Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Herveus Burgidolensisc.1080-1150
Commentaria in epistolas Pauli
Paul 4.1
Choose a text More by Herveus Burgidolensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11182 Coinepp2
4.1
IN EPISTOLAM II AD CORINTHIOS. ARGUMENTUM.
4.1
Sciens Apostolus epistolam profecisse, quam Corinthiis miserat, aliam eis iterum scribit ad exhortandam obeditionem eorum, et tangit contumaciam nonnullorum qui emendari noluerant. In hoc tamen animo revelatus, quod ea quae ad ecclesiasticam ordinationem pertinent, audierat esse correcta, certus deinceps quia et vitia eorum paulatim corrigerentur, praeterea quia ex parte magna esse coeperant obedientes. Qui enim ea quae ad fidem et ad ecclesiasticum ordinem pertinent emendaverant, certam spem de se dabant, quia et mores atque conversationem essent emendaturi. Propter quod et festinanter scripsit eis Apostolus, ut contristati ex correptione prioris epistolae, in hac consolationem acciperent, et cresceret in eis fructus poenitentiae, quatenus videntes jam placere se ei cui displicuerant, promptiores fierent circa bonos actus. Et haec principalis hujus epistolae causa est. Quidam tamen eorum, ut dictum est, noluerant corrigi, sed delectatione peccatorum irretiti, et a falsis apostolis depravati, postposito veritatis Apostolo, ipsis falsis apostolis obediebant. Unde magister egregius ut eos a consectatu eorumdem pseudopraedicatorum revocet, multis modis ostendit errorem et deceptionem fallaciae eorum, ut nullam amplius in eis fiduciam habeant, nec dolosis praedicationibus fidem adhibeant, quos vident ad perniciem animarum tendere. Propter quod et seipsum multifarie commendat, ut cognoscentes cujus auctoritatis atque dignitatis ipse sit, libenter ejus doctrinam suscipiant, et sic ad salutem animarum suarum perveniant. Praecipit quoque fornicatorem correptum recipi. Notat etiam eos in eleemosynis parcos. Quia vero pro quorumdam peccatis in epistola superiori doctores eorum praecipue corripuerat, et multum fuerant contristati, nunc eos consolatur, suum eis proponens exemplum, et docens non debere impatienter ferre, quod pro aliorum salute sunt correpti, cum ipse pro aliena salute periculis et morti quotidie subjaceret. Sed et de tribulationibus quas patiebantur, consolatur eos exemplo suarum tribulationum, quas multo graviores sustinebat. Semper etiam vel principaliter vel secundario videtur intendere revocare a pseudoapostolis illam partem plebis, quae adhuc illos sequebatur.
4.2.1
IN EPISTOLAM II AD CORINTHIOS. CAPUT PRIMUM.
4.2.1
« Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater Ecclesiae Dei, quae est Corinthi, cum omnibus sanctis qui sunt in universa Achaia. Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo.»
4.2.2
Quasi dicatur: Vos Corinthii mihi debetis obedire, et falsos apostolos respuere, quia sum Paulus apostolus Jesu Christi, id est mirabilis legatus Salvatoris Regis. Ille Rex qui solus in aeternum salvat, misit me, ut vos ad eum ducerem, ut regnaret in vobis, et vos salvaret. Ideoque libenter mihi debetis obtemperare. Apostolus Christi sum, non usurpative, sed per voluntatem Dei Patris, id est a Christo constitutus sum apostolus per voluntatem Patris, sicut ipse Christus ait:« Quoniam quae placita sunt ei, facio semper.» Dei autem voluntatem justam et rationabilem manifestum est esse. Ac per hoc rationabiliter et juste dicor apostolus, quem per voluntatem Patris ad vos misit Filius. Pseudo autem apostoli, nec a Christo sunt missi, nec per Dei voluntatem venerunt, nec salutem audientium quaerunt. Ideoque respuendi sunt. Paulus vos alloquitur, et Timotheus frater, qui primam illam ad vos epistolam portavit, et correptionem vestram vobis renuntiavit. Notandum quod non ait, Paulus et Timotheus; sed, Paulus et Timotheus frater, quia non ambo apostoli. Ad Philippenses tamen, ubi non erat tanta auctoritas necessaria, servi ambo ponuntur, quia ambo sunt servi, non ambo apostoli. Paulus et Timotheus scribunt Ecclesiae Dei, quae est Corinthi, cum omnibus sanctis qui sunt in universa Achaia. Corinthus enim metropolis est Achaiae; et ideo quod Corinthiis scribitur, omnibus fidelibus Achaiae provinciae scribitur. Vobis ad quos scribimus, sit gratia per quam peccata vestra remittantur; et pax, per quam Deo reconciliemini. Gratia et pax sit vobis a Deo Patre nostro, qui vos adoptavit in filios; et a Domino Jesu Christo, qui vos suo dominio benigne mancipavit. Ideo ponit a Patre et Filio tantum, quoniam eo tempore nullus errabat de Spiritu sancto, sed vel de Patre vel de Filio errabat, quicunque in fide Trinitatis errabat. Namque Spiritus sanctus de quo nunc tacet manifestabatur satis per opera sua, id est varias linguas, per prophetias, per sermonem sapientiae vel scientiae, etc.
4.2.3
« Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus et ipsi consolari eos, qui in omni pressura sunt per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo. Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra. Sive autem tribulamur, pro vestra exhortatione et salute; sive consolamur, pro vestra consolatione; sive exhortamur, pro vestra exhortatione et salute, quae operatur tolerantiam earumdem passionum quas et nos patimur, ut spes nostra firma sit pro vobis, scientes quoniam sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis.»
4.2.4
Primum perfectis loquitur de tribulatione, proponens se exemplum patientiae et consolationis a Deo acceptae. Et inde se ostendit commendabilem, unde pseudoapostoli et sequaces eorum reputabant eum vilem ac contemptibilem, qui ab omnibus apud quos praedicabat, tam ignominiose tractabatur, et sic omnibus erat invisus, ut semper contumeliis et tribulationibus afficeretur. Haec de eo dicebant derogatores ejus volentes gloriam ejus minuere; sed ipse in his omnibus gloriatur, et inde benedicit Deum, quia haec pro Christo patitur, et in his nunquam sine consolatione deseritur. Sit, inquit, benedictus Deus, qui Christum secundum humanitatem creavit, et secundum divinitatem genuit, atque ita est Deus et Pater ejus. Sit benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesus Christi pro tot et tantis in nos beneficiis suis. Ipse dico: Pater misericordiarum, quia ex visceribus ejus proveniunt in nos misericordiae ejus, per quas et multitudinem peccatorum nostrorum relaxat, et ut aurum nos in igne tribulationum examinat, et Deus totius, id est, integrae consolationis, quia perfectam dat consolationem his, qui pro nomine ejus adversa patiuntur, vel qui in luctu poenitentiae affliguntur. Hoc et propter Corinthios dicitur, qui correptionis causa fuerant contristati. Multum enim refrigerii dat, quod audiunt Deum esse Patrem misericordiarum quia intelligunt se ad hoc correctos, ut ad pium patrem converterentur, qui per multas misericordias multa peccata eorum deleret, et gratiam eis virtutum daret. Cur enim Pater misericordiarum vocatur, nisi quia per paternarum misericordiarum viscera recipit filios poenitentiae, et in antiquam gratiam reducit, ut non sola sit venia, sed et pristini status restauratio? Et ipse est Deus totius consolationis, qui contristatis in poenitentia dat perfectam consolationem, tribuendo spem non solum evadendi tormenta, sed et consequendi praemia. Qui nos Christi praedicatores consolatur in omni nostra tribulatione, tam corporis quam animae. Non in quadam, sed in omni tribulatione nos consolatur, ne deficiamus. Consolatur nos vel per se nobis apparens, vel per angelum admonens, vel per Scripturas, vel per alios sanctos, vel per occultam inspirationem, vel per tribulationis alleviationem, sive per nostram de tribulatione liberationem. Ita consolatur nos, ut et nosipsi possimus consolari eos, qui in omni pressura sunt tribulationum pro nomine Christi, vel qui sunt in omni pressura peccatorum, id est quos premit sarcina criminum. His enim consolationem exhibemus, dum eis spem veniae poenitentibus damus. Consolatur nos Deus, ut et nos consolemur alios, atque ita neminem suorum relinquit desolatum, et multo magis in futuro remunerat, quos etiam in praesenti non deserit. Eos qui sunt in adversitatum pressura, possumus consolari exhortando ad poenitentiam et tolerantiam per exhortationem qua etiam nos ipsi a Deo intus exhortamur ad constantiam passionum. Vere consolationem et exhortationem a Deo percipimus, ut et nos aliis solatia ministremus. Quoniam sicut passiones Christi, quas ipse prior pertulit, et nobis perferendas dereliquit, abundant in nobis, qui sumus membra ejus, ita, id est non minus abundat etiam consolatio nostra, quam Deus nobis intus per Christum exhibet. Nam sicut Christus est causa passionum, sic idem ipse est causa et consolationum; et ideo non viliores, sed gloriosiores aestimaudi sumus, ex eo quod passionibus Christi communicamus, quos Deus in omnibus adversis semper ita consolatur, ut et alios consolari possimus. Nos quidem a pravis hominibus passiones sustinemus, et a Deo consolationes vel exhortationes accipimus: sed haec omnia pro vobis fiunt, quia sive tribulamur, id est igne tribulationis examinamur, hoc fit pro vestra exhortatione et pro vestra salute, quia nostro exemplo vos hortatur Deus ad tolerantiam tribulationum, per quas ad aeternam salutem pervenietis: sive consolamur intus a Deo, pro vestra, id fit consolatione, id est ut vos inde potissimum consolemini, sive exhortamur a Deo, finitis malis, vel data virtute nobis ad graviora perferenda, hoc iterum fit pro vestra exhortatione et salute, quia et vos Deus sic exhortatur permanere in fide, et pro ea pati majora quam pertulistis, quae scilicet exhortatio operatur, id est intendit operari in vobis tolerantiam earumdem passionum, quas et nos patimur. Vel operatur tolerantiam, id est operatur in hoc, ut servetis tolerantiam earumdem passionum. Sive pro una parte legamus intolerantiam, id est gravem tolerantiam. Nam sicut nonnunquam impotens dicitur valde potens, ita nunc intolerantia potest dici magna tolerantia. Exhortatio igitur quam a Deo per nos accipitis, operatur in vobis intolerantiam, id est fortem tolerantiam earumdem passionum, quas et nos patimur, et ideo hoc fit, ut spes nostra quae est pro vobis, id est qua speramus vestram salutem, firma sit et rata. Nos patimur adversa et de vobis spem bonam habemus, scientes pro certo quoniam sicut nobis estis socii passionum, sic eritis in futuro saeculo socii etiam consolationis aeternae, quam percepturi sumus. His verbis multum eos animat Apostolus ad tolerantiam adversitatum pro Christo. Qui et subjunxit:
4.2.5
« Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, quae facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut taederet nos etiam vivere. Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis, sed in Deo, qui suscitat mortuos, qui de tantis periculis nos eripuit et eruit, in quem speramus quoniam et adhuc eripiet, adjuvantibus et vobis in oratione pro nobis, ut ex multarum personis facierum, ejus quae in nobis est donationis, per multos gratiae agantur pro nobis.»
4.2.6
Majores exponit adversitates, quas pro Christo et aliorum salute passus est, ut cum ipse passus sit tantas, discipuli et alii minores non recusent pati quaslibet tribulationes, et comparatione magistri erubescant discipuli suam dolere injuriam, cum magistrum multo majora pertulisse cognoverint. Dixi quia nos tribulationes patimur, ut et vos imitemini. Et vere patimur. Non enim volumus ignorare vos, fratres, id est ut ignoretis de tribulatione nostra, ne forte doleatis de vestra. Vobis enim proficit eam nosse, quia tunc cognoscetis vos parva pati. Pseudoapostoli suas narrant glorias, nos autem passiones nostras. Nolumus ut ignoretis de tribulatione nostra, quae facta est nobis in Asia minore, quae est pars majoris Asiae, quoniam supra modum, id est supra quantitatem omnium praecedentium tribulationum, gravati sumus pondere tribulationis illius supra virtutem humanam. Nulla enim virtus humana tantum pondus afflictionis sustinere posset cum vita, nisi humanae fragilitati vires tribuisset gratia divina. Et ita magnitudine tribulationum sumus oppressi, ut taederet nos non solum sustinere, sed etiam vivere. Nec solum taedebat nos vivere, sed ipsi etiam responsum mortis habuimus, id est cum quidam de vita nostra ab aliis quaererent, nihil responsum est illis de vita, sed solummodo de morte, quia nullus nobis vitam promisit. Responsum, inquam, mortis habuimus non tantum in aliis, sed etiam in nobismetipsis, id est quando rationem nostram consuluimus, nullum nobis remedium nisi mortem promisit. Responsum, id est certitudinem mortis in nobisipsis habuimus, quoniam intima nostra responderunt nobis mortem adesse. Vel responsum mortis habuimus, id est mors ipsa respondit nobis et docuit nos omne humanum auxilium defecisse; et ab illo solo sperandum esse remedium, cui etiam mortuos suscitare possibile est, ut non simus fidentes in nobis, sed in Deo, qui suscitat mortuos, qui de tantis periculis eripuit nos. Tanta insolentia iniquitatis contra fidei praedicatores insurrexit, ut mortuos ante oculos haberent. Denique erepti de tanta pressura, resuscitatos se dicunt. Sic enim afflicti fuerant, ut desperarent de praesenti vita. Sed quia Deus praesidia sua non negat in necessitate positis, maxime suis, erupuit illos desperantes de semetipsis, fidentes autem de Deo. Nimia enim pressura deficere se profitebantur, nisi Deus adesset, et hoc est, ut non simus fidentes in nobis, sed in Deo, qui suscitat mortuos, et velut a morte nos suscitavit a pressura tribulationis, qui nos de tantis periculis eripuit, et quotidie nos eruit ab adversis. In quem speramus, quoniam et adhuc nos eripiet, adjuvantibus et vobis ereptionem nostram in oratione facta pro nobis, id est non solum caeteri fideles nos adjuvabunt apud Deum ut a malis eripiamur, sed etiam vos orantes pro nobis. Ideo nos eripiet orantibus vobis et aliis, ut ex personis multarum facierum, ad Deum per praedicationem nostram conversis, agantur per multos fideles gratiae Deo pro nobis; gratiae, dico, ejus donationis, id est liberationis a periculis quae in nobis est. Quoniam gratia Dei eripit nos causa multorum, pro quibus et patimur, ideo multi pro nobis gratias Deo referant cum eripimur, vel orent cum patimur. Personae multarum facierum sunt homines multarum aetatum et qualitatum diversarum, id est pueri, adolescentes, juvenes ac senes ac veterani utriusque sexus. Et hae personae sunt ejus donationis quae in nobis est, id est per doctrinam nostram factae sunt participes ejus fidei, quam Deus nobis donavit. Ideo ex his personis ad Deum per nos conversis, et ejus donationis, id est fidei quae in nobis est, participibus effectis, agantur per multos credentes gratiae Deo pro nobis ab adversitate ereptis. Vel personae vocantur sancti, qui sunt apud Deum honorabiles et acceptabiles. Et hi sunt multarum facierum, quia in interiori homine suo habet unusquisque eorum suam faciem, per quam a Deo cognoscitur, id est intentionem bene agendi, quoniam alius intendit ad hoc, ut alios praedicando instruat, alius ut eleemosynas tribuat, alius ut frequenter oret, alius ut orantibus subsidia corporis ministret. Et ita suam faciem, id est suam bonam intentionem habet unusquisque, et hae multarum facierum personae sunt ejus donationis, id est ejus gratiae nobis divinitus datae, quae in nobis est; et idcirco ex his agantur gratiae Deo per multos pro nobis, qui eos fecimus participes donationis nostrae.
4.2.7
« Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei conversati sumus in hoc mundo, abundantius autem ad vos. Non enim alia scribimus vobis, quam quae legistis et cognovistis. Spero autem quod usque in finem cognoscetis, sicut et cognovistis nos ex parte, quia gloria vestra sumus, sicut et vos nostra in die Domini nostri Jesu Christi.»
4.2.8
Ideo, inquit, non diffidimus de auxilio Dei, sed speramus quia nos eripiet, quoniam pura est conscientia nostra, et inde gloriamur in oculis ejus. Nam gloria nostra haec est testimonium scilicet bonum quod perhibet nobis conscientia nostra, quae testatur nos bono ac simplici animo fecisse quidquid fecimus. Sicut magna poena est impiorum conscientia, sic magnum gaudium est piorum conscientia. Nam, etsi diabolus vel homo perversus falsas eis criminationes impingere quaerat, ipsi tamen coram Deo intus gloriantur ex bonae conscientiae testimonio. Unde nunc gloriam suam Apostolus testimonium conscientiae suae memorat, quia favores oris alieni non appetens, vitae suae gaudia extra semetipsum ponere ignorat. Ac si dicat: Ideo glorior in tribulationibus, quia conscientia mea me non reprehendit praedicasse causa lucri vel gloriae temporalis, sed testis est mihi, me pio studio vestram salutem quaesisse. Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, quod scilicet in simplicitate cordis et sinceritate Dei conversati sumus in hoc mundo. Haec est gloria conscientiae nostrae, simplicitas et sinceritas. Simplicitas, quia nihil per duplicitatem fecimus, ut aliud haberemus in corde, aliud in ore, sed totum per simplicem puritatem. Sinceritas, quia sine carie, id est sine corruptione conscientiam habuimus integram. Et haec sinceritas et simplicitas fuit Dei, quia sinceriter et simpliciter Deo placere studuimus in cunctis quae gessimus, et in eo simplices ac sinceri fuimus. Pseudo autem apostoli non simpliciter, sed dupliciter ambulant, quia per hypocrisim faciunt quidquid boni facere videntur, et evangelicae gratiae miscent carnales observantias legis. Nec sinceriter, id est sine carie terebratae et corruptae conscientiae quidquam faciunt. Nos vero conversati sumus in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, quae est voluptates diligere et labores vitare, ac corporis commoda quaerere, et hominibus placere, vel secundum naturas rerum et non contra praedicare, sed in gratia Dei, id est in gratia evangelicae praedicationis et sanctitatis, conversati sumus in hoc mundo, ubi tot mala fiunt, sed abundantius ad vos hoc fecimus, quia nihil unquam a vobis accepimus, cum possemus stipendia sumere de bonis nostris. Pseudoapostoli autem et juxta mundi sapientiam praedicebant, ne offenderent homines, et quaestus causa praedicabant. Unde Apostolus nunquam a Corinthiis voluit sumptus accipere, ne his occasionem daret accipiendi, et hoc est quod abundantius ad eos( id est apud eos), in gratia Dei conversatum se dicit, quia cum ab aliis interdum acceperit, ab his nunquam aliquid sumere voluit, ne sibi auctoritatem arguendi eos minueret. Vere apud vos abundantius quam apud alios conversati sumus in gratia, id est gratis omnia vobis ministravimus, quia modo non alia scribimus vobis quam ea quae legistis in epistola priore, et quae cognovistis in experientia operum nostrorum, id est nec modo per hanc epistolam a vobis aliquid exigimus, nec per praemissam epistolam aliquid exegimus, nec cum praesentes essemus, quidquam a vobis suscepimus sicut recognoscitis. Et non solum nunc istud recognoscitis, sed etiam spero quod usque in finem vitae nostrae cognoscetis idem de nobis, id est nos in eodem permanere, ut nihil a vobis sumamus sicut et cognovistis nos ex parte, non ex toto, quia et scitis quod abstinuimus, non tamen scitis quanta dilectione id fecimus. Ideo cognoscetis nos in hoc perseverare, quia nos sumus gloria vestra, sicut et vos nostra, id est per nos gloriam aeternam consequi debetis, et nos per vos bene instructos. Quod non esset, si cum offendiculo a vobis acciperemus. Et haec gloria nobis est futura non in nocte praesentis saeculi, sed in die et clarificatione Domini nostri Jesu Christi, quia ipse manifestabit omnia, et ejus voluntati nemo resistet. Tunc et vos glorificabimini, quia bene nobis obedistis; et nos, quia vos bene docuimus. Ideo perseverare debetis in bonis quae coepistis, et semper meliorari.
4.2.9
« Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundum gratiam haberetis, et per vos transire in Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos, et a vobis deduci in Judaeam. Cum ergo hoc voluissem, nunquid levitate usus sum? aut quae cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me, Est et Non?»
4.2.10
Postquam se commendabilem ostendit de tribulationibus suis, unde vilis et abjectus apud quosdam poterat aestimari, purgat se etiam de quadam re, de qua mendax et levis poterat reputari a quibusdam. In priore enim epistola promiserat se venturum ad eos, cum Macedoniam pertransiret, et apud eos aliquandiu moraturum, et tamen non venit. Et inde, quantum ad reputationem quorumdam simpliciter intelligentium, videri poterat mendax, et instabilis; sicque jam apud eos amittebat firmitatem auctoritatis. Unde se excusat, et multis rationibus ostendit, quia non ideo mendax aestimari debet quoniam non venit ad eos, quia non absolute dixit se hoc facturum, sed ait:« Si Dominus permiserit.» Nec est judicandus mendax, qui dicit falsum quod putat verum, quia quantum in se est, non fallit, sed fallitur; et econtra mentitur, qui dicit verum quod putat falsum; nec est liber a mendacio, qui ore nesciens vera loquitur, sciens autem, voluntate mentitur. Vestra, inquit, gloria sumus, et vos nostra. Et hac confidentia, quia confido quod sumus invicem alii gloria aliorum, id est quia jam emendata est vita vestra, ut sit digna nos glorificare, volui priusquam irem in Macedoniam, venire ad vos, ut ex adventu meo haberetis secundam gratiam qui dudum habuistis primam, quando vos ad fidem converti, id est ut haberetis confirmationem, quae est post fidem. Non est igitur otiosum quia volui venire et non veni. Intelligere enim debetis, esse aliquos inter vos, quorum causa voluntatem meam non implevi, qui se prius debent corrigere, ut me possint laeti suscipere. Volui ad vos venire, quos emendatos desiderabam videre, et per vos, id est vestro ductu transire in Macedoniam, quia licet compendiosius per aliam viam illuc ire possem, vestro tamen amore per vos transire disposui; et iterum a Macedonia venire ad vos, ut multipliciter vos confirmarem, et a vobis deduci in Judaeam, ut ferrem eleemosynam. Et quia hoc volui nec implevi, ergo cum hoc voluissem, nunquid levitate usus sum, ut confirma ratione, sed mentis levitate hoc vellem, et eadem levitate dimitterem? Nequaquam hoc est putandum. Nam levitatis vitio non succumbo, et idcirco mutabilitatis aura non moveor. Quia non levitate, sed consilio feci, ut non implerem quod disposueram, nec aliud feci, quam quod faciendum erat, quia utilitas anteponenda est voluntati, non voluntas utilitati, aut, ea quae cogito secundum carnem cogito, id est more carnalium hominum, qui pro terreno commodo facile mutant voluntatem suam. Nunquid carnaliter cogito ut pro carnali commodo venire disposuerim, et quia non erat, dimiserim? Non. Qui enim secundum carnem cogitat, tunc non implet quod disposuit, quando aut amplioribus personis differt, aut certe lucris aut apparatibus vincitur. Spiritualis autem tunc dispositum non implet, quando providentius aliquid pro salute animae meditatur. Sic et ego idcirco non implevi quod volueram, ut vos per hoc ipsum efficeremini meliores, scientes me propterea distulisse, quia quidam adhuc inter vos non se purificaverant a peccatis. Nunquid secundum carnem cogito, ut per hoc sit apud me, Est et Non? id est affirmatio et negatio de eadem re per inconstantiam animi, scilicet ut sit in me duplicitas, et in verbis meis contrarietas. Nequaquam.
4.2.11
« Fidelis autem Deus, quia sermo noster qui fuit apud vos, non est in illo, Est et Non, sed Est, in illo est. Dei enim Filius Jesus Christus, qui in vobis per nos praedicatus est, per me et Silvanum et Timotheum, non fuit in illo Est et Non, sed Est in illo fuit. Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo Est. Ideo et per ipsum dicimus: Amen Deo ad gloriam nostram.»
4.2.12
Non est in sermone meo contrarietas, ut quod affirmavi, negem, dicendo Est et Non. Sed Deus est fidelis, id est verax, qui per os meum loquitur, quia sermo noster qui fuit apud vos, id est quem loquimur ad vos; vel qui fuit apud vos, id est quem locuti sumus vobis in conversione vestra, dum moraremur apud vos, non est fluctuans et mendaciis permistus, sed stabilis et verus, quia non est in illo Est et Non, id est ambiguitas et variatio, sed Est in illo est, id est certa purae veritatis assertio. Nam quod dixi me venturum ad vos, idcirco distuli, quia nondum estis bene correcti, ut in adventu meo possitis laetari; et ideo non in me, sed in vobis remansit quod non veni; sed semper habui voluntatem veniendi, et nunquam fuit in me velle et non velle, sed est semper in me velle. Et ita non variatur sermo meus, sed in affirmatione sua permanet. Non est in sermone meo Est et Non. Nam Dei Filius Jesus Christus, qui in vobis per nos praedicatus est, per me et Silvanum et Timotheum, id est quem vobis praedicavimus ego et Silvanus( id est Silas), et Timotheus, non habet in praedicatione sua Est et Non, id est duplicitatem, ut aliquid ibi nunc affirmetur, et nunc negetur; nec fuit unquam in illo Est et Non, sed Est in illo fuit, id est certa affirmatio consummatae veritatis. Quod si mendaces essemus, tunc ipse mendax esset, quia hoc tantum praedicamus quod ille docuit. Sed ille non docuit de eadem re dicere: Est et Non est, quia non fuit in illo: Est et non est, ac per hoc nec in nobis. Non est in illo Est et Non, id est duplicitas vel falsitas; sed Est in illo fuit, id est veritas et immutabilitas, sicut Moysi dixit:« Ego sum qui sum.» Ille enim vere est, qui semper idem ipse est, et immutabilis permanet. Vel in illo Est fuit, id est, rata assertio eorum quae temporaliter in homine gessit. Non fuit in illo Est et Non, sed Est in illo fuit, quia nunquam aliud voluit, quam hoc quod est utile. Semper enim voluntas ejus cum utilitate est, nec immutatus est ut faceret invitus sicut homo quod est utile, aut ut ambigeret de aliquibus et mutaret voluntatem. Vere non est in eo ista varietas, sed immutabilis firmitas, quia quotquot promissiones Dei sunt, id est quotquot promissiones per legem et prophetas Deus Pater fecit, in illo Est sunt, id est essentiam habent in illo, quia omnes adimpletae sunt, vel adimplentur in illo. Omnes promissiones Dei in illo firmatae sunt et exhibitae, quia in illo completum est quidquid pro salute nostra prophetatum est. Et ideo patet quia in sermonibus suis vel per se vel per alios mendax non fuit, per quem Pater verax apparuit. Et quia Dei promissiones habent in illo esse, id est consistunt in illo atque completae sunt, ideo per ipsum est Amen, id est veritas Deo Patri, quia per ipsum verax esse probatur, ad gloriam nostram per quos hoc manifestatur. Manifestum est quia semper in Deo veritas est, hoc est: Amen, manifestata per Christum, et post per apostolos praedicata, signorum virtutibus testimonium perhibentibus vera esse per Christum quae promisit Deus, et est sensus: Omnis veritas promissionum in Christo est, quae per nos annuntiatur. Unde et nos gloriam habemus, quoniam vera dicere comprobamur. Gloria enim apostolorum fuit, magistrum veracem in quo promissiones Dei completae essent, praedicare, et miraculis sua dicta firmare.
4.2.13
« Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos, Deus, et qui signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris. Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis non veni ultra Corinthum. Non quia dominamur fidei vestrae, sed adjutores sumus gaudii vestri. Nam fide statis.»
4.2.14
Gloriam vestram dixi, non tamen nobis tribuo, sed qui confirmat nos, Deus est. Vel ita: Nos per Christum dicimus Amen Deo, id est veracem laudamus eum; sed qui nos in Christo confirmat, Deus est. Et ideo totum ab illo est. Sed et nos veraciores inde sumus, quia ipse nos in veritate quae Christus est, confirmat. Deus est, qui nos confirmat in Christo, id est in vera praedicatione Christi, ut simus in eo stabiles et firmi, ne unquam ad verbum falsitatis declinemus. Confirmat nos, et hoc vobiscum. Hoc per ironiam dici videtur. Ac si dicatur: Si vobis constat de confirmatione vestra, tunc etiam constet de nostra, qui non minus quam vos, sumus in Christi veritate confirmati. Magis enim constat de confirmatione doctorum, quam de discipulorum, qui per doctores sunt confirmati. Vel confirmat nos vobiscum, id est Judaeos cum gentibus solidat in fide Christi, et qui unxit nos, id est Christos fecit unctione sancti Spiritus in baptismo. Unxit nos in reges et sacerdotes, quia reges et sacerdotes ungebantur dum constituerentur, et qui signavit nos, id est discrevit nos ab infidelibus signo crucis, quod nostris frontibus imposuit, et dedit in cordibus nostris pignus spiritus, quando per impositionem manuum accepimus Spiritum sanctum in pignus futurae beatitudinis. Qui enim mortalibus adhuc spiritum suum dedit, dubium non est quin immortalibus addat gloriam. Ad hoc enim pignus accipimus, ut de promissione quae nobis fit, certitudinem teneamus. Donum ergo sancti Spiritus pignus dicitur, quia per hoc anima nostra ad interioris spei certitudinem roboratur. Donum autem sancti Spiritus habet quisquis igne charitatis ardet; et ideo se ad aeternam beatitudinem perventurum, si perseveraverit, non dubitet. Qui vero necdum gustavit quoniam dulcis est Dominus, et amorem charitatis non sensit adhuc sine pignore est, nullam futurae beatitudinis[ al. salutis] certitudinem habet. Dixi quia Deus nos in Christo qui veritas est, confirmat, ut in veritate firmiter maneamus, nec in ejus doctrina quidquam mentiamur. Sed ego quod ultra non veni Corinthum, non feci mentiens, sed potius vobis parcens, id est nolens vos ferire, qui nondum estis correcti. Et inde testem invoco Deum in animam meam, ut ipse inspiciat si verum dico, et sit mihi testis; si autem mentior, puniat. Nunc manifestat qua causa, cum voluisset ire ad illos, distulit, scilicet ut tunc iret, quando jam prope omnes emendatos inveniret. Illis enim nunc loquitur, qui videbantur velle se corrigere, sed operam non dabant ut hoc implerent. Quia ergo corrigere illos necesse erat, iter suum ab illis avertit, ne contristaret multos, vel in seditionem verteret aliquos; et ita pepercit illis, ut ipsi sua sponte corrigerentur antequam veniret. Quod ut mentibus eorum commendet, Deum testem dat, ne putent se contemptos ab illo. Quo comperto, ut praesentiam ejus mereantur, emendent se. Et hoc est: Parcens, inquit, vobis non veni ultra Corinthum post primam vicem, id est ultra primam vicem non veni ad vos, ne compellerer vos ferire. Et ne indignarentur quasi de dominio, addidit Dixi parcens; non quia dominamur vestrae fidei, sed quia sumus adjutores gaudii vestri. Fide enim statis. Ac si diceret: Ideo non dominamur fidei vestrae, quia fide statis. Non enim praelati, sed aequales vobis sumus, in quo vos stare cognoscimus. Hoc loco se praelatum ignorat Apostolus. Sed superius cum gravem fornicatoris culpam agnovisset, illico magistrum se esse recoluit dicens:« Quid vultis? In virga veniam ad vos?» Summus enim locus bene regitur, cum is qui praeest, vitiis potius quam fratribus dominatur. Quia ergo fides non necessitatis, sed voluntatis res est, non dominamur, inquit, fidei vestrae. Dominatus enim, necessitatis causa est. Non dominamur vestrae fidei, quae coactionem pati non potest; sed sumus adjutores gaudii, quod in emendatione estis habituri, quia vobis emendare volentibus admonitionem ministramus, ut quod coepistis velle, possitis implere; et bene correcti cum venero, gaudium habeatis, atque tandem in regno coelesti gaudeatis. Ideo non dominamur vestrae fidei, quia fide statis, quae per dilectionem operatur, non per dominium cogitur.
4.3.1
IN EPISTOLAM II AD CORINTHIOS. CAPUT II.
4.3.1
« Statui autem hoc ipsum apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos. Si enim ego contristo vos, et quis est qui me laetificet, nisi qui contristatur ex me? et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere, confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium omnium vestrum est. Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrymas, non ut contristemini, sed ut sciatis quam charitatem habeam abundantius in vobis.»
4.3.2
Dixi, quia peperci vobis in eo quod non veni, ne opus esset ut vos aspere tractarem. Nec solum retardavi iter meum parcendo vobis, sed statui hoc ipsum apud me, id est decrevi in corde meo, ut non venirem ad vos iterum in tristitia, id est ut adventum meum differrem donec essetis correcti, ne veniens contristarer iterum de incorrectione vestra, qui nunc contristor de peccatis vestris. Vel qui semel ad vos veni, quando vos ad fidem converti, statui ne iterum venirem ad vos in tristitia, id est ne vos contristarem corripiendo quosdam cum iterum venirem. Ideo statui non venire, ne iterum tristitiam haberem, vel ne iterato adventu meo vos contristarem, quia si ego nunc per epistolam vos contristo, quasi et vos me per peccata contristatis, quis est qui me cum venero laetificet, nisi qui nunc contristatur ad poenitentiam ex me contristato, id est ex eo quod me suis peccatis contristavit, vel ex me, id est ex meis verbis. Si ergo nunc in absentia mea vos ad tristitiam et lacrymas poenitentiae commoveo, certus sum quia cum venero, gaudebo. Quis enim est qui me tunc laetificet, nisi qui modo ad poenitentiae tristitiam convertitur ex me quem contristavit? Contristari enim debetis, non solum quia peccastis et Deum offendistis, sed etiam quia me magistrum vestrum peccando contristastis. Et hoc ipsum, quod nemo me laetificat nisi qui contristatur ex me, scripsi vobis nunc, ut hoc scientes defleatis modo peccata vestra, ne cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, id est contrister iterum de vobis, sed gaudeam. Sive hoc ipsum, quod parco vobis non veniens, et quod statui non venire, in tristitia scripsi vobis, ut interim cito convertamini ad luctum poenitentiae, ne cum venero, tristitiam habeam de incorrectione vestra, super tristitiam quam habeo de peccatis vestris. Non addatur mihi tristitia de vobis, de quibus oportuerat me gaudere, non solum nunc, sed olim quando me contristastis, et sic graviter peccastis Scripsi vobis, et hoc feci confidens in omnibus vobis, quod ultra non habeam tristitiam de vobis, et videte ne frustra confisus sim, quia gaudium meum est omnium vestrum, id est, gaudium meum est purificatio vestra, et profectus vester vos ipsos laetificans in Domino. Dixi ne tristitiam de vobis habeam super tristitiam pristinam. Nam gravem passus sum tristitiam ex deformitate vestra, quam peccando contraxistis, quia primam epistolam scripsi vobis ex multa tribulatione et angustia cordis mei, id est ex multo dolore multaque sollicitudine mentis pro vestro casu, scripsi per multas lacrymas, quae foris ostendebant internum animi dolorem. Et scripsi aspere vos reprehendens, non ut contristemini ex verbis meis, sed ut sciatis quam charitatem habeam abundantius in vobis, id est quam magno dilectionis affectu vestram salutem quaeram, cupiens vos a peccatis eripere et Christo reddere. Quisquis aliquem hoc affectu corripit, ut plus illo doleat peccatum ejus, non utique ut illum contristet, corripit, sed ut ostendat illi quo amore diligat eum. Qui autem non hoc affectu corripit, contristat fratrem. Insultat enim, qui non condolet fratri.
4.3.3
« Si quis autem contristavit me, non me contristavit, sed ex parte, ut non onerem omnes vos. Sufficit illi qui ejusmodi est, objurgatio haec quae sit a pluribus, ita ut econtrario magis donetis et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est. Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum charitatem. Ideo enim et scripsi vobis, ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis. Cui autem aliquid donatis, et ego. Nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi, ut non circumveniamur a Satana. Non enim ignoramus cogitationes ejus.»
4.3.4
Ego tristitiam habui. Sed si quis peccans contristavit me, non me solum contristavit, sed et vos ipsos ex parte, id est quosdam ex vobis, hoc est bonos et correctos, qui de peccato fratris doluerunt. Ideo dico vos ex parte contristatos, ut non onerem omnes vos; id est, ut onus tristitiae non omnibus vobis imponam, quia non omnes sincere justitiam diligitis, ut pro peccato contristari velitis. Hic reprehendit illos, qui de gravissima morte animae fratris non doluerunt. Potest et ita intelligi: Non me contristavit ex toto, sed ex parte, ut non onerem omnes vos magnitudine tristitiae meae, si ex toto contristatum me dixero. Ipse me contristavit, et tamen parcite illi. Sufficit enim illi qui est ejusmodi, id est qui tam graviter deliquit, objurgatio haec quae fit a pluribus. Magnum enim dolorem patitur, qui delictum suum videt a pluribus horreri et argui. Et quia talis facile desperaret, sufficit illi objurgatio multorum, id est sufficiens medicina est ad evacuationem culpae illius sola objurgatio qua illum objurgastis. Et ita sufficit, ut non amplius eum exasperetis, sed magis, id est potius econtrario condonetis ei, quia quanto a pluribus est objurgatus, tanto magis est illi condonandum. Nunc revocat eum quem Satanae tradiderat, et ecclesiae membris associat. Quod utique non faceret, nisi processu temporis dignos in eo poenitentiae fructus praevidisset, et nisi caro illius jam praescriptum interitum pertulisset, peccato scilicet et vitiis mortua, ut sic Deo viveret. Condonate illi, consolamini illum, id est, ita nunc estote prompti ad ignoscendum et consolandum, sicut tunc fuistis ad objurgandum et ejiciendum, ne forte qui ejusmodi est, id est qui sic objurgatus et abjectus est, absorbeatur abundantiori tristitia, id est mergatur fluctibus immoderatae tristitiae, si se diutius viderit a cunctis abjici, et desperans de se, det animum ad mundum fruendum, quasi qui locum apud Deum jam non habeat. Hoc est enim absorberi majori tristitia, desperantem de se converti ad admittenda peccata, quibus gravatus absorbeatur a morte secunda. Ideo consolamini illum post objurgationem, quoniam poenitentia si de vero animo est, id est si ille qui corripitur, statim animo doleat, protinus habet fructum. Et vera poenitentia est, jam cessare a peccato. Sic enim probat se respicere, et dolore, si de caetero desinat. Propter quod, id est ne per nimis asperam correctionem absorbeatur fluctu vehementioris tristitiae, et cadat in barathrum desperationis, ego qui jubere possem, obsecro vos, ut recipientes eum in communionem, confirmetis charitatem vestram in illum, ut firma fiat charitas, qua illum diligitis, et affectus vestrae dilectionis firmiter in eum transire probetur per dulcedinem piae consolationis. Vel in illo confirmate charitatem ejus vestris exhortationibus, quae nunc propter hanc moestitudinem infirma et vacillans est. Et debetis hoc agere. Nam ideo et scripsi vobis, id est scripto persuadere id studui, ut in hoc cognoscam experimentum vestrum, id est cognoscam quale fuit illud quod expertus sum, vos obedisse mihi in ejus excommunicatione; hoc probem et sciam utrum bono an malo animo expulsistis eum. Expertus sum enim vos fuisse obedientes in ejus abjectione, sed illud experimentum cognoscere volens, scripsi vobis de confirmatione charitatis, quia si nunc in reconciliatione apparueritis charitativi in eum, tunc cognoscam quod non odio, sed charitate libenter eum abjecistis. Experimentum vestri volui cognoscere, probans an in omnibus sitis obedientes, id est an ita nunc obedieritis in recipiendo et consolando, sicut obedistis in ejiciendo et objurgando, vel etiam sicut obedistis emendando illa quae ad ecclesiasticum ordinem pertinent. Moneo vos clementes in eum fieri, sed vos jam in cordibus vestris condonastis ei, quoniam vidistis eum asperam egisse poenitentiam, et cui vos aliquid donastis, et ego illi condonavi. Et vere hoc feci sicut et vos. Nam et ego quod illi donavi, id est condonavi, si quid ei donavi, hoc feci propter vos, quos super eum pie commotos agnovi. Quod tamen de sanctioribus viris intelligitur, non de multitudine carnalium, qui viscera pietatis adhuc non habebant et ideo moventur ad misericordiam. Propter vos qui spirituales estis, pie condoluistis ei, et ego condonavi illi. Et ne irrita videatur hujusmodi condonatio, quae propter amicos facta est, ego in persona Christi hanc feci, id est ac si ipse Christus illi condonaret. Et hoc feci ut non circumveniamur a Satana, id est ne decipiamur ab adversario, ut per unius asperam poenitentiam quam illi imposuimus, faciat eum desperare. Et debemus artes inimici praecavere, quia non ignoramus ejus astutias, quibus nos et illum cogitat perdere. Nam consolatio debet subsequi fratrem delictum flentem, ne diu contristatus et contemptus a charitate Ecclesiae, incipiat desperare de se; et videns qui semper in insidiis est, subtilis diabolus mentem ejus vilem effectum, accedat et suggerat ei, ut vel praesentibus fruatur qui de spe futuri praemii dejectus est, et pereat possessus a diabolo, cui ad hoc poenitentia data erat, ut conversus reformaret se. Notandum quam studiose unitatem cum discipulis servet Apostolus. Dum enim cognovisset eos super hunc fratrem jam misericorditer motos, quia bene egerat poenitentiam, ait: Cui aliquid donatis et ego; ac si diceret: A bono vestro non dissentio, meum, quidquid ipsi fecistis. Atque mox subdidit, Et ego si quid donavi, propter vos. Ac si diceret Vestris actibus bonum addidi, quidquid propter vos misericorditer feci. Vestra ergo est utilitas bonitas mea, mea est utilitas bonitas vestra. Qui ipsam mox compagem cordium, in qua sic tenetur, adjungens, subdidit: In persona Christi. Cui velut si dicere praesumamus, quare te ita caute discipulis copulas, quare vel te illorum, vel illos tuis actionibus tam sollicita mente conformas, illico subjunxit: Ut non circumveniamur a Satana. Ideo enim tanta humilitate voluntati eorum in parcendo se sociat, quia sollicito Providentiae oculo attendit, quod plerumque dum alter donat, alter irascitur, et quale est jam misericordiae sacrificium, quod cum discordia proximi offertur? Unde recte dicitur: Ut non circumveniamur a Satana, non enim ignoramus cogitationes ejus. Quia videlicet inde in alterius corde rixae malum solet immittere, unde in alterum conspicit pietatis negotium fecisse. Imperfectum enim bonum est quod sic agitur ut quid ex alio latere malum subrepat, non attendatur, nisi forte hoc quod sine cujuspiam scandalo fieri non potest, culpa sit non fecisse. Jure ergo malum discordiae in bona actione sua praecavens Apostolus, ut non circumveniamur, inquit, a Satana. Qui scilicet solet de bonis mala generare, et hoc quod per charitatem agitur, ad discordiam trahere. Potest hoc et de alio sic intelligi. Dixi ut in praedicto poenitentiae confirmetis charitatem, sed hoc libenter debetis propter me facere, quia ego propter vos similia feci. Quia si alicui reo donastis, id est condonastis aliquid culpae, et ego pro vobis similiter feci. Ideoque justum est ut et vos huic pro me ignoscatis. Nam et ego quod donavi si cui aliquod peccatum donavi, propter vos hoc feci, id est precibus vestris annuens. Hoc dicto gravat illos. Quia si magister petentibus donavit discipulis cui voluerunt peccatum, quanto magis obedire debent discipuli magistro, ut ei donent cui rogat ipse? Et ut ratum ei cui donavit, ostenderet apud Deum, ait in persona Christi se donasse quod donavit, id est vice Christi qui ait:« Quorum remiseritis peccata remittuntur eis.» Si ergo huic pro quo petierunt Apostolum, ipse pro Christo ignovit, quanto magis illi ignoscendum erat, cui ut donent, et ipse hortatur? Donate, inquit, sicut ego donavi, ne per discordiam circumveniamur a Satana, quoniam si causa vestri non donarem, et vos causa mei, jam inter nos discordia fieret, et mutua charitas deperiret, et sic noster adversarius victor exsultaret. Non enim ignoramus, quam callide mala contra nos incessanter exquirat.
4.3.5
« Cum venissem autem Troadem propter Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino, non abui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum, sed vale faciens eis, profectus sum in Macedoniam. Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco, quia Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt; aliis quidem odor mortis in mortem, aliis autem odor vitae in vitam. Et ad haec quis tam idoneus? Non enim sumus, sicut plurimi, adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sicut ex Deo, coram Deo in Christo loquimur.»
4.3.6
Narrat nunc Corinthiis quae passus sit, et quomodo in cunctis Deo gratias agat, ut sub exemplo sui illos provocet ad certandum. In Asia, inquit, passus sum gravissimam, ut supra dixi, tribulationem. Sed et cum venissem Troadem non quievi. Vel ita: Non solum propter praedictas causas non veni, scilicet ut non veniendo parcerem vobis, et ne tristitiam super tristitiam haberem, sed etiam ideo, quia Titum quem miseram ad vos, ut renuntiaret mihi si essetis correcti, cum Troadem venissem non invem, sicut illic disposueram ideoque nihil sciens de correctione vestra, non potui ad vos venire. Sed et aliis grave damnum incorrectio vestra fecit, quoniam Troadensibus parum proficere sine Tito potui, quem vestra incorrectio detinebat. Sicut enim vestra culpa fuit quod non veni Corinthum; sic quod non profeci in Troade, dum apud vos impeditus moraretur Titus, sine quo non poteram ibi proficere. Et hoc est: Veni, inquit, Troadem, quae prius Troia vocabatur, ut Evangelium Christi in Asia praedicarem. Cumque mihi ostium apertum esset in Domino, id est plurimi credidissent, sive per signa atque virtutes, quae in me operabatur Deus, spes esset fidei nascentis, et in Domino succrescentis, non habui requiem spiritui meo, id est speratam consolationem invenire non potui eo quod Titum non invenerim, sicut ante condixeramus. Ostium enim appellatur aditus vel opportunitas praedicandi, sive quia Deus aperuit corda eorum quibus ille praedicabat; et ut beatus Hieronymus loquitur, cum Apostolus haberet sanctarum scientiam Scripturarum, et sermonis diversarumque linguarum gratiam possideret, divinorum sensuum majestatem non poterat Graeci eloquii digno explicare sermone. Habebat ergo Titum interpretem, sicut beatus Petrus Marcum. Et ideo contristatus est, quia praedicationis suae fistulam organumque, per quod Christo caneret, in praesenti non invenerat. Est et alia fortasse probabilior causa, cur Titum abesse doluerit, quia solus non poterat et fideles instruere, et perstrepentibus incredulis repugnare. Quamvis enim quidam eorum aperuissent corda sua, ad suscipiendum Dei verbum, impudentia tamen infidelium non minima exsurgebat in Apostolum zelo credentium. Et haec ab uno impleri non poterant, ut et credentes instrueret, et infidelibus resisteret; ideoque labor erat intolerabilis, cum deesset solatium Titi. Et idcirco recessit inde, valefaciens eis qui crediderant, in quorum scilicet cordibus evangelizanti apertum est ostium. Et hoc est, non habui requiem spiritui meo, id est non potui satisfacere voluntati meae, quia ibi sicut sperabam non inveni Titum, qui ibi necessarius erat, quoniam ipse lingua eorum fortassis expressius uti poterat: sed valefaciens eis qui erant conversi, profectus sum in Macedoniam, si forte vel ibi Titum invenirem, ut haberem interpretationis Evangeliique solatium. Ergo illuc perrexi, et ibi quoque multa pertuli. Sed Deo gratias ago, qui non sinit nos deficere, sed semper triumphat nos in Christo, id est triumphare nos facit. Vel triumphat de nobis, sive triumphum suum per nos agit, et odorem, id est bonam famam notitiae suae per nos ubique spargit. Apostolus multa perpessus adversa, gratias agit Deo in Christo Jesu, quem gentibus praedicabat quod dignum se elegerit triumpho Filii sui. Triumphus Dei est passio martyrum, pro Christi nomine cruoris effusio, et inter tormenta laetitia. Cum enim quis viderit tanta perseverantia stare martyres atque torqueri, et in suis cruciatibus gloriari, odor notitiae Dei disseminatur in gentes, et sibi tacita loquitur cogitatio, quod nisi verum esset Evangelium, nunquam sanguine defenderetur. Hoc etiam est Deum apostolos triumphare in Christo, victores illos facere in fide Christi, ut calcata perfidia, trophaeum habeat fides, dum ex perfidis fiunt fideles, et malevoli non proficiunt in persequendo fideles. Odor autem notitiae Dei per signa et prodigia manifestatur, dum vera esse praedicatio Dei virtutis testimonio comprobatur. Quae scilicet praedicatio per odorem designatur, quia cum Deus non videatur per haec quae visibiliter operatur, in apostolis esse intelligitur, ut veritas doctrinae manifestetur. Sicut enim quaedam res cum non videantur, per odorem tamen agnoscuntur, ita et Deus qui invisibilis est, per evangelicam praedicationem voluit agnosci, quae invisibiliter ad aures, sicut odor ad nares, pervenit. Et notandum quia hucusque locutus est de suis tribulationibus, et cur Corinthum non venerit. Hinc vero incipit se commendare et pseudoapostolos deprimere. Et quidquid nunc dicit de se, totum ab illis est removendum. Odorem, inquit, id est suavem famam notitiae suae manifestat per nos in omni loco, id est ubicunque praedicamus, quia sumus odor Christi bonus et suavis Deo, etsi non ita vobis odor Christi, id est puritas nostrae conversationis Christum redolet, et praedicationis nostrae longe lateque spirat fragrantia. Et sumus odor bonus in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Nam quia homines suo arbitrio derelicti sunt, neque enim bonum necessitate faciunt, sed voluntate, ut credentes coronam accipiant, et increduli suppliciis mancipentur; ideo noster odor, qui per se bonus est, virtute eorum et vitio qui suscipiunt, sive non suscipiunt, in vitam transit aut mortem; ut qui crediderint, salvi fiant; et qui non crediderint, pereant. Nec mirum, cum et solis radios tam munda loca excipiant quam immunda, et sic in floribus ut in stercore luceant, nec tamen polluantur inde radii solis. Ita et Christi bonus odor, qui nunquam mutari potest nec suam naturam amittere, credentibus vita est, incredulis mors. Bonus Christi odor, praedicatio veritatis est. Quem odorem in vitam capit, qui Evangelio moribus bonis servit et congruit. Mortem incurrit, cujus ab his quae bene loquitur, vita dissentit. Quae conditio etiam auditores astringit, cum recta praedicatio ab aliis per incredulitatem auditur in mortem, ab aliis per fidem suscipitur in salutem. Bonus, inquit, odor sumus, et horum respectu qui inde salvantur, et horum qui contemnentes pereunt, quia bona intentione facimus. Sive enim consideraveris salvatos praedicatione nostra, sive perditos contemptu ejus, nos tamen Deo semper videmur bonus odor, quoniam ipse videt intentionem nostram, id est quid intendamus dum loquimur, scilicet quia intendimus ut omnes auditores salvi fiant, non ut aliqui ex illis pereant; et idcirco sumus Deo bonus odor. Sed hominibus aliis quidem videmur odor mortis, quia praedicamus crucem, id est ministri mortis aestimamur; aliis autem odor vitae credimur, id est odor spirans vitam per Salvatoris praedicationem. Et utrique fit juxta quod aestimant. Nam quibus aestimamur odor mortis, aestimatio haec vertitur eis in aeternam mortem; et quibus videmur odor vitae, fides eorum ducit eos in vitam aeternam. Haec ita Deus per nos operatur. Et ad haec quis est tam idoneus, ut intelligat quomodo facit Deus miris modis, ut bono odore et boni vivant, et mali moriantur? Paulum apostolum bene agentem, bene viventem, justitiam verbo praedicantem, opere demonstrantem, doctorem mirabilem, fidelem dispensatorem, fama usquequaque disseminabat. Quidam diligebant, quidam invidebant. Illi qui diligebant, bono odore vivebant; illi qui invidebant, bono odore peribant. Ideo percuntibus non malus odor, sed bonus erat. Inde enim magis invidebant, quia tam bona gratia praevalebat. Nemo enim invidet misero. Erat enim gloriosus in praedicatione verbi Dei, et vivens secundum regulam praeceptorum Dei. Et diligebant eum, qui in illo diligebant bonum( quem sequebantur) odorem. Alii autem quanto magis ei invidebant in gloria praedicationis et in vita inculpabili, tanto magis invidia torquebantur et occidebantur bono odore. Quisquis enim invidet gloriosae famae Christi vel alicujus sancti, bono odore moritur; qui autem diligit eam, bono odore vivit. Quia ergo difficile est intelligere, qua ratione quis bono odore pereat, vel quia occultis Dei judiciis, quae in hac vita ab hominibus comprehendi non possunt, agitur ut eodem bono odore alii vivant et alii moriantur, recte dicitur: Et ad haec quis tam idoneus? ac si dicatur: Idonei quidem sumus ad haec consideranda quia fiant, sed idonei non sumus ad haec investiganda cur fiant. Quis est tam idoneus ad haec discutienda, ut inveniat cur ita fiant? Vel quis est tam idoneus ad haec intelligenda, ut cognoscat quomodo bonus odor alios vegetat, et alios necat? Id est quis est idoneus intelligere quam juste fiat quod Dominus ait:« Ego veni ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant?» Ipsa est enim altitudo divitiarum sapientiae Dei, qua facit ex eadem massa, aliud vas in honorem, aliud in contumeliam. Vere, inquit, bonus odor sumus Deo, quia non sumus adulterantes verbum Dei, id est falsa illi admiscentes, et pro voluptate, non pro gignenda prole semen verbi fundentes. Vel contra falsos apostolos et contra mercenarios dicit, et ad haec quis tam idoneus? Id est ad haec quae per vos Deus agit, quis est tam idoneus ut vos? Difficile enim dignus praeco virtutum Christi inveniri potest, qui in annuntiandis illis non suam, sed ejus gloriam quaerat; nec sua lucra, sed Dominica cogitet. Et vere nullus praeter nos est ad haec tam idoneus. Non enim sumus adulterantes verbum Dei, sicut plurimi, id est sicut pseudoapostoli et mercenarii, qui vel corrumpunt admistione falsitatis sensum divinae praedicationis, vel ex ea quaerunt voluptatem lucri carnalis, sed ex sinceritate, id est ex sincera intentione, non pro quaestu loquimur, et sicut ex Deo habentes quidquid dicimus, coram Deo loquimur, id est illi soli, et non hominibus placere ex nostra locutione quaerimus; et loquimur in Christo, nunquam excedentes, ut pseudo, qui de legali observantia et saeculi philosophia cum Evangelio Christi loquebantur. Adulter in carnali coitu, non prolem, sed voluptatem quaerit. Et perversus quisque ac vanae gloriae serviens, recte adulterare verbum Dei dicitur, quia per sacrum eloquium non Deo filios gignere, sed suam scientiam desiderat ostentare. Quem enim libido gloriae ad loquendum trahit, voluptati magis quam generationi operam impendit. Adulterare namque verbum Dei, est aut aliter de illo sentire quam est, aut ex eo non spiritales fructus, sed adulterinos foetus quaerere laudis humanae. Ex sinceritate vero loqui, est nihil in eloquio extra quod oportet quaerere. Sicut ex Deo autem loquitur, qui scit non se a se habere, sed ex Deo accepisse quod dicit. Coram Deo vero loquitur, qui in omni quod dicit, non humanos favores appetit, sed omnipotentis Dei praesentiae intendit; nec suam, sed auctoris gloriam requirit. Et in Christo loquitur, cujus sermo totus in Christi veritate persistit ut nec mendax sit, nec aliud quam Christum praedicet. Qui autem scit quidem ex Deo se accepisse quod dicit, et tamen dicendo propriam gloriam quaerit, sicut ex Deo loquitur, sed non coram Deo, quia eum quem cordi suo non proponit, cum praedicat, quasi absentem putat. Sed sancti viri et ex Deo loquuntur, et coram Deo, quia ab eo se sciunt habere, quod dicunt, et ipsum suis sermonibus adesse judicem auditoremque considerant. Potest et mysterium Trinitatis in hujus capituli fine monstrari. Ex Deo, id est ex Spiritu sancto, coram Deo Patre in Christo loquimur.
4.4.1
IN EPISTOLAM II AD CORINTHIOS. CAPUT III.
4.4.1
« Incipimus iterum nosmetipsos commendare? aut nunquid egemus( sicut quidam) commendatitiis epistolis ad vos, aut ex vobis? Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quae scitur et legitur ab omnibus hominibus, manifestati quoniam epistola estis Christi, ministrata a nobis et scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus.»
4.4.2
Quia sciebat sinistre accipere eos suam commendationem etiam in prima epistola, quasi suam gloriam quaereret, incipit contra opinionem eorum loqui. Nam pseudoapostoli hoc in eo reprehendebant, quod se commendabat, et quod bona quae Deus in eo posuerat, aliis annuntiabat, atque inde superbum et inani gloriae studentem asserebant. Et propterea nunc ipse demonstrat, quod commendatio sua non ad se commendandum spectet, sed ad illum solum, cujus est minister idoneus, et hoc est quod increpative per interrogationem, vel per ironiam dicit: Incipimus iterum sicut in prima epistola commendare nosmetipsos, non Deum? Incipimus quasi semper in hoc novi, nosipsos rursum commendare, dum dicimus quia Christi bonus odor sumus, etc. Quasi dicat: Commendamus quidem nos et in hac epistola sicut in prima, sed non nosmetipsos, quia in nostra commendatione illum maxime commendamus, ad cujus gloriam cuncta referimus. Non ergo carnaliter, sed spiritualiter nos commendamus ad profectum vestrae salutis, ut hoc de nobis credatis quod est, quia qui de bono male sentit, peccat. Et vobis expedit ut nos cognoscatis, quia tunc dicta nostra libenter suscipietis, et sic ad salutem pervenietis. Ac propterea commendatio vobis potius proficit. Non enim nos propter nos commendamus, sicut pseudoapostoli, qui propriam gloriam et propria lucra quaerentes, seipsos commendant. Aut nunquid egemus commendatitiis epistolis, missis ab aliis fidelibus ad vos, aut ex vobis ad alios sicut quidam, id est sicut pseudo, quos nulla propria virtus aut sapientia commendat? Ipsi enim indigent ut per epistolas commendentur, dum proprii honoris et quaestus causa circueunt ecclesias, non ad tribuendam, sed ad auferendam salutem. Nos vero, quos Deus virtute mirabilium operum et luce sapientiae, quocunque pergamus commendat, non opus habemus ut per epistolas hominum alicubi commendemur. Nam vos estis epistola et commendatio nostra apud homines, hoc est, vestra fides et charitas et omne bonum quod in vobis est, nos reddit commendabiles, quia inde laudamur, quod per nos Deus vobis haec omnia dedit. Epistola enim salutis indicium est. Epistola nostra vos estis, in quibus scientia et vita nostra repraesentatur aliis. Epistola nostra, dico, scripta in cordibus nostris, id est in memoria nostrae mentis posita, quia vos semper in nostro corde retinemus, et sollicitudinem de salute vestra semper habemus, dum peccatorum vestrorum correctionem desideramus, et processum in melius ac perseverantiam in bono vobis semper optamus, quae scilicet epistola scitur et legitur ab omnibus hominibus. Scitur ab omnibus hominibus, id est omnes sciunt quod per nos estis instituti; et legitur, id est in vobis discunt nos imitari. Sicque fit ut scientia et lectione hujus epistolae, id est notitia et consideratione bonae conversationis vestrae, nos efficiamur commendabiles omnibus. Dixi, quia estis epistola nostra, vos dico, manifestati omnibus quoniam epitola Christi estis, ministrata a nobis. Omnibus enim manifestum est, vos Christo per ministerium nostrum credidisse confirmanti doctrinam nostram per virtutes. Et ita principaliter estis epistola Christi, secundario nostra, quia ipse principaliter vos scripsit, nos secundario, id est per ministerium nostrum ipse scripsit in vobis fidem, spem et charitatem ac reliqua bona. Vos estis epistola scripta non atramento, sed spiritu Dei vivi, id est quod estis repraesentatio Christi et nostra, firmiter scriptum est in cordibus nostris, non delebiliter, ut quod atramento scribitur. Non atramento scriptum est, id est non ita ut possit deleri, sicut ea quae atramento scribuntur; sed Spiritu Dei vivi, id est ut aeternaliter et vivaciter in cordibus nostris aut vestris permaneat, sicut ille qui scripsit, vivit et aeternus est. Quoniam aeterna sunt quae nobis promissa sunt, idcirco Dei spiritu qui semper est, dicitur scripta haec epistola. Temporalia autem atramento scribuntur, et quod obliteratur et perdit memoriam. Vel non atramento, id est non tetris notis est scripta, sicut pseudo scribunt, qui haereses interserunt, sed luce Spiritus sancti, non in tabulis lapideis, ut antiqua lex, sed in tabulis cordis carnalibus. Ibi enim in tabulis lapideis digitus Dei, id est Spiritus sanctus, operatus est hic in cordibus hominum. Ibi lex extrinsecus posita est, qua injusti terrerentur; hic intrinsecus data est, qua justificarentur. Illud enim extra hominem scribitur, ut eum forinsecus terrificet, hoc in ipso homine est cum in trinsecus justificet. Carnales vero tabulas cordis dixi, non carnalis prudentiae, sed tanquam viventis, sensumque habentis, in comparatione lapidis qui sine sensu est. Respexit enim ad illud quod Deus per prophetam promiserat:« Auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo cor carneum.» Cor namque carneum a corde lapideo voluit vita sentiente discerni, et per vitam sentientem significavit intelligentem. Non ergo propterea dictum est, in tabulis cordis carnalibus ut carnaliter vivatis, qui debetis spiritaliter vivere. Sed quia lapis sine sensu est, cui comparatum est cor durum, cui nisi carni sentienti cor intelligens debuit comparari? quandoquidem ipsum cor lapideum, non significat nisi durissimam voluntatem et adversus Deum omnino inflexibilem. Judaei enim in lapideis tabulis legem acceperunt, ad significandam duritiam cordis eorum erga dilectionem Dei et intelligentiam, quia neque Deum erant amaturi, neque legem ipsam intellecturi. Per lapideas enim tabulas dura et insensibilia corda eorum designata sunt. Per tabulas vero cordis, mentes dilatatae charitatis latitudine. Unde et carnales dicuntur, id est molles et sentientes, et affectum dilectionis vel bene agendi habentes. Caro enim animata sentit, et affectum habet circa illud quod tangit, ut per cor habeamus intellectum, et per carnem dilectionis affectum. Itaque Spiritus sanctus scripsit epistolam nostram in tabulis cordis carnalibus, id est sic in vobis praecepta sua posuit, ut daret vobis facultatem ad intelligendum, et affectum dilectionis ad complendum.
4.4.3
« Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum, non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est.»
4.4.4
Postquam ostendit quare non eget commendatitiis epistolis, respondet ad illud quod praemiserat, scilicet quia non commendat seipsum, sed Deum a quo habet omnia. Quasi dicat: Diximus quia Deus per nos semper triumphat, et odorem notitiae suae per nos ubique manifestat, et quia Christi bonus odor sumus Deo. Et quod tam fiducialiter haec et his similia loquimur, non ad commendationem nostram facimus, quasi de nostris viribus gloriantes, et ad nos ista referentes, sed talem ac tantam fiduciam habemus, id est referimus ad Deum, a quo nobis bis est datum quidquid boni habemus. Vel ita continuatur ad proximum, Epistola Christi et nostra estis. Sed fiduciam dicendi talia, non ad nos, sed ad Deum referimus. Nam ex puritate conscientiae habemus talem fiduciam ad Deum, id est confidimus quod ei placet quia sic loquimur; et habemus eam per Christum mediatorem, per quem nobis haec potestas est data. Sed nihil viribus nostris ascribimus. Habemus enim apud Deum mediatore Christo magnam fiduciam, sed non ita quod simus sufficientes saltem cogitare aliquid boni quod sit a nobis, id est a nostra parte veniens, quasi ex nobis initium habens, sed potius omnis sufficientia nostra ad bene cogitandum et agendum ex Deo nobis est. Et hinc cognoscimus quia nihil sumus, nisi misericordia et gratia Dei regamur. Attendant haec verba, qui putant ex nobis esse fidei coeptum, et ex Deo esse fidei supplementum. Quis enim non videat prius esse cogitare quam credere? Nullus quippe credit aliquid, nisi prius cogitaverit esse credendum. Si ergo non sufficimus cogitare boni aliquid ex nobis, profecto nec credere sufficimus, quod sine cogitatione non possumus; sed sufficientia nostra, qua et credere jucipiamus, ex Deo est. Cogitantes credimus, cogitantes loquimur, cogitantes agimus quidquid agimus. Quod autem attinet et ad pietatis viam et verum Dei cultum non sufficimus vel cogitare aliquid a nobis quasi ex nobisipsis, sed sufficientia nostra ex Deo. Non enim est ex potestate nostra cor nostrum et cogitationes nostrae. Haec idcirco loquitur Apostolus, ut ostendat se suosque socios nihil sua virtute vel prudentia facere, cum utique tam pauci homines et idiotae nunquam sine Dei gratia cooperante totum mundum ad fidem convertere potuissent. Ob hoc etiam ista praemisit, ne quid sibi arrogare videretur, ubi dicturus erat tanto majus se ministerium suscepisse quam Moyses, quanto majus est Novum Testamentum quam Vetus. Nam subjungit:
4.4.5
« Qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non littera, sed spiritu. Littera enim occidit, spiritus autem vivificat.»
4.4.6
Et incipit se nunc alio modo quam superius commendare, ut et pseudoapostolos deformet, innuens eos esse ministros Veteris Testamenti, dum ostendit se ministrum esse Novi. Sufficientia nostra ex Deo est. Qui et intantum nos sublimavit, ut idoneos ministros Novi Testamenti nos faceret, id est ut per nos scientiae et vitae perfectione decoros ministraret aliis Novum Testamentum. Novus enim liquor in vasa nova mittendus erat, unde sine acredine propinaretur. Testamenti dico, existentis non in littera tantum docente; sed in spiritu adjuvante, qui per nos a Deo tribuitur. Non alia nunc intelligitur littera, quam ipse decalogus in illis duabus tabulis scriptus. Spiritus autem intelligi potest lex fidei, quae non scribitur, sed animo continetur. Ideo non in littera, sed in spiritu per nos ministratur Novum Testamentum, quia littera occidit, spiritus autem vivificat. Littera occidit, dum facit scienter peccare, et addit praevaricationem et magis incitat; sed spiritus vivificat, dum facit implere quae jussa sunt. Littera enim prohibens peccatum, non vivificat hominem, sed potius occidit augendo concupiscentiam, et iniquitatem praevaricatione cumulando, nisi liberet gratia per legem fidei, quae est in Christo Jesu, cum diffunditur charitas in corde per Spiritum sanctum. Nam lex quando non adjuvat gratia, praevaricatores facit, et tantummodo in littera est. Accedat ergo ad litteram spiritus, non occidit littera quam vivificat spiritus. Non igitur putemus damnatam vel reprehensam esse litteram, quia dictum est: Littera occidit. Hoc est enim: Littera reos facit. Nam et hac locutione dictum est:« Scientia inflat( I Cor. VIII).» Quid est, scientia inflat? Scientia damnata est? Absit. Sed quoniam adjunxit:« Charitas vero aedificat( ibid).» quomodo et nunc adjunxit: Spiritus autem vivificat, dedit intelligi, littera sine spiritu occidit, spiritus vivificat et impleri litteram facit. Si scientia sine charitate inflat, charitas vero cum scientia aedificat. Itaque littera sola prohibens malum et imperans bonum occidit animas eorum, qui praevaricantur illam. Spiritus autem qui per Novi Testamenti gratiam est in cordibus fidelium, vivificat in praesenti animas eorum, justificando illas, et in futuro corpora quoque cum animabus perpetualiter vivere faciet. Vel littera carnaliter intellecta occidit animam. Cavendum est enim, ne figurata locutio ad litteram accipiatur. Cum enim figurate dictum sic accipitur, tanquam proprie dictum sit, carnalitur sapitur. Neque ulla mors animae congruentius appellatur, quam cum id etiam quod in ea bestiis antecellit, hoc est, intelligentia, carni subjicitur sequendo litteram. Qui enim sequitur litteram, translata verba sicut propria tenet; neque illud quod proprio verbo significatur refert ad significationem; sed cum sabbatum audierit, verbi gratia, non intelligit nisi unum diem de septem, qui continuo volumine repetuntur; et cum audierit sacrificium non excedit cogitatione illud, quod fieri de victimis pecorum vel terrenis fructibus solet. Ea demum est miserabilis animae servitus, signa pro rebus accipere, et supra creaturam corpoream oculum mentis ad hauriendum aeternum lumen levare non posse. Spiritus autem vivificat et liberat qui intus docet animam, qualiter ea quae audit, intelligere debeat.
4.4.7
« Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus, fuit in gloria, ita ut non possunt intendere filii Israel in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quae evacuatur, quomodo non magis ministratio spiritus erit in gloria? Nam si ministratio damnationis in gloria est, multo magis abundat ministerium justitiae in gloria.»
4.4.8
Nos, inquit, sumus ministri Novi Testamenti, et haec ministratio erit in gloria perenni. Atque hoc probat per minus, id est per Vetus Testamentum quod olim fuit in gloria. Quasi dicat: Nos in spiritu, non littera novum ministramus, ubi per spiritum vivificantur cultores. Quod, id est sed si ministratio mortis, id est lex cujus littera occidit, fuit in gloria Moysi ministro suo, quomodo ministratio spiritus, id est Novum Testamentum quod in spiritu ministratur, et in quo spiritus datur, non multo magis erit vobis in gloria?« Lex quidem sancta et mandatum justum et sanctum et bonum.» Et tamen quia de ipso bono interficitur inobediens anima, ubi non adjuvat Dei gratia, ministratio mortis facta est lex in Veteri Testamento propter occidentem litteram, et ministratio vitae facta est gratia in Novo, propter vivificantem spiritum. Distinguitur ergo lex a gratia, eo quod sub illa elidantur elati, sub ista erigantur elisi; et quod illa in tantum bona sit ut bona jubeat, haec in tantum ut bona conferat: illa justitiae faciat auditorem, ista factorem. Et ideo sub illa peccator, insuper etiam praevaricator, amissa excusatione ignorantiae convictus jacet; sub ista vero et parcente, et opitulante, nec qui mala est operatus, exstinguitur; et ut bona operetur, accenditur. Quid ergo mirum est si illa dicta est ministratio mortis, ubi littera occidit, malum prohibendo quod fit, et bonum imperando quod non fit; ista vero dicta est ministratio spiritus, utique vivificantis, nisi ut a praevaricationis morte surgamus, et justitiam non rei legamus in tabulis, sed liberi in cordibus et in moribus habeamus? Ad Judaeos enim dicta est lex ministratio mortis, ad quos et in lapidibus scripta est ad eorum duritiam figurandam, non ad eos qui legem per charitatem implent. Fuit enim litteris deformata, id est evidenter descripta, ut bene posset legi in lapidibus duarum tabularum, ut et patenter agnosceretur, et duritiam cordis eorum convinceret. Et haec ministratio licet esset mortis, id est per Moysen ministrata, quamvis praevaricatoribus esset causa mortis, tamen ita ministro Moysi fuit in gloria, ut filii Israel non possent aciem visus sui intendere in faciem ejus propter gloriam vultus ejus, quam acceperat ex colloquio Domini. Non poterant aspicere splendorem vultus ejus cum descendisset de monte, portans legem in tabulis quas a Domino susceperat, quia et reatus vituli retundebat visum eorum, ne gloriosam justi faciem manifeste conspicerent Ubi et significatum est, quia spiritalem sensum legis non erant visuri. Facies enim Moysi splendida, figuram habebat veritatis, quae figura evacuatur per manifestationem veritatis, id est visibilis gloria legis evacuatur per gloriam Evangelii. Ita enim evacuatur, ut proficiat, sicut infantia evacuatur in juventute, et semen in fructu. Evacuatur ergo Moysi gloria, quoniam omnes umbrae significantes evacuantur, cum res quae significatur, advenerit. Quemadmodum enim scientia quae nunc est, evacuabitur, cum venerit illa quae erit facie ad faciem; sic et ista quae umbris tradita erant Judaeis in Veteri Testamento, necesse fuit evacuari revelatione Novi Testamenti. Gloria quam Moyses habuit, evacuatur nunc in ministris illius legis, ne pseudoapostoli qui carnales ejus observantias adhuc praedicant, gloriae Moysi participes fiant. Quandiu enim carnales istae observationes statum habuerunt, ministri earum quamdam gloriam et reverentiam inde habuerunt. At postquam carnali spiritalis observantia successit, gloria ministrorum carnalium evanuit. Sed et in ipso Moyse non semper haec gloria permansit. Itaque si ministratio mortis fuit Moysi in tanta gloria, quomodo non multo magis erit nobis in gloria ministratio spiritus, id est Testamentum novum quod ministramus, in quo fides impetrat spiritum vivificatorem? Erit utique nobis in gloria multo magis quam Vetus fuit Moysi. Splendor enim in facie Moysi tanquam in facie carnali et mortali diuturnus aut aeternus esse non potuit, quia vel morte ablatus est. Splendor autem gloriae Domini nostri Jesu Christi, cujus participes erimus, sempiternus. Nam sicut promissiones Testamenti Veteris fuerunt temporales, id est temporalia bona pollicentes, ita et Moysi gloria temporalis. Et sicut promissiones Testamenti Novi quod per nos ministratur, sunt aeternae, sic et gloriam quam pro ministerio hoc sumus percepturi in Christo, est aeterna. Vere ministratio spiritus erit nobis in maxima et permanenti gloria. Nam si ministratio damnationis, id est lex quae damnat praevaricatores ut statim perimantur, non reservans eos ad poenitentiam, est Moysi in gloria, tunc ministerium justitiae, id est Novum Testamentum quod per nos ministratur, in quo per fidem et Spiritum sanctum datur vera justitia, multo magis abundat in gloria, id est multo abundantiorem gloriam dat nobis ministris suis. Illa enim gloria sicut diximus, temporalis est, haec autem aeterna; illa terrena, haec coelestis. Vel in se ipso habet Novum Testamentum majorem gloriam quam Vetus, quia major gloria est peccatorem justificare quam damnare. Quamvis enim juste damnet, tamen ad laudem magis proficit, si indulgeat ut possit se reus corrigere et ad justitiam resurgere.
4.4.9
« Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam. Si enim quod evacuatur, per gloriam est, multo magis quod manet, in gloria est.»
4.4.10
Vere Novum Testamentum habet majorem gloriam. Nam in ejus comparatione gloria Moysi nec gloria est. Et hoc est: Nam quod claruit, id est facies Moysi quae radium claritatis emisit ut cornuta videretur, nec glorificatum est in hac parte, id est nec gloriam habuit in hac consideratione Novi Testamenti, propter excellentem gloriam quae ibi est. Non est glorificatum, quia non habuit fructum gloriae. Quando enim gloria vultus ejus nulli profuit, sed magis obfuit, licet non suo, sed peccantium vitio, tamen in hac parte gloria non est. Illa autem magis est gloria, quae abundat in gratia, ut purificati homines dono Dei, abstersa mentis caligine, possint videre gloriam Christi. Excellentior enim est Novi Testamenti gloria, in quo gratia supereminet et misericordia. Et ad comparationem gloriae Evangelii obumbratur gloria legis ut nec esse videatur, sicut ortu solis caecatur lumen lucernae, quod antea videbatur magnum habere fulgorem. Vere supereminet gloria Novi. Quia si Vetus Testamentum quod secundum carnales observantias evacuatur, est per gloriam vultus Moysi ministratum et receptum, sine qua non commendaretur; multo magis Novum quod manet, id est cui non succedit aliud, est in gloria. Per gloriam enim Moysi est illud, id est existit suo tempore authenticum. Sed tamen evacuatur secundum figuras in adventu permanentis veritatis. Ideo major est gloria Novi quam Veteris, quia quantum interest inter figuram et veritatem, tantum distat inter gloriam vultus Moysi et gloriam Christi. Sicut enim in vespere stellae gloriosae sunt, oriente autem sole evacuatur earum claritas; ita et Moysi gloria quae prius radiabat, evacuatur apparente gloria Christi. Vel ad ministros referenda est gloria Novi Testamenti. Vere nobis abundat in gloria. Nam quod claruit, id est facies Moysi quae in legislatione claruit, nec glorificatum est, id est nec etiam habuisse gloriam videtur in hac parte, id est respectu hujus nostrae partis, propter excellentem gloriam quam de Novo Testamento habemus et habituri sumus. Sive quod claruit in hac parte praedicta, id est Moyses, qui clarus et gloriosus apparuit in facie, nec glorificatum est quantum ad nos, propter excellentem gloriam quae nobis dabitur. Non hoc de futura Moysi gloria dicitur, sed de illa, quam visus est habere cum descenderet de monte. Vere excellentem gloriam ex hoc ministerio consequemur, quia manens est et sine immutatione perduraturum. Nam si illud quod evacuatur, id est quod secundum umbras carnalis intelligentiae vel observationis cessat, est in suo tempore per gloriam Moysi, vel sicut in antiquis codicibus invenitur in gloria fuit, multo magis hoc Novi Testamenti ministerium, quod sine immutatione manet, est in gloria ministris suis.
4.4.11
« Habentes igitur talem spem, multa fiducia utimur: et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israel in faciem ejus, quod evacuatur. Sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem idipsum velamen in lectione Veteris Testamenti manet non revelatum, quoniam in Christo evacuatur. Sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen est positum super cor eorum. Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen. Dominus autem Spiritus est. Ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas.»
4.4.12
Quandoquidem ministerium Novi Testamenti erit nobis in permanenti gloria, igitur nos habentes talem spem, id est sperantes quia ex praedicatione nostra percipiemus aeternam et immensam gloriam, multa fiducia utimur in praedicatione, id est tam constanter praedicamus, ut neque minis neque verberibus, nec ullis tormentorum cruciatibus ab annuntiatione veritatis taceamus, et non ita praedicamus, sicut Moyses quando ponebat velamen suum super faciem suam, id est non celamus sensum nostrum sicut Moyses, sed aperte dicimus, quia non praedicamus carnales observantias, sed potius ipsam veritatem et Veteris Testamenti significationem. Qui enim carnales observantias praedicat, velamen ponit super faciem suam, et velamine litterae sensum interiorem operit. Nos vero faciem non velamus, quia vobis aspectum splendoris interioris non negamus, sicut Moyses ponebat velamen carnalium figurarum super faciem suam, id est super claram dictorum suorum spiritalium intelligentiam, ideo ut filii Israel non intenderent in faciem ejus, id est non inspicerent spiritalem sensum ejus, quia non possent sufferre propter suam imbecillitatem et irreligiositatem. Claritas enim vultus Moysi, veritatem novae legis quae per carnales observantias designata est, significavit. Et sicut Judaei tantam illam claritatem non potuerunt pati, nisi mitigaretur eis per oppositionem alicujus velaminis, eodem modo perfectionem vitae vel intelligentiae, quae fuit ibi significata, non sufferret imbecillitas mentis eorum, si eis ipsa veritas Novi Testamenti nudata monstraretur. Ideo per velamen carnalium observationum et promissionum obumbrata est facies veritatis, quae tempore gratiae fuerat revelanda. Si enim dicta Moysi spiritaliter intellexissent, infirmitas eorum ad tantam perfectionem non ascendisset, nec lippiens eorum oculus tantam sapientiae claritatem sustinuisset. Et si ipsa veritas sine velamine fuisset illis ostensa, tanto damnabiliores essent, quanto majorem justitiae perfectionem cognovissent, cum nihil perfectionis in actione tenuissent. Propterea velamine litterae texit illis Moyses faciem spiritalis intelligentiae, ne ad hunc splendorem vultus ejus intenderent, quod velamen evacuatur nunc tempore gratiae, ut interna pulchritudo veritatis quae latuerat, manifestetur. Sed pseudoapostoli qui carnales observantias adhuc praedicant, nolunt ut velamen evacuetur, sed ut veritas semper figuris adumbretur, nec unquam manifestetur. Ideoque suos auditores in umbram ducunt, non veritatis lucem illis ostendunt. Velamen quidem modo per nostras expositiones evacuatur et removetur, sed sensus Judaeorum sunt obtusi, id est hebetati, nec possunt oculis cordis aspicere fulgorem nudae veritatis. Quae obtusio causa infidelitatis accidit. Ideo conversis ad fidem acuitur acies mentis, ut videant splendorem divini luminis. Hebetati sunt oculi sensuum illorum, ne lucem spiritalem videant. Nam usque in hodiernum diem, cum jam manifestata veritas ubique refulget idipsum velamen carnalis intelligentiae manet in lectione Veteris Testamenti, quia cum audiunt legi Scripturam illam, non intelligunt, nisi quod littera foris carnaliter sonat, et ita celatur eis sensus interiorum. Unde et Moyses cum ad eos loqueretur, faciem velabat, significans quia populus ille verba quidem legis cognosceret, sed ejusdem legis claritatem omnino non videret. Facies enim Moysi splendida, sicut dictum est, figuram habebat veritatis, facies Moysi Christum designabat. Sonabat vox Moysi per velum, et facies Moysi non apparebat. Sic et modo Judaeis sonat vox Christi per vocem Scripturarum veterum. Vocem loquentis audiunt, et faciem ejus non vident. Personam ejus gerebat Moyses, et ideo velum ante se ponebat quando loquebatur populo. Idipsum ergo velamen usque hodie manet in lectione Veteris Testamenti, quia quandiu in lege carnalia gaudia et voluptates et terrena bona promitti intelligunt, velamen est positum contra faciem cordis eorum, ne videant in Scripturis Christum. Idipsum velamen quod Moyses posuit, manet adhuc in illa lectione, quia et nunc sicut ante Salvatoris adventum, abscondit eis sensum spiritalem superficies litterae carnaliter intellecta. Velamen dico, non revelatum eis esse velamen quia neque hoc sciunt quod sit velamen, id est neque vel hoc animadvertunt, quod illa litteralis superficies sit velamentum alicujus occulti sensus quem velet intra se. Nihi enim ibi putant debere intelligi, nisi quod littera carnaliter sonat. Nec mirum si velamen adhuc eis manet, ita ut nec intelligant hoc esse velamen absconditae pulchritudinis, quoniam in Christo, id est in fide Christi solummodo evacuatur. Evacuatur namque in Christo non Vetus Testamentum, sed velamen ejus, ut per Christum intelligatur et quasi denudetur, quod sine Christo obscurum atque adopertum est. His quidem qui sunt in Christo, evacuatur velamen. Sed super cor eorum qui in infidelitate perdurant, est usque hodie velamen positum, id est caecitas deprimens rationem eorum, cum legitur Moyses, quia totum carnaliter intelligunt, nec ad spiritalem sensum propter nebulam caecitatis, quam in corde portant, aspicere possunt. Et ita duo illis obsunt ne intelligant, id est velamen lectionis et velamen cordis. Sed cum aliquis eorum fuerit ad Dominum Jesum conversus, mox auferetur ei velamen. Velamen enim aufertur, quando similitudinis et allegoriae cooperimento ablato, veritas nudatur ut possit videri. Velamen quippe auferri, est carnalem scientiam legis evacuari. Conversi namque intentio mutatur de Vetere ad Novum Testamentum ut non jam intendat accipere carnalem, sed spiritalem felicitatem, id est ab intentione qua exspectabatur in regno terreno beatitudo umbratilis et carnalis, ad intentionem qua exspectatur in regno coelesti beatitudo verissima et spiritalis. Et sic aufertur velamen, quo tegebantur utilia legis arcana, dum ab eo qui venit ad Christum, tollitur insipientia et ignorantiae nebula. Sed quid mirum? Dominus enim est spiritus, id est Spiritus sanctus Dominus, hoc est suae potestatis, valens perficere quod vult. Ac per hoc quos vult, illuminat; et quos vult, in tenebris ignorantiae deserit. Tanquam proprie videtur Filius vocari Dominus. Sed et Spiritus sanctus hoc loco Dominus vocatur, cum dicit Apostolus: Dominus autem spiritus est. Ne enim quisquam arbitraretur Filium significatum, et propter incorpoream substantiam dictum Spiritum, secutus contexuit: Ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas. Dominus ergo est, id est nihil servitutis habens, sed imperiali potentia omnibus dominans Spiritus sanctus. Et ideo sicut Dominus aufert velamen antiquae servitutis ab his qui convertuntur, ipse Spiritus est Dominus. Sed ubicunque est Spiritus Domini, id est idem Spiritus sanctus qui est Spiritus Filii, ibi est mentis libertas, ut remoto servili velamine, possit libere mens veritatem inspicere. Nam quia iste Spiritus est Dominus, et est Spiritus Domini, ideo per hunc Dominus Jesus dedit libertatis legem, non litteris utique scriptam, sed per fidem animis intimatam, non quae visibilia doceat, sed quae invisibilia credi suadeat, quae animus spiritualiter colligat, non quae oculus corporaliter cernat. Sicque per hunc spiritum aufertur velamen carnalis intelligentiae quod est servitutis, et dono spiritalis intelligentiae, tribuitur gratia libertatis. Sed et in actione semper est libertas, ubicunque spiritus iste habitat, quia facit bonum operari non timore poenae, sed amore justitiae. Ignorat enim mens gratiam libertatis, quam ligat servitus timoris. Nam qui idcirco bona facit, quia tormentorum mala metuit, vult non esse quod metuat, ut audenter illicita committat. Sed cum iste spiritus charitatem ubicunque manserit infundat, charitas vero servilem timorem foris mittat, patet quia in quacunque mente spiritus vitae fuerit, ibi mox libertas regnum obtinebit. Origenes, quia nunc sermo Apostoli ad subtiliorem et spiritalem intelligentiam provocat auditores, et vult eos nihil carnale in lege sentire; dicit: Qui vult auferri velamen de corde suo, convertatur ad Dominum, non quasi ad carnem Dominum; est enim et hoc quia verbum caro factum est, sed ad Spiritum Dominum. Si enim quasi ad Spiritum Dominum convertatur, de carnalibus ad spiritalia veniet, et ad libertatem de servitute transibit, ubi enim Spiritus Domini, ibi libertas. His ergo qui de carnali ad spiritalem intelligentiam provocantur, dicitur: Dominus autem Spiritus est, ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas. Potest et sic intelligi: Cum quis eorum fuerit conversus ad Dominum, qui est Pater et Filius et Spiritus sanctus, auferetur ei velamen carnalis intelligentiae. Ipse convertetur de carnalitate ad Dominum, qui est ut diximus, individua trinitas. Sed Dominus ad quem convertetur, est Spiritus, id est incorporeus, sicut in Evangelio dicitur de tota hac trinitate:« Spiritus est Deus,» et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. Similiter et hic dicitur quia Dominus est Spiritus, ut animadvertamus quia quisquis ad eum intentionem animi convertit, ut intelligat eum, in spiritu et veritate oportet intelligere, non in carne et umbra, sicut volunt facere qui tenentur sub lege. Dominus est Spiritus, et spiritaliter debet intelligi, atque spiritalem dat intelligentiam. Sed ubi fuerit Spiritus Domini, id est spiritalis gratia charitatis, ibi libertas est et recte intelligendi et recte faciendi.
4.4.13
« Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem tanquam a Domini Spiritu.»
4.4.14
Illi quidem, quia non conversi sunt ad Dominum, qui Spiritus est, habent velamen super cor. Sed nos omnes, qui libertatem consecuti sumus per Spiritum Domini, revelata facie cordis nostri, id est ab omni velamento erroris detecta mentis intentione, gloriam Domini sumus speculantes, id est per speculum intuentes. Speculantes, enim dictum est per speculum videntes, non de specula prospicientes. Quod in Graeca lingua non est ambiguum. In speculo autem non nisi imago cernitur. Et nos qui sumus imago Dei, speculamur, id est per speculum, hoc est per hanc imaginem suam videmus gloriam Domini. Dum enim diligenter nos ipsos acumine rationis consideramus, ad visionem gloriae ejus cujus imago sumus, quodammodo penetramus, et in eamdem imaginem Dei, per quam speculamur, transformamur, id est transmutamur ad hoc, ut perfecte simus imago Dei. Transformamur, id est de forma in formam mutamur, atque transimus de forma obscura in formam lucidam. Quia et ipsa obscura imago Dei est. Cum enim natura humana a Creatore suo cujus est imago, ab impietate justificatur, a deformi forma, formosam transformatur in formam. Et transformatur a claritate creationis in claritatem justificationis. Atque transformamur tanquam a Spiritu Domini, id est tanquam illi quos Spiritus Domini transformat, et per gratiam suam in melius transmutat. Cum ergo hac transformatione ad perfectum fuerit haec imago renovata, similes Deo erimus, quoniam videbimus eum non per speculum, sed sicuti est. Vel quia speculatio solet dici contemplatio, possumus et ita intelligere: Nos omnes revelata cordis facie a legis velamine, quod est umbra futurorum, gloriam Domini speculantes, id est per fidem contemplantes, transformamur, id est quotidiano profectu transmutamur, in eamdem imaginem, id est in eamdem similitudinem gloriae Domini, quam contemplamur, ut post mortalitatis hujus tenebras, ad plenum inveniamur similes gloriae ejus.« Scimus enim quia cum apparuerit, similes ei erimus.» Transformamur autem a claritate in claritatem, id est euntes ab una clara cognitione in aliam. A claritate fidei in claritatem speciei; a claritate qua filii Dei sumus, in claritatem qua similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Et ita ducimur a claritate in claritatem tanquam a Domini Spiritu, quia tanta nobis claritas datur, quae sublimitati congruat dantis. Tantum enim claritatis vel gloriae nobis dabitur, quantum dignum est dare Dominum per Spiritum suum.
4.5.1
IN EPISTOLAM II AD CORINTHIOS. CAPUT IV.
4.5.1
« Ideo habentes hanc administrationem, juxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus, sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis, commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo.»
4.5.2
Hinc ergo conjicere debemus, quanto majora nobis, quam Judaeis superna clementia gratiae suae dona contulerit. Judaei enim cum minor esset gloria vultus Moysi, eam speculari non poterant; nos vero non Moysi gloriam quae inferior est, sed excellentem Salvatoris gloriam visuros nos credimus. Judaei gloriam servi non meruerunt videre, nos autem omnium Domini gloriam sumus visuri. Et ideo nos habentes hanc Domini administrationem, quae nos ad tantam promovet gloriam, et habentes eam juxta quod misericordiam consecuti sumus, id est habentes eam non ex meritis, sed ex Dei misericordia, quae nos abluit et justificavit et ministros suos fecit, non deficimus in pressuris propter spem gloriae quam exspectamus, nec minoratur in nobis animi fortitudo, sed inter adversa constanter adimplemus officium nostrae ministrationis. Non deficimus pro aliquibus adversis, sed abdicamus, id est abnegamus, et procul a nobis removemus occulta dedecoris, id est occultos actus nequitiae, qui dedecus et opprobrium generant, et idcirco fiunt in absconso, ne in publico dedecus suis operariis inferant.« Omnis enim qui male agit, odit lucem.» Et:« Quae in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere.» Haec sunt occulta dedecoris, quae prorsus abdicamus. Vel occulta dedecoris sunt, cogitationes alicujus turpis actionis, sive ea quae pravo sensu quis meditatur ad praedicandum, ut auditores fallat. Ad dedecus enim et deformationem ejus proficit, qui subdola mente confingit doctrinam ad decipiendum corda simplicium. Haec contra pseudoapostolos dicuntur, qui non habebant revelatam faciem, nec Testamenti Novi ministrationem; et si tribulatio illis accidisset, mox deficiebant. Et licet exterius faciem religionis ostenderent, interius tamen occulta dedecoris non abdicabant, sed turpia in suis cogitationibus volvebant, et in secretis locis perpetrabant. Nec sumus, inquit, ambulantes in astutia, id est hypocrisi, sicut praedicti pseudoapostoli, qui videntur humiles et religiosi coram hominibus. In astutia enim ambulant, dum occulta sua non detegunt; sed imaginem sanctitatis ostendunt, dum nihil accipiunt, sed famulis suis totum dari permittunt, per quos ad usum suum omnia reditura sciunt, neque sumus adulterantes verbum Dei, sicut illi, id est non praedicamus propter delectationem humanae laudis, vel terreni lucri, nec admistione falsitatis veritatem corrumpimus. Haec perversa non agimus, sed sumus commendantes nosmetipsos in manifestatione veritatis, quia manifestamus veritatem, quae fuerat operta velamine Moysi, et ita commendabiles reddimus nosmetipsos sine comparatione adversariorum. Hoc est dicere: Veritas, quam manifestamus, nos ipsos efficit commendabiles. Et hoc ad omnem conscientiam hominum, ut conscientia eorum qui rationabiliter intelligunt noverit nos libenter a cunctis debere suscipi, qui tam evidenter sperimus veritatem. Et commendatio ista fit coram Deo ad laudem et placitum ejus, qui ad hoc nos commendamus hominibus, ut videant opera nostra bona, et glorificent non nos, sed Patrem nostrum, qui in coelis est. Vel coram Deo id agimus, quia ipse testis est nos manifestare puram veritatem, cujus oculos nihil latet.
4.5.3
« Quod si etiam opertum est Evangelium nostrum, in his qui pereunt, est opertum in quibus Deus hujus saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illuminatio Evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei.»
4.5.4
Nos quidem revelata facie praedicamus et veritatem manifestamus. Quod, id est sed si etiam opertum est Evangelium nostrum in his qui pereunt, est opertum, non in his qui salvi fiunt. Infideles enim vel pseudoapostoli praedicationem nostram non intelligunt, fideles autem Deo revelante cognoscunt et intelligunt. Increduli vero, qui in perditionem tendunt, ea quae dicimus videre non possunt, quia velamen erroris et ignorantiae est super cor eorum. In his qui pereunt, id est in corde eorum est opertum velamine caecitatis ipsorum Evangelium nostrae praedicationis. In quibus pereuntibus Deus excaecavit mentes infidelium hujus saeculi. Deus excaecavit mentes infidelium, qui et Filium suum misit dicentem:« In judicium veni, ut, qui non vident, videant, et qui vident, caeci fiant.» Excaecavit autem non malitia, sed astutia. Non enim est iniquitas apud eum, cui dicitur:« Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine.» Illuminat ergo misericordia, excaecat judicio utique aequissimo, etsi occultissimo. Praecedit enim aliquid occultum in occultis, ubi ipse agat justissimum examen judicii sui, ut quorumdam mentes excaecentur, et quorumdam illuminentur, cui verissime dictum est:« Judicia tua abyssus multa.» Deus itaque justus mentes infidelium hujus saeculi excaecavit, id est ex toto caecas fecit. Erant enim in Adam quodammodo caecatae, sed non ita quin, si vellent, Creatorem suum intueri possent. Quia vero noluerunt, excaecavit eas Deus, quando lucem Spiritus sancti praesentem subtraxit eis, et splendorem suae visionis occultavit. Sic excaecavit mentes eorum propter infidelitatem. Ac si diceret eis:« Nisi credideritis, non intelligetis.» Et erant hujus saeculi, id est non pertinebant ad aliud saeculum, ubi est perpetua lux et felicitas. Vel Deus hujus saeculi excaecavit mentes infidelium. Idcirco enim Deus quem praedicant apostoli, dicitur Deus hujus saeculi, ne in hoc saeculo, ubi tot mala fiunt, putaretur aliquis alius Deus esse. Non solum enim invisibiles creaturas, sed etiam hoc visibile saeculum regit Deus noster, nullusque Deus est praeter eum, qui et pravorum malitia bene utitur. Qui ad hoc excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat eis illuminatio Evangelii, id est ut non videant fulgorem Evangelii, quod illuminat mentes credentium, nec appareat eis quod Evangelium sit lux, qua fideles illustrantur. Evangelii dico gloriae Christi, quia ibi praedicatur excellentia divinitatis, et gloria resurrectionis ejus, quam nolunt infideles audire. Nam praedicationem contumeliae passionis ejus libenter audiunt. Praedicationem vero gloriae resurrectionis et divinitatis ejus veram esse non credunt. Et hoc est quod non fulget eis illuminatio Evangelii gloriae Christi. Qui est imago Dei, id est omnino per omnia simillimus Patri, sicut ipse dicit:« Qui videt me, videt et Patrem.» Nam qualis est iste, talis est ille. Quantus est ille, tantus et iste. Sicut ille caret initio, sic et iste. Sicut ille est aeternus et incommutabilis, sic et iste. Sicut ille Deus, sic et iste. Sicut ille Creator, sic et iste. Sicut ille scit omnia et potest, sic et iste. Et quod est ille, hoc et iste. Quia ergo iste de illo est, et consubstantialis atque coaeternus et coaequalis est illi ac per omnia similis, recte vocatur ejus imago. Et hanc illius gloriam praedicat Evangelium, cujus illuminatio fulget mentibus credentium incredulis autem justo Dei judicio absconditur. Qui enim oculos ad lucem claudunt, justum est ut eis lux occultetur.
4.5.5
« Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum, nos autem servos vestros per Jesum. Quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, qui illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Jesu. Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis.»
4.5.6
Neque Evangelium adulteramus, neque nosipsos commendamus in manifestatione veritatis. Quia non praedicamus nosmetipsos, sed Jesum Christum, id est praedicatio nostra non tendit ad gloriam nostram vel lucra, sed ad Christi gloriam, qui est Salvator et Rex suorum, et cujus dominio libenter subjicimur. Non gloriam nostram, sicut pseudoapostoli consueverunt, denuntiamus, ne quis nos dicat propter nosipsos evangelizare, ut gloriosi appareamus, et quaestum nobis de rebus vestris faciamus. Qui enim propria commoda quaerit, non Christum praedicat, sed se, sicut illi qui suo ventri deserviunt. Jesum praedicamus Dominum nostrum esse. Sed nos esse dicimus servos, id est ministros vestros per Jesum, qui nobis praecepit ut vobis serviremus in ministerio praedicationis. Cum simus ministri, dicimus nos propter humilitatem servos, ut appareat quia non ad gloriam nostram praedicamus Evangelium, sed ad claritatem Christi; cui obedimus, dum vobis in ministerio verbi servimus, non propter vestrum meritum, sed propter Domini praeceptum. Nos, inquam, per Jesum hoc facimus, ut vobis in ministerio praedicationis serviamus, quia et Deus per cum majora fecit nobis. Quoniam Deus qui in mundi constitutione dixit, id est verbo suo( quod est fili ejus) fecit de tenebris lucem splendescere, quando dixit:« Fiat lux, et facta est lux,» ipse est qui illuxit in cordibus nostris. Et qui tunc per verbum suum in mundo corporalem fecit lucem, ipse nunc per idem verbum in nobis spiritalem dedit lucem. Non sine initio semper fuerunt tenebrae, sed coeperunt esse, ex quo confusa moles coeli esse coepit ac terrae, antequam lux ista esset facta, quae illuminaretur, quod sine luce fuerat tenebrosum. Quid autem inconveniens, si mundanae materiae fuerant tenebrosa primordia, ut accedente luce, melius, quod factum est, videretur, et tanquam proficientis, quod postea futurum erat, hoc modo significaretur affectio? Nam sicut suum de tenebris lux visibilis initium sumpsit, ita post tunc lux invisibilis, cui dictum est:« Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino.» Et quis hoc fecit, nisi ille qui cum tenebrae essent super abyssum, dixit:« Fiat lux, et facta est lux?» Deus ergo est qui in separatione elementorum dixit, id est verbo suo fecit de tenebris lucem splendescere, qui illuxit, id est lumen quod ipse est lucere fecit in cordibus nostris, ad illuminationem scientiae claritatis Dei, id est ad hoc, ut illuminemus alios per scientiam quam habemus de claritate Dei. Haec est enim scientia claritatis ejus, qua scimus ipsum esse lumen quo tenebrae nostrae illuminantur, ut qui aliquando fuimus increduli in ignorantia, id est in tenebris, nunc exhibeamus lumen aliis. Quod enim de tenebris lucem fecit, hoc significavit, quia eos qui in regione dissimilitudinis per ignorantiam abierant, et in tenebris positi erant, illos illuminaret, illis verbum praedicationis committeret. et ita de tenebris lucem splendescere faceret. Illuxit ergo in cordibus nostris, ut et nos luceamus vobis, ad hoc ut percipiatis illuminationem scientiae claritatis Dei in facie, id est in cognitione Christi Jesu, quia per faciem unusquisque cognoscitur. Ipse nostris mentibus illuxit. Sed hunc thesaurum divitiarum aeternae sapientiae habemus in vasis fictilibus, id est in corporibus terrenis et fragilibus. Thesaurus iste est sacramentum Dei in Christo, quod fidelibus erogatur, incredulis autem absconditur. Hunc thesaurum quo alios ditamus, et quo signa frequenter operamur, habemus in vasis fictilibus, id est in terrenis corporibus, per quae ipsi nos infirmamur, qui sanitatem aliis saepe conferimus, ut sublimitas mirabilium operum nostrorum et praedicationis sit virtutis Dei, et non ex nobis, id est appareat esse ex Dei virtute, et non ex nostris viribus. Quod non ita patesceret, si thesaurus iste angelis ad erogandum commissus fuisset. Et idcirco infirmis hominibus est commissus ad dispensandum aliis, ut hujus thesauri sublimitas, id est tanta sapientia, tanta eloquentia, tanta miraculorum ostensio, tanta in tribulationibus constantia, intelligatur esse virtutis Dei, et non ex nobis. Fictilia vasa significant naturae humanae infirmitatem, quae nihil potest, nisi a Deo acceperit virtutem, ut ad laudem suam Deus, per infirma vasa se praedicet, ut gloria illi detur, non homini, qui ex luto fictus est.
4.5.7
« In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur. Aporiamur, sed non destituimur. Persecutionem patimur, sed non derelinquimur. Humiliamur, sed non confundimur. Dejicimur, sed non perimus.»
4.5.8
Inde probatur nos esse idoneos ad illuminationem aliorum, et ad erogationem divini thesauri, quia in omnibus locis, vel in omnibus modis tribulationem patimur, sed non in animo angustiamur, id est non tantum opprimimur, ut pusillanimes effecti cedamus. In omnibus tribulationum modis affligimur, quoniam vincula, carceres et verbera et caetera tribulationum genera in corporibus nostris sustinemus. Sed non angustiamur, imo dilatamur ampliori latitudine cordis, ut intus regnet charitas, et spatietur animae libertas, apud se habens thesauri coelestis divitias, quibus et aliorum ditet inopiam. Aporiamur, id est inopiam patimur. Quia πορία Graece dicitur facultas, abundantia, ἀ vero privativum est. Aporiamur, id est sine lucro efficimur; aporia namque est spoliatio omnium bonorum. Aporiamur ergo, id est bonis corporalibus privamur, sed non destituimur, Deo necessaria nobis ministrante. Vel aporiamur, id est laborando sudamus. Nam poros vocamus foramina per quae sudor exit. Et inde aporiatus, id est sudans appellatur. Aporiamur ergo, id est in labore tribulationum desudamus, sed non destituimur a Deo, qui nos confortat ne deficiamus. Sive aporiamur, id est quasi sine poris efficimur, hoc est sine sudore, dum velut frigore constringimur egestatis necessitate. Sed non destituimur a thesauro coelesti, quem habemus in vasis fictilibus. Persecutionem patimur, id est de loco ad locum fugamur, sed non derelinquimur in manus inimicorum, ne satisfaciant sibi de nobis. Dejicimur, id est verberibus prosternimur, sed non perimus, id est non mortificamur. Vel non perimus, id est a confessione veritatis et praedicatione non cessamus. Tunc enim fieret nostrum perire, si sicut habent dominium in carne, dominarentur et praedicationi nostrae.
4.5.9
« Semper mortificationem Jesu Christi in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris. Semper enim nos qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum, ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali. Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis.»
4.5.10
Quid per singula numeraremus ea quae patimur? Quia semper sumus circumferentes, id est exterius et in aperto ferentes, et ad exemplum aliis ostendentes in corpore nostro mortificationem Jesu, id est quam Jesus pro nobis sustinuit, et nobis sustinendam reliquit. Hanc in nostro corpore semper circumferimus, quoniam ad ejus imitationem assidue carnem mortificamus, ut et aliis exemplum abstinentiae praebeamus. Quod ideo facimus, ut et vita Jesu, sicut nunc mortificatio, id est ut gloriosa immortalitas resurrectionis manifestetur omnibus etiam inimicis in corporibus nostris. Ecce quomodo circumferimus mortificationem Jesu. Quia videlicet nos qui per observationem justitiae intus vivimus, semper tradimur in mortem, id est in pericula mortis propter Jesum, quem praedicamus, vel nos qui vivimus, semper tradimur in mortem, id est cum praesentem vitam habeamus et vivere possimus, nunquam recusamus in mortem tradi propter Dominum nostrum Jesum. Et hoc ideo, ut et vita Jesu, id est quam ipse jam habet ex quo resurrexit, manifestetur cunctis in nostra carne, quae nunc est mortalis. Et quia mortificationem in nostro exteriori homine circumferimus, nec in mortem propter nomen ejus tradi recusamus, ut et vitae ejus participes simus, ergo mors qua quotidie pro Salvatore morimur, non est inutilis, sed operatur magnum quid in nobis, id est vitam perpetuae felicitatis. Sed econtrario vita qua delectamini in terrenis, operatur in nobis, mortem aeternam. Increpative hoc dicitur. Nos huic mundo quotidie morimur, ut Deo vivamus; vos mundo vivitis, ut Deo moriamini. Mors operatur, id est dominium exercet in nobis, vos ad voluptates vitae tenditis.
4.5.11
« Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est: Credidi, propter quod locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur, scientes quoniam qui suscitavit Jesum, et nos cum Jesu suscitabit, et constituet vobiscum. Omnia enim propter vos, ut gratia abundans per multos in gratiarum actione abundet in gloriam Dei.»
4.5.12
Semper quidem mors in nobis operatur, sed nos fidem Christi propter quam morimur, loqui non cessamus. Et hoc est, nos habentes eumdem spiritum fidei, quem habuerunt prophetae, sicut scriptum est, dicente David: Credidi, propter quod locutus sum; et nos similiter credimus, propter quod et loquimur, id est oris confessione fidem nostram proferimus. Eumdem spiritum fidei habemus. Non ait, scientiam fidei, sed spiritum fidei. Quod propterea dixit, ut intelligeremus quia fides etiam non petita conceditur, ut ei petenti alia concedantur:« Quomodo enim invocabunt in quem non crediderunt?.» Ergo spiritus gratiae facit ut habeamus fidem, ut per fidem impetremus orando, ut possimus facere quod jubemur. Ipsa vero fides tenuit corda praecedentium, quae replevit corda sequentium. Spiritales quippe illi patres omnipotentem Deum trinitatem ita esse crediderunt, sicut eamdem trinitatem novi patres aperte locuti sunt. Sed et eadem fides incarnationis Christi salvavit eos, qua et nos salvamur, quia sicut nos credimus eum venisse, passum esse, resurrexisse, ita et illi crediderunt venturum, passurum, resurrecturum. Tempora variata sunt, non fides. Habemus enim eumdem spiritum fidei, quem habuerunt illi, sicut scriptum est in eorum libris: Credidi, propter quod locutus sum, id est perfecte credidi. Non enim perfecte credunt qui, quod credunt, loqui nolunt. Ad ipsam enim fidem pertinet etiam illud credere quod dictum est:« Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo; qui autem me negaverit coram hominibus, negabo eum coram angelis Dei.» Jure ergo non ait: Credidi et locutus sum; sed propter hoc dicit se locutum, quia credidit. Simul enim credidit, et quod primum loquendo speraret, et quia poenam tacendo timere non deberet. Illi crediderunt, et propterea locuti sunt. Et nos credimus, propter quod et loquimur. Haec vox praecipue martyrum est. Si enim tantummodo credidissent, et non loquerentur, non peterentur. Credendo apprehenderunt vitam, et loquendo invenerunt mortem. Sed mortem, in qua corpus corruptibile seminaretur et incorruptio meteretur. Nullo metu suppliciorum omittimus loqui ea quae credimus, scientes, pro certo, quoniam qui suscitavit Jesum, ipse etiam nos propter confessionem ejus fidei mortuos suscitabit cum Jesu, ponens in eadem gloria, et constituet nos in illa regione viventium, ut ultra non moriamur. Atque vobiscum nos ibi constituet, ut qui unam fidem habemus, in uno regno simus. Nos vobiscum, non vos nobiscum, ut non interiores, sed pares nobis sitis, si volueritis. Et recte de vobis hoc asserimus. Nam omnia propter vos instruendos facimus, id est quidquid loquimur et quidquid patimur, pro salute vestra totum agimus, ut exemplo nostro vos ad similia provocemus, et ad coenam Dei perducamus. Et ita spectant ad vos omnia quae tacimus, ut gratia Dei abundans in nobis abundet per multos, id est per vos, et per alios longe lateque cumuletur, in actione gratiarum, ut semper in adversis et prosperis Deo gratias agatis, vel de nobis illi gratias referatis, qui per nos vobis gratiam suam infundit. Et abundet haec gratia in gloriam Dei, ut ipse glorificetur ab omnibus. Ideo cuncta facimus, ut abundans, id est copiosum Dei munus, quod ipse paratus est omnibus dare, sed non omnes digni sunt accipere, non minuatur per paucos, sed abundet per multos in actione gratiarum in gloriam Dei. Gloria enim Dei est, ut multi referant illi gratias pro multitudine larginui doni gratiae ejus.
4.5.13
« Propter quod non deficimus. Sed licet is, qui foris est noster homo corrumpatur, tamen is qui intus est renovatur de die in diem. Id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis, non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna sunt.»
4.5.14
Spem beatae resurrectionis habemus, et abundantem gratiam Dei per multos spargere ad gloriam ipsius studemus. Propter quod non deficimus in adversis, sed officium nostrum constanter implemus. Non deficimus, quamvis gravia patiamur. Sed licet is homo noster qui foris est expositus malis, id est corpus, corrumpatur pressuris, plagis, fame, siti, frigore, nuditate, tamen is qui intus est, id est anima munita, ad quam non accedit humanus furor, renovatur in agnitione Dei de die in diem, id est assidue purior efficitur per ignem tribulationis. Vel de die in diem, id est de claritate in claritatem proficiens. Interior homo pro spiritu mentis positus est, exterior autem pro corpore atque mortali vita. Non tamen utrumque horum simul duos homines Apostolus unquam legitur appellasse, sed unum quem Deus totum fecerit, id est et id quod interius est, et id quod exterius. Sed totus iste homo, id est interiore et exteriore sui parte, inveteravit propter peccatum, et poenae mortalitatis addictus est. Renovatur autem nunc secundum interiorem hominem, ubi secundum sui Creatoris imaginem reformatur. In resurrectione vero etiam exterior percipiet coelestis habitudinis dignitatem. Renovatio interioris inchoatur a fide, bonisque moribus augetur, et roboratur de die in diem. Non enim momento uno fit ipsius conversationis renovatio, sicut momento uno fit in baptismo peccatorum remissio. Neque enim vel unum quantulumcunque remanet, quod non remittatur. Sed quemadmodum aliud est carere febribus, aliud ab infirmitate quae feb ibus facta est, revalescere; itemque aliud est infixum telum de corpore demere, aliud vulnus quod eo factum est, secunda curatione sanare: ita prima curatio est causam removere languoris, quod per omnium fit indulgentiam peccatorum; secunda, ipsum sanare languorem, quod fit paulatim proficiendo in renovatione hujus imaginis. Quae duo demonstrantur in psalmo, ubi canitur:« Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis,» quod fit in baptismo. Et additur:« Qui sanat omnes infirmitates tuas,» quod fit quotidianis profectibus, cum haec imago magis ac magis renovatur. Nondum enim ex integro est renovata. Renovatur autem quotidie proficiens in sanctitate. dum transfert amorem a temporalibus ad aeterna, a visibilibus ad intelligibilia, a carnalibus ad spiritualia, et ab istis cupiditatem frenare vel munire, atque illorum se charitate alligare diligenter insistit. Corpus vero tanquam homo exterior, quanto est in hac vita diuturnius, magis magisque corrumpitur vel aetate, vel morbo, vel variis afflictionibus, donec veniat ad ultimam, quae ab omnibus mors vocatur. Quia ergo sancti quo exterius deficiunt, eo interius proficiunt, et quo magis exterius adversa tolerant, eo verius lumine interius coruscant, recte dicunt, quia licet is qui foris est noster homo corrumpatur, tamen is qui intus est, de die in diem renovatur. Et ideo, inquiunt, non deficimus in pressuris, quia id tribulationis nostrae, id est exiguum tribulationis quod nunc patimur, quod est in praesenti, id est in hujus vitae tempore, ubi nemo sine afflictionibus est, et est momentaneum, id est parum durans et ad tolerandum leve, operatur in nobis, id est in exteriori nostro sempiternam gloriam, et hoc supra modum, id est supra quantitatem universae tribulationis. Parvis enim laboribus magna merces acquiritur, ut pro humiliatione levis tribulationis supra modum sublimitas aeternae gloriae rependatur. Et ad comparationem aeternitatis, omne quod in praesenti vita patimur, momentaneum est, licet diuturnum esse videatur. Ideo supra modum tribulationis est magnitudo remunerationis, quia si recte censeamus, aeterna requies aeterno labore fuerat emenda, sed Deus misericorditer pro brevissimo labore dat aeter nam requiem, pro brevi despectione sempiternam gloriam. Ideo supra modum. Vel supra modum, id est supra mensuram et comprehensionem humanae rationis,« quia dabitur quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit.» Operatur nobis in sublimitatem, id est ut sublimemur usque ad angelorum celsitudinem, vel in sublimitate, id est in coelorum altitudine. Et contra momentaneum ac leve tribulationis operatur aeternum pondus pro tribulatione pondus gloriae, ut pro momentaneo aeternum, pro levi pondus, pro tribulatione gloriam accipiamus. Sine fine erit haec gloria, sine fine erit requies ista, sine fine erit haec laetitia, sine fine erit haec remuneratio et incorruptio. Ideoque pro nihilo reputamus quidquid molestiarum in praesenti saeculo toleramus, non contemplantibus, id est non appetentibus vel attendentibus nobis ea quae videntur, id est quae corporeis oculis sunt subjecta, sed ea quae videri corporaliter nequeunt. Nam haec visibilia cito transeunt cum tempore, invisibilia vero permanent sine fine. Sic enim visibilia haec sunt ad invisibilia, quomodo figura ad veritatem. Figura deperit, veritas permanet. Et ideo justi gaudent exire de hoc saeculo.
4.6.1
IN EPISTOLAM II AD CORINTHIOS. CAPUT V.
4.6.1
« Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, sed aeternam in coelis. Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram quae de coelo est, superindui cupientes, si tamen vestiti et non nudi inveniamur. Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri ut absorbeatur quod mortale est a vita. Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus spiritus.»
4.6.2
Non deficimus in momentaneis et levibus tribulationibus, propter aeternum gloriae pondus quod exspectamus. Nam scimus quoniam si terrestris domus nostra, id est caro quae de terra est, et proclivis ad terrena, et domicilium animae hujus habitationis, in qua habitamus quandiu vivimus, dissolvatur, id est destruatur pro Christo, scimus quod aedificationem, id est beatam mansionem habemus statim ex Deo, scilicet domum aeternam in coelis, non manu fabricatam. sed a Deo praeparatam, vel de temporali et terrena domo expulsi, in aeternam et coelestem recipiamur domum. Praedicatores enim Ecclesiae postquam de corporibus transeunt, nequaquam per morarum spatia, sicut antiqui patres, coelestis patriae perceptione differuntur, sed mox, ut a carnis colligatione exeunt, in coelesti sede requiescunt, sicut in hac sententia demonstratur. Non enim dicitur, habebimus domum aeternam in coelis, sed habemus, quia videlicet protinus habetur illa domus, ex quo ista dissolvitur. Prius autem quam Redemptor noster morte sua humani generis poenam solveret, eos etiam qui coelestis patriae vias sectati sunt, post egressum carnis in ferni claustra tenuerunt, non ut poena quasi peccatores plecteret, sed ut eos in locis remotioribus quiescentes, quia necdum intercessio mediatoris advenerat, ab ingressu regni reatus primae culpae prohiberet. Nunc autem perfecti quique mox in regnum suscipiuntur. Domus aeterna, mansio coelestis est inter angelos, ubi vices temporum non inveniuntur. Supergreditur enim distinctionem et omne spatium aetatis volubile, cui semper inhaerere Deo bonum est. Quae domus vocatur aedificatio, quia nunc operibus nostris bonis aedificatur, ut in fine parata inveniatur. Vel domum hanc aeternam in coelis, immortale corpus accipe, in quo resurgentes semper manebimus, cujus forma jam in coelis est in Domini corpore declarata. Domum dico non manu factam, quia corpus animale fit operatione viri et feminae, sed corpus spiritale fiet per spiritum sine humana operatione. Non enim coitu parentum indigebimus ad resurgendum, sicut indiguimus ad nascendum. Aedificabitur autem domus ista divinitus, quando fiet quod Ezechieh praemonstratum est:« Accesserunt, inquit, ossa ad ossa, unumquodque ad juncturam suam, et super ea nervi et carnes accesserunt, et extenta est in eis cutis desuper. Sic aedificabitur absque manu domus animae nostrae, quando corpus nostrum nutu divino in integrum restituetur ex pulvere. Et habebimus domum aeternam in coelis. Nam in hoc ut habeamus eam, ingemiscimus, id est intus recentem semper gemitum habemus, videlicet illam desiderantes, suspiramus et in precibus gemimus ex dilatione tantae quietis et gloriae. Nos dico, cupientes superindui habitationem nostram, quae est in coelo, id est immortalitatis gloriam. Mors enim de terra est, resurrectio de coelis. Tamen hac conditione cupimus eam superindui si vestiti recepto corpore, non inveniamur nudi, id est alieni a promissa gloria. Opus enim est ut anima corpore induta, superinduatur et gloria, quae est immutatio in claritatem. In hoc, id est in consideratione tantae gloriae et desiderio ingemiscimus prae dilatione, et precibus insistimus, quia cupimus super innovationem animae quam jam accepimus, indui nos habitationem nostram, id est dari nobis animae vestem non de terra, id est non corruptibilem, sed de coelo, id est incorruptibilem et impassibilem ad instar coelestium; si tamen in illa resurrectione vestiti corpore, non inveniamur nudi Christo, sed Christum induti. Illis enim solis proderit immortalitas qui, cum fuerint induti corpore, vestiti Christum invenientur, hoc est indumento justitiae circumdati. Nec mirum si idcirco gemimus, quia nondum ad beatitudinem quam desideramus pervenire possumus. Nam etiam de hac minori re gemitum habemus, quia corpore exui mur, ut illuc pervenire queamus. Et hoc est nam qui sumus in hoc tabernaculo, id est in hoc corpore quod est tabernaculum animae, ut in eo militet ad tempus Deo in via praesentis vitae, ingemiscimus gravati sarcina carnis, et ingemiscimus eo quod nolumus exspoliari corpore, sed supervestiri stola immortalitatis, ut absorbeatur quod mortale est a vita, id est ut ab infirmitate ad immortalitatem etiam ipsum corpus sine morte transferatur. Si fieri posset, ita vellemus fieri immortales, ut jam veniret ipsa immortalitas, et modo sicut sumus mutaret nos, ut mortale hoc nostrum a vita absorberetur, non per mortem corpus poneretur, ut in fine iterum sumeretur. Quamvis ergo a malis ad bona transeamus, tamen ipse transitus aliquantulum amarus est propter consortium quoddam animae et corporis, et quamdam in his duobus familiaritatem conglutinationis atque compaginis. Et ideo mortis diem differre conantur etiam illi qui post mortem se beatius credunt esse victuros. Tantam vim habet carnis et animae dulce consortium.« Nemo enim unquam carnem suam odio habuit.» Et propterea non vult anima, vel ad tempus ab ejus infirmitate discedere, quamvis eam se sine infirmitate in aeternum recepturam esse confidat. Et aggravamur ergo corruptibili corpore, et ipsius aggravationis causam, non naturam, substantiamque corporis, sed ejus corruptionem scientes, nolumus corpore spoliari, sed ejus immortalitate vestiri, quod et ipsum tunc erit. Sed quia corruptibile non erit, non gravabit. Sub terrena tunica gemimus, ad coelestem festinamus, illam volumus accipere, istam nolumus ponere. Ergo fiet haec injuria tanto illi vestimento coelesti, ut veniat nobis super hos pannos mortalitatis, et corruptionis, ut hoc sit inferius, illud superius; hoc interius, illud exterius? Absit! Non ita volumus supervestiri, ut sub incorruptione maneat corruptio, sed ut absorbeatur mortale a vita, id est ut sine aliqua laesione vita destruat in nobis mortalitatem, ut nusquam sit in nobis aliquid mortale, non infra, non supra; non intra, sed extra. Nos ingemiscimus nolentes spoliari corpore, sed immortale corpus habere. Sed qui efficit, id est qui ex toto facit et format nos in hoc ipsum ut ingemiscamus desiderio incorruptibilis corporis, non homo est, sed Deus qui dedit nobis hujus rei implendae pignus, id est donum sancti Spiritus. Dedit nobis pignus spiritus, id est dedit nobis Spiritum sanctum, qui est nobis pignus et certitudo immortalitatis futurae. Per Spiritum enim quem dedit nobis, facit nos suspirare desiderio incorruptibilis vitae; et certos reddit quod hanc consequemur, cujus jam pignus tenemus.
4.6.3
« Audentes igitur semper, et scientes quoniam, dum sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino. Per fidem enim ambulamus, et non per speciem. Audemus autem et bonam voluntatem, habemus magis peregrinari a corpore, et praesentes esse ad Dominum. Et ideo contendimus, sive absentes, sive praesentes, placere illi.»
4.6.4
Quandoquidem Deus facit nos ingemiscere desiderio immortalium corporum, et dedit nobis pignus hujus rei Spiritum sanctum, igitur semper sumus audentes, id est semper audemus velle corpus deponere, ut ad supernam gloriam perveniamus. Ideo voluntas deponendi corpus vocatur audacia, quoniam res est difficilis et omnibus reformidanda. Propterea sumus audentes ad exuendum corpus, quia sumus scientes quod quandiu sumus in corpore mortali, peregrinamur, id est remoti sumus a Domino, quia non videmus eum, licet ipse sit ubique. Per hoc enim exsules et peregrini sumus ab eo, quia longe projecti a facie contemplationis ejus caecitatis nostrae tenebras in hac valle lacrymarum patimur. Adhuc enim nos antiqua nox gravat, et corruptibilis hujus carnis oculos, quos hostis callidus ad concupiscentiam aperuit, judex justus a contuitu interni sui fulgoris premit. Quisquis enim arbitratur homini vitam istam mortalem adhuc gerenti posse contingere, ut dimoto atque discusso omni nubile phantasiarum corporalium atque carnalium, serenissima incommutabilis luce veritatis potiatur, et mente penitus et consuetudine vitae hujus alienas, illi constanter et indeclinabiliter haereat, nequaquam quid quaerat intelligit. Jure ergo sumus audentes in depositione corporis, ut veniamus ad manifestam visionem sempiterni luminis, quia scimus quod dum sumus in hoc corruptibili corpore, peregrinamur a Domino, id est extranei sumus ab illa patria beatorum, in qua semper Deus sicuti est videtur. Nam per fidem invisibilium ambulamus, id est tendimus ad patriam viventium, in qua Deus apparet et non per speciem, id est non per manifestam divi nitatis ejus contemplationem. Contemplatio quippe merces est fidei, cui mercedi, per fidem corda mundantur, sicut scriptum est:« Fide mundans corda eorum.» Credenti colligitur meritum, videnti redditur praemium. Qui ergo peregrinatur et per fidem ambulat, nondum est in patria, sed jam est in via. Qui autem non credit, nec in patria est, nec in via. Per fidem enim ambulamus, et non per speciem. Incipitur a fide, ut perveniatur ad speciem. In corpore nunc peregrinamur a Domino et a patria nostra. Sed cum hoc perpendamus audemus, id est cum audacia istud magis eligimus, ut separemur a corpore et praesentemur Domino, ut eum in specie divinitatis suae videamus, et apud eum maneamus. Nollemus enim, si fieri posset, exspoliari, sed immortales fieri, et Domino praesentari, sed cum sine exspoliatione id fieri non possit, audemus optare exspoliari, ut ad Dominum perveniamus, et bonam voluntatem habemus, id est non murmuramus de hoc, sed desideramus id bona voluntate. Audemus, inquam, et bono animo volumus peregrinari, id est removeri a corpore magis quam hic morari, ut et praesentes simus ad Deum, et inhaereamus illi. Non enim satiat animam nisi incorruptibilis gaudii vera et certa aeternitas. Et quia Domino cupimus assistere, ideo contendimus, id est omnibus modis quibus possumus, corde, verbo et opere conamur illi placere, sive nunc absentes, id est in hac vita peregrinantes, sive praesentes, id est in patria manentes. Hoc est, illa nitimur operari, per quae nunc et in futuro illi placeamus. Modo contendimus, quia est pugna. Sed cum absorpta fuerit mors in victoria nulla jam erit pugna, nullusque lapsus, quia nulla corruptio. Et ideo jam non contendemus placere, sed omnino placebimus Domino in regione vivorum.
4.6.5
« Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum.»
4.6.6
Et recte dixi praesentes, quia omnes praesentabimur Christo judici, vel merito contendimus ut illi semper placeamus, ne in judicio displicentes damnemur. Nam omnes nos, cujuscunque sexus vel aetatis aut conditionis sumus, oportet, id est necesse est manifestari uniuscujusque cogitationes et verba et opera. Ibi videbitur quis sit unusquisque, modo enim parum dignoscitur. Omnia nostra patebunt ante tribunal, id est ante judiciariam sedem Christi, quando coram Deo judice astabimus. Pro magnitudine potestatis et judicis, magnitudo tribunalis et judicii aestimanda est. Quanto enim major potestas judicis, tanto major terror judicii sit necesse est. Omnes omnino manifestabuntur ante tribunal tanti judicis, ut unusquisque sive justus, sive injustus, ad similitudinem messorum referat, id est reportet illuc propria gesta corporis, prout gessit, id est sicut ipse unumquodque opus fecit, sive bonum, sive malum. Eodem modo et eadem quantitate, qua gessit unusquisque quodlibet opus, recitabit illud judicandum ante tribunal aeterni judicis. Unusquisque referet, propria corporis, id est quae gessit vel cogitavit dum in corpore fuit. Neque enim si quis maligna mente atque impia cogitatione blasphemet, et id nullis membris corporis operetur, ideo non erit reus, quia id non motu corporis gessit, cum hoc per illud tempus gesserit, quo gessit et corpus. Prout gessit mente, lingua vel manu dum esset in corpore, referet unusquisque, etiam parvuli, qui non per seipsos, sed per alios gesserunt. Nam si in illa parva aetate moriuntur, utique judicantur secundum propria gesta corporis, id est secundum ea quae gesserunt dum essent in corpore, quando per corda et ora gestantium crediderunt, vel non crediderunt, quando baptizati vel non baptizati sunt, quando carnem Christi manducaverunt vel non manducaverunt, quando ejus sanguinem biberunt, vel non biberunt. Secundum haec ergo quae in corpore gesserunt, judicantur, non secundum ea quae gesturi erant si diu hic viverent. Neque huic apostolicae sententiae adversantur beneficia, quae pro defunctis commendandis agimus, quia etiam meritum hoc sibi quisque, dum in corpore viveret, comparavit, ut ei possint ista prodesse. Non enim omnibus prosunt. Et quare non prosunt omnibus, nisi propter differentiam vitae quam quisque gessit in corpore? Quibus autem prosunt, aut ad hoc prosunt, ut sit plena remissio, aut certe ut tolerabilior fiat ipsa damnatio.
4.6.7
« Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse. Non iterum commendamus nos vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis, ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur, et non in corde.»
4.6.8
Et quia coram Christo judice necesse est nos omnes manifestari, ut recipiat unusquisque prout gessit, ergo scientes hoc suademus hominibus timorem Domini, id est suademus illis ut per singula quae nunc faciunt timeant futurum Domini judicium, et desistant a pravis operibus, ne tunc incipiant timere, cum jam non poterunt damnationem evitare. Vel quia necesse est omnes manifestari ante tribunal Christi judicis, ergo scientes timorem Domini, id est scientes quam timendus sit Dominus in suo judicio, qui tamen subtiliter examinaturus est opera et cogitationes singulorum, suademus hominibus ut timeant et provideant sibi, ne in judicium damnationis incurrant. Hominibus quidem hoc suademus, sed manifesti sumus Deo, si aliter agimus quam docemus, id est Deus novit si est in nobis quod aliis suademus, et qua intentione facimus istam suasionem. Deo quidem scimus nos esse manifestos, qui videt occulta nostra; sed spero etiam in conscientiis vestris manifestos non esse. Manifesta erat puritas eorum Corinthiis, quia neque aliquando in adulatione fuerant deprehensi, neque praedicatio eorum displicuerat sanctis, nec ab aliquo illorum quidquam, ut assolet, occulte elicere tentaverant, ut foris simplices turbis apparerent, intus vero dolosi essent. Ideo conscientias eorum pulsat, ut sibimet testes essent de veritate. Ac si aperte verbis aliis dicat: Licet vobis male de nobis locuti sint pestiferi homines, puto tamen quod non recipiat vestra conscientia de nobis aliter suspicari quam novit, nec potestis magis aliis fidem accommodare quam vobismetipsis. Et quia modo se laudare videbatur, subjungit: Non iterum nos commendamus vobis, id est sicut nec in prima epistola nosipsos vobis commendavimus, ut putastis, sic nec in ista nunc nos commendamus, quia per haec quae dicimus, laudem nostram a vobis non quaerimus; sed propter utilitatem vestram damus vobis per haec verba occasionem, id est materiam gloriandi pro nobis contra pseudoapostolos, ut gloriemini quia integram purae veritatis doctrinam a nobis suscepistis, et fallacem praedicationem pseudoapostolorum respuistis. Vel pro nobis, quos Deo placere nostis, gloriemini, ut habeatis occasionem gloriandi ad eos qui in facie gloriantur, et non in corde, id est contra pseudoapostolos, qui per hypocrisim gloriantur de specie pietatis, et non de puritate cordis. Vel in facie, id est in exterioribus, hoc est in carnalibus observantiis gloriantur; et non in corde, id est in spiritualibus, quae fiunt in interiori homine. Pseudoapostoli animos Corinthiorum commovere videbantur in odium Apostoli ut ab eorum cordibus fides apostolica facilius laberetur; et multi jactabant se ab aliis apostolis didicisse qui semper cum Domino fuerant. Ideoque nunc dicit se his dare occasionem, id est rationem, per quam ipsi gloriarentur adversus eos, quoniam apostolus erat, a quo et isti didicerant, sicut et a quibus illi gloriabantur se doctos fuisse. Talis enim gloriatio in facie erat, non in corde, quia de personis gloriabantur, non de veritate.
4.6.9
« Sive enim mente excedimus, Deo; sive sobril sumus, vobis. Charitas enim Christi urget nos, aestimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. Et pro omnibus mortuus est Christus, ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.»
4.6.10
De nobis, inquit, potestis gloriari, quia quidquid agimus, vel honor est Dei, vel utilitas proximi. Sive enim mente excedimus omnia temporalia ut contemplemur aeterna, Deo id facimus, sive sobrii sumus, id est ab illa mentis ebrietate ad communem sensum eximus, hoc vobis fit, id est pro utilitate vestra. Excessus mentis est intentio ad superna, ita ut quodammodo de memoria labantur infima. In hoc mentis excessu fuerunt omnes sancti, quibus arcana Dei mundum istum excedentia revelata sunt. De hoc excessu nunc dicitur: Sive mente excedimus, Deo. Quod enim Apostolus mente excedebat, Deo excedebat. Excedens enim mente omnem humanam fragilitatem, omnem saeculi temporalitatem, omnia quaecunque nascendo et occidendo vanescunt transeuntia, habitabat corde in quadam ineffabili contemplatione quantum poterat, de qua dicit, quod audivit ineffabilia verba quae non licet homini loqui( infra XII). Itaque si semper manere vellet in eo quod viderat, et loqui non poterat, non levaret alios ut et ipsi videre hoc possent. Descendit ergo pro eorum sublevatione. Et hoc est quod additur: Sive sobrii sumus, vobis. Quid est, sobrii sumus? Sic loquimur, ut capere possitis. Haec agebat Apostolus, et boni rectores agere debent, quia tunc ad alta charitas mirabiliter surgit, cum ad se ima proximorum misericorditer attrahit. et quo benignius descendit ad infima, eo valentius recurrit ad summa. Sobrii, inquit, sumus vobis. Charitas enim Christi urget nos sic agere. Nam charitas Christi, quae sanctorum mentes ad superna sublevat, eas pio moderamine pro fraterna dilectione etiam ad humilitatem condescensionis format. Itaque dicitur: Sive mente excedimus, Deo; sive sobrii sumus vobis. Charitas enim Christi urget nos. Hoc est: Si ea tantum agere vellemus, et ea tantum contemplari, quae mentis excessu intuemur, vobiscum non essemus, sed in supernis tanquam contemptis vobis. Et quando vos ad illa superiora et interiora infirmo passu sequeremini, nisi rursus urgente nos charitate Christi« qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens» consideraremus nos esse servos, et non ingrati ei a quo accepimus altiora, propter eos qui infirmi sunt, non contemneremus inferiora, et temperaremus nos eis qui non possunt nobiscum videre sublimia? Hoc ergo est, sive mente excedimus, Deo. Ille enim videt quod videmus in mentis excessu, ille solus revelat secreta sua. Vobis autem proficit quando sobrii sumus, id est quando ab illo mentis excessu qui mentem ipsam debriat et a sensu temporalium immutat, ad communem sensum descendimus, ut a vobis intelligi possimus. Charitas Christi nos urget ad vos inclinari, aestimantes hoc, quoniam si unus Christus mortuus est pro omnibus ad vitam praedestinatis, ergo omnes participatione mortis ejus mortui sunt in hoc quod prius erant, id est secundum hoc quod veteris hominis membra fuerunt. Ideo libenter ad eos debemus inclinari, qui jam per baptismum Christo sunt commortui. Vel si unus Christus mortuus est pro omnibus, id est ut omnes vivant, ergo necesse est fieri quia omnes mortui sunt in anima per peccatum, quorum vivificatio quaesita est morte unius qui peccato solus carebat, nec mortis animae particeps esse poterat. Et idcirco nos debemus ad eos instruendos humiliari, pro quibus vivificandis Salvator usque ad mortem dignatus est inclinari. Omnes itaque mortui sunt in peccatis, nemine prorsus excepto, dempta matre Dei, sive originalibus, sive etiam voluntate additis, vel ignorando, vel sciendo, nec faciendo quod justum est. Et pro omnibus mortuis mortuus, est unus Christus, id est nullum habens omnino peccatum, qui solus hostia sufficiens fuit pro peccatis omnium ut qui, per remissionem peccatorum vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis omnibus mortuus est propter peccata nostra, et resurrexit, propter justificationem nostram, ut credentes in eum qui justificat impium, ex impietate justificati, tanquam ex morte vivificati, ad primam resurrectionem quae nunc est, pertinere possimus. Non ergo sibi vivat quisque, sed Christo, faciens non suam, sed ipsius voluntatem, ut possit dicere: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus, et anima mea illi vivet. Illi utique, non sibi. Debet enim vita humana in se deficere, in Christo proficere, qui mortuus est, ut nos moreremur peccatis; et resurrexit, ut resurgeremus ad opera justitiae. Et quid est aliud non sibi, sed illi vivant, nisi ut non secundum carnem vivant in spe terrenorum et corruptibilium bonorum, sed secundum spiritum in spe resurrectionis, quae jam ex ipsis in Christo facta est?
4.6.11
« Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus.»
4.6.12
Suo more vitam nostram futuram, quae jam in Christo capite nostro resurgente completa est, ita spe certa meditatur Apostolus, tanquam jam adsit praesensque teneatur. Quae utique vita non erit secundum carnem, sicut Christi non est secundum carnem. Carnem hoc loco non ipsam corporis nostri substantiam, sed corruptionem mortalitatemque carnis vult intelligi, quae tunc non erit in nobis sicut jam in Christo non est. Quia, inquit, resurrectio Christi nos resurgere fecit, itaque ex hoc tempore resurrectionis neminem eorum pro quibus Christus mortuus est et resurrexit, et qui jam non sibi vivunt, sed illi, novimus secundum carnem, id est secundum carnis corruptionem propter spem futurae immortalitatis, in cujus exspectatione vivunt, quae in Christo jam non spes, sed res est. Et si cognovimus Christum secundum carnem, id est secundum carnis mortalitatem, cum adhuc moriturus esset, sed, id est tamen jam non novimus, quia illud eis mortale jam induit immortalitatem. Noveramus ergo Christum secundum carnem, id est secundum carnis mortalitatem antequam resurgeret, sed nunc jam non novimus, quia« resurgens a mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur.» Nam si Christus secundum haereticos ideo non habuit carnem, quia dixit Apostolus nunc jam non nosse Christum secundum carnem, nec illi habuerunt carnem, de quibus praemisit; itaque nos amodo neminem novimus secundum carnem. Sed quia illorum secum vitam futuram, ut diximus, tanquam praesentem meditabatur, qui resurgentes commutabuntur, amodo, inquit, neminem novimus secundum carnem, id est tam certam spem tenemus futurae nostrae incorruptionis et immortalitatis, ut amodo jam in ipsa notitia gaudeamus.
4.6.13
« Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt, ecce facta sunt omnia nova. Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum, et dedit nobis ministerium reconciliationis. Quoniam quidem Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis. Pro Christo ergo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo reconciliamini Deo. Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso.»
4.6.14
Et quia Christus jam non est secundum carnem, nec aliquis eorum qui ei vivit, ergo si qua nova creatura, noc est si quis innovatur, esse potest in Christo, nunc patet quod vetera corruptionis transierunt, et ecce facta sunt omnia nova immortalitatis. Quoniam omnes in Christo, etsi nondum re, jam tamen spe immortales sumus, vetera transierunt, et facta sunt omnia nova. Omnis ergo nova creatura, id est populus innovatus per fidem, ut habeat interim in re, quod in spe postea perficiatur, in Christo habet jam quod in se sperat; itaque nunc vetera transierunt secundum spem, quia modo jam non est tempus Veteris Testamenti, quo temporale atque carnale regnum exspectetur a Deo; et facta sunt omnia nova secundum eamdem spem, ut regnum coelorum, ubi nulla erit mors atque corruptio, promissum teneamus. In resurrectione autem mortuorum non jam secundum spem, sed secundum rem; et vetera transibunt, cum inimica novissima destruetur mors; et fient omnia nova, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc, immortalitatem. Quod jam in Christo factum est, quem secundum rem jam noverat Apostolus, non secundum carnem. Eorum vero pro quibus mortuus est et resurrexit, nondum secundum rem, sed secundum spem neminem noverat secundum carnem. Sed et moraliter vetera, id est veteris hominis vitia transierunt, et facta sunt omnia nova, id est novi hominis opera. Ad veterem quippe hominem pertinet, praesentem mundum quaerere, transitoria ex concupiscentia amare, mentem in superbiam erigere, patientiam non habere, ex dolore malitiae de proximi laesione cogitare, sua indigentibus non dare, ad multiplicandum aliena quaerere, nullum pure propter Deum diligere, inimicitias inimicis reddere, de afflictione proximi gaudere. Cuncta haec vetusti sunt hominis, quae videlicet trahimus de radice corruptionis. Sed qui jam ista exsuperat, et ad praecepta Dominica mentem in benignitate commutat de hoc recte dicitur, quia vetera transierunt, et ecce facta sunt omnia nova. Tunc enim in nostris mentibus nova fiunt, cum a nobis vetusti hominis vitia transierunt. Dixi quia in Christo nova creatura et facta sint omnia nova. Sed tamen ex Deo Patre sunt omnia haec nova, quae vel in moribus, vel in spe, vel in re consistunt. Ex Patre sunt omnia, quae per Christum vel in Christo habemus, quia et ipse Christus ex Patre est. Nihil novitatis est nobis, sed omnia sunt ex Deo, qui ex antiquis inimicis reconciliavit nos sibi per Christum mediatorem. Quia enim creatura humana peccaverat in Deum, nec poenitebat ut reverteretur ad eum, Deus opus suum nolens perire, misit Filium suum, per quem praedicata remissione peccatorum, reconciliaret sibi per ipsum, per quem eos creaverat. Per Christum nos reconciliavit sibi, et dedit nobis ministerium reconciliationis, id est injunxit nobis legationem, ut per orbem discurrentes, ministraremus ubique doctrinam Evangelii, per cujus observantiam omnes Deo reconciliarentur, et in amicitiam revocarentur. Vere per ipsum et per nos dedit hominibus reconciliationem. Quoniam in Christo quidem erat ipse Deus reconcilians sibi mundum, et in nobis posuit verbum reconciliationis. Deus erat in Christo, qui ait:« Pater in me manens, ipse facit opera.» Pater enim est in Filio, quia una est eorum substantia. Deus ergo erat in Christo conversante inter homines reconcilians sibi mundum, id est homines de mundo, pro quibus ipse Christus ait:« Ut mundus credat quia tu me misisti.» Mundus enim in hoc loco non ille intelligitur, qui totus in maligno positus est, sed ille pro quo misit Deus Filium suum, ut salvetur mundus per ipsum, id est Ecclesia per mundi latitudinem fundata. Hunc mundum sibi Deus reconciliavit hoc modo videlicet non reputans illis delicta ipsorum, ut pro his puniret illos, sed tam origii alia quam actualia dimisit omnia in baptismo. In Christo quidem erat per naturam, sed in nobis per gratiam, quia posuit in nobis, id est in interiori nostro verbum, id est praedicationem reconciliationis. Hoc est, per Spiritum sanctum illuminavit corda nostra, et docuit quibus rationibus ei possemus homines reconciliare, convertendo eos ad fidem et poenitentiam et ad bonam operationem. Et quandoquidem post Christum posuit nos reconciliatores, ergo pro Christo, id est vice Christi fungimur legatione Dei. Christus enim proprie fuit legatus Patris, sed nos pro eo fungimur legatione, ut vice ejus praedicemus reconciliationem gentibus. Legatione Dei ad vos fungimur, tanquam Deo vos ad reconciliationem exhortante per nos. Ipse enim in nobis loquitur, et verba ejus sunt ea quae ex ore nostro processerunt, ideoque libenter nobis obtemperare debetis. Et quia vice Christi sumus directi, obsecramus pro Christo, id est tanquam vos Christus obsecret, reconciliamini Deo. Obsecramus vos, id est per omnia sacra adjuramus, ut reconciliemini Deo per poenitentiam, cui per peccatum estis inimici. Nemo enim reconciliatur nisi ex inimicitiis, et nihil inter Deum et homines facit inimicitias nisi peccatum. Plerumque autem homo qui alteri homini irascitur, discordanti sibi reconciliari appetit, sed ire ad satisfaciendum prior erubescit. Pensemus facta veritatis, ut videamus quo jaceat nostrae pravitas actionis. Ecce inter nos et Deum discordiam peccando fecimus, et tamen ad nos Deus suos legatos prior misit, ut nos ipsi, qui peccavimus, ad pacem Dei rogati veniamus. Erubescat ergo humana superbia. Confundatur quisque si non satisfaciat proximo, quando post culpam nostram, ut ei reconciliari debeamus, et ipse qui offensus est, legatis intervenientibus, obsecrat Deus. Quomodo autem ei reconciliaremur, nisi deleretur peccatum, quod inter nos et ipsum erat, et nos ab eo separabat? Proinde cum dixisset Apostolus, obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo, quasi diceremus quomodo poterimus reconciliari Deo, subjunxit: Eum, qui non noverat peccatum, id est Christum qui non noverat peccatum per experientiam, licet nosset illud per sapientiam, fecit pro nobis Deus Pater peccatum, id est sacrificium pro peccato. Bene ergo possumus ei reconciliari, qui sanguine Christi sui delet omne peccatum nostrum, si nos illud poenitendo damnemus. Qui videlicet Christus peccatum non novit, quia nunquam peccati delectationem sensit. Sed per sapientiam qua ipse peccatum damnat, novit ipse peccatum, id est novit hoc esse malum, non ergo fecit ipse peccatum, sed eum Deus pro nobis peccatum fecit, hoc est, ut dixi, sacrificium pro peccato. In lege enim peccata vocabantur, sacrificia quae pro peccatis offerebantur. Et eodem modo locutionis appellatur nunc Christus peccatum, quia pro peccato est oblatus. Similitudo etiam carnis peccati, in qua venit, dicta est peccatum.« Misit, inquit, Deus Filium suum in similitudine carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne,» id est de similitudine carnis peccati, quae ipsius erat, damnavit peccatum in carne peccati, quae nostra est. Eum itaque qui non noverat peccatum, id est Christum, pro nobis peccatum fecit Deus, cui reconciliandi sumus, id est sacrificium pro peccatis, per quod reconciliari valeremus. Ideo fecit eum peccatum, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso. Ipse ergo peccatum, ut nos justitia, nec nostra, sed Dei; nec in nobis, sed in ipso, sicut ipse peccatum non suum, sed nostrum; nec in se, sed in nobis constitutum similitudine carnis peccati, in qua crucifixus est. Haec est illa justitia Dei, non qua ipse justus est, sed qua nos ab eo justificati sumus. Ut efficeremur, inquit, non solum justi, sed etiam justitia, id est ut per nos alii fiant justi. Efficeremur justitia Dei in ipso, id est in ejus corpore, quod est Ecclesia, cui ipse est caput.
4.7.1
IN EPISTOLAM II AD CORINTHIOS. CAPUT VI.
4.7.1
« Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Ait enim: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.»
4.7.2
Deus per Christum pro peccatis nostris immolatum reconciliat vos sibi. Sed nos adjuvamus opus reconciliationis hujus. Dei enim sumus adjutores. Nos ministerio praedicationis nostrae adjuvantes beneficium divinae operationis, exhortamur vos ne in vacuum gratiam Dei recipiatis, quam vobis offert. Gratia Dei est remissio peccatorum. Quam in vacuum recipit, quisquis in bonis operibus se postea non exercet. Gratia Dei est facultas bene concessa divinitus homini, de qua dicitur:« Sine me nihil potestis facere.» Quam in vacuum recipit, qui cum Dei gratia non laborat, nec adjungit studium suum, ut possit Dei praecepta ipso adjutore implere. In vacuum, id est in hoc ut sit eis res vacua, recipit hanc gratiam, qui bonis operibus eam implere non satagit. Sed nos bene cum auxilio gratiae agendum vos exhortamur ne per desidiam vestram in vacuum eam recepisse inveniamini. Et hoc facimus, ut dictum est, adjuvantes opus coelestis gratiae et reconciliationis, vel adjuvantes vosipsos nostris meritis et orationibus atque sermonibus. Sive ita: Nos praedictis causis et rationibus vos adjuvantes, id est ad reconciliationem provocantes, exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis, id est ne falsis apostolis credentes, ita recipiatis et intelligatis baptismum et fidem, quam suscepistis, ut eat in vacuum, id est transeat vobis in rem vacuam et omni plenitudine utilitatis privatam. Illi enim qui putant solam fidem Christi sine carnali observantia legis non sufficere ad justitiam et salutem aeternam, gratiam Dei, id est fidem ipsam intelligunt quasi rem vacuam, id est non refertam innocentia et omnium virtutum perfectione. Et sicut hanc fidei gratiam putant vacuam, sic fit eis vacua, quia per eam nec remissionem peccatorum, nec aliquam gratiam consequuntur. Sed vos eam nolite recipere sic, nolite sic de ea sentire, ut vobis eat in vacuum, id est ut fiat omni commodo vestro vacua. Vere non debetis eam putare vacuam nec vobis facere vacuam, quia non est vacua, sed bonis operibus referta. Nam ipse Deus qui gratiam istam humano generi offert, ait in Isaia: Tempore accepto, id est tempore quod est mihi vel hominibus acceptum, exaudivi te orantem pro peccatis tuis. Non est ergo vacua haec gratia, in cujus tempore Deus orantes exaudit. Quod tempus est hominibus gratum, et cum omni amplexu cordis acceptum. Plus enim est acceptum quam acceptabile, quoniam acceptabile dicitur, quod est habile ut recipiatur; acceptum vero, quod jam mentis devotione receptum est. Et postquam hoc tempus tibi fuerit acceptum, id est postquam hoc susceperis, exaudit Deus preces tuas, quas tempore legis non exaudiebat. Tempore, inquit, accepto, id est tempore gratiae, quod accepisti veniens ad fidem, exaudivi te deprecantem pro remissione culparum tuarum, et in die salutis, id est in hoc eodem tempore gratiae, quo vera salus de coelo ad homines venit, et lux fidei, atque justitiae tenebras infidelitatis atque peccatorum effugavit, adjuvi te de assecutione virtutum. Lex autem non adjuvabat, sed tantum praecipiebat. Sub gratia vero Deus nos, inquit, adjuvat, ut bona quae praecipit facere valeamus. Nam ideo adjuvi te, quia ipse liberum in nobis arbitrium restituit, et ex libero arbitrio nostro laboramus, et divina gratia adjuvante potentes efficimur, sine qua nihil facere possemus. Hoc Deus Ecclesiae de gentibus per prophetam dixit: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te, hoc eidem Ecclesiae de gentibus conversae replicat nunc Apostolus, et exponendo subjungit: Ecce, id est non ultra differtur illud tempus, sed nunc praesentialiter est tempus acceptabile, quod omnes gratanter accipere debent, ut et ipsi fiant Deo acceptabiles; et ecce nunc praesentialiter est dies salutis, id est lucidum tempus gratiae, in quo per bona opera possint homines aeternam promereri salutem. Ex quo enim Salvator in carne apparuit, semper est acceptabile tempus, et dies salutis usque ad finem saeculi. Unicuique tamen finitur hoc tempus in hora obitus sui. Dies enim salutis per Christi gratiam est vita praesens, quoniam apta est ad bene operandum; et concludentur nocte judicii, in qua nemo poterit operari. Et ideo adesse tempus dicit Apostolus, quo possint ad indulgentiam proficere peccatores; diem adesse dicit, quo morbis mortalibus animarum possit adhiberi medicina salutis. Sequitur:
4.7.3
« Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum. Sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu sancto, in charitate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei.»
4.7.4
Exhortati sumus vos ne in vacuum gratiam Dei recipiatis, et exhortamur ut nemini sitis dantes ullam offensionem. Cavete ne malo exemplo vestro seu verbo pravo detis alicui fratrum ullam offensionem, id est ne faciatis eum offendere, ut cadat per vos in peccatum; ne sitis ei offendiculum, ut exemplo pravitatis vestrae offendat corruens in nequitiam, vel ne offendatis eum, id est ne conturbetis et irasci faciatis eum. Idcirco videte ne male vivendo vel loquendo praeparetis offensionem ulli proximorum, ne propter vos vituperetur ministerium nostrae praedicationis, qui vos docuimus qualiter agere debeatis. Qui enim vos male agere viderint, putabunt nos ita docuisse, et incipient nostram doctrinam vituperare. Non detis, inquam, ulli offensionem, sed potius exhibeamus nosmetipsos in omnibus et vos sicut Dei ministros. Ut melius exhortetur eos, conjungit se illis, ac velut seipsum admonet, quia infirmitatem illorum quasi suam aestimat; et si profecerint, profectus illorum ipsius erit. Exhibeamus, inquit, id est offeramus Deo, nosmetipsos, id est me et vos. Ut ergo unusquisque seipsum exhibeat, exhibeamus, id est offeramus et demonstremus nos in omnibus sicut Dei ministros. Ac si dicat: Non vos admoneo ut omnes sitis apostoli, vel ministerium praedicationis assumatis, sed ut sitis sicut ministri Dei, id est in omnibus ministros divinae praedicationis imitemini, ut similitudo religiosae conversationis eorum exprimatur in vobis. Et si non omnes sumus ministri, omnes tamen sicut ministros Dei nosipsos exhibeamus, ut, sicut illi vivunt, ita et nos vivamus. Et hoc faciamus in patientia, quae sit multa, id est sustinens multa, et neque murmurans contra Deum, neque indignans contra hominem qui mala intulerit. Haec ita generaliter omnibus dicuntur Christianis. Specialiter vero ministris evangelicae praedicationis hoc modo possunt dici: Nos qui alios exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiant, ita conversationem nostram cauta circumspectione custodiamus, ut nemini simus dantes ullam offensionem, id est nosipsi faciamus quae aliis facienda suademus; non faciamus quae prohibemus, ne si aliter docere et aliter facere visi fuerimus, exemplo nostro caeteros offendere faciamus. Infirmus enim quisque plus attendit facta praelati sui quam verba, et putat sibi licere quidquid illum viderit agere. Et ita praelatus qui male vivit, licet bene doceat, offensionem subditis parat. Nemini ergo simus dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum. Vituperabitur enim, et linguis obtrectantium lacerabitur, non si fecerimus mala solum quae improbamus, sed etiam si non fecerimus bona quae docemus. Neminem offendamus, sed in omnibus verbis et actibus nostris exhibeamus nosmetipsos sicut decet Dei ministros, id est ut ex operibus nostris homines Deum glorificent, et nos intus Deo placeamus. Et id faciamus in multa patientia, per quam et indisciplinatos mores fratrum tolerando paulatim corrigamus, et infidelium persecutiones fortiter sustineamus. Nam subsequenter ostenditur per partes, quam multa debeat esse ista patientia. Nec solum ministris, id est praelatis Ecclesiae jubentur ista, sed et subjectis, ut praemisimus, qui similes in moribus debent esse bonis ministris. Multam, inquit, patientiam habeamus in tribulationibus, id est in pressuris et vexationibus, quae nobis inferentur a pravis hominibus, in necessitatibus, id est in egestatibus cibi vel potus vel indumenti; in angustiis, id est in sollicitudinibus et curis animi, atque timore poenarum, unde mens angustiatur; in plagis, id est in verberibus sicut est virgarum caesio; in carceribus, id est in tenebrosis et fetentibus locis reclusi; in seditionibus, id est in commotionibus populi contra nos. Si populus contra nos insurgat, et cum quodam tumultu conetur nos a bono opere revocare, nos patienter feramus, et a bono non separemur. Sed et in laboribus habeamus patientiam, id est si pravi homines longis itineribus aut gravibus operibus nos laborare cogunt, vel si labore manuum nostrarum nobis victum quaesierimus. Et in vigiliis, id est si necesse fuerit nos vigilare, ut per noctem operemur unde vivamus, vel in vigiliis ad psallendum et orandum. Atque in jejuniis, quae vel sponte facimus, vel indigentia facere coegerit, aut quaelibet necessitas. In his omnibus patientiam teneamus, et nos ut Dei ministros exhibeamus. Ministri enim sunt, quicunque bene operantur, quia Deo ministrant, id est deserviunt. Excepto igitur praedicationis officio et altaris ministerio, omnes agnoscamus nos esse Dei ministros, ut tanti Domini famulos, exhibeamus nos idoneos in castitate mentis et corporis, et in scientia, ne, fatuis virginibus similes, amittamus per imprudentiam meritum castitatis. Habeamus ergo scientiam Scripturarum, vel scientiam qua prudenter agere bona sciamus et mala respuere. Et ut ministros Dei nos exhibeamus in longanimitate, id est in longa animi exspectatione, qua patienter usque in finem perseveremus, adversa praesentis vitae ferendo et gaudia sequentis vitae sperando. Et in suavitate, ne per rancorem animi efficiamur illis asperi, a quibus longanimiter mala toleramus, sed per dulcedinem mentis simus illis suaves et blandi, ut nec verbo nec opere nostro illis vel aliis generemus asperitatem amaritudinis. Et in Spiritu sancto, ut omnia benigne et sincere faciamus, sicut Spiritus sanctus docet. Et in charitate non ficta ut affectum dilectionis non tantum in vultu et verbo, sed etiam in corde habeamus, ne simus de illis,« Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum.» Atque in verbo veritatis praedicando vel loquendo, ut habeat puram veritatem sine falsitatis admistione vel praedicatio nostra vel locutio. Et in virtute Dei ut non nostris viribus, sed dono virtutis divinae credamus non posse quidquid boni poterimus agere. Omnia haec in Apostolo maxime praefulgebant, et in talibus ducebatur ejus conversatio, qui nunc secum hortatur ministros Evangelii et omnes Christi servos, ut taliter vivere studeant. Fervens enim Dei amor facile tolerat omnes adversitates, et assequitur omnes virtutes. Adhuc autem subjungit Apostolus in admonitione:
4.7.5
« Per arma justitiae a dextris et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductores, et veraces: sicut qui ignoti et cogniti; quasi morientes, et ecce vivimus: ut castigati, et non mortificati; quasi tristes, semper autem gaudentes; sicut egentes, multos autem locupletantes; tanquam nihil habentes, et omnia possidentes.»
4.7.6
Exhibeamus, inquit, nosipsos ut Dei ministros per arma justitiae, quibus regnum peccati debellemus, id est per virtutes vitiis contrarias, ut humilitas dejiciat superbiam, largitas exstirpet avaritiam, benevolentia invidiam, et sic caeterae virtutes destruant opposita sibi vitia. Virtutes enim sunt arma justitiae, quibus muniri debemus a dextris et a sinistris, id est a parte prosperorum et a parte adversorum, ut, contra prospera et adversa virtutum armis semper muniti, nec prosperis elevemur, nec adversis perturbemur, nec blandis ad voluptatem demulceamur, nec asperis ad desperationem premamur. Et audite quae sint dextra et sinistra, id est prospera et adversa. Per gloriam et ignobilitatem, etc., usque, Tanquam nihil habentes, et omnia possidentes. Dextra enim justorum sunt gloria, bona fama, et quod veraces sunt, quod cognoscuntur, quod vivunt, quod non mortificantur, quod gaudent, quod multos ditant, quod omnia possident. Sinistra vero, quod ignobiles et infames habentur, quod seductores putantur, quod ignorantur, quod moriuntur, quod castigantur, quod contristantur, quod egent, quod nihil habere videntur. Sed milites Christi per arma justitiae a dextris et a sinistris muniti debent incedere, ut, hinc et inde diabolum expugnantes, et in prosperis timeant, et in adversis confidant. Exhibeamus ergo nos ut Dei ministros per gloriam et ignobilitatem, id est quando in gloria et veneratione apud homines erimus, non inde extollamur; et quando nos judicabunt esse ignobiles atque contemptibiles, non inde frangamur. Eodem modo agamus per infamiam et bonam famam, id est si falso infamamur de aliquo crimine, vel si bonam famam habemus de religiosa conversatione, utrumque per patientiam aequanimiter ducamus, ut nos nec detrahentes dejiciant, nec laudantes extollant, quia contingit nonnunquam utrosque mentiri Item exhibeamus nos ut seductores et veraces, id est ad viam veritatis adducamus eos qui errant, ut caeteri qui in errore perseverant, judicent nos esse seductores, cum simus veraces. Si enim seducere, aliunde aliquem ad aliud persuadendo ducere est, quaerendum est unde et quo. Si a malo ad bonum, bonus seductor est, unde et Jeremias ait:« Seduxisti me, Domine, et seductus sum. Si autem quis aliquem seducendo ducat a bono ad malum, malus seductor est. In hanc ergo partem, qua seducuntur homines a malo ad bonum utinam omnes seductores et vocemur et simus. Sed infideles aut quilibet errantes vocabunt nos malos seductores, si quos poterimus, ex sociis eorum ad fidem et religiosam conversationem attraxerimus. Erimus enim veraces et vera docentes, sed illi putabunt nos esse fallaces, et falsitate alios seducentes. Nos dico apud alios habiti sicut qui sunt a Deo ignoti, id est reprobati, et apud alios a Deo cogniti, id est approbati. Vel ita sumus sicut illi qui sunt ignoti, quia infideles et superbi non dignantur nos aspicere et agnoscere, vel agnitos abjiciunt, et tamen fideles et religiosi nos agnoscunt. Et tormentis sumus quasi morientes, quia tandiu torquemur ab impiis donec credamur esse mortui, et ecce Deo liberante vivimus, quoniam eripimur a morte et restituimur vitae. Sumus enim ut castigati quia infideles putant se nos duris verberibus ac minis castigasse, ne ulterius novam religionem praedicemus; et non sumus mortificati, quia nec corporis nec animae necem ab illis pertulimus. Corpus enim nostrum adhuc vivit, anima quoque vitam non amisit, quia infidelibus non cessit, ut a praedicatione vel confessione veritatis sileret. Etsi multi martyres occiduntur, Ecclesia tamen non moritur. Atque electi Dei dum super se exterius rapti in altum animum figunt, quaeque in hac vita patiuntur, quasi longe infra labentia a se aliena aspiciunt, et( ut ita dixerim) dum mente extra carnem fieri decertant, pene ipsa quae tolerant, ignorant. Haec autem de se suique similibus ita loquitur Apostolus, ut omnes fideles ad ea toleranda vel agenda exhortetur. Ac si discipulis dicat: Nos qui magistri sumus, ita vivimus; vos autem qui nos imitari debetis, exemplum nostrae conversationis insequimini. Qui et adjungit: quasi tristes, subaudi, foris apparemus, propter molestias tribulationum quas patimur, sed semper sumus gaudentes intus propter spem futurae remunerationis. Non solum enim non contristamur in adversis, sed etiam gaudemus, et hoc semper. Et sumus sicut egentes, quia nihil in praesenti saeculo videmur habere, sed tamen multos sumus locupletantes, quia spiritales divitias largimur credentibus. Sumus enim tanquam penitus nihil habentes, quia nihil proprium carnaliter habemus, etiam omnia possidemus, id est non solum pecunias, sed etiam ipsos pecuniarum dominos, qui se nobis tradunt, et res suas ad pedes nostros ponunt. Similiter et vos, licet in adversis quasi tristes appareatis, semper tamen per spem intus gaudete. Et si habetis divitias, estote quasi egentes, quamvis non sitis egentes, id est in spiritu pauperes estote, sed multos eleemosynarum vestrarum beneficiis locupletare curate. Estote tanquam nihil habentes, id est mentis despectu cuncta quae habetis pro nihilo ducentes, et tali cogitatione sitis omnia vestra possidentes quia tunc mens vestra per haec non tenebitur in imis. Sed et quilibet sancti pauperes omnia possident, etiam temporalia, quoniam nihil deest timentibus Deum. Apostoli vero cum nihil habere viderentur, in hoc erant omnia possidentes, quod cum essent principes Ecclesiarum, habebant potestatem sumendi ex rebus subjectorum quaecunque sibi forent necessaria. Notandum autem quia in his quae sunt adversa, dictum est, quasi, ut, sicut, tanquam; in his vero quae sunt prospera, non est dictum. Ait enim: Quasi tristes, semper autem gaudentes, etc. Tristitia nostra habet, quasi; gaudium autem nostrum non habet quasi; quia spes qua gaudemus, certa est. Tristitia vero nostra quasi, habet, quia in somniis transit. Qui somnium judicat, addit quasi. Quasi sedebam, quasi loquebar, quasi prandebam, quasi equitabam, quasi disputabam. Totum quasi, quia cum evigilaverit, non invenit quod videbat. Quasi thesaurum inveneram, dicit mendicus. Si quasi non esset, mendicus non esset. Sed quia quasi erat, mendicus est. Itaque qui nunc ad laetitias saeculares oculos aperiunt, et corda claudunt, transit quasi eorum, et venit verum ipsorum, quasi ipsorum, felicitas est saeculi; verum ipsorum poena est. Nostrum autem quasi tristitia est, gaudium non est quasi. Non enim ait Apostolus, quasi gaudentes, semper autem tristantes; aut quasi tristes, et quasi gaudentes; sed ait, quasi tristes, semper autem gaudentes, et item: Sicut egentes et ibi est sicut vel quasi. Multos autem ditantes, hic non est quasi vel sicut. Nihil habebat Apostolus, omnia sua dimiserat, divitias nullas possidebat, tamen addidit: Tanquam nihil habentes, et ipsum enim nihil habere Apostoli, quasi nihil habere erat. Et omnia possidentes, ibi non dixit quasi. Quia quasi egebat, non autem quasi, sed vere multos ditabat. Nam et sanctis qui erant in Jerusalem, victum ministrabat. Quasi nihil habebat; non autem quasi, sed omnia possidebat. Itaque in his quae existimantur adversa, quae superius per ignobilitatem et infamiam praesignavit, quaeque a sinistris esse descripsit, addidit quasi, vel sicut, aut tanquam. In his vero quae prospera reputantur, et dextrae partes appellantur, quaeque vocabulo gratiae et bonae famae praemonstravit, non apposuit quasi vel aliquid tale. In prosperis enim vel dextris est veritas, in adversis autem et sinistris umbra vel similitudo, non ipsa res. Quae autem a dextris descripsit, sunt arma dextra justorum. Illa etiam quae a sinistris denotavit, sinistra sunt arma eorum. Efficiuntur enim viro perfecto arma justitiae, si haec illata sibi magnanimiter sustinuerit, quia per haec dimicans, et istis ipsis quibus impugnari putatur adversis, tanquam armis utendo, eisque velut arcu et gladio, scutoque validissimo contra illos qui haec ingerunt, munitus, profectum suae patientiae et virtutis acquiret, et gloriosum constantiae triumphum, nec adversis dejectus, nec prosperis elatus, nec ad laevam tristibus impulsus, nec ad dexteram laetis motus, sed in medio per viam rectam indeclinabiliter gradiens.
4.7.7
« Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est. Non angustiamini in nobis, angustiamini autem in visceribus vestris. Eamdem autem habentes remunerationem, tanquam filiis dico, dilatamini et vos. Nolite ducere jugum cum infidelibus. Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? aut quae societas luci ad tenebras? Quae autem conventio Christi ad Belial? aut quae pars fideli cum infideli? Qui autem consensus templo Dei cum idolis?»
4.7.8
Solent plerumque etiam justi laudare bona quae dicunt, non quo ipsi suis laudibus inhient, sed quo auditores suos ad audiendi sollicitudinem accendant, ut dum eorum voce praeferuntur, ab eorum cordibus ardentiori affectu rapiantur. Unde nunc Apostolus cum mira Corinthiis et multa dixisset, adjunxit: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est. Et hoc etiam causa libertatis dixit ac purae conscientiae. Male enim sibi conscia mens loqui trepidat, sensum perdit, in verbis errat. Et est sensus: Ita provocati sumus profectu vestro, ut tacere non possimus. Profectus enim discipulorum aperit os magistri. Os nostrum patet ad vos, quoniam multa diximus ac dicimus ad vos corrigendos et instruendos, quae gratanter accipere cuncta debetis. Et ideo patet ad vos os nostrum, quia charitate dilatatum est cor nostrum. Lata dilectio cordis nostri, quae vos omnes complectitur, non sinit ut taceamus ea quae prosunt vobis. Ex abundantia enim cordis os loquitur; et ubi charitas est, non sunt angustiae. Cor nostrum dilatatum est. Cordis dilatatio, justitiae est delectatio. Hoc munus est Dei, ut in praeceptis ejus non timore poenae angustemur, sed dilectione et delectatione justitiae dilatemur. Cor nostrum dilatatum est. Licet enim caro nostra sit tribulationibus et pressuris angusta, cor tamen intus latitudini liberum gaudet exterioribus poenis. Charitas enim non angustatur. Si quis vult non angustari in terra, in latitudine charitatis habitet. Quidquid enim fecerit ei homo, non eum angustat, quia illud diligit quod non nocet. Et quia nostrum cor ita dilatatum est, atque nostrum os patens, ideo non angustiamini in nobis, id est nolite putare, quod habeatis in nostro magisterio vel nostrae conversationis exemplo ullam scientiae vel boni operis stricturam et inopiam. Nos enim dicimus et facimus quidquid erga vos dicere et facere debemus, sed potius angustiamini in visceribus vestris, id est intelligite quod angustia et parvitas scientiae et boni operis quam habetis, est in cordibus vestris, quae dura sunt ad intelligendum et faciendum. Qui enim nobis pseudo praefertis apostolos, putatis quod angustia et parvitas intelligentiae vestrae vel sanctitatis, sit in nobis, id est in nostra culpa, cum ipsa sit potius in cordibus vestris, id est in culpa duritiae mentium vestrarum, quia non sunt dilatatae sicut cor nostrum. Sed nunc dico vobis tanquam filiis, id est tanquam illis qui exemplum meum cum sim pater vester, sequi debetis, dilatamini et vos, sicut ego dilatatus sum, id est per intellectum dilatamini auxilio gratiae Dei, ut majora ipsius dona capiatis. Dilatamini per amorem justitiae, ut copiam virtutum capiatis in latitudine mentis vestrae. Vos dico habentes in futuro eamdem remunerationem quam ego, si nunc ita dilatati fueritis ut ego, dilatemini amplitudine charitatis, ut omnes homines pie diligatis, et non per timoris angustiam, sed per amoris latitudinem bona faciatis, dilatamini et vos in bonis operibus per libertatem amoris, et nolite jugum antiquae servitutis quae in lege est, ducere cum infidelibus, id est cum pseudoapostolis, qui fidem Christi conantur enervare, et carnales observantias legis statuere. Ipsi enim cum sint sub jugo servitutis, ubi omnia per timorem fiunt, student vobis suadere, ut, abjecta lege libertatis, id est libertate charitatis, subjiciatis colla vestra cum eis jugo legis. Sed vos nolite participes fieri servitutis eorum, quia vos estis justi per fidem, illi vero iniqui per legis transgressionem. Et quae participatio est justitiae cum iniquitate? Nulla. Quoniam mox annullatur justitia, si participationem habuerit cum iniquitate; et ideo ne pareat justitia vestra, caveat habere participationem cum iniquitate illorum. Nulla communio vel in cibo vel in potu, vel in aliquo sacramento vos eis conjungat, cum sint ob iniquitatem perfidiae ab Ecclesia separati. Aut quae societas luci ad tenebras? id est in quo possunt habere communionem illi qui sunt lux sufficiens ad aliorum illuminationem, cum illis qui sunt tenebrae, id est caeci et caecantes alios? Nulla societas est lucis et tenebrarum, quia lux hujus mundi obscuratur, si se sociaverit tenebris. His non est societas. Sed Christi ad Belial, id est ad diabolum quae conventio potest fieri? Id est illi in quibus habitat Christus, et qui sunt membra Christi, in que convenire possunt cum illis, in quibus habitat diabolus, et qui sunt membra diaboli? In nullo. Quia mox deserit eos Christus, si se membris Satanae conjunxerint. Belial interpretatur absque jugo, et significat illum angelum, qui nec Deo subjectus esse voluit. Cujus membra sunt omnes, qui praeceptis Dei nolunt subjici. Aut quae pars fideli, id est Christiano cum infideli? id est cum pseudoapostolo fidem Catholicam destruente. Nulla est his pars communis. Sed templo Dei, id est illis in quibus habitat Deus, quis consensus potest esse cum idolis? id est cum sacrificiis carnalium observantiarum, quae non jam Deo, sed diabolo offerunt, et idololatriae deputantur. Nullus eis consensus ad invicem. Tot modis ostensum est, communionem pseudoapostolorum esse vitandam. Possunt et aliter forsitan haec verba tractari. Nolite jugum ducere iniquitatis cum infidelibus, id est cum gentibus, ut subditi sitis jugo peccati sicut illi, cum debeatis in libertate charitatis servire justitiae. Quae enim participatio est justitiae cum iniquitate? aut quae societas luci ad tenebras? nulla participatio est justitiae et iniquitati, non solum quae foris, sed etiam quae intus in Ecclesia est.« Novit enim Dominus qui sunt ejus, et recedat ab iniquitate omnis qui invocat nomen Domini.» Nulla etiam societas est luci et tenebris, non solum quae foris, sed etiam quae intus sunt.« Quoniam Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae.»--« Qui autem odit fratrem suum in tenebris est, et in tenebris ambulat.» Si dixerimus quod societatem habemus cum Deo, et in tenebris ambulamus, mentimur. Non est ergo societas luci et tenebris. Quid igitur faciemus? Societas cum Deo habenda est. Alia spes vitae aeternae nulla est.« Deus vero lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae.» Iniquitates autem et peccata sunt tenebrae. Iniquitatibus et peccatis premimur, ne societatem cum Deo habere possimus. Quae ergo spes est? Si confiteamur peccata nostra, fidelis et justus est, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate. Quo facto societatem habebimus cum illo, quia lux erimus in ipso. Quae autem conventio Christi ad Belial? Belial, ut diximus, interpretatur absque jugo. Quicunque ergo non Dei, sed suam voluntatem sequuntur, hoc vocabulo possunt designari, quia sunt absque jugo timoris Dei, absque jugo disciplinae spiritalis. Et saepe tales dicunt se Christianos. Sed quae conventio Christi ad Belial? Christus humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem;» isti autem extollunt semetipsos, nolentes obedientiae jugo subjici. Quae igitur conventio istis et Christo? Non sit itaque sine Dei jugo, quicunque vult convenire Christo. Aut quae pars fideli cum infideli? Vel quis consensus templo Dei cum idolis? Hoc recte dictum est illis Corinthiorum, qui cum infidelibus manducabant sacrificia idolorum. Potest et aliter intelligi:« Fidelis enim Dominus in omnibus verbis suis,» quoniam fideliter adimplet vel adimplebit quaecunque locutus est. Ille autem est infidelis, qui verba sua negligit adimplere, ut faciat bona quae se facturum promisit. Quae igitur pars est fideli Deo cum infideli homine? Qui enim mandata Dei adimplere noluerit fideliter, quam partem cum Deo habere poterit? Quis autem consensus templo Dei cum idolis?« Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos,» et avaritia est idolorum servitus. Cur ergo illi qui sunt vel debent esse templum Dei, consentiunt avaris, nec redarguunt eos? Cur non timent ne per hunc consensum Deus, qui in eis habitare solet, deserat eos, et fiant etiam ipsi habitaculum Satanae?
4.7.9
« Vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos; et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis; et ego recipiam vos, et ego ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens.»
4.7.10
Recte dixi quia templum Dei consensum non habet cum idolis. Vos enim estis ipsum templum non deorum mortuorum, sed Dei vivi, id est vos estis in quorum cordibus habitat, et praesidet Deus qui in se vivens est, et vitam suis dat aeternam; sicut econtrario idola sunt mortua suis cultoribus, quia eis sunt causa mortis aeternae. Ita estis templum Dei, sicut ipse Deus per scripturam Testamenti Veteris dixit: Quoniam inhabitabo in illis, id est in mentibus illorum. Cum Deus ubique sit, in illis tamen habitat, qui ejus sentiunt beneficium, et faciunt voluntatem. Inhabitabo, inquit, in illis et inambulabo inter eos, id est promovebo illos in provectu virtutum. Inambulat enim Deus in nobis praesentia suae majestatis, si latitudinem invenerit charitatis. Quam enim latum est ubi deambulat Deus; et ero inquit illorum Deus, id est illi me solum colent Deum, quia non erunt de illis, quorum deus venter est, vel qui vitium quodlibet pro Deo colunt, et ego protegam illos ab incursu vitiorum, atque dabo illis successum virtutum, et ipsi erunt mihi populus, id est ita mihi erunt dovoti et dediti in unitate concordiae, ut non sint de hoc mundo. Propter quod, id est quia promitto me in vobis habitare et inambulare, exite de medio eorum, id est de medio pseudoapostolorum, et separamini ab eis. Quandiu enim patimini eos morari inter vos, et sustinetis praedicationem eorum, tandiu estis in medio eorum, id est intra consortium eorum, et irretiti errore ipsorum. Exite de medio eorum, ne sitis in medio communionis eorum, conclusi in eodem reatu. Et ita exite, ut separemini, id est ut seorsum parati sitis ad bene agendum, sequestrati a communione eorum. Et hoc dicit ac praecipit Dominus, non ego. Et ne tetigeritis immundum, id est carnales observantias, quas illi suadent vobis, quae jam post Domini resurrectionem non valent ad emundationem, sed ad contaminationem eorum qui tangunt, id est custodiunt eas, et si ita vos a communione perversitatis eorum separaveritis, ut sancte et juste vivatis, ego recipiam vos in coeleste regnum, quos a paradiso ejeceram. Vel exite de medio perversorum qui sunt in Ecclesia, exite non corporaliter, sed spiritaliter, id est facite quod pertinet ad correptionem eorum, quantum pro uniuscujusque gradu atque persona salva pace fieri potest. Qui enim sic agit, liber exit de medio nequitiae et damnationis eorum. Objurgando enim criminosos, exit de medio eorum liber in conspectu Dei, cui neque Deus sua peccata imputat, quia non fecit; neque aliena, quia non approbavit; neque per negligentiam, quia non tacuit; neque per superbiam, quia in unitate permansit. Sic ergo spiritaliter exite de medio eorum, non scindentes unitatem Ecclesiae, sed increpantes perversitatem nequitiae, ne majus malum committatis in separatione bonorum, quam fugitis in conjunctione malorum, et separamini non corporaliter ab eis, sed spiritualiter a consortio pravitatis eorum. Et immundum ne tetigeritis, id est peccato eorum ne consenseritis. Tolerandi sunt enim ubique proximi, quia Abel fieri non valet, quem Cain malitia non exercet. Unum vero est, pro quo vitari malorum societas debeat, ne si fortasse corrigi non valent, ad imitationem trahant; et cum ipsi a sua nequitia non mutentur, eos qui sibi conjuncti fuerint, pervertunt.« Corrumpunt enim mores bonos colloquia mala.» Sicut ergo perfecti viri perversos proximos non debent fugere, quia et eos saepe ad rectitudinem trahunt, et ipsi ad perversitatem nunquam trahuntur; ita infirmi quicunque societatem declinare debent pravorum, ne mala quae frequenter aspiciunt et corrigere non valent, delectentur imitari. Unde nunc eis apte dicitur: Exite de medio eorum et separamini. Hoc enim agendum est, non more schismaticorum, sed more eorum qui causa religionis petunt eremum vel remotiorem locum. Et ne tetigeritis immundum, id est immunditiam coinquinationis eorum, cum ipsi tangere participando nolunt munditiam vestrae sanctitatis. Et ego, sicut dictum est, vos olim abjectos nunc recipiam in coelestem gloriam. Et vobis in illa regni gloria receptis ero in Patrem, id est ero Pater, et ita vos diligens ut Pater, quia meipsum vobis perpetualiter dabo, et vos eritis mihi in filios et filias, id est eritis mihi filii et filiae hoc est eritis mihi similes, ut scriptum est:« Similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est.» Non solum enim in filios critis mihi, id est gloriam meam, sed et in filias. Quod vel propter utrumque sexum, vel propter fortes et infirmos dicitur, vel quia major diligentia cultus et custodiae filiabus adhiberi solet, quam filiis. Et ideo per filias voluit fortassis ostendere, quia sic se habebit erga fideles animas, sicut pater erga filias, ornando veste jucunditatis, et removendo voluntatem totius turpitudinis, ut sponso coelesti semper placeant in ornatu decoris et amore puritatis. Et inde nolite, inquit, dubitare, quia haec dicit Dominus omnipotens, id est ille promittit vobis ista, qui omnia potest facere. Notandum quod Apostolus haec vel juxta sensum, vel juxta litteram ex diversis Scripturarum locis posuit. Nam quod ait: Inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus, sic legimus apud Ezechielem:« Dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum, et erit tabernaculum meum in eis, et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus.» Nam pro eo quod dictum est:« Dabo sanctificationem meam in medio eorum,» Apostolus posuit, inhabitabo in illis. Et pro eo quod dictum est:« Erit tabernaculum meum in eis,» Apostolus subjecit, inambulambo in illis. Tabernaculum enim est in itinere. Sed et in Levitico reperitur haec sententia, praeter quod ibi est secunda persona. Sic enim dictum est:« Ponam tabernaculum meum in medio vestri, ambulabo inter vos, et ero vester Deus, vosque eritis mihi populus.» Quod autem subjunxit Apostolus: Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus; et immundum ne tetigeritis, et ego recipiam vos, ita legitur in Isaia:« Recedite, recedite, exite inde, pollutum nolite tangere, exite de medio ejus, mundamini, et congregabit vos Deus Israel.» Illud vero quod sequitur, et ego ero vobis in Patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, non facile, sicut reor, in nostris codicibus apparet unde sumptum sit, nisi forte ex eo quod per Jeremiam dixit,« et factus sum Israeli Pater;» et per Isaiam:« Affer filios meos de longinquo, et filias meas ab extremis terrae,» vel ex aliquo simili loco. Sequitur:
4.8.1
IN EPISTOLAM II AD CORINTHIOS. CAPUT VII.
4.8.1
« Has ergo habentes promissiones, charissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus perficientes sanctificationem in timore Dei.»
4.8.2
Quoniam Dominus praecepit ut exeamus de medio coinquinationis peccantium, et tanta nobis inde bona promisit, ergo, charissimi. nos qui tales habemus promissiones, id est quibus promissa sunt talia, si nos separaverimus a contaminatione malorum, mundemus nos ab omni inquinamento carnis, et spiritus, et perficiamus sanctificationem utriusque. Inquinamentum carnis est, quod per carnem committitur, sicut luxuria, homicidum et similia. Inquinamentum spiritus, quando sola cogitatione peccatur, sicut mentis elatione vel invidia sive odio. Emundemus ergo nos non tantum ab inquinamento, sed prorsus ab omni inquinamento carnis, ut omnia vitia carnalia fugiamus. Et ab omni inquinamento spiritus, ut consensum peccati, et caetera omnia quae spiritum inquinant, expellamus a cordibus nostris. Tunc vero perficimus sanctificationem carnis et spiritus, si utraque munda servamus, et bonis actibus insudamus. Haec enim sanctificatio utriusque facta est divinitus in baptismo. Sed nos perficimus eam si per membra corporis insistimus bonis operibus, et mentem intus magis ac magis adornamus sacris virtutibus. Quae perficienda est in timore Domini, ut semper vereamur Dominum offendere, sine cujus gratia nihil boni possumus agere. Qui enim sine timore Domini vult bonum aliquod facere, superbus est, et perdit quidquid facit. Vel mundemus nos ab omni inquinamento carnis, id est ab omni contaminatione carnalis observantiae, et simus perficientes sanctificationem spiritus, id est spiritalis observantiae quam coepimus facere, ut spiritaliter legem impleamus, non carnaliter, et hoc in timore Domini, qui legem dedit, non ut carnaliter observaretur semper, sed tantum usque ad tempus correctionis.
4.8.3
« Capite nos. Neminem laesimus, neminem corrupimus, neminem circumvenimus. Non ad condemnationem vestram dico. Praediximus enim quod in cordibus nostris estis ad commoriendum et ad convivendum.»
4.8.4
Nos ita vos admonemus. Et vos capite nos, id est accipite quod dicimus, accipite spiritualem cibum quem vobis offerimus. Vel capite nos, non pseudoapostolos, id est nostrum exemplum, non illorum accipite in omnibus imitandum. Aut capite nos, id est considerate quales sumus. Et debetis nos capere, quia neminem vestrum laesimus improperando ei praeterita crimina, sicut pseudo, qui vobis veterem improperant idololatriam; et neminem vestrum corrupimus, id est nullius animae integritatem violavimus, sicut pseudo, qui multos ex vobis corruperunt, vitiando castitatem fidei et integritatem innocentiae. Neminem vestrum circumvenimus, id est nullum astuta circumventione fraudulenter decepimus, ut ei per nos aut per subditos nostros bona sua subtraheremus, sicut pseudo qui vos adulatione callida blande circumveniunt, et res vestras artificiose subtrahunt. Non ad condemnationem vestram dico, id est non vos abjicio, sed ut corrigamini moneo. Qui enim aliquem condemnat, non illi dimittit. Et est sensus apertior: Non me excusando vos condemno, quasi tales sitis. Non propterea haec commemoro, ut callide dicam vos fecisse, quod me fecisse nego. Non enim possum ita de vobis sentire, quos tantum diligo, sicut dixi superius, eo quod dilectio vestra tantam me faciat habere fiduciam. Praedixi enim quod in cordibus nostris estis epistola. Praediximus quod in cordibus nostris estis, id est cura et sollicitudo vestrae salutis manet in cordibus nostris ad commoriendum et ad convivendum, id est ad hoc ut vos nobiscum pro Christo, si necesse fuerit, moriamini, et nobiscum in regno Christi perpetualiter vivatis. Ex praedictis vult illos cognoscere quo animo nunc loquatur ad eos. Quos enim participes vult habere et ad praesentes passiones pro Christo et ad futuram vitam, non utique illos abjicit, sed ut participatione dignos faciat exhortatur. Vel in cordibus nostris estis ad commoriendum et ad convivendum, id est ad hoc, ut nos vobiscum moriamur et vivamus; hoc est, si vos sustinetis mortem peccati in anima, nos aestimemus illam mortem esse nostram; et si vos in observatione justitiae vivitis, nos credamus tunc nosipsos vivere. Perfecta enim charitas profectum vel detrimentum aliorum credit esse suum.
4.8.5
« Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis. Repletus consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione nostra.»
4.8.6
Ideo estis in cordibus nostris, quoniam multa fiducia est mihi apud vos, id est multum confido de vestra correctione et salute, dum considero ea quae apud vos sunt, et multa gloriatio est mihi pro vobis, id est multum glorior apud alios pro vestra religione. Videte ne frustra confidam de vobis, videte ne in vacuum glorier pro vobis. Repletus etiam sum consolatione cum audissem vestram correctionem, et superabundo gaudio in omni tribulatione nostra, id est gaudium quod de vestra emendatione habeo, superat omnem moerorem tribulationum nostrarum, quas in animo partim sustinemus pro peccatis vestris. Multa, inquit, fiducia mihi est apud vos. Fiducia haec de primae epistolae correctione est, quam quia non aspere susceperunt, fiduciam dederunt admonendi se. Visi sunt enim velle corrigere se. Unde gloriatur pro eis, animumque suum ex hac parte consolatum pronuntiat, in tantum ut in omni pressura superabundare se gaudio dicat. Videns enim esse spem in his, pro quibus angustias patitur, gaudet cum tribulatur, certus se mercedem a Deo recepturum acquisitae salutis eorum.
4.8.7
« Nam et cum venissemus in Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi sumus. Foris pugnae, intus timores.»
4.8.8
Memorat quae patiebatur causa credentium, ut eos provocet ad charitatem et compassionem, dixi; quia superabundo gaudio in tribulatione nostra. Nam tribulationem passi sumus non solum in Asia, sed et cum venissemus ad Macedones, ut eis vitae viam monstraremus, nullam requiem habuit caro nostra, sed incessanter vexata est assiduis tribulationibus. Caro non habuit requiem. Ac si aperte dicatur: Quia spiritus requiem habuit, dum per profectum animae persecutionum supplicia caro toleravit. Spiritus enim requievit in spe futurae retributionis, dum caro laboraret in dolore praesentis afflictionis. Non permissi sumus respirare, sed omnem tribulationem pertulimus, quia et in corpore flagellati sumus, et animo timebamus pro his, quos ad fidem converteramus. Foris enim, id est in corpore nostro erant pugnae suppliciorum, intus, id est in corde nostro timores, ne hi qui nuper erant conversi, deficerent.
4.8.9
Nunc intelligeremus Apostolum memorare seditionem et plagas et carcerem, quae legitur in Philippis cum Syla pertulisse, et iterum seditiones ac persecutiones in Thessalonica et Berroea, nisi sciremus Apostolum nequaquam adhuc venisse Corinthum, quando illa pertulit. Haec autem quae nunc memorat, post conversionem Corinthiorum passus est, quando vice secunda perrexit in Macedoniam, nec referuntur in Actibus apostolorum. Foris erant pugnae corpori dum caederentur, et intus animo timores. Illic enim est timor, ubi et intellectus est. Sed timor iste erat, sicut dictum est, propter eos qui crediderant, ne passione ejus scandalizarentur. Nam sibi quid jam timeret qui patiebatur? Vel foris erant illis pugnae, quia impugnabantur ab infidelibus qui sunt extra ecclesiam; intus, id est in ecclesia timores, quia timebant ne diabolus ibi aliquid operaretur. Foris pugnae ab apertis inimicis, intus timores a falsis fratribus. Sic et Ecclesia semper habet inimicos, et quos ferat foris, et quos gemat intus. Foris facilius evitabiles, intus difficilius tolerabiles. Sunt enim falsi fratres, sunt mali filii, et tamen filii, qui non contra nos blasphemant Christum sed nobiscum adorant Christum, et in nobis persequuntur Christum, sicut Absalon patrem suum. De his est timor in Ecclesia, ne caeteros ad imitationem sui pertrahant. Valde enim periculosum est infirmis, habitare cum talibus.
4.8.10
« Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi. Non solum autem in adventu ejus, sed etiam in consolatione qua consolatus est in vobis, referens nobis vestrum desiderium, vestrum fletum, vestram aemulationem pro me, ita ut magis gauderem.»
4.8.11
Nos gravem tribulationem passi sumus. Sed Deus qui consclatur humiles, id est humiliatos passionibus pro suo nomine, consolatus est nos in adventu Titi revertentis a vobis, ut nobis esset solatio. Nam quia Deus suorum non est immemor, sed semper dat eis in adversitate solatium, acceleravit adventum Titi, ut refrigerio nobis esset positis in fervore tribulationis. Magna enim consolatio est patientis, si secum habeat condolentem. Et magna nobis consolatio fuit dum nostrae praedicationis adesse videremus adjutorem. Sed non solum in adventu ejus consolatus est nos Deus, sed etiam in consolatione qua ipse Titus, qui dolorem habebat de inobedientia vestra, consolatus est in vobis, id est consolationem accepit de poenitentia vestra. Nam quia vidi Titum consolatum in vobis, et ego consolatus sum in vestra emendatione. Ipse enim consolatus est in vestra voluntate ad conversionem prompta referens nobis vestrum desiderium de emendatione, vestrum fletum de commissis, vestram aemulationem, id est indignationem contra pseudoapostolos pro me, id est pro mea defensione, ita ut magis gauderem de vestra correctione, quam dolebam de nostra tribulatione. Nuntiavit Titus illos habere desiderium emendandi se, et flere pro his quae male egerant, et aemulationem habere pro Apostolo. Addiscentes enim quae promissa sunt bene viventibus, incitati sunt desiderio bene agendi, ut aeterna praemia mererentur adipisci. Et correpti non nitebantur excusare, sed flebant dolentes quia peccaverant. Intelligentes charitatem apostoli erga se, coeperunt illum contra adversarios defendere. Unde ipse magis gavisus est, quia non solum se correxerant, sed etiam amplius profecerant. Profectus enim illorum augmentavit ejus gaudium. Vel desiderium habebant videndi Apostolum et flebant prae desiderio ejus, et alter aemulabatur alterius desiderium pro Apostolo videndo.
4.8.12
« Quoniam, etsi contristavi vos in epistola, non me poenitet. Etsi poeniteret, videns quod epistola illa( etsi ad horam) vos contristavit, nunc gaudeo, non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad poenitentiam. Contristati enim estis secundum Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. Quae enim secundum Deum tristitia est, poenitentiam in salutem stabilem operatur. Saeculi autem tristitia mortem operatur.»
4.8.13
Vere magnum percepi gaudium, referente Tito quae in vobis gesta sunt. Quia etsi contristavi vos, id est si errores vestros severius corripui in prima epistola, non me poenitet aspere scripsisse, quia hoc causa poscebat, et bonus effectus est secutus. Non me modo poenitet, quod vos durius increpans contristavi, quia vester profectus facit me non poenitere. Etsi me poeniteret propter charitatem quia vos contristavi, nunc gaudeo, quia profuit quod vos contristavi. Gaudeo videns quod epistola illa tam aspera vos contristavit, etsi ad horam, id est quamvis parvo tempore. Perpendo enim utilitatem, quae processit ex illa tam brevi tristitia. Gaudeo enim, non ideo quia contristati estis, sed ideo quia ad poenitentiam estis contristati, id est non mihi gaudium facit vestra tristitia, sed vestra poenitentia, quae non potuit esse sine tristitia. Gaudeo quia cum pudore estis constristati, non cum ira. Qui enim reprehensus pudorem patitur, corrigere se promittit. Qui autem irascitur, pejorem se futurum ostendit. De hac tristitia gaudeo, quia contristati estis secundum Deum, id est secundum voluntatem et inspirationem Dei, ut in nullo, id est nec in contristatione vestra patiamini detrimentum ex nobis sed ad profectum omnia proveniant. Detrimentum enim auditor ex praedicatione doctoris patitur, quando praeceptis ejus inobediens existit, et priori peccato peccatum inobedientiae adjungit. Quia secundum Deum contristati estis, idcirco detrimentum non patiemini, sed commodum assequemini. Nam tristitia quae est secundum Deum, id est qua quis dolet se fecisse quod Deus odit, operatur poenitentiam ducentem in salutem non transitoriam, sed stabilem et aeternam. Qui enim inde tristis est, quia hoc ei in seipso displicet quod Deo displicet, elaborat illud poenitendo delere et Deo satisfacere, ut possit ad salutem quam peccando amiserat, pervenire. Agit enim poenitentiam, et sperat Dei misericordiam. Sed e contrario tristitia saeculi, id est qua peccator qui se non vult corrigere, tristis est et dolet, atque erubescit se detectum esse in hoc saeculo, ubi nil verecundiae de suis nequitiis vult habere, operatur aeternam mortem. Et ideo cavete tristitiam illam. Tristitia enim saeculi est aut de verecundia reprehensae culpae aut de amissis rebus praesentibus, aut de alienis non invasis, aut de aliena felicitate, vel de aliqua hujusmodi retorqueri. Dum ergo tali quis tristitia tenetur, cor ejus a principe mortis diabolo possidetur, et mortem in eo tristitia haec operatur. Tristitia vere secundum Deum est, aut sua, aut aliena peccata lugere. Et ideo poenitentiam operatur, quae ducit ad salutem.
4.8.14
« Ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari vos, quantum in vobis operatur sollicitudinem, sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed aemulationem, sed vindictam.»
4.8.15
Vere tristitia quae secundum Deum cor afficit, operatur poenitentiam in salutem. Nam operatur ea quae conducunt. Ecce enim in vobisipsis hoc apparet, in vobis ipsis hoc experti estis. Quia hoc ipsum contristari vos secundum Deum, id est hoc ipsum quod contristati estis secundum Deum, licet parvum videatur esse, quantam, id est quam magnam, operatur in vobis sollicitudinem emendandi quod deliquistis, vel ne amplius delinquatis. Nec solum sollicitudinem ne denuo peccetis sed et defensionem adversus impugnationes daemonum, quia non jam sinitis vos ab eis vinci, sed strenue vosipsos defenditis. Et non solum defensionem adversum inimicos sed indignationem contra vosipsos pro malis quae fecistis. Nec tantum indignationem, sed et timorem ne damnemini pro peccatis quae commisistis, vel ne deinceps in culpas cadatis, quoniam« beatus homo qui semper est pavidus.» Neque solum timorem, sed et desiderium, quo desideratis in melius provehi. Et non solum desiderium, sed et aemulationem, id est zelum atque fervorem imitandi me vel alios bonos. Neque tantummodo aemulationem bene agendi ad exemplum sanctorum, sed et vindictam, quia punitis in vobis ipsis mala quae fecistis. Haec omnia operatur in vobis hoc, quod secundum Deum contristati estis; et ideo patet quod tristitia quae secundum Deum est operatur poenitentiam in salutem, quia generat omnes has virtutes, quae ducunt ad aeternam salutem. Vel sollicitudinem, id est mentis vigilantiam adversus deceptiones pseudoapostolorum; et defensionem, ut me seu vos ipsos defendatis contra illos; et indignationem, ut illis vel caeteris male agentibus indignemini; et timorem gehennalis poenae, atque desiderium coelestis gloriae; vel timorem, id est suspicionem vestrae fragilitatis, ne per eam vobis contingat ut cadatis; et desiderium recte semper vivendi; et aemulationem, ut zelus domus Dei vos comedat, et ardeatis intrinsecus fervore corrigendi ea quae male fiunt in Ecclesia, id est in plebe Christiana; et vindictam, ut eodem zelo Dei puniatis peccantes, sicut Ecclesiae disciplina exigit. Omnia haec bona prodeunt ex tristitia quae est secundum Deum, idcirco supra dixi quia non me poenitet quod vos ita contristavi.
4.8.16
« In omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio. Igitur, etsi scripsi vobis, non propter eum qui fecit injuriam, nec propter eum qui passus est, sed ad manifestandam sollicitudinem nostram quam habemus pro vobis coram Deo. Ideo quoque consolati sumus.»
4.8.17
Ut universaliter dicam, quid vobis tristitia quae secundum Deum est, contulerit in omnibus exhibuistis vos esse incontaminatos negotio, id est ut sitis incontaminati Christiano negotio agendo, ut libere possitis aliorum peccata punire, contaminatus enim auctoritatem non habet in alios vindicare. Vel exhibuistis vos esse incontaminatos, id est probastis vos esse immunes a negotio, id est a peccato illius qui patris uxorem habuit. Quia secundum disciplinam vindicastis in eum, ostendistis vos non jam esse contaminatos negotio iniquitatis illius, cui antea consentiendo inquinati eratis. Et quia incontaminati estis, igitur apparet quia non propter illos principaliter scripsi, sed magis propter ecclesiam. Et hoc est: igitur etsi scripsi vobis de illis, non scripsi propter eum qui fecit injuriam patri, tollens uxorem ejus, nec propter eum qui passus est, id est propter patrem cui uxor ablata est, nam et ipse graviter peccavit, negligens uxoris suae salutem, vel filii, et scienter ferens et silenter tantum flagitium, sed potius scripsi pro omnibus vobis ad manifestandam sollicitudinem nostram quam habemus pro vobis, id est ut manifestaremus vobis quam solliciti et studiosi simus de vestra salute coram Deo qui videt occulta intentionis vestrae. Hanc vobis manifestare voluimus, ut et vos eam sciretis, quam in divinis obtutibus habemus. Nam injustos emendando, et pollutos sanctificando, et ecclesiae reconciliando totius populi sollicitudinem me habere demonstro. Quia in uno male agente multi confunduntur, et in uno contumeliam patiente multi indignantur, et quia pro salute et emendatione omnium vestrum scripsi de illis, et evenit quod intendebam, ideo consolati sumus dum vos audiremus esse correctos. Vel exhibuistis vos esse incontaminatos a negotio saeculari, quo prius eratis contaminati, cum dicerem vobis:« Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum, judicari apud iniquos, et non apud sanctos?» Contaminati enim eratis hoc negotio dum dicerem:« Omnino delictum est in vobis, quod judicia habetis inter vos» Et quia nunc vos exhibuistis ab eo esse incontaminatos, igitur etsi scripsi vobis, non scripsi principaliter propter eum qui fecit injuriam vel qui passus est, id est propter quemlibet eorum qui injurias et fraudes fratribus faciebant, vel patiebantur a fratribus, sed magis pro omnibus vobis, ut omnes talia facere caveretis. Et scripsi ad hoc, ut manifestarem vobis me pro vobis coram Deo sollicitum esse. Et quia nunc estis a tali negotio incontaminati, ideo consolationem habemus in vobis
4.8.18
« In consolatione autem nostra abundantius magis gavisi sumus, super gaudio Titi, quia refectus est spiritus ejus ab omnibus vobis. Et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus. Sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra quae fuit ad Titum, veritas facta est. Et viscera ejus abundantius in vobis sunt, reminiscentis omnium vestrum obedientiam, quomodo cum timore et tremore excepistis illum. Gaudeo quod in omnibus confido in vobis.»
4.8.19
Nos in hoc quidem consolati sumus, quod incontaminatos vos exhibuistis negotio, sed amplius de gaudio Titi quod habet in vobis. Cum audisset Apostolus eos per primam epistolam increpatos velle se corrigere, consolationem accepit. A Tito etiam discens quia dolorem paterentur erroris sui, auctus est in consolatione et repletus gaudio, quia voluntas eorum in opere coeperat probari, Tito id cum laetitia referente. Et hoc est quod dicit: Nos consolati sumus de vestra melioratione. Sed in consolatione nostra abundantius magis gravisi sumus super, id est de gaudio Titi. De utroque enim, id est de correctione vestra et de gaudio Titi abundantius gavisi sumus, quam tristaremur de tribulatione nostra, sed magis de gaudio Titi, quia spiritus ejus qui moerore pro vestra subversione defecerat, refectus est ab omnibus vobis, non quia jam omnes sitis correcti, sed quia jam quiddam sperat de reliquis. Spiritus ejus, qui fame bonorum operum vestrorum defecerat, refectus est a vobis illo cibo, de quo Dominus ait:« Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me» Et si gloriatus sum apud illum de vobis quid, id est aliquid boni de vobis asserens, non sum confusus, id est non erubui de hac gloriatione. Antequam pergeret Titus ad eos, audivit ab Apostolo quia erant bonae voluntatis in emendandis vitiis. Ac per hoc regresso illo et idem referente, non erubuit Apostolus, sed alacer factus est, quia non aliter invenerat Titus quam audierat ab eo. Non sum, inquit, confusus pro vobis, sed sicut omnia quae audistis a nobis, locuti sumus vobis in veritate sine aliqua falsitatis admistione, ita et gloriatio nostra quae fuit de vobis ad Titum, facta est, non solum vera, sed, ut plus dicam, ipsa, veritas, id est apparuit ei veritas, dum videret ita esse ut dixeram. Efficientia enim vestrae correctionis tam vera facta est, quam et praedicatio nostra. Veritas enim arguentis apparet, si hi qui arguuntur, incipiunt se emendare, quia dum correcti immutantur, testimonium perhibent arguenti. Vos, inquam, spiritum ejus refecistis, et me vera de vobis illi dixisse probastis. Et ideo viscera ejus, id est affectiones dilectionis ejus abundantius sunt in vobis quam in aliis, quia vidit profectum vestrum. Sancti enim animus in omni bono est. Viscera cordis ejus sunt in vobis, reminiscentis omnium vestrum obedientiam, quomodo, id est quam accurate excepistis eum cum omni timore cordis et tremore corporis. Scientes Corinthii ab Apostolo missum esse Titum, et se in multis vitiis ab Apostolo fuisse reprehensos, territi sunt in adventu ejus. Et quia vitam suam coeperant emendare, solliciti erant obedire praeceptis ejus, ut regressus Apostoli animum mitigaret eis. Quamobrem Titus eos laudavit, quia in eo reveriti sunt Apostolum. Ideo subjungit. Gaudeo vos ita profecisse, quod in omnibus, rebus, confido in vobis, id est confido quod in omnibus amodo bene agetis. Non solum enim in bona voluntate eorum laetatus est, sed et in operibus bonis, quibus ea quae peccaverant, emendabant. Et ideo sicut sapiens medicus jam pene sanata vulnera lenissimis medicamentis curabat, ut prioris increpationis ustura sanaretur.
4.9.1
IN EPISTOLAM II AD CORINTHIOS. CAPUT VIII.
4.9.1
« Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quae data est in ecclesiis Macedoniae, et quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum, quia secundum virtutem, testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt, cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii, quod fit in sanctos, et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei, ita ut rogaremus Titum ut, quemadmodum coepit, ita et perficiat in vobis etiam gratiam istam.»
4.9.2
Postquam correcti sunt, hortatur eos ad bene agendum, et exemplo ecclesiarum Macedoniae ad misericordiam illos provocat, ut non putent grave quod viderint Philippenses vel alios jam fecisse. Et quia supra dixerat:« cum venissemus in Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra( supra VII),» ne quis putaret quod nullum ibi fructum fecisset, sed solummodo poenas sustinuisset, quod non multum ad commendationem valeret, ostendit multos ibi fuisse conversos, et ad culmen perfectionis subito perductos. Quasi dicat: Hucusque notam fecimus vobis consolationem, quam de vestra correctione habuimus in tribulatione, quam apud Macedones pertulimus. Sed nunc notificamus, vobis gratiam Dei, id est gratuitam largitionem spiritualium bonorum, quae data est divinitus in ecclesiis Macedoniae. Nos enim non defecimus in tribulatione, sed perstitimus fortiter, donec ibi multae construerentur ecclesiae. Et data est illis tanta gratia, quod in multo experimento tribulationis, id est cum multas experirentur tribulationes, abundantia gaudii ipsorum semper abundavit. Quia devoto animo perceperunt verbum Dei, idcirco divinitus eis data est gratia, ut in tribulatione Pauli et Sylae quam supra memoravi, non scandalizarentur, sed de spe promissa gauderent, et se passionibus eorum probatos ostenderent. Et hoc est in multo experimento nostrae vel etiam suae tribulationis, abundantia gaudii interni ipsorum quod de spe coelestium praemiorum conceperant, non minorata est, sed abundavit. Et altissima paupertas eorum abundavit in divitias. Quasi dicat. In tribulationibus quas patiendo experti sunt et etiam de bonis suis pauperibus Christi copiose largiti sunt. Quia et altissima, id est profundissima et humillima; vel altissima, id est nobilissima et praeconiis extollenda paupertas eorum abundavit in divitias, id est major facta est dum tenderet divitias dare. Vel abundavit in divitias dandas, id est cum esset magna illis paupertas, abundanter tamen erogaverunt sanctis divitias. Quia cum tenues essent substantia facultatum, animus ipsorum dives inventus est in ministerio sanctorum. Divitias dico, simplicitatis eorum, quia simplici intentione ex eo quod habebant, erogaverunt, non ut hominibus, sed ut soli Deo placerent. Non enim duplici, sed simplici corde dederunt, qui non inde quaesierunt remunerationem ab hominibus et a Deo, sed tantum a Deo. Vere paupertas eorum abundavit in divitias, quia secundum virtutem, rerum suarum, reddo illis, inde testimonium, id est assero quia secundum quod vires eorum sufferre poterant erogaverunt et etiam supra virtutem fuerunt ad dandum voluntarii, quoniam amplius volebant dare, quam eorum vires admittebant. Non enim coacti, sed voluntarii in hoc fuerunt etiam supra virtutem facultatum suarum, quia etiam de suis rebus necessariis, quibus vita illorum carere non poterat, obtulerunt nemine cogente. Ipsi dico obsecrantes nos, id est cum adjuratione sacrorum deprecantes ut de suis rebus facerent gratiam, id est gratuitam donationem et communicationem, id est ut sua bona non quasi propria sibi retinerent, sed quasi communia sanctis impenderent, quae conmunicatio esset ministerii quod fit in sanctos, id est in hoc fierent bona eorum communia, ut ex his ministraretur in sustentationem sanctorum qui erant in Jerusalem. Tam simpliciter et devote obtulerunt quod ultra vires eorum erat, ut cum lacrymis deprecantes offerrent, ut vel sic cogerent accipi a se quod accipiendum non videbatur, quia plus erat quam poterat eorum substantia, ne forte eis postea egestas poenitentiam boni operis suaderet. Sed quia tales se ostenderunt, ut puro animo jam praesentia postponentes futuris promissionibus, confidentia Dei se confirmarent, accipi ab eis visum est, ne boni cordis gratia fructum amitteret. Et non egerunt, sicut speravimus, ut quasi pro redimendis culpis suis hoc darent, ut parceremus vitiis eorum, sed dederunt Domino, non solum res suas, sed et semetipsos quasi sacrificium immaculatum. Primum Domino, ut ei soli servirent, se devoverunt; deinde et nobis se dederunt, ut essent parati nobis in omnibus obedire; et hoc per voluntatem Dei, qui vult homines subdi vicariis suis, ut ipsi a nobis admoniti, operarentur singula mandata Domini juxta modum nostrae jussionis. Et idcirco ab his accipere debuimus quod offerebant, quia prius emendantes errores pristinos et vitae ac morum vitia, ultra quam sperabamus Deo se voverunt. Visum est enim simpliciter illos hoc agere, ut non timeret cui offerebatur accipere, quia non utique hoc animo offerebant, ut redimentes praepositos suos muneribus sibi mulcerent, ut vitia eorum non arguerent, quia munera excaecant oculos sapientium, et pervertunt verba justorum. Dantes ergo se primum Deo dum emendant vitia, deinde nobis dum sanctis offerunt sumptus, contristari non debuerunt, qui pene antequam inciperent perfecti esse voluerunt. Horum igitur exemplo, libenter ea quae coepistis in ministerio sanctorum vos Corinthii debetis perficere. Ita enim institerunt, et ita provocati sumus largitate eorum, ut rogaremus Titum, ut ad simile opus vos animaret, ut quemadmodum coepit vos, postquam correcti estis, ad bene agendum informare, ita perficiat in vobis etiam gratiam istam, ut incitet vos ad dandum. Quoniam Titi affectum sincerum noverat Apostolus circa istos, necnon et hos obedientes ei, idcirco per ipsum etiam ad hoc opus exhortari illos facilius posse significat ut quomodo in caeteris rebus exhortationis suae fructum in eis habuit, haberet etiam in hac gratia, ut ad ministerium sanctorum promptos eos faceret, ut quia jam vitia emendabant, hujus largitatis fructum facerent.
4.9.3
« Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone et scientia et omni sollicitudine, insuper et charitate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis; non quasi imperans dico, sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae charitatis ingenium bonum comprobans. Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. Et consilium in hoc do. Hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle coepistis ab anno priore. Nunc vero et facto perficite, ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis. Si enim voluntas prompta est secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet.»
4.9.4
Rogavimus Titum ut vos moneat ad gratiam largitatis. Sed et ego vos ad hanc moneo, ut in hac abundetis sicut in omnibus rebus abundatis fide, quia in omnibus recta fides jam vobis abundat; et sermone, id est gratia loquendi vel in una lingua vel in pluribus abundatis; et scientia Scripturarum, vel peritia quarumlibet rerum divinitus concessa. Sunt enim nonnulli qui satis abundant in sermone, sed tamen parum habent scientiae: et sunt alii qui scientia abundant, sed eloquentiam sermonis non habent. Vobis autem concessit Deus abundanter utrumque, et sermonem scilicet et scientiam, et abundatis in omni sollicitudine, quia sufficienter in omnibus estis solliciti, in quibus vos oportet sollicitos esse. Insuper abundatis et charitate in nos, id est vestra charitas transit abundanter in nos, quia copiose nos diligitis. Et sicut jam in his virtutibus abundatis, ita suadeo ut et in hac gratia largitatis abundetis, quatenus de vestris rebus abundanter juxta modum possibilitatis vestrae sanctis impendatis. Non quasi imperans hoc vobis dico ne videar vos ad hoc invitos cogere, quos ad bene agendum spontaneos volo semper esse, et ne vos sitis transgressores imperii mei. Non quasi imperans, sed quasi consulens dico, ut sanctis necessaria mittatis, et comprobans, id est, probatum Deo et hominibus ostendere volens, bonum ingenium vestrae charitatis per sollicitudinem aliorum, id est per hoc quod pro aliis, id est pro sanctis eritis solliciti, relevantes inopiam eorum, ut videamini non didicisse, sed naturaliter possidere misericordiam et largitatem. Ita volo comprobare vestram charitatem esse ingeniosam et prudentem, cum sine imperio meo susceperit pauperum Christi sollicitudinem, mittens eis unde relevent egestatem. Vel per sollicitudinem aliorum, id est Macedonum, quos refero vobis sollicitos esse de sustentatione sanctorum pauperum; volo comprobare etiam bonum ingenium vestrae charitatis, ut ostendam charitatem vestram habere bonum ingenium, cum sine jussu meo coeperit sua sponte facere ea quae audit Macedones fecisse. Et justum est ut in hac gratia abundetis, atque pauperibus temporalia bona largiter ministretis, quia vosipsi scitis quantam gratiam vobis Dei Filius contulit, quam misericorditer erga vos egit, qui pauper pro vobis temporaliter fieri voluit, ut vos permanentium divitiarum participes efficeremini. Hanc ejus gratiam scitis, quia cum esset dives in sua majestate propter vos egenus factus est in mundo, ut vos illius inopia divitiis spiritalibus repleremini. Si ergo ille, qui omnium Creator et Dominus est, pro vobis paupertatem sustinuit, cur vos pro ejus amore partem divitiarum vestrarum ejus membris indigentibus non tribuatis? Dives erat. Unde enim homines sunt divites? Auro, argento, familia, terra. Sed omnia per ipsum facta sunt. Quid ergo illo ditius, per quem factae sunt divitiae, etiam illae quae non sunt verae divitiae? Per illum enim et illae divitiae, ingenium, memoria, vita, ipsius corporis sanitas, sensus, confirmatioque membrorum. Etenim cum haec salva sunt, et pauperes divites sunt. Per illum et illae majores divitiae, fides, pietas, justitia, charitas, boni mores. Nemo enim et has habet, nisi per eum qui justificat impium. Ecce quam dives. Quis enim dives, qui habet quod vult alio faciente, an qui facit quod vult et alium habentem? Puto quia ditior est, qui fecit quod habes, quia quod ille habet, tu non habes. Dives est, cum sit in forma Dei aequalis omnino Patri. Sed egenus propter nos factus est, quando semetipsum exinanivit formam servi accipiens. Non autem dictum est, egenus factus est, cum dives fuisset; sed, egenus factus est cum dives esset. Paupertatem enim assumpsit, et divitias non amisit. Intus dives, foris pauper. Latens Deus in divitiis, apparens homo in paupertate. Quia ejus paupertate sumus ditati, quia in sanguine ejus peccatorum nostrorum conscissus est saccus. Per illum sanguinem abjecimus pannos iniquitatis, ut indueremur stolam immortalitatis. Ne ergo divitias expavesceremus, et ad eum accedere cum nostra mendicitate non auderemus, pauperem se exhibuit, id est Deus nasci dignatus est homo, virtutem suae potestatis humilians, ut hominibus divitias suae divinitatis acquireret, et eos consortes divinae naturae faceret. Qui tamen in divinitatis suae divitiis nobis invisibilis permanens, miris nos poterat virtutibus ditare; sed ut ad internas divitias rediret homo, foras apparere dignatus est pauper Deus. Quia videlicet minus nos amasset, nisi et paupertatem nostram susciperet; nec vim nobis suae dilectionis ostenderet, nisi hoc quod a nobis tolleret, ad tempus ipse sustineret. Et hoc est quod nunc Apostolus, ut ad largitatis gratiam viscera nostrae compassionis accenderet, ait: Propter vos egenus factus est cum dives esset. Et his verbis hortatur auditores ut largiendo quasi pauperes fiant, ut prosit paupertas eorum, sicut Christi paupertas nobis profuit. Et in hoc, inquit, id est in consideratione tanti beneficii Dei, do, vobis consilium, ut scilicet ad similitudinem Christi paupertatem subire non recusetis, ut a sanctis paupertatem effugetis.
4.9.5
Hoc enim vobis est utile, ut per imitationem paupertatis Christi tendatis ad divitias ejus. Hoc vobis est utile, quia magis prodest facientibus quam accipientibus. Utile est vobis, qui jam coepistis hoc non solum facere, sed etiam velle ab anno priore, id est praeterito, vel a priore anno vestrae conversationis usque nunc. Facile quippe est in bono opere obedire etiam nolentem, sed haec magna in vobis virtus exstitit, qui hoc bonum quod vobis nunc suadeo, et ante voluistis. Sed nunc etiam id facto perficite quod jam voluntate fecistis, ut non solum velitis in corde, sed etiam compleatis in opere. Ita facto peragite, quod voluntate jamdudum coepistis agere, ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita promptus sit et animus perficiendi, id est sicut promptus est animus vester ad volendum, ita promptus sit et ad perficiendum ex eo, id est secundum id quod habetis, sive plus, sive minus, ut unusquisque tantum det quantum potest, quoniam voluntas retinens quod dare posset, infructuosa est. Idcirco vobis suadeo dare ex eo quod habetis, quia si voluntas est prompta et parata dare, secundum id quod habet, accepta est Deo secundum illud quod ita tribuit, non secundum id quod non habet. Ac si aperte dicatur: Ne putetis me ab aliquo supra vires exigere, aut tantum a paupere quantum a divite expetere. Omnes enim aequaliter dant, si unusquisque ex tanto dat quantum habet. Quia enim Corinthii ad hoc opus ministerii provocantur, hoc eis indicitur, ut non plus tribuant quam possunt; ne forte plus offerentes, coacti, non voluntarii, viderentur sine mercede facturi, quia qui coactus aliquid facit, mercedem non habet. Et ideo dicitur eis, quia si voluntas est prompta dando secundum id quod habet, accepta est Deo, non secundum id quod non habet. Ille enim dat ex eo quod habet, qui sibi necessaria retinet, et caetera quibus carere potest, largitur pauperibus. Qui vero de his tribuit quae suo usui necessaria sunt, ille dat secundum id quod non habet, id est ultra vires suas, quoniam illa quibus indiget, quasi non habet, quia carere non potest, et idcirco ad dandum illa non habet. Propter quod nunc dicitur Corinthiis qui tenaces sunt, quia voluntas quae sua sponte tribuit secundum id quod habet, ut sibi scilicet necessaria retineat, placens est Deo: non illa quae coacta tribuit secundum id quod non habet, id est quod sine murmuratione ferre non potest. Non enim intelligendum est, non esse Deo acceptum si quis devoto corde obtulerit etiam ultra suum posse, cum Macedones inde multum sint laudati, quoniam supra virtutem fuerunt ad dandum voluntarii. Illi enim non indiguerunt admonitione ut Corinthii, sed ultro obtulerunt cum precibus, ut probarent se tota voluntate hoc facere, ut plus offerrent quam poterant. Ideoque fuit acceptabile. Quanto enim amplius obtulerunt, tanto plus accepturi sunt. Corinthiis vero tanquam adhuc infirmantibus parcitur, unde et subditur:
4.9.6
« Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex aequalitate in praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum, ut fiat aequalitas, sicut scriptum est: Qui multum, non abundavit; et qui modicum, non minoravit.»
4.9.7
Jure dixi voluntatem esse acceptam, si prompta fuerit dare secundum id quod habet. Non enim suadeo vobis tantum dare, ut aliis quibus dederitis, sit remissio, id est inopiae allevatio et relaxatio, sed vobis tribulatio, id est inopia nimia. Haec procul dubio Apostolus condescendendo infirmis, ut praemisimus, intulit, quoniam quibusdam inopiam ferre non valentibus tolerabilius est minus tribuere, quam post largitatem suam ex inopiae angustia murmurare; cum enim dantis mens ferre inopiam nescit, si multa sibi subtrahit, occasionem contra se impatientiae exquirit. Prius ergo praeparandus est animus patientiae, et tunc aut multa aut cuncta sunt largienda ne dum minus aequanimiter inopia irruens fertur, et praemissae largitatis merces pereat, et adhuc mentem deterius murmuratio subsequens perdat. Non hoc, inquit, suadeo ut alii otiose vivant de bonis vestris, et tribulatione famis vos cruciemini; sed ut ex aequalitate subveniatis illis in praesenti tempore, id est ut unusquisque quantum habet, ad tempus dividat cum sanctis, quia non plus exigitur quam sibi retinere debet, dicente Scriptura:« Diliges proximum tuum sicut teipsum,» etc:« Qui habet duas tunicas, det non habenti.» Vel in praesenti tempore brevis hujus vitae communicate illis vestras divitias, ut et ipsi in aeterna vita communicent vobis suas. Et hoc est quod subditur: vestra abundantia carnalium bonorum suppleat, etsi non ex toto compleat illorum corporalem inopiam, qui omnia mundi deseruerunt, ut illorum spiritalis abundantia, sit supplementum spiritalis vestrae inopiae. Hoc jubet Apostolus. ut quia juxta tempus sancti inopiam patiebantur, deserentes omnia mundi, et se solis divinis operibus mancipantes, ut orationi vel doctrinae insistant ad profectum multorum, caeteri fideles qui negotiis vel artibus insistunt, aut paternas habent facultates, ministrent eorum inopiae, ut iterum sancti illic ubi divites sunt, et isti inopes, id est in spiritualibus et aeternis communicent eis, quasi vicem rependentes ministerio eorum. Nam cum pauci sint qui spiritalia dona percipiunt, et multi qui rebus temporalibus abundant, per hoc se divites virtutibus pauperum inserunt, quod eisdem sanctis pauperibus de suis divitiis solatia ministrent. Vestra, inquit, abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum, ut videlicet sollicite perpendamus, quia et eos quos nunc inopes cernimus, abundantes quandoque videbimus; et qui abundantes aspicimus, si largiri negligimus, quandoque inopes erimus. Qui itaque nunc in hoc tempore subsidium pauperi tribuit, ab eo postmodum perpetua recepturus, ut ita dicam, quasi ad frugem terram excolit, quae quod acceperit uberius reddit. Restat ergo ut nunquam elatio surgat ex munere, quando videlicet dives, ex eo quod pauperi tribuit, agit ut in perpetuum pauper non sit. Qui enim vivunt in saeculo, non habent merita ad vitam aeternam sufficientia. Sed quia pauperes Christi, quorum est regnum coelorum per eleemosynas, amicos et debitores sibi fecerunt, per merita eorum consequentur quod per se non merentur, ut tunc fiat utrorumque aequalitas, non quia non differant, sed quia omnes idem regnum habebunt, et unicuique sufficiet quod habebit. Vel aequalitas est ut, quia isti in hoc tempore ministrant sanctis, reddantur eis vices ab eis in futuro, quia debitores illi faciunt sanctos. Aequalitas ipsa est pax nostrae Jerusalem, ut opera misericordiae corporalia jungantur operibus praedicationis spiritalibus, et fiat pax dando et accipiendo. Fiat aequalitas in regno, sicut scriptum est in signo. Qui multum subaudi collegerat de manna, id est amplius quam gomor, non abundavit, id est non plus habuit quam gomor, et qui modicum collegerat, id est minus quam gomor, non minoravit, id est non minus habuit quam gomor. Quando enim ventum est ad epulas, omnes aequaliter habuerunt, hoc significante Deo, quia populus suus, qui per desertum hujus vitae graditur ad terram promissionis aeternae, aequalitatem habiturus in convivio est supernae refectionis, quia omnes Deum videbunt. Et qui multum hic laboravit, atque plurima merita congregavit, non plus quantum ad aeternam vitam pertinet habebit, quam ille qui modicum bonae operationis egit. Unde dicitur in Evangelio quia illi qui diversis horis ad vineae culturam accesserunt, omnes pariter in vespera denarium acceperunt. Tunc ergo fiet aequalitas, quia omnes habebunt vitae aeternae aequalitatem. Omnes erunt in aequalitate, quia omnes erunt in aeternitate. Non enim longior erit vita sanctorum pauperum, quam vita electorum saecularium. Tamen sancti pauperes majorem habebunt in carne et anima gloriam et beatitudinem. Idcirco autem aequabuntur ita divites sanctis pauperibus in perceptione denarii vitae perennis, quia nunc aequant sibi illos in divitiis suis non secundum paritatem, sed ut sustententur de rebus eorum sicut ipsi. Rex enim de toto suo regno non plus habet nisi victum et indumentum, quo carere praesens vita non potest. Et idcirco dives pauperem sibi aequat, si ei cibos et vestimenta praebeat, licet ipse plus retineat quam largitur. Qui multum, inquit, habuit non abundavit, quia scilicet quod plus habebat, dedit indigenti; et qui modicum, non minoravit, quia accepit ab illo, qui abundavit. Vult nos omnia communiter possidere, ut perfecti doctrinam non abscondant, et habentes substantiam, eis non denegent victum. Plus etiam in spe futuri saeculi habent sancti, quam hi qui in isto tempore videntur divites; et tamen utrique, sicut dictum est, in illo saeculo aequabuntur, ut sicut istorum beneficio nunc sustentatur inopia sanctorum, ita et hi beneficio sanctorum tunc divites fiant. Non enim totos se dederunt Deo, ut hic pauperes, illis essent divites, ideo videntur illic esse pauperes. Sed ditabuntur sanctorum suffragio, quorum se virtutibus inseruerunt, dum eos ad bene agendum sustentarent, ministrando illis necessaria, quia« qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet.»
4.9.8
« Gratias autem ago Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi, quoniam exhortationem quidem suscepit, sed cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos. Misimus etiam cum illo fratrem nostrum, cujus laus est in Evangelio per omnes ecclesias. Non solum autem, sed et ordinatus est ab ecclesiis comes peregrinationis nostrae in hac gratia, quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram, devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quae ministratur a nobis. Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis saepe sollicitum esse, nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos, sive pro Tito, qui est socius meus et in vobis adjutor; sive fratres nostri apostoli ecclesiarum, gloria Christi. Ostensionem ergo quae est charitatis vestrae et nostrae gloriae pro vobis, in illos ostendite in facie ecclesiarum Dei.»
4.9.9
Deus quia justus est, sciens Corinthios velle proficere, Titi affectum accendit erga eos, ut adimpleret exhortatione sua voluntatem illorum in opere bono, qui videns profectum illorum, laetatus est in eis. Et hoc est: Ego quidem, inquit, sollicite vos ad opus misericordiae provoco, sed gratias ago Deo, qui per Spiritum sanctum dedit in corde Titi eamdem sollicitudinem, quam ego habeo pro vobis, ut non deficiatis, sed proficiatis in opere bono, quoniam non repugnavit, sed exhortationem nostram suscepit, qua exhortabamur eum ire ad vos incitandos. Exhortationem quidem nostram suscepit, voluntatem vero non per nos habuit, quia jam habebat. Et voluntate quidem propria sollicitus erat pro vobis, sed exhortatione nostra factus est sollicitior. Et cum ita sollicitior factus esset, profectus est ad vos sua voluntate, quam illi Deus inspiraverat. Vel suscepit exhortationem, id est suscepit hoc onus laboris, ut vos exhortaretur ad largitatem sustentationis sanctorum; sed dum propter vestrum profectum esset factus sollicitior, profectus est ad vos sua voluntate, id est videns vos proficere circa bonos actus, sollicitior factus est erga curam vestrae salutis, ita ut voluntarius proficisceretur ad vos, qui prius etiam rogatus excusabat ire propter vitia vestra. Ipse quidem profectus est sponte. Sed nos misimus etiam cum illo fratrem illum egregium, cujus laus est in Evangelio per omnes ecclesias. Hoc de Luca intelligitur, qui laudem in Evangelio prae caeteris habet, quia ubicunque recitatur Evangelium, laudatur Lucas, qui tam eleganter illud scribere meruit. Sed non solum laudatur ubique de Evangelii descriptione, sed etiam ordinatus est ab Ecclesiis comes peregrinationis nostrae, ut mecum pergat quocunque vado peregrinans ad praedicandum, et sit mihi comes et adjutor ubique in hac gratia, quae ministratur a vobis, id est in hac largitione eleemosynarum facienda, cujus nos ministri sumus ad Domini gloriam, ut Dominus noster Jesus Christus inde glorificetur: et ad voluntatem nostram, qua volumus ut bene detis; voluntatem dico, destinatam ad hujusmodi studium, et debitam ac divinitus praeordinatam. Vel in hac spiritali gratia Novi Testamenti, quae gentibus per Evangelium ministratur a nobis ad gloriam Domini, et ad complendam voluntatem nostram, qua volumus ut gentes salvae fiant, quae voluntas ad hoc destinata est. Lucam commendat Apostolus, quia hunc ignorabant Corinthii, ut scirent in quanta jam essent boni opinione, ad quos tales viri mittebantur, ut congauderent cum eis, augentes eos in fide operationis Dei, ad cujus gloriam sollicite hoc agebant, ut ipse agnosceretur in his. Nonnulli vero senserunt id et de Barnaba posse intelligi, quia et ipse ordinatus est comes peregrinationis Pauli, quando cum eo missus est ad gentes, licet cum eo non perseveravit. Lucas autem perseveravit. Et constitutus est comes ejus in hac eleemosynarum gratia, quia hoc decreverunt apostoli, ut ipse et Barnabas praedicarent gentibus, sed tantum memores essent sanctorum pauperum qui erant in Judaea, ut quandiu fames illa duraret, mitterent eis victualia. Et Barnabae laus erat in Evangelio, quod strenue praedicaverat per omnes Ecclesias, in quibus cum Paulo fuerat. Sed hoc dissonare videtur, ut hunc Paulus fratrem, et non potius apostolum vel socium nominet; et quod hunc cum Tito quasi minorem misisse se dicat, et non potius Titum cum eo; vel quod hunc Corinthiis quasi ignotum commendet, cum in priore epistola declaraverit hunc eis incognitum non esse, dicens:« Aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi?» id est stipendia sumendi. De Luca vero congrua sunt omnia, quia, etsi nunc apud nos Lucas major est Tito, apud animos tamen Corinthiorum minor erat, ideoque convenienter missus esse cum eo dicitur. Excellentiam vero Titi noverant Corinthii, quia ipse Corinthius erat. Misimus, inquit, cum Tito comitem nostrae peregrinationis, qui per omnes Ecclesias in Evangelio laudatur, devitantes hoc, ne quis nos vituperet, id est reprehendat in hac eleemosinarum plenitudine, quae ministratur a nobis, id est quae nostro ministerio fit. Nisi enim testes idoneos et boni testimonii secum Apostolus habuisset, infirmi vel infideles cum tantam largitionem tamque copiosam viderent, aliquid super Apostolo sinistre possent aestimare, ut putarent eum tanquam sibi accipere et in suos convertere ea quae accipiebat ad supplendas necessitates sanctorum, per se offerenda vel distribuenda indigentibus. Sed ut omnem pravam suspicionem a se removeret, multos idoneos adhibuit testes in hac gratia plenarie pauperibus ministranda. Ideo, inquit, devitamus vituperium, quia providemus bona, id est providemus ut ea quae facimus, sint bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. Coram Deo sufficit nobis bona conscientia, sed coram hominibus necessaria est bona fama. Propter nos enim conscientia nostra sufficit nobis, sed propter homines fama nostra non pollui, sed pollere debet in eis. Qui enim fidens conscientiae, negligit famam suam, crudelis est, quoniam salutem proximorum spernit. Vel ideo se dixit Apostolus devitare, ne quis eum vituperaret in hac plenitudine doctrinae ac miraculorum, quia negligens circa curam sanctorum judicari posset, si segnius ea quae illis erant necessaria, procuraret, quoniam illi et Barnabae injunxerant priores apostoli, ut memores essent pauperum, sicut jam diximus. Ne ergo diceretur de eo: Bene quidem praedicat, et religiose vivit, sed non est memor sanctorum pauperum, ut sibi fuerat injunctum, cum ipse in omnibus esset invituperabilis, nec in hac parte indiligens judicari voluit, sed ad faciendam sanctis largitionem, credentes ex gentibus monuit, quatenus et hoc opere completo, in omnibus appareret ejus sollicitudo et providentia. Providemus enim, inquit, bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. Providit bona coram Deo, dum quod jubet Deus circa ministerium sanctorum fieri doceret. Providit bona coram hominibus, dum tales ad hoc opus suadendum mitteret, qui non facerent eis scandalum, sed probitate sua provocarent eos, ne bona ejus doctrina per improvidos ministros in vituperationem caderet. Nec solum, inquit, duos istos misimus, sed etiam fratrem alium cum illis, quem quidam dicunt esse Apollo, sed incertum est. Quem saepe probavimus in multis sollicitum esse de vestra salute, sed nunc experti sumus eum multo sollicitiorem pro vobis, cum audisset vos esse correctos, certus quia obedietis ad bene agendum. Sollicitior, inquam, factus est videndi et exhortandi ad ministerium sanctorum pro hac confidentia vestrae immutationis in melius; sive pro Tito, qui de vobis ei multa retulit, qui non mentiretur, qui est socius meus, pergens mecum ubique ad praedicandum; et in vobis est adjutor meus, id est in vestra conversione et correctione. Ipse est adjutor meus in vobis, sive caeteri fratres nostri, quos ad vos direxi, qui sunt apostoli, id est fundatores ecclesiarum, gloria Christi quia in locis illis praedicaverunt Christum, ubi nunquam fuerat; et ad gloriam construxerunt ecclesias ex his, quos ad fidem converterunt. Vel fratres nostri priores apostoli, qui cum Domino in carne fuerunt, sunt adjutores mei in vobis; sive quia nonnunquam per vos transierunt, et vobis aliquid meliorationis contulerunt, sive quia suae praedicationis fama ac vitae vobis profuerunt. Et quandoquidem tales misimus viros ad vos, ergo suscipite eos cum honore et dilectione sicut oportet. Scilicet ostendite nunc in illos ostensionem vestrae charitatis, id est charitatem quam ostendere consuevistis honorifice suscipiendo caeteros fratres, nunc ostendite suscipiendo istos accuratius, ut bona quae de vobis audierunt probent esse vera. Et ostensionem gloriae nostrae pro vobis, id est opera charitatis, quae similiter ostendere soletis in susceptione fratrum, unde et nos gloriamur pro vobis apud alias Ecclesias, nunc ostendite in istos, reverentius et devotius eos suscipiendo. Et hoc facite in facie et in conspectu Ecclesiarum, ut caeterae Ecclesiae cognoscant vera esse bona quae de vobis audierunt, et accipiant a vobis bonum exemplum.
4.10.1
IN EPISTOLAM II AD CORINTHIOS. CAPUT IX.
4.10.1
« Nam de ministerio quod fit in sanctos, ex abundanti est mihi scribere vobis. Scio enim promptum animum vestrum, pro quo de vobis glorior apud Macedones. Quoniam et Achaia parata est ab anno praeterito, et vestra aemulatio provocavit plurimos. Misimus autem fratres, ut, ne quod gloriamur de vobis, evacuetur in hac parte, ut, quemadmodum dixi, parati sitis, ne, cum venerint Macedones mecum, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos, ut non dicamus vos in hac substantia. Necessarium ergo existimavi rogare fratres ut praeveniant ad vos, et praeparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic quasi benedictionem, non quasi avaritiam.»
4.10.2
De receptione justorum vos admoneo, nam de ministerio quod fit in sanctos, non necesse est ut vos admoneam. De illo enim ministerio est mihi ex abundanti, id est ex superfluo scribere vobis. Superfluum est enim, si commoneas eum, quem scis facturum. Sed tamen ut diligentiam meam ostendam, et vos promptiores faciam, non est otiosum si scribo, ut sciatis magna vos diligentia debere peragere quod frequenter vobis intimatur. Ideo autem videtur superfluum ut vobis de hac re scribam, quia scio animum vestrum ad hanc largitionem faciendam esse promptum, pro quo animo vestro ad hanc gratiam devoto glorior apud Macedonas; videte ne frustra. Solet enim se meliorem praebere ille, de quo bene sentitur ab alio. Idcirco de vobis glorior, quoniam non solum Corinthus, quae est metropolis civitas, sed etiam universa Achaia quae est magna regio, parata est ab anno praeterito dare quod sanctis mittatur, et vestra aemulatio, id est fervor imitandi vos provocavit plurimos ad hoc pietatis opus. Caeterae enim Ecclesiae dum audiunt Corinthios prius multis erroribus fuisse implicatos, postea vero correctos et misericordiae operibus intentos, aemulatione eorum incitatae sunt ad bonum opus, quasi cogitantes apud se et dicentes, quia si hi qui post acceptam fidem male conversati fuerant, hanc coeperunt habere voluntatem, cur non magis illi, in quibus haec vitia non sunt reperta? Ego quidem, inquit, glorior in splendore animi vestri, qui promptus est ad largiendum, sed misimus fratres, non ut vos ad hoc exhortarentur, ad quod ex animo parati estis; sed ut vos faciant memores, ne circa votum et promissionem existatis negligentes. Et hoc est, animus quidem vester promptus est, sed misimus praedictos fratres ad vos, ut sitis parati ad proferendum quod dederitis, ne si imparati fueritis, evacuetur in hac parte totum quod gloriamur de vobis. Misimus, inquam, illos, ut, quemadmodum dixi illis vos esse paratos, sitis parati vel quemadmodum dixi vobis, sitis parati; sive quemadmodum dixi Macedonibus, ne forte, cum venerint mecum Macedones, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos in hac substantia, id est in hac re possessa, in hac divitiarum substantia, quae pauperes sustentare debuit. Dixi ne erubescamus nos qui de vobis gloriabamur, ut non dicamus vos erubescere, id est ut vestram erubescentiam taceamus, Vester enim pudor erit maximus in nostra verecundia, si inventa fuerit impraeparatio vestra. Nam si hoc inventum non fuerit, quod testificatus sum de vobis, et ego erubescam in vobis, qui substantiam sanctis promissam non reddidistis; et vos amplius confundemini, qui nec propterea quod testis vobis fui, studuistis agere, ut me dixisse verum de vobis probaretis, ne ergo contingat ut et vos et nos graviter erubescamus, necessarium existimavi rogare praedictos fratres, ut me praeveniant euntes ad vos, et praeparent interim benedictionem, id est largam et charitativam donationem; benedictionem dico, repromissam, quia jam promisistis et repromisistis eam; et praeparando faciant hanc esse paratam in adventu nostro, sic quasi benedictionem, id est quasi opus charitatis, non quasi avaritiam, id est non quasi strictam dationem, de qua doleat qui dederit. Avaritia enim vocatur datio, quae fit tenaci et parco ac tristi animo; benedictio autem, quae fit largo et alacri animo. Tractum est hoc vocabulum a patriarchis, qui benedictione sua filios suos omnium fertilitate bonorum replebant, ut Isaac benedicens Jacob et Esau, et ut Jacob benedicens Ephraim et Manassen.
4.10.3
« Hoc autem dico: qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet.»
4.10.4
Hoc loco ad magna largiendi studia mentes audientium accendit Apostolus, ne qui multa dare potest pauca largiatur. Fratres, inquit, praecesserunt me ut praeparent dationem vestram, sed ego cur large detis praescribo, quia hoc dico vobis, quod qui parce seminat, id est avare tribuit, parce etiam metet, id est parum in futuro saeculo recipiet. Parcus enim est avarus, cui extorquetur quod dat, dum compellitur tribuere vel propter verecundiam, vel propter longam multorum admonitionem. Huic parva messis est, quia parco animo dedit, licet magna videatur dedisse. E contrario vidua quae in gazophylacium misit duo minuta est laudata misisse plus quam omnes divites, quia largo animo totum quod habebat misit, cum caeteri parco animo mitterent, et multo majora quam mittebant, sibi retinerent. Et ideo parce seminabant, quamvis multa seminare viderentur, quia tantum seminare nolebant, quantum poterant. Dare enim non est amittere, sed seminare; ad tempus carere, ut postmodum multiplicius habeatur. Sed qui parce seminat, id est qui non vult large tribuere cum possit, parce et metet, id est exiguum remunerationis colliget, quia sicut ipse nunc est parcus ad tribuendum, ita et Deus erit parcus ad retribuendum, et qui seminat in benedictionibus, id est qui tribuit voluntate bona sub spe futurae remunerationis, hic metet de benedictionibus, quando cum caeteris eleemosynariis audiet:« Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quia esurivi, et dedistis mihi manducare.» Seminat enim in benedictionibus, ubi plus pensatur affectus quam census, id est qui pro posse suo bona large tribuit in benevolis affectionibus, et idcirco de benedictionibus Dei metet fructum vitae perennis.
4.10.5
« Unusquisque prout destinavit in corde suo, non ex tristitia aut ex necessitate. Hilarem enim datorem diligit Deus.»
4.10.6
Et quia de benedictionibus supernis metet, qui nunc in benedictionibus bonae voluntatis seminat, id est laeto et largo animo dat, sive parum, sive multum sit illud quod dat, ideo unusquisque det prout destinavit in corde suo, id est sicut deliberavit et praeordinavit in consilio suae rationis et voluntatis, ut quidquid in corde suo disposuit se daturum, det; et eo devotionis affectu quo proposuit det; scilicet non ex tristitia aut ex necessitate, id est non invitus aut coactus. Eleemosyna enim plerumque fit a tristibus et murmurantibus ut careant taedio interpellantis, non ut viscera reficiant indigentis; sed non est acceptabilis Deo talis datio. Et ideo non ex tristitia, sed ex laetitia cordis, est dandum quod datur quia ex his qui tribuunt, hunc eligit Deus, ut ei retribuat, qui devoto animo tribuit, quasi thesaurizans apud Deum. Sunt enim nonnulli qui multum rogati ab aliquibus, taedio precis sibi factae ad dandum compelluntur importunitate postulationis assiduae: et sic dant tristes et inviti, non ex affectu dilectionis aut piae compassionis. Nonnulli sunt etiam, qui licet non sint tristes vel coactione dolentes, tamen quando largiuntur, faciunt ex necessitate; sive quia omnes alii dant, sive quia multi ut largiantur, admonent; et cum sic honestate sua non possint non dare, quadam necessitate ad dandum coguntur. Sed quisquis dationem suam Deo vult esse gratam, non det ex tristitia vel ex necessitate, sed ex laetitia et ex voluntate, quia hilarem datorem diligit Deus, id est illum qui per charitatem laetus et hilaris ac serenus spe supernae retributionis tribuit.
4.10.7
« Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum, sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in saeculum saeculi.»
4.10.8
Ego quidem vos admoneo ad hanc largitatis gratiam, sed Deus potens est facere in vobis quod admoneo. Ego enim verba exhortationis edere possum, sed ille mentes vestras in melius promovere potest, quia ego quidem plantare et rigare possum, ille autem dare sufficit incrementum. Et ideo potentiam ejus adesse vobis exopto, ut sicut in emendatione vitiorum et veritate doctrinae corda vestra tetigit, ita et in gratia largitatis faveat coeptis vestris. Ipse est enim potens facere ubertim abundare in vobis non solum istam, sed et omnem gratiam, ita ut in omnibus rebus semper habentes omnem sufficientiam, id est non indigentes aliquando his quae ad salutem necessaria sunt, abundetis in omne opus bonum, id est in largitione sicut in caeteris. Si enim solam vobis sufficientiam elegeritis, poteritis in Dei opere abundare, quia illud vobis retinendo quod sufficit, caetera in usus pauperum expendetis, et hoc erit abundare in opere bono. Licet enim exigui hominis parvum sit munus. abundat tamen quia bono animo fit. Exteriora enim nostra Domino quamlibet parva sufficiunt. Cor namque et non substantiam pensat nec perpendit quantum in ejus sacrificio, sed ex quanto proferatur. Qui enim plus habet, plus offerre debet. Ita potest Deum omnem gratiam facere in vobis abundare, ut sine damno vestro aliis beneficia largientes, abundetis tendentes per largitatem in omne opus bonum, sicut scriptum est, id est ut neque si in vobis avaritia, neque prodigalitas, sed bona vestra diffuse et rationabiliter detis cum bona intentione, non pro temporali commodo, sed pro aeterna remuneratione, sicut justum virum fecisse dicit Scriptura: Dispersit, id est non uni omnia tribuit, sed diverso modo his et illis sparsit, ut pluribus proficeret, et unicuique juxta quod decebat. Per hoc avaritia removetur. Et dedit non indiscrete omnibus, neque divitibus aut histrionibus, sed cum ratione et discretione solis pauperibus, qui in hoc saeculo non possent ei reddere. Per hoc removetur vitium avaritiae contrarium, id est prodigalitas, et etiam appetitio temporalis retributionis. Et ideo justitia ejus, id est justum opus misericordiae ejus manet in saeculum saeculi, id est in aeternum quia ex eo quod temporaliter juste egit, aeternam habet justitiam et vitam. Justus enim est, qui bona mundi communia reputat, qui sciens Deum omnia communiter omnibus dare, quia solem suum oriri facit omnibus et pluit omnibus, et terram dedit omnibus; idcirco dividit cum his qui copiam terrae non habent, ne beneficiis Dei privati videantur. Et quia sibi soli non detinet quoddam a Deo scit omnibus datum, sed credit esse justum ut habens det non habenti, idcirco justitia ejus manet in aeternum quia in futuro saeculo hanc secum habebit in perpetuum. Et si hujus, qui pauperibus dedit, justitia manet in aeternum, quanto magis ejus qui ministravit sanctis? Pauperes enim dici possunt, qui publice egeni sunt. Sancti autem discernuntur ab his, quia ipsi sunt servi Dei insistentes orationibus ac jejuniis, et puram vitam ducentes.
4.10.9
« Qui autem administrat semen seminanti, et panem ad manducandum praestabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justitiae vestrae, ut in omnibus locupletati, abundetis in omnem simplicitatem, quae operatur per nos gratiarum actionem Deo.»
4.10.10
Vos debetis alacriter ministrare sanctis ob spem supernae retributionis. Sed et in hac vita penuriam non timeatis quia Deus qui administrat semen seminanti, praestabit ei etiam panem ad manducandum interim, donec ex illo semine frugem colligat, et multiplicabit semen vestrum, quod in terram misistis, ut inde copiosa messis exsurgat, unde plures eleemosynas facere possitis. Omnia Dei sunt, et semina et nascentia, et Dei nutu crescunt et multiplicantur ad usus hominum. Deus ergo qui haec dat, et ipse jubet de his dari illis qui indigent. Ac per hoc qui dat juxta voluntatem Dei, augetur ei divinitus, ut habeat unde adhuc amplius largiatur. Vult enim Deus ut fideles qui habent hujus mundi substantiam, ministrent necessitatibus sanctorum, ut nihil illis desit, qui celsiorem sanctitatis gradum in ecclesia tenere voluerunt, ut spei saecularis vincula cuncta praecederent, et animum liberum divinae militiae dedicarent; et quisquis eis bene ministraverit, amplificetur illi semper unde largius ministrare possit. Deus itaque qui administrat semen seminanti, unde in futuro anno vivat et eleemosynas faciat, praestabit interim et panem, id est subsidium vitae praesentis, non ad superfluitatem, sed ad manducandum, id est ad necessarium usum. Et ne sitis solliciti de tempore futuro, quia ipse propter alimenta praesentia quae vobis largietur, non dimittet quin semen vestrum multiplicet, et fruges crescere faciat, ut semper magis ac magis dare sufficiatis, et augebit incrementa frugum justitiae vestrae, id est multo abundatiora incrementa dabit frugibus, quas promeretur justitia vestra. Justitia enim est, ut quia Deus dat retribuat ex eo et homo illi cui deest. Et quia vos hujusmodi justitiam servastis, ut, sicut Deus vobis non habentibus tribuit, ita et vos aliis qui non habent tribuatis, idcirco divinitus augentur incrementa frugum vestrarum, ut in omnibus necessariis locupletati rebus. abundetis in omnem simplicitatem id est in omnem largitionem non duplici, sed simplici animo factam. Qui enim bene et simpliciter sanctis ministrat, amplificatur ei nutu divino, ut habeat unde semper largiri possit, et in praesenti locupletatus, et in futuro saeculo. Semel enim seminans bis metet, id est ex una operatione bona hic et in futuro retributionem percipiet. Ipse tamen non duplici intentione debet operari bonum, ut inde quaerat et in isto et in alio saeculo remunerationem, ne computetur in eis, de quibus dictum est: Receperunt mercedem suam; sed simplici corde solam in supernis retributionem appetat, licet Deus illi et in hoc saeculo retribuat. Potest semen intelligi, quidquid pro Deo datur. Et ipse qui administrat semen seminanti, id est qui dat eleemosynario rem quam pauperi tribuat, praestabit etiam panem ad manducandum, id est praebebit unde possit vivere. Et multiplicabit semen vestrum, id est multipliciter abundare faciet rem vestram, quam seminatis dando pauperibus, ut habeatis et quod largius seminetis, et unde vivatis. Et augebit incrementa frugum justitiae vestrae, id est augmentabit eleemosynas vestras, pro quibus frugem aeternae retributionis accipiet justitia vestra. Justitia enim est observatio mandatorum Dei, et inde fruges, id est fructus aeternae remunerationis proveniunt. Incrementa frugis hujus, sunt eleemosynae, pro quarum merito et hic virtutes augentur, et in futuro gloria crescit. Vel incrementa coelestium frugum vestrarum sunt affectiones dandi largius, et subveniendi indigentibus, quia quanto majori affectu piae compassionis subvenit quis indigentiae proximi, tanto majorem sibi frugem acquirit aeternae refectionis. Et Deus sic augebit semen vestrum et frugem, ut locupletati in omnibus corporalibus et spiritalibus rebus, abundetis, id est interius bona voluntate, et exterius bona operatione. Abundetis dico, tendentes in omnem simplicitatem, id est in hoc ut puro et simplici corde faciatis omnia, ut a solo Deo retributionem de omnibus quaeratis, ut neque subjectionem a pauperibus, neque laudem ab hominibus desideretis, nec ullam in hac vita remunerationem, quae simplicitas vestrae intentionis in opere bono operatur per nos gratiarum actionem Deo, id est facit nos agere gratias Deo, qui vobis inspiravit hanc voluntatem, ut ita simplici intentione faciatis in sanctos collationem, et caetera quae pertinent ad animae vestrae salutem. Vel per nos praedicatores et exhortatores operatur gratiarum actionem, id est agit ut illi qui beneficia suscipiunt, gratias agant Deo.
4.10.11
« Quoniam ministerium hujus officii non solum supplet ea quae desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino, per probationem ministerii hujus, glorificantes Deum in obedientia confessionis vestrae, in Evangelio Christi, et simplicitate communicationis vestrae in illos et in omnes, et in ipsorum obsecratione pro vobis, desiderantium vos propter eminentem gratiam, Dei in vobis. Gratias ago Deo super inenarrabili dono ejus.»
4.10.12
Idcirco pro vestra simplicitate, id est pro largitione simplici animo facta aguntur Deo gratiae, quoniam multa bona continentur in ea. Quoniam ministerium hujus officii, id est ministratio quae per officium nostrum a vobis exhibetur sanctis, non solum supplet ea quae desunt sanctis, id est non solum repellit indigentiam sanctorum, qui non laborant, sed orationibus et divinae contemplationi vacant, sed etiam plus operatur, scilicet abundat gratiarum actione facta per multos in Domino, id est causa et incitamentum est multis ut agant gratias pro vobis in operatione Domini, quae refulget in vobis. Hoc est dicere: Ministratio nostra quae fit per dispensationem officii nostri, non solum necessarios sumptus exhibet sanctis, sed etiam in hoc abundat, ut non hi soli qui beneficio vestro sustentantur, sed et alii multi gratis pro vobis agant Deo, commendantes factum vestrum Domino, ut paucis tribuentes, a multorum obsecrationibus Deo commendemini. Per multos agantur pro vobis gratiae, et hoc per probationem ministerii, id est per hoc quod experiuntur, sive laudant hanc ministrationem vestram. Multos dico glorificantes Deum in obedientia confessionis vestrae, in Evangelio Christi. Probantes enim mentem vestram in hoc opere, glorificant in vobis Deum, cujus spe firmati, obedistis in Evangelio Christi; et quod ore confitemini, actione demonstratis. Inde glorificant Deum, quia vos obedistis facientes opera quae exigit confessio Christianae fidei, et hoc in Evangelio, id est in praeceptis Evangelii Christi, et glorificant illum etiam in simplicitate vestrae communicationis, id est in eo quod non duplici, sed simplici spe facitis vestra bona communia in illos sanctos, qui sunt Hierosolymis, et in omnes alios quos videtis egentes. Glorificant etiam Deum in obsecratione ipsorum pro vobis, id est in eo quod ipsi quos sustentatis, obsecrant pro vobis. Ipsorum dico, desiderantium vos videre in coelesti regno, vel etiam in praesenti saeculo, ut gaudeant ex conspectu vestro. Quis enim non cupiat oculis videre necessitatibus suis propter Dei nomen subjectos? Ipsi vos desiderant videre, et hoc propter gratiam Dei eminentem in vobis, id est propterea quia Deus tam excellenter gratiam suam accumulavit in vobis, ut ita sanctis egentibus communicetis ob affectum piae dilectionis. Et quia tot bona hinc et inde procedunt ex hoc ministerio, idcirco gratias ago Deo super inenarrabili dono ejus, id est de dono charitatis quod in vobis et in sanctis illis posuit, quod quantum sit et quam multiplex, vel quam honestum et quam justum et quam utile, nemo potest manifeste narrare. Tanta pinguedine sanctae laetitiae perfusus est Apostolus dum loqueretur de alterna indigentia, et de alterno supplemento indigentiae provincialium Christi et militum Christi, hinc de rebus carnalibus in illos, inde autem de spiritalibus in istos, ut nunc in fine sermonis exclamaret, et tanquam sanctorum gaudiorum sagina eructaret, dicens: Gratias Deo super inenarrabili dono ejus. Inenarrabile enim donum Dei est, quod incitat homines ad bene agendum, quando bona operantur propter spem eorum quae oculus non vidit, nec auris audivit, neque cor hominis excogitavit.
4.11.1
IN EPISTOLAM II AD CORINTHIOS. CAPUT X.
4.11.1
« Ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi, qui in facie quidem humilis sum inter vos, absens autem confido in vobis. Rogo autem vos, ne praesens audeam per eam confidentiam, qua existimor audere in quosdam, qui arbitrantur nos tanquam secundum carnem ambulemus.»
4.11.2
Ad incorrectos loquitur, qui pseudoapostolos sequebantur, et eum ferocem putabant, quia mordaciter in priore epistola vitiosos increpavit. Quasi dicat: Correctos ad eleemosynas invitavi, sed vos alios obsecro ego ipse idem vobis existens qui et illis, cum tamen vos sitis alii. Ego Paulus, id est humilis vel mirabilis, obsecro vos humiliter, ut mores vestros emendetis. Vel praemissi fratres hortati sunt ad ministerium sanctorum eos de vobis, qui correcti fuerant, sed nunc ego Paulus ipse non alius, obsecro vos obnixe qui corrigi debuistis, sed distulistis, ut ultra non differatis. Obsecro vos per mansuetudinem Christi, id est per eam mansuetudinem, qua Christus cum se posset vindicare, sustinuit injuriosos ut corrigeret eos, et per modestiam ejus, qua culpas eorum modesto poenitentiae flagello per baptismum delevit, dicente illis Petro:« Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum, etc.» Mansuetus erga nos fuit Christus, quando sine aliqua ultione per baptismum nobis peccata dimisit. Modestus fuit, quando, et si non absque ultione, non tamen immoderata, sed tolerabili et modesta tribulationum punitione, nos ad vitam perennem revocavit. Mansuetus est Christus. pie parcendo et tolerando; modestus est, moderata ultione puniendo. Et mansuetudo atque modestia Christi, cujus imitator sum, est causa cur non imperans, sed obsecrans vobis loquor, quia et lenis sum exemplo Christi ad parcendum, et modeste ad modificate puniendum severus, qui in facie quidem, id est in praesentia et visione corporis sum inter vos humilis et quasi contemptibilis, sed absens confido in vobis, id est confidenter per epistolam vos reprebendo. Et vos putatis quod tantum absens, id est in epistola confidentiam severitatis habeam, et non praesens facie. Sed rogo vos ne praesens audeam, id est rogo ut vosipsos corrigatis, ne, cum venero, audacter puniam per eam confidentiam, qua tantum putor absens confidere. Apostoli confidentia est fiducia sibi datae potestatis a Christo, cujus vicarius est, ut vindicet eos qui sub nomine Christi agentes, non obaudiunt ut se corrigant, in quibus reprehenduntur. Et nunc absens obsecrat eos, ne praesens audeat in eos vindicare per hanc confidentiam, id est ne cum praesens fuerit, cogatur irasci propter vitia eorum, ut componentes se qui adhuc non emendaverant, molliant sibi rigorem ejus, ut moderatos eos inveniens, pressa severitate, laetetur in eis. Rogo, inquit, ne praesens audeam, id est ne cum praesens adero, propter vitia vos audacter( ut jus ecclesiasticae correctionis exigit) feriam per eam confidentiam velut arrogantiae, qua nonnullis existimor audere in quosdam incorreptos, dum peccantes punio, sicut eum qui fornicatus fuerat. Unde quidam vestrum putant me nimis audacem per fiduciam arrogantiae et dominationis, quia vel tales audeo punire. Qui nos arbitrantur tanquam secundum carnem ambulemus, id est tanquam secundum morem carnalium agamus. Vel arbitrantur nos tanquam secundum carnem ambulemus, non recipiendo spiritalia quae dicimus; sic nos existimant quasi carnalia loquamur, quae recipienda non sint. Ideo enim nos arbitrantur secundum carnem ambulare, id est carnali sensu praedicare, quia qui spernit spiritalia, putat illa esse carnalia.
4.11.3
« In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus. Nam arma militiae nostrae non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum. Consilia destruentes et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi, et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam, cum impleta fuerit vestra obedientia.»
4.11.4
Ipsi nos arbitrantur, ut dixi, tanquam secundum carnem ambulemus. Et merito dixi tanquam, quia non re vera secundum carnem ambulamus, ut illi putant. In carne enim ambulantes, id est in corpore vitam praesentem ducentes, non militamus secundum carnem, id est non exercemus pro carnali commodo militiam a Deo nobis datam; nec carnaliter, sed spiritaliter militamus, licet in carne fragili degamus. Spiritaliter enim militat, qui spiritaliter vivit, quia contra spiritales nequitias pugnat. Secundum carnem vero militat, qui desideriis carnis obtemperat. Potest et ita intelligi, ut hi militare secundum carnem dicantur, qui Vetas Testamentum carnaliter intelligunt; qui vero sequuntur intelligentiam spiritalem, sint quidem in carne, quia eamdem habent litteram quam Judaei, sed non juxta carnem militent, a carne ad spiritum transcendentes. Non secundum carnem militamus. Nam arma militiae nostrae non sunt carnalia, sed spiritalia et potentia Deo regi nostro, cui militamus. Non enim materialem lanceam vel ensem bajulamus, sed potentius hostes nostros verbo dejicimus, quam alii carnalibus armis. Arma enim nostra sunt, sermo praedicationis, sapientia, miracula, charitas, et aliae virtutes. Ideo arma, quia repugnant vitiis, et debellant regnum diaboli. Potentia Deo, ut per haec valenter expugnemus inimicos ejus, et subjiciamus ei orbem universum. Sicut enim terrenus imperator per suos milites vindicat suum regnum, ita et Christus per nos defendit unius Dei professionem et disciplinam. Et arma nostra sunt ei potentia, ad destructionem munitionum, id est saecularium doctrinarum et argumentorum vel astutiarum, quibus perversi homines corda sua muniunt et circumdant, ne sermo veritatis ad ea pertingere valeat, quoniam aries apostolicae praedicationis munitiones hujusmodi valenter penetrat, et evertit virtute gratiae spiritalis. Et nos, ut dictum est, Christo militamus, destruentes consilia, id est praemeditatas impiorum hominum, vel daemonum calliditates. Consilium enim est faciendi vel non faciendi excogitata mentis ratio. Est etiam consilium, quod dat perversus ei quem sub specie consulendi seducit, dum quasi rationabiliter ostendit ei utile esse quod admonet. Unde dicitur, quia« beatus vir qui non abiit in consilio impiorum.» Sed nos hujusmodi consilia destruimus, dum ad effectum ea pervenire non sinimus. Et destruimus omnem superbam altitudinem cordis, sive tyrannorum, sive sapientium saeculi, extollentem se adversus scientiam Dei, id est contra sensum evangelicae veritatis. Nam et illi qui in sublimitate saecularium dignitatum erant positi, et illi qui celsitudinem mundanae sapientiae erant assecuti, extollebant se superbo fastu, repugnantes adversus humilem scientiam divinae praedicationis, sed jam dejecta est extollentia talium, et scientia veritatis subjecit sibi mundum. Daemones etiam se extollebant, dum in idolis colerentur, adversus scientiam unius Dei; necnon et haeretici adversus scientiam catholicae veritatis, sed destructi sunt apostolicis machinis. Et etiam sumus redigentes in captivitatem omnem intellectum, id est captum nostris rationibus astringimus omnem intellectum perversae doctrinae, et captivum ducimus eum usque in obsequium Christi. Captivat enim intellectum, qui contradicentem ratione vincit, et ad fidem Christi, cui prius repugnaverat, humilem ac mansuetum inducit. Et sumus etiam habentes in promptu, id est in manifesto et veloci effectu, quia nihil nos remordet quo minus audeamus, ulcisci omnem inobedientiam, id est punire culpas eorum, qui nobis obedire noluerunt ut se corrigerent. Quod faciemus, cum impleta fuerit vestra obedientia, id est cum vos reliqui omnes ex dilectione fueritis in omnibus obedientes.
4.11.5
« Quae secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christe se esse, hoc cogitet iterum apud se, quia sicut ipse Christi est, ita et nos. Nam etsi amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit nobis Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram, non erubescam. Ut autem non existimer tanquam terrere vos per epistolas, quoniam quidem epistolae, inquiunt, graves sunt et fortes, praesentia autem corporis infirma et sermo contemptibilis, hoc cogitet qui ejusmodi est, quia quales sumus verbo per epistolas absentes, tales et praesentes in facto.»
4.11.6
Nunc vult eos quae palam sunt considerare, id est ea quae dicturus est, quae sunt aperta dijudicare, velut si dicat: Si vobis non sufficiunt ea quae dixi, pro quibus me potius quam pseudoapostolos sequi debeatis, quia forsitan ea non satis patenter intellexistis, videte haec quae subjungo, quae sunt secundum faciem ita evidentia, sicut ea quae sunt oculis subjecta. Haec scilicet si quis confidit, etc. Vel ita: Videte ea quae sunt secundum faciem, id est considerate diligenter opera eorum, qui tantummodo coram oculis hominum facere bona student, ne forte vos per haec seducant. Ista videte, id est intelligite, quae nunc subjicio, quia sunt secundum faciem, id est cunctis perspicua, scilicet Si quis confidit sibi se esse Christi, id est si quis merito bonae vitae sibi certus est quod ipse sit Christi, id est de electis Christi, qui sunt ejus possessio, hoc cogitet iterum apud se, id est apud subtilitatem suae rationis, ut vim rationis non excedat, nec propter honorem suum, nec propter odium nostrum, quia sicut ipse Christi est per quaecunque Christi bona, ita et nos per eadem bona sumus Christi. His loquitur, quorum tangit superbiam, qui de seipsis praesumentes inflationem animi, minus quam dignum erat de Apostolo sentiebant, quasi non egerent praeceptis ejus. Quos admonet, ut si de se confiderent quia erant servi Christi, non utique deberent de Apostolo dubitare, sed etiam de eo vel similiter sentire, cum utique magis praeferre sibi deberent magistrum. Sed ipse nunc humilitatem illos in se docet, aequans se illis, cum esset vas electionis et doctor gentium. Hoc ergo vult illos considerare, quod utique clara luce videtur, quia cum de Apostolo nemo credentium non plus aestimaret quam de se, quanto magis nemo minus quam de se debeat aestimare. Hos itaque contestatur ac docet, ne elatione mentis meritum bonae vitae perdant, quia qui scit se aliquid esse, humiliat se ut major fiat. Recte dixi nos esse Christi, ut ille dicitur qui se nobis praefert. Nam etiam excellentius sumus nos Christi per potestatem quam praesumptor ille non habet. Et hoc est: Nam, et si amplius, etc., id est si me potestatem a Deo accepisse dixero, verum me apostolum praedicando, non erubescam, quia verum dicam, non gloria elatus, sed vestrae aedificationis causa compulsus. Pseudo autem usurpatam in destructionem vestram volunt exercere potestatem. Non erubescam si amplius aliquid quam illi gloriatus fuero de potestate nostri apostolatus, quam nobis non illis Dominus dedit in aedificationem, et non in destructionem vestram, id est ut vos in virtutibus aedificemus, non ut tyrannidem exercendo vos destruamus, vel exemplo malo sive prava doctrina subvertamus, ut pseudo faciunt. Haec dicendo, significat quia superius se humiliavit ipsis se comparando, cum si se erexerit non erubescat, quia potestatem praedicandi et absolvendi accepit a Christo, ut salvet, non ut perdat obaudientes; et ut religiosos mores eorum aedificet, non ut destruat. Sic et unusquisque praelatus Ecclesiae potestatem divinitus accepit, ut subjectis prosit, non ut eis noceat. Si ergo iste qui a Domino missus est, inclinat se inferioribus et comparat, quanto magis illi qui nullius erant testimonii comparare se non debebant, non dicam praeferre, majoribus? Nos, inquit, habemus potestatem aedificandi vos et puniendi perversos. Sed ut non existimer tanquam terrere vos per epistolas, dum absens scribo, quia incorrectis non parcam cum praesens fuero, quasi qui non audeam implere quod minatus sum, hoc cogitet, id est hoc sciat, qui ejusmodi est, id est qui ita de me opinatur, quia quales, id est quam aperti sumus in verbo per epistolas dum sumus absentes, tales erimus et praesentes in facto, id est in exhibitione correptionis peccantium. Hoc dicit occasione praemissae sententiae, qua dixerat se habere in promptu ulcisci omnem inobedientiam. Ut, inquit, non existimer, etc. Ille potest videri per epistolas terrere, qui neque auctoritatis alicujus est, neque praesens fiduciam habet arguendi; absens autem ideo audet, quia praesens timet. Ut non existimer tanquam terrere vos per epistolas, quae existimatio inde potest venire, quod quidam inquiunt, quoniam epistolae quidem graves, id est ponderosae ad intelligendum, et fortes ad terrendum, sed praesentia corporis ejus est infirma, non valens exercere severitatem, et sermo ejus contemptibilis, id est incompositus, et rusticanus: quisquis ejusmodi verbis mihi derogat, sciat quia quod per epistolas minamur, per facta complebimus, quoniam a Domino potestatem accepimus, et ideo quod absentes minamur, praesentes implebimus. Cui autem non est data potestas, absens potest audere, praesens autem pudorem patitur et timorem. Sed ego non erubesco nec metuo dum corripio, quoniam fiducia potestatis hoc ago. Sciendum quia linguas detrahentium sicut nostro studio non debemus excitare, ne ipsi pereant; ita per suam malitiam excitatas debemus aequanimiter tolerare, ut nobis meritum crescat. Aliquando autem etiam compescere eas debemus, ne dum de nobis mala disseminant, eorum qui audire nos ad bona poterant, corda innocentium corrumpant. Unde nunc Apostolus derogantes sibi Corinthios rationibus compescit, ne malam de eo famam spargentes, nocerent aliis, qui doctrinam ejus audire poterant. Notandum etiam, quia ex eo quod dicunt, quoniam epistolae graves sunt et fortes, nec dicunt, epistola gravis et fortis, ostendunt se jam duas epistolas ab Apostolo accepisse, praeter istam de qua nunc tractamus, quam nondum viderant. Sequitur:
4.11.7
« Non enim audemus inserere aut comparare nos quibusdam, qui seipsos commendant; sed ipsi in nobis nosmetipsos metientes et comparantes nosmetipsos nobis. Nos autem non in immensum gloriamur, sed secundum mensuram regulae, qua mensus est nobis Deus mensuram pertingendi usque ad vos. Non enim quasi non pertingentes ad vos, superextendimus nos. Usque ad vos enim pervenimus in Evangelio Christi, non in immensum gloriantes in alienis laboribus. Spem autem habentes crescentis fidei vestrae, in vobis magnificari secundum regulam nostram, in abundantia etiam in illa quae ultra vos sunt evangelizare, non in aliena regula, in his quae praeparata sunt gloriari.»
4.11.8
Vere, inquit, tales sumus in facto, quales in verbo, quia non facimus nos similes pseudoapostolis, qui potestatem usurpant et vitia palpant. Et hoc est: Non audemus inserere aut comparare nos quibusdam, qui seipsos commendant, id est non possumus de nobis majora jactare quam sumus, nec audemus ita Deum contemnere, ut similes simus quibusdam, qui se malunt suis laudibus quam Dei gratia commendare. Pseudo enim semetipsos commendabant, qui non accepta potestate dominari volebant, nomini suo vindicantes auctoritatem. Qui autem mittitur, non sibi, sed ei a quo mittitur, vindicat potestatem. Non audemus illis nos inserere qui non missi praedicant, id est non audemus nos in numero eorum ponere, ut gloriam nostram, sicut illi suam, quaeramus, quia ad dominum revertemur a quo missi sumus, ut nihil ultra concessum praesumamus. Quidquid enim contra Deum fit, audacia est. Nec audemus nos illis comparare, id est similes vel pares illis facere, ne sicut illi, pereamus, id est propter timorem Dei non audemus( ut illi) vobis adulari, et vitiis vestris blandiri. Haec non facimus, sed ipsi in nobis non extra, sumus metientes nosmetipsos, non aliud quam injunctum est usurpando; et sumus comparantes nosmetipsos nobis, quia secundum quod officium nostrum exigit facimus, dum nec plus, nec aliud dicimus vel monemus, quam facere possumus aut debemus. Quod illi non faciunt, contra quos nunc agitur, id est pseudo qui seipsos ultra quam oportet magnificare conantur. Sed nos non gloriabimur in immensum, id est non assumemus nobis auctoritatem ultra mensuram, sed secundum mensuram. Tanta se uti dicit potestate, quanta concessa est ab auctore, nec mensuram egredi. Idcirco non superba erit gloria, in qua non egreditur terminum datae potestatis. Gloriam vero pro auctoritate posuit, qua utebatur in correptionibus, ut salvos eos faceret. Nec tamen se gloriari dicit in extollentia potestatis, sed ad aedificationem illorum. Corripiens enim constanter vitiosos, gloriabatur in emendatione illorum; et potestas data proficiebat saluti illorum, non elationi suae. Duobus ergo modis non gloriabatur in immensum, id est et secundum datam sibi potestatem, et quia non ultra quam praedicatio ejus personabat, vindicabat sibi auctoritatem. In his enim auctoritatem debito sibi jure vindicabat, quos ipse per evangelium ad fidem converterat. Caeteris autem non tali fiducia loquebatur, quia erant in aliena regula, id est in parte alius evangelistae. Non gloriabimur, id est potestatem non exercebimus in immensum, id est ultra modum nostrae mensurae, sed secundum mensuram regulae, qua mensus est nobis Deus mensuram pertingendi usque ad vos, id est juxta mensuram regiminis, quod Deus nobis dedit, ut ad vos regendos nostra potestas pertingeret. Nam monente Christo vobis evangelizavimus, et ita nos fecit usque ad vos pertingere. Non enim superextendimus nos quasi non pertingentes usque ad vos, id est non nos extendimus super alterius provinciam, dum in vobis jus potestatis vindicamus, quasi non pertingeret usque ad vos jus nostrae potestatis. Non enim hoc usurpatione facimus, sed praecepto; nec quasi non missi pervenimus ad vos in praedicatione, sed destinati Deo mittente ad vos. Superextendi autem est, ultra extendi quam conceditur, vel super episcopatum altius extendi. Sed non ultra quam oportet, nec super aliorum provincias extendimur, quia super eos quos alii praedicatores ante nos in fide fundaverunt, non nobis jus debitae potestatis arrogamus. Nam usque ad vos pervenimus id est dum ad diversas gentes praedicando tenderemus, pervenimus usque ad vos in Evangelio, id est in praedicatione Christi, et nomen ejus nos primi vobis annuntiavimus, non gloriantes in immensum, id est ultra mensuram in alienis laboribus, id est ubi alius fundamentum fidei posuisset. Ideo enim tam fiducialiter vobis loquimur, quia non labore alterius ad fidem estis adducti. Non ergo extra mensuram gloriamur, qui in labore nostro gloriamur. Sed pseudoapostoli in immensum gloriabantur in alienis laboribus, quia semper ad fideles ibant, qui signa minime requirebant, quae illi facere nequibant. Ideo se superextendebant, id est super eos qui ab aliis ad fidem adducti fuerant, extendebant, et in eis dominium exercere volebant. Quia illam provinciam his Deus concesserat, cum singulas regiones sanctis praedicatoribus distribueret; et propterea vagabundi per omnes discurrebant, super tritici sationem zizania seminantes. Sed nos non gloriamur in immensum, id est ultra quam nobis Deus mensus est, quia non quaerimus gloriam in locis ubi ante nos alii praedicatores laboraverunt; sed habentes spem crescentis fidei vestrae, id est sperantes per fidem vestram crescentem ac proficientem magnificari apud Deum in vobis, quia quanto fides vestra quam per nos didicistis, profecerit in virtutibus, tanto et nos apud Deum majus meritum habemus, sperantes dico, magnificari in vobis secundum regulam nostram, id est secundum normam recte vivendi et credendi, quam vobis tradidimus, parati sumus evangelizare etiam in illa loca quae ultra vos sunt. Non enim sufficit nobis usque ad vos pervenisse, sed cum vestra fides creverit, transicmus in abundantia gratiae Dei et miraculorum etiam ad illas gentes, quae ultra vos sunt, Evangelium praedicare. Profectus enim vestrae fidei nos accondit, ut non simus pigri et alios adhuc ad fidem vocare, qui exemplo vestri possint in ea proficere. Vel etiam apud homines speramus in vobis magnificari, ut, dum vos ita proficere viderint, agnoscant esse veros apostolos, et libenter etiam ipsi doctrinam nostram excipiant. Et speramus ita magnificari secundum regulam, id est regimen nostrum sub quo bene proficitis. Non enim habemus spem gloriandi in aliena regula, id est in his qui sunt sub regula cujuslibet alterius apostoli. In abundantia etiam evangelizandi, non in paucis locis speramus evangelizare, etiam in illa loca transeuntes quae sunt ultra vos. In abundantia, vel quia praedicatio haec abundabit super praedicationem quam ad vos habuimus, vel quia coelestium donorum abundantia erit in ea. Et evangelizabimus ibi, non in aliena regula, id est in alieno regimine, quia nec illi qui ultra vos sunt, de alieno regimine sunt. Speramus, inquam, illuc evangelizare, et non speramus in aliena regula gloriari in his virtutum incrementis, quae praeparata sunt ab aliis praedicatoribus. Manifestum est quia vir prudens non in his confidit, neque gloriam sperat, quae aliorum laboribus constant. Ideo Apostolus non audet in hos qui aliis praedicantibus crediderunt, ne in alienis laboribus gloriari videatur; sed hoc nititur, ut eis praedicet quibus non erat annuntiatum, ut gloriam labore suo acquirat.
4.11.9
« Qui autem gloriatur, in Domino glorietur. Non enim qui seipsum commendat ille probatus est, sed quem Deus commendat.»
4.11.10
Significat Apostolus ipsam evangelizandi confidentiam et gloriam Domino esse dandam, cujus gratia est, ut qui in potestate evangelica confidit, Deo auctore confidat, ut quaestus omnis negotii divini Domini in lucrum veniat. Sed qui non accepit potestatem a Domino, non potest in Domino gloriari, quia suam gloriam quaerit. Ego, inquit, non gloriabor in aliena regula. Similiter autem qui gloriatur, id est vult potestatem exercere, in Domino glorietur, id est in mensura a Domino sibi data. Vel ita Spem habeo gloriandi, non tamen in me, sed in Domino. Nam nullus in se debet gloriari. Sed quicunque de aliquo bono gloriatur, glorietur in Domino, id est omnem gloriam retorqueat et ascribat non sibi, sed Domino. Quidquid enim boni habemus vel agimus, hoc non a nobis, sed tantum a Domino habemus quod agimus. Ideo non in se, sed in Domino quisque debet gloriari, quia qui seipsum commendat, id est qui suam gloriam in praedicatione quaerit, qui extra Dominum gloriatur, ille non est probatus a Deo vel ab hominibus, sed ille quem Deus commendat miraculis et gratia sanctae conversationis. Illum Deus commendat, et ille probatus est, quem habet dignum et mittit ut praedicet donum ejus. Quem vero non mittit, illum non commendat. Ipse autem se commendat, qui non missus praedicat. Ac per hoc idoneus non est, sed praesumptor et reprobus.
4.12.1
IN EPISTOLAM II AD CORINTHIOS. CAPUT XI.
4.12.1
« Utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae, sed et supportate me. Aemulor enim vos Dei aemulatione. Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Timeo autem ne, sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate quae est in Christo Jesu.»
4.12.2
Incipiens vero de semetipso narrare, insipientem se dicit, quia ad laudem ejus videntur pertinere quae dicturus est, et per Dei sapientiam dictum a Salomone fuerat:« Laudet te alienus, et non os tuum: extraneus, et non labia tua.» Sed hic dolore compellitur in laudem suam erumpere, propter salutem ipsorum qui cum de ejus praeceptis bene sentire deberent, indigne sentiebant. Et hoc non Apostolo, sed ipsis nocebat. Ideoque profectum eorum quaerit, et in eo quod quasi glorianter loqui videtur: Glorior, inquit, de regimine, quod videtur insipientia. Sed utinam sustineretis, id est vellem ut sine indignatione sustineretis modicum quid insipientiae meae, id est parum aliquid gloriationis meae, quae videtur insipientia. Modicum gloriationis meae sustinete, quia multo plus possem gloriari. Opto ut hanc insipientiam meam vel in modico sustineatis, sed et praecipio ac quasi ex debito requiro, ut me supportetis in hac insipientia gloriationis, supportate, inquam, me ut subjecti, quia aemulor vos, id est casto amore inflammor ad custodiendam mentis nostrae castitatem; et hoc facio non mea, sed Dei aemulatione, quia non mihi, sed Deo vos aemulor. Quae locuturus est, amore eorum dicturum se ostendit, ut non magis ad laudem ejus proficiat, sed ad eorum profectum. Ac si dicat: Non stimulo livoris inflammor humani, sed vos tanquam pater aemulatione divina custodio, ut immaculatos possim conjungere coelesti sponso. Despondi enim vos, id est annulo fidei vos desponsavi non multis, sed uni, non adultero, sed viro virginem castam exhibere Christo, id est ut vos omnes unam virginem incontaminatam assignem judici Christo. Omnis enim Ecclesia virgo est in mente. Virginitas enim mentis est integra fides, solida spes, sincera charitas. Ergo et Ecclesia imitans Domini sui matrem, quoniam corpore non potuit, mente tamen et mater et virgo est. Nullo itaque modo virginitatem matris suae nascendo Christus ademit, qui Ecclesiam suam de fornicatione daemonum redimendo virginem fecit. Nunc desponsata est Ecclesia et virgo est, cum se continet a corruptione saeculari; sed tunc nuptura est, quando Sponsus ejus in claritate veniet, et eam secum in regni thalamum perpetuo mansuram introducet. Ego, inquit, vos huic tam digno viro ita desponsavi, ut immaculatos ei vos in die judicii exhibeam. Sed timeo ne virginitas in vobis violetur, et ad amplexum Sponsi non perveniatis. Sicut enim membris corporis violatur in quodam loco, sic seductio linguae violat virginitatem cordis. Timeo ne, sicut antiquus serpens Evam seduxit astutia sua, ita corrumpantur ab eodem serpente vestri sensus, id est vestrae mentes. Non enim carnis, sed cordis virginitatem serpens ille, id est diabolus corrumpere quaerit. Et sicut adulter homo laetatur nequitia sua cum carnem corrumpit, sic diabolus laetatur quando mentem corrumpit. Revera enim corrumpitur mens et fides eorum qui praeponunt mendacium veritati. Qui ergo mendacium aedificant in hominibus, quid ab eis expellunt nisi veritatem? Immittunt diabolum, excludunt Christum; immittunt adulterum, excludunt Sponsum. Quando enim mentem falsitas possidet, tunc serpens eam possidet. Timeo ne, sicut serpens Evam seduxit astutia sua, id est ne, sicut diabolus in serpente latens et per os ejus loquens, Evam seduxit, ita corrumpantur sensus vestri ab eodem fallaci deceptore in falsis apostolis latente et per os eorum loquente, et excidant a simplicitate quae est in Christo Jesu, id est corruant a paradiso simplicis fidei Christianae, quae nil alienum recipit, sed simplicem veritatem sine admistione falsitatis retinet. Serpens namque Evam mentiendo de Deo seduxit, dicens solo terrore Deum eis comminatum esse mortem, non illaturum si peccassent. Ita et pseudoapostoli dicebant, ideo praecepta Evangelii addita esse, ut vel sic lex custodiretur, et ea sola sufficeret custodita. Sed et nunc serpens similiter seduxit, gehennam propter solum terrorem asserens nominari; eam autem aut non esse omnino aut non aeternam esse confirmans. Adhuc mussitat ille serpens et non tacet. Quaerit pollicitatione quadam scientiae dejicere de paradiso Ecclesiae, quem non permittat redire ad illum paradisum, unde primo ejectus est. Quod gestum est in illo paradiso, hoc geritur in Ecclesia. Nemo seducat nos ab isto paradiso. Sufficiat quod hinc lapsi sumus, vel experti corrigamur. Ipse est serpens qui semper suggerit iniquitatem, ipse aliquando promittit impunitatem, et, sicut ibi promisit, dicens:« Nequaquam morte moriemini.» Ipse talia suggerit, ut modo male vivant Christiani. Nunquid omnes, inquit, perditurus est Deus? Nunquid omnes damnaturus est Deus? Et ita corrumpit sensus multorum, ac peccare facit, ut expellantur a sedibus istorum.
4.12.3
« Nam si is qui venit, alium Christum praedicat quem non praedicavimus, aut alium Spiritum accipitis quem non accepistis, aut aliud Evangelium quod non recepistis, recte pateremini. Existimo enim nihil me minus fecisse a magnis apostolis. Nam, etsi imperitus sermone, sed non scientia. In omnibus autem manifestus sum vobis.»
4.12.4
Ideo dixi me timere ne, sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et isti vos corrumpant, qui praedicant eamdem fidem quam nos, et per astutiam suam et seductionem veritati miscent venenum falsitatis. Si enim aliam fidem, et omnino aliud praedicarent quam nos praedicamus, non adeo vos decipere possent. Et hoc est: Nam si is praedicator qui venit et a Deo mittitur, praedicat, id est praedicaret vobis alium Christum quem non praedicavimus, id est meliorem; aut per ejus doctrinam accipitis, id est acciperetis, alium Spiritum sanctiorem quem non accepistis per nos, aut aliud Evangelium reciperetis ab eo quod non recepistis a nobis, recte pateremini ejus dominationem; possetis enim dicere, praedicatio hujus melior est quam Pauli. Nunc vero, cum eumdem Christum praedicet, et ex sua parte plura respuenda addat, pati non debetis. Vel ita Vere simplicitas est in Christo, non duplicitas, quia unus est Christus non duo Christi; et unus Spiritus Christi, atque unum Evangelium. Nam si is doctor qui post nos venit ad vos, etc. Hoc de quolibet vero praedicatore nunc est intelligendum. Locutus enim fuerat de pseudoapostolis corruptoribus fidei, et nunc adjungit de veris praedicatoribus, quia plebs Corinthiorum variis erroribus fluctuabat, ut aliqui faverent pseudoapostolis, quidam autem eis a quibus compositis verbis eadem audiebant quae ab Apostolo audierant; alii vero apostolis favebant, qui cum Domino fuerant; et Paulo derogabant, quia in carne Dominum secutus non fuerat. Unde nunc tali sensu loquitur. Si ipse idem Christus ab his praedicatur, quia a nobis annuntiatur, et idem Evangelium, quid causae est ut nos inferiores habeamur, cum nihil amplius ab illis quam a nobis dicatur? Nam etsi praedicator qui venit ad vos, praedicaret vobis excellentiorem Christum quem non praedicavimus, quod fieri non potest; aut per eum acciperetis alium meliorem Spiritum, quem per nos non accepistis; vel aliud Evangelium, quod a nobis non recepistis, id est aliam de humana redemptione praedicationem, quod esse non potest, recte pateremini talem doctorem ad contemptum nostri. Sed quia hoc non est, non recte patimini illum ad depressionem nostri. Cur autem dicit, recte pateremini, si alius vobis Christus praedicatus fuisset, aut si alius Spiritus, vel aliud Evangelium vobis traditum fuisset, cum dicat Galatis:« Si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit!» Si enim Galatis perversum erat accipere aliud quam ab apostolis erat traditum, quomodo Corinthiis rectum erat, si alius Christus praedicatus illis fuisset? Sed sciens Apostolus nunquam alium Christum, nisi hunc qui crucifixus est, praedicari, idcirco ait quia recte pateremini, si vobis alius potior Christus, ab his qui veniunt praedicatus fuisset. Galatis autem anathema dixit, si aliud audirent quod non utique majus esset, sed contrarium. Quia vero posset dici quod, etsi eadem caeteri praedicaverint quae et iste, melius tamen ea praedicaverint, removet hoc. Non recte, inquit, patimini. Ego enim existimo, id est pro certo scio, sed dubitationem vestram verbo existimationis increpo; ego, inquam, existimo me nihil minus fecisse vobis a magnis apostolis, id est quam fecissent magni apostoli, ne putetis vos minus quam caeterae Ecclesiae aliquid accepisse, quibus praedicaverunt caeteri; et idcirco opera mea illis me coaequant. Non vult gratiam inferiorem in se videri, quia similiter docuit, et eadem fecit quae faciebant apostoli, qui propensiores videbantur, quia priores coeperant docere et fuerant cum Domino, unde majoris auctoritatis esse putabantur, cum hujus apostoli electio cum testimonio sit, et amplius caeteris laboraverit, atque Dominum in via et in templo viderit, et verba ejus audierit. Non minus, inquit, feci. Nam etsi sum imperitus sermone, quia non adorno verba, vel impeditam habeo linguam, sed, id est tamen, non sum imperitus scientia, quoniam scio quidquid est magni. Hoc non ad apostolos pertinet, quia non erant eloquentes, utpote sine litteris, pleni tamen Spiritu sancto; sed pseudoapostolos tangit, quos praeferebant Apostolo causa accurati sermonis, cum in religione vis sermonis sit necessaria, non sonus dulcis. Valde tamen se humiliat, qui se imperitum in sermone fatetur; cui, prae magnitudine eloquentiae ac sapientiae Festus ait:« Insanis, Paule, insanis; multae te litterae ad insaniam perducunt.» Hoc ergo dicens, non se loqui nescire voluit intelligi, sed propter eos qui, non per fidem, sed per eloquentiam commendari volebant. Qui tamen in eo se dixit imperitum, quod non habet crimen; in eo autem quod non deest sine culpa, et cum adest acquirit salutem, non se imperitum pronuntiavit. Qui imperitus est in sermone, reus non est apud Deum; quia autem scientiam Dei non habet, reus est ignorantiae, cui non licet ignorare, maxime quod pertinet ad salutem. Ideo Apostolus spreta eloquentia id agebat, ut fides teste virtute acceptabilis esset, ut non fidem eloquentia commendaret, sed virtus, cui cedit eloquentia. Etsi imperitus, inquit, sum in sermone, id est etsi non curo illam saecularem peritiam sermonis, ut adaptem pulchre positarum dictionum consonantiam, tamen non potestis me vocare imperitum in scientia, qui tam bene scio rei veritatem, et tam profunde loqui de Deo, sicut et alii, vel subtilius. In scientia divinorum non sum imperitus. Sed et vos hoc nostis, nam manifestus sum vobis in omnibus, id est in scientia, in miraculis, in sanctitate vel potentia, et his similibus. Et ideo scitis me habere etiam loquendi peritiam. Unde pejus est, quia faventes aliis in sermonis peritia, in qua me non inferiorem esse scitis, postponitis me illis, cum videatis per me non solum impleri praedicationem, sed et signa atque prodigia fieri apostolica.
4.12.5
« Aut nunquid peccatum feci, meipsum humilians ut vos exaltemini, quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis? Alias Ecclesias exspoliavi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum. Et cum essem apud vos et egerem, nulli onerosus fui. Nam quod mihi deerat suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia. Et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo. Est veritas Christi in me, quoniam haec gloriatio non infringetur in me in regionibus Achaiae. Quare? Quia non diligo vos? Deus scit. Quod autem facio, et faciam, ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut, in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos.»
4.12.6
Non feci, inquit, minus quam alii, sed possem dicere quia plus feci, quoniam gratis praedicavi. Non feci minus. Aut si minus, nunquid in hoc peccavi? Nunquid peccatum feci, meipsum humilians operando manibus meis, unde victum quaererem et haberem, ut vos exaltemini, id est ad virtutum alta proficiatis, abjecto jugo falsorum apostolorum quo deprimini? Vere me humiliavi, quoniam gratis, id est nil exigendo a vobis, Evangelium Dei evangelizavi vobis. Quoniam inflati erant eo quod sumptus ab eis accipere noluit, et propter hoc alios ei praeponebant, idcirco nunquid peccavi, ait, quia me humiliavi, ut me indignum ad accipiendum judicarem, quia inde mihi irascimini, cum hoc non peccati sit, sed gloriae? Seipsum enim humiliavit, quando stipendia sibi debita non exegit. Quae propter duas causas accipere noluit, ne et pseudoapostolis similis inveniretur, qui non ad gloriam Dei, sed ad suam utilitatem praedicabant, ut non occasionem acciperent deprecandi; alio enim non accipiente, non potest alter multum expetere; et ne vigor evangelicae potestatis torpesceret, quoniam qui a peccantibus accipit, arguendi auctoritatem amittit. Sic ergo exaltantur, cum ideo ab illis non accipitur, ut a pseudoapostolis qui eos deprimebant eripiantur, et correpti emendentur, a morte ad vitam, et a vitiis ad virtutes elevati. Vobis, inquit, Evangelium gratis praedicavi, sed ab aliis interim victum habui. Nam alias Ecclesias exspoliavi, id est multa ab his quae in vos impenderem assumpsi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum, id est accipiens unde viverem, dum vobis evangelium ministrarem, necesse fuit ut ab aliis panem corporis acciperem, et cum essem apud vos et egerem his quae corpori sunt necessaria, nulli vestrum fui onerosus, accipiendo aliquam corporis sustentationem ab eo. Hoc Apostolus Corinthiis dum inter eos esset, nunquam dicere voluit, ne scilicet quod erga eum ab illis factum ex bona voluntate non fuerat, fieret ex jussione; et cum innotesceret eorum misericordia, remaneret ignota. Postmodum vero longe positus hoc eis scripsit, ne scilicet omnimode incorrepti[ al., incorrecti] remanerent, et quales magistro in tenacia fuerant, aliis fratribus, tales essent. Vere et in hoc magister gentium, sua negligens, aliena curans, implevit quod ait:« Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius.» Tantam enim illic inopiam pertulit, ut victus sui gravi necessitate laboraret, et panem coeli praedicavit. Insistebat verbo pro vita audientium, insistebat labori manuum pro vita corporis sui. De terris quoque aliis ei stipendia a discipulis mittebantur, ut Corinthiis praedicare sufficeret. Cum essem, inquit, apud vos, et egerem, nulli vestrum onerosus fui accipiendo aliquid, ne scilicet putaretis me lucri terreni causa Evangelium praedicare. Nam quod mihi deerat post spolia Ecclesiarum et laborem manuum, suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia. A Macedonibus semper accepit, quia subversi a pseudoapostolis non fuerant. Et sicut a Corinthiis accipiendum non erat, ne illis in scandalum proficeret, sic iterum a Macedonibus accipiendum erat, ne bene seminantes fructum amitterent. Non enim idcirco dabant, ut vitia sua palpari vellent. Macedones quod mihi deerat suppleverunt. Et non solum stipendiis, sed etiam in omnibus verbis et factis servavi me vobis sine onere quia non me jactavi de genere contra vos, nec aliquid hujusmodi feci, et adhuc me semper vobis talem servabo, ne dem exemplum rapacitatis vel falsitatis falsis apostolis. Est veritas Christi in me, id est verax Christus in me loquitur, quoniam haec gloriatio, id est haec causa gloriationis quod gratis praedico, quod a licitis abstineo propter salutem vestram, non infringetur, sed integra perseverabit in me in omnibus regionibus Achaiae. Gloria est enim a licitis abstinere, maxime pro aliorum salute. Non infringetur in me gloria haec in regionibus vestris. Et quare putatis me hoc facere? Putatis quod hoc ideo faciam, quia non diligo vos? id est quod odio vestri abstineam a rebus vestris, ut pseudo dicunt. Deus qui occulta cordis novit, ipse scit quia non ideo munera vestra respuo, quod vos non diligam; sed ideo magis quia vos amo, ut hoc ipsum prosit vobis quod nihil a vobis accipio. Non propter odium vestri dona vestra nolo, sed ut auferam peudoapostolis occasionem accipiendi pecunias vestras, quia si non acceperint non diu praedicabunt. Non idcirco hoc facio quia vos non diligam, sed quod in hac re facio, etiam adhuc faciam, id est semper a vestris muneribus abstinebo, ut exemplo meo amputem occasionem sumendi vestra bona; occasionem dico, eorum qui per me volunt invenire occasionem accipiendi res vestras. Ideo illis auferam hujusmodi occasionem, ut, in eo quo gloriantur, inveniantur sicut et nos, id est similes nobis. Gloria pseudoapostolorum in pecuniis erat accipiendis, et ideo Apostolus hoc refutavit, ne illis similis videretur; quia, nisi ab Apostolo fuisset vitatum, major occasio illis data fuisset accipiendi, vel etiam extorquendi, quando in hac re formam ab Apostolo datam ostenderent. Erant etiam quidam pseudo qui, imitantes Apostolum, pro saeculari gloria nihil volebant accipere; acciperent tamen libenter, si prius Apostolum accipere viderent. Unde nunc dicit se ideo nihil velle accipere, ut illis amputet occasionem accipiendi, et permaneant in similitudine sui, in quo multum gloriantur, scilicet ut semper sint non accipientes.
4.12.7
« Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi. Et non mirum. Ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis. Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiae. Quorum finis erit secundum opera ipsorum.»
4.12.8
Volo illis auferre occasionem accipiendi res vestras; multum enim desiderant invenire occasionem qua possint eas accipere, licet fingant se nolle quidquam sumere. Nam ejusmodi pseudo, id est falsi apostoli sunt operarii subdoli, id est operantes sub dolo simulationis, quia callide sub specie religionis decipiunt. Subdoli sunt, quia non amore vitae perennis, sed amore pecuniarum praedicant Christum, nomen sibi apostolicum usurpantes, cum nequaquam sint missi. Subdolus enim operarius aliud fingit et aliud agit, sicut et isti sub specie simplicis praedicationis Christi belluinam rapacitatem contegunt. Tales ut placeant et placendo accipiant, necesse est adulentur, et adulando decipiant, illa dicentes quae placeant, non quae expediant audiendi. Sunt itaque operarii subdoli, dum sic operantur, et hujusmodi artibus transfigurant se in apostolos Christi, id est transmutant speciem suae falsitatis, assumendo figuram verorum apostolorum, ut dum malitia callide tegitur, et figura sanctitatis cernitur, possint incautos decipere. Et quia veris apostolis similes volunt apparere, non accipio res vestras, ut me non accipiente, nec ipsi se transfigurent in apostolos veritatis, ut ita decipiant. Et non est mirum de ministris Satanae, si hoc faciant. Nam ipse Satanas cui serviunt, transfigurat se in angelum lucis, id est assumit praeclarum habitum et apparet hominibus ut credatur sanctus angelus, et ita decipiat. Et cum sic se transfigurat, opus est nobis judicare et dignoscere, ne fallendo ad aliqua perniciosa seducat. Nam quando sensus corporis fallit, mentem vero non movet a vera rectaque sententia qua quisque vitam fidelem gerit, nullum est in religione periculum. Vel cum se bonum fingens ea facit vel dicit, quae bonis angelis congruunt, etiam si credatur bonus, non est error Christianae fidei periculosus aut morbidus. Cum vero per haec aliena ad sua incipit ducere, tunc eum dignoscere, nec ire post eum, magna et necessaria vigilantia opus est. Sed nemo potest omnes mortiferos dolos ejus evadere, nisi regat atque tueatur Deus. Et ipsa hujus rei difficultas ad hoc utilis est, ut nemo spem ponat in se vel in alio homine, sed in solo Deo. Et quando quidem Satanas( qui interpretatur adversarius, quia humanae saluti adversatur) ita se transformat, et pollicendo bona humanis aspectibus lucis se angelum simulat, ergo magnum non est, si ministri ejus transfigurentur ut appareant velut ministri justitiae, id est si pseudoapostoli mentiantur se socios apostolorum Christi, ut ita decipiant audientes. Quorum Satanae ministrorum finis erit secundum opera ipsorum, quia in fine judicabuntur secundum simulatas actiones suas, qui non propter Dominum, sed propter suum ventrem praedicaverunt, simulantes se ministros Dei. Finis eorum erit secundum opera ipsorum, quia sicut cura ventris et opera quae pro ventre fiunt, intereunt, sic et ipsi interibunt.
4.12.9
« Iterum dico: Ne quis me putet insipientem esse. Alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier. Quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia in hac substantia gloriae. Quoniam multi gloriantur secundum carnem, et ego gloriabor.»
4.12.10
Supra jam dixit, utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae, et nunc hoc repetit, quoniam semper proponit quod multis postpositis, prosequatur. Quod ergo superius proposuit, modo incipit narrare. Dixi, inquit, ut sustineretis aliquid insipientiae, id est gloriationis meae: et nunc iterum dico, ut nemo putet insipientem me esse in hac gloriatione, quia non glorior ea intentione qua illi, sed pro vestra utilitate. Alioquin, id est si non vultis me insipientem non putare, accipite me non revera insipientem, sed velut insipientem, dum videor me laudare, ut et ego sicut illi modicum quid glorier secundum carnem. Modicum, quia in vobis, non in sensu est gloriatio mea. Non enim vere ad gloriam suam Apostolus haec loquitur, sed dolens, quia se contempto falsos apostolos glorificabant, cogitur invitus bona sua detegere; nec inde reprehensibilis est, sed magis laudabilis. Nam justus quisque, si in humili cogitatione permanens, exigente causa vel dolore bona de se veracia dixerit, in tantum a justitia non recessit, in quantum a veritate nullo modo discrepavit. Apostolus ergo multa de se fortia pro discipulorum aedificatione narrat, sed haec narrando non peccat, quia a veritatis tramite et attestatione certa et humili corde non recedit. Dixi, inquit, me velut insipientem, quia quod loquor in hac substantia gloriae, id est in gloria carnis quam putant substantiam, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia. Secundum Deum modo non loquitur, quia ad carnis tumorem haec pertinent, 2 nec de inflatione carnis apud Dominum surgit gloria, apud quem sola humilitas gloriosa est, sed quasi insipientia. Non plenam dixit insipientiam, sed quasi insipientiam, veritas enim est. Sed quia elatio vitiosa res est, ideo quamvis verum sit quod dicitur, quasi insipientia tamen est, unumquemque laudare se, cum dicat sapientia:« Laudet te alienus, et non os tuum: extraneus, et non labia tua.» Plena autem insipientia est, si se falsis laudibus quis attollit. Ille enim de vero est superbus, hic de falso stultus. Substantia tantum gloriationis in hac causa carnalis est, quia sicut flos feni, ita decedit gloria ista. Velut in insipientia loquor. Nam quia multi gloriantur secundum carnem, id est quoniam pseudoapostoli nobilitatem sibi carnis vindicant, et inde sibi defendunt generis praerogativam, quoniam filii dicuntur Abrahae, et ego gloriabor, quia et ego filius sum Abrahae. Sed nihil apud Dominum prodest filium esse Abrahae, si desit justitia vel fides Abrahae, quia fides est quae salvat, non propago generis Abrahae. Gloriari se dicit secundum carnem, sed hoc insipientiae deputat, ut gloriam hanc exinaniat, et se coactum in laudem carnis erupisse doceat. Ob hoc enim gloriatur, ut ostendat se excellentius habere omnia etiam carnaliter, in quibus pseudoapostoli gloriabantur; et sic ipse potius qui sine falsitate Christum praedicat, suscipiatur, et susceptores ejus salvificentur.
4.12.11
« Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes. Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit. Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte.»
4.12.12
Dixi ut me velut insipientem accipiatis, ut et ego modicum quid glorier secundum carnem. Nam libenter suffertis insipientes, id est non coacti, sed volontarii sustinetis falsos apostolos, qui nobilitate generis et circumcisione carnis gloriantur, atque nosipsos ad insipientiam suam pertrahere conantur. Et quia non bona patientia suffertis illos taliter gloriantes, justum est ut me potius sufferatis gloriantem, quia non pro extollentia mei, sed pro utilitate vestra gloriabor. Illos insipientes, id est secundum carnem gloriantes, et secundum carnem sapientes, suffertis libenter, quod mirum est, cum vos ipsi sitis sapientes, id est coelesti sapientia per doctrinam meam imbuti. Inde enim magis estis reprehensibiles, quia cum sitis evangelica sapientia per me imbuti, nunc libenter suffertis istos deceptores, qui vos ad insipientiam carnalis intelligentiae et observantiae legis inducere volunt. Sustinetis enim si quis eorum vos ex libertate Christi redigit in servitutem legis, quae ex servili timore servatur. Vel insipientes suffertis, cum vos ipsi sitis non quidem omnes, sed quidam in sensu divinorum sapientes. Vel insipientes suffertis, cum sitis sapientes, id est in hoc probatur vos non esse sapientes, quia libenter suffertis insipientes. Amicus enim stultorum efficietur similis, et vere in eo quod eorum perversitatem sufferre vultis, sapientes non estis, quia tam hebetes estis, quod hanc injuriam sustinetis, si quis illorum vos a libertate Evangelii redigit in servitutem legis. Vel per partes ostendo qualiter suffertis insipientes. Nam sustinetis jugum eorum si quis ipsorum vos in servitutem legis redigere velit; et si quis eorum devorat, id est cum magna ingluvie bona vestra comedens consumit; et si quis, id est si aliquis accipit more accipitris res vestras, quas ego vobis parcens accipere nolo; et si quis talium extollitur jactando se de nobilitate generis, illum quoque sustinetis; et si quis eorum caedit vos in faciem, id est contumeliam improperii vobis coram positus ingerit, contemnens vos quia carnaliter circumcisi non estis et idola coluistis, illum etiam suffertis. In faciem namque caeditur, in cujus os injuria irrogatur. In faciem ergo vos caedit, qui conviciorum ictibus vultum vestrum feriens erubescere facit. Secundum ignobilitatem dico vos ita caedi, quam vobis pseudoapostoli objiciunt, quia estis ex genere idololatrarum, quoniam ipsa ignobilitatis objectio, est faciei percussio. Et dum ipsi vobis obtrectant quia estis incircumcisi, ac de se gloriantur quia sunt ex semine Abrahae, se praeferentes et nos humiliantes, vos ita sustinetis eos et nobis praefertis, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte, id est impotentes in hac gloriatione carnalis nobilitatis. Hoc est, ita patimini vos caedi ab illis, et non a nobis, quasi non possemus similiter contemptoria verba vobis irrogare, extollendo nos de genere, et vos despiciendo. Non enim infirmi sumus in hac parte gloriae, infirmi namque judicabuntur illi, qui de aliis nationibus applicati fuerant generi Abrahae. Sed nos in hac re firmi sumus, quia de Abrahae stirpe descendimus. Cur ergo falsos apostolos nobis in hac carnis gloria praefertis, in qua non sumus inferiores?
4.12.13
« In quo quis audet, in insipientia dico, audeo et ego. Hebraei sunt? et ego. Israelitae sunt? et ego. Semen Abrahae sunt? et ego. Ministri Christi sunt? et ego.»
4.12.14
Non sumus infirmi in hac parte gloriationis, quia in quocunque audet quis eorum gloriari, audeo similiter et ego, et hoc dico in insipientia, quia temeritas est ut quis se jactet sive laudet, cum dicat, ut praemisimus, Sapientia,« Laudet te alienus, et non os tuum: extraneus, et non labia tua;» et idcirco in insipientia dico me audere in eo, in quo audent hi, qui se jactant quod sunt filii Abrahae, ut illos insipientes esse designem, et gloriam ipsorum annihilem. Vere in nullo sum eis inferior. Quia sunt ipsi Hebraei, id est de genere Heber patriarchae, et ego similiter sum Hebraeus genere et lingua. Per interrogationem enim et responsionem legendi sunt isti versiculi, ut interrogetur, sunt Hebraei? et respondeatur, et ego sum Hebraeus; sunt ipsi Israelitae? id est de genere Jacob, qui et Israel divinitus est appellatus, et ego non minus sum Israelita, id est filius ejusdem egregii patris; et sunt ipsi semen Abrahae? id est non proselyti, sed naturales filii Abrahae, et ego similiter sum semen ejusdem patriarchae. Cur ergo in his mihi praeferuntur, in quibus ergo non sum illis impar? et sunt ipsi ministri Christi secundum quod dicunt? et ego veraciter sum Christi minister. Ipsi enim se dicunt esse Christi ministros, ut per hoc decipiant; sed ego sine mendacio sum minister ejus, ut omnes quos potero ad eum pertraham.
4.12.15
« Ut minus sapiens dico, plus ego. In laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. A Judaeis quinquies quadragenas una minus accepi. Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui.»
4.12.16
Sciendum quia justi atque perfecti aliquando virtutes suas praedicant, et bona quae divinitus acceperunt narrant, non ut ipsi apud homines sua ostensione proficiant, sed ut eos, quibus praedicant, exemplo suo ad vitam trahant. Unde nunc Apostolus quoties fustibus caesus, quoties lapidatus, quoties naufragium pertulit, quanta pro veritate sustinuit, quod ad tertium coelum raptus, quod in paradisum ductus sit, Corinthiis narrat, ut eorum a falsis praedicatoribus sensum avertat, ut dum innotesceret qualis ipse esset, illi eis vilescerent, quos ab eis cognoverat inique venerari. Quod perperfecti cum faciunt, id est cum virtutes proprias loquuntur, in hoc quoque omnipotentis Domini imitatores sunt, qui laudes suas hominibus loquitur ut ab hominibus cognoscatur. Nam cum per Scripturam suam praecipiat, dicens: Laudet te os alienum, et non os tuum, quomodo facit ipse quod prohibet? Sed si virtutes suas omnipotens Dominus taceret, eum nullus agnosceret; si nullus agnosceret, nullus amaret; si nullus amaret, nullus ad vitam rediret. Unde per Psalmistam dicitur:« Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo, ut det illis haereditatem gentium.» Virtutes enim suas annuntiat, non ut laudibus suis ipse proficiat, sed ut hi qui haec ex sua laude cognoverunt, ad perpetuam haereditatem veniant. Justi itaque et perfecti etiam cum virtutes, quas habent, infirmis loquuntur, reprehensibiles non sunt, quia per suam vitam quam referunt, aliorum animas ad vitam quaerunt. Jure ergo Paulus, virtutes proprias Corinthiis narrat, ut cujus meriti sit apud Dominum, illis innotescat, quatenus meritum ejus cognoscentes, doctrinam ejus per quam salventur, libenter suscipiant; et falsos apostolos per quos seducebantur, respuant. Ipsi, inquit, gloriantur se esse ministros Christi, licet in veritate non sint ejus ministri; et ego veraciter sum, quod illi se esse fingunt. Et plus etiam quam ipsi, sum ego minister Christi, vel plusquam caeteri praedicatores Christi. Et hoc dico ut minus sapiens, quia non est hominis laudare seipsum. Vera de se dicens, minus sapientem se pronuntiat, ut intelligatur coactus in laudem suam prorupisse. Nam qui sponte ea refert, quae ad laudem ejus proficiant, non se fatetur insipientem. Ostendit ergo quae sint quae faciunt illum ministrum Christi plus esse quam sunt reliqui praedicatores. Occasione enim inventa, omnium tangit personas, etiam apostolorum, dolens quia gratia Dei minor in illo judicabatur, cum ipse eadem operaretur, quae caeteri apostoli, et pro fide majora toleraret exitia. Plus sum ego minister Christi quam sunt alii praedicatores, comprobatus in laboribus plurimis, quia plus illis omnibus in ministerio praedicationis evangelicae laboravi. Nam et ipsi laboraverunt, sed ego durius et multiplicius, quia et plura adversa pertuli, et pluribus gentibus praedicavi, et plura scripsi, et stipendium non accepi. Et in carceribus sum comprobatus minister Christi abundantius quam illi quos mihi praefertis, quia si ipsi pro ministerio praedicationis fuere in carcere, ego tamen saepius et diutius. Et in plagis supra modum eorum, vel supra modum humanae virtutis, quia si illi caesi sunt, ego tamen atrocius et multiplicius. Et in mortibus frequenter, quia saepe cruciatus sum usque ad mortem. Ego a Judaeis accepi quinquies quadragenas una minus percussiones, id est quinquies flagellatus sum a Judaeis secundum legem Moysi, quasi transgressor legis, quia novam gratiam praedicabam, accipiens singulis vicibus plagas triginta novem. Praeceptum quippe legis erat ut quando judices delinquentem verberarent, ita modum vindictae temperarent, ut plagarum modus quadragenarium numerum non excederet. Unde ipsi unam percussionem quasi pro misericordia mihi condonaverunt in unaquaque ex illis quinque vicibus, quibus me verberaverunt. Ego ter virgis coesus sum a gentibus, sicut in Philippis, ego a Judaeis semel lapidatus sum in Listris. Ego ter naufragium feci, id est periculum navis fractae pertuli, dum maria transnavigarem, ut multis gentibus evangelizarem. Possent haec naufragia forsitan intelligi contigisse in illa navigatione, qua Romam venit Apostolus; sed quando rcribebat hanc epistolam, nondum ascenderat Hiesosolymam, ubi captus est a Judaeis, et post a Festo praeside Romam missus. Nam in superioribus Epistolae hujus multa locutus est Corinthiis de praeparatione eleemosynae, quam portaturus erat in Jerusalem. Omnes ergo tribulationes et pericula, quae commemorantur in hac Epistola, prius acciderunt quam iret Hierosolymam. Non autem leguntur omnia in Actibus apostolorum, quia et ibi reperiuntur multa, quae in his Epistolis nequaquam aperte commemorantur. Nam et hoc quod subjungit, nescitur quando factum sit; nocte et die in profundo maris sui. Quod tamen juxta litteram intelligendum est, id est quia Apostolus casu aliquo deveniens in profundum maris, die simul et nocte ibi demoratus sit, ac deinde liber ad terram Deo gubernante redierit; unde et inter caetera divina miracula ascribitur, quod homo tanto tempore sub undis retentus, neque a circumstantibus undis praefocari, neque a belluis maris devorari potuerit. Quid est enim mirabilius, Petrum super aquas ambulasse, an Paulum sub aquis die ac nocte vixisse? Quod si in utriusque apostoli tam dissimili miraculo aliquid mysticum requirimus, Paulus non solum tertio naufragus, sed etiam nocte et die in profundo maris positus, atque ubique protectus et liberatus a Domino, significat justos de omnibus periculis divinitus eruendos: nec tantum de tentationibus extrinsecus ingruentibus salvandos, sed etiamsi mortis ipsius viderentur gurgite depressi, atque ab humanis rebus absconditi, nihilominus virtute sui Conditoris eos esse revocandos ad vitam. Petrus vero super undas vento commotas incedens, sed ubi ob timorem mergi coepit, dextera Christi erectus, significat eosdem justos omnia impiorum tentamenta ac persecutiones diabolico instinctu sibi illatas, fide invicta superare et calcare; nec posse omnino saeculi fluctibus immergi, qui praesentis semper Dei contemplantur auxilium, qui etsi ut homines aliquando titubaverint, mox divinitus erecti confirmentur. Post haec memorat Apostolus alia pericula, variosque labores, ut se terra marique pro Christo vexatum secundum carnem ostendat, et in omnibus locis vel in omnibus afflictionum modis se pro Evangelio laborasse doceat. Ait enim:
4.12.17
« In itineribus saepe, periculis ffuminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus; in labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate. Praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror?»
4.12.18
Saepe in itineribus probatus sum, inquit minister Christi, periculis fluminum quae pertuli, quia dum semper de loco ad locum pergerem, ut nomen Christi ubique manifestarem, frequenter inveniebam flumina, quae non sine periculo transire poteram. Et periculis latronum quoniam diabolus, invidens itineri meo, latrones mihi excitabat, cum nihil ferrem quod latrones cuperent. Et periculis ex genere meo, id est ex Judaeis, qui mihi plusquam caeteris apostolis invidebant, me semper interficere quaerebant, quia fortius et evidentius caeteris novam gratiam et abolitionem veteris observantiae praedicabam, cum prius fuissem aemulator legis, et persecutor sectatorum gratiae. Et periculis ex gentibus quia et gentiles me quaerebant occidere propter destructionem idololatriae et praedicationem unius Dei. Et periculis in civitate, sicut in Epheso ubi propter defensionem Dianae cum impetu cucurrere unanimiter in theatrum, et cum vellem intrare in furentem populum ut paterer martyrium, non permiserunt discipuli. Et periculis in solitudine, quia dum iter facerem, passus sum in deserto periculum vel a bestiis, vel ab hominibus, vel a potus, vel a cibi penuria. Et periculis in mari, quia et ibi vel ab hominibus, vel ab indigentia, vel a tempestatibus pertuli pericula. Nam et cum essem in Graecia, factae sunt mihi insidiae a Judaeis navigaturo in Syriam. Et periculis in falsis fratribus, id est qui Christianismum susceperant, et Judaismum non reliquerant, sed legem carnaliter observabant, et me persequebantur eo quod praedicato Christo legem jam cessare dicerem. Fuere et alii falsi fratres, sicut Demas et Hermogenes qui dilexere) hoc saeculum, et nunc talibus plena est Ecclesia. Caetera enim pericula quiescere possunt, pericula vero a falsis fratribus quiescere usque ad finem saeculi non noverunt. Item probatus sum minister Christi plusquam caeteri in labore manuum, quo quaerebam victum, et aerumna, id est molestia doloris vel paupertatis. Et in vigiliis multis, quia non solum diebus, sed et noctibus praedicabam, et causa orationis saepe vigilabam, atque manibus meis opus aliquod, unde victum haberem, nonnunquam per noctem faciebam. Et in fame ac siti, quia dum nihil a discipulis acciperem, necesse erat ut per inopiam famem et sitim tolerarem. Tunc etiam fame ac siti laborabam, quando persecutores meos frequenter de loco ad locum fugiebam. Et in jejuniis multis, quia saepe jejunavi eo quod non haberem quod ederem. Saepe etiam sponte me jejuniis maceravi, castigans corpus meum et servituti subjiciens. In frigore etiam et nuditate laboravi, dum tenuitas ac disruptio vestium mihi esset in hieme. Et haec omnia pro Christo pertuli, cujus sum minister. Sed praeter illa quae extrinsecus sunt, id est praeter illa mala quae exterius in corpore tolero, angit me quotidiana instantia mea, quae nec una hora remittitur. Et quae est illa? sollicitudo simul omnium Ecclesiarum, quia quotidie insto sollicitudini salutis omnium qui sunt in universis Ecclesiis. Vere magnam de his semper gero sollicitudinem. Nam quis fidelium infirmatur in fide, vel in conscientia, vel in actione, et ego non infirmor? id est non compatior illi et condescendo, ut possim infirmitati ejus, quam velut meam doleo, adhibere medicinam? Et quis scandalizatur, id est pedibus actionum offendit, ut cursus boni operis ejus retardetur, vel etiam ipse cadat in culpam, sive aliquo errore turbetur fides ejus, et ego non uror? id est zelo Dei inflammor? Valde enim mens mea cruciatur igne spiritalis zeli, dum infirmos quosque aeterna deserere et rebus temporalibus delectari conspicit. Uror sicut aurum ad purgationem igne pii doloris, quoniam affectus iste magis purgat, quia de charitate venit. Quanto enim major charitas, tanto majores plagae de peccatis alienis. Non enim uror tanquam irascens peccantibus, sed tanquam dolens pro illis. Unde scriptum est:« Qui apponit scientiam apponit dolorem.» Enumerat itaque, sicut lectum est, Apostolus bella quae extrinsecus tolerat, dicens: Periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus. In hoc autem bello quot contra adversarium spicula intorqueat, adjungit: In labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate. Sed inter tot certamina deprehensus, dicit quanto vigiliarum munimine etiam castra custodiat. Nam post haec exteriora quae narravit, protinus interiora coepit dicere, subjungens: Praeter illa quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Ecce in se bella fortiter suscepit, et tuendis se proximis misericorditer impendit. Narrat mala quae patitur, subjungit bona quae impartitur. Pensemus ergo cujus charitatis sit plus de utilitate proximorum, quam de sua afflictione curare. Pensemus cujus laboris sit uno eodemque tempore foris adversa tolerare, et intus infirma protegere. In se enim contemnit vulnera corporis, et in aliis sanat vulnera cordis. Valde autem minoris laboris est aut docere cum nihil toleras, aut tolerare cum nihil doces. Sed Apostolus ad utrumque se solerter extendit, quia sic exteriora bella suscipit, ut sollicite cogitet ne proximorum interiora lacerentur. Unde non immerito plus omnibus se laborasse fatetur. Quis itaque huic in honore aliquem audeat praeponere, qui cunctis praeest in labore? Qui et subjungit:
4.12.19
« Si gloriari oportet, quae infirmitatis meae sunt gloriabor. Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi scit, qui est benedictus in saecula, quod non mentior. Damasci praepositus gentis Arethae regis, custodiebat civitatem Damascenorum, ut me comprehenderet. Et per fenestram in sporta demissus sum per murum, et sic effugi manus ejus.»
4.12.20
Si gloriari oportet, non expedit quidem. Si oportet, inquit, gloriari, sicut et oportet pro vobis gloriabor, non in potentia vel genere, sed in his quae sunt infirmitatis meae, id est in passionibus quas pro Christo patior, licet hoc videatur abjectio. Si enim gloriandum est Christiano, in humilitate gloriandum est, de qua crescit apud Deum. Sed pseudoapostoli, quia non habent merita passionum, in quibus gloriari possint, gloriantur in sublimitate generis. Ne autem me putetis aliquid falsi dicere, Deum vobis adhibeo testem veritatis. Deus enim qui novit omnia, ipse scit quia non mentior. Deus, qui secundum humanitatem Christi, Deus ejus est; et secundum divinitatem ejus, est Pater ipsius, ipse qui est benedictus in omnia saecula, scit, id est fert mihi testimonium quod non mentior in omnibus supradictis, vel in hoc quod sujungo. Quia etiam post conversionem meam, dum essem Damasci, praepositus gentis Arethae regis custodiebat ipsam civitatem, id est portas ejus, ut me comprehenderet quatenus inde placeret Judaeis qui mihi insidiabantur, et diligens in officio sibi credito videretur, si eum quem perturbatorem audiret, causa quietis interficeret. Portas custodiebat, quia me in civitate esse noverat, sed invenire non poterat, vel quia intus me comprehendere nolebat, ne violaret jus civitatis. Et interim ego per fenestram in sporta demissus sum a fratribus per murum, et sic effugi manus ejus. Non ita fugit Paulus, sicut fugere solet mercenarius relinquens oves lupo venienti, quia lupus ille non oves, sed ipsum pastorem quaerebat, et ideo pastor seipsum utilitati eorum fugiendo servavit. Neque eo recedente deserta est Ecclesia, quae ibi erat, necessario ministerio; sed ab aliis fratribus ibidem constitutis, quod oportebat impletum est. Eis quippe volentibus hoc Apostolus fecit, ut seipsum servaret Ecclesiae, quem proprie persecutor ille quaerebat. Quando enim quisque praelatorum Ecclesiae specialiter a persecutoribus quaeritur, tunc debet ille fugere, sic tamen, ut ab aliis qui non ita requiruntur, non deseratur Ecclesia, sed praebeant verbi cibaria conservis suis, quos aliter vivere non posse novere. Cum autem omnibus simul instat commune periculum, tunc aut simul omnes, id est praelati et subditi ad alia loca transeant, aut simul omnes ibidem maneant. Necesse etiam est ut per omne quod agimus, in mentis trutina positum hinc pondus laboris, illinc fructum mercedis pensemus. Cum enim pondus laboris fructum retributionis superat, tunc laborem quisque innoxie declinat, dummodo se in aliis exerceat, in quibus lucro fructuum pondus laboris vincat. Cum vero subsequente quantitate fructuum mensura laboris aut aequatur aut vincitur, tunc labor non sine gravi culpa declinatur. Propterea doctor egregius, cum Damasci valde obstinatas mentes persequentium cerneret, eorum noluit adversitati confligere, quia et semetipsum quem profuturum multis noverat, vidit posse reficere, aut nullis se illic aut paucis prodesse. Secessum ergo a certamine petiit, et pugnaturum felicius ad alia se bella servavit. Non enim loco virtus, sed locus virtuti defuit. Et idcirco fortissimus miles ab obsidionis angustia certaminis campum quaesivit, ubi et mysticum aliquid praesignatum est. Nam hoc effugii genus usque hodie in Ecclesia servatur, quando quis antiqui hostis insidiis, vel hujus saeculi laqueis circumfusus, spei fideique suae munimine salvatur. Murus enim Damasci, quae sanguinem bibens interpretatur, adversitas saeculi est. Praepositus Damasci, persecutor aliquis potens in hoc mundo. Rex Arethas qui interpretatur descensio, diabolus intelligitur. Sporta, quae juncis palmisque solet confici, spei fideique conjunctionem designat. Juncus enim viriditatem fidei, palma vero spem vitae aeternae significat. Quisquis ergo se muro adversitatis cinctum videt, sportam virtutis qua evadat festinus ascendat. Apostolus vero, postquam hanc evasionem suam retulit, protinus addidit:
4.13.1
IN EPISTOLAM II AD CORINTHIOS. CAPUT XII.
4.13.1
« Si gloriari oportet, non expedit quidem.»
4.13.2
Si gloriari oportet, id est si ideo gloriandum mihi est, quia evasi, quoniam manus insidiantium a perpetratione homicidii immunes servavi, non expedit quidem gloriari quoniam qui gloriatur mortem se evasisse, quae pro fide infertur, significat inane videri pro Christo pati. Vel si propter pseudoapostolos oportet me gloriari in hac gloriatione mea et in supradictis, non tamen expedit propter superbiam, quia ex humilitate crescimus, et auxilium Dei mitibus proficit, non elatis. Non expedit quidem, sed tamen propter vestram utilitatem necesse est gloriari.
4.13.3
« Veniam autem ad visiones et revelationes Domini. Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim( sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit) raptum hujuscemodi usque ad tertium coelum. Et scio hujuscemodi hominem( sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit) quoniam raptus est in paradisum, et audivit arcana verba, quae non licet homini loqui.»
4.13.4
Hactenus, inquit, narravi tribulationes et pericula, de quibus me Dominus eripuit, et nunc narrando veniam ad visiones et revelationes Domini, id est ad secreta, quae de Domino vidi et aperte intellexi, non ut Pharao, qui vidit septem spicarum visionem, et non intellexit, quia non est revelatum quid significarent. Ego enim mysticas visiones aspexi, et revelante Domini quid in his sapientiae contineretur, intellexi. Et audite visiones: Scio hominem, etc. Ostendit quo sublevatus est, ut perinde quanta et qualia sint quae illi ostensa et dicta sunt, possint intelligi, ne, sicut quibusdam videbatur, junior caeteris apostolis crederetur. De seipso enim quasi de alio loquitur, ut jactantiam caveat, quia hoc refert, quod ad laudem maximam pertinet. Et quid inde perit veritati, quando et res ipsa dicitur, et modo quodam dicendi jactantia devitatur? Scio, inquit, hominem in Christo existentem ante annos quatuordecim raptum usque ad tertium coelum. Ex quo ita raptus est Apostolus, usque ad tempus quo scripsit hanc epistolam completi sunt anni quatuordecim. Quod ideo adnotavit ut intelligeretur multo majoris meriti esse dum ista scriberet, quam fuerat dum ea vidisset, et quia non jactantia, sed necessitate diceret, quae per tot annos tacuerat. Scio, inquit, hominem raptum, sive in corpore nescio, sive extra corpus; id est scio quia raptus est homo ille, sed nescio utrum cum corpore, an sine corpore. Hoc nescio, Deus scit, id est solito mihi juramento vobis istud confirmo. Juratio enim est quod dicitur: Deus scit. Hujuscemodi hominem scio raptum usque ad tertium coelum. Et scio hujuscemodi hominem raptum in paradisum. Bis enim raptus est homo ille, id est in tertium coelum, et rursus in paradisum, de quo Dominus latroni promisit:« Hodie mecum eris in paradiso.» Ignoravit autem utrum quando sic raptus est in corpore fuerit, quo modo est anima in corpore cum corpus vivere dicitur, sive vigilantis, sive dormientis, sive in in exstasi a sensibus corporis alienata, an omnino de corpore exierit, ut mortuum corpus faceret, donec peracta illa demonstratione membris mortuis anima redderetur, et non quasi dormiens evigilaret, aut exstasi alienatus denuo rediret in sensus, sed mortuus omnino revivisceret. De tertio autem coelo multa possunt dici: Novem enim sunt ordines angelorum, qui juxta Dionysium in tres ternas distinctiones distributi sunt. Prima enim triplex eorum dispositio, id est illa quae terris est vicinior, constat ex angelis et archangelis, et principatibus; media vero ex potestatibus et virtutibus et dominationibus; suprema autem ex thronis et cherubim atque seraphim. Prima igitur dispositio primum coelum recte potest accipi; secunda vero secundum coelum, tertia autem tertium coelum. Apostolus itaque raptus in tertium coelum, intelligitur supremis angelorum choris interfuisse, id est inter agmina seraphim sive cherubim secreta Dei vidisse. Qui et in paradisum raptus est, sive terrenum, sive coelestem; et audivit ibi arcana verba, id est intimationem de secreta Dei essentia, quae non licet homini loqui, id est quae non licet ei pandere ulli mortalium, vel quae nullus homo potest in hac vita loqui. Vel per tres coelos tria genera visionum intelligamus; primum corporale, secundum spirituale, tertium intellectuale. Ecce enim in hoc uno praecepto, cum legitur:« Diliges proximum tuum sicut teipsum,» tria occurrunt genera visionum; unum per oculos, quibus ipsae litterae videntur; alterum per spiritum hominis, quo proximus et absens cogitatur; tertium coelum per concursum mentis, quo ipsa dilectio intellecta conspicitur. Corporali enim visione videtur coelum et terra et omnia corporeis oculis conspicua. Spirituali visione cernuntur in spiritu corporales imagines, sicut saepe per cognitionem voluimus in animo similitudines rerum corporalium. Intellectuali visione cernuntur illae res, quae non habent imagines sui similes, sicut est charitas, gaudium, pax, patientia et caetera hujusmodi. Praestantior autem est visio spiritualis quam corporalis, et rursus praestantior intellectualis. Quod enim non imaginaliter, sed proprie videtur et non per corpus, hoc ea visione videtur, quae omnes caeteras superat. Corporea visione vidit Balthasar digitos manus scribentis in pariete. Spirituali visione vidit Petrus vas plenum diversis animalibus. Intellectuali visione videtur sapientia, veritas, charitas, et ipse Deus. Quapropter si hoc tertium visionis genus, quod superius est non solum omni corporali, quo per corporis sensus corpora sentiuntur, sed etiam omni illo spirituali genere quo similitudines corporum spiritu, non mente cernuntur, tertium coelum appellavit Apostolus, in hoc videtur claritas Dei non per aliquam corporaliter vel spiritualiter figuratam significationem, tanquam per speculum in aenigmate, sed facie ad faciem, per speciem scilicet, quia Deus quidquid quantulumcunque eum mens quae non est quod ipse etiam ab omni terrena labe mundata ab omni corpore et similitudine corporis alienata et obrepta capere potest. Cur autem non credamus quod tanto apostolo, doctori gentium, rapto usque ad istam excellentissimam visionem voluerit Deus demonstrare vitam, in qua post hanc vitam videndus est in aeternum? Et cur non dicatur iste paradisus, excepto illo, in quo corporaliter vixit Adam? Si enim proprie quidam nemorosus locus, translato autem verbo omnis etiam spiritualis quasi regio, ubi animae bene est, merito paradisus dici potest, non solummodo tertium coelum, quidquid illud est, quod profecto magnum sublimiterque praeclarum est, sed etiam in ipso homine laetitia quaedam bonae conscientiae, paradisus est. Si ergo primum coelum recte accipimus generali nomine hoc omne corporeum, quidquid est super aquas et terram, secundum autem in similitudine corporali, quod spiritu cernitur, sicut illud unde animalibus plenus in exstasi Petro discus ille submissus est; tertium vero quod mente conspicitur, ita et secreta et remota et omnino abrepta a sensibus carnis atque mundata, ut ea quae in illo coelo sunt, et ipsam Dei substantiam, verbumque Domini per quod facta sunt omnia, in charitate Spiritus sancti ineffabiliter valeat videre et audire, non incongruenter arbitramur et illuc Apostolum esse raptum et ibi fortassis esse paradisum omnibus meliorem, et( si dici oportet) paradisum paradisorum. Nec contrarium est huic intelligentiae illud quod Moysi Dominus ait:« Non videbit me homo et vivet,» quia necesse est abstrahi ab hac vita mentem quando in illius ineffabilitatem visionis assumitur, sicut Apostoli mens divinitus rapta est ex hac vita ad angelicam vitam antequam per istam communem mortem carne solveretur. Et ibi, perfruens Dei allocutione, audivit ineffabilia verba quae non licet homini loqui. Ideo cum praedicaret, dixit quod posset hominibus dici, et tenuit apud se quod non posset dici. Ergo audiatur id quod possumus, mente comprehendere, et id quod non possumus credatur. Si illi diceremus, rogamus te, explica magnitudinem ipsius, nonne forte responderet nobis, non est valde magnus quem vidi, si a me potest explicari?
4.13.5
« Pro hujuscemodi gloriabor, pro me autem nihil nisi in infirmitatibus meis. Nam, etsi voluero gloriari, non ero insipiens. Veritatem enim dicam. Parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut audit aliquid ex me.»
4.13.6
Pro hujuscemodi homine vel visione gloriabor, id est commendabo me, sed pro me filio Abrahae vel circumciso nihil gloriabor, nisi in infirmitatibus meis, id est in tribulationibus quas patior. Pro hujusmodi homine, id est qui tam dignus est Deo, ut ad hanc visionum excellentiam sublevaretur, gloriari se dicit, et non vult aperte dicere quod de se loquitur, ne laudare se videatur. Et sic pro se non gloriatur, dum non aperte de se profitetur. In infirmitatibus autem gloriatur, quia exponere pressuras passionum et infirmitates angustiarum non videtur gloriosum, sed flebile. Idcirco in his secure se fatetur gloriari, sciens qui ad perfectum perducunt coelestium remunerationum. Quid enim tam gloriosum in futurum Christiano, quam exitia pro Christo illata narrare? Pro isto homine gloriabor non pro me. Nam etiam si voluero pro me gloriari, id est meritum meum quod apud Deum habeo profiteri non ero insipiens in hac gloriatione, licet quibusdam videar esse. Non enim falsa loquar sed veritatem de meipso dicam et ideo non in meipso, sed in ipsa veritate quae superior me est humiliter, et veraciter gloriabor. Et de pluribus quidem adhuc gloriari poteram, sed parco, id est parce refero, ne quis me existimet supra id quod videt in me, id est ne quis me putet excellentioris esse naturae, quam suis oculis comprehendere valeat, et incipiat errare in me, credens me divinam vel angelicam habere naturam, sicut illi qui de me et Barnaba dicebant:« Dii similes facti hominum descenderunt ad nos.» Illi enim existimabant nos esse supra id quod videbant in nobis, quia, cum viderent in nobis terrenum et mortale corpus, existimabant nos coelestes et immortales, et propterea parco gloriari, ne si plura retulero, putet quisquam me esse supra id quod videt in me, id est supra naturam humanitatis quam cernit in me; aut supra id quod audit ab aliis aliquid referri ex me. Vel ne quis existimet supra id quod videt in me, sive audit de me, id est ne quis me arbitretur ultra gloriam meam tendere, quam limes meritorum admittit. Omnes sancti non solum gloriam supra modum suum omnino non appetunt, sed etiam hoc ipsum videri refugiunt, quod esse meruere. Unde nunc praedicator egregius contra pseudoapostolos loquens, dum virtutes eximias operationis suae pro discipulorum eruditione narraret, dum tot pericula tolerasse coacervata persecutione describeret, et post haec usque ad tertium coelum, rursumque in paradisum raptum se esse memoraret, ubi tanta agnoscere potuisset, quanta loqui omnino non posset, erat de se adhuc fortasse mirabiliora locuturus, sed ab humana laude alta consideratione se temperans, subdit: Parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut audit aliquid ex me, id est ne si caetera dixero, putet me aliquis esse supra naturam humanae infirmitatis, cum nonnisi infirmitas in me videatur, vel ab aliis qui vident, audiatur. Habebat ergo adhuc de se dicendum aliquid, quod parcit dicere. Sed egit utrumque doctor egregius, ut et loquendo quae egerat, discipulos instrueret, et tacendo se intra humilitatis limitem custodiret. Nimis itaque esset ingratus, si de se discipulis tanta taceret; et fortasse nimis incautus, si de se omnia discipulis proderet. Sed mirabiliter, ut dictum est, egit utrumque, ut et loquendo erudiret audientium vitam, et tacendo custodiret suam.
4.13.7
« Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae, ut me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me, et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi.»
4.13.8
Ego, inquit, tam magna, tamque sublimia divinitus vidi, et ne magnitudo tam ingentium revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae. Non me extulit, sed ne me extolleret, providit mihi Deus remedium, quod adversus elationem quae evenire poterat, opponeret. Valde enim timenda est elatio de abundantia gratiarum, ne quis de dono Dei superbiat, sed magis servet humilitatem, et quanto major est, humiliet se in omnibus. Apostolus iste, quamvis ex persecutore factus praedicator, abundantiorem gratiam assecutus est in omni labore apostolico, quam caeteri apostoli, ut magis Deus ostenderet suum esse quod dat, non hominis, quomodo solent medici potentiam artis suae in desperatis ostendere. Cum ergo esset magnae gratiae, et magna dona a Deo percepisset, quia ex abundantia gratiae et revelationum poterat ei elatio subrepere, idcirco Deus, qui novit omnia antequam fiant, apposuit ei quemdam monitorem humanae infirmitatis in similitudinem triumphantium, quibus in curru retro comes adhaerebat, per singulas acclamationes civium, dicens: Hominem te memento. Ne extollat, inquit, ex magnitudine revelationum datus est mihi a Deo, id est ad meam utilititatem, ut me in humilitate custodiat, stimulus carnis, id est pungens carnem meam. Et quis est stimulus iste? angelus Satanae, id est angelus malignus, missus a Satana, ut me colaphizet, id est ut me percutiat, reprimens omnem motum superbiae, excitando mihi semper tribulationes, aut corporis infirmitates, vel tentando ut quidem aiunt per libidinem. Tentatio autem cui non consentitur, non est peccatum, sed materia exercendae virtutis. Nam stimulus iste forsitan concupiscentia carnis erat. Quibus malis Apostolus consideratis in corpore mortis suae, in quo bellum intestinum cum invisibili hoste gerebat, remedium salutis suae nullum penitus nisi solam gratiam Dei in Christo Jesu liberantem se, invenisse Romanis loquitur. Sed et dolore quodam corporis traditur exagitatus vehementer. Dolores autem corporum plerumque immittuntur ab angelis Satanae, sed hoc non possunt nisi permissi. Nam et Job sic probatus est. Permissus est ad eum probandum Satanas, et percussit eum ulcere, ita ut vermibus putresceret. Sic et angelus Satanae quasi libenter missus est colaphizare Apostolum, sed tamen Apostolus curabatur. Hoc ergo remedium divinitus accepit, ut per iniquum angelum semper injuriis et tentationibus pressus, non posset ex revelationibus extolli, quia otiosum pectus ex his quae viderat, intumescere posset. Secreto enim dispensationis ordine, unde saevire permittitur iniquitas diaboli, inde pie perficitur benignitas Dei. Elatos enim in sanctitate viros non amitteret, nisi tentaret. Sancti quippe non essent qui de sanctitatis gloria superbirent; et tanto sub ejus jure caderent, quanto se in suis virtutibus elevarent. Sed miro dispensationis ordine, dum tentantur, humiliantur; dum humiliantur, ejus esse desinunt. Apostolus vero, priusquam morbum elationis incurreret, providente superno medico, accepit medicamentum humilitatis. Et quia illud quod medicus apposuerat, molestum erat ei, rogavit ut auferret. Propter quod, inquit, ter Dominum rogavi qui trinus est Deus, ut discederet a me stimulus ille, et rogavi Dominum ut a me tolleret acre medicamentum quod mihi apposuerat. Et non fecit quod petebam, sed quod mihi expediebat, quia non est magnum exaudiri ad voluntatem, sed magnum exaudiri ad utilitatem. Nam dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea, id est hoc tibi satis est ut habeas gratiam meam: et ideo noli superfluam carnis sanitatem quaerere quia non iratus, sed gratiosus te uro. Ego novi quid apposuerim, ego novi unde aegrotes, ego novi unde saneris. Quid enim tibi utile sit, magis ego novi quam tu. Nam virtus in infirmitate perficitur, id est virtus ad perfectionem ducitur per infirmitatem contrariam, cum qua legitime certat, ut postea coronetur. Virtus in infirmitate perficitur, quia infirmitatis actio fit virtutis perfectio, ut praesente infirmitate et tentatione reprimatur virtutis elatio, ut ad ejus perfectionem pertineat etiam ipsius imperfectionis et in veritate cognitio, et in humilitate confessio. Et quia infirmitas ita proficit virtuti, igitur libenter, id est non minus, sed libens gloriabor in infirmitatibus meis ad hoc datis ut inhabitet in me virtus Christi, id est summam gloriam deputabo quod in me sum infirmus, ut fortem me faciat Christi virtus. Tunc gloriatur Apostolus, quando injuriis humiliatur, a Christo autem virtus tolerandi praebetur, ut, quia prius aspere fastidiendae injuriae videbantur, postea libenter susciperentur, ut Christi auxilio lenirentur. Libenter ergo caedi se patitur, dummodo a Christo curetur, postquam cognovit prodesse quod nocere putabat, sciens quia plus addit medicina Dei ad salutem, quam infirmitas detrahit hic sanitati.
4.13.9
« Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo. Cum enim infirmior, tunc potens sum.»
4.13.10
Virtus, ut dictum est, in infirmitate perficitur Propter quod placeo mihi, id est multum, delector in infirmitatibus meis. Omnes superiores passiones atque inferiores hoc loco infirmitatum nomine definivit Apostolus, eo quod humanae infirmitati ista praevaleant. Ut ergo discipulos instrueret, summa de se retulit, ut vero se in humilitate custodiret, considerationis oculum non in virtutibus suis, sed in infirmitatibus fixit. Placeo, inquit, in infirmitatibus meis, et in contumeliis non in honoribus saeculi, et in necessitatibus non in epulis, vel in otio, sicut pseudoapostoli, qui causa ventris praedicabant; et in persecutionibus( Matth. V; I Petr. III), non in salutationibus, et susceptione adulationis, et in anqustiis; non in jactantia elationis et superatione divitiarum. Et hoc pro Christo, non pro aliquo crimine, quia beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Non enim omnes beati qui persecutionem et adversa patiuntur, sed qui justitiae causa patiuntur. Vel placeo mihi in infirmitatibus carnis, in contumeliis verborum, in necessitatibus, id est in indigentia necessariorum; in persecutionibus de loco ad locum; in angustiis, id est in anxietatibus animi pro Christo illatis. Et jure placeo in talibus, quia quando infirmor in talibus exterius tunc potens sum interius, id est quando aliqua supradictarum tribulationum affligor, tunc a Deo datur mihi potentia superandi. Tunc enim vincit Christianus, cum perire putatur; et tunc perit perfidia, cum se vicisse gratulatur.
4.13.11
« Factus sum insipiens, vos me coegistis, ego enim a vobis debui commendari.»
4.13.12
Post omnem commendationem suam ostendit quia non ad jactantiam suam ista retulit. In his, inquit, quae hactenus ad commendationem meam narravi, factus sum insipiens, secundum quod in exterioribus verbis sonat, quia videor merita mea praedicasse; sed hoc non jactanter, sed necessitate compulsus feci pro vestra utilitate, quia vos me coegistis ita loqui, qui de me non recta sentiebatis et falsos apostolos mihi praeferebatis; et ideo non mea culpa, sed vestra est, quod de me talia sum locutus. Coactum se dicit ut quid esset ostenderet. Et utique non est insipiens qui de se vera locutus est, quia superius ait:« Si voluero gloriari, non ero insipiens, veritatem enim dicam.» Sed nunc inclinat se, et prae nimia humilitate vel cordis dolore se fatetur insipientem, ut declaretur quia non voluntate merita sua manifestavit. Insipientis enim est suos narrare labores, et proprias jactare virtutes. Justus autem nunquam bona sua detegit, nisi eum aut proximorum utilitas, aut certe nimia necessitas cogat, sicut Apostolus, cum virtutes suas enumerasset, coactum se dicit hoc fecisse. Nam, si virtutes suas tacuisset, discipuli non cognovissent eum. Si non cognovissent eum, non omitterent praeferre illi falsos apostolos, et dicta illorum dictis illius Sicque ignorantia dignitatis Apostoli causa esset ut semper in errore permanerent discipuli. Ut ergo eos ab errore revocaret, coactus est monere quis esset. Vos, inquit, me coegistis, quia cum aliis de me satisfacere debuissetis nunc iterum opus habetis ut ego ipse me commendam vobis. Ego enim debui a vobis commendari, id est vos adversus obtrectatores debuistis mihi testimonium ferre, apud quos ego Ecclesiam institui, et signorum prodigio feci, ut vos me tacentem defenderetis, quem in Christo patrem habetis.
4.13.13
« Nihil enim minus fui ab his qui sunt supra modum apostoli. Tametsi nihil sum, signa tamen apostolatus mei facta sunt super vos in omni patientia, in signis et prodigiis et virtutibus. Quid est enim quod minus habuistis prae caeteris Ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos? Donate mihi hanc injuriam.»
4.13.14
Revera debui a vobis commendari caeteris. Nam nihil minus fui vobis vel in praedicatione, vel in miraculis ab his, id est quam illi qui sunt apostoli supra modum meum, sicut quibusdam videtur quia Dominum in carne sunt secuti. Non fui vobis in actione minor, quam Petrus vel Joannes sive Jacobus qui sunt supra modum meum apostoli, non dignitate, sed tempore, cum ego plus illis laboraverim. Nam si de tempore mihi praescribendum putatis, ante coepit Joannes praedicare quam Christus, et non Christus Joannem, sed Joannes Christum baptizavit. Andreas quoque prior secutus est Christum quam Petrus, nec tamen primatum accepit Andreas, sed Petrus. Quare ergo quibusdam non videor apostolus, cum eadem possim per Dei gratiam, quae et caeteri apostoli? Illis non videbatur apostolus esse, qui ejus praedicationem aemulatione legis respuebant, quasi esset inimicus traditionis Moysi, quia legem cessare dicebat; et caeteris apostolis favebant, prae istum illis humiliantes, quia illi non tam constanter contra legem aliquid asserebant. Ideo dolet minorem se videri, et compulsus ostendit quantae sit dignitatis. Non fui, inquit, vobis in opere minor praecessoribus meis, quia, tametsi nihil sum, signa tamen apostolatus, etc. Sic se humiliat, ut erigat. Patientiam tamen primam memorat, quia diu illos portavit quasi impatientes aegros, ut adhibita medicina signorum, atque virtutum, curaret vulnera erroris illorum. Ego quidem, inquit, nihil sum, quia homo sum; sed apostolatus quem mihi Christus ipse dedit, signa in vobis ostendit, id est potentiam, virtutes atque prodigia. Tametsi, id est quamvis nihil sum, secundum quod homo sum, vel secundum quod quibusdam videretur, qui me nihil esse judicant, tamen ea quae feci, me apostolum designant, quoniam signa apostolatus mei facta sunt super vos, id est quod desuper descendant in vos a Patre luminum per doctrinam meam, ut crederetis, ut converteremini, ac religiose conversaremini, signum et demonstratio est apostolatus mei. Et hoc factum est in omni patientia mea, quoniam patienter omnia sustinui, quae mihi a vobis vel pro vobis illata sunt mala. Nam et contemptum et paupertatem, aliasque molestias apud vos pertuli; et mores vestros, ut paulatim eos corrigerem, longanimiter sustinui. Nec sola patientia vos ad fidem et morum meliorationem adduxi, sed etiam signis et prodigiis et virtutibus. Distat autem inter signum et prodigium atque virtutem, quia signum est genus prodigii, virtus vero genus utriusque. Virtus enim vocari potest omne miraculum; signum autem illud tantum, quod in quocunque tempore aliquid significat; prodigium vero, quod in futuro tantum. Prodigium vero appellatum est quasi porro dictum, quod porro dicat, porro significet, et aliquid futurum esse portendat, sicut sanationes corporum quae per apostolos fiebant, sanationes animarum portendebant. Nihil, inquit, vobis minus feci, quam fecissent priores apostoli, imo amplius. Nam quid est quod minus habuistis prae caeteris Ecclesiis, id est quid minus accepistis per me, quam caeterae Ecclesiae per alios apostolos, nisi quod ego ipse non gravavi vos? id est non accepi stipendium a vobis, sicut caeteri praedicatores a suis accipiunt. Gratis enim Evangelium praedicavi vobis, quod nullis concessum est aliis Ecclesiis. Donate mihi hanc injuriam, id est si tam imprudentes vel malitiosi estis, ut hoc putetis injuriam, ignoscite mihi. Date mihi veniam hujus facti, pro quo laude dignus sum, non reprehensione. Hoc enim non est injuria, sed misericordia et amicitia.
4.13.15
« Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos, et non ero gravis vobis. Non enim quaero quae vestra sunt, sed vos, nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis. Ego autem libentissime impendam et superimpendar ipse pro animabus vestris, licet plus vos diligens minus diligar.»
4.13.16
Ne forte putaretur inter initia stipendii abstinuisse ad commendationem suam, postea vero mercedem evangelicae praedicationis velle accipere, ostendit in ea se voluntate durare, ne sanctum suum postea mutare videretur, et esset quod obtrectatoribus reprehenderetur. Non gravavi, inquit, vos, sed nec gravabo. Quia ecce hoc tertio, id est hac tertia vice, paratus sum venire ad vos, et non ero vobis gravis ut de vestro quidquam accipiam, sicut nec aliquid a vobis sumpsi. Non tertio venit ad eos, sed tertio paratus fuit venire. Non ero gravis vobis, accipiendo munera vestra, quia non quaero ea quae sunt vestra, sed vos ipsos, id est non pecunias vestras, sed vos ipsos lucrari volo ex praedicatione mea, ut vos habeam mecum in aeterno Christi regno. Non quaero vestra; nec enim debent filii parentibus thesaurizare, id est divitias congregare, quod facitis pseudoapostolis; sed parentes filiis debent divitias praeparare, quod pseudo non faciunt vobis. Consueto usu nunc loquitur. Consuetudo enim est, ut carnales parentes filiis suis thesaurizent. Spiritales vero patres dignum est ut a filiis suis accipiant sumptus. Sed Apostolus in tantum probat se nolle accipere, ut transferat causam carnalis patris ad spiritalem, ut non solum non accipiat ab eis, sed, si fieri possit, ipse eis tribuat. Quo dicto tangit eos, ut intelligatur quantus sit, et quid mereantur qui tanti apostoli providentiam negligunt. Parentes, inquit, debent filiis suis thesauros praeparare, sed ego non solum thesauros, sed et meipsum paratus sum impendere. Tanto enim affectu charitatis erga vos ego moveor, quod non invitus, sed libentissime impendam vobis vel carnalia vel spiritualia bona, et post omnia si opus fuerit, ego ipse superimpendar pro animabus vestris, ut moriar pro salute animarum vestrarum, licet plus vos diligens, minus diligar a vobis. Qui enim tantam habet charitatem, ut paratus sit pro fratribus etiam mori, perfecta est in illo charitas. Et ego dum pro vobis mortem excipere sum paratus, perfecte vos diligere comprobor. Plus enim vos diligo, non accipiendo res vestras, quam si eas acciperem; vos autem minus quam debetis, vel minus quam pseudoapostolos, diligitis me, quia me plus amare debetis, maxime per quem viam vitae didicistis.
4.13.17
« Sed esto. Ego vos non gravavi, sed cum essem astutus, dolo vos cepi. Nunquid per aliquem eorum quos misi ad vos circumveni vos? Rogavi Titum, et misi cum illo fratrem. Nunquid Titus vos circumvenit? Nonne eodem spiritu ambulavimus? Nonne eisdem vestigiis?»
4.13.18
Nihil eorum quae possent ei ex adverso proponi tacet, ut se per omnia purget. Quia nihil per circumventionem egit apud eos, sed pura virtute sibi simpliciter, et illis dupliciter consuluit, ut ipse nihil praeter futuram supernae beatitudinis retributionem quaereret, et illis apud Dominum provideret, atque censum eorum non acciperet. Forte enim suspicarentur, ideo illum sua dona contempsisse, quia parva erant quae offerebantur, ut magna consequeretur; et circumspiciens merita sua, non pecuniam refutaret, sed numerum indignum sibi aestimans contemneret. Ego, inquit, non accepi vestra, sed paratus sum vobis impendere mea; et inde minus a vobis diligor, quia non intelligitis quam charitativa mente hoc feci. Sed esto, hoc est sit, id est nunc concedamus istud, quia ego non gravavi vos per meipsum, accipiendo res vestras; sed cum essem astutus, dolo vos cepi, id est decepi vos callida arte simulationis, extrahendo vobis per alios bona vestra. Ironice dicit, nam pseudoapostoli affirmabant eum sic agere. Vel inquit: Talia de me suspicamini, sed effectu rei probatur quia falsa sunt quae putatis. Nunquid enim per aliquem eorum quos misi ad vos circumveni et artificiose decepi vos, ut callide vobis per eos extorquerem res vestras? Hoc est quod dicit, quia quos misit, non illis hoc intimaverunt, ut si vellent placatum habere Apostolum, dignam quantitatem personae illius offerent, quoniam ideo noluisset accipere, quia minus quam dignum erat offerebatur. Quod compositum Apostoli astutia intelligerent, ut quod egit, non per contemptum, sed per avaritiam egisse putaretur. Vere, inquit, non circumveni vos per aliquem legatorum meorum, quia per Titum id non feci, per quem facilius hoc possem implere. Nam rogavi Titum ut ad vos pergeret, quia illi facilius obediebatis, et misi cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio, qui intelligitur Lucas. Nunquid Titus, cujus dictis facile acquiescebatis, circumvenit vos, callide vobis suadens ut mihi mitteretis aliquid? Nequaquam. Nonne enim ambulavimus, id est perseveravimus, eodem spiritu, id est eadem voluntate qua coepimus, ut, sicut in principio nihil accipere a vobis voluimus, ita et deinceps? Et nonne eisdem vestigiis quibus coepimus, id est eisdem passibus actionum semper ambulavimus, ut non in accipiendo perseveraremus? Una enim in bono sententia nostra esse probatur, exclusa omni suspicione avaritiae, quando ab his quos misi nihil tale dictum aut factum est, in quo deprehenderetur avaritia. Vel ita: Non circumvenit vos Titus, sicut nec ego circumveneram. Quia nonne eodem spiritu, id est eadem bona voluntate ambulavimus ego et ille? Et nonne eisdem vestigiis ego et ille ambulavimus, id est eisdem operationibus per quas apparet voluntas?« Unaquaeque enim arbor ex fructu suo cognoscitur.»
4.13.19
« Olim putatis quod excusemus nos apud vos? Coram Deo in Christo loquimur, omnia autem, charissimi, propter aedificationem vestram.»
4.13.20
Olim putatis, id est dudum aestimatis, quod excusemus nos apud vos, id est quod causam excusationis quasi reus dicam, quia non gravavi vos? Jam diu est, quod de nobis dubitatis, arbitrantes quia non simpliciter agamus vobiscum, quoniam pseudoapostolis creditis, qui dicunt nos tergiversatione quadam dona vestra respuere, ut majora possimus accipere. Et putatis quod hujusmodi fictam conscientiam excusemus apud vos? Sed nos coram Deo in Christo loquimur. Coram Deo, sicut supradictum est loquitur, qui in omni quod dicit, humanos favores non appetit, sed omnipotentis Dei praesentiae intendit; nec suam, sed auctoris gloriam requirit. In Christo autem loquitur, cujus sermo totus in Christi veritate persistit, ut nec mendax sit, nec aliud quam Christum praedicet. Et nos ita coram Deo loquimur in Christo. Sed omnia haec loquimur et facimus propter vestram aedificationem, ut bene de nobis sentiatis, et falsos apostolos repellatis, atque per doctrinam nostram in Christi templum aedificemini. Aedificationi enim vestrae proficit, quidquid de tribulationibus nostris et revelationibus supra diximus, et quod malam de nobis suspicionem a cordibus vestris tollimus, vel quod censum vestrum idcirco non suscepimus, ne auctoritatem nostrae potestatis qua vitiosos arguimus, inclinaremus. Sine dubio enim prodest ei, qui corripitur ut emendet, si praepositus ejus ideo oblata refutet, ut libere arguat.
4.13.21
« Timeo enim ne forte cum venero, non quales volo inveniam vos, et ego inveniar a vobis qualem non vultis, ne forte contentiones, aemulationes, animositates, dissentiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter vos: ne iterum cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super immunditia et fornicatione et impudicitia quam gesserunt.»
4.13.22
Omnia, ut praefatus sum, propter vestram aedificationem vobis loquor aut facio. Nam timeo ne, cum venero, inveniam vos incorrectos, quales non volo vos invenire, quod forte erit, quia ad utrumque se habet, et ex libertate arbitrii vestri potest quodlibet horum contingere. Ideo praeparate vos, ne inveniam vos in vitiis perdurantes, quales invenire nolo; et ego inveniar, id est sentiar a vobis severus et asper, et peccata vestra juste puniens, qualem non vultis invenire. Ille enim invenit aliquem qualem non vult, qui se talem facit, ut discordet ab illo. Et ideo tales vos exhibete, ut non discordetis a mea sanctitate, ut, cum venero, possimus invicem gaudere. Scilicet ne forte sint inter vos contentiones, et caetera quae in priore epistola reprehendi, quando personis deferentes, et alterum alteri praeponentes dissidebatis ab invicem. Contentio est, ubi non ratione aliquid sed animi pertinacia defenditur. Aemulatio est hoc loco invidia. Animositas est magna commoti animi adversus alterum pertinacia, qualis erat in illis, qui judicia habebant inter se, quae deferebant ad infideles determinanda, et inde irascebantur ad invicem. Dissensio est, ubi non omnes in una voluntate et in uno sensu concordant, sed diversa volunt, et partes faciunt. Detractio est, quando quis bona alterius deorsum trahit, id est loquendo humiliat et premit, vel de ipsis bonis aliqua trahit, ut pauciora seu minora quam sunt ostendat ea esse. Susurratio, est quando quis murmurat et non in facie loquitur alicui, sed de illo aliis male loquitur. Inflatio est, quando quis tumore cordis turgescit interius. Seditio est commotio civium invicem contra se. Et timeo, inquit, ne vitia haec inter vos reperiantur, cum venero, ne sint inter vos contentiones de meritis praelatorum, ut erant dum diceretis, ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae. Et aemulationes, id est invidiae, propter meliora charismata per quas minores solent invidere majoribus. Et animositates in repetitione rerum et ultione, propter quas solebatis apud infideles judicio contendere. Et dissensiones, id est mentium diversitates, aut voluntatum divisiones. Et detractiones, per quas alius loquendo detrahit, et aufert quidquid potest ex bene gestis alterius. Atque susurrationes, per quas latenter seminantur discordiae. Et inflationes, per quas nonnulli quasi de excellentioribus meritis intumescunt, et alios despiciunt. Atque seditiones, id est tumultus irascentium atque litigantium in populo usque ad percussiones. Timeo, inquam, ne in vobis talia reperiam, ne, scilicet, cum venero, humiliet me iterum Deus apud vos, id est ne, sicut dolui pro peccatis vestris, ita rursum doleam pro impoenitudine vestra, et lugeam ibi multos ex his qui ante primam epistolam peccaverunt, et adhuc permanentes in sua nequitia, non egerunt poenitentiam. Illis in peccato perdurantibus, se dicit humiliari et lugere, quia ut pius pater incipit culpas filiorum deflere, et se pro his in orationibus et jejuniis affligere. Quis enim pater non gaudeat bene agentibus filiis? Sic iterum necesse est lugeat, si prave conversentur. Ideo admonet ut si qui non egerunt poenitentiam, sicut alios significat egisse, non agant eam, ut veniens sine tristitia sit cum illis. Cum enim dicit, et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam, probat quosdam ex his poenitentiam egisse, quosdam vero non agere. Agenda est autem poenitentia omnibus qui peccaverunt, quia non sufficit mores in melius commutare, et a factis malis recedere, nisi et de his quae facta sunt, satisfaciat Domino per poenitentiae dolorem, per humilitatis gemitum, per contriti cordis sacrificium, cooperantibus eleemosynis. Non egerunt, inquit, poenitentiam super immunditia, id est de immundissima perpetratione libidinis quae fit inter mares, vel ab uno solo: et fornicatione, quae fit cum publicis meretricibus, quae prostant in fornicibus, unde etiam fornicatio dicitur; et impudicitia, quae fit cum feminis suae consanguinitatis, sicut cum sorore vel nepte, sive fratris uxore, et vocatur incestus. Et cum de his tam exsecrandis libidinum perpetrationibus poenitentiam fieri suadeat Apostolus, patet quia non est ulla criminum tam horrenda macula, quae per poenitentiam deleri non possit.
4.14.1
IN EPISTOLAM II AD CORINTHIOS. CAPUT XIII.
4.14.1
« Ecce tertio hoc venio ad vos. In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum( Deut. XVII; Matth. XVIII; Hebr. X; I Joan. VIII). Praedixi enim et praedico ut praesens vobis et nunc absens, his qui ante peccaverunt, et caeteris omnibus, quoniam si venero iterum, non parcam.»
4.14.2
Timeo, inquit, ne tales vos inveniam quales nolo, et inveniar a vobis durus cum venero. Ideoque ne differatis poenitentiam agere, quia ego non differam venire. Nam ecce certum sit vobis quia in proximo venio ad vos hoc tertio apparatu. Non dixit quod bis venerit, et hac tertia vice venturus sit, sed quod bis se praeparaverit, et venire nequiverit, hoc autem tertio apparatu venturus sit. Tertio, inquit, venio. In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum. Hoc in lege dictum est, ut aliquis duobus aut tribus testibus aut purgetur aut condemnetur. Ita et hi secundo vel tertio adventu Apostoli, aut purgati invenientur, aut damnabiles. Vel praesente Apostolo, omne verbum accusationis sive excusationis stabit in ore duorum aut trium testium, id est stabile et ratum erit sub assertione duarum aut trium idonearum personarum. Ubi innuitur quia praelatus Ecclesiae, licet ipse pro certo sciat culpam cujuslibet subjecti sui, non tamen potest eum condemnare, nisi eadem ejus culpa duobus aut tribus testibus fuerit probata. Testibus, inquit, egebit qui se coram me excusare voluerit. Nam praedixi, dum essem apud vos, et adhuc praedico ut tunc praesens, ita et nunc absens his qui ante epistolam peccaverunt, et caeteris omnibus, qui post peccaverunt, quoniam si iterum venero, non parcam eis, sed puniam eos; vel si venero, non parcam eis iterum, sicut olim peperci. Pridem se dixisse significat praesentem ut corrigerent se, ne cum pudore corriperentur; et nunc iterum absentem eadem se dicere contestatur, ut post secundam correptionem, si se non emendaverint, parci eis non debeat.
4.14.3
« An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus, qui in vobis non infirmatur, sed potens est in vobis? Nam, etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo, sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis.»
4.14.4
Dixi quia non parcam incorreptis, sed puniam eos. Et an quaeritis experimentum ejus qui in me ista loquitur, qui est Christus, id est vultis experiri si Christus audeat punire, ut non dicam si ego audeam, sed Christus qui in me manet et loquitur? Experimentum quaerunt Christi loquentis in Apostolo, dum praeceptis ejus non obediunt, volentes probare si audet vindicare, ut per hoc intelligatur esse firmae auctoritatis, ac de caetero timeatur. Qui enim magistrum contemnit, emendare se non quaerit. Et notandum quod doctrina ejus non hominis, sed Christi esse probatur, quam qui reprehendit, contumax invenitur. Christus enim in eo loquitur intrinsecus omnia quae ipse loquitur extrinsecus; et Christum in eo tentat, qui vult experiri si ipse peccantes ferire audeat. Ideo non de se, sed de illo terrens, an quaeritis, inquit, experimentum, id est probationem ejus qui in me loquitur Christus? Et addit: Qui non infirmatur in vobis, id est inter vos, sed potens est in vos. Non infirmus, sed potens inter eos apparuit, quando per Apostolum signa et prodigia fecit, et diversa charismata gratiarum dedit. Quod experti sciant, quia et in eos puniendos est potens, si eum irritaverint. Vere potens est punire peccantes. Nam, etsi crucifixus est ex infirmitate carnis, qua visus est impotens fuisse contra suos hostes, sed, id est tamen, vivit aeternaliter ex virtute Dei, id est ex eo quod ipse est Deus. Ex nostra enim infirmitate occisus, resurrexit ex virtute sua et Patris. Vere nunc perenniter et in carne vivit, licet prius in ea infirmus fuerit. Nam et nos infirmi sumus in illo, id est nos apostoli in ejus praedicatione plagas infirmitatis sustinemus, dum pro ejus nomine caedimur, et variis injuriis afficimur; sed vivemus cum eo, id est in simili beatitudine resuscitati ad aeternam vitam ex virtute Dei. Virtute enim Dei resurgemus, ut semper cum Christo vivamus. Et hoc in vobis, quia mors martyrum floret in fide populorum. In vobis, id est in cordibus vestris vivemus cum Christo, quia intelligetis nos vivere cum eo. Non est ergo mirum, si Christus ex virtute divinitatis vivit, cum et nos qui multo minores sumus, ex eadem virtute victuri simus.
4.14.5
« Vosmetipsos tentate, si estis in fide, ipsi vos probate. Annon cognoscitis vosmetipsos, quia Christus Jesus in vobis est, nisi forte reprobi estis?»
4.14.6
Dixi quia nos vivemus in vobis. Nam fidem accepistis a nobis. Et ideo tentate, id est discutite et probate vosmetipsos, si estis in fide; et si vos esse in fide videritis, tunc nos in vobis vivere cognoscatis. Dum auditis quia nos pro fide tot tribulationes patimur, tentate, id est probate vosmetipsos; et si estis in fide, ipsi vos probate. Ac si dicatur: Persecutionum certamina ad mentem reducite, et cordis vestri intima atque occulta pensantes, quales inter supplicia valeatis existere, invenite. Annon cognoscitis vosmetipsos, id est non cognoscitis quales sitis intus, scilicet quia per fidem, quam a nobis accepistis, est Christus Jesus in vobis? Qui enim fidei sensum in corde habet, hic scit Christum Jesum in se esse. Et vos ita scitis eum in vobis esse, nisi forte reprobi estis. Hoc est enim reprobum esse, nescire fidem professionis suae. Reprobus enim, id est retro a probitate alienus, qui probitatem fidei et bonae operationis, quam in baptismo accepit, ignorat vel deseruit. Et vos cognoscitis quia per sensum fidei et per affectum dilectionis, ac strenuitatem rectae actionis est Christus in vobis, nisi forte reprobi estis, id est ab eo quod prius coepistis, retro conversi et a Deo rejecti.
4.14.7
« Spero autem quod cognoscetis, quia nos non sumus reprobi. Oramus autem Deum ut nihil mali faciatis, non ut nos probati pareamus, sed ut vos quod bonum est faciatis, nos autem ut reprobi simus. Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate. Gaudemus enim quoniam nos infirmi sumus, vos autem potentes estis. Hoc et oramus vestram consummationem. Ideo enim haec absens scribo, ut non praesens durius agam secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in aedificationem, et non in destructionem.»
4.14.8
Provocat eos ad scientiam fidei et rectae vitae. Cum enim coeperint scire apostoli sui certam auctoritatem et meritum apud Deum, poterunt et ipsi circa se esse solliciti. In vobis, inquit, habitare Christum cognoscitis, nisi forte reprobi estis. Sed quidquid de vobis sit, de nobis spero quod amodo cognoscetis, quia nos non sumus reprobi, sed electi Dei. Dum enim falsos apostolos nobis praeferretis, illos putabatis divinitus electos esse, nos autem reprobatos. Sed spero quia per hujus epistolae doctrinam cognoscetis, quod non nos, sed illi sunt reprobi; et ideo relictis illis, monita nostra sequemini. Vel qui Christum in nobis tentabatis, volentes experiri si possemus in peccantes vindicare, spero quod cognoscetis quia nos non sumus reprobi, id est per aliquam culpam a nostra potestate privati, cum videritis nos delinquentes apud vos potenter arguere. Sed oramus Deum ut hoc non eveniat, oramus Deum ut nihil mali faciatis, propter quod sit necesse ut a nobis arguamini. Poterat dicere, monemus vos ut nihil mali faciatis. Quod quidem si diceret, certum diceret, quia et voluntas nostra aliquid agit, sed sola non sufficit. Maluit tamen dicere, oramus, ut gratiam commendaret, ut intelligerent quando non faciunt aliquid mali, non sua voluntate sola se vitare malum, sed adjutorio Dei implere quod jussum est. Oramus, inquit, Deum, sine quo nihil valet humanae voluntatis arbitrium, ut nihil mali faciatis, non ut nos probati appareamus, id est non ut in auctoritate videamur vobis peccantibus; sed potius ut vos quod bonum est faciatis, non autem ut quasi reprobi simus, id est quasi sine potestate. Non orat ut ipse sit reprobus, sed ut his bene agentibus, dum non audent corripere, quasi humilientur, et humiliati vel reprobi appareant. Probati enim a Deo videntur, dum judicant peccatores auctoritate concessa. Si ergo quos judicent non sint, cessante in his auctoritate, quasi reprobi videntur. Nam ne putentur et injuste posse damnari, apte subditur: Non enim possumus, etc. Simus, inquit, id est pareamus reprobi, non habentes quid vindicemus. Non enim possumus aliquid adversus veritatem, id est potestas non est nobis data contra veritatem, ut arguamus eos qui in veritate ambulant, id est bene vivunt; sed pro veritate tuenda, ut vindicemus in eos qui inimici sunt legis. Ideoque cessabit potestas, si illi quod bonum est fecerint. Unde Romanis dictum est:« Vos non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa.» Qui ergo potestatem non timet, bonum operando, evacuata est apud eum potestas. Hoc est quasi reprobum esse, quia hoc in eo cessat, unde probatur potestas. Ob hoc autem oramus Deum ut nihil mali faciatis, quia gaudemus nos quoniam sumus infirmi, id est quod non est necesse ut nostra virtus appareat puniendo peccantes. Hoc est enim infirmari, potestatem non exercere. Gaudemus, si nos taliter infirmi sumus; sed vos potentes estis, id est si bene agentes vitia vincitis, ut prohibeatis a vobis vindictam aut correptionem. Tunc enim potentes estis, quando vitiis fortiter praevalentes, potestatem nostram non timetis. Hoc etiam oramus agere vestram consummationem, id est rogamus vos ut in eo perficiamini, ne peccetis, consummati in virtute bonae vitae et incorrupta fide. Et quia id volo atque oro, ideo haec quae ad correptionem vestram dixi, scribo vobis absens, ut cum fuero praesens non agam in vobis durius quam volo, ut scilicet correctiores inveniam vos, et non coram hominibus increpem cum pudore, ne qui peccaverunt erubescant in coetu fraterno. Haec scribo, ne durius quam vultis agam secundum potestatem arguendi et puniendi reos, quam Dominus mihi dedit in aedificationem, et non in destructionem, id est ut per hanc subjectos meos aedificem, et non destruam. Si enim peccata illorum reliquero impunita, destruam, et non aedificabo; item, si bene agentes puniero, destruam, et non aedificabo. Sed ita discrete exercenda est haec potestas ad aedificationem, et non ad destructionem, ut bene agentes ad meliora hortemur, et male agentes arguamus, ut correpti aedificentur. Non enim destruuntur, qui arguuntur ut se corrigant, sed potius aedificantur. Sic exercenda est potestas, ut et poenitentes absolvamus, et impoenitentes vinculo anathematis astringamus. Qui aliter agit, perverse utitur hac potestate, et in oculis Dei se privat ab ea.
4.14.9
« De caetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idipsum sapite, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum.»
4.14.10
Hucusque vos ad dilectionem et correctionem monui, ut de his quae hactenus male egistis, corrigamini. Sed de caetero, id est de reliquo vitae vestrae spatio, gaudete, id est de conscientia bonorum meritorum gaudium habete, et peccata, de quibus iterum contristari necesse sit, cavete. Et ut gaudere possitis, estote perfecti in bonis operibus. Et ut perfecti sitis, exhortamini alius alium, ut unusquisque magis magisque provehatur in perfectione virtutum. Et in ipsa perfectione idipsum sapite omnes, ut non sit inter vos ulla dissensio, sed unum sentiatis. Vel certe vos perfecti exhortamini minores ad eamdem perfectionem, et vos minores idipsum sapite quod majores, ne ab eis jam dissentiatis. Et omnes tam majores quam minores, habete simul pacem, ne sit amplius in vobis prior discordia, sed sicut unius corporis membra sitis ad invicem omnes concordes. Et si haec feceritis, tunc Deus pacis et dilectionis, id est Christus, erit vobiscum adjutor in omnibus et director. Christus enim est Deus pacis et dilectionis, quia dixit suis:« Pacem meam do vobis,» etc. Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem. Cum quibus ipse est, sicut ait:« Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.» Sequitur:
4.14.11
« Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes sancti. Gratia Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei, et communicatio sancti Spiritus sit cum omnibus vobis. Amen.»
4.14.12
Ut pax sit inter vos, salutate invicem in osculo non doloso vel libidinoso, sed sancto, id est in Christo, vera pace pleno et casto. Et sic facere libenter debetis, quia ita optant omnes sancti. Salutant enim vos, ut ex voto salutationis eorum proficiatis, et ipsorum sanctitatem imitemini. Illi vos salutant, et ego affectuosius, dicens: Gratia Domini nostri Jesu Christi, quia gratis peccata condonantur, atque salus tribuitur; et charitas Dei Patris, qua nos ita dilexit, ut Unigenitum suum pro nobis in mortem daret; et communicatio sancti Spiritus, qui in utraque re, id est in praedicta gratia et charitate communicavit Christo et Deo, communiter et pariter operans cum illis humanam salutem, sit cum omnibus vobis, majoribus atque minoribus seu mediocribus. Trinitas hic complexio est, et unitas potestatis, quae totius nostrae salutis perfectio est. Charitas enim dimisit nobis Salvatorem Jesum, cujus gratia salvati sumus; et ut possideamus hanc gratiam salutis, communicatio facit Spiritus sancti. Haec enim dilectos a Deo et salvatos gratia Christi tuetur, ut trium perfectio, consummatio sit hominis in salute.

Intertext edge

Open linked passage

Note