussit Phassur Jeremiam prophetam, et misit eum in nervum. Et quasi parum esset pertulisse ludibria et verbera, pertulerunt insuper et vincula et carceres. Per hoc enim quod dicit insuper, notat haec quatuor eisdem personis illata fuisse. Et Jeremias vincula pertulit et carceres, quia, sicut dictum est Phassur in nervum misit, quem Sedechias rex in atrio carceris clausit, et iterum cum vellet ire in terram Benjamin, et pervenisset ad portam Jerusalem, apprehendit eum custos portae, dicens:« Ad Chaldaeos profugis! et duxit eum ad principes. Quamobrem irati principes contra Jeremiam, caesum eum miserunt in carcerem, ingressusque est in domum Jaci et in ergastulo, et sedit ibi diebus multis.» Sic legitur Jeremias expertus esse ludibria et verbera insuper et vincula et carceres. Michaeas quoque verbera pertulisse legitur et carcerem atque ludibria. Nam, cum rex Achab vellet ire contra Syros ad praelium in Ramoth Galaad, et prophetas suos consuluisset, quos circiter quadringentos congregaverat, omnesque regi respondissent ut iret, quia prospere sibi eventurum foret, tandem Michaeas adductus et interrogatus respondit:« Dominus dedit spiritum mendacem in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt. Accessit autem Sedecias filius Chanaan, et percussit Michaeam in maxillam, et dixit: Mene ergo dimisit Spiritus Domini, et locutus est tibi?» Ecce ludibria et verbera, cum ante regem derideretur, et percutitur sine judicio.« Et ait rex: Tollite Michaeam et mittite eum in carcerem, et sustentate eum pane tribulationis et aqua angustiae, donec revertar in pace.» Ecce carcer, ubi et vincula forsitan fuerunt. Alii lapidati sunt, ut ille, de quo scriptum est, quia Spiritus Domini induit Zachariam filium Joiadae sacerdotem, et stetit in conspectu populi, et dixit eis:« Haec dicit Dominus: Cur transgredimini praeceptum Domini quod vobis non proderit, et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos? Qui congregati adversus eum miserunt lapides juxta regis Joas imperium in atriis domus Domini, et interfecerunt eum.» Sed et Naboth Jezraelites injuste lapidatus est. In eo quod subditur, secti sunt, pluralis numerus pro singulari positus esse creditur, quoniam de solius Isaiae passione dictum intelligitur, quia Hebraei certissime tradunt serra lignea a Manasse rege serratum esse. Alii tentati sunt voluptatum suasionibus aut saecularium bonorum promissionibus, an divelli possent a fidei justificationibus, et sicut sanctus Joseph, cui impudica domina dicebat:« Dormi mecum;» et sicut Judith, cui dixit Holofernes:« Tu eris magna in domo Nabuchodonosor, et nomen tuum nominabitur in universa terra:» et sicut ultimus septem fratrum, de quibus supra diximus, quem rex Antiochus non solum verbis hortabatur, sed etiam juramento affirmabat, divitem se et beatum facturum, et translatum a patriis legibus amicum habiturum. Alii vero mortui sunt in occisione gladii, sicut octoginta quinque sacerdotes Domini, quos Saul propter David injuste trucidavit, et sicut prophetae Domini, quos regina Jezabel interfecit.
15.12.31
« Circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus. In solitudinibus errantes, et in montibus, et in speluncis, et in cavernis terrae.»
15.12.32
Circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, etc. Melota est, ut aiunt, vestimentum ex pilis camelorum factum vel ex caprinis pellibus; et quis in veteri Judaeorum populo usus sit hoc indumento, difficile in scriptis aperte reperitur, sed Joannes Baptista qui in hoc loco intelligi potest, legitur hoc usus fuisse. Judith tamen cilicium habebat super lumbos suos; et Isaiae dictum est:« Solve saccum de lumbis tuis;» id est cilicium. Hoc indumento credimus et Eliam usum fuisse, nonnullosque prophetarum. Fertur etiam melota vocari pellis animalis, quod dicitur taxus sive taxo et religiosi viri domantes carnem suam, non molles et pretiosas vestes habebant, sed ciliciis utebantur et asperis animalium pellibus, ut taxonum et caprarum. Vel circuierunt sic induti loca multa, sicut Elias, qui jubente Domino, per varia loca ambulasse refertur; et sicut Joannes Baptista, qui venit in omnem regionem Jordanis, praedicans baptismum poenitentiae. Ipsi dico, egentes necessariis corporis, quia nihil habebant, angustiati cura animi, quoniam peccata populi plangebant: afflicti laboribus, quia persecutionem pro justitia sustinebant. Qui ne propter penurias et afflictiones viderentur contemptibiles, subditur: Quibus dignus non erat mundus, id est tantae dignitatis erant, quod mundus non erat dignus conversatione illorum. Unde et Elias in coelum vivus est translatus, atque Joannes citius martyrio consummatus. Illi quoque erant egentes et angustiati atque afflicti, de quibus refertur, quia Judas Machabaeus cum Jerusalem ab Antiochenis occupata esset, secesserat in desertum locum, ibique inter feras vitam in montibus cum suis agebat; et feni cibo vescentes, demorabantur ne participes essent coinquinationis( II Mach. V). Hi se a malitia mundi separaverant, et ideo dignus eis non erat mundus, de quibus intelligitur hoc quod Apostolus subjungit: in solitudinibus errantes et in montibus. Alii vero ad proximas coeuntes speluncas, et latenter Sabbati diem celebrantes, cum indicati essent Philippo praeposito regis, flammis succensi sunt, eo quod verebantur propter religionem et observantiam manu sibimet auxilium ferre, et hos nunc dicit Apostolus in speluncis et in cavernis terrae mansisse. Speluncae quidem naturales. cavernae autem quae manu vel aliquo casu factae sunt. Elias in solitudinibus antea fuerat in montibus et speluncis; qui fugiens Jezabel, venit in Bersabee Juda. Et perrexit in desertum via unius diei, et inde ambulavit quadraginta diebus, et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Oreb. Cumque pervenisset illuc, mansit in spelunca, et auditis ibi sermonibus Domini, reversus est idem per desertum. Sed et illi manserunt in speluncis vel cavernis, de quibus Scriptum est, quia cum interficeret Jezabel prophetas Domini, tulit Abdias centum prophetas et abscondit eos quinquagenos in speluncis, et pavit eos pane et aqua. Hucusque Apostolus exemplis eorum usus est, qui in fide testimonium consecuti sunt. Superius vero priusquam de fide tractatum inciperet, fere per totam epistolam argumentis utebatur. Egregius enim magister, sapientibus et insipientibus debitor, cum in Hebraeis quosdam sapientes, quosdam vero tardiores cerneret, prudentiam sapientium argumentis superavit; tarditatem vero simplicium solis exemplis attraxit, quatenus et illos victrix ratio frangeret, et istos ad majora conscendere imitatio blanda suaderet.
15.12.33
« Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem, Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur.»
15.12.34
Multos hactenus memoravi, et hi omnes quos nominatim vel tacitis nominibus in exemplum adduxi probati sunt testimonio fidei, id est sic probati sunt in fide constantes, ut bonum inde testimonium habeant. Ad hoc revertitur in conclusione quod in exordio praemiserat, quia in fide testimonium consecuti sunt senes. Et quamvis in fide fuissent probati, non tamen acceperunt repromissionem. Quid est hoc? Nonne paulo superius dictum quosdam eorum per fidem devicisse regna, operatos esse justitiam, et adeptos esse repromissiones? Sed illi sancti et repromissiones adepti sunt, et promissiones exspectant, quia beatitudinem animarum habent sed resurrectionem corporum praestolantur. Unde bene superius dictum est, quia adepti sunt repromissiones quasi plures et varias; nunc autem dicitur, quia non acceperunt repromissionem, quasi unam singularem, quoniam variae sunt dignitates, quas animae juxta meritorum suorum distinctiones acceperunt, sed una est corporum incorruptio, quam generaliter exspectant. Non igitur acceperunt repromissionem, quoniam resurrectio corporum, quam Deus sanctis suis repromisit, adhuc differtur, ut simul omnes resurgamus, quatenus in communi gaudio omnium, majus fiat singulare. Ita exspectant adhuc, donec et nos accurramus, Deo providente et sapienter ordinante pro nobis aliquid melius, ut non consummarentur, id est ut non perciperent consummatam beatitudinem animae et corporis sine nobis, quam ut ante nos consummarentur. Cum enim adhuc nos exspectant ad suam consummationem, ardentius nostram exoptant liberationem, et propter se, et propter nos atque pro nobis interpellant, ut citius a praesentis saeculi miseria liberemur. Nos quoque, etsi propter nos ipsos desides, saltem ne diutius eos exspectare faciamus, festinare debemus, ob hoc etiam alacrius currere, quia non tandiu exspectabimus, quandiu exspectaverunt illi. Propter hujusmodi causas Deus pro nobis melius ordinavit, ut nos exspectarent ad consummationem. Patriarchae igitur et prophetae omnesque prophetarum spiritus, qui ad beatam vitam transierunt, nos ardenter gavisuros secum exspectant, nec est illis ex toto perfecta laetitia donec quodammodo pro nostris erroribus dolent. Neque enim discedentes hinc sancti, continuo integra meritorum suorum praemia consequuntur, sed exspectant etiam nos licet morantes, licet desides, ut nobiscum perfectam beatitudinem consequantur. Propter hoc etiam mysterium illud in ultimum diem dilati judicii, custoditur, quia unum corpus est, quod justificari exspectatur, unum corpus est, quod resurgere in judicium dicitur.
15.13.1
IN EPISTOLAM AD HEBRAEOS. CAPUT XII.
15.13.1
« Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio, sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet.»
15.13.2
Praemissis exemplis fidei et patientiae sanctorum, in quibus fides solidata est in cordibus auditorum, subjungit illud quod fidei sociandum est, id est hortari incipit ad tolerantiam adversitatum, ut sicut patres omnia per fidem adversa patiendo vicerunt, ita et nos faciamus. Quasi dicat: Antecessores nostri tanta per fidem operati sunt et pertulerunt. Ideoque et nos similiter pro fide sustineamus ad imitationem ipsorum. Nos dico, habentes impositam nobis ad protectionem et umbraculum tantam nubem testium, id est tantam multitudinem sanctorum, qui de terris instar nubium consurgentes, ad sublimia coelestis conversationis volaverunt ab omni sarcina terrenae cupiditatis, et ut nubes exemplo sui in aestu tribulationum dant nobis refrigerium consolationis, atque compluunt nos inundantia doctrinae suae. Qui testes dicuntur, quia fidem testati sunt ore et passione. Testes enim Latine, μάρτυρες graece dicuntur. Sed et bonorum operum testes fuerunt, quia in suis actibus testati sunt esse facienda hujusmodi opera. Quorum nubes, id est densa multitudo est nobis imposita, ut nos protegat et exemplis suis confoveat. Et nos hanc nubem levem super nos habentes, deponamus, id est deorsum ponamus omne pondus, id est omnem gravedinem mundanae cupiditatis, et quidquid mentem nostram in infimis deprimit, ut leves effecti, ad nubem quae super nos est, evolemus ei ei consociemur. Deponamus etiam peccatum circumstans nos, id est ad alta elevemur, et in imo relinquamus peccatum, quod inique nos impetit et circumvallat, dum in infimis cor habemus, sicut Zachaeus, qui prae turba Jesum videre non poterat, ascendit in arborem ut videret eum. Turba enim altior pusillum Zachaeum non sinit videre Jesum, quando inolita consuetudo vitiorum quae nos superavit et super nos excrevit, atque tumultus perversarum cogitationum, qui sibi cor nostrum subdidit, non nos sinit lumen divinitatis intueri. Sed Zachaeus ascendit in arborem, relicta inferius turba, quia nos in arborem crucis debemus ascendere, crucifigentes carnem nostram cum vitiis et concupiscentiis, atque cor ad alta sustollere, si Jesum absque turbae nocentis obstaculo cupimus aspicere. Sic itaque deponamus omne pondus, et circumstans nos peccatum. Potest etiam pondus intelligi sarcina peccatorum quae fecimus, quae sicut onus grave gravata est super nos. Peccatum vero quod circumstat, tentatio peccati, quae undique imminet, et ab omni parte nos obsidet. Sed nos per confessionem deponamus omne pondus peccatorum quo gravamur, et per sublimem conversationem deorsum relinquamus omne peccatum, quod nos in infimis circumstat et impugnat. Et sic abjecto pondere et superatis obstaculis, leves atque sublimes effecti, curramus, id est sine mora haesitationis cito transeamus per patientiam ad certamen martyrii, quod propositum est nobis ab infidelibus, qui proposuerunt aut nos a fide separare, aut variis tormentis cruciare. Vel a Deo propositum est nobis, qui per immensa gratiae suae beneficia proposuit, non solum ut in eum crederemus, sed etiam ut pro illo pateremur. Et ita sine murmuratione vel haesitatione curramus per patientiam ad agonem martyrii aspicientes in auctorem fidei, id est attendentes quanta pro nobis pertulit, qui fidem nobis et dedit et auxit, pro qua nobis suadet martyrium. Ac si dicatur: Curramus ad propositum certamen, tum propter exempla multa praecedentium patrum, tum propter amorem fidei et consummatorem Jesum, qui tam magnus est, et ab eodem fidem accepimus pro qua patimur, atque ab ipso consummandam plena beatitudine speramus. Ipse enim est et auctor et consummator fidei, quia et eo auctore fidem habemus, et eo consummatore ad videndum quod nunc fides credit perveniemus. In hunc aspiciamus, ne adversis deficiamus, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, id est qui proposuit sibi in corde gaudium aeternum, ad quod per passionem erat transiturus, et sic libentissime pertulit supplicia crucis, contempta confusione, id est neglecta omni verecundia, dum irrideretur pendens in ligno. Vel proposito sibi a turbis gaudio, dum vellent eum facere regem, noluit ille gaudium hujusmodi suscipere, sed postmodum sustinuit crucem et illusiones et opprobria, contemnens omnem humanam verecundiam. Omnia enim terrena bona contempsit, ut in illis non quaereretur felicitas. Crucem sustinuit, atque ideo sedet in dextera sedis Dei,« humiliavit enim semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis,» propter quod et Deus exaltavit illum. Non ergo frustra sibi gaudium resurrectionis et ascensionis proposuerat, dum pateretur et irrideretur, sed assecutus est illud gaudium. Itaque sicut ille proposito sibi gaudio sustinuit crucem, contemnens verecundiam, et adeptus est fidei confessionem, sic et nos proposito nobis aeterno gaudio debemus pro fide ejus omnia sustinere, et omnem opprobriorum verecundiam contemnere, ut ad sedis ejus participationem mereamur pertingere. Dicit enim:« Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici, et sedeo cum Patre meo in throno ejus.»
15.13.3
« Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem, ut non fatigemini animis vestris deficientes. Nundum enim usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes, et obliti estis consolationis, quae vobis tanquam filiis loquitur, dicens: Fili mi, noli negligere disciplinam Domini, neque fatigeris dum ab eo argueris. Quem enim diligit Dominus, castigat; flagellat autem omnem filium quem recipit.»
15.13.4
Dixi quia debemus aspicere in auctorem fidei pro nobis crucifixum. Et justum est sic fieri. Nam recogitate, id est assidue cogitate eum qualis et quantus sit, qui sustinuit contradictionem talem, id est tam turpem et tam vehementem, dum ei contradiceretur, et diceretur, blasphemavit, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit, et non a quibuscunque sed a peccatoribus hanc sustinuit, quod est indignius nec saltem adversus membra sua, sed adversus semetipsum. Hunc assidue recogitate ad imitandum, qui cum sit tam sanctus et tam immunis a peccato et tam magnus, patienter toleravit peccatores, qui ei contradicebant et illudebant, et post crucifigebant eum, hunc inquam recogitate ut perpendentes qualia et quanta ipse pertulit, non fatigemini in aliquibus adversis, deficientes animis vestris, id est licet corpore deficiatis, mente tamen validi et insuperabiles perduretis. Nec debetis deficere, quia parva sunt quae adhuc pertulistis. Cur enim reatum defectionis subiretis, qui non gravem passionis vehementiam sustinetis? Cur corrumperemini fidei defectione, qui adhuc caretis sanguinis effusione? Nam, etsi vestra jam amisistis, nondum tamen usque ad sanguinem, id est usque ad sanguinis effusionem restitistis repugnantes, id est iterum iterumque pugnantes, non dico adversus peccatores, id est adversus homines, sed adversus peccatum, quod illi vobis suadent, dum vos a fide revocare conantur, vel aliquid illicitum facere vos hortantur. Nondum pervenistis ad effusionem sanguinis. Et jam taedio segnes effecti, obliti estis consolationis, quam Dei sapientia vobis per Salomonem exhibet in adversis. Quasi dicat: Culpandi estis, quod illam consolationem jugiter in memoria non tenetis. Vel per interrogationem potest legi: Nondum restitistis usque ad sanguinem et jam estis obliti consolationis? Non debuissetis illius esse obliti. Quae consolatio legitur vobis, id est quae verba consolatoria diriguntur ad vos per Dei sapientiam, quae Christus est, a quo fit consolatio, loquitur vobis, non tanquam servis neque saltem tanquam amicis, sed potius tanquam filiis quod est dulcius. Christus enim pater est credentium, sicut ipse demonstrat, cum dicit:« Non possunt filii Sponsi jejunare, quandiu cum illis est Sponsus.» Et ideo unicuique fidelium adversa patienti loquitur in proverbiis, dicens: Fili mi, noli negligere. Mi, adverbium blandientis. Noli negligere, id est non sit tibi voluntas negligendi, hoc est vilipendendi disciplinam, id est tribulationes per quas potes discere, quod ideo vult Deus te tribulari, ut possis velut aurum igne tribulationis probari. Vel hoc potes ibi discere, quia si nunc tibi qui filius es non parcit, quanto magis in judicio non parcet adversariis? Ex hoc etiam quod disciplina est, non debes negligere tribulationem quam pateris, et ex eo quod Dei est. Disciplinam quippe Dei negligere, est tribulationem recusare velut inutilem, cum necessitas patiendi eam ingruit; neque fatigeris, id est neque lassescendo deficias, dum argueris, id est reprehenderis ab eo qui Dominus est et tuus et omnium. Licet enim sis adoptatus in filium, tamen debes cognoscere Dominum. Et patienter debes adversitatem sustinere, quoniam ipsa adversitate argueris et increparis a Domino de malis, quae fecisti, ut recogites ea et corrigas. Ideoque peccatis tuis humiliter imputa quidquid adversi pertuleris. Nec debes fatigari dum sic argueris, quoniam Dominus castigat, id est castum agit, hoc est per tribulationes facit a vitiis castum eum, quem diligit. Nec solummodo castigat et emendat verberibus eum fidelem quem diligit, sed etiam omnem filium flagellat, quem recipit, id est quem post culpam primi parentis ad se revocat. Omnem et majorem et minorem flagellat, quem recipit. Et tu forte dicis, Exceptus ero. Si exceptus eris a passione flagellorum, exceptus eris a numero filiorum. Ne te sine flagello futurum speres, nisi forte cogitas exhaeredari. Aliter enim nullus recipitur in haereditate aeterna. Omnem flagellat quem recipit. Nullus exceptus, nullus sine flagello erit. Ita omnem flagellat, ut etiam unicum suum. Unicus ille licet sine peccato, non tamen sine flagello. Patet ergo quod, qui sine peccato flagellat unicum, non immunem a flagello relinquit cum peccato adoptatum. Omnem flagellat quolibet modo, vel per malos homines, vel per malos angelos, vel per damna rerum, vel per infirmitatem corporis, seu per aliud quid adversitatis.
15.13.5
« In disciplina perseverate. Tanquam filiis vobis offert se Deus. Quis enim filius, quem non corripit pater? Quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes, ergo adulteri, et non filii estis. Deinde patres quidem carnis nostrae eruditores habuimus, et reverebamur eos. Non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus? Et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos, hic autem ad id quod utile est, in recipiendo sanctificationem ejus.»
15.13.6
Quia omnis filius flagellatur, ut in haereditate quam per Adam perdiderat, recipiatur, ideo perseverate in disciplina quam inchoastis, id est in adversitatum tolerantia. Non enim potest erudiri quisquam sine labore, quia virtus in infirmitate perficitur. Et vos ad magnam rem his disciplinae flagellis erudimini, quia tanquam filiis offert se Deus vobis, ut cum bene flagellis ejus eruditi fueritis, possideatis eum perenniter ut Patrem, et ipse vos ut filios. In aliis codicibus non est se, sed tanquam filiis vobis offert Deus. Quod idem significat. Quia tanquam filiis offert vobis, ut perseveretis in disciplina et perveniatis ad haereditatem, atque in hoc quod disciplinam dat, patrem se ostendit:« Visitabo, inquit, in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum, misericordiam autem meam non auferam ab eis.» Non ergo tantum misericordia vocantis est, sed et verberantis atque flagellantis. Sit itaque manus paterna super vos, etsi boni filii estis. Nolite repellere disciplinam ejus. Det disciplinam dum non auferat misericordiam. Caedat contumaces, dum tamen reddat haereditatem. Si promissa Patris agnovistis, non timeatis flagellari, sed exhaeredari. Non tam amarum vobis esse debet quod flagellat, quam dulce quod recipit. Quomodo enim non flagellat custodiens parvulos Dominus, quos grandes quaerit haeredes? Nec mirum si ipse flagellat eos, quia hoc facit omnis pater de filio quem diligit et sapientem vult esse. Nam quis est Filius quem non corripit pater ejus, dum errare in aliquo viderit? Videmus enim homines in filiis suis hoc facere. Aliquando jam desperatos filios suos dimittunt vivere quomodo volunt. At qui spem habent, flagellant illos. Quos omnino viderint sine spe et indomitos esse, dimittunt ut faciant quod volunt. Jam qui dimittunt facere quod volunt, nolunt permittere ad haereditatem suam. Quem autem flagellant filium, huic ipsam haereditatem servant. Cum ergo flagellat Deus filium, currat ille sub manu patris flagellantis, quia dum flagellat, ad haereditatem erudit. Non sit tam vano et puerili sensu, ut dicat: Plus amat pater meus fratrem meum, cui permittit facere quidquid vult. Ego si me movero contra jussionem patris mei, flagella invenio. Tu gaude sub flagellis, quia tibi servatur haereditas. Ad tempus emendat ne in aeternum damnet. Alius autem ad tempus parcit, sed in aeternum illos damnabit. Omnem filium pater suus flagellat, et verberibus disciplinae castigat. Quod si vos estis extra disciplinam paternorum verberum, cujus disciplinae participes facti sunt omnes filii, ergo adulteri estis, et non filii estis, id est, cum nullus filiorum absque disciplina patris sit, si vos in disciplina Dei, qua vos paterna bonitate castigat, non manetis, tunc non filii Dei estis, sed potius ex adulterino corruptore, qui diabolus est nec jure pater vocatur, geniti. Non enim jure pater appellari potest, qui ex adulterio genuerit. Deus namque legitimus pater est fidelium, diabolus autem non pater, sed corruptor est, ideoque non filios, sed adulteros gignit. Tales sunt qui in praesenti vita flagellum Dei non sustinent, quamvis nomen Christianitatis habeant. Propter has causas debetis in disciplina manere. Deinde propter ista, quia patres quidem, sed carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur eos, id est reverentiam exhibebamus in subjectione et obedientia, ergo non, id est nonne multo magis obtemperabimus Patri spirituum? id est obediemus Deo, qui spiritalis pater noster est. Nam obedientia sola virtus est, quae hominem Deo conciliat, sicut e contra tumor, id est, inobedientia, longe a Deo separat. Quid enim aliud est, inobedientia, quam nolle subdi Deo, id est suae velle esse potestatis? Nonne multo magis obtemperabimus Patri spirituum, id est Deo, qui formavit hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae? Non enim de materia fecit spiritum hominis sicut corpus, sed de nihilo per insufflationem suam creavit, et ita se patrem spiritus esse quodammodo monstravit. Ideo etiam pater spirituum dicitur, quia nos in baptismo secundum spiritum generavit. Et huic magis quam carnalibus parentibus obtemperare debemus, quia hoc facientes in aeternum vivemus. Carnales autem patres parum utilitatis conferre possunt. Quid enim tibi potuit praestare pater tuus, quia corripuit, quia verberavit te? Nunquid praestare potuit ut viveres in aeternum? Quod non potuit praestare sibi, quando praestaret tibi? Propter pecuniam suam quantulamcunque, quam de labore collegit, erudiebat te flagellis, ne tibi dimissam male vivendo disperderes. Quoniam reliquit tibi, quod nec tenere hic poterat, nec auferre. Non enim aliquid tibi dimisit quod ipsius esse posset. Cessit, ut succederes. Deus autem tuus, redemptor tuus, castigator tuus, pater tuus, erudit te ut accipias haereditatem, ut non efferas patrem, sed haereditatem habeas ipsum patrem. Ad hanc spem erudiris, et murmuras.« Erit enim tunc Deus omnia in omnibus.» Nec erit ulla infelicitas quae nos exerceat, sed felicitas sola quae pascat. Ipse autem pastor noster, Dominus noster, ipse portus noster, divitiae nostrae. Quicunque hic nobis varia quaerimus, ipse nobis unus omnia erit. Ad hanc spem domamur, et domitor intolerabilis habetur. Nam carnales patres antea nos domuerunt et illi quidem verberibus erudiebant nos secundum voluntatem suam, id est in his quae volebant, videlicet in vanis et caducis in tempore paucorum dierum, dum essemus pueri; hic autem scilicet pater spirituum, erudit nos ad id quod est utile id est ad fidem et bonam conversationem in recipiendo sanctificationem ejus, id est cum recipimus disciplinam ejus, quae nos non solum a peccatis mundat, sed et sanctificat.
15.13.7
« Omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii, sed moeroris. Postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet justitiae. Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris, ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur.»
15.13.8
Monuit eos in disciplina perseverare. Sed quia illi poterant objicere gravem et asperam esse disciplinam, respondet id ipse prior, et occurrit cogitationibus eorum, atque solvit objectionem. Quasi dicat: Hortor vos stare in disciplina, sed fateor verum esse quod sit aspera. Nam omnis disciplina, id est afflictio, quam quisque pro peccatis suis patitur ut corrigatur, in praesenti quidem, id est inter ipsos dolores molestiae videtur sufferenti esse non gaudii, sed moeroris quia corpoream feriendo perturbat laetitiam. Disciplinam namque, quam Graeci appellant παιδείαν, ibi Scripturae nostrae ponere consueverunt, ubi intelligenda est per molestias eruditio, sicut in hoc loco. Paedia quippe in Graeco habet iste locus epistolae. Disciplina vero, quae a discendo vocatur, per quam res quaeque discitur, ut sciatur ἐπιστήμη dicitur. Disciplina, quae flagellando corrigit, videtur esse moeroris, sed non ita videbitur, si quis futura cogitaverit. Nam cogitantibus sola praesentia, videtur intolerabilis, sed cogitantibus aeterna fit exoptabilis. Nunc quidem moeroris esse videtur, sed postea, id est in alia vita reddet fructum, id est fructuosam remunerationem, fructum dico justitiae, id est quem justitia meretur. Et ille fructus erit pacatissimus, quoniam sine ulla vel corporali, vel spiritali adversitate possidebitur in omni pace. Et quibus reddetur? exercitatis per eam, id est per disciplinam, hoc est, ideo tunc alta pace fruentur absque molestia, qui nunc paterna exercitantur disciplina. Propter quod, id est, qui tanta requies in futuro saeculo per exercitationem praesentis disciplinae acquiritur, vos, qui moerore affecti propter flagella disciplinae torpueratis a bonis operibus, erigite jam alacriter ad bene agendum pro superna mercede manus remissas, id est pigras in eleemosynis. Vel manus remissas, id est desideria repentina sursum erigite ad Deum, et genua soluta, id est consuetudinem fluxam erigite ad statum rectitudinis, et gressus rectos facite pedibus, id est actionibus vestris. Ad virtutis enim statum, dum non erigitur fluxa consuetudo, quo desiderium intuetur, illuc gressus operibus efficaciter non sequitur[ al. sequuntur]. Pedibus, id est affectionibus cogitationum vestrarum facite rectos gressus operum bonorum, ut quo vocat intentio, sequatur, operatio ut non erret quis a recta via fidei claudicans, id est incessu cogitationum vel actionum suarum titubans, ut ille qui carnales legis observantias simul et Evangelium tenere volebat, vel sicut qui nunc in futuro saeculo volebat esse sine flagello. Non ita claudicet quis, quia tunc erraret a via rectitudinis exorbitans, sed magis, id est potius sanetur ab omni languore pedum cordis, ut fortis et rectus incedat per viam justitiae.
15.13.9
« Pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum, contemplantes ne quis desit gratiae Dei, ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi: ne quis fornicator aut profanus ut Esau, qui propter unam escam vendidit primitiva sua. Scitote enim quoniam et postea, cupiens haereditare benedictionem, reprobatus. Non enim invenit poenitentiae locum, quanquam cum lacrymis inquisisset eam.»
15.13.10
Monet qualiter cum hominibus sit conversandum. Pacem, inquit, sequimini non cum quibusdam, sed cum omnibus, id est jura pacis erga omnes homines ita sectamini, ut etiam cum illis qui vos persequuntur, pacem teneatis. Nam sunt nonnulli, qui dum plus sapere quam necesse est student, a proximorum pace resiliunt, dum eos velut hebetes, stultosque contemnunt. Quod vero de duabus his virtutibus diximus, hoc et de aliis omnibus sentiendum est. Contra quod discordiae malum, recte nunc Apostolus monet. Pacem sequimini cum omnibus, id est a pace concordiae nunquam recedatis, ut cum aliquo homine discordiam habere incipiatis; et sanctimoniam sequimini, id est castitatem mentis et corporis, vel sanctimoniam, id est perfectionem in bonis operibus, sine qua pace vel sanctimonia, nemo videbit Deum. Valde terruit Apostolus, sed non nisi amatores. Non enim dixit pacem sectamini cum omnibus et sanctificationem, quam qui non habuerit, aeterno igne cruciabitur, sed dixit, sine qua nemo videbit Deum. Amatorem te voluit esse boni, non formidatorem mali, et ex eo ipso quod desiderabas, inde terruit. Si enim amas videre Deum tuum, si in hac peregrinatione illius amore suspiras, ecce probat te Deus tuus. Quasi dicat tibi: Ecce fac quod vis, imple cupiditates tuas, extende nequitiam, dilata luxuriam; quidquid libuerit, licitum puta. Non te hinc punio, non te in gehennam mitto, faciem meam tantum tibi negabo. Si expavisti, amasti. Si ad hoc quod dictum est, faciem suam tibi negabit Deus tuus, contremuit cor tuum, si in non videndo Deum magnam poenam putasti, gratis amasti. Ergo pacem sequamur, sine qua nemo videbit Deum. Nam unde videamus, Deum non habebimus, si contendendo in nobis ipsum oculum exstinxerimus. Quam stulti essent duo volentes videre solem oriturum, si contenderent inter se qua parte oriturus esset, et quomodo videri posset, et nata inter se controversia litigarent, litigando se caederent, caedendo oculos suos exstinguerent, ut illum ortum videre non possent? Igitur ut Deum videre possimus, fide corda mundemus, charitate sanemus, pace firmemus, quia hoc ipsum unde invicem diligimus, jam ex illo est, quem videre desideramus. Sed et sine sanctimonia nemo videbit Deum. Unde Joannes cum dixisset:« Scimus quia cum apparuerit similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est,» continuo subjecit:« Et omnis qui habet spem hanc in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est.» Studendum itaque est paci et sanctitati, ut idonei simus eum videre. Has, inquit, duas virtutes sectamini, ut et sancti sitis, et propter sanctitatem vestram a pace perfectorum non recedatis, sed curam de illis habeatis, contemplantes ne quis ex illis vel ex vobis desit gratiae Dei, quae vobis adest, ut per eam et pacem et sanctimoniam, et caetera bona sectari possitis. Pravum est enim valde, si quis vestrum gratiae Dei se subtrahat, cum ipsa se gratia vobis omnibus ingerat. Cui se per peccatum subtrahit, et illam a se rejicit, qui magis delectationi suae, quam coelesti gratiae consentit. Unde subjungitur: Contemplantes ne qua radix amaritudinis, id est ne qua inchoatio delectationis peccati impediat illam gratiam. Quae peccati delectatio verius dicitur amaritudo, et ideo est vitanda. Ne qua radix amaritudinis, id est ne qua delectationis inchoatio, et ne qua cogitatio malitiae sursum germinans, id est in actionem erumpens, impediat iter vestrum ad coelum. Radix enim in malis cogitationibus accipitur, germen autem in malis operibus atque sermonibus, quia quod latet in radice, monstratur in germine. Et intelligitur ista radix vel infidelitatis, vel peccati delectatio, nascens in corde, vel alia quaelibet nequitiae affectio. Et contemplandum est diligenter, ne sursum in actionem, vel in sermonem germinans ut lolium, impediat triticum virtutum ejus in quo sic germinaverit et deinceps per illam inquinentur multi, accipientes ab eo exemplum nequitiae vel infidelitatis. Ideo enim cavendum est, ne talis radix germinet, quia quod in uno germinaverit, in alios diffunditur. Deinde per partes ostendit Apostolus haec amaritudinis germina, et aliquos Judaeorum notat. Contemplantes, inquit, ne quis sit fornicator aut profanus, id est a conventu fidelium alienus, sicut Esau, qui pro amore gentilium mulierum sequestravit se a semine Abrahae, et offendit patrem suum et matrem, atque propter unam escam, id est propter lentem, quam frater ejus coxerat, vendidit ei primitiva, id est primogenita sua, scilicet dignitatem quae illi debebatur ex eo quod prior natus erat, propter quae et a patre benedictionem accipere debebat. Sed ita fuit profanus, id est procul a religione, ut propter ventris ingluviem venderet benedictionem. Quamvis enim ex sanctis parentibus esset natus, tamen male vivendo degeneravit, et a semine Abrahae, sicut dictum est, se separavit, nec promissiones Abrahae factas haereditavit. Ita et nunc inter Hebraeos intelligitur Apostolus in spiritu vidisse aliquos sectatores Esau, in fornicatione et neglectu religionis et ingluvie ventris. Nam quos lex terrendo compescebat a nequitia fornicationis, nunc sub gratia quasi libere fornicabantur, quia non statim puniebantur, sed ad poenitentiam exspectabantur. Vel fornicator erat, quisquis inter eos carnalem legis observantiam velut concubinam cum fide tenebat; profanus vero, quisquis fidem prorsus negligebat, sicque primitiva sua, id est primatum, quem apud Deum habere posset, vendebat minori fratri, id est permittebat gentili populo ad fidem venienti, accipiens lentis escam rufam, id est delectationem peccati, quod per sanguinem designari solet. Et ita more Esau degenerans a fide et religione spiritualium patrum, a quibus per Evangelium in Christo genitus fuerat, promissiones supernae haereditatis consequi dignus non erat. Haec itaque timens Apostolus, monet eos blande, ne sit inter eos quis fornicator vel profanus, sicut Esau, qui propter unius vilis escae cupiditatem dedit primatus sui dignitatem. Nec debetis, inquit, esse sicut ille, qui reprobatus est. Nam scitote quoniam et postea, id est postquam primogenita sua vendiderat, cupiens haereditare benedictionem quae primogenito debebatur, reprobatus est a Deo, licet enim pater eum benedicere vellet, divina tamen dispensatione factum est, ut fratrem ejus pro illo benediceret. Sicque divinitus reprobatus est ab acceptione benedictionis, quamvis pater eum ad benedicendum elegisset. Non enim invenit tunc locum poenitentiae, quanquam inquisisset eam cum lacrymis. Nam cum de venatu redisset, et agnovisset quod Jacob benedictionem, quam ipse exspectabat, accepisset, vehementer doluit et flevit, quod et antea primogenita, et nunc benedictionem perdidisset. Sed licet ubertim fleret, tamen poenitentiae locum non invenit, per quam primogenita quae dudum vendiderat, recuperaret, vel benedictionem quam frater ejus acceperat, ipse sumeret, quia sero flevit, et sero poenitentiam quaesivit. Impossibile enim jam erat mutari, quod factum fuerat. Sic et vos praecavete, ne cum post mortem debetis recipere benedictionem, reprobemini, et locum poenitentiae tunc non inveniatis, si modo primatum vestrae dignitatis propter brevem aliquam delectationem perdideritis. Tarde enim in illo saeculo quaeritur poenitentia, cum jam fratres nostros benedictionem quam sperabamus, accepisse cognovimus, et nos sine benedictione relictos esse. Nunc enim tempus est poenitentiae, non tunc.
15.13.11
« Non enim accessistis ad tractabilem et accessibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam, et tubae sonitum, et vocem verborum, quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum. Non enim portabant quod dicebatur; et si bestia tetigerit montem, lapidabitur. Et ita terribile erat, quod videbatur: Moyses dixit: Exterritus sum et tremebundus.»
15.13.12
Dixit ne quis vestrum desit gratiae Dei, parata est enim vobis. Non enim accessistis ad asperitatem legis quae nunc describitur, ut e contra intelligatur suavitas gratiae. Non accessistis ad ignem, qui in vertice Sinai ardebat, tractabilem, id est palpabilem, et accessibilem, id est ad quem motu corporis accederetur, sed ad Spiritum sanctum, qui ignis est consumens peccata, et accendens in mente charitatem; qui non palpatur corporaliter, quia spiritus est, nec ad eum motu corporis, sed affectu cordis acceditur, quia nusquam localiter est. Non accessistis ad ignem, et turbinem, et caliginem, etc. Haec in datione legis facta sunt, ut corda Judaeorum concuterentur, ne auderent legem transgredi. Sed non ita in novae legis acceptione factum est. Omnia enim suaviter et dulciter indicantur nobis, ut non ex timore, sed ex amore serviamus. Et non accessistis, inquit, ad turbinem: Turbo est vis ventorum cum grandine et pluvia, et significabat impetum vitiorum, quae magis per legem damnata sunt. Sed modo venitur ad serenitatem virtutum per gratiam sancti Spiritus. Et non accessistis ad caliginem, id est ad obscuritatem legis, sed ad claram intelligentiam. Et ad procellam, quae tunc facta est, non accessistis, sed ad tranquillitatem. Procella enim, id est tempestas, quae est major quam turbo, et quaeque[ al. quocunque] propellit, ipsa est servitus peccati secundum operationem, quae per legem trahebat homines. Modo autem perfecti requiescunt a vitiis; et tubae ad sonitum non accessistis. Tubae enim sonus, qui est signum motionis ad bellum, motus delectationis est, qui non per legem, sed per gratiam sopitur et exstinguitur; et non accessistis ad vocem verborum, quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis a Domino fieret verbum, quando perterriti ac pavore concussi steterunt procul, dicentes Moysi:« Loquere tu nobis, et audiemus. Non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur( Exod. XX).» Hujusmodi vox, est legis praeceptio et comminatio, quam populus gravem putavit et intolerabilem, quia sola praeceptio erat sine gratia adjuvante. Non enim portabant quod dicebatur, quia sine gratia insufficientes erant ad observanda praecepta. Potest ignis, ira legis intelligi.« Lex enim iram operatur.» Turbo, comminatio qua dicitur, si quis hoc vel hoc fecit, morte moriatur. Caligo, obscuritas ignorantiae quae in lege erat. Procella, vindicta culpae quam lex faciebat. Sonus tubae, adventus judicis, qui in tuba descendet de coelo. Vox verborum, aspera locutio judicis, qua peccatores arguet. Et ideo vox ista merito visa est intolerabilis, quia nemo potest sustinere pondus illud judicii, si districte judicatus fuerit. Non enim portabant quod dicebatur, quia verbum illius judicis importabile est his, qui sine misericordia judicantur. Sed quid dicebatur quod importabile videbatur? hoc scilicet: Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur. Sic enim praeceperat Dominus quasi dicens: Longe state, quia etiam si bestia montem attigerit, lapidibus opprimetur. Ideo prae timore non poterant ferre vocem Domini terribiliter loquentis, quia protinus mori formidabant. Spiritualiter vero, mons est divinitus contemplationis celsitudo. Bestia, defectus rationis. Quod est, quando verbum blasphemiae profertur in Deum, vel irrationabiliter ad ejus contemplationem tenditur. Tangit ergo montem ut bestia, qui offendit in divinitatem per suam irrationabilitatem, dum imprudenter[ al. impudenter] cogitat vel loquitur de Deo id quod non oportet. Bestia montem tangit, cum mens irrationabilibus desideriis subdita ad contemplationis alta se erigit. Sed lapidibus percutitur, quia suprema non sustinens, ipsis superni ponderis ictibus necatur. Unde cum lex accipitur, populus a monte prohibetur, ut videlicet qui infirmis adhuc mentibus terrena desiderant, considerare sublimia non praesumant. Prius enim mens ab appetitu gloriae temporalis atque ab omni carnalis concupiscentiae delectatione tergenda est, et tunc ad aciem contemplationis erigenda. Deus in igne loquens, minabatur bestiam quoque lapidandam esse si tangeret montem. Et ita terribile erat quod videbatur, quia mons ardere videbatur, et dixerunt ad Moysen filii Israel:« Vocem Dei audivimus de medio ignis, et probavimus hodie quod loquente Deo cum homine vixerit homo. Cur ergo morimur, et devorabit nos ignis hic maximus? Si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri, moriemur.» Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis qui de medio ignis loquitur, sicut nos audivimus et possit vivere? Ita terribile erat quod videbatur. Et vere terribile. Nam Moyses dixit: Exterritus sum et tremebundus. Valde enim fuit terribile, quod Moysen potuit exterrere. Et si ille sic timuit, quid putandum est de caeteris? Moyses exterritus est, quoniam tanta erat asperitas, ut etiam perfecti terrerentur, quia non erat adjutrix gratia. Modo autem nec imperfectis gravis est praeceptio, quia est jugum Christi suave, et onus ejus leve. Sequitur:
15.13.13
« Sed accessistis ad Sion montem, et ad civitatem Dei viventis Jerusalem coelestem, et multorum millium angelorum frequentiam, et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in coelis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum, et Testamenti Novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem, melius loquentem quam Abel.»
15.13.14
Non accessistis, inquit, ad tractabilem ignem, et ad caetera quae descripsit hactenus. Non ad illa aspera accessistis, sed potius ad montem Sion. Non supponit contraria quae ex opposito intelliguntur, sed praemium quod ex eis sequitur, ut per hoc magis suadeat tenendam esse gratiam. Accessistis ad montem Sion, id est ad celsitudinem supernae beatitudinis, in qua Deus videtur. Mons namque sublimitatem, Sion vero quae dicitur speculatio, contemplationem designat. Ad quam per fidem, et per virtutum merita accessistis, id est propinqui jam facti estis, ut post modum ad ipsam perveniatis, juxta illud:« Ibunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion» Sic accessistis proficiendo, nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus. Ascensiones ergo in cordibus vestris disponendo, propinquastis quidem, licet nondum perveneritis ad montem Sion, id est ad illius ineffabilis beatitudinis altitudinem, in qua sancti Deum speculantur, et ad civitatem Dei viventis, quae ex ejus visione percipit, ut et ipsa sine fine vivat sicut ille. Ad civitatem Dei, scilicet ad Jerusalem coelestem, quae dicitur visio pacis, quia nihil inquietudinis inter se vident in illo coelorum regno, sed quietem et pacem aeternam; et accessistis ad frequentiam multorum millium angelorum, qui civitatem illam feliciter inhabitant. Et horum omnium futuri estis socii, quoniam cum pluribus major erit beatitudo, ubi unusquisque de alio gaudebit, sicut de seipso, vere diligens proximum suum sicut seipsum et accessistis ad ecclesiam primitivorum, id est apostolorum et caeterorum illius temporis sanctorum, qui jam ad superna migraverunt, et conscripti sunt in coelis, id est scripti sunt cum eis, qui sunt in coelis, hoc est in eorum ordine sunt, videlicet in angelorum sorte deputati. Et ideo ne dubitetis ad angelorum frequentiam vos esse perventuros, ad quam antecessores vestri jam pervenerunt; et accessistis etiam ad Deum judicem omnium, ut et vos cum eo judices efficiamini, atque persecutoribus vestris justam poenarum vicem tunc reddatis, et accessistis ad spiritus, id est ad animas justorum perfectorum, qui jam de hoc saeculo transierunt, quoniam et ipsi post apostolos ad regnum coeleste pervenerunt. Omnes enim justi quicunque in factis et dictis et cogitationibus perfecti sunt, mox ut animos de corporibus emittunt, coelestibus habitaculis inferuntur. Ad horum spiritus accessistis, quoniam beatitudini eorum propinquastis, cum jam in fide et opere socii eorum sitis. Ad haec omnia accedere magnum est jam praemium, quoniam ad haec non pedum incessu, sed virtutum profectu acceditur ad Christum, qui via nobis ad haec factus est. Unde subjungitur, et Testamenti Novi mediatorem Jesum. Sed accessistis ad Jesum, per quem ad omnia praedicta potuistis accedere, quoniam ipse est mediator Testamenti Novi, id est per seipsum dator Evangelii quod a patre acceperat, ut per illud perveniamus ad aeternam haereditatem. Moyses enim, sicut longe supra diximus, Veteris Testamenti, in quo temporalis haereditas promittebatur, fuit mediator, qui ait:« Ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba ejus.» Sed Dominus Jesus in tempore gratiae fuit medius inter Patrem et nos, annuntians nobis verba ejus, et nos ei reconcilians, ac per se mediatorem dans nobis accessum ad eum, et ad omnia nunc superius denotata, et accessistis ad sanguinis ejus, inquit, aspersionem, per quam a peccatis vestris emundati estis atque sanctificati, sicut nonnulla, quae in lege erant mundanda atque sanctificanda, aspergebantur sanguine hostiarum, ut mundari possent atque sanctificari. Sic igitur et nos omnes sanguine hujus veri sacrificii; sumus aspersi, per quem non solum a peccatis emundati sumus, sed et sanctificationem atque justificationem accepimus. Aspersionem dico, loquentem melius quam Abel. Loquitur enim aspersio sanguinis Christi, quia Patrem interpellat pro nobis. Et ideo loquitur melius quam sanguis Abel, de quo dictum fuerat,« quia vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra,» quia sanguis Abel mortem parricidae fratris petiit, sanguis autem Christi vitam persecutoribus impetravit. Sanguis Abel expetit vindictam, sanguis Christi misericordiam. Ille uni nocuit, iste multis profuit. Et idcirco melius loquitur. Vel melius loquitur, id est loquentes facit, quod Jesus est Filius Dei, a quo redempti sumus.
15.13.15
« Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum qui super terram loquebatur, multo magis nos, qui de coelis loquentem nobis avertimus. Cujus vox movit terram tunc, nunc autem repromittit, dicens: Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et coelum. Quod autem adhuc semel dicit, declarat mobilium translationem tanquam factorum, ut maneant ea quae sunt immobilia. Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam per quam serviamus, placentes Deo cum metu et reverentia. Etenim Deus noster ignis consumens est.»
15.13.16
Dominus Jesus ad quem accessistis, loquitur, ut dictum est, sanguine suo, quia et apud patrem pro nobis intervenit, et nos ad imitationem suae passionis incitat. Videte ergo ne recusetis loquentem, dum vos hortatur ut sequamini vestigia ejus. Recusabitis etiam eum loquentem, si cum ipse pro vobis interpellet, quaesieritis per carnales observantias placere Deo. Nam et hoc loquitur sanguine suo, quod omnia legis sacrificia jam cessare debent, et solum ejus sacrificium manere loquitur, dum carnalia probibet et spiritualia praecipit. Diligenter itaque attendite, ne recusetis eum loquentem, sed tanto mentis desiderio in omnibus quae loquitur, amplectimini eum. Nam si illi, id est veteres Judaei, non effugerunt, dignam ultionem, recusantes eum qui super terram loquebatur, id est Moysen, qui licet Christo plenus, tamen homo tantum, non autem et Deus erat, et inter homines conversabatur, quibus praecepta Dei tradebat, multo magis nos, non effugiemus, qui avertimus, ab aure cordis nostri Christum, loquentem nobis de coelis. Nam in coelo jam sedet, qui de conversione nos admonet; et si illi dignas pertulere poenas, qui Moysen licet mortalem et in terra positum, contempsere, quid nos passuri sumus, si Christum immortalem et in coelo sedentem contempserimus? Vel super terram loquebatur Moyses, quia terrenis hominibus carnalia praecepta dabat, et terrena bona promittebat. Super terram loquebatur, quia non super justum ponebat legem suam, sed super quemlibet peccatorem, cui dictum est:« Terra es, et in terram ibis» Christus autem loquitur de coelis, id est de coelestibus et spiritualibus, quia et spiritualia, id est aeterna bona promittit. Sed si illi non evasere, qui Moysen carnalia jubentem contempserunt, quomodo nos evademus, si Christum spiritualia jubentem audire neglexerimus? Cujus, Christi, vox movit terram tunc, cum Moyses super terram loqueretur, quia ipse Moysi legem dedit in monte Sina, et ejusdem legis decalogum, audiente universo populo, magna voce locutus est de vertice montis; et ut majorem illis terrorem incuteret, terram concussit. Tunc quidem ut comminaretur, ne recusarent ejus dicta, commovit sola voce terram; nunc autem non modo non minatur, sed blanditur et repromittit; ideo multo minus eum recusare debemus. Modo repromittit, id est iterum atque iterum velut in praemio promittit de novissimo die, in quo omnia elementa commovebuntur, vel iterum post illam terrae motionem, quae in datione legis facta est, quando et coelum intelligitur fuisse motum, promittit, dicens, per Aggeum prophetam: Adhuc semel, et non amplius futurum est, scilicet in die judicii, et ego movebo non solum terram, sed etiam coelum. Coelum autem non aethereum, sed aereum, non superius, sed inferius: non firmamentum, sed ventis et nubibus pervium. Cujus sententiae sensum exponit Apostolus subdens: Quod autem adhuc semel dicit, etc. Ipse dicit adhuc semel movebo, quasi dicens: Jam fuere mota, sed adhuc semel ea movebo. Sed quod dicit, adhuc semel, declarat translationem mobilium. Nam per semel notat, quod ulterius non sint movenda, sed post futura sint immobilia. Per hoc quod dicit, movebo, declaratur coeli et terrae translatio, id est in alium statum transmutatio, ut fiat coelum novum et terra nova, ex isto veteri coelo et veteri terra( supra I). Unde dictum est,« quia sicut vestimentum veterascent, et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur.» Non ergo alia fient, sed haec ipsa quae ab initio facta sunt, renovabuntur igne judicii, et post sine fine manebunt. Declarat itaque translationem mobilium, id est transmutationem faciei terrae atque coelorum, id est aeris hujus ventosi, non superiorum coelorum, ubi sol et luna et caetera sidera sunt constituta. Quod autem in Psalmo dicitur:« Opera manuum tuarum sunt coeli, ipsi peribunt;» nullum coelorum videtur relinquere, quod periturum esse non dixerit, quia sicut nullum eorum ab opere Dei, ita nullum eorum a perditione fecit immune. Cui simile est: et quod hic dicitur, declarat translationem mobilium tanquam factorum. Nam non solum non immobilia sunt, sed etiam mobilia, quae sunt in creaturis facta a Deo. Ne ergo totus mundus periturus esse credatur, a toto, sicut diximus, pars accipiatur, in eo quod dictum est, ipsi peribunt, cum soli coeli infimi perituri sint, salvis illis superioribus, et in sua integritate manentibus, in quorum firmamento sidera sunt constituta. Similiter et hic per factorum, intelligitur, in his quae sunt mobilia et transferenda. Sed idcirco dicuntur a Deo facta quae sunt transferenda, ut ostendatur quia bene poterunt in alium statum transferri, quae potuerunt ex nihilo fieri. Declarat ergo translationem mobilium tanquam a se factorum, id est inferiorum coelorum, qui quondam in diluvio periere, et eorum elementorum quae in hac una parte mundi subsistunt procellosa et turbulenta, ut maneant in perpetuum; ea quae sunt immobilia, id est superiores coeli cum habitatoribus suis, et terra postquam per ignem fuerit immutata. Vel declarat translationem mobilium, ut ea quae nunc sunt et variantur, postquam translata fuerint, maneant aeternaliter immobilia. Nam post illam translationem coelum et terra erunt immobilia, sicut apparet in eo, quod semel movenda dicuntur. Et quandoquidem pereuntibus mobilibus ac temporalibus, ea quae sunt immobilia manebunt, itaque regnum Dei quod est immobile, manebit in aeternum, et nos illud spe jam suscipientes, habemus gratiam Dei, sine qua non possemus ad illud pervenire; et ideo nullus desit gratiae Dei, quae se nobis ingessit. Habemus gratiam, in qua percipimus fidem, spem, charitatem bona operatione, per quam serviamus Deo placentes ei. Serviamus, inquit, et hoc cum metu, quia Deus est, et reverentia, id est tremore horroris, quia Pater est, vere per gratiam quam accepimus, servire debemus cum metu et reverentia. Etenim Deus noster ignis consumens est, cui servire volumus, sicut et Moyses antea dixit. Deus quippe ignis consumens dicitur, quia per hunc peccatorum rubigo consumitur. Rubigo namque vitii non potest consumi nisi igne tormenti. Ignis quatuor sunt officia, id est quoniam purgat et urit et illuminat et calefacit. Sicque Spiritus sanctus purgat sordes vitiorum; et urit renes et cor ab humore libidinum, illuminat mentem notitia veritatis, et calefacit incendio charitatis. Et per haec omnia facit placere Deo. Et idcirco per acceptam gratiam serviamus ei placentes. Vel cum metu et reverentia serviamus, quia Deus noster est ignis consumens, qui illos in judicio consumet, qui nunc eum nec metuunt, nec reverentur. Non quod Deus sit ignis, sed quod sustinentibus poenas ignis esse videatur. Nam sicut illuminabit justos, sic exuret impios.
15.14.1
IN EPISTOLAM AD HEBRAEOS. CAPUT XIII.
15.14.1
« Charitas fraternitatis maneat in vobis et hospitalitatem nolite oblivisci. Per hanc enim placuerunt quidam, angelis hospitio receptis. Mementote vinctorum tanquam simul vincti, et laborantium, tanquam et ipsi in corpore morantes. Honorabile connubium in omnibus, et torus immaculatus. Fornicatores autem et adulteros judicabit Deus.»
15.14.2
Nunc moraliter instruit. Quoniam Deus est ignis accendens in corde charitatem, per quam non solum Deus, sed et proximus diligitur: ergo videte, ne charitas fratrum, quam ignis ille accendit in cordibus vestris exstinguatur, aut recedat a vobis, sed jugiter maneat in vobis charitas fraternitatis, id est semper diligatis fraternitatem, hoc est fratres qui sunt aqua et spiritu renati; sicut et vos: nec sit unquam aliquid, quod eorum amorem auferre possit de cordibus vestris; et hospitalitatem quam olim habuistis, priusquam rebus vestris spoliaremini, nolite oblivisci propter indigentiam vestram, sed estote frequenter memores ejus in opere, ut vel hospitium praebeatis cum charitate, etsi copiam alimentorum non sufficiatis exhibere. Nec debetis per inconsuetudinem oblivisci hospitalitatem, quia per hanc placuerunt Deo quidam nominatissimi patres, id est Abraham et Lot, receptis angelis hospitio. Nam quia pio studio consueverant hospites suscipere, meruere et angelis hospitium exhibere. Quos quidem homines esse putabant, dum eis cibos offerrent, sed post intellexerunt esse angelos, vel cum eis videntibus in coelum irent, vel per alia aliqua indicia, quae in ipsis viderunt. Praeter hospites autem mementote vinctorum, id est memores estote eorum, qui pro nomine Domini tenentur in carceribus aut vinculis, nec possunt sibi subsidia quaerere: et ideo pie de illis cogitate, ut eis necessaria ministretis. Non sint vobis oblivioni, quamvis teneantur in abditis reclusi; sed mementote eorum tanquam simul vincti, id est ita jugiter de eis cogitate, et eis compatimini et subvenite, ac si essetis vincti cum eis: et sicut vobis vinctis velletis subveniri, ita illis subvenire studete, et mementote laborantium, id est eorum, qui vel infirmitate corporis, vel aliqua necessitate laborant. Mementote frequenter eorum, benefaciendo illis tanquam et ipsi passibiles, et ad sentiendum afflictionis laborem habiles, hoc est quod dicitur, tanquam et ipsi in corpore morantes. Per hoc enim quod in corpore moramini, experti estis per vos ipsos, quid necesse sit laborantibus, et potest fieri ut et vos duriorem adhuc laborem quam isti sustineatis, et desideretis vobis ab aliis subveniri: et ideo nunc vos priores subvenite, ut et vobis( si necesse fuerit) subveniatur. Aliud quoque vobis notifico, scilicet quia connubium est honorabile, id est legales nuptiae sunt honorabiles in omnibus, nihil est in eis quod honore careat, et torus talium conjugum est immaculatus, id est sine macula criminis. Fornicatores autem qui publicis mulieribus commiscentur, et adulteros qui alienas uxores violant, judicabit Deus, id est in novissimo judicio perpetualiter condemnabit. Adulterium enim in aliena conjuge perpetratur. Fornicatio autem in hoc loco non solum cum caeteris mulieribus intelligitur, sed etiam illa quae Gomorrhaeorum more agitur, vel quocunque modo castitas sponte violetur. Et hos omnes qui se quacunque luxuria polluunt, judicabit Deus. Longe quidem est dies judicii, sed uniuscujusque hominis dies ultimus longe esse non potest; et quia brevis est vita, ipsaque brevitas semper incerta, ita ut nemo nostrum sciat quando sit ultimus dies ejus, ideo quicunque est aliqua libidinis immunditia contaminatus, studeat cito mundari per poenitentiam, dum adhuc potest, ne incipiat velle cum jam non poterit, et incidat in judicium aeterni Dei.
15.14.3
« Sint mores sine avaritia, contenti praesentibus. Ipse enim dixit: Non te deseram neque derelinquam, ita ut confidenter dicamus: Dominus mihi adjutor, non timebo quid faciat mihi homo. Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei, quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem. Jesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula.»
15.14.4
Postquam isti sua perdiderant, volebant iterum congregare. Quod nunc prohibet Apostolus. Sint, inquit, vobis mores sine avaritia, id est moribus vestris non se intermisceat avaritia. Sed sine pecuniarum immoderato amore sacri mores vestri ducantur, contenti praesentibus, ut non de futuris lucris tractent, nec ad futura tempora opes sibi coacervent. Sed ne dicerent, quid si necessaria defuerint, subdit consolationem. Non debetis avide congregare, quasi timentes ne Deus necessaria vobis sinat abesse, quia ipse qui mentiri non potest, dixit omni speranti in se: Non te deseram neque derelinquam. Ad majorem fiduciam nobis faciendam ingeminavit promissionem non relictionis, dicens: Non te deseram neque derelinquam. Hoc dixit Josue tenenti formam Domini Jesu Christi, et in Christo cuilibet membro Christi. Ita promisit se non derelicturum nos, et ita est nobiscum, ut confidenter dicat unusquisque nostrum: Dominus mihi adjutor est in cunctis laboribus et tribulationibus meis, et ideo non timebo quid faciat mihi homo, etiam si res meas auferat, etiam si corpus meum poenis afficiat. Diabolus proprie est noster adversarius, sed per hominem saepius mala nobis infert. Et idcirco per Dei adjutorium non timemus hominem pravum, per quem diabolus operatur. Ut autem vincatis avaritiam, neque timeatis ullum malum hominem mementote praepositorum vestrorum defunctorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei, id est recogitate quam perfecte ipsi reliquerunt omnia propter Evangelium et quam constanter omnes adversitates per patientiam intrepidi calcaverunt. Horum mementote, ut eos imitemini, et tunc nec paupertatem, nec persecutionem timebitis, quorum conversationis exitum intuentes, id est interioribus oculis inspicientes quomodo exierint de praesenti conversatione, et quo fine temporalem vitam terminaverint, transeuntes ad aeterna gaudia, imitamini fidem eorum, quam usque in mortem tenuerunt, ut et vos similiter in fide moriamini, et ad fidei praemia perveniatis. Ne autem dubitetis divinum vobis adjutorium adesse, quod illis adfuit, scitote quia Jesus Christus heri fuit et hodie est, ipse et in saecula erit. Ac si dicatur: Idem Christus qui cum illis fuit, vobiscum est: et erit cum eis qui futuri sunt, usque ad consummationem saeculi. Heri fuit cum patribus, hodie est vobiscum, ipse erit et cum posteris vestris usque in saecula. Heri enim praeteriti temporis est, hodie praesentis. Quod autem in saecula manet, non videtur habere finem. Heri ergo, omne praeteritum tempus et omne spatium aeternitatis, quod ante mundi originem fuit, significat: hodie autem, omne praesens tempus; perduratio in saecula, omne spatium temporis et infinitatis quod futurum est. Itaque Jesus Christus fuit heri, quia« in principio erat Verbum,» et ab aeterno usque ad nostra tempora, ipse est, hodie quoque, id est nostro tempore est. Erit et in saecula, quia aeternaliter manebit. Unde et per Joannem de eo dicitur:« Qui erat, et qui est, et qui venturus est.» Nam qui venturus est potest intelligi, qui futurus est per omnia saecula, et haec quidem secundum imbecillitatem humanae intelligentiae dicuntur. Caeterum divinitas ejus interminabilis plenitudinem totam pariter comprehendit ac possidet cui neque futuri quidquam absit, nec praeteriti fluxerit, quoniam esse ejus totum est, et semper est nescitque mutabilitatem, quod neque coepit unquam, nec aliquando cessabit, insuperabile quoddam ac sine fine essentiae pelagus, nullis terminis limitibusque circumdatum, omnem supergrediens sensum, omne tempus atque omnem naturam. Sequitur:
15.14.5
« Doctrinis variis et peregrenis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabiliri cor, non escis, quae non profuerunt ambulantibus in eis.»
15.14.6
Quia Jesus Christus semper fuit et est et erit, nolite ab ejus fide abduci doctrinis pseudopraedicatorum variis, id est diversis, et a se invicem multipliciter differentibus ac discordantibus, dum alius alium errorem docet, et alius alium, sibique vicissim contraria praedicant; et peregrinis, id est a catholica veritate alienis. Talibus ergo doctrinis nolite abduci, id est ab integritate fidei et puritate religionis Christianae separari. Nec debetis seductoriis falsiloquorum verbis abduci, quia optimum est stabiliri cor in gratia fidei et sanctitatis, ut stabiliter persistat in ea, nec in ullum inducatur errorem, sed in gratia Dei quam accepit, maneat. Gratia debet cor stabiliri juxta Evangelium, non escis juxta doctrinam pseudopraedicatorum. Datur enim intelligi, quosdam inter eos fuisse, qui dogmatizarent non esse peccatum escis vacare. Nam quia per gratiam licitum est omnibus cibis uti, praedicabant non esse culpam cibis affluere, sed bonum esse. Contra quos Apostolus:« Nolite, inquit, abduci doctrinis stultorum, quae sunt variae,» id est a nostris diversae et peregrinae, id est extraneae. Debetis enim confirmare cor gratia, quae solvendo a lege libertatem tribuit, et non studere escis, quia non profuerunt ad salutem, non dico se sustentantibus ex eis, sed ambulantibus in eis, id est qui vitam suam ducunt in conviviis et epulationibus. Vel gratia evangelica stabilite cor vestrum, ut in ea mens vestra maneat et studeat, non escis quas lex solas edendas docet prohibitis caeteris velut immundis, cum sint creaturae Dei, qui fecit omnia bona valde. Quae legales escae post adventum Domini non profuere, sed potius nocuere ambulantibus in eis, id est illis, qui vitam suam in observantia discretionis earum duxerunt.
15.14.7
« Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt. Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. Propter quod et Jesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes. Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.»
15.14.8
Tangit consuetudinem legis, et ad spiritalem intelligentiam revocat, legis enim praeceptum fuit ut decima die mensis septimi, in festo scilicet propitationis, acciperent vitulum et hircum, et immolarent intra castra, quorum sanguinem ferret solus pontifex in Sancta sanctorum, oraturus pro universo populo; carnes vero extra castra cremarentur, nec esset licitum alicui tabernaculo deservienti ex illis comedere. Christus est ille vitulus propter novellam fortitudinem, quam ostendit in resurrectione, et ille hircus propter similitudinem carnis peccati, et iste vitulus vel hircus pro peccato universae plebis est immolatus. Quem praecepto legis acceperunt sacerdotes ad immolandum, quia secundum legem sibi visi sunt occidere Christum, quoniam solvebat secundum ipsos Sabbatum. Qui immolavere eum in castris, id est occiderunt vocibus suis in domo Caiphae, dicentes:« Reus est mortis;» vel in domo Pilati, clamantes:« Crucifige eum,» sed post extra castra sunt carnes ejus crematae, id est extra Jerusalem igne passionis consumptae. Vel concrematio ad signum pertinet resurrectionis, quia natura ignis est ut in superna moveatur, et in id convertitur, quod crematur. Nam et ipsum cremare de Graeco in Latinum ductum verbum est a suspensione. Sanguis autem ejus illatus est et in Sancta sanctorum per pontificem, id est per ipsum Christum coelo illatum, qui illuc intravit, ut interpellaret pro nobis. Altare vero ubi extra castra crematus est, altare est ecclesiae, ubi consecratur corpus ejus, de quo non habent potestatem edere qui deserviunt tabernaculo, id est umbrae veritatis. Vel per tabernaculum intelligitur corpus, et qui deserviunt tabernaculo, id est corporis voluptatibus, sicut gulosi et ebriosi et fornicatores et his similes, non habent potestatem, id est licentiam edere de nostro altari, id est accipere corpus Domini. Dixerat enim, quia escis non est studendum, et statim apte subdidit, quia habemus altare, de quo non habent potestatem edere illi, qui tabernaculo deserviunt, id est qui voluptuose vivunt et carnalibus desideriis satisfaciunt. Nam sicut ille vitulus et hircus extra castra comburebatur, nec ab aliquo eorum qui tabernaculo serviebant, edebatur, sic memoria passionis Christi apud eos celebratur, atque corpus sumitur, qui extra voluptates corporis exierunt, nec potest ab illis accipi qui in carnis voluptatibus morantur, et tabernaculo corporis serviunt. Possunt et electi per hircum et vitulum intelligi. Per hircum, quoniam peccata carnis student in seipsis mactare; per vitulum, quia sacrificium justitiae Deo student offerre. Qui extra castra cremantur, quia Spiritu sancto accensi, extra conversationem saecularium consumunt quidquid in eis est carnale, dum seipsos jejuniis et aliis laboribus pie affligunt. Quorum enim animalium sanguis, id est vita laudabilis, infertur in sancta per pontificem, id est praesentatur Deo per Christum, et hoc pro peccato eorum, quia non solum ut Deo placeant, sed etiam ut priora peccata redimant, laudabiliter vivunt. Vel sanguis, id est animae eorum inferuntur in sancta, id est in coelum per pontificem Christum, in altari cordis cremantur. Ad quod non possunt propter suam irreligiositatem accedere, qui tabernaculo deserviunt, id est carnales saeculum amantes, et voluptatibus corporis servientes; horum animalium quorum sanguis in Sancta per pontificem infertur, corpora extra castra cremantur, propter quod mysterium implendum, et Jesus extra portam Jerusalem passus est, ut sanctificaret in veritate per suum sanguinem populum, sicut sanguis illorum animalium in umbra sanctificabat. Vel per duplicem allegoriam, unam Veteris, et alteram Novi Testamenti, probavit corpus Christi non esse edendum ab his, qui tabernaculo deserviunt. Ad hoc enim corpora animalium extra castra cremabantur, etiam propterea Christus extra portam passus est, ut nos qui corpore et sanguine ejus a peccatis mundari volumus, improperia et angustias passuri, et delicias tabernaculi deseramus. Unde mox subditur: Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes. Qui enim vult corpus et sanguinem ejus accipere, debet ad locum passionis ejus accedere, ut honores et opes tabernaculi relinquens, improperia et paupertatem pro nomine ejus ferre non respuat, et de castris, et de urbe exiens, ad crucem veniat, id est perversos mores multitudinis eorum, qui latam viam saeculi tenent, deserens, angustam viam quae ducit ad vitam, arripiat. Christus enim extra portam passus, innuit se in passionis redemptionem colligere eos, qui de carnis desideriis propter ejus passionis imitationem exierint. Exeamus igitur ad eum extra castra, id est communem saecularium hominum carnis voluptatibus servientium nequitiam relinquentes, ne jam cum illis amplius in illicitis voluptatibus immoretur, sed relicto pravitatis eorum consortio, ad Christi crucem properemus, portantes improperium ejus, ut et nos cum eo derideamur ab impiis et saeculi delictoribus. Exeamus ad eum, id est pia sollicitudine et operatione tendamus ad exitum vitae praesentis, quo transeamus ad eum. Semper enim cordis oculos ad exitum ponere debemus, et sine cessatione meditari, quando a praesenti vita exeamus, ut ad Christum perveniamus; et debemus ad eum piis desideriis sic exire quotidie, mente meditando exitum nostrum, quia non habemus hic manentem civitatem, id est in hoc statu corpus manens, sed futuram civitatem inquirimus, id est corpus incorruptibile et impassibile, quod post resurrectionem erit, habere cupimus. Vel exeamus corde et opere de castris, id est de medio multitudinis amatorum saeculi, ut cum Christo simus inopes et despecti, cujus regnum non est de hoc mundo, quia non habemus hic manentem civitatem, id est non sumus cives Babylonis, quae in amore praesentis saeculi radicem cordis plantavit, sed peregrini et hospites sumus in hoc saeculo, et futuram civitatem, id est supernam Jerusalem, quae mater nostra est, inquirimus, id est intus quaerimus, ut interiorem ejus beatitudinem inveniamus.« Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.»
15.14.9
« Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est fructum labiorum confitentium nomini ejus. Beneficentiae autem et communicationis nolite oblivisci. Talibus enim hostiis promeretur Deus.»
15.14.10
Christus se obtulit sacrificium pro nobis, et nos ergo per ipsum offeramus semper Deo Patri hostiam laudis, quia ipse summus sacerdos omnes nos, si membra ejus sumus, fecit sacerdotes. Offeramus hostiam non pecoris, sed laudis, ut jam non carnes brutorum animalium offeramus et immolemus, sed quod scriptum est faciamus:« Immola Deo sacrificium laudis,» id est laudemus eum amando, ut non serviliter, sed libenter colamus eum. Timentes enim Deum homines Veteri Testamenti propter litteram terrentem et occidentem, nondum habentem Spiritum vivificantem, currebant cum sacrificiis ad templum; et quamvis in figuram futuri sanguinis quo redempti sumus, tamen nescientes quid per eas praefiguraretur, cruentas victimas immolabant. Nunc per gratiam Novi Testamenti ablato legis terrore et dato Spiritu sancto, reprobata sunt carnalia illa sacrificia, et pro illis instituta sunt spiritalia, ut jam non extra se quaerat homo quod offerat Deo, sed piam illi suae mentis devotionem et dilectionem offerat sacrificium laudis. Offeramus, inquit, Deo semper hostiam laudis, hoc est incessanter eum laudemus corde et ore, sicut ille qui ait:« Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. Offeramus hostiam laudis, id est fructum labiorum confitentium nomini ejus, fructum quem labia nostra proferent, quando confitebimur nomini ejus, hoc est quando videlicet ejus pia devotione laudantes, confessionem laudationis et gratiarum ei reddemus. Hanc ergo laudis hostiam, id est hunc fructum labiorum, scilicet affectum dilectionis internae prolatum labiis Deum laudantibus, semper offeramus, ut quod semper mens diligit, os fructuosa laudatione loquatur, quia corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Tales estote erga nominis Domini confessionem et laudationem, sed erga sanctos nolite oblivisci beneficentiae et communicationis, id est quamvis dudum bonis vestris ideo spoliati sitis, quia sanctis inde ministrabatis, tamen nolite oblivisci solitae beneficentiae et communicationis, sed ex eo quod post acquisistis, benefacite sanctis indigentibus et communicate illis quod habetis, ut antea faciebatis. Et debetis in eleemosynam sanctis vestra bona communicare, quia talibus hostiis, id est eleemosynis quae dantur sanctis, promeretur Deus, id est ipse Deus est merces quam talibus sacrificiis acquiritis; et ideo non jam sacrificia legis, sed sacrificia eleemosynarum offerte Deo, dicenti:« Quia misericordiam volui, et non sacrificium.» Quod enim ab hominibus appellatur sacrificium, signum est veri sacrificii. Misericordia autem verum est sacrificium. Quaecunque igitur in mysterio tabernaculi sive templi multis modis de sacrificiis leguntur divinitus esse praecepta, ad dilectionem Dei et proximi significandam referuntur. In his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. Non vult itaque Deus trucidatorum pecorum; sed vult sacrificium eleemosynarum, sicut praemisimus eum dicere, quia misericordiam volui, et non sacrificium.
15.14.11
« Obedite praepositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes: hoc enim non expedit vobis.»
15.14.12
Monuerat eos ne obliviscerentur beneficentiae et communicationis, sed semper meminissent benefacere sanctis, et res suas communicare illis. Quod ad subjectos specialiter dictum est, qui haec facere debent maxime praelatis suis. Unde et adhuc eisdem subjectis evidentius modo dicit: Obedite praepositis vestris, id est obtemperate jussis eorum in omnibus, nisi forte malum aliquod jusserint, quoniam malum per obedientiam non est faciendum, sed caetera omnia, etiam si non videntur esse bona, et non vos comparate vel superponite illis superbiendo, sed humiliter subjacete eis, et debitam reverentiam exhibete. Quod utique debetis facere, quia Deo judici rationem reddituri sunt pro animabus vestris, et ipsi pervigilant, id est per omnia vigilant, semper vigilant, hoc est solliciti sunt, pro vobis, quasi rationem reddituri, pro animabus vestris, quas in custodiam susceperunt. Et quia student recte vos ducere per viam justitiae, ut cum vos perduxerint ante tribunal Christi, non accusentur non recte vos duxisse, idcirco nunc obedite illis, ne et vos tunc accusemini declinasse de via, quam praeceperunt vobis. Ideo illis obedite et subjacete, ut faciant hoc, id est vigilent pro vobis cum gaudio de profectu vestro, et non gementes de detrimento vestro, quia hoc non expedit vobis ut contristentur de vobis. Tunc vigilant praepositi cum gaudio, quando vident subjectos suos, proficere in Dei verbo, quia et agricola tunc cum gaudio laborat, quando attendit arborem et fructum videt, quando attendit segetem, et fructificare prospicit ubertatem. Videt enim quia non sine causa laboravit, non sine causa dorsum curvavit, non sine causa manus attrivit, non sine causa frigus et aestum toleravit. Sic est et de spiritalibus agricolis, id est de praelatis Ecclesiae, quia tunc in labore suo gaudent, cum eos quorum mores excolunt, proficere vident: hoc est enim quod ait, ut cum gaudio faciant, et non gementes. Hoc enim non expedit vobis. Non dixit: Hoc non expedit illis; sed dixit: Hoc non expedit vobis. Nam quando illi praepositi contristantur de malis vestris, expedit illis ipsa tristitia, et prodest illis, sed non expedit vobis. Simul ergo praelati et subditi in Dominico agro bonum operemur, ut simul de mercede gaudeamus.
15.14.13
« Orate pro nobis. Confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari. Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis.»
15.14.14
Auxilium orationis eorum expetit Apostolus, quo vel liberaretur a carcere, et ad praedicationem redeat, vel martyrio consummatus ad Christum transeat. Orate, inquit, pro nobis, pluralem numerum pro singulari ponens, vel pro se, vel pro his qui secum tenebantur, orari petens. Et debetis orare pro nobis, quia confidimus nos bonam conscientiam habere. Conscientia enim nos non accusat. Ne ergo sinistre quid arbitremini de nobis. Accusabatur Apostolus quod suam gentem negligeret, sed ostendit se affectum habere ad omnes Judaeos et gentiles. Dicebatur etiam a nonnullis aliter docere quam caeteri apostoli, et inimicus legis esse ac templi Judaeorum, quia circumcisionem et carnales observantias fortius respuebat quam caeteri. Sed ostendit se bonam habere conscientiam, et studio placendi Deo facere quidquid facit, nec peccasse in his quae docuit. Confidimus, inquit, quia bonam conscientiam habemus, id est pro certo scimus, nos non reprehendi a conscientia nostra ex his quae fecimus vel docuimus, postquam ad fidem venimus. Et quare? Quia sumus in omnibus bene volentes conversari, id est non sumus duplices sed simplices. Non sumus volentes in quibusdam bene conversari, et in quibusdam non bene, sed in omnibus bene: hoc est, non ex parte, sed ex toto studemus bene vivere, ideoque non remordemur a conscientia. Dixi ut oretis pro nobis. Sed amplius deprecor vos hoc facere, id est vestris orationibus impetrare, quo celerius restituar vobis, hoc est, amplius, pro vestra, quam pro mea salute deprecor vos ut oretis pro me, quia hoc rogo vestris precibus fieri, ut celerius a carcere dimissus, restituar non mihi, sed vobis, id est reddar pristino officio praedicationis, ut in diversas partes libere pergens et vos et alios diligentius instruam.
15.14.15
« Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Jesum Christum, aptet vos in omni bono opere, ut faciatis ejus voluntatem, faciens in vobis quod placeat coram se, per Jesum Christum, cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.»
15.14.16
Ego quidem hactenus monui vos, et patientiam atque bona opera suasi vobis, sed Deus qui potens est, ipse faciat vos agere quod monui. Deus pacis qui pacem et quietem dat suis, quando scit oportere, sedans omnes persecutiones et vitiorum impugnationes, atque post hanc vitam dat eis pacem aeternae tranquillitatis, qui pro ejus nomine patienter adversa pertulerunt, Deus dico, qui eduxit de mortuis, id est resuscitavit separans a consortio mortuorum, magnum pastorem ovium, id est eum qui oves suas, omnes scilicet electas animas, pascit et conservat. Episcopi enim et caeteri custodes Dominici gregis sunt minores pastores, quia unusquisque eorum partem sibi commissam ejusdem gregis fidelium pascit. Hic autem maximus pastor est, quia totum gregem conservat et pascit. Pascit autem non solum verbo doctrinae, sed corpore ac sanguine suo. Unde nunc dicitur esse pastor in sanguine testamenti aeterni, quia oves quas redemit, carnis et sanguinis sui sacramento pascit. Qui sanguis est confirmator non transeuntis, sed aeterni testamenti, id est non veteris legis quae praeteriit, sed novae quae manet. Novum enim Testamentum dicitur aeternum quia aliud ei non succedet, sicut eidem Novum successit Veteri. Vel in sanguine testamenti aeterni eduxit Deus Christum a mortuis, quia sicut eidem Christo per Zachariam dicitur:« Tu quoque in sanguine testamenti tui eduxisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua,» id est de inferno, sic et ipse Christus in sanguine eodem est eductus de mortuis, quia tanta fuit potentia sanguinis ejus, ut non solum justos, qui in inferno vincti tenebantur eriperet, sed etiam ipsum Dominum nostrum Jesum Christum a mortuis suscitaret. Deus qui haec facit, aptet vos, id est aptos et voluntarios vos faciat in omni opere bono, ut in omnibus bene agentes, faciatis atque compleatis opere voluntatem ejus. Ipse dico, faciens in vobis quod placeat coram se, quia nisi ipso in vobis operante nihil potestis agere, quod oculis ejus placeat. Haec est gratia quae mentem praevenit et adjuvat, ut homo suae voluntatis et operationis obsequium subjungat; et dictum est hoc, ne de liberi arbitrii sui viribus praesumerent, et quasi ex seipsis haec posse bene agere putarent. Sic faciat in vobis quod sibi placeat, et hoc non per carnalem legis observantiam, sed per Jesum Christum, per quem mediatorem omnia bona nobis a Patre dantur, cui Christo est gloria, non in brevi tempore, sed in saecula saeculorum, id est in aeterna saecula temporalium saeculorum subsecutiva. Illi quem deriserunt in passione Judaei, est gloria non paucis diebus permanens, sed in aeterna saecula. Amen, id est vere.
15.14.17
« Rogo autem vos fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis.»
15.14.18
Hanc vobis epistolam misi, sed ne fastidiosa sit vobis, o fratres, id est quibus fraterna charitate consulo, rogo vos ut sufferatis verbum solatii quod in ea vobis locutus sum, quoniam sermo ejusdem epistolae consolatorius est, praebens vobis in tribulatione solatium, ne deficiatis; et debetis sine taedio sufferre, quidquid in hac epistola loquor, quia perpaucis, id est per omnia paucis dictis scripsi vobis. Per omnia enim quae in ea disserui, pauca sunt quae dixi, quoniam multa de singulis possent dici. Hic exemplo suo docet nos magister egregius, ut ea quae sentimus, et valde humiliter et sine fastidiosa prolixitate dicamus. Multa enim humiliter hactenus Hebraeis est locutus, sed exhortatione humili placare eos adhuc humilius satagit, dicens: Rogo autem vos, etc. Hinc ergo colligat si quando aliquid recte sentit, quanta humilitate debet magistro loqui discipulus, si ipse magister gentium in his quae cum auctoritate praedicat, submisse discipulos rogat, tum unusquisque colligat ex his, ut illis a quibus exempla bene vivendi percipit, hoc quod bene aut melius quam illi intelligit, humiliter dicat, si Paulus illis humili se voce subdidit, quos ad vitam ipse suscitavit. Curandum quoque est quantum loquamur, ut si eum qui multa ferre non valet, longius loquendo traxerimus ad fastidium perducamus. Hoc tamen infirmis praecipue congruit, ut pauca quidem et quae capere praevalent, audiant, sed quae eorum mentem impoenitentiae, dolore compungant.
15.14.19
« Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum cum quo, si celerius venerit, videbo vos. Salutate omnes praepositos vestros, et omnes sanctos. Salutant vos de Italia fratres. Gratia cum omnibus vobis. Amen.»
15.14.20
Cognoscite fratrem nostrum Timotheum, cognoscite quantae sanctitatis ipse sit, et quanta ei reverentia debeatur, Timotheum dico, dimissum, id est euntem iter quod volebat, vel ad praedicandum( ut cupiebat) dimissum, aut fortassis a carcere relaxatum. Cum quo, si celerius venerit, videbo vos, quia si velocius venire festinaverit, habebo facultatem eundi cum eo ad vos. In hac promissione reddit eos attentos et magis obedientes, ne si venerit, inveniat eos inobedientes admonitioni hujus epistolae, praveque agentes. Ac deinde: Salutate, inquit, omnes praepositos vestros, id est sacerdotes et caeteros qui praesunt vobis in Domino, et omnes sanctos, id est omnes subjectos, qui baptismi sanctificationem perceperunt. Cum autem subjungit: Salutant vos de Italia fratres, ostendit se ab Italia scripsisse. Ideo autem quod supradixit, deprecor vos facere ut celerius restituar vobis, declaravit se vinculis tentum esse, dum scriberet, atque colligitur epistolam misisse a Roma, ubi vinctus tenebatur. Gratia, inquit, cum omnibus vobis sit, ut per auxilium gratiae possitis bene vivere, qui per legem non potuistis Deo placere. Cujus et nos participes efficiamur, ut per eam justificemur, et ad aeternam vitam pervenire mereamur. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note