Herveus Burgidolensisc.1080-1150
Commentaria in epistolas Pauli
Paul 5.1
Choose a text
More by Herveus Burgidolensis
—
11182 Coinepp2
5.1
IN EPISTOLAM AD GALATAS. ARGUMENTUM.
5.1
Galatia est regio in Asia, cujus incolas Paulus ad fidem convertit, ac bonis moribus informavit. Cumque recessisset ab eis, ut et aliis gentibus more suo praedicaret, venerunt pseudoapostoli et praedicantes eis carnalem legis observationem, in tantum eos subverterunt, ut illorum sententiis assensum verbo et favore( necdum tamen opere) praeberent, ita ut circumcisionem et Sabbatum, neomenias quoque et caetera hujusmodi vellent observare. Nam praedicti seductores multis modis suadebant eis carnales observantias, dicentes fidem Christi non posse sufficere ad plenam justificationem et salutem, nisi ex antiquo more servarentur. Et ideo suadere facilius poterant, quia Petrus et caeteri apostoli, qui cum Domino fuerant, permiserunt ad tempus judaizare primitivam Ecclesiam, ne scandalum Judaeis facerent. Non enim mox potuerunt destruere Judaismum, sed paulatim ad veritatis sinceritatem Judaeos converterunt, quia si in primo aditu omnes ritus illorum inciperent destruere, fidem nostram potius abhorrerent quam susciperent. Paulus vero, quia gentibus nullum ritum Mosaicae legis habentibus praedicabat, discipulos suos nullatenus judaizare sinebat, sed in observantia evangelicae veritatis eos instruebat. Propterea pseudomagistri dicebant circumcisionem esse necessariam, quoniam magni apostoli, qui a Domino Jesu instituti fuerant, hanc praedicabant; quod tamen non faciebant, sed propter scandalum evitandum intentione bona hanc adhuc servari permittebant. Et ideo pessimi deceptores occasione inde accepta, circumcisionem et carnales observantias illos praedicasse dicebant; atque Paulum, quoniam easdem observantias destruebat, in quantum poterant deprimebant, dicentes quia non viderat Christum, et quia aliud quam caeteri apostoli qui Dominum viderant, praedicabat Evangelium, et ita nullo modo illi esse credendum. Intendit itaque nunc Apostolus ab Epheso scribens, redarguere Galatas, quia pseudoapostolos receperant, et praedicationi eorum assensum praebebant, volentes circumcidi et rigorem legis observare. Et prius insistit ac immoratur in auctoritatis suae commendatione, ut postea majus pondus habeant verba sua. Nam facta sui commendatione, ingreditur carnales observantias multis modis et rationibus disputando destruere. Post secundam ad Corinthios haec congrue locata est, quoniam affinitatem quamdam cum illa obtinuit in modo reprehensionis. In utraque enim reprehenduntur, qui pseudoapostolos recipiebant, et eorum praedicationi, postposito veritatis Apostolo, acquiescebant. Et ob hoc etiam, quia in illa Corinthii reprehenduntur non solum ex receptione pseudoapostolorum, sed etiam quia multis et variis vitiis erant irretiti. Galatae non alia de causa redarguuntur in ista, nisi quia pseudoapostolorum falsitati sine aliqua ratione animum implicabant. Ideo et ista sequitur post illam, quia cum in illa niteretur Apostolus in carnalium observantiarum destructionem, in ista fortius ad earum tendit annihilationem in illa multis modis denotat pseudoapostolos, in ista anathematizat illos. Sic autem incipit:
5.2.1
IN EPISTOLAM AD GALATAS. CAPUT PRIMUM.
5.2.1
« Paulus apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis, et qui mecum sunt omnes fratres, Ecclesiis Galatiae. Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino nostro Jesu Christo, qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri, cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.»
5.2.2
Ut ipsi recognoscant eum qui mittit, praeponit nomen suum, quod est Paulus; et nomen officii sui vel dignitatis subjungit, id est apostolus. Vult enim illos auctoritate sua ad se audiendum dum constringere. Illis namque sicut dictum est, primo praedicaverat, et eorum apostolus erat. Quasi dicat: Vos, Galatae, abjicite mendacium et fictorum falsitatem, ac sub specie veri superinfusam simplicitati vestrae venenositatem, et ad apostolum vestrum qui doctor est veritatis, intendite, quia Paulus, qui interpretatur electus vel mirabilis, scribit vobis et cujus nomen per multas Ecclesias in auctoritatem recipitur, quod non est de pseudoapostolis, quia nec electi sunt divinitus, nec in operatione signorum mirabiles existunt, nec ullius auctoritatis apud fideles sunt. Et apostolus, id est vere missus, scilicet non usurpans officium alterius, quoniam verus existit apostolus. Pseudo autem apostoli invadunt aliorum officia, nec mittuntur, sed impudentur se ingerunt, et innocentium corda sub veritatis specie faliunt. De quibus per Jeremiam Dominus ait:« Non misi eos et non praecepi eis, neque locutus sum ad eos.» Et iterum:« Non mittebam eos, et ipsi currebant; non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant.» Ideoque nullatenus est eis acquiescendum. Paulus vero, ut dictum est, apostolus est, id est missus, non ab hominibus, sed a Deo. Quatuor modis fit apostolorum, id est missorum electio: a Deo, et non ab hominibus; a Deo et ab hominibus; ab hominibus et non a Deo; nec ab hominibus, nec a Deo, sed a diabolo vel a seipso. A Deo et non ab hominibus, sicut Moyses et Aaron divinitus missi sunt ad Pharaonem. A Deo et ab hominibus, sicut Josue et Caleb missi sunt ad explorandam terram. Ab hominibus et non a Deo sicut factum est, quando« Pharisaei consilium inierunt ut caperent Jesum in sermone, et miserunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes: Magister, scimus quia verax es, etc..» Nec ab hominibus, nec a Deo, sed a diabolo vel a seipsis, sicut pseudoapostoli, qui instigante Satana, sine electione se ingerunt, et in aliorum messem mittere falcem praesumunt. Paulus itaque in primo genere electionis invenitur, quia non ab hominibus, ut ab apostolis; neque per hominem, ut per Ananiam, qui baptizavit eum, est electus in apostolum, sed per Jesum Christum, et per Deum Patrem, nec per mortalem Christum, sicut Petrus et Andreas; sed per immortalem, quia Pater suscitavit eum a mortuis. Per hoc quod praemittit Christum, et subjungit Patrem, innuit eum esse Patri aequalem; et quod nullus ad Patris gratiam pertingit, nisi per eum, sicut ipse dixit:« Nemo venit ad Patrem nisi per me.» Priores apostoli sunt electi per Christum adhuc ex parte hominem, id est mortalem, Paulus vero novissimus apostolus per Christum jam Deum totum, id est ex omni parte immortalem. Hoc enim ait, non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum et Deum Patrem, quasi Christus Jesus non sit homo. Sequitur enim: Qui suscitavit eum a mortuis, ut hinc appareret cur dixerit, neque per hominem. Proinde propter immortalitatem jam nunc non homo Christus Deus, propter substantiam vero naturae humanae, in qua ascendit in coelum,« et mediator Dei et hominum et homo Christus Jesus.» Per quod innuitur, quia cum Paulus differret a primis apostolis ex eo quod Dominum in carne non viderat, nec ei in terra degenti cum caeteris adhaeserat, suppletum est sibi ex ipsius Christi dignitate, quod deerat ex tempore, quia electus est ab immortali et impassibili, ac per hoc adaequatur prioribus apostolis. Illi enim tam longo tempore Christum sequentes, vix potuerunt discere Evangelium; hic autem brevi spatio raptus in tertium coelum et in paradisum, non solum didicit inter angelos quae docturus erat inter homines, sed et audivit arcana verba, quae non licet homini loqui. Hujus enim apostolatus consecratus est in coelo, caeterorum autem in terra. Quia ergo electus est non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum non mortalem sicut praecessores apostoli, sed resuscitatum et per Deum Patrem, acquiescendum est incunctanter dictis ejus, non falsitati pseudoapostolorum. Ac si dicat: Paulus talis et ita electus, scribit Ecclesiis Galatiae, id est conventiculis fidelium, quae sunt localiter in illa provincia quae vocatur Galatia, moraliter vero in transmigratione, quoniam ad servitutem legis ex libertate gratiae coeperunt transmigrare. Galatia namque interpretatur transmigrata, vel transmigratio. Et apte sic interpretatur eorum regio qui ad perfidiam a fide migraverunt, ut et ipsa terra quam inhabitant, nomine suo testetur instabilitatem eorum. Ego Paulus eis scribo, et omnes fratres qui sunt mecum, quos constat esse magnos apud Deum et apud Ecclesias, qui de eorum subversione sunt vehementer contristati. Quod ponit omnes fratres, retrahit multum illos ab errore, quia ostendit non tantum sibi displicere, sed etiam multitudini praedicatorum, quos Galatae sic diligebant, ut eos nollent offendere. De Apostolo enim fortasse parum curarent, quia magnam de eo suspicionem fecerant illis pseudoapostoli, male loquentes de illo. Idcirco ponit omnes qui secum erant, ut vel propter illos Galatae resipiscerent, quia citius resipiscit qui suum errorem multis et maxime amicis displicere intelligit. Facta commendatione, ostendit eis optationem salutis ipsorum, subdens: Gratia et pax sit vobis a Deo Patre nostro, et a Domino Jesu Christo. Ac si dicat: Quod vobis dico vel dicturus sum, non venit ex malevolo animo, sed ex nimia dilectione et vestrae correptionis sollicitudine. Quod ex hoc patet, quia opto ut non ira et discordia, sed gratia et pax sit vobis a Patre et Filio. Meruistis enim iram, quia abjecistis gratiam; et amisistis Dei pacem, quia fecistis discordiam, sed nunc rogo ut finita ira Dei, quae super vos rediit, et discordia qua rebellare coepistis, sit vobis reconciliatis gratia Dei, qua vobis peccata remittantur, et familiaris Dei amor tribuatur; et pax, qua semper ejus voluntati mente et operibus concordetis. Et haec gratia et pax detur vobis non a carnali observantia legis, sed a Deo Patre, et a Christo ejus, qui Christus est noster Dominus, quia dominium super nos acquisivit, ubi nos de manu seductoris eripuit. Nam semetipsum dedit hostiam pro peccatis nostris delendis, nullas legis oblationes quaerens, ut justo sanguine suo principem iniquitatis potenter vinceret, ac nos a jugo ejus liberans, eriperet de praesenti saeculo nequam, ubi tot laqueos adhuc tendit ille deceptor. Nequam dicitur hoc saeculum, tum quia saeculum est invitans nos ut illud sequamur, et generans nequitias ex concupiscentiis suis in cordibus sequentium suorum, tum quia nostris sensibus quinque praesens est, offerens se nobis per illecebras suas ad videndum non videnda, et audiendum non audienda, sicque de caeteris sensibus. Vel dicitur nequam, propter nequissimos homines qui in eo sunt, sicut mala domus quae malos habet habitatores. Dedit, inquam, se Dominus ut nos eriperet, et hoc secundum piam voluntatem Dei et Patris nostri, quia non legalibus sacrificiis, sed oblatione corporis Christi completa est Patris voluntas, qui in hac ereptione nostra, se Deum et Patrem nostrum esse declarat. Nam qui per unigenitum suum nos creaverat, per eumdem post lapsum culpae, ad antiquam vel sublimiorem dignitatem reducit, et affectu paternae dilectionis nos in adoptivos filios assumit. Cui pro hac ereptione nostra est gloria cum eodem Filio et Spiritu sancto perseverans in saecula saeculorum, id est in universitatem aeternitatis. Amen, id est vere.
5.2.3
« Miror quod sic tam cito transferimini ab eo, qui vos vocavit in gratiam Christi, in aliud Evangelium, quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi.»
5.2.4
Qui in aliis epistolis a gratiarum actione et laude solitus est incipere, in hac incipit a redargutione. Mentes enim durae, nisi aperta essent increpatione percussae, nullo modo malum cognoscerent quod egissent. Nam saepe hi qui impudentes sunt, tantum se peccasse sentiunt, quantum de peccatis quae fecerunt, increpantur, ut minores culpas suas aestiment, quas minor invectio castigat; et quas vehementer objurgari viderint, majores esse deprehendant. Unde necesse est ut semper sermo praedicantis cum auditorum debeat qualitate formari, ne aut verecundis aspera, aut impudentibus levia loquatur. Hoc itaque Paulus ostendens, alios leniter inchoat alloqui; Galatas vero, quos a fide discessisse cognoverat, ab ipso epistolae exordio post salutationem invehendo redarguit. Et etiam quia omnes erant subversi, vel jam in ipso motu, de quibus gratias ageret non habebat; ideo velut ex quadam mentis commotione de illorum subversione incipit, ut per hoc citius eos revocet, et quasi ex abrupto inchoat. De re enim magna et insolita mirari consuevimus. Et idcirco ut ostendat eos Deum graviter offendisse, subito velut abruptum ponit initium, dicens: Miror quod vos prius in fide et bonis operibus instituti, nunc transferimini sic, id est ita incaute et temere a nova libertate ad antiquam servitutem; tam cito, id est tam brevi spatio temporis, quia si per longi temporis assiduitatem seduceremini, non esset tam mirum, sed nunc est valde mirandum. Non ait, translati estis; sed transferimini, ostendens eos nondum ad hoc pervenisse, ut Judaicum ritum susciperent, sed in ipso motu perveniendi jam esse. Transferimini, inquit, et hoc non a malo ad bonum, sed a bono ad malum, quoniam ab eo Patre, qui vos gratuita bonitate sua vocavit in gratiam Christi, id est in remissionem peccatorum et justificationem, quae in Christo datur fidelibus, transferimini in aliud Evangelium, id est in aliud dogma quod a pseudoapostolis praedicatur, et videtur vobis esse Evangelium, id est bonum nuntium, quod tamen aliud non est Evangelium, quia non potest aliud esse nisi illud quod praedico. Quod autem pseudoapostoli praedicant, Antichristi praenuntiatio est, non Evangelium Christi. Non est, inquam, aliud Evangelium praeter illud quod praedico, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, id est nisi quantum ad reputationem illorum, qui more limpidae aquae mentem reddunt vestram turbulentam. Vel quod transferimini non est aliud, nisi hoc quod sunt aliqui qui vos conturbant, id est qui sincerum vestrae fidei sensum admistione falsitatis foetidum ac coenosum faciunt, et volunt, etiam convertere Evangelium Christi, id est cum carnales observantiae convenienter sint versae in Evangelium Christi, hoc est umbra in veritatem, ipsi volunt ordine contrario veritatem ad umbram vertere, ut Evangelium annulletur, et carnales observantiae teneantur. Vel transferimini in aliud Evangelium, in Testamenti Veteris observantiam, quod tamen non est aliud, id est non est diversum a Novo. Si enim spiritualiter intelligatur Vetus, nihil discrepat a Novo. Non est, inquam, aliud nisi sint aliqui qui vos conturbant, id est si desint illi qui carnaliter et perverse illud exponunt, intelligetis Vetus nihil esse aliud in sensu quam Novum. Conturbant enim velut aquam mentem vestram, ne puritatem habeatis aquae illius, quae de Jesu ventre fluit credentibus; et in alium sensum convertere Evangelium, quod fieri non potest, cum Joannes dicat:« Vos quod audistis ab initio, maneat in vobis.» Unde per Scripturas sanctas Evangelium aeternum et Testamentum aeternum appellatur pro eo quod nunquam mutabitur, sicut Testamentum Vetus est mutatum, sed ut a Christo datum est, permanebit.
5.2.5
« Sed licet nos aut angelus de coelo evangelizet vobis, praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit, sicut praediximus, et nunc iterum dico: Si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis anathema sit.»
5.2.6
Ipsi volunt, ut diximus, Evangelium convertere. Sed quicunque illi sint, omnes anathematizentur. Quod non de quibuslibet nunc ita dico, sed etiam de me ac sociis meis, etiam de coelesti angelo, quia si evangelizaremus vobis aliud Evangelium, anathematizandi essemus. Licet enim nos ipsi vellemus ea quae vobis praedicavimus, immutare, non esset nobis credendum; aut licet angelus de coelo visibiliter veniens evangelizet, si fieri queat, praeterquam hoc quod evangelizavimus vobis anathema, id est condemnatus sit. Non se tantummodo, sed etiam angelum posuit, ne si illos seductores posuisset, causa invidiae fecisse videretur. Et per hoc ostendit, quia si ipse vel summus angelus pro annuntiatione falsi dogmatis anathematizandus esset, multo magis pseudoapostoli. Unde sententiam repetit ac validius confirmat, dicens de quolibet, quod de se et angelo dixerat; Sicut praediximus, inquit, ego et omnes qui mecum sunt, ita et nunc iterum repetens dico: Si quis vel homo vel angelus, quicunque ille sit, evangelizaverit vobis praeter id quod accepistis, id est praedicaverit aliud quam quod vobis tradidimus, ut in praedicatione sua excedat regulam fidei quam didicistis, et exorbitet de via veritatis quam a nobis accepistis, anathema sit ille, id est condemnatus vel anathema, id est alienatus ab Ecclesia Dei. Anathema quippe condemnatus interpretatur, sive alienatus vel alienatio. In eo autem quod ait, licet nos aut angelus, etc., videbat posse fieri ut aliqui ex his qui apostolicae perfectionis esse creduntur, adhuc devient ad falsitatis annuntiationem, videbat posse fallacem mediatorem transfigurare se in angelum lucis, et aliquid falsum annuntiare.
5.2.7
« Modo enim hominibus suadeo, an Deo? An quaero hominibus placere? Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.»
5.2.8
Quasi aliquis diceret: Tu Paule, cur sic aspere loqueris? Ideo ponit istud, ac si dicat: Merito sic loquor. Quia suadeo modo hominibus, an Deo? id est fit nunc suasio et exhortatio et praedicatio mea ad hominum voluntatem et honorificentiam, an ad Dei voluntatem et gloriam? Non ad hominum, sed ad Dei gloriam spectat, quod ego nunc vobis suadeo. Olim vero serviebat suasio mea voluntati hominum, cum ob gratiam pontificum traherem Christianos, et suaderem illis ut a Christo recederent. Sed increpando loquitur Apostolus per interrogationem. Unde et adjungit: An quaero hominibus placere, subauditur sicut olim quaerebam placere Judaeis, cum a principe sacerdotum litteras accepissem pergens Damascum? Nequaquam illis jam placere quaero, quia si adhuc post baptismum placerem hominibus, praedicando carnales observatias, tunc non essem Christi servus, id est non servassem spiritalia Christi praecepta. In omnibus his contrarius est Paulus pseudoapostolis, quoniam suasio illorum spectabat ad honorem hominum, non ad Dei gloriam, dum suaderent credi, hominem posse justificari ex operibus legis, non ex fide Christi; et ipsi quaerebant hominibus placere, id est perfidis Judaeis, ob quorum gratiam se per mundum disperserant ad subversionem fidelium. Aliter quoque potest intelligi quod Apostolus non quaerebat hominibus placere, quia non hoc in suis operibus intendebat, ut ipse laudaretur ab hominibus, sed ut per ea quae faciebat, glorificaretur Deus. Quisquis enim se apud homines jactat, et ita ventilat bona opera sua, ut finem eorumdem operum in laude hominum ponat, eamdemque laudem hominum quasi mercedem computet operum suorum, necdum Christi servus est. Quisquis vero bona quae facit aut loquitur, idcirco placere cupit hominibus, ut eos ad imitationem bonae conversationis trahat, vel ad Dei laudem corda eorum accendat, non hominibus quaerit placere, sed Deo. Hoc etenim modo Paulus placebat hominibus, qui se alibi per omnia omnibus placere testatur. Sed quia hypocritarum more, qui transitorias laudes, non salutem videntium ex suis operibus quaerunt; nolebat hominibus placere, ideo nunc se illis placere denegat.
5.2.9
« Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem. Neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi.»
5.2.10
Superius dixerat se apostolum esse, non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum; et hoc nunc probat, suamque personam commendat, ut ea quae post dicturus est, accipiant ut authentica. Multum enim per pseudoapostolos imminuta fuerat apud Galatas ejus auctoritas. Non sum, inquit, missus ab homine, sed a Christo; nec suasio mea voluntati hominum famulatur, sed Dei; quia nec doctrinam quam praedico, accepi ab homine, sicut vos putabatis. Nam modo notum facio vobis, o fratres, quod ignorabatis, scilicet quantae auctoritatis sit Evangelium, quod tam vobis quam aliis evangelizatum, id est praedicatum est a me, quia non est secundum auctoritatem alicujus hominis, sed potius secundum auctoritatem ipsius Christi. Neque enim ego ab homine illud accepi, id est non est mihi injunctum ab homine. Quia vero posset non injunctum sibi fuisse ab homine, idcirco addit: neque etiam didici illud ab homine. Non ab homine didici, sed per revelationem Jesu Christi. Ipse me docuit, ipsemet injunxit mihi. Hic ostendit quia sicut antiqui prophetae de futura Christi incarnatione, passione ac resurrectione et ascensione per spiritum prophetiae sunt docti, sic ipse haec omnia de Christo jam praeterita, per eumdem prophetiae spiritum, ipso Christo docente, cognovit. Spiritus enim prophetiae non solum ex futuro tangit animum prophetizantis, sed etiam ex praeterito, sicut nunc declaratur animum Pauli tetigisse. Nam et Moyses de praeteritis prophetavit, dum ea scriberet, quae facta sunt in principio mundi, priusquam homo creatus esset.
5.2.11
« Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo, quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam, et proficiebam in Judaismo supra multos coaetaneos meos in genere meo, et abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum.»
5.2.12
Ad commendationem sui, probat apertius quia non didicit Evangelium ab homine. Non didici, inquit, ab homine; nam nec ante conversionem meam, nec post conversionem. Ante conversionem non didici, sed potius persecutus sum Ecclesiam. Hinc enim patet, quia tunc Evangelium non didici, cujus eram inimicus. Audistis enim et vosipsi conversationem meam, quae fuit aliquando in Judaismo, id est in Judaeorum religione, quoniam supra modum caeterorum Judaeorum persequabar Ecclesiam Dei zelo legis accensus, fugando sanctos, et ad poenam trahendo vinctos, et expugnabam illam, id est devastabam, cupiens ipsam prorsus delere. Vel supra modum patientium; id est supra quam quod possent fideles pati, et haec agens proficiebam secundum scientiam et observantiam legis carnalem in Judaismo, id est in ritu Judaico, quia et carnaliter intelligebam Scripturas, magisque ac magis ipsas observabam. Et hoc non supra senes, qualis erat Gamaliel magister meus et caeteri tales, quod videretur mirum; sed supra multos coaetaneos meos, non supra omnes qui erant aetatis meae, et non proselyti, sed in genere meo, id est in filiis Israel. Et quia plus intelligendo et adimplendo proficiebam, ideo et abundantius existebam aemulator paternarum mearum traditionum, id est ferventiori zelo conabar ulcisci in eos, qui ad Evangelium conversi, violabant traditiones seniorum quas a parentibus acceperam. Vel omnia legis mandata carnalia paternae traditiones vocantur, quia prius erant mandata Dei; sed nunc sunt traditiones hominum, postquam veritas apparens umbram repulit.
5.2.13
« Cum autem placuit ei qui me segregavit ex utero matris meae, et vocavit per gratiam suam, ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus, continuo non acquievi carni et sanguini; neque veni Hierosolymam ad antecessores meos apostolos, sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum. Deinde post annos tres veni Hierosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim. Alium autem apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini. Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior. Deinde veni in partes Syriae et Ciliciae.»
5.2.14
Probavit se ante conversionem Evangelium nequaquam didicisse, et incipit probare quia post conversionem hoc non didicit ab homine. Hoc modo, inquit, me habui ante conversionem, unde patet quia tunc Evangelium non didici; sed postquam placuit Deo ut cor meum illuminaret et converteret, alio more vixi, in quo rursum apparet, quia nec tunc, nec post ab homine didici. Et hoc est. Cum autem placuit ei benigno Patri, etc. Placuit hoc Deo, id est non fuit hoc meritum meum, sed solum Dei placitum; qui me segregavit, id est seorsum a massa perditorum secrevit, ex utero matris meae, id est occulto consilio pietatis suae jam me eligens. Et hic notatur gratuita Dei misericordia. Quasi dicat: Antequam aliquid boni egissem, sua gratia me praedestinavit ad vitam, et post vocavit me per gratiam suam. Hic necesse fuit ponere gratiam, quia post nativitatem aliquid potuisset egisse boni, per quod meruisset vocari a Deo. Sed sicut segregatio, ita et vocatio ejus gratis facta est. Vel ex utero meae matris, id est de caecitate Synagogae, ubi clausus tenebar, segregavit me, id est sequestravit a multitudine caeterorum, quos in illa caecitate reliquit. Sicut enim uterus infantem intra se clausum continet, nec eum aliquid videre permittit, nec in ullam partem spatiari, sic caeca destructio disciplinae, quae est in Synagoga, eos quos continet, non sinit lucem veritatis aspicere, nec in libertate charitatis spatiari, sed undique miserabiliter coarctat, ut nec ad lucem, nec ad libertatem procedant. Sed de hoc Synagogae utero me Deus segregavit, quando a plebis caeca consuetudine me separavit, ut libere possem Christi lumen intueri, et in ejus charitate dilatari. Et vocavit me ad hoc, ut in me, id est in corde meo, ubi vera existit cognitio, revelaret Filium, id est detegeret notitiam unigeniti sui, quae mihi erat velata, dum haberem super cor velamen legis. Et ideo mihi revelaret, ut evangelizarem illum in gentibus, id est praedicarem illum inter gentes. Postquam ei placuit ut me sic vocaret, et Filium suum mihi revelaret, continuo non acquievi carni et sanguini, id est assensum mox praebere desii Judaeis et propinquis meis carnalibus, mihi sensu carnali suadentibus, ut in carnali observantia legis permanerem. Illis non acquievi, quia erant caro et sanguis, id est carnaliter sapiebant, et carnaliter docebant; nec etiam ad spiritales magistros, id est ad apostolos qui me in Christo praecesserant, et in Jerusalem manebant, veni ut ab illis doctrinam quaererem; sed exiens de Damasco, profectus sum in Arabiam praedicare ubi nullus apostolorum erat, et inde redii Damascum. Finitisque tribus annis a tempore conversionis meae, quibus in Arabia et Damasco moratus sum, veni in Jerusalem non discere Evangelium, sed videre Petrum ut illi spiritualiter adgauderem. Neque enim ab illo tunc Evangelium didici, quia non mansi apud eum nisi diebus quindecim, infra quod spatium discerem latitudinem tantae scientiae. Sed nec ab aliis apostolis didici, quia ibi praeter Petrum alium apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini, id est cognatum Salvatoris. Maria enim virgo mater Domini, et Maria mater hujus Jacobi, sorores fuerunt; et ideo vocatus est ipse frater Domini, qui et primus episcopus fuit in Jerusalem. Caeteri apostoli jam per orbem erant ad praedicandum dispersi. Unde quia Joannes ibi deerat, credimus matrem Domini jam in coelum tunc assumptam fuisse, cujus sepulcrum ostenditur in valle Josaphat. Ego quidem talia vobis de me et apostolis refero, et fortasse videntur vobis incredibilia, sed haec quae scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior, et hoc sic esse est coram Deo, id est manifestum est in praesentia divini conspectus, quem nihil latere potest. Hoc loco jurat Apostolus, nec tamen peccat, quia videbat quosdam Galatarum non aliter sibi credere. Non enim a malo jurantis fuit haec juratio, sed a malo illorum, quorum incredulitas compulit eum jurare. Deinde profectus ad Jerusalem veni in partes Syriae et Ciliciae, ut et ibi praedicarem. Et hanc profectionem suam ideo memorat, ut sciant Galatae quia de loco ad locum saepe transiens, non didicit Evangelium ab homine, et indubitanter acquiescant ejus docrinae.
5.2.15
« Eram autem ignotus facie ecclesiis Judaeae quae erant in Christo. Tantum autem auditum habebant, quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat, et in me clarificabant Deum.»
5.2.16
Non solum ab apostolis non didici, sed nec a caeteris fidelibus qui erant in Judaea, quippe quibus omnino eram ignotus facie. Nondum enim me post conversionem viderant. Et propterea liquido constat, quia me non docuerunt Evangelium. Nondum me viderant nec cognoverant facie, sed tamen ab aliis Christianis fama currente audierant, quoniam ille qui aliquando nos Christianos persequebatur, nunc pluribus evangelizal fidem Christianitatis, quam aliquando expugnabat. Et in me, id est in consideratione conversionis et conversationis meae clarificabant, id est clarum praedicabant Deum, qui me sic converterat, et de tam crudeli tam pium fecerat. Hoc est, ego illis eram materia Deum glorificandi, qui tam bene conversus eram. Vel in me, id est in consideratione praedicationis meae, clarificabant Deum et ipsi praedicando, quoniam audientes quod ego constanter fidem praedicarem, quam impugnare solebam, et ipsi exemplo meo accensi, provocabantur ad praedicandum Christum.
5.3.1
IN EPISTOLAM AD GALATAS. CAPUT II.
5.3.1
« Deinde post annos quatuor decim iterum ascendi Hierosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito. Ascendi autem secundum revelationem. Et contuli cum illis Evangelium quod praedico in gentibus, seorsum autem his, qui videbantur aliquid esse, ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem.»
5.3.2
In Syria et Cilicia praedicaveram. Deinde ascendi rursus in Jerusalem, quae est in montanis, nec potest adiri nisi ascendendo, ascendi, inquam, post annos quatuordecim, ex quo prius veneram Petrum videre. Ideo tempus et numerum annorum computat, id est antea tres et post quatuordecim qui simul sunt decem et septem, ut per hoc sciatur, quia antequam conferret Evangelium, tanto ante tempore praedicavit. Et quando ab apostolis nihil accepit, constat quia a nullo accepit vel didicit. Ascendi in Jerusalem cum Barnaba, quem ad testimonium ducebam, assumpto etiam nobiscum Tito qui erat gentilis et incircumcisus, duxi illum ad testimonium meae praedicationis confirmandae, scilicet ut caeteri gentiles videntes illum incircumcisum credere, crederent et ipsi absque scrupulo. Si vero ipse Titus ibi fuisset circumcisus, pater et omnibus me non recte docuisse, qui non docuissem eum circumcidi, sed incircumcisum duxissem socium. Ascendi et hoc non temere, sed secundum revelationem, id est Spiritu sancto mihi revelante et admonente, ut per praesentiam meam validius annullarentur carnales observantiae. Ascendi et Evangelium quod in gentibus convertendis praedico, cum illis Hierosolymitanis, qui prius dubitaverant de veritate praedicationis meae, contuli, quia ego dixi Evangelium meum, et illi dixerunt suum, nullaque in nostris sententiis reperta est dissonantia. Propter hoc incepit totum, ut per hoc Galatas retrahat a circumcisione et carnalibus caeremoniis, quandoquidem sua praedicatio non dissentit a doctrina ipsorum apostolorum; et Titus qui erat praesens, non fuit circumcisus, quamvis esset gentilis. Tunc enim et isti non debent ulterius dubitare, quandoquidem nec ecclesiae Judaeorum quidquam potuerunt ei conferre. Ideo namque fecit hanc collationem, quia de coelo post ascensionem Domini vocatus, nisi inveniret in carne apostolos, quibus communicando et cum quibus Evangelium conferendo, ejusdem esse societatis appareret, ecclesia illi omnino non crederet. Unde nunc necesse fuit, ut hanc collationem Galatis dubitantibus referret. Contuli cum illis Hierosolymitanis, non cum omnibus, quia in turba non potest bene discuti veritas. Si enim in praesentia omnium dixissem circumcisionem et carnales observantias non esse faciendas, statim contra me vulgus indoctum conclamasset. Et ideo non cum omnibus, sed cum his tantum qui videbantur esse aliquid, id est majoris auctoritatis et scientiae. Et hoc seorsum, id est a turba semotim. Non quod aliqua falsa pluribus dixissem ut seorsum paucioribus vera dicerem; sed quia nonnulla tacueram, quae parvuli portare non poterant; et necesse erat ut sapientiam loquerer inter perfectos, quatenus caeteri apostoli et seniores perfectionem meam cognoscerent. Ideo etiam contulit Apostolus evangelium suum cum Evangelio illorum, ut auferret suspicionem ab ecclesiis Judaeorum, qui putabant illum aliud longe diversum Evangelium praedicasse et adhuc praedicare, quia neque cum Domino fuerat conversatus, a quo esset instructus; nec cum aliquo apostolorum, qui Dominum in carne viderant, ut exemplo doctrinae eorum praedicaret gentibus. Ut ergo ab ecclesiis Hebraeorum, sed et caeterorum per orbem fidelium hanc suspicionem auferret, idcirco sicut et supra dictum est contulit; contulit, inquam, ne modo curreret vel olim cucurrisset in vacuum, id est sine fructu remunerationis. Per hoc enim constaret quia illi quibus praedicabat, aut praedicaverat, mercedem habituri non essent, si nec remunerationem ex sua praedicatione consecuturus esset. Vel quod ait, ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem, quasi per interrogationem dictum potest intelligi, ad increpationem eorum qui hoc suspicabantur, ut hinc appareat eum non in vacuum currere vel cucurrisse, quia jam attestatione caeterorum comprobatur nihil ab Evangelii veritate dissentire.
5.3.3
« Sed neque Titus qui mecum erat, cum esset gentilis, compulsus est circumcidi, sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent. Quibus neque ad horam cessimus subjectioni, ut veritas Evangelii permaneat apud vos.»
5.3.4
Non solum Evangelio meo nihil addiderunt, sed neque Titum circumcidi fecerunt. Cum enim mecum esset in illa collatione, et esset gentilis, id est sicut natus fuerat, in praeputio manens, non est compulsus circumcidi, id est nulla ratio veritatis potuit ibi a quoquam proferri, ob quam ipse vel alius cogeretur circumcidi. Et ne putetis quod apostoli voluissent illum compellere ut circumcideretur, et ille contra voluntatem eorum permansisset incircumcisus, sciatis quia non propter apostolos vel seniores dixi compulsus, sed propter subintroductos falsos fratres, qui intus quo conferebam Evangelium meum subintroierunt explorare libertatem nostram, qua per Christum ab omni servitute legis sumus absoluti, vel qua ex libero arbitrio voluntarie servimus Deo non timore poenae. Ad hoc, inquam, subintroierunt, ut verbis et disputationibus suis ad carnales observantias coram omnibus qui aderant, nos cogerent, et sic a libertate gratiae in servitutem legis nos redigerent. Quibus neque vel ad horam voluimus cedere, ut subjiceremur servituti legali, sed viriliter illis restitimus, ut veritas Evangelii quae omnem hominem absque legis operibus per fidem et opera charitatis posse salvari docet permaneat apud vos, sicut praedicavi vobis. Insidiabantur Apostolo fratres falsi isti, explorantes si viderent eum in aliquo vel circumcisioni vel caeteris carnalibus observantiis acquiescere, ut redigerent eum in servitutem, id est ut jam in circumcisionem eos revertere etiam ipsius Pauli exemplo vel attestatione, tanquam saluti necessariam praedicarent. Titum ergo circumcidere noluit, ne daret illis occasionem, qui sine ulla circumcisione dicebant credentes non posse salvari, et ad deceptionem gentium hoc etiam et Paulum sentire jactabant. Alibi vero Timothaeum propterea circumcidit, ne Judaeis et maxime cognationi ejus maternae, qui ex gentibus in Christum crediderant, viderentur sic detestari circumcisionem, sicut idololatria detestanda est, cum illam Deus fieri praeceperit, hanc Satanas persuaserit. Habebat itaque Apostolus hanc in Christo libertatem, et faciendi circumcisionem et non faciendi, ut ostenderet illa sacramenta nec tanquam sacrilega debere damnari, nec tanquam necessaria debere appeti. Et hanc libertatem subintraverunt explorare praedicti calumniatores, scire volentes an faceret in Tito quod fecerat in Timotheo, ut jam exemplo ejus circumcisionem omnibus necessario faciendam praedicarent.
5.3.5
« Ab his autem qui videbantur esse aliquid quales aliquando fuerint, nihil mea interest. Deus enim personam hominis non accipit. Mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt. Sed econtra, cum vidissent quod creditum est mihi evangelium praeputii, sicut Petro circumcisionis( qui enim operatus est Petro in apostolatu circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes) et cum cognovissent gratiam quae data est mihi, Jacobus et Cephas et Joannes, qui videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi et Barnabae societatis, ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem; tantum, ut pauperum memores essemus. Quod etiam sollicitus fui idipsum facere.»
5.3.6
Contuli quidem Evangelium cum apostolis et aliis senioribus qui erant in Jerusalem. Sed tamen illi qui videbantur esse aliquid ab his Hierosolymitanis, id est alicujus magnae dignitatis, nihil mihi contulerunt. Hoc videtur debuisse statim dicere, sed facit interpositionem, velut si quis ei diceret: Tu dicis quia videbantur esse aliquid, imo nihil erant, quia piscatores et idiotae fuerant. Et ad hoc quasi respondet: Revera tunc erant aliquid. Nam quales aliquando priusquam a Christo vocarentur, fuerint, sive piscatores sive telonarii, sive illiterati, nihil interest mea veritate vel mea sententia, quia non loquor secundum illud quod antea fuerant, sed secundum id quod tunc erant. Praemissum erat, ut veritas Evangelii permaneat apud vos; et ad hanc veritatem respicere videtur quod nunc dicitur, nihil mea interest, id est nihil a mea veritate distat, qualescunque illi quondam fuerint. Refert et interest, haec duo verba, solent cum genitivis et possessivorum pronominum ablativis construi. Vel etiam sine interpositione potest legi. Qui ab his videbantur esse aliquid, Petrus scilicet atque Joannes et Jacobus, nihil mea veritate vel mea sententia interest, quales fuerint, id est nihil secundum meam sententiam differt, quales loco et scientia quondam fuerint, sive nobiles, sive ignobiles. Non aliis apostolis derogat, sed quia Galatae alios apostolos ultra modum magnificabant, huic eos praeferentes, atque ideo auctoritatem hujus viliorem habebant, ostendit se aequalem esse, et doctrinam ab eis non accepisse. Nihil interest, quales olim fuerint, quia Deus non accipit personam hominis, id est non eligit dignitatem vel nobilitatem alicujus personae. Nam me neque despexit idcirco vel inferiorem judicavit, quia novissimus veni, imo parem illis omnino monstravit. Nam illi priores, qui videbantur esse magnum aliquid, nihil contulerunt mihi de scientia praedicationis; sed econtra fuit, id est ego illis contuli, quia prius fuerant certi se bene predicasse, et carnales observantias debere destrui; sed nunc facti sunt certiores, me non ab ullo mortalium, sed ab ipso Christo doctum, audientes idem praedicare. Nihil mihi contulerunt, sed econtra cum vidissent quod evangelium praeputii creditum est mihi, sicut Petro evangelium circumcisionis, id est quod Dominus evangelicam doctrinam sicut fideli dispensatori credidit, ut praeputiatis gentibus evangelizem, quemadmodum Petro constituerat praedicare populo circumcisionis, dextras societatis mihi dederunt. Et vere mihi est creditum sicut Petro Evangelium, quia qui Petrum fecit apostolum circumcisorum, fecit et me apostolum gentium. Et hoc est: Nam qui operatus est Petro, id est ad honorem et auxilium Petri, sublimando eum in apostolatum circumcisionis, id est Judaici populi, tum per praedicationem, tum per miraculorum ostensionem, operatus est et mihi virtutes miraculorum atque diversas gratias et eloquentiam validae praedicationis inter gentes. Hic ostenduntur isti duo principales apostoli ad salutem duorum populorum fuisse electi, Petrus ad Judaeorum, Paulus ad gentium. Et cum pro certo cognovissent gratiam apostolatus et sapientiae, quae mihi a Christo data est, Jacobus et Petrus et Joannes, qui videbantur esse columnae, id est erecti et fortes ac immobiles, atque roborantes multitudinem aliorum, et continentes, ac sustentantes, dederunt mihi et Barnabae dextras. Jacobus hoc loco ponitur ante Petrum et Joannem, propter primatum suum quem habebat in Jerusalem, ubi erat episcopus. Dexteras nobis dederunt societatis, id est signum socialis amicitiae et dignitatis apostolicae, quod ab his quae ipsi didicerant, in nullo discrepabamus. Sicut enim invicem osculari, signum est pacis ac dilectionis, ita et jungere dexteteras. Societatis dico, ita decretae, ut nos in gentes iremus praedicare, ipsi vero in circumcisionem; et illi essent participes beneficii quod ageremus in conversione gentilium, nosque similiter essemus socii remunerationis ipsorum pro conversione Judaeorum. Licet Paulus dicat Barnabam secum esse receptum in societate apostolorum, non tamen sibi dicit esse aequalem in praedicatione, quia ipse est doctor gentium, qui secundum majorem partem illas convertit a Jerusalem usque in Illyricum, praedicans per circuitum, ac deinde non solum usque Romam, sed etiam usque in Hispaniam. Haec omnia valent ad commendationem suae auctoritatis, et etiam ad intentionem, ut eos revocet a circumcisione et legis servitute. Nihil contulerunt, sed etiam arrogaverunt tantum, ut essemus memores pauperum qui erant in Jerusalem. et pretia rerum suarum pro Christo posuerant ad pedes apostolorum.. Quod etiam, id est habere memoriam eorum et mittere eis alimoniam, ego sollicitus fui facere hoc ipsum studiose complens. Recte Paulus ut ab observantia legis Galatas revocaret, praedictam Evangelii sui collationem memoravit: quia idcirco tunc in Jerusalem ascendit, ut audiret quid de legis observantia priores apostoli sentirent. Unde Lucas refert de Paulo et Barnaba, quia morati sunt Antiochiae tempus non modicum cum discipulis; et quidam descendentes de Judaea docebant fratres, quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari. Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabae adversum illos, statuerunt ut descenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex aliis, ad apostolos et presbyteros in Jerusalem super hac quaestione. Cum autem venissent Hierosolymam, suscepti sunt ab ecclesia et apostolis, nuntiantes quanta Deus fecisset cum illis. Surrexerunt autem quidam de haeresi pharisaeorum qui crediderant, dicentes quia oportet circumcidi eos, praecipere quoque servare legem Moysi. Conveneruntque apostoli et seniores videre de verbo hoc, etc. In hoc conventu facta est praedicta Evangelii Pauli collatio.
5.3.7
« Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat. Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat; cum autem venissent, subtrahebat et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant. Et simulationi ejus consenserunt caeteri Judaei, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem.»
5.3.8
Et hoc factum est, postquam Paulus et Barnabas a supradicto concilio cum Juda et Syla reversi sunt Antiochiam, ferentes epistolam apostolorum, in qua decretum erat, ne gentes cogerentur circumcidi vel judaizare. Tunc enim scriptum est: Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae, docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini Et eo tempore Petrus intelligitur supervenisse, et quod nunc Paulus narrat, fecisse. Nihil, inquit, mihi in Jerusalem contulerunt Petrus et alii, sed cum venisset Cephas, id est Petrus Antiochiam, ego illi contuli. Vel ita: Non solum in Jerusalem ego contuli Petro, sed etiam in Antiochia. Nam restiti ei in faciem, id est non in absentia ejus ego derogavi illi, sed ante eum veniens, aperte contradixi ei, et libere eum reprehendi, quia reprehensibilis erat, id est dignus reprehensione. Nam prius quam venirent quidam Judaeorum a Jacobo de Hierosolymis Antiochiam, edebat cum conversis gentibus absque ulla ciborum discretione, ita ut nec suillas carnes reprobaret; sed postmodum cum venissent Judaei, subtrahebat se a convivio eorum, ne Judaei qui noviter ad fidem venerant, et adhuc legem servabant, scandalizarentur in cibis, quos lex immundos judicavit. Et non ita subtrahebat se a gentilium societate, ut saltem aliquoties cum illis, et aliquoties cum Judaeis esset, sed et omnino segregabat se, id est seorsum a grege gentilium separatus, gregem suum cum Judaeis faciebat. Et sic quadam simulatione dabat intelligi, hanc discretionem ciborum et alias carnales observantias esse necessarias ad justificationem; gentilesque conversos ad Christum, non posse Judaeis credentibus adjungi. Quod quidem pejus erat quam si fratres scandalizaret, quia deterius est veritatem relinquere, quam permittere nasci scandalum. Et ita segregabat se ac sequestrabat a grege et a cibis gentilium, faciens de uno grege duos, cum Christus de duobus unum fecisset, quia timebat non cibos gentilium, sed Judaeos qui erant ex circumcisione, ne recederent a fide et simulationi ejus, qua fingebat se cibos discernere, et gentilium conversationem abhorrere, consenserunt caeteri Judaei, qui prius erant cum eo, ac removerunt se a convivio et gentilium consortio, ita ut Barnabas, qui erat doctor gentium et gentes deberet sinceriter instruere, utpote mecum ad gentes missus, duceretur ab eis in illam simulationem Judaicae comestionis et conversationis. Dixerat tamen Petrus in supradicto apostolorum et seniorum conventu:« Quid tentatis imponere jugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? Sed per gratiam Domini Jesu credimus salvari, quemadmodum et illi.» Bene ergo sentiebat de abolitione legis, sed simulavit pro timore Judaeorum, ne occasione gentium a fide recederent, et sic perderet suum gregem. Simulavit autem et Paulus pro simili metu, quando Timotheum circumcidit, et comam more Nazaraei nutrivit, quam in Cenchreis rasit, vel quando purificatus in templo sacrificium obtulit. Petrus ergo utpote Judaeorum apostolus, saluti Judaeorum providebat in hac simulatione, timens ne si coram Judaeis communes cibos ederet cum gentibus, illi praedicationem ejus respuerent et a fide discederent. Ideoque permittebat adhuc illis ut facerent circumcisionem, caeterosque ritus legis observarent, et ipse cum eis ex parte servabat, ut paulatim eos ad fidem et ad Evangelii puritatem alliceret. Et idcirco si quis gentilium circumcidi vellet, in praesentia Judaeorum non prohiberet. Paulus autem magno fidei ardore succensus, praecepta legis teneri carnaliter noluit; et qui gentium erat apostolus, circumcisionem in gentibus fieri vetuit. Et quia Petrus vel in populo circumcisionis adhuc legis consuetudinem servari volebat, ut gentes conversae Judaeis inaequales judicarentur, in faciem ei restitit, eumque in hac re fuisse reprehensibilem dicit. Et hoc ejus studium non solum culpam, sed( quod majus est) hypocrisim( id est simulationem) nominat. In qua simulatione Petrus, ut dictum est, saluti Judaeorum providebat, sed salutem gentium negligebat. Unde Paulus, gentium apostolus, et de salute gentium sollicitus, in faciem ei restitit. Ipse vero Petrus quod a Paulo fiebat utiliter libertate charitatis sanctae ac benignae, pietate humilitatis accepit. Atque ita rarius et sanctius exemplum posteris tribuit, quo non dedignarentur majores( sicubi forte recti tramitem reliquissent) etiam a posterioribus corripi. Nec solum tunc patienter hanc reprehensionem pertulit, sed etiam post dum secundam scriberet epistolam, laudavit epistolas Pauli, in quibus reprehensionem istam legerat. Certe enim nisi legisset Pauli epistolas, non laudasset. Si autem legit, quia illic ipse reprehensibilis diceretur, invenit. Amicus ergo veritatis, laudavit etiam quod reprehensus est, atque ei et hoc ipsum placuit, quia in his non placuerat, quae aliter quam debuerat sensit. Seque etiam minori fratri ad consensum dedit, tunc enim Paulus adhuc erat minor, quamvis nunc sit aequalis, atque in eadem re factus est sequax minoris sui, ut etiam in hoc praeiret, quatenus qui primus erat in apostolatus culmine, esset primus et in humilitate. In hac itaque re est in Paulo laus justae libertatis, in Petro sanctae humilitatis. Sunt vero nonnulli, qui non Petrum apostolorum principem, sed quemdam alium ejusdem nominis, qui a Paulo reprehensus est, accipiunt. Qui si verba Pauli studiosius legissent, ista non dicerent. Dicturus etenim: Cum venisset Petrus Antiochiam, in faciem ei restiti, ut de quo Petro loqueretur ostenderet, in ipsa narratione praemisit, dicens: Qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes. Patet ergo de quo Petro Paulus loquitur, quem et apostolum nominat, et praefuisse Evangelio circumcisionis narrat. Et ne quis adhuc inhaerendo litterae dicat hunc, quem Paulus reprehendit, non Petrum, sed Cepham vocari, quamvis idem sit utrumque nomen, revolvat quod ibidem praemissum est, Jacobus et Cephas et Joannes, qui videbantur esse columnae, dextras mihi dederunt. Constat enim hunc Cepham, qui inter Jacobum et Joannem positus est, non mino em Joanne vel Jacobo fuisse. Quod si nullus Cephas praeter apostolum Petrum invenitur, qui Jacobo et Joanni valeat aequari, fatendum necessario est, hunc Cepham esse cui Christus ait:« Tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus.»
5.3.9
« Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephae coram omnibus: Si tu cum Judaeus sis, gentiliter vivis, et non Judaice, quomodo gentes cogis judaizare? Nos natura Judaei, et non ex gentibus peccatores. Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi; et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis. Propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro. Quod si quaerentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores nunquid Christus peccati minister est? Absit! Si enim quae destruxi, iterum haec reaedifico, praevaricatorem me constitue. Ego enim per legem legi mortuus sum, ut Deo vivam. Christo confixus sum cruci. Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit seipsum pro me. Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est.»
5.3.10
Petrus quidem et Barnabas simulabant, sed ego solus sinceritatem servans, increpavi publice fictionem eorum. Vidi enim quod non recte ambularent, id est non utroque pede pariter incederent, quia in uno claudicabant, quantum ad gentes, quarum salutem negligebant; quantum vero ad intentionem bonam de salute Judaeorum recte ambulabant. Quantum ad gentes, non recte ambulabant ad veritatem Evangelii tenendam et praedicandam, quia per hoc peribat veritas, si gentes judaizarent. Veritas quippe Evangelii est, ut homo justificetur sola fide sine operibus legis, et ut omnes cibi naturaliter mundi esse credantur, atque ut doctores Ecclesiae, nec Judaeorum nec gentilium salutem negligant. Ipsi taliter agebant. Sed ego cum vidissem quod non recte, sed flexuose ambularent ad veritatem Evangelii servandam et docendam, succensus divino zelo, dixi Cephae coram omnibus ea quae sequuntur: Si clam soli Petro Paulus ista diceret, Judaeis et gentibus nihil proficeret. Ideo cunctis audientibus dixit, ut cunctis proficeret. Idcirco voluit non timide obtegere, sed fidenter asserere, quod eum pariter sentire jam noverat, sive quia Evangelium cum eo contulerat, sive quia in Cornelii vocatione etiam divinitus eum de hac re admonitum acceperat, sive quia antequam illi quos timebat venissent Antiochiam, cum gentibus eum discumbentem viderat. Non ergo tunc eum quid in ea re verum esset docebat, sed ejus simulationem qua gentes exemplo suo judaizare cogeret, arguebat. Si tu, inquit, cum sis Judaeus, vivis gentiliter, id est indiscrete cibis omnibus uteris nullumque hominem reputans immundum, et non Judaice, id est non cum ciborum discretione sicut Judaei, quomodo, id est qua ratione, qua utilitate, cogis exemplo tuo gentes judaizare? id est Judaeorum ritum sequi in discretione ciborum et receptione carnalium observantiarum, dum te ab his segregas, eo quo omnem creaturam Dei bonam esse credunt, et sine legis observantia per Evangelium justificari quaerunt? Tu qui naturaliter Judaeus es, reliquisti judaizare, et gentes cogis judaizare? Tu qui Judaeus eras, Judaismum deseruisti, et hi qui nunquam fuerunt Judaei, assument Judaismum? Non vivis Judaice, id est non servas Judaicum morem in tuo victu, quia scis nihil utilitatis ibi esse. Quomodo ergo nunc gentes cogis judaizare, quae omnia quae vident in te, putant saluti necessaria esse? Vere non debent judaizare gentes quia nunquam justificarentur; et vere nunquam justificarentur judaizando, quia nec nos qui naturaliter sumus Judaei, potuimus unquam judaizando justificari, ideoque dimisimus legem, et confugimus ad fidem. Et hoc est: Nos natura sumus Judaei, id est non proselyti, sed genere sumus Judaei, ex semine Abrahae prodeuntes, et legem Dei habentes, et non peccatores ex gentibus, id est non ita peccatores, ut omnes gentes idololatrae et immundae. Peccatorum enim nomen gentibus imposuerant Judaei jam vetusta quadam superbia, tanquam ipsi essent justi, videntes festucam in oculo alieno, et non trabem in suo. Non sumus, inquam, ex gentibus peccatores, a cultura Dei omnino remoti et peccatis dediti, sed naturaliter Judaei, id est sub divina lege nutriti. Sed tamen scientes quod non justificatur ullus unquam homo ex operibus legis, sive Judaeus, sive gentilis, nisi per fidem Christi, quae carnales observantias aufert, et spiritaliter impleri legem facit, ut nos credimus. Opera sunt ex gratia, sed non ex operibus gratia, quia ipsa prima est, ex qua impetrantur caetera. Ideo nullus aliquo modo justificari valet ex operibus, nisi per fidem quae procedit ex gratia. Quod scientes, et nos quoque Judaei sicut gentes, in Christo Jesu positi credimus in ipsum, ut justificemur ex fide Christi, per divinam gratiam, et non ex operibus legis per vires nostras. Propter quod, id est quia nos Judaei nequimus ex legis operibus justificari, qui ex his essemus justificati, si quis inde posset justificari, ex operibus legis carnalibus non justificabitur omnis caro, id est nullus in carne vivens, consequetur per haec justitiam. Dixit superius Judaeos non esse ex gentibus peccatores, et post subjecit quod etiam ipsi justificentur ex fide Christi. Omnis autem qui justificatur, injustus erat, id est peccator. Videtur autem fortassis alicui male intelligenti, quod Christus Judaeis ad se venientibus peccata prius ministraret, ut eos per fidem et gratiam suam post modum justificaret. Et hoc est quod dicitur: Non sumus ex gentibus peccatores. Quod, id est sed si quaerentes justificari in Christo, inventi sumus etiam nos ipsi peccatores, id est si accedentes ad lumen Christi, vidimus in eo tenebras peccatorum nostrorum, quas prius caeci videre non poteramus, et si ad subtilem regulam justitiae Christi propinquantes, ut ad eam dirigamur, animadvertimus deformem tortitudinem injustitiae nostrae, qui nos antea rectos arbitrabamur, nunquid ideo Christus nobis minister est peccati, id est nunquid idcirco consequens est, ut Christus ministret nobis peccatum, qui tollit peccata mundi. Absit hoc a fidelium cordibus, ut Christum putent alicui ministrare peccatum, qui pro abolitione peccatorum nostrorum semetipsum obtulit sacrificium. Nam et aliquid deforme latet in tenebris, sed in radio solis evidenter apparet, nec tamen sol deformitatem illam operatur. Sic et Judaei qui se justos antea putabant, illustrati lumine Christi viderunt deformitates culparum suarum, quas Christus eis non ministraverat ut facerent, sed ostenderat ut agnoscerent et corrigerent. Vel ita: Ex operibus legis, ut dictum est, nemo justificabitur. Sed si nos Judaei transeuntes ad Christum, et in illo quaerentes justificari, qui in lege nequivimus justitiam adipisci, inventi sumus etiam nos peccatores, sicut et gentiles, quia cognitum est nos semper in corde legem transgressos esse, licet eam servassemus in opere, nunquid Christus qui monuit ut legem relinqueremus, et ad se transiremus, est minister peccati, id est ministrat nobis peccatum in eo, quod jubet ut a rigore legis discedamus, et ad gratiam veniamus? Absit ut ipse nobis peccatum in hoc ministraret. Non est enim peccatum, sic relinquere legem vel destruere; sed peccatum est, rursum ad eam redire vel eam reaedificare. Nam, si quae destruxi, ut carnalia legis opera quae jam in me et in aliis everti, iterum haec reaedifico, id est rursum statuo, vel per simulationem ut Petrus, vel per praedicationem ut pseudoapostoli, praevaricatorem me constituo, id est contra ipsam legem facio, quae se determinandam praenuntiavit. Nam per auctoritatem legis ipsam legem dimisi, quasi ei mortuus, nullum sensum ejus habens. Et hoc est: Ego enim per legem legi mortuus sum, ut Deo vivam. Vere enim destruxi in me opera legis, quia sum mortuus legi, id est non vivo jam in operibus legis, nec in ejus carnali sensu; et ita sum mortuus per legem, quia ut in Christum crederem, lex ipsa mihi praedicavit, et de sua terminatione ac evangelici dogmatis susceptione commonuit, dicens per Moysen; prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris, tanquam me, ipsum audietis. Id est postquam Christus venerit, non ulterius durabit lex, sed novam Christi doctrinam audietis. Vel per legem spiritaliter intellectam mortuus sum legi meae, ne carnaliter in ea vivam, non mihi, id est ut voluntatem Dei, non meam in omni vita mea faciam. Quod jam possum quia Christo confixus sum cruci, id est cum Christo affixus sum cruci, socius passionis Christi; hoc est, crux Christi exstinguit in me ardorem peccati, ne jam in me vigeat; et ligat manus meas, ne ad illicitum opus extendantur; et pedes, ne ad malum gradiantur. Sum quidem cum Christo crucifixus, sed tamen vivo in virtutibus, id est vigorem bene operandi habeo jam non ego ille qui prius peccator eram, sed vivit in me Christus, id est viget et regnat in me Christi novitas. Crucifixus sum, sed vivo, sed jam non ego qualis vixeram. Non ego vivo, sed vivit in me Christus. Quod est dicere: Ego quidem a memetipso exstinctus sum, quia carnaliter non vivo, sed tamen essentialiter exstinctus non sum, quia in Christo spiritaliter vivo. Hoc est dicere: Non est in me justitia mea, quae ex lege est. in qua praevaricator effectus sum, sed justitia Dei, id est quae mihi ex Deo est, non ex me. Sic quippe in me vivit, non ego, sed Christus,« qui factus est nobis sapientia a Deo et justitia et sanctificatio.» Ego jam non vivo, sed Christus in me, id est non facio voluntatem meam, sed ejus qui habitat in me, sed tamen quod nunc vivo in carne, id est quod non exstinguor in carnis igne, quod in corpore positus bene possum operari, in fide vivo, id est non per laboriosa opera legis, sed per fidem Filii Dei, cujus fides valere potest.« Justus enim vivit ex fide,» quandiu est in corpore. Et per hoc Christi fides efficientiam habet in me, quia ipse dilexit me, et per illam dilectionem tradidit ad mortem pro me redimendo seipsum qui tantus est, non aliud animal. Et propterea non abjicio gratiam Dei, qui me per passionem Filii sui liberavit a peccatis, et dedit veram justitiam, quod lex facere non poterat, id est non quaero per legem justificari, quod esset abjicere gratiam. Nec debeo eam abjicere quia si per legem justitia, ergo Christus gratis, id est frustra sine causa, sine utilitate mortuus est, cum absque morte ejus per legem justificarentur observatores legis. Sed non frustra mortuus est, quia nec per legem, nec per aliam rem haberi poterat justitia quae duceret ad salutem, nisi per Christi mortem. Sequitur:
5.4.1
IN EPISTOLAM AD GALATAS. CAPUT III.
5.4.1
« O insensati Galatae, quis vos fascinavit non credere veritati, ante quorum oculos Jesus Christus praescriptus est et in vobis crucifixus? Hoc solum a vobis volo discere, ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei? Sic stulti estis, ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consummemini. Tanta passi estis sine causa, si tamen sine causa. Qui ergo tribuit vobis spiritum et operatur virtutes in vobis, ex operibus legis, an ex auditu fidei, sicut Abraham credidit Deo, et reputatum est ei ad justitiam? Cognoscite ergo, quia qui ex fide sunt, hi filii sunt Abrahae.»
5.4.2
Finita narratione, in qua docuit se non didicisse Evangelium ab homine, ipsumque Evangelium suum cum apostolis se contulisse, ac deinceps de simulatione judaizandi Petrum reprehendisse vertit se ad increpationem Galatarum, et fortiter arguit dementiam illorum, quia doctrinam ejus quae tantis auctoritatibus fulcitur, deseruerant, et falsitati pseudoapostolorum credebant. Unde subversionem illorum attendens, prorupit subito in exclamationem, ut exagitando magnitudinem reatus illorum, facilius revocare eos possit. Quod quidem more rhetorum videtur facere. O inquit, Galatae insensati, id est omni sensu rationis carentes sicut animalia bruta, quis vos fascinavit, id est livido intuitu laesit, non credere, id est ut non credatis evangelicae veritati? Re enim vera insensati estis, qui mortiferam suasionem accipitis cujuslibet pseudoapostoli, qui nullius nominis et auctoritatis est, qui in populo latet, et cujus etiam vocabulum ignoro; meamque doctrinam postponitis, quam a solo Deo, non ab homine accepi, cui apostoli nihil novi in collatione Evangelii contulere, sed a me certiores facti sunt. Quis vos fascinavit, id est respectu invidiae vos tenellos laesit, dolensque de promotu vestrae perfectionis ac fidei, solo livore nocuit, sicut aliquis qui solo respectu dicitur posse res alterius diminuere; et ita vos liventi aspectu suo tabefecit, non ut credatis veritati meae praedicationis, sed falsitati sui pravi dogmatis? Vel sicut incantatores fascinant et deludunt homines, ut credant verum esse quod falsum est, ita nescio quis fascino suae deceptionis adeo vos incantavit, ac verbis suis immutavit ut falsitatem pro« veritate teneatis. Unde et scriptum est, quia fascinatio nugacitatis obscurat bona.» Non creditis veritati sicut insensati, ante quorum interiores oculos Jesus Christus praescriptus est, id est praeostensus et praenotatus a nobis, non in tabulis lapideis sicut lex, sed et in vobis, id est in cordibus vestris, est crucifixus, quia crux et passio ejus qua redempti estis, erat maxime intimanda vobis. Unde magis dementes estis, qui Christum vobis praemonstratum, pro peccatis vestris crucifixum, negastis, non credentes vos ex fide posse justificari, sed ex operibus legis, vel, tales olim fuistis, ut ante oculos vestros praescriptus esset Jesus Christus crucifixus, quia ob compunctionem mentis habendam pingebatis eum crucifixum in locis illis, ubi semper eum videre possetis et memoria retinere. Vel ita estis insensati, quod Jesus Christus proscriptus est, id est exhaeredatus ante oculos vestros, et non advertitis. Illi enim dicebantur proscripti, qui pro facto aliquo in exsilium trusi, haereditate et patria privabantur. Et Galatae cum ad Apostoli praedicationem credidissent se per mortem Christi posse justificari, facti sunt haereditas Christi, quam ipse sua morte de diaboli possessione eripuit. Sed post ab hac fide recedentes, et justificationem in operibus legis quaerentes, quantum in se erat, Christum exhaeredabant, sese illi subtrahendo. Jesus Christus proscriptus est, id est damnatus et exhaeredatus in vobis sibi sublatis; ipse dico, crucifixus, quod cum pondere legendum est, quasi qui tam charo pretio vos acquisivit in haereditatem, patiendo pro vobis crucis asperitatem. Vel dum per legem Christum deseritis, Christus a vobis proscriptus est, id est damnatus sicut a Pilato. Et dum insufficientem creditis, a crucifixoribus non differtis, vel proscriptio damnationis ejus quae a Pilato facta est, ita fuit vobis nota, quasi ante vos fuisset facta, et in vobis, id est in intellectibus vestris crucifixio ejus, ut sciretis qualiter facta fuerit, et quid contulerit. Commoverat illos per praedictam increpationem, et nunc consequenter probat illis, quod lex non est observanda, quia non ex ea, sed ex fide veniunt omnia bona. Quasi dicat: Licet insensati et fascinati sitis, tamen hoc solum quod dicturus sum volo discere a vobis, quia hoc tam evidens est, ut et stulti docere id queant; et si nihil aliud esset, hoc solum sufficeret ad probandum, quod lex tenenda non est. Cum constat quod Spiritum accepistis, docete me utrum accepistis hunc ex operibus legis quae nondum feceratis, an ex fide quam a me audistis. Vel ita: Possem uti pluribus profundis argumentis, sed hoc solum quod planum est, volo discere a vobis, id est volo ut respondeatis mihi, quia vel in hoc solo satis apparebit justificationem non ex lege esse, sed ex fide. Spiritum, id est Spiritus sancti charismata, sicut loqui diversis linguis, prophetare, infirmos sanare, et caetera hujusmodi: accepistis vos divinitus ex operibus legis, an ex auditu fidei, id est utrum accepistis Spiritum ex carnali observantia legis, an ex fide, quam solo auditu praedicationis sumpsistis? Non puto quod dicatis vos haec spiritualia dona ex operibus legis accepisse, cum sciatis adhuc legis opera tunc nulla fecisse. Restat igitur tantum ex fide vos accepisse. Prius ex fide percepistis charismata, et nunc ex lege quaeritis justitiam? Ergo sic, id est tam stulti estis, ut cum Spiritu coeperitis, id est spiritale incoeptum habueritis, dum charismata per fidem acceperitis, nunc carne consummemini, id est carnali conversatione in nihilum redigamini, dum bona spiritualia vestra per legis custodiam annullatis. Cum Spiritu sancto coeperitis vel spiritualiter vivere, vel legem spiritaliter intelligere, nunc carne, id est vel carnali vita, vel lege carnaliter intellecta, consummamini, id est annihilamini, amittendo quidquid habuistis. Et ideo sine causa, id est sine utilitate vestra, passi estis ab adversariis tanta, id est tam magna et tam multa adversa pro fide tuenda, quam nunc sponte relinquitis. Non tamen affirmando haec dico, ne in desperationem cadatis, et adhuc profundius in barathrum perditionis demergamini; sed quia utrumque est in voluntate vestra, dico conditionabiliter, quod tanta adversa pro Christo passi estis sine causa, si tamen sine causa haec passi estis. Sine causa enim passi estis, si in hoc errore perseveretis; non sine causa, si resipiscatis. Et quando quidem ita perdere potestis omnia bona per legis observantiam, ergo Deus qui etiam nunc tribuit vobis Spiritum prophetiae et sapientiae, aliarumque gratiarum, et operatur in vobis virtutes miraculorum, dat vobis hoc ex operibus legis, an ex fide quam audistis? Idem interrogat quod superius, sed secundum praesens tempus, cum supra praeteritum posuerit. Ne enim ipsi ad primam interrogationem, respondere possent. Nos adhuc legis opera non feceramus, quando Spiritum sanctum accepimus, sed si fecissen us illa, tunc majorem ejusdem spiritus gratiam accepissemus per ea; idcirco voluit eos interrogare secundo, quia neque nunc respondere possunt se ex operibus accipere spiritum. Ac si dicat: Nec in principio, nec nunc accepistis ex lege Spiritum sanctum, sed ex fide. Et ita percepistis ex fide Spiritum, sicut per fidem Abraham percepit justitiam, qui credidit Deo promittenti, et reputatum est ei ad justitiam, id est ex fide justificatus, id est absque legis operibus, quia credere est causa sufficiens justificandi. Et quando quidem Abraham ex fide justificatus est, ergo cognoscite, id est scitote quia qui ex fide sunt, id est quorum esse est ex fide, hi sunt filii Abrahae, id est justi ad exemplum Abrahae.
5.4.3
« Providens autem Scriptura, quia ex fide justificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae, quia benedicentur in te omnes gentes. Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham. Quicunque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis qui non permanseri, in omnibus quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea. Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est quia justus ex fide vivit. Lex autem non est ex fide: sed qui fecerit ea, vivet in illis.»
5.4.4
Non solum justitia datur ex fide, sed et benedictio, quia Scriptura dixit Abrahae, quod« gentes benedicentur in te,» id est in tuae fidei conformitate. Vel ita: Dixi quia qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahae, et hoc non est novum sed antiquitus in Scriptura notum. Quia Scriptura, id est Spiritus sanctus, vel Moyses Scripturae compositor, providens, id est ostendens esse provisum longe ante quam fieret, quia ex fide non ex legis operibus, justificat gentes Deus, praenuntiavit, id est praenuntiatum esse retulit Abrahae, quia non tantum Judaei, sed et omnes gentes benedicentur in te, id est in tua fide, et in Christo qui nasciturus est ex te. Benedictionem hic intelligimus baptismi consecrationem et in bonis operibus justificationem, ac perennis vitae consecutionem. Et quia hoc Scriptura praenuntiavit, igitur illi qui sunt ex fide, id est qui ex fide coeperunt spiritualiter esse, benedicentur cum fideli Abraham, id est benedictionem consequentur ex fide, sicut Abraham per fidem est benedictus, et cum tanto patriarcha sociabuntur. Et vere qui ex fide sunt, benedicentur, nam qui ex operibus legis sunt maledicentur. Quicunque enim sunt ex operibus legis, id est quaerunt justificari ex carnalibus observantiis, sub maledicto sunt, ut nequeant evadere nisi Christo liberante, id est merito suae transgressionis obnoxii sunt, et praeparati maledictioni sempiternae damnationis. Sic enim scriptum est in Deuteronomio: Maledictus, id est aeterna maledictione damnatus erit, omnis qui non permanserit assidue, non dico, in quibusdam, sed in omnibus quae scripta sunt in libro legis, nec ita dico, ut vel solum intelligat ea et velit agere, sed ut faciat ea, id est opere compleat. Quod nullus adimplere valet. Hoc est enim« jugum, quod, sicut Petrus ait, neque nos, neque patres nostri portare potuimus.» Ideoque nullus ab hoc maledicto liber est, qui jugo legis collum supposuit, et auxilium gratiae non quaesivit. Nemo enim omnia legis praecepta unquam adimplere potuit. Maledictus erit, qui omnia illa non fecerit; sed tamen si quis ea fecerit, non inde justificabitur. Et hoc est: Quoniam in lege nemo justificatur apud Deum, qui veritatem inspicit, quamvis apud homines qui falluntur, justus videatur, manifestum est ex verbis Habacuc, qui dicit quia ex fide vivit justus in anima, id est justificatur ex fide, non ex lege. Vita enim animae interim justitia est, donec ad visionem Creatoris perveniat, qua perenniter vivat, et haec justitia ex fide est. Justus vivit ex fide, id est ex eo quod credit ea quae non videt. Sed lex non est ex fide, id est nihil mandat credendum, sed per timorem cogit ad faciendum, dicens quod qui fecerit ea quae ibi scripta sunt, non punietur, quia non est transgressus, sed temporaliter vivet in illis, quae carnaliter est operatus, aliter enim plecteretur.
5.4.5
« Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum, quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno, ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem.»
5.4.6
Superius cum diceret:« Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in Libro legis, ut faciat ea,» visus est contra se agere, quia per hoc videbatur circumcisionem et carnales observantias praedicare, ut qui eas servarent, non damnarentur aeterna maledictione. Et quasi respondet nunc istud: Nos Judaei quandiu servivimus legi, fuimus sub maledicto; sed Christus morte sua delens peccata nostra, et nobis dans justificationem, redemit nos de maledicto legis; ideoque non est opus ut in ipsius legis umbra jam maneamus, postquam veritas nobis illuxit. Vel ita: Ex lege est maledictum, non justitia; sed Christus nos Judaeos qui sub maledicto eramus, redemit de maledicto legis. Cur ergo vos ad illud tenditis? Ipse nos a maledicto redemit, factus pro nobis maledictum; id est reputatus non solum maledictus, sed etiam ipsum maledictum. Vel factus in morte sua maledictum, id est hostia pro nostro maledicto, videlicet caro mortalis quae vocatur maledictum, quia male dicto, id est peccato primi parentis facta est mortalis, quia scriptum est in Deuteronomio: Maledictus, id est morti addictus est omnis qui pendet in ligno crucis. Omnis prorsus qui pendet in ligno, etiam Filius Dei. Omnis enim dixit, contra haereticos, qui veram Redemptoris nostri mortem erant negaturi, et insipienti honorificent a illum a morte separaturi. Qui enim semper benedictus est in sua justitia, maledictus ad horam fieri dignatus est propter delicta nostra in morte, suscepta ex poena nostra. Maledictus autem non a quocunque, sed a Deo, sicut lex loquitur. Nisi enim Deus odisset peccatum et mortem nostram, non ad eam suscipiendam atque delendam Filium suum mitteret. Quid ergo mirum est, si maledictum est a Deo quod odit Deus? Tanto enim libentius dat nobis immortalitatem, quae futura est Christo veniente, quanto misericordius odit mortem nostram, quae in ligno pependit. Quoniam mors ipsa ex maledictio est, et maledictum est omne peccatum, vel ipsum quo fit ut sequatur supplicium, vel ipsum supplicium, quod et vocatur peccatum, quia fit ex peccato. Suscepit autem Jesus sine reatu supplicium nostrum, ut inde solveret reatum nostrum, et finiret etiam supplicium nostrum. Itaque quia mors ejus vera fuit, eo crucifixo, maledictum nostrum pependit in ligno. Ipse enim maledictum suscepit pro nobis, quia mortuus est pro nobis. Nam poena peccati nostri quam pertulit per divinae sententiae justitiam ex maledictione venit. Ita factus est maledictus pro nobis ut nos a maledicto liberaret, et benedictionem conferret, scilicet ut benedictio promissa Abrahae qua dictum est:« In semine tuo benedicentur omnes gentes, compleretur in justificatione gentium per fidem Jesu Christi, qui est semen Abrahae. Ita enim nos Judaeos a maledicto redemit, ut etiam in gentibus quae non erant sub maledicto legis fieret benedictio Abrahae de gentium credulitate in Christo Jesu, ut tandem utrique accipiamus per fidem, et non per legis opera pollicitationem spiritus, id est beatitudinem, quam Spiritus sanctus in arrham datus promittit, vel pollicitationem Spiritus, vel Spiritum sanctum promissum credentibus, sive pollicitationem spiritus, id est munera gratiarum a Spiritu sancto promissa.
5.4.7
« Fratres, secundum hominem dico; tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit, et seminibus, quasi in multis, sed quasi in uno, et semini tuo, qui est Christus.»
5.4.8
Locutus sum superius secundum rationes et secundum Scripturarum auctoritates, quod per fidem, non per legem datur Spiritus sanctus et justitia et beatitudo; et nunc fratres hoc idem dico secundum hominem, id est secundum humanam consuetudinem, in qua licet saepe desit firmitas, tamen firmum est testamentum hominis, id est ab homine factum suis haeredibus. Sic et testamentum divinatum promissionum datum Abrahae, non potest per subsequentem legem infirmari. Quamvis enim secundum hominem loquar, tamen hominis cujusque Testamentum, id est chirographum, in quo constituit, qui post se suam possideant haereditatem, postquam morte ejus fuerit confirmatum. Mors enim testatoris, confirmatio est testamenti, nemo alius ultra spernit illud, ut irritum ducat, volens ex toto destruere, omnes haeredes auferendo et alios ibi ponendo; nec etiam superordinat, ut partim destruat et partim sic dimittat, alios ex haeredibus relinquendo, et alios tollendo, ac pro eis alios ponendo. Et si testamentum hominis jam mortui et in pulverem reversi non mutatur, sed ita permanet, ut ille dum adhuc viveret, constituit, quanto magis Testamentum Dei viventis et aeterni sine immutatione permanet? Nam sicut hominis confirmatum testamentum nemo spernit aut superordinat, sic testamentum Dei factum Abrahae et semini ejus, in quo Deus constituit ut Abraham cum semine suo sit haeres patriae coelestis, non facit irritum lex subsequens, neque vel ex parte immutat. Abrahae namque dictae sunt promissiones, id est frequenter promissa est illi divinitus haereditas et semini ejus, velut dum sub specie terrae Chanaan promitteretur ei terra viventium, dicente Domino:« Omnem terram quam conspicis, tibi dabo et semini tuo.» Non dicit et seminibus tui dabo terram hanc, quasi in multis seminibus, id est in multis filiis esset possidenda, sed quasi in uno semine, id est in uno filio sit obtinenda, et semini tuo, inquit, dabo illam, qui est Christus. Ideo posuit qui, et non quod, quia quod relativum nomen, positum inter proprium et appellativum, ad proprium debet respicere, sicut hic ad Christum, licet Christus non sit pure nomen proprium. Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus. Semen Abrahae Christus est, quia de Abraham processit populus Israel; et de populo Israel nata est Virgo Maria quae peperit Christum. Et quia et nos ad id pertinemus quod est Christus, nobis simul incorporatis et illis pariter capiti cohaerentibus unus est Christus. Nam Christus unum est cum omnibus membris suis, tanquam caput cum corpore suo, quod est Ecclesia. Unum ergo semen posuit Apostolus, ut ostenderet Galatas et alias gentes in fide non esse inferiores Judaeis, nec Judaeos illis superiores, sed omnes semen in fide, quasi unum corpus Christi. Quod ne ipsi post perceptionem torperent a bono opere, sed unusquisque fratrem suum in sanctis actionibus studeret praevenire, ut posset illum et in remuneratione praecedere, quoniam« unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem,» et« in domo Patris mansiones multae sunt.» Ideo posuit promissiones pluraliter, ut per merita dignioris vitae festinarent ad praemium majoris gloriae, quia et« stella a stella differt in claritate.» Sed tamen, ut diximus, unum est semen cui factae sunt istae promissiones, quia unum remunerationis denarium omnes accipient: et omnes sunt unum in Christo. Non enim dicit Deus Abrahae: Tibi et seminibus tuis dabo haereditatem vel benedictionem, quasi in multis seminibus vel filiis velit hoc intelligi, sed quasi in uno, id est Christo, utpote re vera in uno semine Christo volens intelligi; et semini tuo, inquit, dabo haereditatem sive perpetuam benedictionem, quod semen est Christus cum corpore suo.
5.4.9
« Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem. Nam si ex lege haereditas, jam non ex promissione. Abrahae autem per repromissionem donavit Deus.»
5.4.10
Abrahae dictae sunt promissiones. Lex vero post data, non destruxit illas. Fecit enim Deus Abrahae testamentum promissionum haereditatis, sed ego Paulus dico, quia lex quae facta est in Sina post quadringentos et triginta annos a tempore promissionum, non facit irritum, id est falsum, hoc testamentum divinarum promissionum, confirmatum non ab homine, sed a Deo, non facit hoc irritum ad evacuandam promissionem Dei, quae in eo facta est de aeterna haereditate. Quod faceret, si per eam daretur haereditas regni coelorum. Hoc namque sonant verba istius versiculi, quod lex illa quae data est sancto Moysi, non potest evacuare vel cassare promissiones illas, quas longo ante tempore Deus Abrahae locutus fuerat. Postquam enim Dominus beato Abrahae promissiones illas spondere dignatus est, descenderunt in Aegyptum filii Israel, et habitaverunt ibi quadringentis triginta annis. Quibus expletis, exierunt inde, et ita Dominus legem etiam dedit Moysi in monte Sina. Non ergo decebat ut lex tanto post tempore data, faceret irritum, id est cassum et falsum, hoc sanctum testamentum prius ab omnipotente Deo confirmatum. Volebant enim pseudoapostoli, ut lex faceret illud irritum, dum conarentur asserere justificationem et regni coelestis haereditatem non per gratiam, ut Deus Abrahae promiserat, sed per legis opera dari; et ita evacuaretur divina promissio, et Deus fieret mendax. Sed non facit lex illud irritum, ut promissionem evacuet, dando cultoribus suis haereditatem salutis, quia si ex lege, id est ex legis operibus esset haereditas, id est aeterna beatitudo, jam non esset ex promissione, id est ex dono Dei, et ita fallax esset promissio, hoc est, si ex lege Moysi proveniret coelestis haereditas, promissio quae facta est Abrahae, non esset vera, quoniam ex illa non daretur haereditas. Si est ex lege haereditas, jam non est ex promissione. Sed ex promissione, ergo non est ex lege. Et quod sit ex promissione, Apostolus subjungit, dicens: Abrahae autem per repromissionem donavit Deus, hoc est haereditatem donavit Deus Abrahae non per legem quam non habuit, quae nondum erat, sed per gratiam quam repromisit. Hoc constat omnibus, quia Abraham habet haereditatem, quoniam nullus id negare potest. Et cum habeat, aut per observantiam legis habet, aut per gratiam promissionis; sed per legis observantiam non habet, quia lex nondum erat data, ergo per gratiam divinae promissionis habet illam. Et si beatus Abraham ex gratia supernae promissionis per fidem adeptus est haereditatem, consequens est, ut et nos qui semen ejus sumus, eamdem haereditaten ex gratia divinae promissionis consequamur per fidem. Repromissionem ideo dixit, quia non semel Deus haec Abrahae promisit.
5.4.11
« Quid igitur lex? Propter transgressiones posita est, donec veniret semen cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris. Mediator autem unius non est. Deus autem unus est.»
5.4.12
Poterat aliquis interrogare: Si lex haereditatem patriae coelestis dare non potuit, quid igitur data fuit post Abrahae promissiones? Et ideo Apostolus ipse quaestionem sibi proponit, et ipse solvit. Quasi dicat: Quandoquidem ex lege non est justitia neque haereditas, quia nec cultores suos justificavit, nec regnum coelorum illis aperuit. Quid igitur lex utilitatis contulit? Quaerendum est enim cur divinitus data sit, qua utilitate, qua necessitate data sit, quid commodi dederit, cur inter illa duo intervenerit, scilicet inter promissionem et rem promissam. Nunc ostendit quare data sit. Posita est, inquit, inter promissionem et promissam haereditatem, propter illos qui naturalem legem transgrediebantur, ut vel timore cessarent transgredi, et paulatim erudirentur ad hoc, ut bona ex amore facerent. Sed videamus ordinem constructionis. Lex ordinata per angelos in manu mediatoris, posita est in populo Judaeorum propter transgressiones, donec veniret semen cui Deus promiserat. Lex est ordinata per angelos, quia non per seipsum Deus, sed per angelos Moysi loquebatur, et praecepta legis disponebat. Et quia in ipsis angelis Christus erat, qui est mediator Dei et hominum, ac per eos legem ordinabat ideo dicitur ordinata fuisse per angelos in manu mediatoris. Ordinata est ergo, id est bono ordine posita inter promissionem et promissionis redditionem; ordinata est inter tempus naturalis legis, de qua conjuncti fuerant homines, quod juvare non potuit; et tempus gratiae, ante cujus adventum erant convincendi de lege scripta. Et ideo qui nunc legem post adventum gratiae reducit, contra ordinem qui divinitus per angelos dispositus est, facit. Ordinata est enim ita, ut semper esset in manu mediatoris, id est in potestate Christi, ut quandiu vellet maneret, et quando vellet cessaret. Et tali ordine posita est in populo Judaeorum propter transgressiones illorum coercendas, ut scilicet audientes. Si quis hoc vel illud fecerit, morte moriatur, vel talem poenam patiatur, saltem timore mortis aut poenae desisterent peccare. Nam propter justos et prophetas non fuit posita, qui non timore poenae, sed amore justitiae Deo serviebant; et plenam habentes de Christo fidem, jam ad Novi Testamenti gratiam pertinebant, et in filiorum libertate jam vivebant; sed tamen ipsi propter varias causas ejusdem legis opera carnaliter faciebant, tum quia intelligebant illa esse futurarum rerum signa, tum quia caeteris pro quibus ipsa lex data erat, exemplum dare volebant observandi eam. Si enim qui sapientiores et sanctiores erant, ipsi carnales observantias legis postponere viderentur, jam populus ille minus eruditus putaret legem esse inutilem, nec custodiret eam. Illi autem qui timore poenae legem ipsam carnaliter observabant, et redemptionem humani generis exspectabant, ac de adventu Redemptoris qualemcunque fidem habebant, licet non ita plenam ut prophetae, per eumdem Redemptorem salvati sunt, etsi non habent magnitudinem sublimioris gloriae quam assecuti sunt prophetae. Quia vero ex semine Abrahae Christus erat nasciturus, in quo omnium gentium fuerat benedictio repromissa, et per quem patria coelestis erat danda, et ab Abraham usque ad ipsum Christum multa fuerant saecula transitura, providens Deus ne soboles dilecti sui Abrahae caeteris nationibus misceretur, et paulatim familia ejus fieret incerta, gregem Israeliticum quodam circumcisionis cauterio denotavit, ut viventes inter Aegyptios, Chananaeos, Assyrios, hoc signaculo distinguerentur. Quandiu enim fuerunt in Aegypto, inter idololatras et immundos circumcidebantur, ut se populum Dei dissimilem ab illis semper recognoscerent, nec opera eorum aliquando facerent. Sed postquam in desertum pervenere, circumcisionem dimiserunt, praesente ipso legislatore, quoniam omnes erant Judaei, colentes unum Deum, et gentes cum quibus in idololatria miscerentur non videbant. Statim autem ut Jordanis ripam transgressi sunt, circumcisionem quam intermiserant, repetierunt, propter quod et secunda vocata est illa circumcisio, quia inter gentes conversaturi, timebant ne ad idololatriam exemplo gentium declinarent, et ideo se illis dissimiles ostendere volebant. Unde possumus videre circumcisionem et carnales legis observantias prophetis et caeteris justis ad Novum Testamentum pertinentibus, nullatenus fuisse necessarias, eo quod non timore poenae, sed amore justitiae Deo servirent, et se ab omnibus idololatris dissimiles sine lege recognoscerent. Nunc quoque jam nec signo circumcisionis, per quod Dei populus agnoscatur, opus est, quia modo non una gens est Dei, sed ex omnibus gentibus una congregatio, quia jam venit exspectatio gentium Christus. Itaque non propter justos, ut diximus, posita est lex, sed propter caeterorum transgressiones refrenandas, quae vel praecesserant, vel voluntatibus eorum instabant. Et posita est donec veniret semen Abrahae, cui Deus promiserat, id est ad hoc posita est, ut duraret donec veniret Christus, cui Pater promiserat supernam haereditatem, ut cum corpore suo quod es. Ecclesia, perenniter eam possideret. Qui ergo legem adhuc vult protelare, aut Christum negat venisse, aut Deum usque ad adventum ejus legem posuisse. Apostolus vero, quia mediatoris mentionem fecerat, vult ostendere de quo dicebat, et quam misericorditer ille mediator curam nostrae salutis semper habeat. Ait enim: Mediator autem unius non est. Lex enim est in manu mediatoris, sed mediator non est unius. Hoc satis notum est, quia mediator non est unius rei, vel unius partis, sed duarum. Quod est dicere: Mediator, id est conciliator vel praelocutor, non est necessarius uni rei vel uni parti, sed duabus. Inter duos enim reconciliandos, necessarius est mediator qui utrique sit amicus, id est inter duos discordantes mediator, id est reconciliator debet currere, qui valeat illos ad pacis concordiam revocare, sicut Christus per humanitatem suam nobis amicus, et per divinitatem suam Patri, sanguine suo pacem inter nos et Deum fecit. Mediator non est unius, sed Deus est unus. Igitur mediator non est Dei solius, sed Dei et hominum. Inter nos enim et Deum Christus mediator est; ac per hoc dum per humanitatem suam nos Deo reconciliat, Patri et sibi sanctoque Spiritui reconciliat, quoniam trinitas unus Deus est. Vel ita: Mediator non est unius, sed duorum, quia duos discordes populos, Judaicum et gentilem, Christus pacificavit, faciens ex utroque unum Christianum populum. Christus est duorum mediator, sed Deus est unus, quia Pater et Filius non sunt duo dii, sed unus Deus. Quamvis enim Pater sit Deus, et Christus Deus, uterque tamen unus est, non duo dii. Sed prior sententia melior est et verior.
5.4.13
« Lex ergo adversus promissa Dei? Absit! Si enim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus.»
5.4.14
Quia dictum est superius, quod si ex lege est haereditas, jam non est ex promissione, videretur alicui quod lex esset contraria promissioni. Et hoc nunc Apostolus quasi vice adversarii objicit sibiipsi, et refellit. Quandoquidem( inquit, ex promissione non potest haereditas esse, si fuerit ex lege, ergo lex est adversus promissa Dei, id est contraria praecedentibus promissis, quae Deus Abrahae responderat. Absit ut lex Dei adversetur promissis Dei! Non potest hoc esse, ut Deus legem dederit quae adversaretur promissis suis, quia jam in hoc sibi ipsi Deus esset contrarius. Nunquam lex subsequens adversata est praecedentibus promissis, sed ut homines digne se praepararent ad ea accipienda, jugiter admonuit. Vel ita: Quandoquidem lex propter transgressiones posita est, ergo est adversus promissa Dei, ut per eam impleantur aliter quam Deus promisit? Absit hoc! Non est illis contraria, ut in aliquo obsistat vel in aliam partem ea deflectat, quoniam aliter non potest haberi coelestis haereditas, nisi quemadmodum Abrahae promissum est. Lex enim non potest illam haereditatem dare, quia non potest veram justitiam conferre, sine qua nullus ad supernam haereditatem valet pervenire. Et vere non potest justificare, quia nec a morte peccati valet animam vivificare. Si enim data esset lex quae posset vivificare, vere ex lege esset justitia. Si per Moysen data esset lex, quae posset homines ab interna morte, quam praevaricatione protoparentis et sua iniquitate incurrerant, vivificare, tunc sine dubio veram justitiam lex ipsa posset conferre, per quam et regno coelorum homines essent idonei. Sed non est data lex quae posset vivificare, imo quae posset occidere.« Littera enim occidit. spiritus autem vivificat.» Littera enim legis prohibens peccatum, non vivificat hominem, sed potius occidit, augendo concupiscentiam et iniquitatem praevaricatione cumulando, nisi liberet gratia per legem fidei, quae, est in Christo Jesu, cum diffunditur charitas in corde per Spiritum sanctum. Lex ergo Moysi non potuit vivificare, quia hoc servabatur evangelicae gratiae. Quod pulchre figuratum est, quando Giezi praecurrens cum baculo, non potuit mortuum suscitare; sed Elisaeus post veniens, suscitavit eum. Puer enim mortuus, humanum genus est, jacens in morte peccati. Giezi cum baculo, Moyses cum terrore legis. Elisaeus subsequens, Christus post veniens. Sed Giezi praemissus cum baculo, non suscitavit mortuum, quia Moyses Christum praecedens cum terrore legis, non potuit humanum genus a morte animae suscitare, quoniam juxta Apostolum non est data lex quae posset vivificare. Elisaeus vero post veniens suscitavit puerum, quia Christus in fine legis incarnatus apparens, humanum genus ab interna morte suscitavit. Lex itaque non potuit vivificare, quod si potuisset, tunc et justificare valeret. Unde liquido patet, quia evangelica gratia quae mentem a peccati morte vivificat, veram praebet justitiam quae facit homines idoneos haereditati coelorum. Non est data lex quae posset vivificare, sed potius Scriptura, id est ipsa lex manens et scripta, vel quae non dat Spiritum, sed tantum est Scriptura, conclusit omnia hominum genera sub peccato, id est omnes Judaeos circumsepsit, ac sub peccati dominio detinuit, ut a nulla parte jugum peccati dum in lege tenerentur, possent evadere; vel quia tam difficilis erat, ut cum a nullo posset impleri, omnes faceret praevaricatores et accusabiles redderet, quod enim lex omnia quae continebat sub peccato conclusisset, apte signavit piscina illa in Jerusalem, quinque porticus habens, in quibus jacebat multitudo magna languentium. Nam aqua piscinae, vel plebem Synagogae, vel doctrinam legis figuravit. Quinque porticus cingentes piscinam, quinque libros legis concludentes Synagogam. In quibus porticibus jacebat multitudo magna languentium, quoniam Scriptura legis, sicut nunc dicitur, conclusit omnia sub peccato, omnesque qui intra legis ambitum claudebantur, jacebant in languore peccati, exspectantes medicum Christum, per quem sanarentur. Ideo autem Scriptura conclusit sic omnia sub peccato, ut homines nota sua et legis infirmitate, properarent ad gratiam, et ita promissio benedictionis et haereditas Abrahae daretur eis credentibus, non ex operibus legis, sed ex fide Jesu Christi.
5.4.15
« Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur, conclusi in eam fidem quae revelanda erat. Itaque lex paedagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur. At ubi venit fides, jam non sumus sub paedagogo.»
5.4.16
Modo fides nos liberat, et facit consequi promissionem; sed priusquam cum Christo veniret, custodiebamur sub lege. Lex enim conclusit omnia sub peccato, sed tamen fuit utilis, quia custodiebamur sub illa priusquam sponte sua veniret fides, nullis meritis nostris advocati, sub lege custodiebamur conclusi, id est constricti timore velut servi, ut nos ita concluderet onere carnalium observantiarum, ne per insolentiam et lasciviam evagaremur ad idololatriam. Ideo conclusi custodiebamur, ut legis disciplina coerciti, duceremur in eam fidem quae tempore Christi revelanda erat, ubi multa sunt patefacta, quae prius erant clausa et velata. Custodiebamur conclusi quasi in ergastulis servire coacti, ut transiremus in eam fidem quae erat revelanda, id est in manifestissimam et plenariam fidem, quae erat tempore gratiae detegenda, quia in antiquis sanctis erat velata. Et quia lex nos custodivit ad fidem, itaque lex eadem fuit paedagogus noster, id est nos sensu pueros ab illicitis comprimens et ad recta dirigens timore poenarum. Quia enim nos custodivit donec ad fidem uperi veniremus, idcirco paedagogus noster fuit, id est custodia ad tempus, non ut semper maneret, sed sicut paedagogus cessaret. Sicut enim paedagogus flagellat puerum, ut hunc reddat aptum ad regendam domum, et possidendam haereditatem patris in aetate sua virili, ita lex fuit nobis imposita custodia, ut onera legis gravia saltem metu poenae servata nos reprimerent, ut idoneos haeredes summi Patris nos facerent. Lex fuit nobis paedagogus in Christo, id est in exspectatione Christi, ut sic venientes ad fidem quasi pueri ad perfectionem, justificemur nunc ex fide, et justificati consequamur haereditatem. Ante fidem fuimus sub paedagogo, id est sub districtione et onere legis, sed postquam venit fides, jam non sumus sub paedagogo servitutis legis, sed in libertatem charitatis, utpote non jam pueri sensibus, sed adulti.
5.4.17
« Omnes enim filii Dei estis per fidem quae est in Christo Jesu. Quicunque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. Non est Judaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. Si autem vos Christi, ergo semen Abrahae estis, secundum promissionem haeredes.»
5.4.18
Quasi dicerent Galatae, Judaei legem paedagogum habuerunt quae illos custodivit, et ideo nunc filii possunt esse per gratiam, ut coelestis patriae haereditatem accipiant; sed nos qui non habuimus paedagogum, non sumus filii: ideoque necessarius est nobis paedagogus, id est lex, ut possimus esse filii. Respondere videtur Apostolus: Non est verum. Nam omnes per fidem quam accepistis sine paedagogo, facti estis filii Dei, id est apti haereditatem possidere coelestem. Vel potius ita continuatur: Nos Judaei tempore fidei paedagogum deserimus, quia omnes vos gentiles qui non habuistis paedagogum, estis filii Dei per fidem. Nos qui exemplo vestro paedagogum deserimus, et vos illum accipitis, filii estis per fidem, existentes in Christo Jesu, id est facti membra Christi, et participes innocentiae ac sanctitatis ejus, et ita digni possidere filiorum haereditatem. Et vere estis in Christo per fidem, quam suscepistis in baptismo. Nam quicunque, id est cujuscunque conditionis vel sexus vel aetatis, baptizati estis in Christo, id est in Christi nomine, vel in Christo, id est in Christi baptismo, quem ipse fieri decrevit in aqua et in spiritu ac in nomine Trinitatis, Christum induistis, id est Christum pro veste accepistis, ut indumento justitiae illius circumdati, non ostendatis ultra jam ab ulla parte quidquam in operibus et conversatione vestra, nisi sanctitatem Christianitatis. Christum vestem accepistis, quod est vobis honor et contra tentationum aestus protectio. In qua Christi induitione non est Judaeus neque Graecus, id est in illa Christi conformitate nec Judaeus prodest, neque Graecus obest, quia nec Judaeus propter Judaismum suum est ibi superior, neque Graecus propter Graecitatem suam inferior. Sed nec servus est ibi abjectior, quoniam sine discretione nationis ac conditionis ac sexus estis omnes in Christo. Non estis ibi differentes, quia omnes vos sive Judaei, sive Graeci, sive servi, sive liberi, sive mares, sive feminae, unum estis in Christo Jesu per unitatem fidei et charitatis. Et si nos sic vivificat fides, per quam in hac vita recte ambulatur, quanto perfectius atque felicius nos efficiet ipsa species, qua videbimus sicuti est id ad quod tendimus? Omnes enim unum estis in Christo, id est in Christi corpore, et ita ejus membra estis effecti. Sed si vos membra Christi estis, id est Christo uniti, ergo semen Abrahae estis, futuri haeredes regni coelorum non secundum carnem, sed secundum promissionem quam Deus fecit Abrahae. Vos enim facti estis haeredes secundum promissionem Abrahae gratia Dei. Non de carne Abrahae fecit illi cohaeredes Deus. Nam imitando fidem Abrahae, facti estis filii Abrahae.
5.5.1
IN EPISTOLAM AD GALATAS. CAPUT IV.
5.5.1
« Dico autem: Quanto tempore haeres parvulus est, nihil differta servo, cum sit dominus omnium, sed sub tutoribus et actoribus est usque ad praefinitum tempus a patre. Ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes. At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.»
5.5.2
Ab eo loco quo dixerat, jam non sumus sub paedagogo, fecit usque nunc interpositionem propter Galatas. Modo autem exponit, qua similitudine vocaverat legem paedagogum, et adaptat similitudinem, atque ostendit quia non debuimus esse sub lege, postquam fides venit. Quasi dicat: Superius dixi manifeste, quia priusquam veniret fides, sub lege quasi sub paedagogo custodiebamur, postquam vero fides venit, jam non sumus sub paedagogo, sed nunc dico idipsum per similitudinem, quia scilicet puer, qui patris sui futurus est haeres, quanto tempore est parvulus, aetate et scientia, nihil differt a servo id est cogitur alterius parere voluntati, et nullam potestatem habet, cum id est, quamvis sit jam secundum naturam dominus omnium quae pater ejus possidet. Non quidem est servus, sed tamen nihil differt a servo, quia non est speciose vestitus, nec est in libera potestate sua, sed sub custode qui illum servat, et ducit quo ducendus est, quoniam παῖς puer dicitur, et ἄγω duco. Non differt a servo. sed est sub tutoribus, qui tuentur illum ab injuriis; et sub actoribus, qui pro illo agant ea quae necdum ipse valet aut scit agere. Vel sub actoribus, id est praeceptoribus et morum informatoribus, quorum auctoritatem et gravitatem sequatur, et qui auctoritate sua pro illo causas ipsius agant, et est sub illis usque ad tempus praefinitum a patre, id est usque ad quinque annos, vel usque ad aliud temporis spatium quod pater ejus praeordinavit, ut deinceps liberae voluntati suae relaxetur. Simili modo sentiendum est et de populo Judaeorum, qui per Christi gratiam futurus erat regni coelorum haeres, quia quandiu fuit scientia et actione parvulus, servili timore compressus sub disciplina legis quasi sub districtione paedagogi, et coactus servire praeceptis divinis, cum tamen futurus esset per Christum dominus omnium bonorum patriae coelestis, id est possessor coelestium divitiarum. Quando erat parvulus cognitione Dei et viribus resistendi peccato, non differebat a servo, quia lex ei dominabatur, et minis eum terrebat ne peccare auderet. Nam erat sub tutoribus et actoribus, id est sub legis sermonibus, qui velut tutores contra malignorum spirituum impugnationes, et contra gentilium ad idololatriam persuasiones defendebant, illum admonendo et increpando atque puniendo, et velut actores informaverunt mores ejus, atque causam ipsius apud Deum egerunt, dum per sacrificia et expiationes Deum ei placaverunt. Et sub his fuit usque ad praefinitum tempus a patre, id est usque ad adventum Christi, in quo Deus constituit ut populus ille perfectus et liber fieret, et haereditatem obtineret. Si vero praedictis tutoribus vel actoribus quandiu parvulus fuit, dedignaretur subjici, non posset idoneus esse opportuno tempore paternam haereditatem adipisci. Nam haec ita debere intelligi declarat ipse Apostolus, dum consequenter similitudinem adaptat, dicens: Ita, id est similiter ut praedictus puer, et nos Judaei cum essemus parvuli non aetate, sed intellectu et discretione ac mentis viribus et operum actione, eramus servientes, id est in servitute legis viventes, sub elementis mundi, id est sub carnalibus observantiis quibus comprimebamur, ne libere lascivire liceret. Sicut enim pueri discunt elementa et conjunctionem elementorum, nec tamen possunt intelligere profunditatem sententiarum quousque sint in libera potestate, postea vero se conferunt ad liberales artes, nec tamen possunt ad harum scientiam venire nisi per elementa, sic Judaei per carnales legis observantias instructi sunt. Ipsae fuerunt illis quasi elementa, id est primordia per quae venerunt ad fidem, et ad majorem Dei cognitionem, scilicet ad spiritualem intelligentiam ipsarum carnalium observantiarum. Quae elementa dicuntur mundi, quia data sunt amatoribus hujus mundi, qui nesciebant appetere aeterna et invisibilia, sed temporalia et visibilia; ideoque terroribus corporalium poenarum et promissionibus temporalium bonorum per legem pueriliter sive serviliter compellendi erant ad Dei cultum. Elementa ergo mundi, lex Moysi et omne Vetus Instrumentum intelligitur, quibus et nos adhuc quasi elementis et religionis exordiis Deum discimus: quomodo elementa appellantur litterae, per quas syllabas ad verba conjungimus, et ad texendam orationem longa meditatione procedimus. Ars quoque musica habet elementa sua, et geometria ab elementis incipit linearum. Sic elementis veteris instrumenti, ut ad evangelicam plenitudinem veniat, sancti viri eruditur infantia. Unde et centesimus nonus decimus psalmus, omnesque alii qui litteris praenotantur, per Ethicam nos ducunt ad theologicam, et ab elementis occidentis litterae quae destruitur, transire faciunt ad spiritum vivificantem. Propter quod et elementa quasi elevamenta dicuntur, quia nos elevant a visibilibus ad invisibilium intelligentiam. Sub quibus elementis, id est sub lege et prophetis carnaliter intellectis serviliter tenebantur Judaei, dum essent parvuli, et nescirent seipsos regere, ideoque indigerent paedagogi districtione et instructione. Ita, inquit, dum essemus sensu parvuli, eramus servientes sub elementis mundi usque ad praefinitum tempus a Patre. Sed postquam venit plenitudo temporis id est postquam impletum omne spatium illud temporis, in quo coelestis Pater praefiniverat nos sub legis quasi sub paedagogi districtione more puerorum manere, et nos in virilis animi robur profecissemus, nec jam paedagogi custodia indigeremus, tunc Deus Pater, ut nos a vinculo pristinae servitutis absolveret, misit non angelum, non archangelum, sed Filium suum unigenitum. Misit eum, id est fecit incarnari, ut hominibus esset visibilis; ipsum dico, secundum carnem factum ex muliere, id est ex femina matre, qui secundum divinitatem non est factus, sed genitus a Patre. Et factum sub lege, id est creatum secundum carnem sub legis observatione, ut susciperet circumcisionem et portaretur ad templum cum hostiis Judaico more, sicut veraciter filius Abrahae cui promissus fuerat. Hunc ergo Deus factum ex muliere, id est maternae carnis substantia, sine virili admistione conceptum, ad humanos aspectus hominem verum protulit, qui in divina virtute ac substantia manens per omnia quod erat, veram naturae mortalis infirmitatem, quam non habebat, induit. Usus namque divinarum Scripturarum, et maxime Hebraicarum, mulieres appellare consuevit, non corruptas, sed feminas, sicut legimus, quia aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam in mulierem, et adduxit eam ad Adam. Ut autem Dei Filius nobis necessariam obediendi virtutem praecipuo commendaret exemplo, factus est sub lege, id est subditus est legi; non quia ipse quidquam legi deberet, qui unus est legislator et judex, sed ut eos qui sub lege positi legis onera portare nequiverant, sua compassione juvaret, ac de servili conditione quae sub lege erat, ereptos in adoptionem filiorum quae per gratiam est, sua largitate reduceret. Factus est sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, id est a legis servitute liberaret, sicut et mortem subire dignatus est, ut eos qui mortis Dominum evadere non poterant, a morte redimeret. Factus est sub lege non ut ab ea expiaretur, sed ut eos qui sub illa erant pressi et rei, liberaret; ita ut nos omnes Judaei, et gentiles reciperemus pariter adoptionem filiorum, quia nostram participavit naturam, et nos adoptavit ad suam. Propterea ergo voluit sub lege fieri et legem implere, ut eos qui erant sub onere legis compressi, a jugo legis redimeret; et nos omnes, tam Judaei quam gentiles, per gratiam novae libertatis reciperemus adoptionem filiorum, quam in Adam perdideramus, id est efficeremur adoptivi filii, ac haereditatem Patris aeterni consequeremur.
5.5.3
« Quoniam autem estis filii Dei, misit Deus spiritum Filii sui in corda nostra, clamantem, Abba Pater. Itaque jam non est servus, sed filius. Quod si filius, et haeres per Deum.»
5.5.4
Modo repetit quod superius dixerat, Galatas esse filios Dei, ut ostendat similiter illos adoptivos filios esse, sicut Judaeos, quasi dicat: Dixi vos esse filios Dei per fidem. Nec fustra hoc estis. Sed quoniam vos Galatae estis adoptivi filii Dei, sicut et nos Hebraei, misit Deus Spiritum naturalis Filii sui in corda nostra, id est Spiritum sanctum, qui et a Patre procedit, et a Filio. Nam et missio qua mittitur a Patre, ipsa est processio qua procedit a Patre. Et ideo dicit eum Apostolus mitti a Patre et Filio, ut ostendat eum ab utroque procedere. Misit Deus Pater Spiritum filii sui in corda nostra, id est in corda nostra omnium nostrum qui credimus, tam Judaeorum quam gentilium. Nam propter utrumque populum misit eum clamantem, Abba Pater. Clamat enim in cordibus nostris ad Deum, id est magna piae mentis devotione facit nos intus clamare, o Abba Pater. Abba namque et Pater, idem est. Sed propter Judaeos clamat Abba, et propter gentiles Pater, ut ostendat ambos unum Patrem habere Deum. Abba enim Hebraice, pater dicitur. Effectus ergo probat utrosque Dei filios esse, dum in cordibus utrorumque clamat Spiritus sanctus ad Deum, Abba Pater. Et quid est spiritualis ille clamor, nisi pius affectus electorum erga Deum, et pia mentis postulatio esurientis, et sitientis justitiam? Quia vero superius dixerat haeredem, quandiu parvulus est, nihil a servo differre, quod de populo qui sub legis servitute fuerat, mystice voluit intelligi, et addiderat quomodo idem populus per adventum Filii Dei liberatus sit, facit inde consequenter illationem, quod jam non sit servus. Ac si dicat: Populus ille qui prius erat sensu et actione parvulus, et sub lege serviliter deprimebatur, postmodum per gratiam unigeniti Dei est in libertatem adductus, et in Filium adoptatus. Itaque jam non est servus ut antea sub lege, sed filius, quia filiorum adoptionem recepit dono gratiae. Vel ita: Spiritus Christi clamat in cordibus utriusque populi, Abba Pater. Itaque jam neuter eorum est servus post acceptionem sancti Spiritus, sed est per gratiam filius. Quod, id est sed si jam, filius est, ergo et haeres in futuro erit per Deum, id est per Dei operationem, et per Dei gratiam. Vel per Deum juro ita fore. Haec enim filiatio et haereditas utrique populo concessa est. Sed quia Galatis Apostolus loquitur, ad eos sequentia verba respiciunt, cum dicitur:
5.5.5
« Sed tunc quidem ignorantes Deum, his qui natura non sunt dii, serviebatis. Nunc autem cum cognoveritis Deum, imo cogniti sitis a Deo, quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis? Dies observatis, et mentes, et tempora, et annos. Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis.»
5.5.6
Modo, inquit, estis filii, sed prius eratis servi, non in carnalium legis caeremoniarum servitute, sicut Judaei, sed idolorum, quia tunc quidem ignorantes Deum, serviebatis his qui non sunt dii natura, sed opinione insensatorum hominum, id est non sunt naturales, sed falsi dii. Hic ostendit non esse serviendum, nisi illi qui natura Deus est. Tunc quidem ignorabatis verum Deum, cui soli serviendum est; et ideo aliquid excusationis habebatis, quod falsis diis serviebatis. Sed nunc cum jam cognoveritis Deum, nulla ulterius vobis superest excusatio, si erraveritis, sed longe deterius quam olim, delinquetis. Nunc non est jam locus errandi, cum aperta sit veritas, cum cognoveritis Deum per fidem, imo, melius possum dicere, cum sitis a Deo cogniti, id est approbati per bonam operationem. Vel Deus cognovisse dicitur, quia fecit ut ab his cognosceretur, a quibus ignorabatur. Neque enim fas est ut credamus quod tunc Galatas Deus primo cognoverit, quos ante mundi constitutionem praecognitos habuit; sed tunc cognovisse dictus est, quod tunc ut cognosceretur effecit. Nam quia tunc ipsi eum illius munere, non suo merito vel facultate cognoverant, maluit typice loqui, ut tunc ab illo cognitos diceret, quando eis cognoscendum se praestitit; et verbum corrigere, quasi hoc minus recte dixerat, quod proprie dixerat, quam sinere ut hoc sibi arrogarent, se potuisse quod eis posse ille donaverat. Cum enim dicitur, quod nos cognoscit Deus, cognitionem suam nobis praestat ut per hoc intelligamus, ne hoc quidem nobis tribuendum, quod nos scimus Deum, sed eam quoque scientiam illius misericordiae tribuamus. Prius quidem, inquit, per ignorantiam Dei serviebatis idolis; sed modo cum jam cognoveritis Deum, imo cogniti sitis a Deo, id est cognitionem ejus perceperitis ab ipso, quomodo, id est qua causa, qua ratione, convertimini iterum( ut ante Dei notitiam) ad servitutem erroris? Quomodo postquam vobis veritas illuxit, convertimini iterum ut antea, dum a Judaeis efficeremini proselyti? Quomodo, inquam, convertimini ad elementa, id est ad carnalia legis mandata, quae sunt divini cultus Judaeis exordia, et sunt infirma, quia per se non valent cultores adjuvare; et egena, quia egent auxilio gratiae? Quomodo ad haec convertimini, quibus denuo, id est iterum vultis servire? sicut quondam eis servierunt Judaei, sed jam ab eorum servitute sunt liberati. Illi desierunt eis servire, et vos qua ratione vultis iterum eis servire? Quae scilicet elementa, id est carnalia legis praecepta, prius fortia et velut quamdam firmitatem dantia steterant, dum Judaeos adhuc comprimerent, et cohortarentur ad justificationem fidei, et ad majorem Dei notitiam paulatim promoverent; et erant ditia, dum locupletarent eos, dando quamdam ipsis apud homines justificationem, ut non punirentur, ut nihil mali paterentur. Haec namque erant illis quaedam divitiae, quae praeparabant illos ad veras divitias, ad fidem scilicet et justificationem, nec non et ad haereditatem in supernis accipiendam. Sed nunc infirma et egena sunt haec elementa, quia priusquam veritas advenit, jam neminem ad ejus susceptionem praeparant, jam neminem ad Dei cultum constringunt, jam nihil praefigurant, nihil cultoribus suis prosunt, nihil boni conferunt. Et his ita destitutis ac inanibus elementis vultis denuo servire, sicut ante veritatis adventum Judaei quondam illis servierunt, cum jam nemo debeat illis servire, sed omnes in libertate quam Christus dedit, permanere: nec jam sub paedagogo vivere, postquam impletum est tempus praefinitum a Patre. Vere vultis denuo his elementis servire, et post expletum infantiae tempus iterum jugo paedagogi colla vestra miserabiliter subdere. Nam observatis, id est observare disponitis dies, sicut Sabbata, et menses, sicut per primum et septimum mensem, vel menses, id est exordia mensium, hoc est neomenias, et tempora, sicut quando ter in anno omnes Judaei ad templum conveniebant, ac solemnitates agebant, et annos, sicut septimum et quinquagesimum annum. Hunc annum Galatae nuper subversi necdum observaverant, et ideo( secundum quod praemisimus) quod ait, dies observatis et menses et tempora et annos, sic accipiendum est, non quod jam observarent, sed quod hoc observare vellent. Non enim tam fecerant quam facere disponebant carnalia legis opera. Et quia talibus, inquit, subjici non respuistis, timeo vos, ne mihi damnum de vobisipsis faciatis, scilicet ne sine causa, id est sine utilitate vestra loboraverim in vobis convertendis et instruendis. Non idcirco timet eos, ut putet quod illi possint ei per apostasiam suam auferre mercedem laboris, quam in eorum instructione pertulit, sed quia metuit ne seipsos a fide subtrahendo, faciant ut non prosit eis labor apostolicus. Non enim suam mercedem, sed illos amittere timet. Quod forte, id est illorum arbitrio potest fieri. Utrumlibet contingere valet, ut vel sine causa quantum ad eos laboraverit in ipsis, si in errore perduraverint; vel non sine causa, si resipuerint. Dicamus quod nonnullis visum est, scilicet quia Galatae partim ex Judaeis, partim ex gentibus ad fidem venerant, sed post discessum Apostoli cogebantur a pseudo praedicatoribus, his qui de Judaeis conversi fuerant, iterum Judaizare; qui vero de gentibus crediderant, rursus elementa observare. Quibus apte congruit quod dicitur: Sed tunc quidem ignorantes Deum, his qui natura non sunt dii, serviebatis. Nunc autem cum cognoveritis Deum, quomodo convertimini iterum, sicut ante quam Deum cognovissetis, ad elementa, id est ad impiam observantiam solis et lunae ac stellarum et coeli ac terrae? Quae quidem sunt infirma, quantum ad vos, quia nequeunt vos adjuvare; et egena, quantum ad se, quia nihil habent nisi ex Dei dispositione, his tamen post nostram conversionem vultis denuo servire sicut antea. Nam dies observatis, dicentes: Non proficiscar hodie, quia posterus dies est, aut quia sic luna fertur; vel: Proficiscar, ut prospera cedant, quia sic se habet positio siderum, et menses observatis, dicendo: Nunc agam hoc mense commercium, quia illa stella mihi agit mensem, vel idcirco agam, quia suscepit mensem. Et tempora praevidentes in auguriis, quale tempus, sive carum, sive calidum aut pestiferum, evenire debeat et annos, ut illi qui dicunt: Non plantabo hoc anno vineam, quia bissextus est. Sive ergo his, sive aliis perversis modis, nonnulli Galatarum observabant dies et menses, atque tempora et annos, et inde culpat eos Apostolus, atque omnes qui talibus observationibus adhuc student, et quam grave sit periculum talia observare demonstrat, dum esse incassum quod illis qui haec observant, laborasse timet. Quis enim aestimaret quam magnum peccatum sit talia observare, sicut observant, ut dictum est, qui certis diebus aut mensibus, sive temporibus, sive annis, volunt, vel nolunt aliquid inchoare, eo quod secundum vanas doctrinas hominum fausta vel infausta aestimant tempora, nisi magnitudinem ex timore Apostoli pensaremus, qui nunc talibus ait: Timeo ne forte sine causa laboraverim in vobis.
5.5.7
« Estote sicut ego, quia et ego sicut vos: Fratres, obsecro vos nihil me laesistis. Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jam pridem, et tentationem vestram in carne mea non sprevistis, sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum. Ubi est ergo beatitudo vestra? Testimonium enim perhibeo vobis, quia si fieri posset, oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi. Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis?»
5.5.8
Ne labor meus in vobis sit inanis, estote sicut ego liberi a servitute elementorum, id est a legis observatione carnali, quia et ego, qui legi subditus fui, et legis observantiam novi, sum modo sicut vos sine lege. Nam quia ego qui legem habui consilio rationis eam deserui, ex quo Christum cognovi, scire potestis, quia nihil utile christicolis in ea esse consideravi, quam sic ex toto reliqui. Si igitur ego qui hanc habebam, dimisi, tunc vos, qui eam non habetis, assumere non debetis. Vel estote sicut ego in fidei charitate, quia et ego sum sicut vos homo correctus de errore. Nam et nunc potestis exemplo meo a legis observantia retrahi, sicut olim ab idolorum estis cultu revocati. Et debetis esse sicut ego, quia obsecro vos, o fratres, ut sitis sicut ego, id est dulcedine fraternae dilectionis rogo. Ideo vos fraterno amore obsecro, ut non inimicus decipere quaero, sicut falsi apostoli de me vobis asserunt, quia dum essem apud vos, nihil me laesistis, sed in magno honore habuistis. Superius aspere correctos nunc demulcet ac revocat blandiendo, obsecrando, et bene gesta eorum memorando. Non me laesistis, sed potius vosipsi scitis quia per infirmitatem carnis, id est eo tempore quo infirmabar in carne mea, praedicavi vobis evangelium Christi jampridem; et tamen non sprevistis, ut me vilem judicaretis, tentationem vestram in carne mea aegrotante. Tanta enim, fuit infirmitas corporis in me, ut vos inde tentari possetis, et putare quod non esset in me virtus aliqua spiritualiter, qui corporaliter sic infirmabar; nec essem apostolus Christi, quem ita doloribus infirmitatis agitari permitteret. Vel haec infirmitas fuit passio diversarum tribulationum. Evangelizavi vobis jampridem per infirmitatem carnis, id est per tolerantiam adversitatum, quibus vehementer affligebatur caro mea; et tentationem vestram in carne mea factam non sprevistis, id est non vilem existimavistis passionem tribulationum mearum, per quam tentabamini, utrum timore me desereretis, an charitate amplecteremini. Et inde vos esse firmos cognovi, quod adversitatibus quae mihi in carne acciderant, non estis a charitate deflexi. Nam dum me propter annuntiationem Evangelii tam contumelioso tractari ab incredulis videretis, vos quoque similiter ab illis male tractandos fore propter ejusdem Evangelii susceptionem credere poteratis; et ideo consideratione tantae persecutionis ac poenae quidam deficiebant a fide, vel metuebant ad eam accedere. Atque ita omnes tentabantur, et alii probati, atque alii reprobi per ignem tribulationis declarabantur. Illam infirmitatem, quae in carne mea fuit vestra tentatio, non sprevistis, ut de me sic abjecto et afflicto non curaretis; nec ex toto respuistis, ut omnino converti propter illam renueretis, sed potius ita me excepistis, ac si nihil paterer, ac si essem immortalis et impassibilis. Cum tanta scilicet reverentia me excepistis, cum quanta Dei angelum venientem de coelo exciperetis; et ut plus dicam, ita me excepistis, sicut ipsum Christum, si descendisset rursus in terram, et venisset vobis praedicare. Tantae enim auctoritatis me habuistis, ac si de sublimibus veniens angelus loqueretur vobis, vel ipse Christus angelorum Dominus. Et quandoquidem in tanto honore me tunc habuistis, nunc autem sine causa spernitis ac respuitis, ergo ubi est beatitudo vestra? id est illa affectio et humilis devotio quam erga me habuistis, quae erat causa futurae beatitudinis vestrae. Bene revocat illos, vocando illam affectionem beatitudinem, quia si causam amittunt, effectum perdent; si amittunt illam devotam affectionem, perdent sine dubio futuram beatitudinem. Vere, inquit, sicut angelum, vel sicut Christum Jesum me excepistis, et inde beatitudinem meruistis, quia si posset juste et cum mea utilitate fieri, illa membra vestra quae chariora sunt in homine, tulissetis a vobis, et dedissetis mihi. Testimonium enim vobis perhibeo, quia si ad utilitatem Ecclesiae fieri posset, si cum justitia vestra et commoditate mea fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi, id est ad utilitatem meae praedicationis. Consueto more loquitur, sicut solemus dicere: De carne mea vellem pro vestro profectu dare, si possem, et propter nimiam erga se charitatem illorum exaggerandam, dicit talia. Sed cum tanta charitas, et tantus honor illi fuisset exhibitus, nunquid propter ipsum honorem sibi exhibitum, ac dilectionem pepercit illis errantibus, ne forte negaretur ei et minus ipse cum argueret eos, laudaretur vel amaretur? Non utique, quia propter honorem sibi impensum non gaudebat, sed propter eorum salutem. Ideoque propter eamdem ipsorum salutem non timuit, et vituperari ab illis, vel odio haberi, dummodo quod verum et utile erat, praedicaret. Unde mox subjicit: Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis? Quia, inquit, tantum me dilexistis, ergo propter veritatem quam annuntiavi, inimicum vobis me factum putatis? Persuadebant enim illis pseudo apostoli, quod ipse causa odii noluisset eos docere circumcisionem, sed aliis illam praedicaret, et inde putaverunt eum sibi inimicum. Propter quod increpando nunc dicit: Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis? Ac si dicat: Non debetis aestimare quod sim vobis inimicus, sed magis amicum me debetis agnoscere ex eo quod puram vobis veritatem praedicavi, scilicet ut absque legis observantia, per solius Evangelii custodiam quaereretis salvari, vel quia nemo vult se argui, reprehendens eos nunc videtur illis inimicus.
5.5.9
« Aemulantur vos non bene, sed excludere vos volunt, ut illos aemulemini. Bonum autem aemulamini in bono semper, et non tantum cum praesens sum apud vos, filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam, quoniam confundor in vobis.»
5.5.10
Ego qui veritatem dico, videor inimicus; sed si blanditiis vos fallerem, tunc putarer amicus. Ego autem non sum vobis inimicus, sed illi potius, quos putatis amicos. Nam ipsi aemulantur vos non bene, id est non bona voluntate, quia non legitimo sponso vos aemulantur. Sancti viri aemulantur zelo Dei anima fidelium, ne castitatem mentis quam Christo sponso illibatam servare debent, aliqua perfidiae subreptione vel peccati perpetratione violent. Et pseudoapostoli quasi zelo Dei se istos aemulari fingebant, quos quasi per transgressionem legis a castitate spirituali recedere judicabant. Sed non bene id faciebant, quia ex quo sponsus ipse Christus per fidem vos justificari decrevit, non estjam casta anima quae per carnalia legis opera quaerit justificari, quoniam aversa est ab amore sponsi. Et hoc est: Non bene vos aemulantur, id est non bene student in vobis castitatem custodire; sed excludere vos volunt a sponsi thalamo, id est ab Ecclesia catholica, ut illos in fornicatione, id est in haeresi sua foras aemulemini, id est quodam mentis fervore studeatis imitari. Ipsi volunt ut illos aemulemini, id est imitemini, vos autem nolite eos imitari, sed bonum quemlibet virum aemulamini, id est ferventi amore imitari studete; non ad horam, sed semper, et non in illis operibus, quae vel mala sunt, vel nec bona nec mala, sed in bono tantum. Petrus enim bonus erat, et tamen in illa simulatione, qua metu Judaeorum a gentilibus qui crediderant segregabatur, non est imitandus, sed tantum in bono quod egit. Vel malum quod in pseudoapostolis est, nolite aemulari, sed bonum ubicunque repertum fuerit, aemulamini, id est fervida mente imitamini in bono, id est in eo quod ipsum est bonum, non in alia re. Nonnulli enim bonum aemulantur non in bono, quia videntes justos pro bono opere laudari ab hominibus, student et ipsum opus agere, ut humanas laudes recipiant. Ideo tantum in bono, non autem in malo bonum est aemulandum, id est propterea solummodo quia bonum est, debetis illud imitari, ut ipsum bonum vos delectet, et ex amore sequamini illud. Et hoc agite non tantum cum praesens sum apud vos corpore, sed etiam dum absens sum, o filioli mei, quos nunc iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. In absentia ejus non aemulati fuerant bonum, sicut fecerant dum ille cum illis esset; et idcirco monet eos, ut non sint similes servo ad oculum servienti, sed bona facere studeant illo absente, sicut et praesente. Quos vocat filiolos, quia diminuto corde fuerant; et rursus adhuc in obscuro matris utero manebant, nondum prolati in lucem per correctionem. Vocat et suos, quantum ad bonam voluntatem suam, et ad spem quam habet de illorum correptione. Qui materno more ex Deo conceperat illos prius per bonam voluntatem ac dilectionem, parturierat per praedicatonem, pepererat per ipsorum conversionem. Sed postea per pseudoapostolos a vita fidei fuerant exstincti. Ideo rursum modo concepit illos per bonam voluntatem, et iterum praedicando laborat, ut eos in lucem pariat. Et tandiu in eorum parturitione dolet et laborat, donec formetur Christus in eis, qui deformatus fuerat in ipsis. Quod gravius est dictum, quam si diceret eos formari in Christo. Donec, inquit, formetur in vobis Christus, id est similitudo Christi exprimatur in vobis, ut non nisi forma novi hominis appareat in fide, et operibus vestris. Parturire se dicit eos, quod matris est, non patris, ut ostendat maternum laborem et affectum, quem pro eis vel erga eos habet, quoniam sola mater dolores parturitionis sentit, et affectuosius quam pater diligit. Nunc, inquit, absens voco vos filiolos, sed modo vellem esse praesens apud vos, et mutare vocem meam, id est negare vos filios. Vellem esse praesens, ut digna vobis dicerem, quae nolo scribere ne permaneant. Dum enim absens sum, blande alloquor, ne si vos exasperarem, malevolo animo fieri putaretis; sed vellem nunc esse vobis praesens, et vocem lenitatis ac mansuetudinis qua absens utor, mutare in vocem asperitatis et severitatis. Quia non ita commovet epistola vel quaelibet Scriptura corda hominum, sicut viva vox praesentialiter loquentis. Motus etiam corporis et habitus ac vultus et modus loquendi, multum commovet audientes. Ideo vos aspere vellem redarguere, quoniam confundor in vobis, id est apud alios erubesco pro vobis ita recedentibus a doctrina mea. Vel aliter: Ego nunc absens multa vobis per similitudines loquor, volens vos corrigere, sed vellem esse modo vobis praesens, ut alio genere loquendi rem profundius et subtilius aperirem, et non parabolice, sed palam veritatem dissererem. Si enim profundiora nunc eis diceret, non haberent qui exponeret. Sed si ipse praesens esset, ubi dubitarent, ipse exponeret. Et praesens esse vellet, ut aliter loquens manifestius et profundius rem exponeret. Vellem esse praesens, quoniam absens confunditur in eis, id est doctrina absentis patitur confusionem in cordibus eorum confuse intelligentium dicta ejus subtilia. Sed prior sententia est verior et melior. Sequitur:
5.5.11
« Dicite mihi qui sub lege vultis esse, legem non legistis? Scriptum est enim, quoniam Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum delibera. Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per repromissionem. Quae sunt per allegoriam dicta. Haec enim sunt duo Testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quae est Agar. Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei, quae nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis.»
5.5.12
Rursus Apostolus incipit ostendere ex ipsa lege quod non sit tenenda. Dicite, inquit, hoc est, respondete, mihi vos qui sub lege carnaliter vultis esse, legem non legistis? Quidquid eligant, probantur stulti. Si non legerunt, non debent recipere, quam nesciunt. Si legerunt, ipsa probat se dimittendam. Quod si non intelligunt, stulti sunt. Transslata in Graecum fuerat lex per Septuaginta interpretes, et idcirco poterat a Galatis legi. Ideo autem quaero an legeritis legem, quia in ea scriptum est, quoniam Abraham duos filios habuit; quod si attenderetis, nunquam ad eam recurreretis, ibi enim innuitur, quia qui sub lege sunt, per gratiam sunt in libertate. Cum enim plures filios ille pater habuerit, de duobus spiritualiter agit Scriptura, innuens aliquid egregium in his praefigurari. Unus ergo pater duos filios habuit, unum de Agar ancilla, et unum de Sara libera. Quamvis enim pater unus esset, non tamen conditio et genitura utriusque fuit similis. Sed ille quidem qui de ancilla est procreatus, secundum carnem, id est secundum carnis naturam vel consuetudinem natus est, quia juvencula, sicut erat Agar, de sene solet concipere. Ille autem qui de libera genitus est, non per carnis usum, sed per Dei repromissionem natus est. Ob hoc enim ex Sara natus est, quia Deus promisit, imo repromisit, non quia caro id potuit. Sara enim erat sterilis et vetula, nec de sene marito si nunquam sterilis fuisset, concipere jam anus poterat, sed Deus mirabili operatione dedit ex ea filium Abrahae per gratiam repromissionis suae. Quae sunt dicta per allegoriam, id est per aliam locutionem, ut aliud exterius sonet, et aliud interius intelligatur. Quia haec, id est hae duae matres sunt, id est significant duo testamenta. Duo tantum exponit, id est ancillam et liberam, ut per haec intelligamus et caetera. Abraham ergo Deus Pater intelligitur. Duo filii, duo populi, Judaeorum scilicet et Christianorum. Ancilla, carnalis doctrina Veteris Testamenti, quae gignebat sub jugo servitutis, dum timore cogeretur Deo servire. Libera autem, praedicatio sive gratia Novi Testamenti, quae liberos generat, qui per charitatem Deo serviant. In utroque enim Testamento genuit Deus filios qui sibi servirent, sed in Veteri Judaeos servos, qui timore poenae et promissionibus temporalium ei serviliter obedirent, et hoc est secundum carnem, quae et poenas horret, et dulcia amat; in gratia vero Novi Testamenti liberos, qui ex dilectione serviant, non vi carnis, sed opere Dei. Quis enim impossibilia secundum naturam crederet, quae suavia sunt in praesenti contemneret, non visa speraret, nisi Dei virtus hoc in eo operaretur? Duae matres, ut dictum est, sunt duo Testamenta. Unum quidem veniens a monte Sina, vel datum in monte Sina, id est Vetus Testamentum, in servitutem generans Deo filios, qui essent sub districtione formidinis, et ex timore Deo servirent, quae res, id est quod servile Testamentum est Agar, id est significatur per Agar. Hic relinquitur nobis intelligendum, quod Sara libera matrem gratiam vel praedicationem evangelicam significaverit. Dehinc redditur causa, cur per Agar significetur illud Vetus, quod deletum est. Sina enim ubi Testamentum illud datum est, mons est in Arabia, quae est provincia extranearum gentium, non in terra promissionis, quae est haereditas filiorum, ut intelligamus eos qui Testamentum illud carnaliter observant, nequaquam ad haereditatem pertinere filiorum, sed extraneos esse a terra viventium, et alienos a patria sanctorum. Qui mons conjunctus est Jerusalem, quia quod in monte illo carnaliter et serviliter jussum est, in Jerusalem ubi templum erat observatum est. Conjunctus et consociatus est ille mons non futurae Jerusalem, sed ei quae nunc est, id est non coelesti, sed terrestri; et non est libera, sed servit cum filiis suis, qui doctrinam ejus sequuntur, et ex timore cuncta faciunt. Vel quia mons tumorem superbiae designat, et Sina interpretatur mandatum, Judaei habuerunt servile testamentum a monte Sina, id est a superbia mandati, quoniam propterea digni fuerunt talem accipere legem, quae reprimeret eorum cervicositatem, quia de mandato ipsius legis erant supra modum contra caeteras gentes gloriaturi. Quod testamentum generat eos in servitutem legis vel peccati, quia et terrore minarum cogit eos legi carnaliter deservire, et omnes facit praevaricatores, dum non possunt ipsam legem implere. Quae Testamenti servitus est Agar, id est designatur per Agar ancillam, quae interpretatur advena vel alienatio, quoniam peregrina est cum filiis suis, et alienat eos ab haereditate coelesti. Arabia vero interpretatur humilis, significans infirmam et humo repentem conversationem eorum qui legi serviunt, sicut et mons Sina tumorem designat elationis ipsorum, qua de mandato ejusdem legis extolluntur. Sina enim mons est in Arabia, id est mandatum legis tumor elationis est in humili( hoc est, per humum repenti) conversatione Judaeorum, dum se legem Dei habere gloriantes justos se putant, et cunctos homines velut peccatores despiciunt, licet ipsi nunquam vel intelligendo, vel operando subleventur a terra. Qui mons, id est qui superbus tumor, conjunctus est et semper adhaeret ei Jerusalem, quae nunc est, id est ei parti Judaeorum quae in infidelitate persistens, sola temporalia quaerit. Jerusalem namque visio pacis dicitur. Quo nomine plebs illa recte designatur, quae nunc semper videre pacem temporalem desiderat, ut carnis suae voluptatibus sine inquietudine vel metu servire valeat. Et ideo nunc esse dicitur, quasi quae in alio saeculo futura non sit, quia nunc bonis praesentibus quantum potest fruitur, et in amore hujus saeculi habet cor omnino fixum, sed in alia vita bonis omnibus carebit, et suppliciis perpetualiter deficiens velut in nihilum redigetur. Ipsa est nunc sicut disseruimus, et servit adhuc miserabiliter sub jugo legis cum filiis suis, sicut Agar cum Ismaele, quia noluit recipere libertatem quam Christus attulit. Ex quibus omnibus evidenter ostenditur, legem amplius post adventum Christi non esse tenendam, sed servitutem quae sub ea est, a cunctis hominibus fugiendam.
5.5.13
« Illa autem quae sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater nostra. Scriptum est enim: Laetare sterilis quae non paris, erumpe et clama quae non parturis, quia multi filii desertae magis quam ejus quae habet virum, Nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus.»
5.5.14
Ita quidem terrestris Jerusalem servit cum filiis suis, quoniam ancilla est, et in servitutem generat ut Agar. Sed illa Jerusalem quae est sursum mente cum Deo, libera est ut Sara, et est mater nostra generans nos in libertatem sicut Isaac. Sursum est enim sanctorum civitas, quamvis hic pariat cives, in quibus peregrinatur, donec regni ejus tempus adveniat. Nam et sancti angeli qui in coelis feliciter habitant, cives ejus sunt. Illa Jerusalem cujus conversatio in coelis est, quae sursum cor habet, quae superna appetit, quam Sara figuravit, libera est, id est ex amoris libertate bono animo studet placere Deo, non ex timoris servitute quaerit poenam evadere. Libera per spiritum dilectionis, quem accepit a Christo.« Ubi enim Spiritus Domini, ibi libertas.» Et haec in libertate sua exemplo Sarae genuit nos, ut non quasi servi, sed sicut filii serviamus Patri nostro, qui est in coelis. Vere est mater nostra, licet fuisset diu sterilis ut Sara. Hinc enim scriptum est in Isaia: Laetare sterilis, etc. Isaias namque per spiritum sanctum praenuntians futuram Ecclesiae fecunditatem, ait: Laetare tu, superna Jerusalem, id est Ecclesia post adventum Christi futura, modo quidem, sterilis ut antea Sara, quae nunc tempore prophetarum non paris filios in fide, erumpe in vocem praedicationis, ut quae diu siluisti, vocem cum magno impetu per virtutem sancti Spiritus emittas, et clama, ut a multis audiri valeas, tu quae modo ante adventum sponsi non parturis, id est non conaris parere, non doles ut parias. Idcirco te moneo haec agere, quia tui desertae ac derelictae erunt filii multi magis quam ejus synagogae quae modo virum habet Deum vel legis sermonem. Dum plures filii promittuntur Ecclesiae, non penitus Synagoga excluditur a partu, sed multitudo gentium illi praefertur. Et ipsa enim in apostolis, ac per apostolos primum populum genuit de Judaeis. Sicut autem primo Abraham sibi in conjugium sociaverat Saram, sed propter ejus sterilitatem cognovit ancillam, ut vel ex ea prolem gigneret, et tandem ex Sara per donum gratiae Dei Filium genuit, ita Deus ab initio mundi Ecclesiam in paucis electis sibi conjunxit; sed quia tunc illa per praedicationem filios non generabat, interim Synagoga velut ancilla ad amplexus ejus introducta, semen praedicationis accepit, unde carnalem populum in servitute legis pareret, donec circa finem saeculi per divinam gratiam Ecclesia multis filiis dotaretur, imo populum Christianum velut Isaac pareret. Unde exponendo subdit Apostolus: Nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus. Ac si dicat: Judaei quidem secundum formam quae praecessit in Isaac, sumus filii promissionis. Vel ita: Deus promisit Ecclesiae filios, sicut Sarae promiserat Isaac; sed nos, o fratres, secundum formam Isaac sumus filii promissionis. Ubi ostendit priorem promissionem de vocatione gentium in Isaac, id est in filio promissionis. Nam sicut Sara genuit Isaac, quia Deus promiserat, sic Ecclesia gentilem populum in fide peperit, quia Deus hoc per prophetas praedixerat. Quod enim Sara formam Ecclesiae praeferens, sterilis erat, nec spem generandae prolis habebat, significat quod natura generis humani peccato vitiata, ac per hoc jure damnata, nihil verae felicitatis in posterum merebatur. Sed gratuito Dei munere postmodum fecundata, multitudinem liberorum Ecclesia genuit exemplo Sarae, quae per gratiam divinae promissionis genuerat Isaac. Qui scilicet Isaac risus vel gaudium interpretatur, et significat eos, qui in laetitia Deo serviunt, non ex tristitia vel ex necessitate; et gaudent si quid pro justitia protulerunt, vel a doctoribus suis audire digni sunt. Vos estis gloria nostra et gaudium. Itaque ex eis quae nunc usque hac lectione dicit Apostolus, notandum est quod Agar legem et Synagogam designat, Ismael vero filius ejus populum Judaicum et singulos Judaeorum. Et quando Agar legem, tunc Ismael populum significat. Quando vero Agar Synagogam vel plebem figurat, tunc Ismael singulos Judaeorum vel omnes insinuat. Apostolus enim quando dixit unum Testamentum esse a monte Sina, in servitutem generans velut Agar, evidenter ostendit quod legem Agar significaverit, et Ismael populum. Sequenti quoque versu demonstravit Agar significasse Jerusalem, id est Synagogam, et Ismael filios ejus, id est singulos Judaeorum. Similiter Sara novam legem et Ecclesiam designat, Isaac vero populum Christianum et singulos Christianorum. Nam quando Sara novam legem, tunc Isaac novum populum praefigurat. Quando autem Sara Ecclesiam, tunc Isaac filios Ecclesiae. Ubi enim dixit Apostolus duas matres designare duo Testamenta, et Agar figurare Vetus, ibi necessario ostendit intelligendum, quod Sara novam legem expresserat, et Isaac populum Christianorum. Et in sequentibus dicens sub similitudine Sarae: Laetare sterilis, etc. indicat Saram designare Ecclesiam, et Isaac singulos quosque fidelium. Apte enim qui per repromissionem natus est, designat filios gratiae, qui non per carnis generationem, sed per spiritualem regenerationem nascuntur ex Ecclesia.
5.5.15
« Sed quomodo tunc is qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum, ita et nunc. Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam et filium ejus. Non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae.»
5.5.16
Nos, ut dictum est, sumus filii promissionis, id est per gratiam geniti, secundum formam quae praecessit in Isaac. Sed quomodo tunc Ismael qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum genitus fuerat, id est Isaac qui secundum spiritalem operationem divinae gratiae procreatus erat ex anu sterili, ita et tunc fieri cernimus, dum Judaeus quilibet ex ancilla Synagoga secundum carnem natus, Christianum ex libera Ecclesia secundum spiritalem gratiam natum persequitur, vel poenis corporalibus cum afficiendo, vel( quod nunc melius ad rem pertinet) carnales observantias suadendo. Nam qui legem secundum carnem intelligunt, adversantur his qui secundum spiritum sentiunt, et persequuntur eos, vel seducere conantur. Nulla autem persecutio Ismael adversus Isaac mota refertur, nisi quidam ludus infantiae. Ludebat enim Ismael cum puero Isaac, et ludum illum vocat nunc Apostolus persecutionem. Nam et Sarae displicuit ludus ille, quia intellexit ibi seductionis aliquid inesse. Nam lusio illa, illusio erat. Si illusio, seductio et deceptio. Omnis enim ludus puerorum, simulacrum est negotii majoris. Et quando major ludit cum minimo, ad hoc ludit, ut quodammodo seducat eum, sciens se habere negotia alia quae intendit; et simulat quaedam puero, id est infirmo, ludens cum illo. Major erat Ismael, et roboratus in malitia. Sed ludens cum puero Isaac seducebat eum, et quasdam fraudes ludendi cum infirmo faciebat. Animadvertit mater ludum illum persecutionem esse. Sic et Ecclesia nunc per Apostolum intellexit ludum, quo Galatis pseudopraedicatores illudebant et maligna fraude illos seducebant, persecutionem spiritalem esse. Plus enim persequuntur, qui illudendo seducunt. Judaicus ergo populus in Ismaele designatus per pseudoapostolos persequebatur in Galatia populum Christianum in Isaac designatum, quasi superior et dignior fieri volens, velut primogenitus ad possidendam cum illo haereditatem. Sed non ita erit, quid enim dicit Scriptura de eo? Ejice de domo tua( ancillam) Synagogam et filium ejus populum Judaicum, ne particeps fiat haereditatis Christianorum. Et necesse est ut ita fiat. Non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae, id est non possidebit haereditatem regni coelorum populus Judaicus ex ancilla Synagoga natus, cum populo Christiano ex libera Ecclesia nato. Hoc ita completum cernimus, videntes ancillam synagogam vel legem carnalem cum filio suo foris ejectam, et ab haereditate superna repulsam. Nam sicut Agar ancilla cum Ismaele filio suo ante nativitatem Isaac mansit in domo Abrahae, sed post nativitatem expulsa est, ita lex secundum carnalem observantiam, vel Synagoga cum populo Judaico mansit apud eum priusquam populus Christianus coepisset ex baptismo nasci; sed post ejecta est de Ecclesia et separata a summi Patris amplexu et familiaritate atque haereditate.
5.5.17
« Itaque, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae, qua libertate Christus nos liberavit.»
5.5.18
Quando quidem nos sumus filii promissionis secundum Isaac, et Judaei filii ancillae persequuntur nos, suadendo carnalem legis observantiam, itaque patet, o fratres, quia non sumus ancillae filii ut serviliter subjiciamur legi, sed sumus filii liberae Ecclesiae vel gratiae, ut libertate charitatis vivamus. Si enim essemus filii ancillae, Judaei filii ejus pacem erga nos servarent. Sed quia nos ex alia matre, id est ex libera genitos vident, libertatem nobis invident et auferre moliuntur. Ne quis autem putaret nos ita liberos esse naturaliter, sicut fuit Isaac, scilicet ut servitus nulla praecessisset, subjungitur quia Christus hac libertate nos liberavit, a jugo videlicet diaboli, sub quo prius tenebamur servi, id est non per liberum arbitrium nostrum, sed per Christum liberatorem a servitute peccati venimus ad libertatem innocentiae, ac sanctitatis et justitiae, secundum quam appellamur filii. Sed in hac lectione possunt adhuc aliqua subtilius inspici. Scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit, etc. Abraham senex( ut supra dictum est) Deum patrem designat, quem Daniel Antiquum dierum appellat. Qui habuit duos filios, id est duos populos: unum terrena diligentem, alterum coelestia quaerentem: et ideo unum ex ancilla natum, alterum ex libera. Nam quicunque etiam nunc in Ecclesia terrenam felicitatem quaerunt a Deo pro bonis quae faciunt, adhuc filii sunt ancillae, id est servitutis antiquae. In Ismael namque sunt omnes, qui carnaliter Deum diligunt, id est pro temporali retributione, ad ipsos enim et Vetus Testamentum pertinet, et ipsi sunt adhuc in servitute. Qui enim propter bona terrena suscipiunt vel servant legem Dei, ipsi sunt haeredes Veteris Testamenti. Similiter quicunque vel in Veteri vel in Novo Testamento pro sola coelesti remuneratione Deo servierunt aut serviunt, per Isaac designantur, et haeredes sunt Novi Testamenti. Nam et antiqui justi, licet Vetus Testamentum pro temporum distributione divinitus datum populo veteri congruenter servaverint, tamen pro Dei gratia filii promissionis effecti sunt, et Novi Testamenti haeredes in occulto Dei consilio, deputati sunt. Etenim illis temporibus fuerunt spiritales viri, quos non occidebat littera jubens, sed vivificabat spiritus juvans; et nunc quoque sunt plurimi carnales, qui vel haereses faciunt non intelligendo Scripturas, ve in ipsa Catholica fide aut adhuc parvuli lacte nutriuntur, aut tanquam palea perseverantes[ al. perseverans] futuris ignibus praeparantur. Itaque ad Vetus Testamentum pertinent, utpote filii ancillae, dilectores temporalium, dilectores hujus saeculi, quocunque tempore sint vel fuerint; et ad Novum Testamentum, utpote filii liberae, dilectores aeternae vitae. Omnes ergo qui per fidem veniunt ad agnitionem Dei, possunt filii Abrahae dici. Sed in his sunt aliqui pro bonis temporalibus Deo servientes, et aliqui pro charitate Deo adhaerentes. Et hi sunt duo filii, unus de ancilla, et alter de libera. Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est, id est secundum carnis affectum vel cupiditatem, processit in hanc conversationem, ut honeste vivat pro temporalibus praemiis. Qui autem de libera genitus est, processit ad spiritalem vitam, et ad intentionem supernae remunerationis, per repromissionem, qua Deus Abrahae filios ut stellas, id est praeclaros et coelestes repromisit.« Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei, quae nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis.» Ut supra dictum est, Sina interpretatur mandatum, Arabia humilis, Jerusalem visio pacis. Et Arabia significat humilem, id est humo inhaerentem, nec ad coelestia se erigentem, in tentationem eorum qui tantum terrena quaerunt pro bonis quae faciunt; Jerusalem vero pacem ac prosperitatem, quam se in praesenti videre gaudent, ut sine perturbatione vel metu bonis hujus saeculi fruantur. Sina ergo mons est in Arabia, id est mandatum Dei, tumor elationis est in mente per intentionem humi dejecta, quia quisquis infima de his quae bene videtur agere, quaerit, tumet de observatione divini mandati, et quasi justum se esse gloriatur coram hominibus. Qui tumor arrogantiae conjunctus est ei Jerusalem, id est ei prosperitati quae nunc est, et servit peccatis et voluptatibus vel cupiditatibus cum filiis suis, quia prosperitatem et divitias solet comitari superbia, maxime apud eos, qui tantum praesentia diligunt. Illa autem quae sursum est Jerusalem, libera est, etc. Haec Jerusalem, id est haec visio pacis, haec prosperitas saecularis, haec civitas carnalium quae nunc est, quae nunc ad momentum floret, servit, id est servilia peccati opera, quae lege prohibentur, facit, et servilibus mundi cupiditatibus acquiescit. Sed illa Jerusalem, id est visio pacis, illa prosperitas, illa sanctorum civitas, quae sursum est, libera est ab omni servitute peccati, et ab omni cupiditate saeculi, quia nec peccat, nec saecularia concupiscit. Quae est mater nostra, si et nos exemplo ejus servire peccato contemnimus, et concupiscentias saeculi respuimus. Quae per Saram vetulam designata est, quia et ipsa coepit ab origine mundi. Sterilis autem dicta est, vel quia secundum carnem non parit, vel quia diu filios in terra non genuit. Sed laetari jubetur pro multitudine futurorum filiorum, quia si gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente, quanto magis super multis ad justitiam conversis? Quae non parturit, quia dolores non patitur, sed generat spiritaliter sine passione, clamans in laetitia. Quae et deserta fuit hominibus coelestem justitiam vita deserentibus, atque terrena lucra sectantibus. Sed tandem fecundata est innumerabili multitudine filiorum. Sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum, ita et nunc illi qui secundum carnem nati sunt, persequuntur eos qui secundum spiritum nati sunt. Secundum carnem quippe nati sunt dilectores mundi, amatores saeculi. Sed secundum spiritum nati sunt amatores regni coelorum, dilectores Christi, desiderantes vitam aeternam, gratis colentes Deum. Spiritales ergo patiuntur persecutionem a carnalibus, quia ludus carnalium, persecutio et afflictio est spiritalium. Ludit namque Ismael, et fratrem suum ludendo quaerit seducere, quando carnales dulcibus verbis illicita suadent, vanitates loquuntur, ad delectationes provocant, risum movent, libidinem excitant, malis colloquiis mores bonos corrumpunt. Et talibus ludis gravius persequuntur spiritales, quam si gladiis illos appeterent. In omnibus ergo adversatur caro spiritui. Sive enim populus carnalium hominum adversatur populo spiritalium, sive etiam in unoquoque nostrum caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, et haec sibi invicem adversantur, atque lex in membris nostris repugnat legi mentis nostrae, et captivos nos ducit in lege peccati. Si ergo caro, cujus personam gerit Ismael, qui secundum carnem natus est, spiritui blandiatur, qui est Isaac, et illecebrosis cum eo deceptionibus agat, si delectationibus illiciat, voluptatibus molliat, hujuscemodi ludis carnis spiritum, Saram maxime, quae est virtus, offendit; et hujusmodi blandimenta acerbissimam persecutionem judicat Paulus. Et tu igitur, quisquis haec audis, non illam describi nunc persecutionem putes, quando furore gentilium ad immolandum idolis cogeris; sed si forte voluptas carnis te illiciat, si tibi libidinis illudat illecebra, haec, si virtutis es filius, tanquam persecutionem maximam fuge, idcirco enim dicitur:« Fugite fornicationem.» Sed et si injustitia blandiatur, ut personam potentis accipias, et gratia ejus flexus non recte judicium feras, intelligere debes quia sub specie ludi blandam persecutionem ab injustitia pateris. Verum et per singulas malitiae species, etiam si molles et delicatae sint et ludo similes, persecutionum species dicito, quia in his omnibus virtus offenditur. Ita ergo filius ancillae ludendo persequitur filium liberae. Sed quid dicit Scriptura? Audi vocem ipsius liberae:« Ejice ancillam et filium ejus, non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae.» Ejice legis servitutem, qua pro temporali retributione servitur Deo, et populum carnalem, licet nomen Christianitatis habentem, non enim filius vetustae servitutis erit regni coelorum haeres cum filio novae libertatis. Quicunque enim mores veteris hominis adhuc retinet, filius est ancillae, id est servitutis antiquae, licet Christianus vocetur, et ideo in fine de Ecclesia justorum ejicietur, ut non sit haeres cum his qui in novitate vitae ambulant. Rursum ejice haeresim, et populum quem ipsa genuit non enim haeres erit filius haeresis cum filio Catholicae veritatis. Nam et haeresim designat ancilla. Itaque, fratres, non sumus filii ancillae, ut serviamus peccato, et concupiscentiis saeculi vel erroribus; sed filii liberae, ut nostram vel Dei voluntatem compleamus in charitatis libertate, exuti mundana cupiditate. Qua scilicet libertate Christus per gratiam suam nos liberavit, ut jam per liberum arbitrium bonae voluntatis nostrae, possimus gratum Deo servitium reddere.
5.6.1
IN EPISTOLAM AD GALATAS. CAPUT V.
5.6.1
« State, et nolite iterum jugo servitutis contineri. Ecce ego Paulus dico vobis, quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universae legis faciendae.»
5.6.2
Modo per Christum, sicut dixi, vos estis liberi, et ideo state in libertate quam accepistis, id est non recedatis ab ea, sed permanete semper usque ad mortem in illa, et nolite iterum contineri a jugo servitutis. Prius enim vos continuit jugum servitutis idolorum, et nunc iterum vultis colla vestra subdere sub jugo servitutis legalium observantiarum Ex hac admonitione et multis aliis epistolae hujus sententiis apparet, quia nondum se subjecerant per actionem servitutis legis, sed subjicere volebant. Nolite jugo servitutis iterum contineri, nec saltem jugo solius circumcisionis. Nam ecce, id est notum sit vobis, quia ego Paulus, qui notae sum auctoritatis, qui hoc Evangelium non accepi ab homine, sed a Christo, qui et in me loquitur, dico vobis, veraciter, quia si circumcidamini sicut facere vultis, ut in circumcisione spem salutis ullam habeatis, tam ingens damnum incurretis, quod Christus nihil proderit vobis, quoniam circumcisio jam non solum non prodest, sed etiam obest. Tali intentione posset quis circumcidi, quod non magis obesset vel prodesset sibi illius pelliculae abscisio, quam unguium vel capillorum resecatio. Sed istis persuasum erat, quod sine legis operibus salvi esse non possent, ideoque circumcidi volebant, et legis duritiam custodire, quasi per haec justificandi atque salvandi. Quia ergo in hujusmodi legis operibus, et maxime in circumcisione putabant suam spem salutemque contineri, idcirco tanquam a certa pernicie vetantur. Nam si post Salvatoris adventum gentes illa prophetica legis sacramenta servarent, aut Christus adhuc venturus per ea promitti videretur, aut nunquam in eis fuisse promissus. Quisquis itaque adhuc umbram illam custodit, veritatem quae Christus est, venisse contradicit, et propterea nihil proderit. Volebant enim, ut dictum est, ideo circumcidi, quia putabant non aliter in Christo se posse salvari. Qui si hoc animo circumciderentur, Christus eis omnino nihil prodesset.« Si enim per legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est( supra II).» Nec solum, inquit, hoc dico, quia si circumcisi fueritis, nihil commodi ex Christo percipietis, sed etiam rursum testificor omni homini qui se circumcidit, tam Judaeo quam gentili pro adipiscenda justitia, quoniam debitor est faciendae, id est factis implendae universae legis, sicut qui baptismum percepit, debitor est faciendi praecepta Evangelii. Ac si dicat: Non solum hoc damnum ex circumcisione habebitis, quod Christi fides et baptismus nihil vobis proderit, sed etiam necesse erit vos subire laborem tantae servitutis, ut assidue cuncta legis praecepta faciatis. Et ideo magis dimittenda est circumcisio.
5.6.3
« Evacuati estis a Christo. Qui in lege justificamini, a gratia excidistis. Nos enim spiritu ex fide spem justitiae exspectamus. Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides quae per charitatem operatur.»
5.6.4
Circumcisis vobis necesse erit totam servare legem, etiam si nolueritis. Et mox ut illa dura litterae praedicamenta servare coeperitis, evacuati estis a Christo, quo pleni eratis, ut non maneat amplius in vobis. Eratis enim vasa per fidem Christo plena, et Christo in vobis manente, eratis referti innocentia et remissione peccatorum, atque gratia sancti Spiritus et justificatione in bonis operibus et spe futurae gloriae; sed nunc Christo recedente evacuati estis omni illo tam divite thesauro, si legis servitutem subieritis. Et qui in lege justificamini, id est justificari putatis, excidistis, id est ex toto cecidistis, a gratia Evangelii, in qua prius stabatis, dum spiritaliter in Christo vivere studeretis. Ad hoc enim venit gratia, ut cessante legis onere, sola justificet. Et ideo qui legis servitutem reducit, libertatem gratiae perdit. Sic loquitur Apostolus, quasi jam omnia haec fecerint aut pertulerint, ut magis a faciendo deterreat, cum viderint quanta ex his detrimenta sequantur. Possumus etiam intelligere quosdam eorum jam ad opera legis dilapsos fuisse, et ad eos specialiter nunc Apostolum verba dirigere, cum dicit: Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini, a gratia excidistis. Vos, inquit, justificamini, id est justificari creditis in lege, sed erratis, quia nos soli justificabimur, qui justificari ex fide quaerimus. Nos enim spiritu, id est per Spiritum sanctum qui non fallit, quem habemus ex fide, indubitanter exspectamus spem justitiae, id est speratur ipsa justitia. Quamvis enim justificati simus ex fide, speramus tamen in ipsa justitia de die in diem proficere, et mens nostra esuriens sitiensque justitiam, non nisi in futuro saeculo satiabitur plenarie. Et hanc spem exspectamus spiritu gratiae, non ex operibus legis. Ex his enim nemo justificabitur. Vel qui in lege carnaliter justificamini, a gratia futurae beatitudinis in appetitum terrenae felicitatis excidistis, quia nos soli consequemur gratiam illius retributionis pro justitia, quam ex fide credimus provenire. Nos enim spiritu accepto ex fide exspectamus per patientiam spem justitiae, id est spem quam sperat justitia, hoc est gratiam felicitatis aeternae. Fides enim praecessit, et ex ea Spiritum sanctum divinitus accepimus, qui facit nos exspectare gratiam supernae remunerationis pro labore nostro. Gratiam recte dico, quia nemo labore temporali juste sufficit aeternam requiem promereri. Ex fide autem propterea dixi, quia ipsa fides est quae valet apud Deum. Nam circumcisio quam vultis facere, nihil ibi prodest. Nam in Christo Jesu, id est in Christi membris, in Christi religione, neque circumcisio neque praeputium valet aliquid, sed integra fides. Ne dicerent Galatae se velle facere circumcisionem, quam fecit Abraham qui legem non habuit, quia, etsi non inde justificarentur, majoris tamen per hanc dignitatis essent in Christiana religione, dicit Apostolus quia in Christo Jesu, id est in Christi corpore, quod est Ecclesia, non valet aliquid circumcisio, id est nihil utilitatis vel dignitatis confert. Et rursum ne inciperent gloriari de praeputio, existimantes illud alibi aliquid valere, quia circumcisionem dicit inutilem, subjungit quia nec praeputium valet ibi quidquam. Nam sive circumcisus, sive praeputiatus sit quisque, non propter hoc aut dignior aut vilior est in Christiana religione. Sed sola fides est ibi magnae dignitatis, et fides quae per charitatem operatur, id est non mortua, sed viva. Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est, nec fides Veteris Testamenti, serviens ex timore, sed fides evangelica faciens ex charitate opera bona, non exspectans temporalem retributionem, sed videndam perpetuo Creatoris faciem. Haec est fides electorum, quae perducit ad salutem. Nam et daemones credunt et contremiscunt, non tamen diligunt nec bene operantur. Et ideo fides quae non habet charitatem et bona opera, fides daemonum est, non Christianorum. Illa ergo sola fides, quae et charitate flagrat, et bonis operibus insudat, valet in Christo Jesu.
5.6.5
« Currebatis bene. Quis vos fascinavit veritati non obedire? Nemini consenseritis. Persuasio haec est non ex eo qui vocat vos. Modicum fermentum totam massam corrumpit.»
5.6.6
Praedicta fides via est ad speciem divinae contemplationis. In qua fide vos operando et desiderando currebatis bene ad bravium remunerationis aeternae. Sunt enim nonnulli qui male currunt. Sed vos bene currebatis, dum per opera fidei cum charitate ad coelestem patriam festinaretis. Nunc autem quis vos fascinavit, id est quis vos livido aspectu laesit, non obedire, id est ne obediretis veritati, quae ultro se vobis ingerit? Quis, id est cujus peritiae, et cujus auctoritatis est, qui fascinatione suae locutionis impedivit, ne obediretis veritati quam tradidi vobis, ut scilicet sine legis operibus per observantiam Evangelii curreretis ad vitam? Mirae enim sapientiae et auctoritatis esse debuit, cui vos magis quam mihi credendum fore judicastis. Sed vos nemini talia vobis suadenti consenseritis, imo viriliter illi resistite, quoniam persuasio haec non est ex eo, qui vos ad supernam patriam vocat, sed potius ex diabolo qui vos inde revocat. Nemini illorum qui legis opera vobis suadent, consenseritis, quia modicum fermentum totam massam corrumpit, id est pauci errantes totam Ecclesiae multitudinem plerumque corrumpunt acredine fervoris perversae doctrinae suae. Vel modicum fermentum totam massam corrumpit, id est modica persuasio erroris si ei consentiatur ut in corde recipiatur, acerbam et inutilem reddit totam virtutum omnium multitudinem. Ubicunque enim vel modicum perfidiae admissum fuerit, ibi protinus omne bonum deperit. Sive de sola circumcisione potest hoc intelligi, quoniam de illa multum dubitabant, quam fuisse quondam in parte fidei nostrae videbant. Quamvis, inquit, circumcisio sit modicum, id est modica pars legis, tamen vobis innovatis nullo modo facienda est, quia modicum fermentum, id est modica pars veteris doctrinae, sicut est in circumcisione, corrumpit totam massam, id est totam plebem novellam et dulcem vertit in amaritudinem, et tumorem antiquae plebis Judaicae.
5.6.7
« Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis. Qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicunque est ille.»
5.6.8
Modicum pravae doctrinae corrumpit totam puritatem veritatis Catholicae. Sed ego confido, id est confidentiam et certitudinem habeo in vobis, quos corrigendos praevideo in Domino salutem vestram operante, quod nihil aliud quam sinceritas Catholicae fidei continet, sapietis. Et ita vos quidem bene per Domini misericordiam evadetis. Sed ille portabit judicium suae damnationis, qui vos conturbat, id est qui purum fontem vestri intellectus ac limpitudinem vestrae fidei coeno suae haeresis immisso turbidum reddit, vel rectum ordinem gressus vestri confundit, quo de servitute venistis ad libertatem. Hunc enim ordinem permutare volunt pseudoapostoli, qui de libertate ad servitutem vos reducere conantur, quod est ordo perversus. Sed quisquis hoc facere nititur, portabit judicium, id est sustinebit pondus suae damnationis, quicunque est ille, id est etiam si sit filius Ahrahae, si sit facundus, si sit potens. Eodem spiritu quo praeviderat Apostolus correctionem Galatarum, praevidit et pertinaciam atque damnationem pseudoapostolorum, qui eos seduxerant. Qui et subjungit:
5.6.9
« Ego autem fratres, si circumcisionem adhuc praedico, quid adhuc persecutionem patior? Ergo evacuatum est scandalum crucis.»
5.6.10
Intelligendum est quia pseudomagistri cum vellent Galatis servitutem legis persuadere, et viderent eos Pauli apostoli auctoritate revocari, dicebant etiam ipsum Paulum id sentire, sed non eis aperire voluisse sententiam suam. Unde opportunissime subjecit: Ego autem, fratres, etc. Nam et ab ipsis patiebatur persecutionem, qui talia persuadere moliebantur, cum jam Evangelium suscepisse viderentur. Quos tangit et alio loco, ubi ait:« Periculis in falsis fratribus.» Nam quia Timotheum propter vitandum scandalum Judaeorum, quos ad fidem quaerebat adducere, circumciderat, idcirco dicebant eum circumcisionem apud alios praedicare. Quod ipse nunc removet. Illi, inquit, vos conturbant, suadendo vobis circumcisionem, legisque servitutem, et dicendo me quoque aliis adhuc praedicare circumcisionem. Sed ego, o fratres, si adhuc post fidem ut olim praedico circumcisionem, sicut ipsi dicunt. quid, id est quare, adhuc patior persecutionem ab ipsis et a Judaeis? Inde enim patet me non praedicare circumcisionem, quoniam patior a Judaeis persecutionem, cum non sit alia causa cur me persequantur, nisi quia circumcisioni non acquiesco. Si enim illam praedicarem, nunquam me persequerentur; et si illam, ut asserunt, praedico, ergo evacuatum est scandalum crucis, id est non irascuntur Judaei de cruce Christi, si assero homines circumcisione justificari. Si illam justificationi vel saluti necessariam praedico, evacuatum, id est vacuum ab utilitate factum est Dominicae crucis scandalum, quo Judaei scandalizantur et irascuntur contra me, dum sola cruce et passione Christi assero credentes justificari. Sed utrumque fieri non potest, ut ego justitiam vel salutem esse praedicem et ex circumcisione, et ex cruce. Nam si ex circumcisione praedico salutem, destructa est evangelica praedicatio mea, qua annuntio reparationem humanae salutis ex cruce Domini, unde et Judaei indignantur salutem ex cruce praedicari. Non est ergo causa ut persecutionem patiar, si circumcisionem praedico, quia praedicando illam, praedicationem crucis, quae persecutionis meae causa est, destruo. Sicque evacuatum est, id est supervacuum et inutile factum est scandalum crucis, quod Judaeos conturbat: hoc est, Christus gratis mortuus est, si adhuc oportet circumcisionem et legem carnaliter observare eos, qui justificari quaerunt et salvari.
5.6.11
« Utinam et abscindantur, qui vos conturbant! Vos enim in libertatem vocati estis, fratres, tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per charitatem spiritus servite invicem. Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Quod si invicem mordetis et comeditis, videte ne ab invicem consumamini.»
5.6.12
Scandalum crucis est evacuatum, si circumcisionem praedico, sicut pseudoapostoli dicunt me facere. Utinam autem et ipsi qui crucem Christi evacuare volunt nostra salute, evacuentur suo errore. Utinam et ipsi abscindantur, id est castrentur, sunt enim spadones qui seipsos absciderunt propter regnum coelorum. Utinam abscindantur non carnaliter, sed spiritaliter, id est vim generandi perdant, ut neminem corrumpere valeant, ut seminare in vobis et in aliis carnalia desistant, nullamque omnino generandi efficaciam habeant ipsi, qui nunc carnalia semina legalium observantiarum diffundendo conturbant vos, et generant erroris filios. Bonum illis optat Apostolus, ut scilicet spiritali ferro abscindatur ex eis illud, unde fervent spiritaliter ad corruptionem mentium aliorum. Quod si maledicendo intelligitur hoc dixisse, sciendum quia sancti viri cum maledictionis sententiam proferunt, non ad hanc ex voto ultionis, sed ex justitiae examine erumpunt. Intus enim subtile Dei judicium aspiciunt, et foras exsurgentia quo maledicto ferire debeant, cognoscunt; et eo maledicto non peccant, quo ab interno judicio non discordant. Hinc est quod Petrus in offerentem sibi pecuniam Simonem sententiam maledictionis protulit, dicens:« Pecunia tua tecum sit in perditione.» Qui enim non ait, est, sed sit, non indicativo, sed optativo modo se haec dixisse signavit. Hinc Elias duobus quinquagenariis ad se venientibus dixit:« Si homo Dei sum, descendat ignis de coelo, et consumat vos.» Quorum utrorumque sententia, quanta veritatis ratione convaluit, terminus causae monstravit. Nam et Simon aeterna perditione interiit, et duos quinquagenarios desuper veniens flamma consumpsit. Virtus ergo subsequens testificatur, qua mente sententia maledictionis promitur. Cum enim et maledicentis innocentia permanet, et tamen eum qui maledicitur, usque ad interitum maledictio absorbet, ex utriusque partis fine colligitur, quia ab imo et intimo judice in reum sententia jaculatur. Igitur et Paulus eodem modo pseudapostolos, quos in errore perseveraturos videbat, maledicere potuit, dicens. Utinam abscindantur qui vos conturbant? Nam si omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur, quanto magis quae facit fructum malum? Melius est ergo ut pauci qui perituri sunt pereant, ne alios qui salvari possunt, diutius in errore teneant, quam longo tempore viventes, multos secum in perditionem trahant. Itaque pro multorum salute paucos illos, quos spiritu prophetico perituros praevidebat, optare potuit ab hac vita citius abscindi, ne amplius peccata peccatis superadderent, et graviorem sibi perditionem, acquirerent. Haec quippe maledictio non fuit ex malitia delinquentis, sed ex rectitudine judicis. Qui enim tam recta maledicens intulit, non perturbationis vitio succubuit, sed Dei judicio concordavit. Vel sic intelligatur haec abscissio, sicut Dominus in Evangelio praecepit membra quae nos scandalizaverint, abscindi et projici a nobis, ut quia isti pseudo scandalum generant inter eos, separentur penitus et alienentur ab eis. Et expedit, inquit, ut abscindantur ex vobis, qui vos conturbant, et rectum ordinem itineris vestri confundunt, revocantes vos a libertate in servitutem, quia vos a servitute peccati vocati estis divinitus in libertatem fidei, o fratres, qui unum Patrem habere coepistis Deum, unamque matrem Ecclesiam. In libertatem vocati estis, ut non timore, sed amore bona faciatis. Quisquis enim vera charitate fervet, adeo liber est, ut ei libeat agere quidquid voluerit, quia non vult nisi quod bonum est. Et ita charitas ac bonae voluntatis affectus ipsa est libertas, ad quam vocati estis. Liberi ergo estis, tantum ne libertate abutamini, faciendo quod vobis carna er placuerit. Tunc enim amitteretis libertatem, si vos ad satisfaciendum carni liberos putaretis, quia qui facit peccatum, servus est peccati. Cum ergo sitis in libertate gratiae, et non in servitute legis, in libertate bonae voluntatis, et non in servitute peccati, hoc tantum vobis est observandum, ne spiritalem vestram libertatem detis in occasionem carnis, ne scilicet quia liberi estis et metus legis non incumbit, ideo carnis desideria sequamini, quasi liberam potestatem habentes faciendi quod caro voluerit. Non permittatis ut caro ex libertate accipiat occasionem voluptuose vivendi, sed potius per charitatem spiritus quae est virtus mentis, servite invicem. Quia vocaverat eos liberos, nullent jam alicui servire, sed ex libertate propria unus adversus alterum praesumeret. Et hoc iterum removet. Ac si dicat: Non debetis libertatem vestram pervertere, sed potius servire invicem per charitatem Spiritus, id est alter alteri, non timore servili, sed libertate charitatis. Quod fieri non potest, nisi alterius infirmitatem quisque habeat sicut suam, ut eam aequanimiter ferat, donec ab ea liberetur ille, cujus curat salutem. Et hanc liberam servitutem debetis libenter amplecti, quia omnis lex quam vultis implere, in uno sermone, id est in uno mandato impletur quo dicitur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. In proximi dilectione potestis omnia legis praecepta, quae ad bonos mores pertinent, implere. Merito enim qui proximum diligit ut se legem dicitur implere, quia quidquid non vult sibi ab alio fieri, studet cavere ne faciat alii; et quidquid jure sibi vult ab alio fieri, quantum potest, ipse facit alii. Sic enim quidquid lex prohibet, vitatur; et quidquid ipsa moraliter jubet, impletur. Nam et Deum necesse est diligat, qui proximum sicut se diligit; quia non se diligit, sed odit, qui Deum non diligit. Qui enim Deum non diligit, iniquitatem diligit;« qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.» Itaque in proximi perfecta dilectione complentur omnia quae jubentur in lege. Si ergo per charitatem servieritis invicem, tunc fraterna dilectione complebitis universam legem. Quod, id est sed si vos invicem odiose mordetis, tunc omnia legis jura violatis. Si vos invicem mordetis, id est in aliquo alter alteri detrahitis, et comeditis, id est totum quod in vobis est devoratis, videte ne ab invicem consumamini, id est in nihilum redigamini. Occasione charitatis tangit hoc vitium eorum. Si vos invicem canino dente mordetis, clam detrahentes alter alteri, et lacerantes mutuo vitam vestram, ac manifeste verbis contendentes, comeditis vos vicissim, id est devoratis furiose totam ad invicem vestram conversationem litigando criminantes, et omnia bona vestra vicissim carpendo blasphemantes, vel injurias inferentes, videte ne dum more canum vivitis, more canum alternis morsibus consumamini, id est ne omnia virtutum bona quae in vobis erant, devorentur ab invicem. Qui enim virtutibus alterius detrahit, virtutes proprias minuit vel amittit. Et qui bona alterius lacerat, ipse sua bona corrodit et annullat. Et qui injuriam alii facit, justam sibi damnationem acquirit. Qui ergo detractionibus et injuriis, vel criminationibus invicem se mordent et comedunt, invicem bona sua consumunt et perdunt. Consumuntur enim ab invicem, quia ille qui accipit injuriam, consumit eum qui infert, id est causa consumptionis ejus est; et alius similiter dum et ipse ab eo patitur injuriam vel criminationem sive detractionem, consumit eum, id est causa fit consumptionis virtutum ac bonorum ejus.
5.6.13
« Dico autem: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Haec enim sibi invicem adversantur, ut non quaecunque vultis, illa faciatis. Quod spiritu ducimini, non estis sub lege.»
5.6.14
Superius, inquit, dixeram, ne libertatem detis in occasionem carnis, sed per charitatem serviatis invicem; sed nunc dico, qualiter haec agatis. Scilicet ambulate in spiritu, id est de virtute in virtutem promoveamini in bonis operibus duce Spiritu sancto, quod est per charitatem servire invicem, et non perficietis desideria carnis, id est non complebitis actu vel consensu delectationes quas caro desiderat, quod est, non detis libertatem vestram in occasionem carnis. Ambulandum, id est proficiendum spiritu semper est, ut mente et opere semper ad interiora tendatis, dum estis in via vitae praesentis; et econtra cavendum vobis est, ne desideria carnis quae militant adversus animam perficiatis. Non dico, ne faciatis, id est ne habeatis illa, quoniam in hoc saeculo non habere illa non potestis, sed ne perficiatis ea, id est ne opera eorum consensu voluptatis impleatis. Non enim perficiuntur in malo, quando eis non accedit nostrae voluntatis assensus; sed tamen fiunt in eo ipso quod in nobis sunt, quia non potest esse quin desideremus. Et debetis omnino reluctari, ne carnis desideria, id est carnales concupiscentias perficiatis, quia caro concupiscit adversus Spiritum vestrum, vel adversus Spiritum Dei, qui in vobis est. Nam in malis hominibus non habet contra quem concupiscere. Ibi enim concupiscit adversus spiritum, ubi est spiritus. In malis autem non est Spiritus Dei. Sed et contra spiritum eorum non concupiscit caro, quia non invenit eum rebellem carnalibus concupiscentiis suis, sed secum pariter concupiscentem. In bonis vero, ubi et Spiritus Dei est, et spiritus humanus repugnat desideriis carnis, caro concupiscit adversus spiritum, sed et spiritus adversus carnem. Et hoc est grave et intestinum bellum. Quod nunquam in vobis esset, si natura humana per liberum arbitrium in rectitudine, in qua facta est, perstitisset. Nunc vero quae pacem felix cum Deo habere noluit, secum pugnat infelix. Et cum sit hoc malum miserabile, melius tamen est, quam sine ullo conflictu vitiis servire. Melius est enim bellum cum spe salutis aeternae, quam sine ulla liberationis cogitatione captivitas. Caro itaque concupiscit adversus spiritum, sed et spiritus adversus carnem. Caro nihil nisi per animam concupiscit. Sed concupiscere caro adversus spiritum dicitur, quando anima carnali concupiscentia spiritui reluctatur. Causa vero carnalis concupiscentiae non est in anima sola, sed in anima et carne. Ex utraque enim fit, ex anima scilicet, quod sine illa nulla delectatio sentitur; ex carne autem, quod sine illa carnalis delectatio non sentitur. Caro igitur coucupiscens adversus spiritum, carnalis delectatio est, quam de carne et cum carne spiritus habet, adversus delectationem quam solus habet. Solus quippe habet( nisi fallor) illam delectationem, non cum carnis voluptate vel carnalium rerum cupiditate commistam, de qua dicitur.« Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.» Contrariae ergo sunt concupiscentiae carnis concupiscentiis spiritus, concupiscentiae spiritus concupiscentiis carnis. Haec enim duo, id est caro et spiritus, adversantur sibi invicem tantum, ut quaecunque vultis, sive bona sive mala non faciatis, id est non permittamini facere illa. Quae enim vultis, nisi ut omnino nullae concupiscentiae malarum et illicitarum sint delectationum? Quis sanctus non hoc velit? Sed non efficit. Non vos permittunt implere quod vultis. Nolite eas permittere implere quod volunt, et ita nec vos, nec illae facietis quod vultis. Dum enim pugna haec in nobis est, non facimus quod volumus. Quid enim facere volumus, cum perfici volumus fine summi boni, nisi ut caro adversus spiritum non concupiscat, nec sit nobis hoc vitium, contra quod spiritus concupiscat? Quod in hac vita quamvis velimus, quoniam facere non valemus, id saltem in adjutorio Dei facimus, ne carni concupiscenti adversus spiritum succumbentes cedamus, et ad perpetrandum peccatum nostra consensione petrahamur. Nec carnis ergo concupiscentiae perficiuntur, quamvis fiant; nec nostra perficiuntur bona opera, quamvis fiant. Sicut enim tunc perficitur carnis concupiscentia, cum consentit et spiritus ad opera mala, ut non concupiscat adversus illam, sed cum illa; sic et bona opera nostra tunc perficientur, quando spiritui caro consenserit, ut adversus eum etiam ipsa non concupiscat. Hoc enim volumus, cum perfectionem justitiae concupiscimus. Sed haec nostra voluntas non perficitur, quandiu carnis concupiscentiarum quibus non consentimus, permanent motus. Nec in hac dissensione carnis et spiritus alterutrum putare debemus inimicum, sed vitium quo caro concupiscit adversus spiritum. Quod sanatum nec ipsum erit, et substantia salva erit utraque, et inter utramque nulla pugna erit. Postquam autem dixit Apostolus carnem et spiritum invicem adversari, ut ea quae volumus facere nequeamus, ne ab ipsa pugna desides nos faciat, et per hanc sententiam laxamentum peccandi dedisse videatur, adjunxit: Quod si spiritu ducimini, non estis sub lege. Quasi diceret: Cum caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, his qui ducuntur desideriis carnis, jure dominatur lex, quae terrendo compescat eos. Sed vos si spiritu ducimini, non estis sub lege. Sub lege enim est, qui timore supplicii quod lex minatur, non amore justitiae abstinet ab opere peccati, reus in voluntate, qua mallet non esse quod timeret, ut libere faceret quod occulte desiderat. Ergo nondum habet iste Spiritum sanctum quo ducatur. Quisquis enim Spiritu Dei ducitur in operibus suis, non est sub lege, quae timorem incutit, sed in charitate, quae non per legis litteram, sed per eumdem spiritum diffunditur in cordibus electorum. Hi vero damnabiliter sunt sub lege, quos lex reos facit non implentes legem, dum nescientes gratiae beneficium ad facienda Dei praecepta, quasi de suis viribus praesumunt, quia Spiritum sanctum non habent, quo rectore ducantur et adjuventur. Ab hoc autem loco demonstrare inchoat Apostolus, quia spiritu( sicut monuerat) sit ambulandum, et non perficienda carnis desideria, hinc carnis inhonestates et inutilitates, hinc spiritus honestates et utilitates proponendo. Nam subjungit:
5.6.15
« Manifesta sunt autem opera carnis, quae sunt: Fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.»
5.6.16
Ambulandum, inquit, est spiritu, quia sicut dictum est, si a Spiritu sancto ducimini, jam istud commodum inde habetis, quod non estis sub onere vel servitute legis; sed in libertate charitatis; et econtrario cavendum est, ne perficiatis desideria carnis, quoniam ex perfectione eorum procedunt opera, quae cunctis apparent mala. Non enim dubia, sed manifesta sunt opera carnis, id est prava et detestanda videntur doctis et indoctis, et ideo sunt fugienda, quae quidem sunt hujusmodi: Fornicatio vulgariter fit cum meretricibus, quae prostituebantur sub arcuatis, et loca illa vocabantur fornices, unde et fornicatio nomen accepit. Fornicatio prima ponitur inter opera carnis, quia nullum peccatum ita redigit animam ad carnalitatem sicut fornicatio, quoniam misera anima nihil aliud cogitare valet, nisi ea quae carnis sunt, quandiu turpissimo fornicationis opere est occupata. Immunditia vero est quam mares inter se perpetrant, vel quam solus quis agit. Impudicitia, ea vero est quam cognati inter se exercent, alio nomine dicta incestus, quemadmodum supra admonuimus. Luxuria autem fit cum mulieribus, quae nec publicae meretrices sunt, nec legitimae uxores. Idolorum quoque servitus inter opera carnis numeratur, quia nonnunquam ob amorem mulierum committitur, sicut a Salomone propter alienigenas uxores, vel a filiis Israel in Sethim, propter filias Madian. Sed et veneficia, id est inherbationes et venenorum confectiones saepe fieri solent ob fornicationem et libidinosum amorem. In his omnibus apparet quam magnum et principale vitium sit fornicatio, de qua tot mortiferae pestes prodeunt. Inimicitiae vero sunt, quando aliqui se invicem odio habent, et molliuntur vicissim malum quod possunt vel faciunt. Quae plerumque ex contentionibus oriuntur, quando prius verbis contenditur, et inde ad inimicitias venitur. Contentio enim pro lite accipitur. Contentio namque est, ubi non ratione, sed animi pertinacia defenditur, et ubi non veritas quaeritur, sed animositas fatigatur. Vel contentio de primatu est, quando alter praeferri alteri vult. Quam apte sequitur aemulatio, quae dicitur esse dolor animi, cum alius pervenit ad honorem, quem duo vel plures appetebant, et caeteri livore torquentur, qui non potuerunt assequi. Ira autem est subita tempestas animi, quae multa mala saepe perpetrare solet, dum nec rationem nec justitiam attendit, sed irrationabiliter irruit ad faciendum quod concitatus animus stimulat. Rixa vero est, ubi duo se invicem percutiunt, vel inter se confligunt. Dissensio est, ubi non omnes in una voluntate vel in uno sensu concordant, sed diversa volunt et partes faciunt. Unde et secta, id est haeresis plerumque generatur. Invidia vero, quae aliena felicitate torquetur, et in duplicem scinditur passionem, cum aut quod ipse est, alium esse non vult; aut alium videns esse meliorem, dolet se non esse consimilem. Homicidium autem est hominis occisio, et recte homicidia subnectuntur invidiis, quia saepe invidia generat homicidium, sicut diabolus per malignitatem invidiae primum hominem occidit, et Cain Abel fratrem suum, atque summi sacerdotes Christum. Ebrietas est nimia vini potatio, statum mentis immutans. Haec namque simul cum corpore animam debilem reddit. In ebrietatis enim aegritudine corpus simul et anima corrumpitur, spiritus pariter cum carne vitiatur. Omnia membra fiunt debilia, pedes, manus, lingua resoluta. Oculos tenebrae, mentem velat oblivio, ita ut hominem se nec sciat esse, nec sentiat. Comessationes vero sunt inhonesta et luxuriosa convivia. Haec omnia dicit Apostolus opera carnis esse. Et fornicationes quidem, immunditiae, impudicitiae, luxuriae, ebrietates, ac comessationes ad voluptatem carnis pertinent. Servitus autem idolorum, veneficia, inimicitiae et caetera quae sequuntur, animi potius quam carnis vita sunt, quandoquidem fieri potest, ut propter idololatriam vel haeresim a voluptatibus carnis temperetur. Et tamen etiam tunc homo quamvis carnis libidines cohibere videatur, secundum carnem vivere hac apostolica auctoritate convincitur; et eo quod abstinet a voluptatibus carnis, damnabilia opera carnis demonstratur. Haec enim omnia et his similia doctor gentium opera carnis appellat, quia eo locutionis modo quo totum significatur a parte, ipsum hominem vult nomine carnis intelligi. Qui enim non secundum spiritum, id est secundum Deum vivit, sed secundum carnem, id est secundum hominem, scilicet secundum seipsum, merito vocatur caro. Haec, inquit, et his similia sunt opera carnis, quae nunc per epistolam absens praedico ac praenuntio vobis, sicut et dum praesens essem, praedixi mortifera esse. Praedico et praemonstro nunc vobis, dum licet cavere, dum licet poenitere, ante judicium, ante damnationem, quae sunt factura illa opera, id est ablatura illa regnum coelorum, quia etiam quodlibet eorum tollet illud regnum, quoniam qui talia agunt opera, regnum Dei non consequentur. Non qui adversus talia confligunt, sed qui talia agunt. Aliud enim est prava opera facere; aliud, adversus ea confligere. Et hactenus quidem partim descripta sunt inutilia et exsecranda carnis opera, post haec autem exponuntur et utilia ac sacra spiritus opera, cum dicitur:
5.6.17
« Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex.»
5.6.18
Opera carnis qualia sunt, dictum est. Sed opera sancti Spiritus habitantis in homine, sunt ista quae subduntur, quae magis sunt appellanda fructus, quoniam ex bona arbore sicut optimi fructus prodeunt, ut refectionem perpetuae saturitatis praebeant electis, ideoque propter seipsa sunt appetenda. Fructus enim a fruendo dicitur, et frui proprie non dicimur, nisi rebus illis in quibus finem laetitiae nostrae ponimus, in aeternis scilicet bonis, quae in Deo possidere quandoque paramus; his ergo fructibus prima est charitas, qua diligitur Dominus et proximus, quia major est omnibus caeteris virtutibus, et ex ejus radice vigent omnes aliae. Nam ex ista oritur gaudium, id est elatio non superba sed benigna mentis de bono exsultantis. Qui enim diligit Dominum, gaudet in Deo pura conscientia; et qui diligit proximum, gaudet de bono ejus. Pacem quoque servat erga Deum, qui diligit eum, quia in quantum potest cavet eum offendere et studet ei placere. Sed et cum proximo pacem custodit, non inquietans eum, si eum diligit. Non tamen violat pacem, si eum errantem pio studio increpat, vel etiam, si ita oportet, verberat. Quia vero multa sunt in conversatione humana, quae pacem turbare possunt, necessario subjungitur patientia, per quam injuriae et adversitates aequo animo sustineantur, ut fraterna pax queat observari. Patientia enim est, mala aequanimiter tolerare, et contra eum quoque qui mala irrogat, nullo dolore morderi. Et quia non ad horam, sed quandiu voluerit Dominus servanda est haec patientia, subnectitur et longanimitas, per quam omnia perseveranter usque in finem sustineantur. Longanimitas enim est longitudo animi patienter adversa tolerantis et aeterna praemia diu exspectantis. Ne quis vero inter eos quos longo tempore patitur, non amare versetur, sequitur bonitas, quae est dulcedo animi et affectio pia, ut non rancorem animi, sed dulcedinem erga eos qui nos tribulant, habeamus, per quam eis et bona quae possumus, impendamus. Ne enim sit inanis haec bonitas, subjungitur alia virtus sibi cognata et consimilis, id est benignitas, quae et ipsa est bona affectio animi, gratis sua tribuentis et hilariter propter Deum quidquid potest largientis. Et quia sunt nonnulli, qui dum bona proximis impendunt, aspere loquuntur eis et austeritatem ostendunt, congrue subnectitur mansuetudo, ut qui benigne tribuit, non intractabilis sit vel asper, sed mansuetus et levis, id est mitis et affabilis et familiaris. Mansuetus enim, quasi manu assuetus dicitur. Fides vero est, qua veraciter credimus id quod non possumus videre. Cujus nomen inde appellatur, quod omnino fiat quod dictum est aut promissum. Fides enim vocatur ab eo quod fit illud quod inter utrosque placitum est, id est inter Deum et hominem, quando et homo facit opere quod dixit ore, et Dominus reddit quod promisit. Et ideo fides sine operibus non est vera fides, quia non facit quod dicit. Propter quod et inter duos homines servatur fides quando illud quod dixerunt et statuerunt invicem, custodiunt veraciter et faciunt. Modestia autem est, quando modus stat, id est tenetur et servatur in dictis et in factis. Continentia vero, ubi ab illicitis actibus carnis temperatur; castitas autem, cum jam caro sedata fuerit. Continentia enim in luctamine est, castitas autem in pace. Non enim castitas, sed continentia dicitur, ubi adhuc ei resistit adversitas voluptatis. Consummatio enim verae castitatis est, quae non impugnat carnalis concupiscentiae motum, sed toto horrore detestatur, ac jugem et inviolabilem sui retinet puritatem, nec potest aliud esse quam sanctitas. Hi sunt itaque fructus spiritus, quos contra carnis opera commendare volens Apostolus, a capite, ut praemissum est, coepit, dicens: Fructus autem spiritus est charitas. Ac deinde caetera tanquam ex isto capite exorta et religata contexuit, quae sunt gaudium, pax, etc. Omnia enim haec ex fonte charitatis manant. Quis enim bene gaudet, nisi qui bonum diligit unde gaudet? Quis pacem veram habere potest, nisi cum illo quem veraciter diligit? Quis vere patiens, nisi dilectionem habuerit? Quis longanimis in bono perseveranter manendo, nisi ferveat diligendo? Quis est bonus, nisi diligendo efficiatur? Quis est benignus, nisi diligat cui opitulatur? Quis utiliter mansuetus, nisi cujus dilectio moderetur? Quis salubriter fidelis, nisi ea fide quae per dilectionem operatur? Quis bene modestus, nisi cui dilectio modum ponit in omnibus? Quis ab eo continet unde turbatur, nisi diligat unde honestatur? Quis sanctimoniam castitatis assequitur, nisi in cujus mente charitas dominatur? Charitas ergo non potest haberi sine caeteris bonis, et caetera bona sine charitate nequeunt prodesse. Adversus hujusmodi spiritales fructus, quos necesse est sequi gratiae spiritum, non est lex, quia in nullo contradicit eis, sed favet in omnibus. Sed adversus praeostensa carnis opera lex posita est.
5.6.19
« Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.»
5.6.20
Ostensa utraque acie, vitiorum scilicet atque virtutum, ostendit qui sunt qui pugnant contra vitia. Non enim omnes vitiis reluctantur, sed soli illi tantum, qui sunt ex parte Christi, qui sunt possessio Christi, qui sunt membra Christi, illi sequentes vestigia passionis ejus, crucifixerunt, id est cruciaverunt carnem suam, configendo, cum vitiis et cum concupiscentiis. Vitia secundum operationem intelligamus, concupiscentias secundum consensum. Quia servi Christi laborant, ut neque opera vitiorum faciant, neque concupiscentiis carnalibus vel in corde consentiant. Et reprimendo carnis voluptates, crucem sibi ipsis faciunt, ac praeceptis justitiae quasi quibusdam clavis se configunt, ut pravam actionem, et perversam voluntatem in seipsis refrenent. Potest et de his qui intentione remunerationis supernae carnem jejuniis affligunt, haec sententia specialiter intelligi. Cum vitiis quippe et cum concupiscentiis carnem crucifigimus, si sic gulam restringimus, ut jam de mundi gloria nihil quaeramus. Nam qui corpus macerat, sed nonoribus anhelat, crucem carni intulit, sed mundo per concupiscentiam pejus vivit.
5.6.21
« Si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus. Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.»
5.6.22
Quia communiter dixerat eos qui sunt Christi, crucifixisse carnem suam cum vitiis et cum concupiscentiis, retorquet sermonem ad eos quibus scribebat, et se eis connumerat, quasi dicens: Non dico vobis quod ipse non velim. Qui sunt Christi, ita agunt ut dixi; et nos, quia Christi sumus, spiritu ambulemus, quia spiritu ad hanc vitam venimus. Quicunque enim vitiis carne mortificati sumus, jam virtutibus spiritu vivimus. Si spiritu vivimus, id est si per Spiritum Dei spiritaliter vivimus, spiritu etiam duce ambulemus, id est non remaneamus pigri in eo ad quod pervenimus, sed semper ad meliora promoveamur, quia nemo tam sanctus est in hac vita, qui non possit adhuc quotidie proficere. Quia vero nonnulli postquam in virtutibus excreverint, incipiunt velle laudari velut sanctiores, apte subjungitur: Non efficiamur inanis gloriae cupidi, id est si spiritaliter vivimus et spiritaliter de virtute in virtutem proficiendo ambulamus, non inde vanam gloriam transitoriae laudis cupiamus, ne simus fatuis virginibus similes, quae foris lucentes ostenderunt lampadas, et intus oleum in vasis suis recondere neglexerunt; ideoque veniente sponso, lampades eorum defecerunt. Ob hoc etiam caveamus cupiditatem inanis gloriae, quia inde efficeremur invicem alii alios provocantes ad contentionem et iram vel ad deteriora, et invicem alii aliis invidentes meliora. Sicque per appetitum vanae gloriae fieret in nobis tanta subversio, ut qui putabamur caeteris meliores, nunc efficeremur aliis pejores.
5.7.1
IN EPISTOLAM AD GALATAS. CAPUT VI.
5.7.1
« Fratres, etsi praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite hujuscemodi in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.»
5.7.2
Hactenus toti Ecclesiae locutus est Apostolus, improbando legem et commendando gratiam, et praelatos nunc alloquitur. Spiritaliter quidem, ut docui, vivendum est omnibus. Et tamen, o fratres mei, qui caeterorum curam sumpsistis, etiam si aliquis homo, id est infirmus ac fragilis ex ipsa humana fragilitate praeoccupatus fuerit, id est subito lapsus in aliquo delicto, tractandus est humane. Delictum est desertio boni. Quid enim sonat aliud delictum, nisi derelictum? Et qui delinquit, quid derelinquit nisi bonum? Graeci etiam duo nomina huic pesti imposuerunt. Nam delictum apud eos et πλημμέλεια dicitur, et παράπτωμα. Et πλημμέλεια simile nomen est negligentiae, quoniam Graece negligentia ἀμὲλεια dicitur, quia curae non est quod negligitur. Hoc autem loco, παράπτωμα est in Graeco. In paraptomate vero, tanquam decidere intelligitur qui delinquit. Unde cadaver quod Latini a cadendo dixerunt, Graece πτῶμα dicitur. Qui ergo peccando malum facit, prius delinquendo a bono cadit. Delictum quippe est, declinare a bono; peccatum vero est, facere malum. Potest etiam illud esse delictum, quod ab ignorante fit; illud autem peccatum, quod a sciente. Indifferenter tamen plerumque dicuntur. Praeoccupatio autem est, in qua delinquitur, dum quid faciendum sit aut ad horam non videtur, aut et quia viderit, vincitur, ut scilicet fiat peccatum, cum vel latet veritas, vel compellit infirmitas. Et cum non malitia, sed sola infirmitate vel ignorantia delinquitur, pro peccato necesse est, ut magno moderamine ipsa delicti correctio temperetur. Hoc est itaque quod nunc praecipitur: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos praepositi qui spirituales estis, id est spiritaliter vivitis, non despiciatis, sed neque exasperetis hujusmodi hominem non per singula vitia quotidiano usu defluentem, aut sponte mala facientem, sed subito per imprudentiam vel infirmitatem in aliquo lapsum. Non exasperetis eum, sed instruite hujuscemodi rationabiliter ad poenitentiam ut fratrem, in spiritu non nimii fervoris, sed lenitatis et mansuetudinis. Corripe, inquam, eum dulciter, mone ut surgat, tu qui ei praelatus es, considerans teipsum, id est propriam fragilitatem tuam, ne forte et ipse tu ex ea tenteris. Videlicet cum displicet ex aliena infirmitate quod conspicis, pensa quod es, ut increpationis zelo se spiritus temperet, dum sibi quoque quod increpat, timet. Cuncti quippe quousque in hac mortali carne subsistimus, corruptionis nostrae infirmitatibus subjacemus. Ex se ergo debet quisque colligere, qualiter alienae imbecillitati oporteat misereri, ne contra infirmitatem proximi, si ad increpationis vocem ferventius rapitur, oblitus sui esse videatur. Post haec ad generalem instructionem redit Apostolus, dicens:
5.7.3
« Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Nam, si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero. Unusquisque enim onus suum portabit.
5.7.4
Vos praelati, sicut dictum est, instruite leniter subditum, si deliquerit. Et vos subditi portate alter onera alterius. Verbi gratia: iram fratris tunc portabis, cum adversus eum iratum non irasceris, ut rursum eo tempore quo te ira praeoccupaverit, ille te lenitate et tranquillitate supportet. Ita diversis temporibus eadem infirmitas potest invicem ab utroque portari. Diversum autem infirmitatis genus uno simul tempore portari potest ab ambobus, veluti si quis in se loquacitatem vicerit, et pertinaciam nondum vicerit; alius vero adhuc loquax, sed jam pertinax non sit: debet ille hujus loquacitatem, et iste illius pertinaciam, donec illud in illo et hoc in isto sanetur, charitate portare. Similiter de caeteris infirmitatibus agendum. Et hoc est quod dicitur: Alter alterius onera portate, id est invicem infirmitatum vestrarum pondera sufferte, et sic adimplebitis legem Christi, id est charitatem, de qua ipse dixit:« Haec mando vobis ut diligatis invicem. Hujus enim dilectionis officium est, invicem onera vestra portare. Et justum est, ut alter compatiatur alteri, et propter onus infirmitatis ejus. Nam, si quis se supra caeteros extulerit, despiciens illos propter varias morum infirmitates, neque dignans onera illorum compatiendo portare, sed se quasi solum justum apud se magnificans, ipse sibi est inimicus. Si quis in corde suo existimat se aliquid magnum esse comparatione alterius peccantis, cum tamen sit nihil ex se, ipse seducit a veritate se ipsum, dum illud credit quod non potest esse. Qui enim sanctitatem sibi arrogat, nihil dicitur, quoniam comparatione spiritalis hominis, qui scit gratia Dei esse se quod est, quisquis vana praesumit, nihil est. Electus enim quisque non attendit bona quae jam percepit, sed quae necdum percipere valuit; ideoque magis humiliatur considerans inopiam suam, sicque caetera bona meretur accipere. Reprobus vero non attendit ea quae non habet ut humilietur, sed ea quae habet considerans, extollitur. Et se alicujus momenti esse judicans, nihil fit, amittendo quae bona perceperat, quoniam conscientia sua quae suggerit cogitationem superbiae, ut magnum aliquid in virtutibus se esse putet, seducit cum, id est seorsum a via humilitatis ducit, et a charitate proximi quem jacentem despicit. Nihil esse dicitur talis homo, quia omnis creatura, quae non adhaeret ei qui semper habet esse, nihil est. Vel qui laudantibus aliis credens, aestimat hoc esse verum quod ab illis de illo dicitur, cum falsum sit, et ideo se magnum ac sanctum putat, non adulatores seducunt eum, sed ipse seipsum, dum plus aliis credit quam suae conscientiae. Non debet quis inaniter de se magna sentire, nec adulatoribus credere; sed potius probet et examinet unusquisque opus suum, non peccatum alterius, ut pharisaeus qui non re, sed fallaciter justus erat. Et, cum sic opus suum probaverit esse veraciter bonum, tunc gloriam habebit in semetipso tantum, id est in conscientia sua et non in altero, id est in ore alterius. Gloriam intus habere, et non ex aliena laude pendere, hoc est oleum in vasculo servare cum virginibus illis prudentibus. Sed quam gloriam habet intra se justus, nisi eum cui dicitur:« Gloria mea et exaltans caput meum?» Ut, quod saepe dicendum est:« Qui gloriatur, in Domino glorietur,» non aestimet quisquam se stantem aliquid esse in comparatione cadentis, sed opus suum probet, et circumspiciat ac diligenter inspiciat unusquisque non lapsum alterius; et sic, id est probando suum opus non alterius, habebit gloriam in seipso, id est in sua actione bona, et non in altero, id est in casu alterius. Hoc est, non extra se quaeret gloriam, ut aliis jacentibus se praeferat; sed remanens in consideratione suimet solius, cum se bene agere probaverit, gloriabitur puro corde in Deo, a quo ut bonum operaretur, accepit. Ideo enim debet nunc unusquisque proprium opus examinare, et non alterius, quia unusquisque in judicio Dei onus suum portabit, id est gravabitur propria sarcina peccatorum suorum. Non est sibi contrarius Apostolus qui supra jussit ut invicem onera nostra portemus, et nunc dicit quia unusquisque onus suum portabit. Alia enim sunt onera participandae infirmitatis, alia reddendae rationis Deo de actibus nostris. Illa cum fratribus sustentanda communicantur, haec propria ab unoquoque portatur. Non enim cum alio portat haec alter, nec projicit in alterum; sed solus cogitur unusquisque sustinere proprium, ut juxta quod magis aut minus peccavit, gravetur in judicio.
5.7.5
« Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis. Nolite errare. Deus non irridetur. Quae enim seminaverit homo, haec et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem. Qui autem seminat in spiritu, et de spiritu metet vitam aeternam.»
5.7.6
Ea quae dixi, invicem vel apud se unusquisque custodite; sed erga doctores vestros, ut nunc moneo, largi estote. Scilicet is qui catechizatur, id est instruitur verbo sacrae doctrinae ab aliquo, communicet in omnibus bonis suis corporalibus ei qui se instruit, id est omnia terrena bona quae habet, faciat sibi et doctori suo esse communia, ministrans ei ex bonis propriis cibum et indumentum et quaeque necessaria sicut cibi. Et in hoc nolite errare excusando vos avare, et dicendo: parum vel nihil dare possum magistro meo; quia Deus, qui videt quid aut quantum dare possitis, non irridetur, ut aliquis injustus vel fallax ridendo transeat judicium ejus, sed unusquisque recipit ab eo quod meruit. Nam ea quae nunc seminaverit homo, id est opera quae sibi velut semen reposuerit, vel bona, vel mala, sive multa, sive pauca sint, haec eadem, id est fructum eorum metet in Dei judicio. Opera enim vitae praesentis, semen sunt futurae messis. Vel ita: Is qui instruitur verbo doctoris, communicet ei qui se instruit, id est communicatorem et participem ejus se faciat in omnibus bonis, recipiendo doctrinam ejus, et imitando virtutes ac bonos mores ejus. Communicat enim discipulus magistro in omnibus bonis ejus, quando omnium, quae ille bene agit et loquitur, particeps et imitator efficitur. Et in hac communione nolite errare, faciendo eam simulatorie, sed puritatem cordis in hac exhibete; quia Deus non irridetur, id est non fallitur sicut homo, ut ignorare possit aliquid, sed videt intima cordis. Vel etiam sic: Is qui instruitur, etsi in solo verbo, non exemplo praedicatoris, communicet ei non in malis, si ea facit, sed in omnibus bonis quae ille dicit, id est participem se exhibeat, recipiendo verbum ejus et in omnibus implendo. Et nolite errare imitando pravos mores ejus, si ipse male vivit et bene loquitur, quia Deus non irridetur, id est Dei judicium nullus potest irridere, seu magister, seu discipulus, sed ibi recipit unusquisque prout gessit. Quae enim seminaverit, id est operatus fuerit homo, haec et metet, id est horum mercedem recipiet judicante Deo. Et vere quae seminaverit metet, sive bona sive mala: Quoniam ille qui modo seminat in carne sua, id est opera carnis agit in carne, de carne metet etiam corruptionem, ut tormentis incessanter corrumpatur, id est conteratur, et jugem habeat in se fetorem. Sed econtrario ille qui seminat in spiritu, id est spiritalia operatur in Spiritu sancto, de ipso spiritu metet, id est quasi messem capiet in futuro vitam aeternam, quae est contraria praedictae corruptioni. Potest forsitan et hominis spiritus intelligi, in quo seminatur, et ex quo vita metetur, juxta illud Salomonis:« Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.» Nam quod Salomon ait ex corde vitam procedere, hoc videtur esse, quod ait Apostolus ex spiritu vitam fore metendam. Qualis enim radix est cordis, talis in conspectu interni arbitrii est omnis fructus actionis. Sed quisquis in futuro saeculo messem vitae sine fine cupit colligere, debet in isto semper quandiu vivit opera bona seminare. Unde subjungitur:
5.7.7
« Bonum autem facientes, non deficiamus, tempore enim suo metemus, non deficientes. Ergo, dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.»
5.7.8
Quae seminaverit homo, haec et metet. Ideo nos malum nullum debemus seminare, id est facere, sed bonum. Et bonum facientes, id est bonum seminantes, nunquam cessemus quandiu tempus est sationis, ne deficiamus aliquo labore fatigati, quia et erit tempus messionis ac quietis. Tempore enim suo, id est huic rei praefinito metemus, id est mercedem operum nostrorum colligemus, non deficientes, id est incessanter et sine fine, quia, sicut non deficimus seminando, sic non deficiemus metendo. Et quia tunc non deficiemus metendo fructum boni operis, id est seminis nostri, ergo, dum tempus seminandi et operandi habemus, quod ignoramus quandiu habituri sumus, operemur nunc assidue bonum, sicut eleemosynas et caetera beneficia, ad omnes quoscunque poterimus, sed maxime ad domesticos fidei, id est ad justos, quia« justus ex fide vivit.» Domesticus enim fidei est, qui eadem tibi religione conjungitur, quem a consortio fraternitatis peccata non separant. Domesticus quippe quasi in domo stans dicitur. Justis ergo et sanctis praecipue debemus impendere beneficia. Non tamen aliis hominibus etiam peccatoribus misericordiae claudenda sunt viscera, nec si etiam adversus nos hostilem animum gerant, ipso Domino monente.« Diligite inimicos vestros, benefacite his qui vos oderunt.»
5.7.9
« Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.»
5.7.10
Hactenus per epistolam vos revocavi et instruxi. Quam ut sciatis a me missam, videte qualibus eam litteris, id est quam bene formatis scripsi vobis non notarii manu sed mea. Ne suspicarentur hanc epistolam non ab Apostolo, sed ab alio aliquo fallaciter sub ejus nomine sibi missam, et dubitarent obedire monitis ejus, ideo nunc certum dat illis signum cognoscendi eam. Ac si dicat: epistolam istam scripsi ego propria manu. Et hoc recognoscite per formas et qualitates ipsarum litterarum, per quas manum meam poteritis recognoscere. Multum etiam per hoc invitat eos ad audiendum se, quod tantam sibi curam de illis indicat fuisse, ut propria manu scriberet illis. Vel dum dicit, videte qualibus litteris scripsi vobis, monet eos ut considerent et intelligant quam profunda sacramenta, et quam rationabilia vel utilia monita contineantur in litteris hujus epistolae. Litterarum enim nomine frequenter epistola solet appellari: Videte, inquit, qualibus litteris, id est quali epistola, quam spiritali, quam vera, quam rationabili, scripsi vobis correptionem manu propria.
5.7.11
« Quicunque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum, ut crucis Christi persecutionem non patiantur. Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt; sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur.»
5.7.12
Opus fuit ut scriberem vobis, quia pseudopraedicatores instant ut circumcidamini. Quicunque enim talium magistrorum volunt Judaeis infidelibus placere in carne, id est in carnali observatione, hi cogunt improbitate, non ducunt ratione vos circumcidi, non ut legem impleatis, sed tantummodo ut ipsi non patiantur persecutionem crucis Christi, id est quae nobis infertur propter praedicationem crucis Christi. Praeceptum fuerat a Romanis principibus, ut Judaeis sine perturbatione vel impedimento liceret observare suos ritus et legem, ubicunque essent, et si quis gentilium vellet illis consentire, circumcisionem, et legem, atque ritus ipsorum posset assumere, et cum illis viveret in securitate. Sed Christianos Judaei apud principes gentium accusabant, quia legem ac circumcisionem et carnales observantias illorum destruere videbant. Et quia neque gentilem ritum, neque Judaicam legem tenebant, occasionem accusandi illos sumebant. Quod huic Apostolo invidia concitati fere in singulis civitatibus gentilium faciebant. Sed pseudoapostoli ut absque persecutione Christum et crucem praedicarent, circumcisionem quoque et legis observantiam pariter docebant. Christum enim praedicabant, ut quaestum a fidelibus haberent; legem autem, ut Judaeis placerent. Et hoc est quod dicitur, quia quicunque volunt placere in carne, hi praedicando carnaliter legem, cogunt vos circumcidi, propter hoc tantum, ut non patiantur persecutionem pro cruce Christi. Et vere tantum idcirco ut non patiantur adversa, circumcidi vos cogunt, non enim pro lege implenda id faciunt. Neque enim illi qui circumciduntur, custodiunt legem, sed magis praevaricantur, quia nec carnaliter, a circumcisis, sed spiritaliter a baptizatis potest custodiri. Non ut vos legem custodiatis, volunt vos circumcidi, sed potius ut in carne vestra, id est in dolore carnis vestrae circumcisae glorientur apud Judaeos, quatenus placeant eis, ne forte accusent eos apud gentium principes de nova praedicatione, et aliquid adversitatis pati faciant.
5.7.13
« Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.»
5.7.14
Illi gloriantur in circumcisa carne, et timent crucem praedicare; sed mihi absit gloriari in potentia Christi, vel in majestate seu potestate, sed in cruce, de qua sapientes mundi erubescent, et in qua erat omne opprobrium quod Christiani patiebantur, ac persecutio quam sustinebant! Et ideo in cruce gloriabatur, de qua illi ab impiis insultabantur, quia sciebat in morte Christi vitam nostram consistere, in ejus humilitate nostram sublimationem, in ejus infirmitate nostram fortitudinem. Nam in fronte credentium ubi sedes est verecundiae, idcirco crux figitur, ut de nomine ejus non erubescant. Signum Veteris Testamenti, circumcisio est in latenti carne. Signum Novi Testamenti, crux est in libera fronte. Ibi enim est occultatio, hic revelatio. Illud est sub velamine, hoc in facie. Cum quis inde transierit ad Christum, auferetur ei velamen, ut qui habebat in occulto circumcisionem, in fronte portet crucem. Et pseudo quidem apostoli tanquam in tenebris et in umbra remanentes gloriabantur in circumcisione, id est in veteri et operto signo. Paulus autem egressus ad lucem, transtulerat signum ad frontem, et gloriabatur in cruce, id est in signo novitatis, utpote innovatus. Non glorior, inquit, nisi in sola cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus est crucifixus, ut nec minis nec blandimentis, possit in me manus extendere, id est animam meam attingere, ut me revocet a fidei puritate; et ego quoque per Christum mundo sum crucifixus, id est mortificatus, ut nullatenus eum possim appetere. Si enim mihi mundus crucifixus est, scio quia mortuus est. Non diligo eum, scio quia praeterit. Non concupisco eum, scio quia corruptela consumetur. Eumque quasi fetidum vito, quasi lutum caveo, quasi nociturum relinquo. Ego quoque velut mortuus et fetens ab eo contemnor. Mihi mundus crucifixus est, ut me non teneat; et ego mundo, ut eum non teneam, quia nec mundus in me suum aliquid cognoscit, nec ego in mundo aliquid cupio. Plerumque enim contingit, ut jam homo mundum mente non teneat, sed tamen mundus eum occupationibus astringat. Et ipse quidem mundo jam mortuus est, sed ipsi mundus adhuc mortuus non est. Quasi enim vivus adhuc mundus eum conspicit, dum aliis intentum, suis actibus alio rapere contendit. Sed Apostolus cum et ipse saeculum perfecte despiceret, et talem se factum videret, qui jam ab hoc saeculo concupisci omnino non posset, ruptis hujus vitae vinculis, liber dicebat: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Mundus quippe ei crucifixus erat, quia hunc corde suo jam mortuum non amabat. Sed et seipsum mundo crucifixerat, quia talem se exhibere studuerat, ut ab eo quasi mortuus concupisci non posset. Quia ergo nec mundi gloriam quaerebat, nec a mundi gloria ipse quaerebatur, et se mundo et mundum sibi crucifixum esse gloriatur. Nos quoque, in quantum Dei sapientiam, per quam facta sunt omnia, spiritaliter intelligimus, in tantum carnalibus affectibus morimur, ut mortuum nobis hunc mundum deputantes, nos ipsi huic mundo moriamur et dicamus: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Nemo enim faciem, id est manifestationem ipsius divinae sapientiae potest videre et vivere. Ipsa enim species quae rapit omnem animam rationalem desiderio sui, tanto ardentiorem, quanto mundiorem; et tanto mundiorem, quanto ad spiritalia resurgentem; tanto autem ad spiritalia resurgentem, quanto a carnalibus morientem.
5.7.15
« In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova creatura.»
5.7.16
Idcirco glorior in cruce tantum, et non in circumcisione, quia in Christo Jesu, id est in Christiana religione, neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium prodest quidquam, sed nova creatura, id est innovatio morum. Non enim magni est meriti, si quid foris erga nos agatur; sed magno opere pensandum est quid agatur in mente. Nam praesentem mundum despicere, transitoria non amare, mentem medullitus in humilitate Deo et proximo sternere, contra illatas contumelias patientiam servare, et custodita patientia dolorem malitiae a corde repellere, egenis propria tribuere, aliena non ambire, amicum in Deo diligere, propter Deum et eos, qui inimici sunt amare, de afflictione proximi lugere, de morte inimici non exsultare, haec nova est creatura.
5.7.17
« Et quicunque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos et misericordia, et super Israel Dei.»
5.7.18
Ego vos docui quid agendum sit. Et quicunque ex vobis gentilibus hanc regulam, id est rectitudinem doctrinae meae et gloriandi in cruce, secuti fuerint, ut secundum ea quae in hac epistola docui, dirigant suam fidem et opera, pax, id est reconciliatio ad Deum, sit super illos et misericordia, id est propitiatio peccati quod egerunt recedentes a fide, et super Israel Dei, id est super illos Judaeos, qui per fidem et opera sunt possessio Dei.
5.7.19
« De caetero nemo mihi molestus sit, ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto. Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.»
5.7.20
His rationibus et argumentis ostendi vobis, non esse justificationem vel salutem in vetustate legis. Et de caetero disputationum genere, quo adhuc possem probare, nemo vestrum sit molestus mihi, ut amplius me fatigare velit, quaerens ut aliis profundioribus rationibus hoc idem sibi adhuc probem, cum jam sufficienter probatum sit et ostensum. Vel de caetero vitae spatio nemo vestrum sit mihi molestus, sed amodo fidem et opera sic servate, ut non mihi molestiam ultra faciatis, quoniam satis gravor aliis molestiis; ego enim porto in corpore meo stigmata Domini Jesu, id est ego, quasi servus ex fuga retractus, et per serviles notas cauteriatus, in toto corpore meo cicatrices vulnerum, quae pro Christo passus sum, porto, et variis injuriis affligor. Stigmata enim proprie vocantur serviles notae, quibus inurebantur servi, vel fugae, vel alterius culpae convicti. Vel ita: Nemo vestrum sit mihi molestus ut aliquid amplius quaerat, quia verbis meis indubitanter credendum est. Ego enim porto stigmata Domini Jesu in corpore meo, id est ego sum de familia Christi, ego sum annumeratus in militia Regis aeterni, quod multiplices plagae in corpore meo per cicatrices ostensae designant. Et ideo nullus verba mea leviter accipiat, sed auctoritati dictorum meorum in omnibus acquiescat. Stigmata enim vocabantur signa quaedam quae in manibus militum fiebant, per quae recognoscebantur esse de militia Romani imperatoris. Sic et Paulus non una tantum corporis, sed multis et variis partibus gerebat notas et signa plagarum pro Christo perpessarum, per quas miles fortissimus summi Regis esse declarabatur. Qui in fine ponit: Gratia Domini nostri Jesu Christi, id est quam Dominus dedit, sit cum spiritu vestro, fratres, id est cum rationali sensu vestro, ut omnes cogitationes et actiones bene disponat auxilio gratiae, et non per se quaerat justificari ex lege. Ad confirmationem solidae veritatis omnium quae dicta sunt, subjungitur. Amen, quod interpretatur vere vel fideliter, sive fiat.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).