Herveus Burgidolensisc.1080-1150
Commentaria in epistolas Pauli
Paul 4.12.15
Choose a text
More by Herveus Burgidolensis
—
11182 Coinepp2
4.12.1
IN EPISTOLAM II AD CORINTHIOS. CAPUT XI.
4.12.1
« Utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae, sed et supportate me. Aemulor enim vos Dei aemulatione. Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Timeo autem ne, sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate quae est in Christo Jesu.»
4.12.2
Incipiens vero de semetipso narrare, insipientem se dicit, quia ad laudem ejus videntur pertinere quae dicturus est, et per Dei sapientiam dictum a Salomone fuerat:« Laudet te alienus, et non os tuum: extraneus, et non labia tua.» Sed hic dolore compellitur in laudem suam erumpere, propter salutem ipsorum qui cum de ejus praeceptis bene sentire deberent, indigne sentiebant. Et hoc non Apostolo, sed ipsis nocebat. Ideoque profectum eorum quaerit, et in eo quod quasi glorianter loqui videtur: Glorior, inquit, de regimine, quod videtur insipientia. Sed utinam sustineretis, id est vellem ut sine indignatione sustineretis modicum quid insipientiae meae, id est parum aliquid gloriationis meae, quae videtur insipientia. Modicum gloriationis meae sustinete, quia multo plus possem gloriari. Opto ut hanc insipientiam meam vel in modico sustineatis, sed et praecipio ac quasi ex debito requiro, ut me supportetis in hac insipientia gloriationis, supportate, inquam, me ut subjecti, quia aemulor vos, id est casto amore inflammor ad custodiendam mentis nostrae castitatem; et hoc facio non mea, sed Dei aemulatione, quia non mihi, sed Deo vos aemulor. Quae locuturus est, amore eorum dicturum se ostendit, ut non magis ad laudem ejus proficiat, sed ad eorum profectum. Ac si dicat: Non stimulo livoris inflammor humani, sed vos tanquam pater aemulatione divina custodio, ut immaculatos possim conjungere coelesti sponso. Despondi enim vos, id est annulo fidei vos desponsavi non multis, sed uni, non adultero, sed viro virginem castam exhibere Christo, id est ut vos omnes unam virginem incontaminatam assignem judici Christo. Omnis enim Ecclesia virgo est in mente. Virginitas enim mentis est integra fides, solida spes, sincera charitas. Ergo et Ecclesia imitans Domini sui matrem, quoniam corpore non potuit, mente tamen et mater et virgo est. Nullo itaque modo virginitatem matris suae nascendo Christus ademit, qui Ecclesiam suam de fornicatione daemonum redimendo virginem fecit. Nunc desponsata est Ecclesia et virgo est, cum se continet a corruptione saeculari; sed tunc nuptura est, quando Sponsus ejus in claritate veniet, et eam secum in regni thalamum perpetuo mansuram introducet. Ego, inquit, vos huic tam digno viro ita desponsavi, ut immaculatos ei vos in die judicii exhibeam. Sed timeo ne virginitas in vobis violetur, et ad amplexum Sponsi non perveniatis. Sicut enim membris corporis violatur in quodam loco, sic seductio linguae violat virginitatem cordis. Timeo ne, sicut antiquus serpens Evam seduxit astutia sua, ita corrumpantur ab eodem serpente vestri sensus, id est vestrae mentes. Non enim carnis, sed cordis virginitatem serpens ille, id est diabolus corrumpere quaerit. Et sicut adulter homo laetatur nequitia sua cum carnem corrumpit, sic diabolus laetatur quando mentem corrumpit. Revera enim corrumpitur mens et fides eorum qui praeponunt mendacium veritati. Qui ergo mendacium aedificant in hominibus, quid ab eis expellunt nisi veritatem? Immittunt diabolum, excludunt Christum; immittunt adulterum, excludunt Sponsum. Quando enim mentem falsitas possidet, tunc serpens eam possidet. Timeo ne, sicut serpens Evam seduxit astutia sua, id est ne, sicut diabolus in serpente latens et per os ejus loquens, Evam seduxit, ita corrumpantur sensus vestri ab eodem fallaci deceptore in falsis apostolis latente et per os eorum loquente, et excidant a simplicitate quae est in Christo Jesu, id est corruant a paradiso simplicis fidei Christianae, quae nil alienum recipit, sed simplicem veritatem sine admistione falsitatis retinet. Serpens namque Evam mentiendo de Deo seduxit, dicens solo terrore Deum eis comminatum esse mortem, non illaturum si peccassent. Ita et pseudoapostoli dicebant, ideo praecepta Evangelii addita esse, ut vel sic lex custodiretur, et ea sola sufficeret custodita. Sed et nunc serpens similiter seduxit, gehennam propter solum terrorem asserens nominari; eam autem aut non esse omnino aut non aeternam esse confirmans. Adhuc mussitat ille serpens et non tacet. Quaerit pollicitatione quadam scientiae dejicere de paradiso Ecclesiae, quem non permittat redire ad illum paradisum, unde primo ejectus est. Quod gestum est in illo paradiso, hoc geritur in Ecclesia. Nemo seducat nos ab isto paradiso. Sufficiat quod hinc lapsi sumus, vel experti corrigamur. Ipse est serpens qui semper suggerit iniquitatem, ipse aliquando promittit impunitatem, et, sicut ibi promisit, dicens:« Nequaquam morte moriemini.» Ipse talia suggerit, ut modo male vivant Christiani. Nunquid omnes, inquit, perditurus est Deus? Nunquid omnes damnaturus est Deus? Et ita corrumpit sensus multorum, ac peccare facit, ut expellantur a sedibus istorum.
4.12.3
« Nam si is qui venit, alium Christum praedicat quem non praedicavimus, aut alium Spiritum accipitis quem non accepistis, aut aliud Evangelium quod non recepistis, recte pateremini. Existimo enim nihil me minus fecisse a magnis apostolis. Nam, etsi imperitus sermone, sed non scientia. In omnibus autem manifestus sum vobis.»
4.12.4
Ideo dixi me timere ne, sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et isti vos corrumpant, qui praedicant eamdem fidem quam nos, et per astutiam suam et seductionem veritati miscent venenum falsitatis. Si enim aliam fidem, et omnino aliud praedicarent quam nos praedicamus, non adeo vos decipere possent. Et hoc est: Nam si is praedicator qui venit et a Deo mittitur, praedicat, id est praedicaret vobis alium Christum quem non praedicavimus, id est meliorem; aut per ejus doctrinam accipitis, id est acciperetis, alium Spiritum sanctiorem quem non accepistis per nos, aut aliud Evangelium reciperetis ab eo quod non recepistis a nobis, recte pateremini ejus dominationem; possetis enim dicere, praedicatio hujus melior est quam Pauli. Nunc vero, cum eumdem Christum praedicet, et ex sua parte plura respuenda addat, pati non debetis. Vel ita Vere simplicitas est in Christo, non duplicitas, quia unus est Christus non duo Christi; et unus Spiritus Christi, atque unum Evangelium. Nam si is doctor qui post nos venit ad vos, etc. Hoc de quolibet vero praedicatore nunc est intelligendum. Locutus enim fuerat de pseudoapostolis corruptoribus fidei, et nunc adjungit de veris praedicatoribus, quia plebs Corinthiorum variis erroribus fluctuabat, ut aliqui faverent pseudoapostolis, quidam autem eis a quibus compositis verbis eadem audiebant quae ab Apostolo audierant; alii vero apostolis favebant, qui cum Domino fuerant; et Paulo derogabant, quia in carne Dominum secutus non fuerat. Unde nunc tali sensu loquitur. Si ipse idem Christus ab his praedicatur, quia a nobis annuntiatur, et idem Evangelium, quid causae est ut nos inferiores habeamur, cum nihil amplius ab illis quam a nobis dicatur? Nam etsi praedicator qui venit ad vos, praedicaret vobis excellentiorem Christum quem non praedicavimus, quod fieri non potest; aut per eum acciperetis alium meliorem Spiritum, quem per nos non accepistis; vel aliud Evangelium, quod a nobis non recepistis, id est aliam de humana redemptione praedicationem, quod esse non potest, recte pateremini talem doctorem ad contemptum nostri. Sed quia hoc non est, non recte patimini illum ad depressionem nostri. Cur autem dicit, recte pateremini, si alius vobis Christus praedicatus fuisset, aut si alius Spiritus, vel aliud Evangelium vobis traditum fuisset, cum dicat Galatis:« Si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit!» Si enim Galatis perversum erat accipere aliud quam ab apostolis erat traditum, quomodo Corinthiis rectum erat, si alius Christus praedicatus illis fuisset? Sed sciens Apostolus nunquam alium Christum, nisi hunc qui crucifixus est, praedicari, idcirco ait quia recte pateremini, si vobis alius potior Christus, ab his qui veniunt praedicatus fuisset. Galatis autem anathema dixit, si aliud audirent quod non utique majus esset, sed contrarium. Quia vero posset dici quod, etsi eadem caeteri praedicaverint quae et iste, melius tamen ea praedicaverint, removet hoc. Non recte, inquit, patimini. Ego enim existimo, id est pro certo scio, sed dubitationem vestram verbo existimationis increpo; ego, inquam, existimo me nihil minus fecisse vobis a magnis apostolis, id est quam fecissent magni apostoli, ne putetis vos minus quam caeterae Ecclesiae aliquid accepisse, quibus praedicaverunt caeteri; et idcirco opera mea illis me coaequant. Non vult gratiam inferiorem in se videri, quia similiter docuit, et eadem fecit quae faciebant apostoli, qui propensiores videbantur, quia priores coeperant docere et fuerant cum Domino, unde majoris auctoritatis esse putabantur, cum hujus apostoli electio cum testimonio sit, et amplius caeteris laboraverit, atque Dominum in via et in templo viderit, et verba ejus audierit. Non minus, inquit, feci. Nam etsi sum imperitus sermone, quia non adorno verba, vel impeditam habeo linguam, sed, id est tamen, non sum imperitus scientia, quoniam scio quidquid est magni. Hoc non ad apostolos pertinet, quia non erant eloquentes, utpote sine litteris, pleni tamen Spiritu sancto; sed pseudoapostolos tangit, quos praeferebant Apostolo causa accurati sermonis, cum in religione vis sermonis sit necessaria, non sonus dulcis. Valde tamen se humiliat, qui se imperitum in sermone fatetur; cui, prae magnitudine eloquentiae ac sapientiae Festus ait:« Insanis, Paule, insanis; multae te litterae ad insaniam perducunt.» Hoc ergo dicens, non se loqui nescire voluit intelligi, sed propter eos qui, non per fidem, sed per eloquentiam commendari volebant. Qui tamen in eo se dixit imperitum, quod non habet crimen; in eo autem quod non deest sine culpa, et cum adest acquirit salutem, non se imperitum pronuntiavit. Qui imperitus est in sermone, reus non est apud Deum; quia autem scientiam Dei non habet, reus est ignorantiae, cui non licet ignorare, maxime quod pertinet ad salutem. Ideo Apostolus spreta eloquentia id agebat, ut fides teste virtute acceptabilis esset, ut non fidem eloquentia commendaret, sed virtus, cui cedit eloquentia. Etsi imperitus, inquit, sum in sermone, id est etsi non curo illam saecularem peritiam sermonis, ut adaptem pulchre positarum dictionum consonantiam, tamen non potestis me vocare imperitum in scientia, qui tam bene scio rei veritatem, et tam profunde loqui de Deo, sicut et alii, vel subtilius. In scientia divinorum non sum imperitus. Sed et vos hoc nostis, nam manifestus sum vobis in omnibus, id est in scientia, in miraculis, in sanctitate vel potentia, et his similibus. Et ideo scitis me habere etiam loquendi peritiam. Unde pejus est, quia faventes aliis in sermonis peritia, in qua me non inferiorem esse scitis, postponitis me illis, cum videatis per me non solum impleri praedicationem, sed et signa atque prodigia fieri apostolica.
4.12.5
« Aut nunquid peccatum feci, meipsum humilians ut vos exaltemini, quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis? Alias Ecclesias exspoliavi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum. Et cum essem apud vos et egerem, nulli onerosus fui. Nam quod mihi deerat suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia. Et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo. Est veritas Christi in me, quoniam haec gloriatio non infringetur in me in regionibus Achaiae. Quare? Quia non diligo vos? Deus scit. Quod autem facio, et faciam, ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut, in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos.»
4.12.6
Non feci, inquit, minus quam alii, sed possem dicere quia plus feci, quoniam gratis praedicavi. Non feci minus. Aut si minus, nunquid in hoc peccavi? Nunquid peccatum feci, meipsum humilians operando manibus meis, unde victum quaererem et haberem, ut vos exaltemini, id est ad virtutum alta proficiatis, abjecto jugo falsorum apostolorum quo deprimini? Vere me humiliavi, quoniam gratis, id est nil exigendo a vobis, Evangelium Dei evangelizavi vobis. Quoniam inflati erant eo quod sumptus ab eis accipere noluit, et propter hoc alios ei praeponebant, idcirco nunquid peccavi, ait, quia me humiliavi, ut me indignum ad accipiendum judicarem, quia inde mihi irascimini, cum hoc non peccati sit, sed gloriae? Seipsum enim humiliavit, quando stipendia sibi debita non exegit. Quae propter duas causas accipere noluit, ne et pseudoapostolis similis inveniretur, qui non ad gloriam Dei, sed ad suam utilitatem praedicabant, ut non occasionem acciperent deprecandi; alio enim non accipiente, non potest alter multum expetere; et ne vigor evangelicae potestatis torpesceret, quoniam qui a peccantibus accipit, arguendi auctoritatem amittit. Sic ergo exaltantur, cum ideo ab illis non accipitur, ut a pseudoapostolis qui eos deprimebant eripiantur, et correpti emendentur, a morte ad vitam, et a vitiis ad virtutes elevati. Vobis, inquit, Evangelium gratis praedicavi, sed ab aliis interim victum habui. Nam alias Ecclesias exspoliavi, id est multa ab his quae in vos impenderem assumpsi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum, id est accipiens unde viverem, dum vobis evangelium ministrarem, necesse fuit ut ab aliis panem corporis acciperem, et cum essem apud vos et egerem his quae corpori sunt necessaria, nulli vestrum fui onerosus, accipiendo aliquam corporis sustentationem ab eo. Hoc Apostolus Corinthiis dum inter eos esset, nunquam dicere voluit, ne scilicet quod erga eum ab illis factum ex bona voluntate non fuerat, fieret ex jussione; et cum innotesceret eorum misericordia, remaneret ignota. Postmodum vero longe positus hoc eis scripsit, ne scilicet omnimode incorrepti[ al., incorrecti] remanerent, et quales magistro in tenacia fuerant, aliis fratribus, tales essent. Vere et in hoc magister gentium, sua negligens, aliena curans, implevit quod ait:« Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius.» Tantam enim illic inopiam pertulit, ut victus sui gravi necessitate laboraret, et panem coeli praedicavit. Insistebat verbo pro vita audientium, insistebat labori manuum pro vita corporis sui. De terris quoque aliis ei stipendia a discipulis mittebantur, ut Corinthiis praedicare sufficeret. Cum essem, inquit, apud vos, et egerem, nulli vestrum onerosus fui accipiendo aliquid, ne scilicet putaretis me lucri terreni causa Evangelium praedicare. Nam quod mihi deerat post spolia Ecclesiarum et laborem manuum, suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia. A Macedonibus semper accepit, quia subversi a pseudoapostolis non fuerant. Et sicut a Corinthiis accipiendum non erat, ne illis in scandalum proficeret, sic iterum a Macedonibus accipiendum erat, ne bene seminantes fructum amitterent. Non enim idcirco dabant, ut vitia sua palpari vellent. Macedones quod mihi deerat suppleverunt. Et non solum stipendiis, sed etiam in omnibus verbis et factis servavi me vobis sine onere quia non me jactavi de genere contra vos, nec aliquid hujusmodi feci, et adhuc me semper vobis talem servabo, ne dem exemplum rapacitatis vel falsitatis falsis apostolis. Est veritas Christi in me, id est verax Christus in me loquitur, quoniam haec gloriatio, id est haec causa gloriationis quod gratis praedico, quod a licitis abstineo propter salutem vestram, non infringetur, sed integra perseverabit in me in omnibus regionibus Achaiae. Gloria est enim a licitis abstinere, maxime pro aliorum salute. Non infringetur in me gloria haec in regionibus vestris. Et quare putatis me hoc facere? Putatis quod hoc ideo faciam, quia non diligo vos? id est quod odio vestri abstineam a rebus vestris, ut pseudo dicunt. Deus qui occulta cordis novit, ipse scit quia non ideo munera vestra respuo, quod vos non diligam; sed ideo magis quia vos amo, ut hoc ipsum prosit vobis quod nihil a vobis accipio. Non propter odium vestri dona vestra nolo, sed ut auferam peudoapostolis occasionem accipiendi pecunias vestras, quia si non acceperint non diu praedicabunt. Non idcirco hoc facio quia vos non diligam, sed quod in hac re facio, etiam adhuc faciam, id est semper a vestris muneribus abstinebo, ut exemplo meo amputem occasionem sumendi vestra bona; occasionem dico, eorum qui per me volunt invenire occasionem accipiendi res vestras. Ideo illis auferam hujusmodi occasionem, ut, in eo quo gloriantur, inveniantur sicut et nos, id est similes nobis. Gloria pseudoapostolorum in pecuniis erat accipiendis, et ideo Apostolus hoc refutavit, ne illis similis videretur; quia, nisi ab Apostolo fuisset vitatum, major occasio illis data fuisset accipiendi, vel etiam extorquendi, quando in hac re formam ab Apostolo datam ostenderent. Erant etiam quidam pseudo qui, imitantes Apostolum, pro saeculari gloria nihil volebant accipere; acciperent tamen libenter, si prius Apostolum accipere viderent. Unde nunc dicit se ideo nihil velle accipere, ut illis amputet occasionem accipiendi, et permaneant in similitudine sui, in quo multum gloriantur, scilicet ut semper sint non accipientes.
4.12.7
« Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi. Et non mirum. Ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis. Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiae. Quorum finis erit secundum opera ipsorum.»
4.12.8
Volo illis auferre occasionem accipiendi res vestras; multum enim desiderant invenire occasionem qua possint eas accipere, licet fingant se nolle quidquam sumere. Nam ejusmodi pseudo, id est falsi apostoli sunt operarii subdoli, id est operantes sub dolo simulationis, quia callide sub specie religionis decipiunt. Subdoli sunt, quia non amore vitae perennis, sed amore pecuniarum praedicant Christum, nomen sibi apostolicum usurpantes, cum nequaquam sint missi. Subdolus enim operarius aliud fingit et aliud agit, sicut et isti sub specie simplicis praedicationis Christi belluinam rapacitatem contegunt. Tales ut placeant et placendo accipiant, necesse est adulentur, et adulando decipiant, illa dicentes quae placeant, non quae expediant audiendi. Sunt itaque operarii subdoli, dum sic operantur, et hujusmodi artibus transfigurant se in apostolos Christi, id est transmutant speciem suae falsitatis, assumendo figuram verorum apostolorum, ut dum malitia callide tegitur, et figura sanctitatis cernitur, possint incautos decipere. Et quia veris apostolis similes volunt apparere, non accipio res vestras, ut me non accipiente, nec ipsi se transfigurent in apostolos veritatis, ut ita decipiant. Et non est mirum de ministris Satanae, si hoc faciant. Nam ipse Satanas cui serviunt, transfigurat se in angelum lucis, id est assumit praeclarum habitum et apparet hominibus ut credatur sanctus angelus, et ita decipiat. Et cum sic se transfigurat, opus est nobis judicare et dignoscere, ne fallendo ad aliqua perniciosa seducat. Nam quando sensus corporis fallit, mentem vero non movet a vera rectaque sententia qua quisque vitam fidelem gerit, nullum est in religione periculum. Vel cum se bonum fingens ea facit vel dicit, quae bonis angelis congruunt, etiam si credatur bonus, non est error Christianae fidei periculosus aut morbidus. Cum vero per haec aliena ad sua incipit ducere, tunc eum dignoscere, nec ire post eum, magna et necessaria vigilantia opus est. Sed nemo potest omnes mortiferos dolos ejus evadere, nisi regat atque tueatur Deus. Et ipsa hujus rei difficultas ad hoc utilis est, ut nemo spem ponat in se vel in alio homine, sed in solo Deo. Et quando quidem Satanas( qui interpretatur adversarius, quia humanae saluti adversatur) ita se transformat, et pollicendo bona humanis aspectibus lucis se angelum simulat, ergo magnum non est, si ministri ejus transfigurentur ut appareant velut ministri justitiae, id est si pseudoapostoli mentiantur se socios apostolorum Christi, ut ita decipiant audientes. Quorum Satanae ministrorum finis erit secundum opera ipsorum, quia in fine judicabuntur secundum simulatas actiones suas, qui non propter Dominum, sed propter suum ventrem praedicaverunt, simulantes se ministros Dei. Finis eorum erit secundum opera ipsorum, quia sicut cura ventris et opera quae pro ventre fiunt, intereunt, sic et ipsi interibunt.
4.12.9
« Iterum dico: Ne quis me putet insipientem esse. Alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier. Quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia in hac substantia gloriae. Quoniam multi gloriantur secundum carnem, et ego gloriabor.»
4.12.10
Supra jam dixit, utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae, et nunc hoc repetit, quoniam semper proponit quod multis postpositis, prosequatur. Quod ergo superius proposuit, modo incipit narrare. Dixi, inquit, ut sustineretis aliquid insipientiae, id est gloriationis meae: et nunc iterum dico, ut nemo putet insipientem me esse in hac gloriatione, quia non glorior ea intentione qua illi, sed pro vestra utilitate. Alioquin, id est si non vultis me insipientem non putare, accipite me non revera insipientem, sed velut insipientem, dum videor me laudare, ut et ego sicut illi modicum quid glorier secundum carnem. Modicum, quia in vobis, non in sensu est gloriatio mea. Non enim vere ad gloriam suam Apostolus haec loquitur, sed dolens, quia se contempto falsos apostolos glorificabant, cogitur invitus bona sua detegere; nec inde reprehensibilis est, sed magis laudabilis. Nam justus quisque, si in humili cogitatione permanens, exigente causa vel dolore bona de se veracia dixerit, in tantum a justitia non recessit, in quantum a veritate nullo modo discrepavit. Apostolus ergo multa de se fortia pro discipulorum aedificatione narrat, sed haec narrando non peccat, quia a veritatis tramite et attestatione certa et humili corde non recedit. Dixi, inquit, me velut insipientem, quia quod loquor in hac substantia gloriae, id est in gloria carnis quam putant substantiam, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia. Secundum Deum modo non loquitur, quia ad carnis tumorem haec pertinent, 2 nec de inflatione carnis apud Dominum surgit gloria, apud quem sola humilitas gloriosa est, sed quasi insipientia. Non plenam dixit insipientiam, sed quasi insipientiam, veritas enim est. Sed quia elatio vitiosa res est, ideo quamvis verum sit quod dicitur, quasi insipientia tamen est, unumquemque laudare se, cum dicat sapientia:« Laudet te alienus, et non os tuum: extraneus, et non labia tua.» Plena autem insipientia est, si se falsis laudibus quis attollit. Ille enim de vero est superbus, hic de falso stultus. Substantia tantum gloriationis in hac causa carnalis est, quia sicut flos feni, ita decedit gloria ista. Velut in insipientia loquor. Nam quia multi gloriantur secundum carnem, id est quoniam pseudoapostoli nobilitatem sibi carnis vindicant, et inde sibi defendunt generis praerogativam, quoniam filii dicuntur Abrahae, et ego gloriabor, quia et ego filius sum Abrahae. Sed nihil apud Dominum prodest filium esse Abrahae, si desit justitia vel fides Abrahae, quia fides est quae salvat, non propago generis Abrahae. Gloriari se dicit secundum carnem, sed hoc insipientiae deputat, ut gloriam hanc exinaniat, et se coactum in laudem carnis erupisse doceat. Ob hoc enim gloriatur, ut ostendat se excellentius habere omnia etiam carnaliter, in quibus pseudoapostoli gloriabantur; et sic ipse potius qui sine falsitate Christum praedicat, suscipiatur, et susceptores ejus salvificentur.
4.12.11
« Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes. Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit. Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte.»
4.12.12
Dixi ut me velut insipientem accipiatis, ut et ego modicum quid glorier secundum carnem. Nam libenter suffertis insipientes, id est non coacti, sed volontarii sustinetis falsos apostolos, qui nobilitate generis et circumcisione carnis gloriantur, atque nosipsos ad insipientiam suam pertrahere conantur. Et quia non bona patientia suffertis illos taliter gloriantes, justum est ut me potius sufferatis gloriantem, quia non pro extollentia mei, sed pro utilitate vestra gloriabor. Illos insipientes, id est secundum carnem gloriantes, et secundum carnem sapientes, suffertis libenter, quod mirum est, cum vos ipsi sitis sapientes, id est coelesti sapientia per doctrinam meam imbuti. Inde enim magis estis reprehensibiles, quia cum sitis evangelica sapientia per me imbuti, nunc libenter suffertis istos deceptores, qui vos ad insipientiam carnalis intelligentiae et observantiae legis inducere volunt. Sustinetis enim si quis eorum vos ex libertate Christi redigit in servitutem legis, quae ex servili timore servatur. Vel insipientes suffertis, cum vos ipsi sitis non quidem omnes, sed quidam in sensu divinorum sapientes. Vel insipientes suffertis, cum sitis sapientes, id est in hoc probatur vos non esse sapientes, quia libenter suffertis insipientes. Amicus enim stultorum efficietur similis, et vere in eo quod eorum perversitatem sufferre vultis, sapientes non estis, quia tam hebetes estis, quod hanc injuriam sustinetis, si quis illorum vos a libertate Evangelii redigit in servitutem legis. Vel per partes ostendo qualiter suffertis insipientes. Nam sustinetis jugum eorum si quis ipsorum vos in servitutem legis redigere velit; et si quis eorum devorat, id est cum magna ingluvie bona vestra comedens consumit; et si quis, id est si aliquis accipit more accipitris res vestras, quas ego vobis parcens accipere nolo; et si quis talium extollitur jactando se de nobilitate generis, illum quoque sustinetis; et si quis eorum caedit vos in faciem, id est contumeliam improperii vobis coram positus ingerit, contemnens vos quia carnaliter circumcisi non estis et idola coluistis, illum etiam suffertis. In faciem namque caeditur, in cujus os injuria irrogatur. In faciem ergo vos caedit, qui conviciorum ictibus vultum vestrum feriens erubescere facit. Secundum ignobilitatem dico vos ita caedi, quam vobis pseudoapostoli objiciunt, quia estis ex genere idololatrarum, quoniam ipsa ignobilitatis objectio, est faciei percussio. Et dum ipsi vobis obtrectant quia estis incircumcisi, ac de se gloriantur quia sunt ex semine Abrahae, se praeferentes et nos humiliantes, vos ita sustinetis eos et nobis praefertis, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte, id est impotentes in hac gloriatione carnalis nobilitatis. Hoc est, ita patimini vos caedi ab illis, et non a nobis, quasi non possemus similiter contemptoria verba vobis irrogare, extollendo nos de genere, et vos despiciendo. Non enim infirmi sumus in hac parte gloriae, infirmi namque judicabuntur illi, qui de aliis nationibus applicati fuerant generi Abrahae. Sed nos in hac re firmi sumus, quia de Abrahae stirpe descendimus. Cur ergo falsos apostolos nobis in hac carnis gloria praefertis, in qua non sumus inferiores?
4.12.13
« In quo quis audet, in insipientia dico, audeo et ego. Hebraei sunt? et ego. Israelitae sunt? et ego. Semen Abrahae sunt? et ego. Ministri Christi sunt? et ego.»
4.12.14
Non sumus infirmi in hac parte gloriationis, quia in quocunque audet quis eorum gloriari, audeo similiter et ego, et hoc dico in insipientia, quia temeritas est ut quis se jactet sive laudet, cum dicat, ut praemisimus, Sapientia,« Laudet te alienus, et non os tuum: extraneus, et non labia tua;» et idcirco in insipientia dico me audere in eo, in quo audent hi, qui se jactant quod sunt filii Abrahae, ut illos insipientes esse designem, et gloriam ipsorum annihilem. Vere in nullo sum eis inferior. Quia sunt ipsi Hebraei, id est de genere Heber patriarchae, et ego similiter sum Hebraeus genere et lingua. Per interrogationem enim et responsionem legendi sunt isti versiculi, ut interrogetur, sunt Hebraei? et respondeatur, et ego sum Hebraeus; sunt ipsi Israelitae? id est de genere Jacob, qui et Israel divinitus est appellatus, et ego non minus sum Israelita, id est filius ejusdem egregii patris; et sunt ipsi semen Abrahae? id est non proselyti, sed naturales filii Abrahae, et ego similiter sum semen ejusdem patriarchae. Cur ergo in his mihi praeferuntur, in quibus ergo non sum illis impar? et sunt ipsi ministri Christi secundum quod dicunt? et ego veraciter sum Christi minister. Ipsi enim se dicunt esse Christi ministros, ut per hoc decipiant; sed ego sine mendacio sum minister ejus, ut omnes quos potero ad eum pertraham.
4.12.15
« Ut minus sapiens dico, plus ego. In laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. A Judaeis quinquies quadragenas una minus accepi. Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui.»
4.12.16
Sciendum quia justi atque perfecti aliquando virtutes suas praedicant, et bona quae divinitus acceperunt narrant, non ut ipsi apud homines sua ostensione proficiant, sed ut eos, quibus praedicant, exemplo suo ad vitam trahant. Unde nunc Apostolus quoties fustibus caesus, quoties lapidatus, quoties naufragium pertulit, quanta pro veritate sustinuit, quod ad tertium coelum raptus, quod in paradisum ductus sit, Corinthiis narrat, ut eorum a falsis praedicatoribus sensum avertat, ut dum innotesceret qualis ipse esset, illi eis vilescerent, quos ab eis cognoverat inique venerari. Quod perperfecti cum faciunt, id est cum virtutes proprias loquuntur, in hoc quoque omnipotentis Domini imitatores sunt, qui laudes suas hominibus loquitur ut ab hominibus cognoscatur. Nam cum per Scripturam suam praecipiat, dicens: Laudet te os alienum, et non os tuum, quomodo facit ipse quod prohibet? Sed si virtutes suas omnipotens Dominus taceret, eum nullus agnosceret; si nullus agnosceret, nullus amaret; si nullus amaret, nullus ad vitam rediret. Unde per Psalmistam dicitur:« Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo, ut det illis haereditatem gentium.» Virtutes enim suas annuntiat, non ut laudibus suis ipse proficiat, sed ut hi qui haec ex sua laude cognoverunt, ad perpetuam haereditatem veniant. Justi itaque et perfecti etiam cum virtutes, quas habent, infirmis loquuntur, reprehensibiles non sunt, quia per suam vitam quam referunt, aliorum animas ad vitam quaerunt. Jure ergo Paulus, virtutes proprias Corinthiis narrat, ut cujus meriti sit apud Dominum, illis innotescat, quatenus meritum ejus cognoscentes, doctrinam ejus per quam salventur, libenter suscipiant; et falsos apostolos per quos seducebantur, respuant. Ipsi, inquit, gloriantur se esse ministros Christi, licet in veritate non sint ejus ministri; et ego veraciter sum, quod illi se esse fingunt. Et plus etiam quam ipsi, sum ego minister Christi, vel plusquam caeteri praedicatores Christi. Et hoc dico ut minus sapiens, quia non est hominis laudare seipsum. Vera de se dicens, minus sapientem se pronuntiat, ut intelligatur coactus in laudem suam prorupisse. Nam qui sponte ea refert, quae ad laudem ejus proficiant, non se fatetur insipientem. Ostendit ergo quae sint quae faciunt illum ministrum Christi plus esse quam sunt reliqui praedicatores. Occasione enim inventa, omnium tangit personas, etiam apostolorum, dolens quia gratia Dei minor in illo judicabatur, cum ipse eadem operaretur, quae caeteri apostoli, et pro fide majora toleraret exitia. Plus sum ego minister Christi quam sunt alii praedicatores, comprobatus in laboribus plurimis, quia plus illis omnibus in ministerio praedicationis evangelicae laboravi. Nam et ipsi laboraverunt, sed ego durius et multiplicius, quia et plura adversa pertuli, et pluribus gentibus praedicavi, et plura scripsi, et stipendium non accepi. Et in carceribus sum comprobatus minister Christi abundantius quam illi quos mihi praefertis, quia si ipsi pro ministerio praedicationis fuere in carcere, ego tamen saepius et diutius. Et in plagis supra modum eorum, vel supra modum humanae virtutis, quia si illi caesi sunt, ego tamen atrocius et multiplicius. Et in mortibus frequenter, quia saepe cruciatus sum usque ad mortem. Ego a Judaeis accepi quinquies quadragenas una minus percussiones, id est quinquies flagellatus sum a Judaeis secundum legem Moysi, quasi transgressor legis, quia novam gratiam praedicabam, accipiens singulis vicibus plagas triginta novem. Praeceptum quippe legis erat ut quando judices delinquentem verberarent, ita modum vindictae temperarent, ut plagarum modus quadragenarium numerum non excederet. Unde ipsi unam percussionem quasi pro misericordia mihi condonaverunt in unaquaque ex illis quinque vicibus, quibus me verberaverunt. Ego ter virgis coesus sum a gentibus, sicut in Philippis, ego a Judaeis semel lapidatus sum in Listris. Ego ter naufragium feci, id est periculum navis fractae pertuli, dum maria transnavigarem, ut multis gentibus evangelizarem. Possent haec naufragia forsitan intelligi contigisse in illa navigatione, qua Romam venit Apostolus; sed quando rcribebat hanc epistolam, nondum ascenderat Hiesosolymam, ubi captus est a Judaeis, et post a Festo praeside Romam missus. Nam in superioribus Epistolae hujus multa locutus est Corinthiis de praeparatione eleemosynae, quam portaturus erat in Jerusalem. Omnes ergo tribulationes et pericula, quae commemorantur in hac Epistola, prius acciderunt quam iret Hierosolymam. Non autem leguntur omnia in Actibus apostolorum, quia et ibi reperiuntur multa, quae in his Epistolis nequaquam aperte commemorantur. Nam et hoc quod subjungit, nescitur quando factum sit; nocte et die in profundo maris sui. Quod tamen juxta litteram intelligendum est, id est quia Apostolus casu aliquo deveniens in profundum maris, die simul et nocte ibi demoratus sit, ac deinde liber ad terram Deo gubernante redierit; unde et inter caetera divina miracula ascribitur, quod homo tanto tempore sub undis retentus, neque a circumstantibus undis praefocari, neque a belluis maris devorari potuerit. Quid est enim mirabilius, Petrum super aquas ambulasse, an Paulum sub aquis die ac nocte vixisse? Quod si in utriusque apostoli tam dissimili miraculo aliquid mysticum requirimus, Paulus non solum tertio naufragus, sed etiam nocte et die in profundo maris positus, atque ubique protectus et liberatus a Domino, significat justos de omnibus periculis divinitus eruendos: nec tantum de tentationibus extrinsecus ingruentibus salvandos, sed etiamsi mortis ipsius viderentur gurgite depressi, atque ab humanis rebus absconditi, nihilominus virtute sui Conditoris eos esse revocandos ad vitam. Petrus vero super undas vento commotas incedens, sed ubi ob timorem mergi coepit, dextera Christi erectus, significat eosdem justos omnia impiorum tentamenta ac persecutiones diabolico instinctu sibi illatas, fide invicta superare et calcare; nec posse omnino saeculi fluctibus immergi, qui praesentis semper Dei contemplantur auxilium, qui etsi ut homines aliquando titubaverint, mox divinitus erecti confirmentur. Post haec memorat Apostolus alia pericula, variosque labores, ut se terra marique pro Christo vexatum secundum carnem ostendat, et in omnibus locis vel in omnibus afflictionum modis se pro Evangelio laborasse doceat. Ait enim:
4.12.17
« In itineribus saepe, periculis ffuminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus; in labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate. Praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror?»
4.12.18
Saepe in itineribus probatus sum, inquit minister Christi, periculis fluminum quae pertuli, quia dum semper de loco ad locum pergerem, ut nomen Christi ubique manifestarem, frequenter inveniebam flumina, quae non sine periculo transire poteram. Et periculis latronum quoniam diabolus, invidens itineri meo, latrones mihi excitabat, cum nihil ferrem quod latrones cuperent. Et periculis ex genere meo, id est ex Judaeis, qui mihi plusquam caeteris apostolis invidebant, me semper interficere quaerebant, quia fortius et evidentius caeteris novam gratiam et abolitionem veteris observantiae praedicabam, cum prius fuissem aemulator legis, et persecutor sectatorum gratiae. Et periculis ex gentibus quia et gentiles me quaerebant occidere propter destructionem idololatriae et praedicationem unius Dei. Et periculis in civitate, sicut in Epheso ubi propter defensionem Dianae cum impetu cucurrere unanimiter in theatrum, et cum vellem intrare in furentem populum ut paterer martyrium, non permiserunt discipuli. Et periculis in solitudine, quia dum iter facerem, passus sum in deserto periculum vel a bestiis, vel ab hominibus, vel a potus, vel a cibi penuria. Et periculis in mari, quia et ibi vel ab hominibus, vel ab indigentia, vel a tempestatibus pertuli pericula. Nam et cum essem in Graecia, factae sunt mihi insidiae a Judaeis navigaturo in Syriam. Et periculis in falsis fratribus, id est qui Christianismum susceperant, et Judaismum non reliquerant, sed legem carnaliter observabant, et me persequebantur eo quod praedicato Christo legem jam cessare dicerem. Fuere et alii falsi fratres, sicut Demas et Hermogenes qui dilexere) hoc saeculum, et nunc talibus plena est Ecclesia. Caetera enim pericula quiescere possunt, pericula vero a falsis fratribus quiescere usque ad finem saeculi non noverunt. Item probatus sum minister Christi plusquam caeteri in labore manuum, quo quaerebam victum, et aerumna, id est molestia doloris vel paupertatis. Et in vigiliis multis, quia non solum diebus, sed et noctibus praedicabam, et causa orationis saepe vigilabam, atque manibus meis opus aliquod, unde victum haberem, nonnunquam per noctem faciebam. Et in fame ac siti, quia dum nihil a discipulis acciperem, necesse erat ut per inopiam famem et sitim tolerarem. Tunc etiam fame ac siti laborabam, quando persecutores meos frequenter de loco ad locum fugiebam. Et in jejuniis multis, quia saepe jejunavi eo quod non haberem quod ederem. Saepe etiam sponte me jejuniis maceravi, castigans corpus meum et servituti subjiciens. In frigore etiam et nuditate laboravi, dum tenuitas ac disruptio vestium mihi esset in hieme. Et haec omnia pro Christo pertuli, cujus sum minister. Sed praeter illa quae extrinsecus sunt, id est praeter illa mala quae exterius in corpore tolero, angit me quotidiana instantia mea, quae nec una hora remittitur. Et quae est illa? sollicitudo simul omnium Ecclesiarum, quia quotidie insto sollicitudini salutis omnium qui sunt in universis Ecclesiis. Vere magnam de his semper gero sollicitudinem. Nam quis fidelium infirmatur in fide, vel in conscientia, vel in actione, et ego non infirmor? id est non compatior illi et condescendo, ut possim infirmitati ejus, quam velut meam doleo, adhibere medicinam? Et quis scandalizatur, id est pedibus actionum offendit, ut cursus boni operis ejus retardetur, vel etiam ipse cadat in culpam, sive aliquo errore turbetur fides ejus, et ego non uror? id est zelo Dei inflammor? Valde enim mens mea cruciatur igne spiritalis zeli, dum infirmos quosque aeterna deserere et rebus temporalibus delectari conspicit. Uror sicut aurum ad purgationem igne pii doloris, quoniam affectus iste magis purgat, quia de charitate venit. Quanto enim major charitas, tanto majores plagae de peccatis alienis. Non enim uror tanquam irascens peccantibus, sed tanquam dolens pro illis. Unde scriptum est:« Qui apponit scientiam apponit dolorem.» Enumerat itaque, sicut lectum est, Apostolus bella quae extrinsecus tolerat, dicens: Periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus. In hoc autem bello quot contra adversarium spicula intorqueat, adjungit: In labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate. Sed inter tot certamina deprehensus, dicit quanto vigiliarum munimine etiam castra custodiat. Nam post haec exteriora quae narravit, protinus interiora coepit dicere, subjungens: Praeter illa quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Ecce in se bella fortiter suscepit, et tuendis se proximis misericorditer impendit. Narrat mala quae patitur, subjungit bona quae impartitur. Pensemus ergo cujus charitatis sit plus de utilitate proximorum, quam de sua afflictione curare. Pensemus cujus laboris sit uno eodemque tempore foris adversa tolerare, et intus infirma protegere. In se enim contemnit vulnera corporis, et in aliis sanat vulnera cordis. Valde autem minoris laboris est aut docere cum nihil toleras, aut tolerare cum nihil doces. Sed Apostolus ad utrumque se solerter extendit, quia sic exteriora bella suscipit, ut sollicite cogitet ne proximorum interiora lacerentur. Unde non immerito plus omnibus se laborasse fatetur. Quis itaque huic in honore aliquem audeat praeponere, qui cunctis praeest in labore? Qui et subjungit:
4.12.19
« Si gloriari oportet, quae infirmitatis meae sunt gloriabor. Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi scit, qui est benedictus in saecula, quod non mentior. Damasci praepositus gentis Arethae regis, custodiebat civitatem Damascenorum, ut me comprehenderet. Et per fenestram in sporta demissus sum per murum, et sic effugi manus ejus.»
4.12.20
Si gloriari oportet, non expedit quidem. Si oportet, inquit, gloriari, sicut et oportet pro vobis gloriabor, non in potentia vel genere, sed in his quae sunt infirmitatis meae, id est in passionibus quas pro Christo patior, licet hoc videatur abjectio. Si enim gloriandum est Christiano, in humilitate gloriandum est, de qua crescit apud Deum. Sed pseudoapostoli, quia non habent merita passionum, in quibus gloriari possint, gloriantur in sublimitate generis. Ne autem me putetis aliquid falsi dicere, Deum vobis adhibeo testem veritatis. Deus enim qui novit omnia, ipse scit quia non mentior. Deus, qui secundum humanitatem Christi, Deus ejus est; et secundum divinitatem ejus, est Pater ipsius, ipse qui est benedictus in omnia saecula, scit, id est fert mihi testimonium quod non mentior in omnibus supradictis, vel in hoc quod sujungo. Quia etiam post conversionem meam, dum essem Damasci, praepositus gentis Arethae regis custodiebat ipsam civitatem, id est portas ejus, ut me comprehenderet quatenus inde placeret Judaeis qui mihi insidiabantur, et diligens in officio sibi credito videretur, si eum quem perturbatorem audiret, causa quietis interficeret. Portas custodiebat, quia me in civitate esse noverat, sed invenire non poterat, vel quia intus me comprehendere nolebat, ne violaret jus civitatis. Et interim ego per fenestram in sporta demissus sum a fratribus per murum, et sic effugi manus ejus. Non ita fugit Paulus, sicut fugere solet mercenarius relinquens oves lupo venienti, quia lupus ille non oves, sed ipsum pastorem quaerebat, et ideo pastor seipsum utilitati eorum fugiendo servavit. Neque eo recedente deserta est Ecclesia, quae ibi erat, necessario ministerio; sed ab aliis fratribus ibidem constitutis, quod oportebat impletum est. Eis quippe volentibus hoc Apostolus fecit, ut seipsum servaret Ecclesiae, quem proprie persecutor ille quaerebat. Quando enim quisque praelatorum Ecclesiae specialiter a persecutoribus quaeritur, tunc debet ille fugere, sic tamen, ut ab aliis qui non ita requiruntur, non deseratur Ecclesia, sed praebeant verbi cibaria conservis suis, quos aliter vivere non posse novere. Cum autem omnibus simul instat commune periculum, tunc aut simul omnes, id est praelati et subditi ad alia loca transeant, aut simul omnes ibidem maneant. Necesse etiam est ut per omne quod agimus, in mentis trutina positum hinc pondus laboris, illinc fructum mercedis pensemus. Cum enim pondus laboris fructum retributionis superat, tunc laborem quisque innoxie declinat, dummodo se in aliis exerceat, in quibus lucro fructuum pondus laboris vincat. Cum vero subsequente quantitate fructuum mensura laboris aut aequatur aut vincitur, tunc labor non sine gravi culpa declinatur. Propterea doctor egregius, cum Damasci valde obstinatas mentes persequentium cerneret, eorum noluit adversitati confligere, quia et semetipsum quem profuturum multis noverat, vidit posse reficere, aut nullis se illic aut paucis prodesse. Secessum ergo a certamine petiit, et pugnaturum felicius ad alia se bella servavit. Non enim loco virtus, sed locus virtuti defuit. Et idcirco fortissimus miles ab obsidionis angustia certaminis campum quaesivit, ubi et mysticum aliquid praesignatum est. Nam hoc effugii genus usque hodie in Ecclesia servatur, quando quis antiqui hostis insidiis, vel hujus saeculi laqueis circumfusus, spei fideique suae munimine salvatur. Murus enim Damasci, quae sanguinem bibens interpretatur, adversitas saeculi est. Praepositus Damasci, persecutor aliquis potens in hoc mundo. Rex Arethas qui interpretatur descensio, diabolus intelligitur. Sporta, quae juncis palmisque solet confici, spei fideique conjunctionem designat. Juncus enim viriditatem fidei, palma vero spem vitae aeternae significat. Quisquis ergo se muro adversitatis cinctum videt, sportam virtutis qua evadat festinus ascendat. Apostolus vero, postquam hanc evasionem suam retulit, protinus addidit:
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).