Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Herveus Burgidolensisc.1080-1150
Commentaria in epistolas Pauli
Paul 6.1
Choose a text More by Herveus Burgidolensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11182 Coinepp2
6.1
IN EPISTOLAM AD EPHESIOS ARGUMENTUM.
6.1
Ephesus metropolis civitas est Asiae, in qua Paulus triennio moratus est praedicans Evangelium, ita ut omnes, qui habitabant in Asia, audirent verbum Domini, Judaei et gentiles. Ipse enim primus Ecclesiam ibi fundavit, et Ephesios in fide ac moribus nobiliter instruxit, atque thesauro divinae scientiae mirabiliter ditavit, sed sancto sibi revelante Spiritu, praevidit surrecturos postea quosdam pseudopraedicatores in ipsorum Ecclesia, et promulgaturos impia dogmata, ex quibus fuerunt Ebion et Cerinthus, quos Joannes antichristos appellat. Unde eis novissime dixit:« Vos scitis quomodo vobis nihil subtraxerim utilium, quo minus annuntiarem vobis et docerem publice et per domos.» Et item:« Quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium. Non enim subterfugi quo minus annuntiarem omne consilium Dei vobis. Ego scio quoniam intrabunt, post discessionem meam, lupi rapaces in vos, non parcentes gregi, et ex vobisipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se. Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium die ac nocte non cessavi, cum lacrymis monens unumquemque vestrum.» Tanto itaque labore et studio, tantoque tempore et tam perfecte beatus Apostolus Ephesios docuit, et tales lupos in medio surrecturos praescivit, volentes scilicet legis caeremonias inducere, et eos tam liberos gratia, carnalibus observantiis serviliter subdere. Et alios quidem eorum Christum simpliciter esse Deum et non hominem affirmaturos, alios autem eum hominem et non Deum dogmatizaturos. Et ideo placuit sibi quadam circumspectione Ephesios hac epistola praemunire, ne haeretici qualibet astutia suasionis ad eos possent introire, vel lupinis dentibus transjugulare. In qua quidem epistola intendit primo confirmare eos in fide, qua Christus a Catholicis creditur Deus omnipotens et homo verus, atque excellentiam gratiae Dei multipliciter commendare, ne libero arbitrio suo quid honorum, sed gratiae ascriberent omnia; dehinc eos non debere suscipere jugum legalis observantiae. Non enim aperte reprehendit eos de aliqua culpa, per quod ostenduntur bene servasse ejus praecepta, sed timendum erat ne laberentur. Et quia ipse sapientiam inter perfectos loqui consuevit, profundos valde sensus et arcana mysteria saeculo antea prorsus ignota pandit eis a Roma de carcere in hac epistola. Quae post illam ad Galatas recte locata est, quia ibi Galatae revocantur ad fidem, hic Ephesii confirmantur in fide. Ibi carnales observantiae ab illis qui eas suscipere coeperant, removentur; hic ne suscipi debeant, praedamnantur. Quia vero nullus adeo perfectus est, ut adhuc crescere non possit, hortatur ad meliora proficere, et ne cedant pro tribulationibus ejus, sed maneant in charitate radicati et fundati, ac de morum instructione nobiliter agit. Et ne perfectio erigat illos in tumorem, ostendit etiam de quo statu ad quam dignitatem vocati sunt.
6.2.1
IN EPISTOLAM AD EPHESIOS CAPUT PRIMUM.
6.2.1
« Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu: Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo.»
6.2.2
Paulus scribit, cujus scripta sunt authentica, quia est Apostolus Jesu Christi, id est legatus Salvatoris ac Regis fidelium. Et est apostolus non per meritum suum, vel per humanam electionem, sed per Dei voluntatem, quoniam sola Dei Patris voluntas fecit hunc Christi apostolum. Dum dicit se apostolum Christi, id est missum a Christo per voluntatem Dei, commendat se in apostolatus auctoritate, ut per hoc suae monitioni magis obediant, et ut insinuet omnes qui ab ejus doctrina voluerint dissentire, imperio Christi contraire, et Patris voluntati resistere. Per voluntatem Dei, et non per Deum, posuit, ut insinuaret solo nutu voluntatis divinae constitutionem omnium rerum esse.« Nam omnia quaecunque voluit fecit.» Paulus tantae auctoritatis, scribit omnibus sanctis, id est in sancta religione perfectis, et fidelibus in Christo Jesu, id est minoribus qui jam fidem susceperunt, hoc est scribit omnibus, perfectis et imperfectis, qui sunt Ephesi, id est in illa urbe quae caput est Asiae Minoris. Quod si mysticum sensum requirimus, Ephesus interpretatur voluntas ejus, id est Dei. Quicunque ergo ita sancti sunt et fideles, ut maneant in voluntate Dei, non transgredientes voluntates ejus, ad eos nunc scribit Apostolus, ubicunque sint corporaliter positi. Interpretatur etiam Ephesus consilium meum, ut dicat Paulus, quia scribo sanctis et fidelibus qui sunt in Epheso, id est in consilio meo, qui non recedunt a munimento consilii mei. Et sunt sancti atque fideles in Christo Jesu, quia nihil prodest sanctitas vel fidelitas nisi in Christo. Nonnulli enim philosophorum visi sunt sanctitatem habuisse, jejunando, caste vivendo, mundum contemnendo, sed non in Christo. Item nonnulli sunt fideles, sed non in Christo. Si quis reddat depositum, si quis commendata non abneget, fidelem se exhibet. Et iste fidelis est, sed non in Christo. Ad distinctionem ergo talium dicit Apostolus se scribere sanctis et fidelibus in Christo Jesu, qui sanctitatem et fidem habent in Christo, id est in Christiana religione. Quos et salutat, dicens: Gratia et pax sit vobis. Gratia, qua vobis peccata remittantur, et virtutes conferantur; pax, qua Deo et sanctis angelis per bonam voluntatem et actionem semper concordetis. Et haec gratia et pax sit vobis a Deo Patre nostro, id est Creatore qui nos in filios adoptavit; et a Domino Jesu Christo, id est a Redemptore, qui nos ab hoste clementer eripuit, et suo dominio mancipavit. Qui est Jesus, qui interpretatur salvator, quia salvum facit populum suum a peccatis eorum; et Christus, qui est unctus, id est rex vel sacerdos, regnans in nobis et interpellans pro nobis, quia reges et sacerdotes unctione consecrabantur.
6.2.3
« Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali, in coelestibus, in Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate.»
6.2.4
Primo omnium benedixit Deum, considerans illum esse principium et fontem bonorum omnium. Ostenso enim quod Dominus Jesus sit aequalis Patri, dum gratia et pax aequaliter a Patre et Filio dari monstraretur, ostendit quod Deus benedicendus est a nobis propter beneficia gratuita, quae nobis tot et tanta contulit. Non enim debemus illi esse ingrati, ut ea quae ab illo accepimus, ascribamus nobis, sed agnoscentes a quo sint nobis data, benedicere semper illum debemus, et gratias ipsi debitas persolvere. Et cum similiter a Filio nobis dentur haec eadem beneficia, patet quia et ipse pari benedictione est exaltandus cum Patre, ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem. Sicque compotentialis et coaequalis Patri esse declaratur. Benedictus sit a nobis Deus, ut omnes illum benedicamus, et gratias ac laudes illi referamus pro beneficiis quae ab ipso percepimus, non aestimantes a nobisipsis habere nos aliquid boni. Benedicamus illum, quia est Deus, id est creator noster, et creatura debet creatorem suum benedicere, et Pater Domini nostri Jesu Christi, id est Pater illius qui nos a diaboli tyrannide ereptos, dominio suo misericorditer subdidit, et salvavit nos a peccatis nostris, atque regnat in bonis actibus nostris. Dum dicit, benedictus sit Deus, aperte demonstrat quia et ipse est Deus. Ostendit, inquam, Filium Patris benedictione laudandum, quando dicit, benedictus sit Deus, id est creator omnium, quia et Filius est creator.« Quaecunque enim Pater facit haec et Filius similiter facit,» et ita constat eum esse aequalem Patri, et compotentialem atque coaeternum. Sed et dum dicitur, benedictus sit Pater Christi, liquido demonstratur, quia et ipse Christus similiter a nobis sit benedicendus, quia qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum. Non enim recte Patrem benedicere potest, qui Filium pariter non benedicit, cum Pater non dicatur nisi respectu Filii. Unde patet Filium esse coaeternum Patri, et coaequalem, quia si Pater fuisset aliquando sine Filio, non esset Pater. Ac per hoc nec tantae dignitatis tunc esset, quantae nunc est: sicque coepisset crescere, quod nefas est vel suspicari. Nunquam ergo fuit ante Filium, sed sine initio Filius est aeternaliter genitus. Vel in eo quod dictum est: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, ostenditur Christus homo simul et Deus esse. Homo enim est, cujus est Deus ille qui benedicitur: et Deus est, cujus est Pater idem ipse quem benedicimus. Deus enim Christi est secundum humanitatem ejus, et pater Christi secundum divinitatem ejus. Qui merito benedicitur a nobis, quia ipse prior benedixit nos. Hinc ergo Apostolus incipit enumerare beneficia, quae a Deo per Christum humano generi sunt concessa. Sit, inquit, benedictus, qui benedixit nos. Deus nos benedicit, cum virtutes nobis tribuit, vel in ipsis virtutibus nos promovet. Nos vero Deum benedicimus, cum pro beneficiis quae contulit nobis ipsum laudamus. Benedixit nos non in quadam, sed in omni benedictione, non corporali, sed spirituali, id est in sermone Dei et sapientia et veritate, cunctisque reliquis virtutibus, et non in terrenis, sed in coelestibus, ut, quamvis adhuc corpore hic detineremur, mente tamen et conversatione jam in coelestibus essemus. Et haec tam copiosa virtutum bonorumque spiritualium benedictio data est a Patre nobis in Christo, id est postquam coepimus in ipso Mediatore ac Reconciliatore manere, incorporati visceribus Ecclesiae, quae est corpus ejus. Non enim extra Christum datur cuiquam ista benedictio. Vel praeteritum pro futuro positum est, ut quasi jam factum indubitanter crederemus, quod faciendum speramus. Benedixit, id est benedicet nos, hoc est ditabit in die judicii, in omni benedictione spirituali, non corporali, quoniam divitias spirituales, non carnales dabit. Neque enim carnales cibos tunc praebebit, vel uxores et aurum, caeterasque delicias quas habent impii, sed illas spirituales, quas in supernis habent angeli. Unde et corpus nostrum ut illarum deliciarum particeps fiat, erit spirituale, quia seminatur corpus animale, et surget corpus spirituale, potestate utique, non natura. Tantae enim levitatis erit et claritatis, quantae spiritus. Et ideo quidquid boni illud glorificatum corpus habebit, spirituale erit. Nihil ergo carnale, sed totum spirituale exspectemus illa benedictione, quoniam spiritualis erit; et non particularis, sed universalis. Omni enim benedictione spirituali nos beatificabit, replens omnibus bonis, ut nihil omnino spiritualium bonorum desit nobis, cum dixerit Christus:« Venite, benedicti Patris mei,» percipite regnum, et ponet localiter in coelestibus inter agmina sanctorum angelorum et virtutum ac dominationum, ut eamdem cum ipsis beatitudinem et gloriam atque scientiam habeamus, ut simus illis etiam loci sublimitate pares. Et haec est illa gloriosa beatitudo, quam oculus non vidit, nec auris audivit, nec cor hominis excogitare potuit, quam nobis Pater dedit, si in Christo nos invenerit, id est vera Christi membra. Aliter enim nullus ad hanc beatitudinem ascendere poterit, quia nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis qui est in coelo. Quod Apostolus praeteritum posuit, significat, ut dictum est, quia hoc quod Deus est nobis benedicturus in futuro, ita est stabile et impermutabile, sicut illud quod jam praeteritum est, quod nulla ratione mutari potest. Nam quod factum est, non potest non fieri. Quod autem posuit, benedixit, et non donavit; et quod ait, benedictione, et non beatitudine, voluit nobis designare Patris et Filii potentiam. Suum enim benedicere, est benefacere. Et quid est aliud tunc benefacere, quam participationem beatitudinis impendere? Unde Psalmista:« Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus beneficit tibi.» Et quod ipse nos benedicet illa tanta benedictione, ita est firmum et certum, sicut et illud quod antequam mundus fieret, nos elegit praedestinando ad vitam. Vel quod nos benedicet, non faciet improvide, sed sicut elegit nos a massa perdendorum ante mundi principium. Ita enim benedicet sicut praedestinavit, quia unicuique benedictionem dabit, juxta modum quem ei praeordinavit. Elegit nos, id est extra de massa peccatorum legit et abstraxit, et hoc fecit in ipso, id est in Christo, ut essemus membra Christi, et ista electio facta est ante mundi constitutionem, id est ante omnem creaturam. Et ad hoc nos elegit, ut essemus sancti et immaculati. Inter sanctum et immaculatum hoc interest, quod sanctus immaculatus quoque intelligi potest, immaculatus vero non statim sanctus. Nam parvuli quoque immaculati sunt, quia integro corpore nullum possunt facere peccatum; et tamen sancti non sunt, quia sanctitas voluntate et studio comparatur. Et quod immaculatus dici potest ille qui peccatum non fecit, sanctus autem is qui virtutibus plenus est. Sancti ergo intelliguntur perfecti, immaculati vero imperfecti. Sancti in virtutibus promoti, immaculati per baptismum a peccatis mundi, et post non inquinati. Tales igitur nos praedestinavit Deus futuros, et hoc non in vana aestimatione hominum, sed in conspectu ejus qui veritatem conspicit, et occulta considerat. Si enim viderit nos veraciter esse sanctos et immaculatos, quidquid homines de nobis aestiment, ipse nobis praemium reddet. Et econtra si per hypocrisim voluerimus simulare sanctitatem, licet nos judicent sanctos indocti homines, ipse tamen damnabit. Elegit ut essemus sancti et immaculati in oculis ejus, et hoc in charitate, id est ut in illam sanctitatem et immaculationem promoveremur, non timore poenae, sed amore justitiae. Notandum itaque quod ad commendandam magnitudinem gratiae enumerat Apostolus beneficia ejusdem gratiae, quae a Deo per Christum humano generi data sunt. Deus enim ante mundi constitutionem, cum nullus quidquam meruisset, quia nullus adhuc erat, praeordinavit quod in tempore gratiae aliquos a perdendis separaret, et justos immaculatosque faceret, praeordinavit quod et illos ad aeternitatem perduceret. Harum praedestinationum alteram hic implet, quod sanctos facit; alteram in futuro complebit, dando immortalitatem et beatitudinem. Sic enim praedestinando jam benedixit nos in coelestibus, cum adhuc in terris maneamus, sicut praedestinando elegit ante mundi constitutionem, cum necdum essemus. Et elegit non quia futuri eramus sancti, sed ut essemus sancti, id est ipse diligendo per gratiam fecit ut essemus sancti et immaculati.
6.2.5
« Qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum, secundum propositum voluntatis suae, in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo. In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias gratiae ejus, quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia: ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo, in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quae in coelis, et in terra sunt in ipso.»
6.2.6
Praedestinatio est gratiae praeparatio, gratia vero jam ipsa donatio. Et nos jure benedicimus Deum, qui non solum praeelegit nos ut faceret sanctos et immaculatos, sed etiam praedestinavit in adoptionem filiorum. Praedestinavit, id est ante et firme ordinavit. Et hoc est prae, id est ex antiquissimo tempore. Destinare enim, per se longinquitatem notat, praeteritum, indicat tempus remotum. Praedestinavit, et hoc in adoptionem filiorum, id est ad hoc ut iremus in filios secundum multimodam conformitatem virtutum ejus in nobis expressam, scilicet ut quantum humanae naturae possibile est, in sanctitate et justitia nostro Patri efficiamur conformes; et imago bonitatis ejus, in quantum fieri potest, exprimatur in nobis. Quod ire in filios non est ex merito nostro, sed ex gratia sua, qua adoptavit nos in filios. Quod Apostolus notare voluit, dicens adoptionem. Majus vero est quod dicit adoptivos Dei filios, quam quod dixerat sanctos et immaculatos. Nos praedestinavit in filios, et hoc per Jesum Christum mediatorem, ut per eum qui naturalis est filius, faceret sibi adoptivos filios, tendentes in ipsum Christum, id est in conformitatem ejus per fidem et bonos mores. Vel hanc praedestinationem fecit per Jesum Christum, id est per virtutem et sapientiam suam, quia nihil fecit unquam Pater nisi per Filium, qui est virtus et sapientia ejus. Unde patet Filium esse coaeternum et coaequalem Patri. Et quod nos praedestinavit, hoc fecit, secundum propositum voluntatis suae, id est sequendo hoc propositum quod proposuit in prophetis, quibus suam voluntatem de nobis revelavit et intimavit, id est sicut per prophetas proposuit, ita ab aeterno praedestinavit, hoc est non minus neque alio modo nos ire in filios praedestinavit ab aeterno, quam post in prophetis proposuit. Non tamen quantum ad se praedestinatio praecessit propositum, sed quantum ad nos, quia illi praesentia sunt omnia, quae nobis per tempora vel spatia transeunt. Quod propositum fuit voluntatis suae, id est non meritorum nostrorum, sed suae gratuitae voluntatis. Gratis enim ab aeterno praedestinavit, gratis in tempore per prophetas proposuit ac praenuntiavit. Et hoc totum fecit in laudem gloriae gratiae suae. Nam quasi gloria gratiae ejus est aeterna adoptio. Hoc fecit in laudem gloriae gratiae suae, id est ut in interiori et exteriori affectu laudemus gloriam, id est abundantiam gratiae suae qua nos adoptavit. Quae abundantia dicitur gloria, quia tanta et tam magna est, et in tantum debetur honor a nobis sibi, quam et in quantum de ipsa gloria multum nobis contulit, quod in prophetis praedixit, quod ante saecula praedestinavit. Nam per hoc firmos et certos nos reddidit. Gratia fuit quod nos praedestinavit et quod elegit. Et haec gratia in tantum abundavit, ut ea quae praedestinaverat, per prophetas praediceret. Et ideo quia praedixit, ex ipsa abundantia laudatur a nobis sua gratia. Nisi enim per prophetas quos solus praedestinaverat praedixisset, nobis sua praedestinatio nota non fuisset. Et, si nobis occulta fuisset, ad laudem suae gratiae nos non traxisset. Ex hoc igitur apparet, quod ex abundantia suae gratiae, qua nobis praedestinationem suam per prophetas voluit aperire, laus suae gloriae aucta debet procedere. Multum igitur est glorificandus, qui et nos praedestinavit in adoptionem filiorum, et ipsum gratis, et in prophetis hoc praenuntiavit. Quod autem nos dicitur praedestinasse, diversum est ab eo quod supradictum est, elegisse. Aliud enim est praedestinare, et aliud eligere, quia electio semper consideratur inter duos vel plures, praedestinatio autem minime; et electio fit de bonis tantum, praedestinatio autem de bonis et malis. Boni enim dupliciter praedestinatur, id est ad primam et secundam resurrectionem. At mali praedestinantur simpliciter ad indeficientis poenae retributionem, quam digne patientur pro peccatis commissis, ad quam quidem Deus nullum praedestinavit. Ad nihil enim aliud est quisque a Deo praedestinatus, nisi ad hoc quod ipsemet Deus post in eo operatur, quia ad hoc non valet aliquis praedestinari, quod inter creaturas Dei non poterit inveniri. Patet igitur nullum ad peccandum praedestinari, quia constat nullum a Deo peccatum creari. Ad poenas autem praedestinatur, quas Deus fecit, ut re justa puniatur. Praedestinavit nos Deus secundum propositum voluntatis suae, vel potius, ut in Graeco legitur, secundum beneplacitum voluntatis suae, quia non omne quod placet, potest et bene placere. Sed ibi tantum dicitur beneplacitum, ubi quod placuit, recte placitum comprobatur. Praedestinavit nos secundum beneplacitum voluntatis suae, non nostrae, ne in tanto beneficio gratiae de placito gloriaremur voluntatis nostrae. In qua utique voluntate sua gratificavit nos, id est sibi gratos fecit, ut ei grates redderemus pro suis beneficiis. Hoc est, non solum beneficia nobis collata procedunt ex voluntate ejus gratia, non ex merito nostro, sed etiam istud quod sumus ei grati, propter ipsa beneficia ascribendo sibi omnia. Sic dictum est gratificavit a gratia sicut justificavit dicitur a justitia. Gratificavit nos, et hoc in Filio suo, id est in operatione Filii sui proprii et naturalis, qui et sibi coaeternus et consubstantialis exstitit. Et quia connaturalis, ideo in ejus operatione factum est. Et etiam in dilecto, id est propter hoc etiam potuit fieri, quia dilectus est a Patre super omnes alios filios, quoniam Filius est ab aeterno, et semper manet et regnat cum eo. Vel nos qui prius displicebamus et inimici eramus, gratificavit sibi, id est gratia sua implevit; et hoc in dilecto Filio suo, id est per mortem et resurrectionem Filii sui, qui egregie ab eo diligitur, quia nihil in eo sibi displicet. Vel in dilecto Filio suo, id est in fide ejus gratificavit nos sibi. In Graecis tamen codicibus non habetur in dilecto Filio suo, sed simpliciter, in dilecto. Et cum non sit additum in dilecto Dei, vel in dilecto Patris, sive in dilecto Ecclesiae, sed absolute dictum sit, in dilecto, ita intelligendum est, ut subaudiatur ab omnibus, ab omnibus enim diligitur, quia est summum bonum. Omnis ergo gratia quam consequimur in laudem et gloriam ejus, qui nos gratificavit, completur in dilecto, id est in Domino et Salvatore nostro, quia nihil boni esse potest nisi ex summo bono et in summo bono, quod naturaliter diligit et appetit omnis creatura. In quo habemus redemptionem, id est a Deo manumissionem Satanae, hoc est, manumissi sumus et liberati a jugo diaboli, qui impediebat in nobis facultatem bene operandi. Non dixit, habuimus, sed habemus, ut continue nos habere illam manumissionem notaret. Et hoc per sanguinem ejus, id est per effusionem sanguinis ejus, quia ejus sanguis innocens effusus, pretium fuit, quo redempti sumus, et libertati redditi, qui tenebamur captivi. Per hoc quod dicit ejus sanguinem tantam efficaciam habuisse, ostendit eum non solum hominem sine peccato, sed etiam Deum omnipotentem exstitisse. Habemus in eo redemptionem. Et quam redemptionem? Remissionem peccatorum originalium et actualium in baptismate. Diabolus enim per peccata dominabatur nobis. Remissis autem peccatis nostris, amisit ille malignus dominium in nobis. Et ita peccatorum remissio facta est nobis redemptio et liberatio, ut in libertate serviremus Redemptori nostro. Aliud tamen intelligitur redemptio, et aliud remissio, quia remissio redemptionem facit, et redemptio est manumissio, ac nostri arbitrii ad bene operandum restitutio, quia et justi post mortem nullo tenentur vinculo, sed liberi ingrediuntur in regnum. Remissio autem simpliciter intelligitur peccatorum abolitio. Habemus remissionem peccatorum, et hoc secundum divitias gratiae ejus, id est secundum divitem et copiosam gratiam misericordiae, hoc est secundum multitudinem misericordiae ejus gratis impensae nobis, quae, sicut est multa et exsuperans omnem sensum, sic multiplicia et innumera delevit peccata nostra. Gratia dico, quae superabundavit in nobis. Hic vult ostendere quae Deus benigne circa eum et reliquos apostolos egit, ut per haec ponderet suam auctoritatem, et sic efficacius possit suadere quod proposuit. Hactenus enim de his quae toti sanctorum Ecclesiae data sunt, est locutus; et nunc de his agit, quae specialiter apostolis concessa sunt. Cum enim gratia in omnibus sanctis abundasset vel abundet superabundavit tamen in apostolis, quia ipsi copiosiorem largitatem ejus acceperunt quam caeteri. In omni sapientia et prudentia. Sapientiam et prudentiam esse diversas Stoici quoque opinantur, dicentes: Sapientia est rerum divinarum cognitio, prudentia vero tantum mortalium. Juxta hanc divisionem, possumus sapientiam invisibilium accipere fidem; prudentiam vero de his, quae corporaliter a nobis exercentur, vel de moribus et de providentia temporalium. Gratia vero in apostolis superabundavit in omni sapientia et prudentia, quia Spiritus sanctus infuderat eis plusquam caeteris sapientiam, qua nossent Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum aeternaliter ab utroque procedentem, atque Filium solum incarnatum, non Patrem neque Spiritum, et alia mysteria incarnationis, et arcana coelestia, nec non et dona Ecclesiae conferenda. Prudentiam quoque superabundanter dedit eis idem Spiritus de ministeriis Ecclesiae, ut providerent ea quae futura vel facienda erant in Ecclesia, et futuros status ac tempora prosperitatis et adversitatis ejus usque ad finem saeculi intelligerent, et quomodo per orbem dilatanda esset et exaltanda, atque ritus suos honorabiliter ubique celebratura, et omnes haereses destructura. Subtilius enim sciebant de trinitate et unitate Divinitatis, et de mysteriis incarnationis Christi, et de statu Ecclesiae acutius quam alii providebant. Vel prudentiam intelligamus, quantum ad regnum Ecclesiae. Majorem enim notitiam habebant regendi Ecclesiam, quam alii. Sciebant namque qualiter unumquemque deberent admonere, et quos increpare, vel quos obsecrare, et caetera hujusmodi. Et quia omnis sapientia et prudentia per supernam gratiam superabundavit in eis, adhibenda est fides doctrinae eorum, qua praedicant Christum, Deum creatorem et hominem verum esse. In tantum autem, inquit, superabundavit in nobis illa gratia, ut notum faceret, id est notificaret nobis sacramentum, id est mysterium voluntatis suae, hoc est mysticam et occultam voluntatem suam quae antea latebat. Voluntatem, inquam, suam de incarnatione Filii et renovatione humani generis, atque statu Ecclesiae, et donis ejus conferendis, et ejus regimine. Licet enim prophetae partim haec novissent, nullus tamen eorum vel omnia quae apostoli, vel tam lucide perspexit ut apostoli. Prophetae namque noverunt ut illi, qui fuerunt in rerum praenuntiatione, apostoli vero ut illi qui erant in rerum exhibitione. Voluntatis dico, exhibitae non hominum meritis, sed secundum bonum et pium beneplacitum ejus, id est quia tantum ei misericorditer placuit, ut vellet humanum genus reparare. Quod beneplacitum ipse proposuit, id est procul anteposuit, vel prorsus posuit, sive omnibus palam obtulit, in eo, id est in Christo, non alio tempore implendum, sed in dispensatione plenitudinis temporum, id est in plenitudine temporum dispensata et ordinata divinitus, cum jam impleta essent tempora, quae ipse disposuerat prius implenda. Vel notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae, et hoc faceret secundum placitum ejus, id est secundum quod ex sola potestate sibi placuit, et placitum illud est bonum, id est utile nobis. Quod sacramentum antequam notificaret nobis, proposuit ipse in prophetis, id est sacramentum illud praedixit per prophetas, qui mysteria incarnationis Domini, et dona quae collaturus erat Ecclesiae, praecinerunt. Si enim penitus ignari essent homines, et non aliquantulum praedocti, non reciperent illud. Quod sacramentum fuit in eo, id est in Christo, in morte ejus et resurrectione. Sacramentum dico, tendens in dispensatione plenitudinis temporum, id est ad hoc proposuit in prophetis, ut in plenitudine temporis, id est tempore praefinito, tempore gratiae, distribueretur illud sacramentum per apostolos. Dominus dispensavit illud, quia aliis in Ecclesia tribuit fidem et notitiam incarnationis Christi, aliis virtutes quoque et charismata, et quaecunque dispensanda et distribuenda praedixerunt prophetae. Et quod erat illud sacramentum? Instaurare, id est ad primum statum reducere, omnia per peccatum destructa. Et illam instaurationem facere in Christo, id est in fide et gratia Christi, ut in eo restaurentur, quae in coelis sunt, id est numerus beatorum angelorum qui divinitus erat stabilitus, cadentibus inde reprobis angelis; et quae in terra sunt, id est homines; et omnia quae instauraret, permanerent in ipso Christo sine fine, ne jam ulterius caderent. In eo quippe instaurantur quae in coelis sunt, cum id quod inde ex angelis lapsum est, ex hominibus redditur; in ipso instaurantur et quae in terris sunt, cum ipsi homines qui praedestinati sunt in vitam aeternam a corruptionis vetustate renovantur. Instaurantur quae in coelis sunt, dum illuc humiliati homines redeunt, unde apostatae angeli superbiendo ceciderunt; instaurantur et quae in terris sunt, dum peccatores ad justitiam convertuntur. Vel ea quae sunt in coelis, sunt instaurata, id est in melius commutata in Christo, id est in Christi operatione, quia in revelatione mysterii incarnationis Dominicae receperunt angeli quamdam in melius promotionem. Sed et gaudium eorum crevit, cum homines in suum consortium coepissent recipere. Non enim pro angelis mortuus est Christus. Sed ideo etiam pro angelis fit, quidquid hominum per ejus mortem redimitur et liberatur a malo, quia cum eis quodammodo reditur in gratiam post inimicitias, quas inter homines et sanctos angelos peccata fecerunt, et ex ipsa hominum redemptione ruinae illius angelicae damna reparantur. Et sic instaurantur coelestia et terrena, sed tamen ea tantum quae sunt in ipso ante mundi constitutionem electa et praedestinata. In ipso enim semper fuerunt et sunt, quos elegit ab aeterno. Quod dixit instaurare, non dixit proprie, nisi respectu eorum quae erant in coelis, quia quae sunt in terra, non sunt instaurata, sed restaurata. Nam instaurare dicimus, quando restauratum in melius instauratur, ut bonum in melius; restauratur autem, quod cum prorsus destitutum sit, instauratur, ut malum in bonum.
6.2.7
« In quo etiam sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum ejus, qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae, ut simus in laudem gloriae ejus nos qui ante speravimus in Christo.»
6.2.8
In Christo restaurata sunt omnia, in quo etiam nos vocati sumus de infidelitate ad fidem, et hoc sorte, id est gratia sola, non nostro merito. Nam sortis nomine designatur gratia, quia in sorte non est electio, sed voluntas Dei. Ubi enim dicitur, iste facit, et iste non facit, merita considerantur. Et ubi merita considerantur, electio est, non sors. Quando autem Deus nulla nostra merita invenit, sorte voluntatis suae nos vocavit, quia voluit, non quia digni sumus. Sorte vocati sunt et ipsi apostoli, in quibus superabundavit gratia, ne viderentur meruisse aliquid melius caeteris. Vocati sumus, nos dico praedestinati, id est prius praeparati in ejus sapientia, ab aeterno praeordinati ad vitam, et hoc secundum propositum ejus, id est secundum quod postea praedixit in prophetis. Prophetae enim apostolos ad fidem Christi convertendos praenuntiant, et sicut ipsi praenuntiant, ita et Deus praedestinaverat. Praedestinati enim sunt secundum propositum ejus, quia sicut magnifice illos ad fidem venturos, in prophetis praenuntiavit, ita magnifice illos praedestinaverat. Vel praedestinati sumus secundum propositum ejus, id est secundum firmam et perseveraturam institutionem ejus. Qui etiam in apostolis operatur omnia etiam velle juxta consilium voluntatis suae, ut nemo glorietur de suis meritis. Ac si dicatur: Cur nos magis elegerit ad officium apostolatus nescimus, sed tamen concilio facit omnia, id est rationabiliter et provide, non temere. Nam ad hoc solet fieri consilium, ut rationabiliter fiat illud, unde consilium habetur. Et consilium quo facit omnia, est voluntatis suae, id est non extraneum, quia non ab alio accepit consilium, sed a sola voluntate sua. Et hoc consilio agit ipse, ut simus in aeterna vita euntes in laudem gloriae ejus, id est ut in illa vita laudemus diligendo et admirando ineffabilem gloriam ejus, scilicet illum gloriosum, laudabilem et admirabilem, nos, qui ante speravimus in Christo, id est antequam transeamus ad illam coelestem patriam, posuimus in Christo spem nostram, vel nos Judaei qui ante conversionem nostram speravimus in Christo venturo, priusquam ille venisset. Judaei enim ab antiquis temporibus sperabant in Messia venturo, et in eodem sperabat Paulus antequam ad fidem novam conversus esset. Per hoc quod in Christo speratur, Deus esse monstratur. Et quia in eo speratum est ante adventum ejus, constat eum sine initio semper apud Patrem fuisse. Nisi enim ille fuisset, periissent omnes qui speraverunt in eo, quasi sperantes in nihilo. Vel ad hoc sorte vocati sumus, ut simus in laudem gloriae ejus, id est ut per nos alii laudent gloriam ejus, vel nosipsi: nos dico, qui antequam vos, speravimus in Christo; et ideo tales sumus ut per nos alii sperent et laudent. Prius enim crediderunt apostoli quam caeteri.
6.2.9
« In quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestrae, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis sancto, qui est pignus haereditatis nostrae, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriae ipsius.»
6.2.10
Quia se et alios apostolos dixerat vocatos, ne videretur latenter dixisse Ephesios non esse vocatos. subjunxit quasi dicens: Nos ante sumus in Christo vocati, in quo et vos postea jam vocati estis, etsi non principaliter, tamen per ejus membra et ejus praecepta. Vocati estis ad fidem quam non accepistis ex merito aliquo, sed ex auditu solo, quia, cum audissetis ex ore meo verbum veritatis, tunc vocati estis. In hoc multum commendatur gratia Dei, quam tam leviter, scilicet solo auditu receperunt, quia non intercessit eorum meritum, non vis arbitrii ipsorum, sed solus auditus, ut gratiam in fidem acciperent. Ideo credidistis, quia audistis verbum non falsitatis, ut antea in laude idolorum, sed veritatis in praedicatione Christi, quae est nimia veritate suffulta, id est ideo credidistis, quia verum esse quod dicebatur, cognovistis. Quod verbum est evangelium vestrae salutis, id est bonum nuntium, quia in eo annuntiata est vobis salus, id est remissio peccatorum, et justificatio, et vita aeterna. Et quia possent audisse illud et non credidisse, addit: In quo Evangelio et credentes signati estis, id est segregati ab infidelibus Spiritu sancto cujus gratiam accepistis. Sanctus enim Spiritus credentes signat, id est ab aliis hominibus discernit et separat, quia a peccatis eos purgat, et spiritualibus gratiis ornat. Vel in quo Christo signati estis imagine ejus, id est vos qui culpa primi parentis deformati eratis, et quibus jam perierat imago et similitudo Dei, signati estis, hoc est imagine et conformitate Dei estis impressi, id est restituta facultate bene operandi secundum innocentiam et justitiam repraesentatis imaginem Dei Patris, scilicet institutione liberi arbitrii estis impressi similitudine Dei secundum innocentiam et bona opera; et hoc per Spiritum sanctum, non per merita nostra, fide interveniente. Hoc notavit, dicens, credentes, etc. Quasi diceret: Quia credidistis, ideo signati estis Spiritu sancto, id est hoc signum accepistis, quo distingueremini a caeteris, quod Spiritu sancto repleti estis, quem non habent increduli. Qui spiritus est promissionis, id est promissus a Deo, sicut discipulis Salvator praecepit ab Hierosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris. Et item de eo dixit:« Ego mittam promissum Patris mei in vos.» Vel promissionis est iste Spiritus, quia his quos replet, promittit vitam aeternam, et hoc ideo facit, quia ipse est pignus et arrha et certitudo nostrae haereditatis, quam accepturi sumus a Deo, id est charitas quam nobis ille Spiritus infudit, arrha est futurae haereditatis. Pignus enim hoc loco pro arrha positum est. Pignus enim quando datur, cum datum fuerit propter quod datum pignus est, pignus aufertur. Arrha vero quando aliqua pretii particula primum datur, ut sit signum totius massae dandae. Sic charitas per Spiritum sanctum data fidelibus, signum et arrha est dandae plenitudinis vitae perpetuae. Hoc enim implebitur, unde arrha data est; nec ipsa arrha, id est charitas nobis auferetur, sed adimplebitur quando summa reddetur. Signati estis Spiritu sancto, et hoc in redemptionem acquisitionis, ut ultra non dominetur inimicus in vobis, sed Christus qui vos sanguine suo redemit, ut possideat, non ut amittat. Redemptio enim hoc loco vocatur immortalitas, quae erit per resurrectionem. Acquisitio autem familiaritas illa quae Deum quaerit. Ducet ergo nos Spiritus ille in redemptionem immortalitatis et impassibilitatis, scilicet ut redimamur ac liberemur ex mortuis, id est faciet nos immortales per mortem Christi et resurrectionem. Et redemptio illa erit tanta, ut sit acquisitionis, quia illa immortalitas sic nos acquiret Deo et conjunget, ut ultra non separemur vel amittamur ab eo, sed semper illi inhaereamus, et ab illo possideamur; et hoc in laudem gloriae ipsius, scilicet ut laudemus admiratione, dilectione, participatione gloriam ipsius, id est beautitudinem ejus, ideo posuit ipsius, ut innueret, quia quidquid boni habemus, a Deo est.
6.2.11
« Propterea et ego, audiens fidem vestram, quae est in Domino Jesu, et dilectionem in omnes sanctos, non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis, ut Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater gloriae, det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitionem ejus, illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quae sit spes vocationis ejus, et quae divitiae gloriae haereditatis ejus in sanctis, et quae sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiae virtutis ejus, quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in coelestibus, supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur, non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro, et omnia subjecit sub pedibus ejus, et ipsum dedit caput supra omnia Ecclesiae quae est corpus ipsius, plenitudo ejus qui omnia in omnibus adimpletur.»
6.2.12
Invitat eos Apostolus ad veram fidei constantiam, quam ab eo perceperunt de Domino Jesu, scilicet Christum vere esse creaturam in humanitate, et vere Creatorem in divinitate, id est esse verum hominem et verum Deum. Nam, ut in hanc fidem eorum, quae per dilectionem operatur, roborarentur et augerentur, gratias pro ea Deo referebat, ut ipse Deus qui dederat, multiplicaret eam et confirmaret Quasi dicat: Vocati estis, Evangelium audistis et credidistis atque Spiritu sancto signati estis. Propterea, id est propter has causas, gratias ago, quia non solum vicini vestri, sed et ego longe positus in Romano carcere, audio fidem vestram, quasi jam famosam et in vobis solidatam, quae jam multis ut convertantur proponitur exemplar, quia constantes estis in ea. Et hoc ideo quia est in Domino Jesu, id est firmiter fundata et permanens in Domino Salvatore, qui vos suo dominio mancipavit, vosque salvavit. Et audio etiam dilectionem vestram redundare in omnes sanctos, id est charitatem vestram qua sanctos omnes ita diligitis, ut quidquid pie potestis, impendatis illis. Et ita charitatis opera, quae facitis in sanctos, faciunt vestram charitatem longe divulgari, multique eam proponunt exemplar. Unde ego haec audiens, non cesso gratias agere Deo pro vobis, quia fidem hanc et dilectionem vobis contulit. Magna illis erat utilitas, quod tantus apostolus pro illis gratias agebat, quia per hoc divinitus confirmabantur et promovebantur in fide et dilectione, quam nuper acceperant praedicato sibi Evangelio. Gratias, inquit, ago pro his quae jam accepistis, et orationes facio, ut quae necdum habetis, habere possitis. Memoriam vestri facio in orationibus meis, ut Deus det vobis intelligere quae credidistis, scilicet ut quod fide credidistis, notitia percipere possitis discernendo. Et hoc det vobis Deus Domini nostri Jesu Christi, id est Deus illius quem revereri debemus, quia ejus servi sumus, et ipse Dominus noster: et est Jesus, id est salvator noster; et est Christus, id est rex noster sive sacerdos. Hoc totum dicitur respectu humanae naturae, quia secundum humanitatem tantum est Deus Christi, qui secundum divinitatem ejus, est Pater ipsius. Qui enim in tempore creavit eum ex virgine, ipse ante omnia tempora de seipso genuerat eum. Unde dicitur Pater gloriae, quia ipse Christus secundum excellentiam aeternae divinitatis suae est gloria Patris, id est virtus et sapientia et verbum ejus. Per hoc itaque quod dicit: Deus Domini nostri Jesu Christi, ostendit illum esse verum hominem; et per hoc quod subjungit, Pater gloriae, notat illum esse verum Deum ex Patris substantia. Et rogo ut iste pater det vobis spiritum sapientiae de coelestibus ac divinis et revelationis in agnitionem ejus, ut non obscure, sed sine velamine agnoscatis eum, id est Christum, secundum quod Deus est omnipotens atque principio et fine carens, et omnia divinitate implens. Det vobis Spiritum sapientiae in agnitionem ejus, id est Spiritum sanctum, quo infunditur hominibus sapientia, ut agnoscatis illum juxta quod agnoscendus est ab his qui adhuc in carne vivunt, ut omnia, quae de illo possunt in hac vita cognosci, cognoscatis. Et det vobis spiritum revelationis de humanitate ejus, Spiritum sanctum, quo revelet vobis mysteria humanitatis Christi in agnitionem ejus, ut manifeste agnoscatis incarnationem ejus, non per umbram, sicut illi, qui fuerunt ante adventum ejus. Ideo orat ut hanc Christi notitiam det illis Deus, quia, si hanc habuerint, nulla adversitate superabuntur ab ejus fide et dilectione. Et declarat consequenter, cujusmodi sapientiam et revelationem vult ut det illis. Illuminatos, inquit, oculos cordis vestri det vobis, id est aspectum vestrae mentis et rationis faciat clarum et perspicuum. Quod est dicere: Ita illuminet vestram rationem, ut perspicue remota umbra phantasmatum, advertat ratio vestra quod praemium speretur de fide, scilicet vita cum angelis aeterna. Et hoc est, ut sciatis quae sit spes vocationis ejus, id est fidei ejus. Hoc est, sic illuminet interiores oculos vestros, ut intelligatis quod praemium erit pro fide ejus illis, qui constanter in ea perseverant, ad quod per Evangelium vocati estis. Vel quae sit spes vocationis ejus, id est qualis et quanta sit gloria quam speratis, et ad quam vos vocavit; quam pretiosa est summa beatitudo, quam adipisci speratis per eum, qui vos ad fidem suam vocavit. Et ut sciatis quae sunt divitiae gloriae, id est copia beatitudinis, id est quam sufficiens et multiplex et copiosa est beatitudo illius gloriosae haereditatis, quam firmo jure possidebunt communiter sancti, in perfectione virtutum consummati. Istae enim divitiae erunt in sanctis. Vel tantam esse beatitudinem illam intelligatis, quanta est in sanctis, id est quantam ipsi habent vel intelligunt esse. Et ut sciatis quae et quanta sit magnitudo virtutis ejus in nos apostolos, id est quam larga et copiosa provenit virtus ejus in nos, ut spirituali scientia illustrati, et virtute Spiritus sancti confortati, nihil timeremus, sed magna auctoritate regibus et tyrannis contradicentes, Evangelium ubique praedicaremus, et miracula potenter operaremur, atque cunctos errores destrueremus. Et haec magnitudo virtutis et fortitudinis, quae data est nobis prae caeteris, est supereminens, id est super alios manens, quia nobis excellentiora sunt data quam aliis, ut et illi post nos studeant ad virtutem alta proficere. Et ista magnitudo tam celsa est in nobis apostolis, qui credidimus, quia nos intensius et firmius credidimus quam alii. Et est desuper a Deo missa in nos, et hoc secundum operationem potentiae virtutis ejus, id est secundum opus quod virtus Dei, id est vis Dei operata est. Virtus dico potentiae, id est potens in omnibus. Vel nos credidimus secundum operationem potentiae virtutis ejus, id est attendentes potentem virtutem ejus factam. Et quam virtutem? Scilicet illam quam operatus est potenter in Christo, suscitans illum ita ut procul esset a mortuis, id est ut nunquam amplius moreretur, sed immortalitatis virtute permaneret. In hac enim operatione ostensa est nobis potentia virtutis ejus. Quem et constituit, id est simul secundum animam et corpus statuit ad dexteram suam, id est in potentiori dignitate sua positum in coelestibus, praeferens illum omni creaturae. Dextera enim Dei aeterna beatitudo est, quae sanctis datur; sicut sinistra ejus recte dicitur miseria perpetua, in qua sunt impii. In coelestibus est Christus, ut ejus dignitas etiam ex loco monstraretur. Et est etiam loco supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem, ut per hoc ostendatur esse majoris dignitatis et amplioris felicitatis ac beatitudinis, quam aliquis spiritus in his ordinibus, quoniam excelsior coelis, id est spiritibus angelicis factus est. Isti enim quatuor ordines angelorum, et juxta librum Dionysii Areopagitae de coelesti hierarchia numerantur ascendendo. Principatus enim est sub potestate, potestas sub virtute, virtus sub dominatione. Super dominationem vero est ille ordo qui vocatur thronus, quia Deus in eo sedet. Cum ergo Christus super dominationem exaltatus dicitur, liquido demonstratur sedere in throno cum Patre. Principatus autem vocantur, qui ipsis quoque bonis spiritibus angelicis praesunt. Qui subjectis aliis, dum quae sunt agenda disponunt eis ad explenda divina ministeria, principantur. Ex quibus unus( nisi fallor) apparens Josue, dixit se esse principem exercitus Domini. Potestates vero dignioris potentiae intelliguntur esse quam principatus, ut et subjectis ordinibus angelorum potenter praesint, et ad divinam contemplationem super se potenter extendantur. Virtutes autem dicuntur illi spiritus, qui virtuti divinae fortitudinis firmius caeteris assimilati, ad omnia quaecunque voluerunt, fortiter praevalent. Dominationes vero nuncupantur, qui nobilissimi in illa coelesti curia sunt, et subjectis quibusque dominantur, atque possident eos ut Domini. Et super omnes istos exaltatus est secundum humanitatem suam Christus, qui est caput nostrum, ut et nos membra ejus usque ad istorum societatem et aequalitatem pertingamus. Unde et quod supradictum est, ut sciatis quae sit supereminens magnitudo virtutis ejus, quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in coelestibus, de nostra resurrectione intelligi potest, ut quemadmodum Christus magnifice resuscitatus est et elevatus in coelum, sic et nos in fine saeculi pro modulo nostro magnifice resuscitemur, et ad coelestia sublimemur. Mirabilis enim et supereminens, id est super omnes alios ex toto manens magnitudo virtutis in nos a Deo veniet, quando in ictu oculi resurgemus, et immutabimur, atque« rapiemur in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum illo erimus.» Qui, ut dictum est, exaltatus est super omnes praefatos angelorum ordines, et super caeteros altiores. Et ut generaliter dicam, super omne nomen, id est super omnem ordinem vel personam magnae famae et magni nominis, quod nominatur non solum in hoc saeculo, ut Michael et Gabriel, sed etiam in alio futuro, ut quaedam personae beatorum spirituum majoris dignitatis in illo coelesti regno, quarum fama et appellatio ad nos in terra manentes nunquam perveniet. Id est dignitas ejus superat dignitatem omnium majorum inter coelestes creaturas, et non solum sublimavit eum Pater super omnes choros angelorum vel personas, sed etiam omnia subjecit sub pedibus ejus. A similitudine dictum est. Nam, sicut qui submissus est, sub pedibus conculcatur et conculcanti resistere non potest, sic omnia imperio et potestati Christi subjecta sunt, et illi contraire non valent. Omnia subjecit, et ita ut sint sub, id est inferiora. Aliud, sub, notat omnimodam subjectionem, scilicet quod nec audeant, nec possint contraire imperio ejus. Per pedes enim intelligimus humanitatem ejus, quia sicut pedes sunt inferior pars corporis nostri, sic humanitas est inferior natura Christi. Divinitas enim superior natura ejus est. Et haec scientia de futuro accipienda est, quando in die judicii omnes cognoscent se subjectos ei, alii recipiendo praemium vitae, alii patiendo sententiam mortis aeternae, et ipsum Dominum, qui tantus et tam potens tamque sublimatus est, dedit non ex merito nostro, sed sola sua gratia caput super omnia bona virtutum Ecclesiae, ut ipse caput et fons esset omnium bonorum Ecclesiae, vel supra omnia membra Ecclesiae, ut ipse majorum et minorum fidelium caput esset. Vel, sicut in aliis libris habetur, supra omnem Ecclesiam, Judaeorum scilicet atque gentilium, ut nullus ad Ecclesiam pertineret, qui hunc caput non haberet. Nam, sicut omnia membra humani corporis reguntur a capite, id est visus, auditus, gustus, odoratus et tactus, ita omnes spirituales sensus Ecclesiae sunt in Christo, ut in eo videat Deum, et audiat verbum ejus, et gustet quam suavis est Dominus, et odorem notitiae ejus attrahat, et spiritualiter eum tangat, dicens:« Mihi autem adhaerere Deo bonum est.» Qui longe aliter est caput Ecclesiae, quam princeps aliquis caput exercitus, quia illa est corpus ipsius. Unum enim sunt sponsus et sponsa, ut caput et corpus. Ecclesia dico, plenitudo ejus, id est plenarium corpus ejus, nullum enim membrum deest ibi, quod soleat esse in humano corpore, sed sunt ibi qui provident aliis, ut oculi; sunt qui ministrant, ut manus; sunt qui loquuntur verbum salutis, ut os, et sic caetera membra. Qui Christus adimpletur non in se, quia sic plenus est et perfectus, ut non possit augmentari, sed in omnibus fidelibus suis. Et quid adimpletur ipse in eis? Omnia bona quae sunt in eis, id est charitas, humilitas, patientia, castitas, et his similia. Haec enim omnia Christus est in electis suis. Et dum haec augentur in eis et multiplicantur usque ad plenitudinem, ipse nimirum adimpletur in eis. Qui et in futuro feliciter adimplebitur in ipsum, ut sit Deus omnia in omnibus. Vel adimpletur ipse nunc omnia in omnibus, dum membra ejus quotidie secundum quantitatem proficiunt; et dum defunctis his qui modo sunt in Ecclesia oculi vel os, succedunt alii pro eis; et sic de caeteris, ut integer maneat numerus membrorum, et secundum successionem semper crescat. Omnia praedicta valent ad confirmandum eos in fide Christi, ut credant cum verum hominem et Deum, perfectamque salutem dare credentibus. Sequitur:
6.3.1
IN EPISTOLAM AD EPHESIOS CAPUT II.
6.3.1
« Et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi hujus, secundum principem potestatis aeris hujus spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiae. In quibus et nos omnes aliquando quando conversati sumus, in desideriis carnis nostrae, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae, sicut et caeteri. Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam charitatem suam qua dilexit nos, cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo, cujus gratia estis salvati, et conresuscitavit et consedere fecit in coelestibus in Christo Jesu, ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Jesu. Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis. Dei enim donum est, non ex operibus, ut ne quis glorietur. Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus.»
6.3.2
Ingreditur Apostolus dissuadere et superfluas ostendere carnales observantias, quas praevidebat fore introducendas ab haereticis, commemorat etiam priora mala, ut in bonis quae prius perceperunt, humilientur; et certum sit quia, si haec inimicis data sunt, multo magis ampliora dabuntur amicis. Ne enim in tumorem ex bonis erigantur, ostendit de quo statu ad quam dignum vocati sunt, dicens omnia beneficia eis vel apostolis vel toti humano generi, per solam Dei gratiam esse data. Littera sic conjungitur: Suscitavit Christum a mortuis, et ad dexteram suam elevavit, et vos quoque conresuscitavit, et in coelestibus consedere fecit. Sed istud inferius ubi dicit, Deus autem, qui dives est, ideo interposuit, ut dissuaderet carnales observantias, et illos humiliaret ex recordatione praecedentium culparum; ac si diceret: Deus corporaliter suscitavit Jesum Christum a mortuis, et vos spiritaliter cum eo resuscitavit ab interna morte, cum essetis mortui in anima delictis et peccatis vestris. Sicut enim justitia est vita animae, sic peccatum mors ejus. Delictum nonnulli volunt accipere secundum consensum malae voluntatis, et peccatum secundum exsecutionem operis, vel delictum est, quando aliquis facere negligit, quod a Deo praecipitur; peccatum, quando praesumit agere quod prohibetur. Vos mortuos delictis et peccatis gratia Dei vivificavit. Hoc multum valet ad dissuasionem carnalium observantiarum, quia si de morte animae ad vitam non illis observantiis, sed gratia duce pervenere, non est ratio ut post acceptam vitam his indigeant. Mortui eratis, quia aliquando, id est ante conversionem vestram ambulastis in illis delictis et peccatis. Et ambulastis in illis de alio ad aliud, secundum saeculum hujus mundi, id est sequendo et imitando saeculares homines ista mundana appetentes. Vel secundum malitiam saeculi hujus mundi, qui totus in maligno positus est, ambulastis. Nam superior mundus, id est regnum coelorum, habet aliud saeculum, in quo regnat justitia, vel secuti hoc saeculum, quia sicut in hoc saeculo succedit tempus tempori, ita semper in vobis succedebat peccatum peccato; et ita comparabiles saeculo fuistis in continuata serie peccatorum. Saeculo dico, hujus corruptibilis et caduci mundi, cujus sectatores diversis vitiis assidue corrumpuntur, et cito decidunt in interitum. Nec solummodo secundum hoc saeculum ambulastis in via iniquitatis, sed etiam, secundum principem potestatis aeris hujus, id est secundum quod suadebat vobis princeps, qui in hoc aere potestatem habet vel infideles tentandi, vel ipsum commovendi. Secundum hunc iniquitatis principem ambulant, qui secundum voluntatem ejus peccant. Qui est princeps potestatis aeriae, quia principatur exercitui daemonum, qui sunt potestas aeris, quia possunt in eo discurrere, et suggestiones hominibus ministrare; vel quia ipse Satanas in hoc eodem caliginoso aere, vicino terris, potestatem habet, ut diximus, volitandi ad suadendum mala, sive commovendi aliquoties tempestates ad incommoda hominum, sicut fecit adversum Job. Et quis est iste princeps? spiritus, id est non carnalis substantia, sed incorporea. Per hoc quoque innuitur, quia multum erant in peccatis, quoniam spiritus, id est res invisibilis a quo nesciebant cavere sibi, eos impugnabat. Periculosius enim impugnatur homo re invisibili quam visibili, quia si hostem videret, sibi fortasse caveret. Qui spiritus operatur in filios diffidentiae, id est in illos qui volunt tenere carnales observantias, qui diffidunt de Christo, non credentes eum sufficere ad justitiam et salutem, nisi et carnales observantias superadjiciant. Ob hoc dicuntur filii diffidentiae, quia diffidentia infidelitatis genuit eos in tali errore, id est fecit eos diffidere. In quibus operatur diabolus ut diffidant a Christo et carnales caeremonias quaerant nunc, id est post adventum Christi, qui vera lux est, et umbram veterum observantiarum exhibitione veritatis removit. Ac si dicatur: Quandoquidem malignus haec operatur, etiam postquam Veritas apparuit, id est opus illius est adhuc facere diffidere, videte ne forte vos diffidatis. Et hoc valet ad propositum. Nam si, cum adhuc tanta ac tali multiplicitate peccatorum irretiti erant, liberati sunt sola gratia, non carnalibus observantiis, patet, quia post liberationem superflue eas tenerent. Vel in filios diffidentiae, id est in illis qui propter sua multa peccata diffidunt de aeternis bonis, et desperant de salute sua, operatur diabolus nunc, id est postquam de manu ejus erepti fuerant. Vel ideo vocantur filii diffidentiae, quia de eorum salute diffidit mater Ecclesia, considerans in eis operationem nequissimi spiritus. Ne autem viderentur Ephesii ideo fuisse tam gravibus irretiti peccatis, quia carnalibus observantiis non studuerant, ostendit etiam servientes illis caeremoniis similiter implicitos fuisse peccatorum multitudine. Et hoc est: In quibus delictis et peccatis non solum vos, qui non habetis carnales observantias, sed et nos qui illas custodiebamus, et illi qui modo sunt tanti apostoli, nos, inquam, omnes conversati sumus, id est per omnia genera vitiorum versati sumus aliquando, id est ante conversionem nostram in desideriis carnis nostrae, id est in concupiscentiis ejus. Et eramus facientes volontatem carnis, id est opere complebamus, quod carnalitas nostra exigebat secundum libidinem et crapulam, et caetera quae ad delectationem carnis attinent, et voluntatem cogitationum faciebamus, secundum iram et superbiam et ambitionem et caetera vitia, quae in corde sunt, et non in delectatione corporis. Si vero carnis nostrae sic legatur, ita dico nos fuisse in delictis, quando manebamus in desideriis carnis nostrae, id est in vehementia concupiscentiae, ministratae a carne, plus voluit in desideriis notare, quam concupiscentiam, id est multiplicem et omnimodam vehementiam concupiscentiae quam per legem incurrerunt. Unde Romanis ait:« Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum quae per legem sunt, operabantur in membris nostris.» Et item:« Peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam.» Et propterea de maledicto mortis venientes eramus filii irae, id est filii ultionis, filii gehennae, et hoc natura, id est originali peccato, sicut et caeteri qui legem non acceperant. Nam cum ira Dei nascuntur omnes mortales, et peccante primo homine, vitium pro natura inolevit. Sed per Dei gratiam nonnulli de filiis irae fiunt filii adoptionis, quod per legem non valet fieri; ideoque Judaei carnales licet haberent legem, nihilominus filii irae manebant sicut nati fuerant, quemadmodum et caeteri populi terrarum qui sine lege erant. Et per hoc voluit innuere, legem nihil posse ad peccatorum alleviationem, cum ipsi qui observabant legalia praecepta, debiti essent irae Dei, sicut et alii qui mandata legis ignorabant. Hoc enim de lege sola sine adjunctione gratiae dicitur. Quod totum ad gratiae commendationem valet, et sic ad carnalium observationum destructionem, quia, cum essent mortui multiplicitate peccatorum, serviendo etiam illis caeremoniis, gratia Dei eos convivificavit, quod lex facere non potuit. Vos eratis mortui, et nos similiter, et eramus ex natura vitiata filii irae; sed Deus, qui dives est in misericordia, quoniam secundum largas misericordiae suae divitias omnia peccata et originalia et actualia per baptismum remisit, ut ubi abundavit peccatum, superabundaret gratia propter nimiam charitatem suam erga nos summam, id est omnium sensum superantem, cum ipse Filium sibi coaeternum faceret incarnari et mori, qua dilexit nos Deus, cum essemus spiritaliter mortui peccatis, convivificavit nos in Christo, id est vivificavit nos cum Christo secundum remissionem peccatorum, et innocentiam atque virtutum consummationem; hoc est, sicut Christo perpetuitatem vitae in aeterna beatitudine attribuit, sic nobis largitus est veram vitam innocentiae et justitiae. Cujus Christi gratia vos Ephesii et alii gentiles salvati estis, sicut et nos secundum remissionem, et innocentiam et justitiam. Et non solum convivificavit nos, sed etiam conresuscitavit, id est spe cum Christo jam resuscitavit, ut quemadmodum Christus est resuscitatus, sic nos spei certitudine exspectemus resuscitandos, et etiam fecit nos consedere, id est spe cum Christo sedere ut judices in aeterna beatitudine, et hoc in coelestibus locis, vel inter coelestes essentias. In sessione enim designatur judicium, quia sedere solet qui judicat. Faciet ergo nos sedere cum Christo, quia faciet judicare cum illo. Imo cum eo jam nos resuscitavit, et cum eo sedere fecit in coelestibus, quia, quamvis corpus nostrum nondum ibi sit, tamen spes nostra jam ibi est. Et hoc totum in Christo Jesu, id est in potentia et virtute et gratia ejus. Haec omnia multum valent ad intentionem, quia, cum haec universa det sola dives gratia, frustra post haec inducuntur carnales observantiae. Ideo sua praedestinatione et nostra spe nos fecit jam consedere, ut ostenderet in saeculis venientibus super ista temporalia saecula, id est in saeculis aeternitatis, vel in saeculis, quae post nos in hoc saeculo venient, abundantes divitias, id est aeternam beatitudinem, quae adeo dives erit, ut ibi nulla re quis indigeat, vel donationem beneficiorum suorum abundanter divitem et copiosam, divitias dico gratiae suae, id est propter gratiam suam datas, et hoc in bonitate sua, non in consideratione meritorum nostrorum,« quoniam melior est misericordia ejus super vitas.» Et tantae ejus divitiae erunt super nos, id est multo majores quam digni sumus accipere. Vel super nos erunt, id est omnem intelligentiae nostrae capacitatem exsuperabunt, quia tam magnae et tales erunt, quas nec oculus vidit, nec auris audivit, nec cor hominis excogitavit. Tantum enim dabitur, quantum mens investigare non potest. Quis enim intellectus capere sufficiat illa supernae civitatis quanta sint gaudia, angelorum choris interesse, cum beatissimis spiritibus gloriae Conditoris assistere, praesentem Dei vultum cernere, incircumscriptum lumen videre, nullo mortis metu affici, incorruptionis perpetuae munere laetari? Et haec omnia dantur in Christo Jesu, id est in potentia et gratia et largitate Christi. Ad quid igitur post haec carnales observantiae inducerentur? Vere gratia Dei largas habet divitias, nam gratia ejus estis salvati et mundati a peccatis, et hoc per fidem, id est fide interveniente, quia credidistis vos gratia posse salvari. Et tamen hoc non est ex vobis, sed ex vocante Deo, quia ex auditu Evangelii accepistis fidem. Dei enim donum est ipsa fides, vel vocatio vestra, et non partim, sed pure donum Dei, quia non ex operibus vestris, id est non est ibi admistio operum, ut ne quis glorietur quod fidem habeat ex operibus vel sine gratia salvatus sit propriis operibus. Hic videtur Apostolus innuere quod de operibus isti gloriarentur, non de gratia Dei. Sed ille maxime vult de suis operibus gloriari, qui per carnales observantias fidem et justitiam petit, vel se accepisse putat. Et vere gratia salvati estis, non ex operibus vestris, quae ex vobisipsis habetis, sed tantum his operibus, in quibus vos fecit, id est formavit et creavit. Et hoc est: Ipsius enim sumus factura et nos et vos, creati in Christo Jesu in operibus bonis, non illa creatione, qua homines facti sumus, sed ea de qua ille dicebat, qui utique jam homo erat:« Cor mundum crea in me, Deus.» Et Apostolus iste novam creaturam alibi laudat. Facti ergo sumus et creati in operibus bonis, quia restitutione liberi arbitrii data est nobis libertas bene operandi, id est facti sumus habiles ad bene operandum. Et hoc factum est in Christo Jesu, id est in gratia ejus, non in merito nostro. Quae opera bona Deus praedestinando praeparavit, praeveniens arbitrium nostrum. Omne namque bonum a gratia Dei sumit originem. Et ita praeparavit, ut in illis ambulemus, id est promoveamur et proficiamus de bono ad melius. Et quia his modis nos salvavit, manifestum est nos gratia ejus esse salvatos. Et si gratia ejus sumus salvati, tunc frustra carnales observantiae superinducuntur.
6.3.3
« Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes eratis in carne, qui dicimini praeputium ab ea dicitur circumcisio in carne manufacta, quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. Nunc autem in Christo Jesu vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.»
6.3.4
Contulerat Judaeos et gentes quod utrique fuissent sub peccato. Nunc ostendit gentes fuisse indigniores et improperia Judaeorum perpessas, ut modo aequales Judaeis, magis sint obnoxii gratiae Dei. Ac si dicat: Quando quidem factura Dei estis, creati in operibus bonis, ergo nolite oblivisci de quanta vilitate vitiorum ad quantam sublimitatem virtutum Deus vos promovit, ut majorem gratiarum actionem ei referatis pro tantis beneficiis quae vobis contulit. Et hoc est: Propter quod, id est quia de malis vos eripuit Deus et bonis ditavit, estote memores, quod aliquando, id est ante conversionem olim vos eratis gentes, id est quales geniti fueratis; nec solum secundum originem, sed etiam in carne, id est secundum carnem, hoc est secundum carnis voluntatem et carnis appetitum, quia faciebatis omnia, quae carnis voluptas suggerebat. Vos dico, qui in tantum eratis peccatores, ut a peccatrice gente Judaeorum despiceremini, objiciente vobis vos esse praeputium, id est praeputiatos. Et hoc est: qui dicimini, id est qui vocamini hoc nomine opprobrii, quod est, praeputium, quia secundum illam partem viri magis ad delectationem carnis incenduntur, et libidine punguntur atque immunditia polluuntur, et hoc ab ea plebe, quae peccatis est plena, sed tamen dicitur vere esse circumcisio in carne, non in spiritu; et manufacta, non a Deo. Sola namque caro amputabatur, non cordis prava cogitatio. Et merito despiciebamini, quia eratis illo in tempore in nequitia notabili, sine Christo, id est sine Christi fide vel notitia. Et eratis alienati et separati a conversatione Israel, id est Judaici populi, quia dedignabantur vos secum habitare. Et eratis testamentorum hospites, id est si quis vestrum veniebat ad Judaismum, ut hospes et advena accipiebatur in lege, et vilis inter Judaeos reputabatur. Legem dicit pluraliter testamenta propter multiplices promissiones suis cultoribus factas, et quia in Veteri Testamento continebatur Novum. Vos dico non habentes ante spem promissionis, id est de nulla promissione sperantes, quia nec ea sperabatis quae promissa sunt Abrahae, nec ea quae promissa sunt David, vel caeteris patribus, et ideo non erat vobis spes illius divinae promissionis, quia eratis sine Deo, id est sine Dei Patris notitia in hoc mundo, tam malo, qui totus in maligno positus est. Quod nunc dicit, sine Deo, id est sine Dei Patris agnitione et gratia, hoc est quod dixerat, sine Christo, id est sine Christi notitia et gratia, quia quisquis ignorat Patrem, ignorat et Filium; vel quisquis non habet Filium, nec Patrem habet; et qui unum habet, habet et alium. Olim tales fuistis, sed nunc, id est post acceptionem gratiae in Christo Jesu, id est in potentia et largitate Christi, vos qui aliquando, id est ante conversionem, eratis longe a Deo, non corpore, sed corde et meritis, facti estis ei prope vel omnibus supradictis, a quibus longe eratis, et hoc in sanguine Christi, id est in vi effusionis sanguinis Christi. Ille enim sanguis tantae efficaciae fuit, ut per illum haec omnia possent haberi. Qui nisi emanasset, nihil praedictorum bonorum nobis contigisset. Omnia haec accepistis cum in potentia Christi Jesu, tum in efficacia fusi sanguinis ejus, et non in carnalibus observantiis. Si ergo tunc cum tam multipliciter essetis remoti a Deo, ut notatum est, non indiguistis carnalibus observantiis, sed sola gratia salvati estis in gratia et sanguine Christi, multo minus modo, cum jam recepistis vestram salvationem. Solus itaque Christus vobis est tenendus firmiter et amandus, qui vos de tantis malis eripuit, et Hebraeis fidelibus pares et socios fecit.
6.3.5
« Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens inimicitas in carne sua, legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipsum, in unum novum hominem, faciens pacem, ut reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem, interficiens inimicitas in semetipso. Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem his qui prope, quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem.»
6.3.6
Vere sanguis Christi Deo vos proximos fecit in Israelitis atque testamento et promissionibus quia ipse Christus est pax nostra. id est qui nos Deo et angelis pacificavit, et qui Judaeos et gentes diversis ritibus discordantes fecit in fide concordes. Pax enim pacatos facit, sicut justitia justos. Pax nostra ipse est, qui utraque fecit unum, id est Judalcum populum et gentilem fecit unanimes in fide et cultura unius Dei et moribus. Et quomodo hoc fecerit, subditur: Medium parietem maceriae solvens, parietem intelligitur vocare circumcisionem, quae dividebat Judaicum populum a gentili. Sicut enim paries medius dividit locum a loco, ita circumcisio separabat populum a populo. Qui paries in adventu Christi facta est maceria, quoniam circumcisio quae ante ejus adventum evacuari non poterat, postquam ipse venit, facile fuit ut destrueretur. Maceria quippe quasi macra series dicitur. Est enim maceria congeries lapidum, ubi nulla caementi colligatio est, quae levi pulsu ruinam patitur. Paries autem vocatur series lapidum caemento colligata et constricta, quam dejici non est facile. Sic circumcisio praecepto Domini firmata usque ad tempus correctionis, non poterat evacuari, sed tempore correctionis voluntate Dei debilitata, ruinae subjecta fuit. Et bene posuit, solvens parietem, quia circumcisio quae ante adventum Christi ligata erat ligamine praecepti, in adventu ejus soluta fuit, nullo jam praecepto eam cogente fieri. Nec solum circumcisionem solvendo fecit utraque unum, sed etiam solvendo inimicitias in carne sua. Inimicitias vocat idololatriam. Judaicus enim populus inimicabatur gentili idolis servienti, et gentilis Judaico idola contemnenti. Et recte vocavit idololatriam inimicitias, et non parietem, circumcisionem vero parietem. Circumcisio enim ante tempus correctionis fuerat in aedificio legis justitiae, quia praeceptum erat in lege, ut circumcisio fieret; at idololatria nullo modo unquam in aedificio Dei fuit, quia Deo semper contraria fuit. Destruxit inimicitias, et hoc in carne sua, id est per incarnationem suam, scilicet quia incarnatus est, ideo evacuata est idololatria. Postquam enim carnem assumpsit; discipulos elegit qui doctrina veritatis gentes illuminarent. Et proprie dictum est, solvens idololatriam, quia gentilibus astricta et ligata erat vinculo usus. Vel obstaculum legis vocatur paries, quia legales observationes erant quasi quidam paries disjungens gentes a Judaeis. Paries dico maceriae, id est qui facile destrueretur veniente gratia. Erat autem medius hic paries, ut neuter populus alteri concordaret. Stante enim hoc pariete, erant inimicitiae, ira et invidia inter eos. Ideoque destruendus erat, ut inimicitiae destruerentur. Et hoc factum est in carne Christi assumpta vel immolata, qui in carne apparens, et a mortuis resurgens, omnem legem cessare fecit, et ablato omni obstaculo et dissensione, utrumque populum in sua fide conjunxit. Vel paries erat obscuritas legis et prophetarum, obstruens nobis viam vitae, et medium se inter nos et Deum objiciens. Christus carne et passione sua solvit medium parietem et maceriam, id est obscuritatem veterum prophetarum, et omnis antiquae legis aperuit sacramenta, et dissipata incedendi difficultate, viam oculis omnium revelavit, ut qui vult ad Deum pergere, nullo impediatur obice, nec obscuritatis caligine terreatur. Unde eo in cruce spiritum emittente velum templi scissum est medium, et Sancta sanctorum omnibus patuerunt. Idem enim significat illud velum quod et iste paries. Sed et inimicitias quae inter nos et Deum erant, solvit in carnis suae sacrificio Christus. Et haec omnia fecit, evacuans, id est destruens et annihilans legem mandatorum, id est aliarum carnalium observantiarum, praeter circumcisionem, quia de illa jam dictum est. Et bene carnales observantiae dicuntur mandata, quia non erant stabiles, sed mutabiles; sicut illa quae mandantur, possunt et solent permutari. Evacuans dico, et hoc suis decretis, id est impermutabilibus statutis, ex ratione firmiter factis, scilicet praeceptis Novi Testamenti, cui succedit aliud testamentum. Decretum solemus dicere, quod a Deo ratum et autorisabile, ut non sit fas illud permutari. Quia ergo illa erant mandata, id est transitoria, et ista decreta, id est stabilia, merito illa, id est carnales observantiae evacuantur, istis id est praeceptis Novi Testamenti. Ubi enim baptismum et fidem suadet Novum Testamentum, ibi evacuatur secundum carnales caeremonias Vetus Testamentum. Et hoc totum, scilicet solvere inimicitias, evacuare legem, fecit ipse, ut duos populos prius per legem divisos condat, id est conjungat in tantum, ut eant ambo simul in semetipsum, id est in Christum, videlicet ut ambo tendant pariter in unum novum hominem qui Christus est, ut unitatem et novitatem in ipso habeant, et conformitatem ejus simul teneant. Ipse dico, faciens pacem. Inter eos destructis inimicitiis, ut alius non inquietet alium, sed diligat ut seipsum. Pax enim, id est remotio inquietationis, est gradus quo pervenitur ad unionem dilectionis. Quod dicit faciens pacem, diversum est ab eo quod superius dixit:« Ipse enim pax nostra,» quia illud declarat eum esse ipsam pacem, quae pacificat discordantes; hoc autem quod dicitur, faciens pacem, notat illum esse mediatorem et auctorem pacis. Et iterum ad aliud ponitur. Nam illud, id est esse pacem, ad hoc ponitur, ut demonstret illos qui longe erant, factos esse prope in Christo Jesu; faciens vero pacem, ad hoc, ut ostendat quo gradu ad charitatem perveniatur. Et quod dicit, ut duos condat populos in semetipsum, diversum ab eo quod posuit, qui fecit utraque unum, quod intelligimus secundum fidem; condere autem duos in semetipsum, accipimus secundum charitatem. Ostenso itaque quomodo Christus utrumque populum sibi invicem conjunxit, vult consequenter ostendere quomodo utrumque reconciliavit Deo. Quasi dicat: Ita conjunxit duos in semetipsum, ut reconciliet Deo Patri ambos positos in uno corpore Christi, quod est Ecclesia. Et hoc fecit per crucem, id est crux fuit via, qua perventum est ad reconciliationem. Nisi enim Christus se hostiam Patri obtulisset in cruce, nostra reconciliatio ad Deum facta non fuisset. Interficiens inimicitias in semetipso. Ac si dicatur: Cum per crucem nos reconciliaret Deo, non fecit hoc per crucem quam alius passus sit; sed ita, ut interficeret, id est deleret inimicitias quas Deus juste culpa primi parentis et nostrorum reatu peccaminum in nos habebat; et hoc faceret non in alieno corpore videlicet prophetae vel apostoli, sed in semetipso. Ipse enim pro nobis Deo satisfecit, sustinendo passiones et opprobria vice nostri, quas nos merito pati deberemus. Et quia per eum inter nos et Deum facta est reconciliatio, frustra igitur post haec observabuntur carnales caeremoniae. Et non solum pacem facit in cruce, sed et antequam crucem ascenderet, veniens, id est in carne apparens, evangelizavit pacem, id est bene nuntiavit ore proprio vobis gentilibus, qui longe ab eo fuistis, id est recessistis in idololatriam, et pacem his qui prope erant, id est Judaeis, quia unum Deum colebant. Hanc enim pacem evangelizavit, cum diceret:« Alias oves habeo,» etc., usque,« et unus pastor.» Et item:« Nemo venit ad Patrem nisi per me.» Jure enim pacem nobis ad invicem nuntiavit et ad Deum, quoniam per ipsum habemus ambo populi accessum, id est facultatem accedendi ad Deum Patrem, et hoc in uno spiritu, id est in unanimi voluntate fidei et religionis atque charitatis, ut sit nobis cor unum et anima una. Vel in uno spiritu, id est in Spiritu sancto, qui unus atque idem est, licet varia dona distribuat. Ad Patrem accedimus secundum conformitatem bonitatis ejus, et in futuro secundum participationem beatitudinis illius. Et cum haec omnia facta sint per Christum et fiant, cur amplius carnales observantiae inducentur?
6.3.7
« Ergo jam non estis hospites et advenae: sed estis cives sanctorum et domestici Dei, superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu. In quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino. In quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei, in Spiritu sancto.»
6.3.8
Quandoquidem vos gentiles unum cum Judaeis in Christo facti estis, et Deo pariter reconciliati, ergo jam a tempore fidei non estis hospites Testamentorum et advenae, sicut olim eratis. Hospites enim et advenae erant gentiles inter eos qui Testamenta habebant, vel quia ad tempus more hospitum veniebant et recedebant, vel quia si qui eorum ad Judaicum ritum convertebantur, advenae, id est proselyti vocabantur. Hospites enim sunt in transitu. Sed jam isti non erant hospites Testamentorum, quia non in transitu et recessu videbant ipsa Testamenta, sed assidue morabantur et exercebantur in eis, et prout decebat, observabant ea. Advenae autem dicuntur, qui cum non sint indigenae morantur tamen in loco unde non sunt indigenae. Sed isti postquam effecti erant unum cum illis, igitur qui quasi indigenae Testamentorum erant, non jam alienigenae sed indigenae reputabantur, ut ipsi cum his, cum quibus erant, essent unuin, quoniam ita quasi naturaliter habebant Testamenta, ut illi qui in primis habuerant ea. Gratia enim divina utrisque aequaliter Novum Testamentum praebuit, sed et Vetus juxta spiritale sensum, et gentiles ideo quoque non erant jam advenae in Testamentum, sed indigenae, quia regenerati erant ex baptismo, qui praedicatur in utroque Testamento. In uno enim dicitur:« Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris;» in alio:« Ite, baptizate omnes gentes.» Non estis jam hospites Testamentorum id est peregrini vel indigniores Hebraeis in fide, sicut olim receptum in lege; et advenae, id est alieni et exsules; sed estis cives sanctorum, id est ejusdem juris et dignitatis in civitate Dei; cives non carnalis Israel, sed sanctorum, quia cum sanctis unam incolitis civitatem, quae est Ecclesia. Habetis enim communionem cum sanctis in omnibus sacramentis Ecclesiae, qui olim fuistis alienati a conversatione Israel. Nec solum cives sanctorum estis, sed et domestici Dei, id est familiares et amici Dei in domo ejus, secundum multam perfectionem scientiae et virtutum, et secundum multam dilectionem quam ipse erga vos habet. Domesticos enim suos familiarius diligit, et arcana secretorum suorum eis revelat ut amicis, atque dona largitur amplissima. Nunc estis domestici Dei, qui olim eratis sine Deo, vos dico superaedificati in aedificio Dei super fundamentum apostolorum et prophetarum, id est super fidem Christi, super quam primo fundati sunt apostoli et prophetae. Christus enim fundamentum est totius divini templi vel divinae civitatis, quia ex eo et ex ejus fide et gratia inchoant omnia bona, et ipse totum spiritale portat aedificium. Ipse ergo est fundamentum apostolorum et prophetarum, quia super illum incumbunt et firmi permanent apostoli et prophetae qui totam deinde fabricam sancti aedificii portant. Ipse est fundamentum, id est fides ejus est prima firmitas, et initium ac sustentaculum omnis aedificii virtutum ac bonorum operum. Super quam fidei firmitatem innitentes, superaedificati estis in bonis operibus, id est ad altiora provecti in crescendo de virtute in virtutem. Et hoc factum est in ipso summo angulari lapide, scilicet Christo Jesu, qui duos in se populos quasi duos parietes conjungit, et fortitudo est totius aedificii. Qui ita est angularis lapis, ut non solum sit fundamentum ipsius aedificii, id est non solum sit in inferiori parte, sed etiam sit summus in ipso aedificio. Ita est summus iste lapis, ut non possit alius lapis angularis huic superaddi. Illi enim volunt huic superponere alium angularem lapidem, qui carnales observantias quaerunt superaddere, et eas contendunt ad salutem valere. Sed nihil potest huic superponi. Ipse enim inferius est lapis angularis secundum fidem, ipse est et summus secundum justitiae consummationem. Vel ideo est summus lapis, cum sit fundamentum, quia origo fundamenti hujus summitatem tenet. Et sicut fundamentum corporeae fabricae in imo est, sic fundamentum spiritalis fabricae in summo est. Si ad terram aedificaremur, in imo nobis ponendum erat fundamentum. Quia vero coelestis fabrica est, ad coelos praecessit fundamentum nostrum. In quo fundamento, in quo lapide summo onmis aedificatio tam Judaeorum quam gentilium, constructa secundum fidem et sacramentorum perceptionem, atque secundum innocentiam et justitiam, crescit in virtutibus proficiens, quia nemo tam perfectus est, qui non possit crescere Crescit unusquisque electorum et major et minor, quandiu est in hac vita. Neque enim ad aedificium electorum pertinet, licet Christianitatis vocabulum habeat, qui crescere in bonis et augmentari non studet. Omnis enim aedificatio tam singularum personarum fidelium, quam singularum virtutum, constructa in Christo, crescit assidue eundo et proficiendo in templum sanctum, id est ut fiat sanctum et mundum Dei templum, et hoc totum in Domino, id est in operatione Domini, quia Dominus hoc agit, non aliqua carnalis observantia In quo Christo non solum Judaei aedificantur, sed et vos gentiles coaedificamini, id est aeque ut Judaei aedificamini cum eis secundum justitiam, et in tantum, ut eatis in habitaculum Dei, id est ut efficiamini domus et sanctuarium Dei, et hoc in Spiritu sancto, id est in operatione Spiritus sancti, et non in carnalibus observantiis.
6.4.1
IN EPISTOLAM AD EPHESIOS CAPUT III.
6.4.1
« Hujus rei gratia ego Paulus vinctus Christi Jesu pro vobis gentibus, si tamen audistis dispensationem gratiae Dei, quae data est mihi in vobis, quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi, prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi, quod aliis generationibus non est agnitum, filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu, esse gentes cohaeredes et concorporales et comparticipes promissionis in Christo Jesu per Evangelium, cujus factus sum ego minister secundum donum gratiae Dei, quae data est mihi secundum operationem virtutis ejus.»
6.4.2
Hujus rei gratia, id est pro hac re grata mihi, scilicet ut vos coaedificemini, vel pro gratia Dei implenda in hac re, ego Paulus vinctus sum. Et ponit per quae ipsi sunt coaedificati, quia scilicet Deus revelavit illi salutem ad gentes pertinere, et misit illum eis praedicare, et facit pati pro illis, ut magis sint Deo grati. Ego Paulus vinctus Christi Jesu, id est pro servitio et nomine Christi, vel in potestate et voluntate ejus ego vinctus sum, quia quando voluerit, me dissolvet. Vel ego vinctus pro Evangelio sum Christi, non diaboli, ut illi qui pro suis criminibus tenentur in vinculis. Vinctus Christi sum, et hoc pro vobis gentibus quibus viam salutis praedicabam; vel pro vobis, quia quod sum vinctus Christi, tendit ad utilitatem vestram, id est vobis est utile. Meritum enim pastoris provectum confert gregi. Tunc Romae tenebatur Apostolus in carcere. Quia vero meritum pastoris non proderit ovibus, nisi se habeant prout religio Christiana exigit, supponit. Si tamen audistis aure cordis, id est si intellexistis dispensationem gratiae Dei, id est apostolatum mihi dispensatum a Deo, qui scit cur me ad hoc officium elegit. Vel dispensationem, id est officium dispensandae et praedicandae gratiae Dei, id est gratuiti beneficii Dei omnibus impensi. Si intellexistis dispensare gratiam Dei, id est si intellexistis gratuita ejus dona quae vobis dispensavi, scilicet remissionem peccatorum innocentiam, virtutes, charismata, scientiam, fidem, doctrinam et his similia, vobis a Deo gratis esse collata, non aliquo merito, neque carnalibus observantiis. Si enim haec gratis divinitus dari non creditis, non estis in fide sana. Et si fidem sanam non habetis, nihil vobis meritum meum valebit. Ac si dicatur: Quod sum vinctus, vobis proderit, si intelligitis quod vobis dispensavi esse gratuitum donum Dei, ut nihil meritis vestris ascribatis, nec in carnalibus observantiis fiduciam ullam ponatis. Quod posuit, audistis, et non credidistis, ideo fecit, ut innuat istud usque adeo aptum et vicinum rationi, ut non solum fide sit dignum, sed etiam intellectum. Vere dispensatio est gratuitum donum Dei, id est gratis collatum vobis, quia ipsa dispensatio data est mihi, id est ipsum officium dispensandi est mihi datum, et hoc in vobis convertendis et aedificandis, id est ut vos per meam dispensationem converteremini, et in aedificio Dei constitueremini. Vel ipsum officium dispensationis meae jam est haerens in vobis, quod vos aure cordis et interiore vestro auditu jam recepistis ex gratia Dei. Et si ego dispensationem non habeo nisi ex gratia, tunc patet quia vos notitiam Dei et remissionem peccatorum atque justificationem et caetera quae vobis dispensavi, non habetis nisi ex sola gratia. Post haec ponit rationem ad idem ostendendum, quod scilicet gratis habeat hoc quod eis dispensat, et hoc per medium. Nam ubi se gratis habere ostendit, et quod similiter gratis habeant, eos convicit. Ac si dicat: Gratis est mihi data dispensatio, quoniam secundum revelationem divinam non secundum humanam doctrinam, neque secundum vires meas, factum est mihi notum sacramentum, id est quoddam Dei occultum est mihi divinitus revelatum, hoc est non obscure, sed aperte intimatum; nec habeo hujus rei plus notitiae, nisi inquantum mihi Deus revelavit et detexit, id est nihil habeo ex me, sed totum ex sola gratia. Et si ego quidquid vobis dispenso, ex gratia habeo, tunc et vos ex gratia totum habetis. Dei bonitas mihi revelavit sacramentum, id est quoddam mysterium multis hominibus occultum, scilicet quod vos gentes essetis incorporandae Judaeis in unitate fidei, et camdem gloriam habiturae quam Judaei. Notificatum est mihi a Deo sacramentum, et hoc sicut supra scripsi in brevi, id est ita mihi manifestatum est divinitus, ut superius posui, cum dicerem, ipse est enim pax vestra qui fecit utraque unum, et caetera quae ibi breviter dicta sunt de mysterio Christi et societate utriusque plebis. Id est nihil supra scripsi tunc de mysterio, quod non sit mihi per spiritum prophetiae revelatum a Deo, id est quod non habeam a gratia Dei. Notum factum est mihi, prout potestis legentes intelligere, id est inquantum vos attente studio seque legentes potestis animadvertere in praedicta littera.« Ipse est enim pax nostra,» etc. Prudentiam meam, id est sapientiam et peritiam, quam ego habeo super mysterio Christi. Hoc est in tantum mihi notificatum est mysterium, in quantum praedicta littera ostendit me habere prudentiam de mysterio Christi, id est in quantum mittit studentes ad intelligendum illud mysterium. Per litteram enim illam, licet nos ignoremus, ad multiplicem tamen intellectum de mysterio Christi duci passumus. Aliter enim forsitan posset exponere litteram illam beatus Hieronymus, et aliter Ambrosius, atque aliter magnus Augustinus; et secundum omnem intellectum, qui inde potest fieri, id est de illo Christi mysterio, notificatum est Apostolo. Hoc totum tale est, ac si breviter dicat: In tantum notificatum est mihi sacramentum, in quantum, id est quam multipliciter potest intelligi in scriptura illa quae est:« Ipse est enim pax nostra,» etc. Hoc ideo dixit, ut per hoc commendaretur auctoritas sua; et commendata auctoritate, majorem fidem exhiberent doctrinae suae, mandata legis dissuadenti. Quod sacramentum vel mysterium non est agnitum, id est vicine notum et plene filiis hominum, id est rationalium, hoc est vel carnalibus vel spiritualibus filiis patriarcharum et prophetarum in aliis generationibus, id est in praeteritis temporibus. Licet enim antiqui sancti scirent gentes ad fidem venturas, tamen nescierunt quod ad eamdem vitae sublimitatem et gloriam forent venturae, ad quam Judaei culturam habentes unius Dei. Sed, et hoc latuit eos, quia sine lege forent salvandae. Non est illis agnitum ita plenarie hoc mysterium, sicut nunc id est inquantum tempore gratiae revelatum est illis quibus debuit, id est sanctis apostolis ejus, qui hoc praedicare missi sunt, et prophetis sub nova gratia, ex quibus fuit Agabus, et hoc relatum est illis in Spiritu sancto, id est per Spiritum sanctum. Et quid sit hoc mysterium, subditur, scilicet gentes esse cohaeredes, id est simul cum Judaeis unam haereditatem in coelo habituras, et concorporales, id est simul cum eisdem Judaeis in uno corpore Ecclesiae mansuras in praesenti, ut haec sint tam honorabilia membra Ecclesiae quam et Judaei, et comparticipes promissionis vitae aeternae, ut aequaliter ad gentes pertineat illa promissio sicut ad Judaeos, et aequaliter in ejus adeptione sublimentur utrique. Et haec omnia fiunt in Christo Jesu, id est in eo quod Christus carnem assumpsit, et mundum per se et apostolos illuminavit. Nam haec omnia gentes habent per Evangelium, id est per receptionem et observantiam Evangelii quod eis ministro. Non enim prodesset illis incarnatio Christi, nisi praedicaretur, cujus Evangelii factus sum ego minister, non enim est meum. Et quod minister ejus factus sum, non est secundum merita mea, sed secundum donum gratiae, id est secundum gratuitum donum gratiae Dei, quae gratia est mihi data secundum operationem virtutis ejus, id est secundum quod operata est virtus ejus, qua suscitavit Christum, in quo nos omnes a morte animae resuscitaret, et sine legis opere salvaret. Et cum ego ministerium Evangelii habeam ex gratia, patet quia et vos habetis ex gratia quidquid ex auditu Evangelii, quod praedicavi vobis, accepistis.
6.4.3
« Mihi enim omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus, evangelizare investigabiles divitias Christi, et illuminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit, ut innotescat principatibus et potestatibus in coelestibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei secundum praefinitionem saeculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro, in quo habemus fiduciam et accessum in confidentiam per fidem ejus.»
6.4.4
Data, inquit, gratia est mihi omnium sanctorum minimo. Prae nimia humilitate dicit se minimum, omnium sanctorum, ostendens de se magnum humilitatis exemplum, vel minimus erat omnium sanctorum, id est magis humiliatus, hoc est, afflictus omnibus tribulationibus, quam alius aliquis sanctus. Multo enim plus persequebantur eum Judaei et gentiles, quam aliquem aliorum. Mihi minimo data est gratia haec in gentibus, id est ministratio; et hoc, ut praemissum est, secundum operationem virtutis ejus, id est ita ut sequatur eam operatio virtutis Dei, quia ad confirmationem meae praedicationis Deus per me miracula operatur. Data est mihi, id est gratis concessa a Deo ad utilitatem. Haec gratia data est mihi, scilicet evangelizare investigabiles divitias Christi, id est multa ejus dona copiose et abundanter nobis collata, quae adeo ditia sunt et magna, ut nullo prorsus intellectu queant investigari, cum Deus pro hominibus homo fieri, et pro mortuis vita mori, atque justus pro peccatoribus immolani dignatus sit, cunctisque per orbem nationibus lumea veritatis ostendere, fidem dare, et peccatoribus remissionem, justitiam, charismata, et caetera hujusmodi, quae non possunt perfecte investigari, quam magna et qualia sint In hoc etiam sunt investigabiles istae divitiae, quia aliis dantur, et aliis non dantur; et cur hoc fiat, investigare non possumus. Quando enim plures verbo praedicationis, et quo rumdam mentes dono supernae gratiae tanguntur intrinsecus ut credant, quorumdam autem non tanguntur, quis nisi solus Deus scire potest cur isti eliguntur, et illi relinquuntur? Investigabiles itaque sunt divitiae donorum Christi. Nec solum istas evangelizare missus sum, sed et illuminare, id est clare et lucide docere omnes quae, id est quam mirabilis et ex quanta dilectione procedens sit dispensatio sacramenti, id est quam mirabiliter sit dispositum a Deo Patre sacramentum incarnationis, passionis et resurrectionis Christi, per quod gentes fierent cohaeredes et concorporales et comparticipes. Quod sacramentum erat absconditum in divina mente a saeculis, id est a primo tempore saeculorum, quando cum saeculis coeperunt creaturae, quia ex quo saecula sumpserunt principium, nulli fuit ita patefactum ut nunc apostolis. Hoc ideo dicit,« ut ostendat sibi multum esse credendum, cui revelatum est tantum mysterium.» Per hoc idem ostendit dispensationem istam fieri ex sola gratia. Quod inde patet, quia a saeculis fuit abscondita, quoniam nec humana merita, nec carnales observantiae potuerunt eam revelare. Recte dicitur dispensatio sacramenti, quia Deus diverse tribuit illud sacramentum, cum aliis dat plus esse participes et concorporales et cohaeredes, et aliis minus. Sacramenti dico, absconditi in Deo, quia ita manebat in Deo, ut non extra Deum, procederet, sed in secreto ejus consilio lateret. Habet enim Deus in seipso absconditas quorumdam factorum causas, quas rebus conditis non inseruit, easque implet non in illo opere providentiae, quo naturas substituit ut sint, sed in illo quo eas administrat ut voluerit, quas ut voluit condidit. Ibi est gratia, per quam salvi fiunt peccatores. Nam in mundo absconditae sunt rationales causae omnium rerum naturaliter oriturarum, sicut absconditus erat Levi in lumbis Abrahae, ideo autem causae eorum quae per gratiam futura sunt. Sic et hoc mysterium nostrae salvationis, quo gentes Judaeis aequarentur in sanctitate et gloria, ut omnino aliud futurum non esset, absconditum erat in Deo, qui omnia creavit, quia solus ipse Creator noverat, quid de suis creaturis facturus esset. Data est mihi gratia evangelizandi, ut effectum habeat in Ecclesia praedicatio mea, et per Ecclesiam, id est per ea quae fiunt in multiplicibus Ecclesiae membris et ordinibus vel operibus, ut innotescat, id est interius et subtilius, et magis notescat principibus et potestatibus, id est prioribus et potentioribus angelorum ordinibus, qui sunt in caelestibus, sapientia Dei multiformis, quantum ad varia et multa opera quae facit in ecclesia, non inquantum est in Deo simplex et invariabilis. In hoc enim eam ab initio cognoverunt, qui ei ab initio astiterunt. In se enim non multiplex, sed simplex est ista sapientia, sed propter multiplicia opera sua quae sapienter disponit, dicitur multiformis, quia multas operum formas aptat. Et secundum hoc in cognitione hujus sapientiae etiam angeli spiritus per Ecclesiam profecerunt, quia dum eam Christus vel per se, vel per apostolos instrueret, plurima secreta didicerunt angeli quae ignorabant. Magna est igitur dispensatio sacramenti, ubi didicerunt vel discunt etiam virtutes angelicae; et magna fides est attribuenda verbis illius, qui tantum sacramentum dispensat. Innotescat sapientia principibus, et hoc secundum praefinitionem saeculorum, id est in tantum innotescat, in quantum Deus praefinivit et praeordinavit de saeculis, id est de hominibus qui versantur in saeculis, hoc est de hominibus qui erant futuri a primo statu Ecclesiae usque ad consummationem saeculi. Quos ideo vocat saecula, quia mutabiles sunt et transitorii ut saecula, id est ut cursus praetereuntium dierum. Quam praefinitionem fecit in Christo Jesu, id est haec omnia praefinivit Deus in Christo, non in carnalibus observantiis, vel in aliquo merito nostro. Vel Dei sapientia est multiformis, secundum praefinitionem saeculorum, quia secundum ea quae praefinivit, id est praeordinavit in saeculis fieri, apparet multiformis, cum haec in operibus variantur multiformiter. Et hanc praefinitionem fecit Deus in Christo Jesu Domino nostro, quoniam ante saecula praeordinavit Pater in Filio, quid in saeculis acturus esset, in quo habemus fiduciam, id est in cujus Christi auxilio habemus spem et fiduciam accedendi ad Dominum, et non solum spem, sed et ipsum accessum, et secundum bona opera, et secundum praemium. Fiduciam habemus in eo vincendi tribulationes, vel adipiscendi supernam haereditatem, et post finem vitae praesentis accessum realiter ad Deum, et hoc in confidentia, id est merito confidentiae habitae per fidem ejus, scilicet quia tantum in eo solo omnimodam fiduciam posuimus per fidem ejus quam intemeratam servavimus, nihilque fiduciae nostris meritis, vel carnalibus observantiis attribuimus.
6.4.5
« Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra. Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelis, et in terra nominatur, ut det vobis secundum divitias gloriae suae, virtutem corroborari per Spiritum ejus, in interiori homine, Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in charitate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum; scire etiam supereminentem scientiae charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.»
6.4.6
In Christo ut praemissum est, habemus fiduciam et accessum ad Patrem in confidentia per fidem ejus. Propter quod peto a vobis ut confidentes et constantes in fide sitis, per quam ad tantam pervenietis gloriam. Omnia bona ut superius frequenter ostensum est, accepistis a praeveniente vos gratia Dei; nunc superest ut vos arbitrio liberae voluntatis vestrae, eamdem subsequamini gratiam, perseverantes in ea, et bene operantes. Peto enim a vobis, propter arbitrium voluntatis. Peto ne deficiatis a sinceritate et constantia fidei et perseverantia bonorum operum, in tribulationibus meis, id est respectu mearum tribulationum, hoc est tribulationes quas audistis me pati pro vobis quibus praedicabam, non sint vobis causa deficiendi, sed constantes estote in gratia, quam vobis annuntiavi, non erubescentes de vinculis meis, neque timentes similia pati. Vel pro vobis sunt tribulationes meae, id est ad utilitatem vestram spectant, vobisque proficiunt. Quae res, id est me pati pro vobis tribulationes, est gloria vestra. Gloria enim vobis est habere talem doctorem, non confusio, ut infideles aestimant. Et magno gloriae praemio remunerabimini, si me nunc in tribulationibus non despexeritis, sed in firma fide permanseritis. Peto ne deficiatis. Quia enim voluntatis arbitrium habetis, peto. Sed quia vobis arbitrium non sufficit ad implendum quod peto, hujus rei gratia, id est ne deficiatis, flecto genua mea in oratione pro vobis. Facit enim pro eis Apostolus orationem, ut Deus det perseverantiam et augmentum virtutum et scientiae. Et per flectionem genuum intelligimus humilitatem supplicantis. Nam ad haec solent in oratione flecti genua, ut humilitas interior denotetur, et humiliori supplicatione affectus orationis commendedetur, et fortasse vinculis catenarum constrictus, non poterat Apostolus genua corporis flectere; sed si hoc impediebatur corporaliter agere, vel genua cordis humilius flectebat. Flecto genua, id est humiliter in precibus supplico ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ut merito ejus obtinere possim quod peto. Id est oro illum, de quo non est diffidendum quin exaudiat, tum quia flecto ad eum mea genua, tum quia genuit eum qui noster est Dominus et est Jesus atque Christus, id est rex noster et sacerdos. Flecto ad Patrem genua mea, ut sicut prius Pater me exaudiat, ex quo, id est ex cujus similitudine omnis paternitas non dico est, sed nominatur. Nam proprie non dicitur Pater, nisi solus Deus; alii autem ad similitudinem ejus, de quibus non est dicendum quod sint patres respectu Dei, sed nomen illud participant, in coelis, id est inter angelicos spiritus. Ibi enim superiores qui praesunt aliis, et curam super eos habent, patres nominantur; et in terra, id est inter homines. Dei enim ineffabilis dilectionis vehementia inaestimabiliter nos dilexit; ac diligit ac gubernat, ideoque Pater noster dicitur. Nos autem et angeli per eum dicimur patres in similitudine dilectionis et providentiae quoniam ipsa dilectio et gubernatio, qua vocabamur patres, ab eo procedit. Ex eo nominatur omnis paternitas in coelo et in terra, quia, ut dictum est quicunque sunt patres et praesunt aliis paterno affectu sive in coelo, sicut dominationes caeteris subjectorum ordinibus; sive in terra, sicut episcopi et abbates, alique praelati, qui paterna bonitate, subditis praesunt, ab ejus imitatione vocabulum paternitatis sortiuntur. Vel angeli coelorum nobis providentes, dicuntur patres in coelis; et praelati Ecclesiae, patres in terra. Possunt coeli, spirituales homines intelligi, terra vero, carnales. Ipse enim dicitur Pater, vel quia ex se Filium genuit, vel quia creaturas pio moderamine gubernat et regit. Ad cujus similitudinem ob eamdem causam dicuntur patres vel qui ex seipsis filios generant, vel qui subjectos pio moderamine et studio gubernant. Et quia talis tamque benignus et charitativus erga nos est Pater iste, non est diffidendum de eo quin nos exaudiat. Ad quem idcirco genua mea flecto, ut det vobis secundum divitias gloriae suae, id est secundum divitem et copiosam largitionem abundantiae majestatis suae, virtutem corroborari, id est constantiam fidei, quae interius et exterius vos faciat robustos et fortes contra omnes tribulationes. Virtutem corroborari per Spiritum ejus, id est per spiritum gratiae, per operationem Spiritus sancti in interiori homine, id est in anima quae ab hostibus non potest attingi. Et ut hoc salubriter vobis tribuat, det habitare Christum per fidem in cordibus vestris secundum perfectionem virtutum et constantiae, et hoc per fidem de eo habitam et perfectam. Sunt enim nonnulli haeretici fortes ad tolerantiam adversitatum, sed non eis prodest. Vel det Christum habitare in mentibus et rationibus eas illuminando, id est illuminet Christo habitatore rationem vestram, et hoc per fidem. Ratio enim non illuminatur ad intelligendum, nisi fides praecedat. Unde scriptum est:« Nisi credideritis, non intelligetis.» Et in tantum illuminat rationem vestram, ut in charitate radicati et fundati possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum. Vel secundum superiora sic potest continuari: Peto ne deficiatis, sed constanter perseveretis; vos dico, in charitate radicati et fundati. Radicati, id est firmiter plantati ad instar arboris, quae quanto plus terrae figitur, tanto plus crescit, et uberius fructificat; et fundati sicut aedificium, quod quanto profundius fundatur, tanto firmius in altum construitur. Radicati enim dicuntur qui in activa vita strenui sunt, quibus charitas est radix, quia sicut ex radice crescit arbor, et crescens fructum ad utilitatem aliorum facit, sic illi qui sunt in activa vita, ex charitate crescunt ad hoc, ut ferant fructum, sive corporalem victum praebendo, sive spiritualem. Per fundatos autem intelliguntur contemplativi, quia non crescunt in hujusmodi fructum aliorum, sed firmi et immoti( prout est possibile) permanent in contemplatione divina. Hoc est dicere: Sive sitis in activa vita, sive in contemplativa, manentes semper in charitate, possitis, id est facultas sit vobis comprehendere, id est cum rerum exsecutione notitiam prendere, ut et intelligere et facere valeatis cum omnibus sanctis; non enim aliter sancti eritis, nisi hoc mysterium quod omnes sancti intelligunt, intellexeritis. Possitis comprehendere quae sit latitudo praedicti aedificii, in quo vos aedificamini, id est templi Dei. Latitudo ejus est amplitudo cordis sanctorum, qua cunctos diligunt cunctisque prodesse cupiunt, et prout valent prosunt. Longitudo ejus, quae et longanimitas dicitur, exspectatio est promissionum Dei cum alacritate mentis. Sublimitas, vita coelestis inter angelos. Profundum autem, id est fundamentum aedificii illius, fides est et baptismus, et caetera hujusmodi sacramenta Ecclesiae. Haec ergo quatuor orat Apostolus, ut possimus intellectu et actu comprehendere. Vel de supernae mansionis templo, id est de perpetua regni felicitate possunt haec intelligi. Aeterna enim gloria illius regni ita erit lata, quod nullus ibi coarctabitur; ita erit longa et continua, quod nunquam deficiet; ita erit sublimis et alta, quod omne terrenum bonum excedet; sic est profunda et admirabilis, quod nullius hominis vox in praesenti valet eam perfecte narrare, nulliusque mens ad plenum intelligere. Vel etiam in Deo possunt haec intelligi. Habet enim Deus latitudinem, quia dilectionem suam usque ad collectionem persequentium tendit. Habet longitudinem, quia ad vitae patriam nos longanimiter tolerando perducit. Habet sublimitatem, quia ipsorum quoque intelligentiam qui recepti in superna fuerunt congregatione, transcendit. Habet profundum, quia damnatis inferius, districtionis suae judicium comprehensibiliter exerit. Quae scilicet quatuor nobis in hac vita positis singulis exercet, quia et latitudinem amando, et longitudinem tolerando, et celsitudinem non solum intelligentiam nostram, sed etiam vota superando, et profunditatem suam exhibet, occultos et illicitos cogitationum motus districte judicando. Sed ejus celsitudo et profunditas quam sit investigabilis nullus agnoscit, nisi qui vel contemplatione ad summa provehi, vel occultis motibus resistens, tentationum coeperit importunitate turbari. Sed et in cruce Domini, et per crucem in moribus sanctorum possunt ista quatuor intelligi. Crux enim lata est in transverso ligno, quo extenduntur pendentis manus; et significat opera bona in latitudine charitatis et hilaritatem mentis. Longa est a transverso ligno usque ad terram, ubi dorsum pedesque figuntur, et significat perseverantiam in longitudine temporis usque in finem. Alta est in cacumine, quo transversum lignum sursum versus extenditur, et significat supernum finem, quo cuncta referuntur, quoniam cuncta quae liunt latitudine, propter altitudinem divinorum facienda sunt praemiorum. Profunda est in ea parte, qua in terra ligitur. Ibi quippe et occulta est, nec videri potest. Sed cuncta ejus apparentia et eminentia inde consurgunt, sicut bona nostra de profunditate gratiae Dei, quae comprehendi, ac dijudicari non potest, universa procedunt Profundum enim crucis est occulta voluntas Dei et incomprehensibilitas judiciorum ejus, unde ista gratia in homines venit cunctos praeveniens et omnia bona prout voluerit distribuens, aliis quidem sic, aliis vero sic, et alios eligens, alios respuens. Haec enim omnia cur ita fiant, inscrutabile est. Sed orat Apostolus ut ita quatuor prout oportet valeamus intellectu, et operatione comprehendere, et hoc cum omnibus sanctis, quia omnes sancti comprehendunt quae sunt ista quatuor. Nam comprehensio istorum est quaedam communio coelestis rei publicae. Et hoc etiam, inquit, oro, ut possitis scire charitatem Christi quam erga vos habuit et habet; quae tanta est, quod supereminet omni scientiae, et exsuperat omnem sensum, quia nullus sapiens est adeo in hac vita, qui possit perfecte tantam charitatem considerare, sed in futuro saeculo scietur haec charitas. Ibi enim plena et perfecta dilectio est, sine ulla malorum tolerantia, quae non fide credit quod non videt, nec spe desiderat quod non tenet, sed in aeternum veritatis incommutabilem speciem contemplabitur, cujus sine fine quietum tempus erit laudare quod amat, et amare quod laudat. Sic ergo detur vobis scire charitatem Christi supereminentem scientiae et praecellentem intellectum, et hoc ita, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei, non ut sitis plenus Deus, sed ut perfecte sitis pleni Deo, ut sit Deus omnia in omnibus.
6.4.7
« Ei autem qui potens est omnia facere superabundanter, quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem quae operatur in nobis, ipsi gloria in Ecclesia et in Christo Jesu, in omnes generationes, saeculi saeculorum. Amen.»
6.4.8
Ego, inquit, genua mea flecto ad Deum Patrem ut det vobis haec omnia; sed ipse potens est facere superabundanter, id est valde largius et affluentius quam petimus aut intelligimus, id est ultra omnem petitionem et intelligentiam nostram potest ipse nobis abundantiam donorum largiri, secundum virtutem gratiae suae, quae operatur in nobis nonnulla etiam quae nemo peteret vel intelligeret. Vel secundum virtutem quae operatur in nobis, id est sicut potentia ejus operata est in nobis apostolis magnifice dona, ita potens est facere, omnia in vobis pro quibus oramus, et ei qui ista potest facere, et faciet si voluerit ipsi sit gloria non nobis, id est excellens honor, et hoc in Ecclesia, id est in consideratione eorum quae facit in Ecclesia, sicut fidem, innocentiam, justitiam et in Christo Jesu, id est in respectu Christi, per quam haec omnia fiunt, et in cujus judicio et gratia sunt haec universa. Et non ad horam sit ei gloria, sed in omnes generationes saeculi saeculorum, id est in futuro saeculo quod constabit ex omnibus generationibus, quae generantur in his praesentibus saeculis. Saeculum quippe saeculorum, aeternitas est, cujus partes sunt tempora et omnia saecula. Potest etiam saeculum saeculorum intelligi praesens hoc saeculum a principio mundi usque ad finem simul intellectum, quod in multa saecula dividitur. Et in omnes generationes istius saeculi saeculorum extendatur gloria, quam Pater habet in Christo et in Ecclesia, ut nulla generatio sit ab initio mundi usque ad ejus terminum, in qua non glorificetur Deus per Christi gratiam in filiis Ecclesiae. Nullum enim tempus transit unquam vel transibit sine electis, in quibus per Christum glorificabit Pater. Amen, id est vere vel fideliter. Hic tractatum suum commendatione gratiae, in qua et carnales observantias improbavit, terminavit apostolus, et ad moralem exhortationem transit, dicens:
6.5.1
IN EPISTOLAM AD EPHESIOS CAPUT IV.
6.5.1
« Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in charitate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. Unus Dominus, una fides, unum baptisma. Unus Deus et Pater omnium, qui super omnes est, et per omnia, et in omnibus nobis.»
6.5.2
Hactenus de fide et gratia tractavit, et omnia gratiae tribuenda satis monstravit; nunc de moribus monet prius communiter omnes, post per singulos ordines. Quandoquidem sola gratia salvati estis, non ex operibus vel observantiis carnalibus, et habitaculum Dei estis effecti, sicut ostensum est superius, itaque obsecro vos, ut ita jam amodo vivatis, quatenus tantam gratiam vobis collatam non amittatis. Et hoc est: Obsecro, id est per sacra dona coelestis gratiae quae percepistis, rogo vos ego quem audire debetis, quia vinctus et incarceratus sum, non in furto, sed in Domino, id est in amore Domini, videlicet propter amorem ejus, et propter nomen ejus in quo fixus permaneo. Et quia vinctus sum, compatiendum est mihi, non spernenda exhortatio mea. Obsecro ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, id est ambuletis digne fide qua per gratiam vocati estis, id est ut ambuletis digne ad coelestem patriam, id est ut ambuletis prout fidem decet, qua venietis ad coelestem gloriam. Ambuletis, id est promoveamini et perseveretis operando ea quae conveniunt fidei ducenti ad salutem aeternam, id est bona opera. Bona enim opera exigit fides vestra. Vel quia gratis ad fidem vocati estis praedicatione mea, ambulate sic in fide et bonis operibus, ut ambulatio vestra praedicationi meae conveniat. Hoc modo poteritis digne ambulare, scilicet cum omni humilitate, id est et interius in corde habita, et exterius exhibita, scilicet ut nullatenus vel in corde vel in verbo seu in opere praesumatis de vobis, aut vos aliis praeferatis; et mansuetudine, id est lenitate et tractabilitate, ut scilicet sicut mansueta animalia vos tractari permittatis, ut sitis familiares et affabiles. Humilis dicitur quasi humi acclivis, mansuetus quasi manu assuetus. Et multi sunt humiles, qui non sunt mansueti, id est lenes et tranquilli, sed in ipsa humilitate intermiscent quemdam rigorem et severitatem quasi pro justitia. Ideo nunc Apostolus humilitati subnexuit mansuetudinem, at qui fuerit humilis, studeat et mansuetus esse. Nec solum cum humilitate et mansuetudine ambuletis in via Dei, sed etiam cum omni patientia, qua patiamini tribulationes pro Christo voluntate et actu, quia quidam non patiuntur aliquando voluntarie. Quam patientiam servabitis supportantes invicem vos, id est ut alter sustineat alterum in his quae sunt gravia et aspera. Et hoc poteritis facere, si vicissim reputaveritis vos esse supportantes, id est inferiores. Non enim ille bene patitur, qui se superiorem reputat. Et hanc variam supportationem facite in charitate, ut vos invicem tolerantes, diligatis vos invicem. Sunt enim nonnulli qui eos incipiunt non diligere, a quibus contumelias vel hujusmodi adversa patiuntur. Sed non debet charitas relinqui propter adversa quae patimur. Vel in charitate vos supportate, id est non ficte nec propter terrenum commodum sive damnum, nec propter timorem alicujus personae potentis, nec propter importunitatem temporis, nec propter inanem gloriam, vel aliquid hujusmodi, sed propter solam dilectionem, ut sola dilectio sit causa tolerantiae vestrae; et non irascamini, nec turbetur cor vestrum in hora qua haec patimini, sed permaneatis in charitate et animi lenitate. Vos dico, solliciti servare unitatem spiritus, id est sitis inter adversa quae vicissim suffertis, solliciti et curiosi inviolabilem custodire unitatem spiritus, id est unanimitatem voluntatis, ut sit vobis cor unum et anima una, et hoc in vinculo pacis, id est pax et concordia exterior sit quasi vinculum et nexus interioris unitatis spiritus. Vel aliter: Ingreditur enim Apostolus removere quoddam quod contrarium est charitati, videlicet schisma, quod in eis tunc fuisse propter charismata non est dubitandum. Quoniam illi qui habebant charismata, despiciebant alios, et abrumpebant se ab eis, sicque schisma erat inter eos. Quod ipse prorsus vult eradicare, dicens. Solliciti servare unitatem spiritus, id est sollicite postponendo omne schisma servetis quod a vobis non habetis, scilicet unitatem, id est quod vos estis facti unum secundum fidem, et alia dona servetis quia unitas illa est spiritus, id est a Spiritu sancto vobis concessa, et ideo non est negligenda, sed studiose retinenda. Quam poteritis hoc modo servare, videlicet in vinculo pacis, id est pax taliter inter vos habita, ut alius non inquietet alium, vinciat vos in simul et conglutinet. Et sitis omnes unum corpus per unitatem fidei et concordiam licet diversis officiis videamini dediti, sicut diversa membra corporis, et sit vobis unus spiritus, id est una mens et voluntas, sicut et unam remunerationem vitae perennis omnes speratis. Et hoc est, sicut vocati estis a Deo in una spe vocationis vestrae, id est in una exspectatione supernae mercedis, ad quam vocati estis, vel ideo servare debetis unitatem spiritus, quia unum corpus est de quo vos estis, id est Ecclesia quae est una et est corpus Christi. Unum corpus secundum fidem et dilectionem et sacramentorum perceptionem. Et spiritus Christi qui hoc corpus ejus vivificat est unus. Multis enim membris, constat unum corpus, et vegetat omnia membra unus spiritus. Ecce humano spiritu quo sum ipse homo, membra omnia colligo et vegeto. Impero omnibus membris ut moveantur, intendo oculos ad videndum, aures ad audiendum, linguam ad loquendum, manus ad operationem pedes ad ambulandum. Officia membrorum dispertita sunt, sed unitas spiritus continet omnia. Quod spiritus noster, id est anima nostra est ad membra nostra, hoc est Spiritus sanctus ad membra Christi, ad corpus Christi, quod est Ecclesia. Omnia enim membra Christi cum sint diversis officiis dedita, uno tamen spiritu Christi vegetantur. Jam vero si membrum praescinditur de corpore, nunquid sequitur spiritus? Nequaquam, et tamen membrum agnoscitur. Quia homo separatus ab Ecclesia, sacramentum baptismi adhuc retinet, sed spiritum amisit. Cavendum est ergo schisma, et servanda est unitas. Non amittitur Spiritus sanctus qui non potest scindi, sed unus permanet; et eos qui unitatem custodiunt, replet; et hanc servare debetis, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae, id est sicut fide vocati estis in una spe aeternae gloriae. Haec enim fides vocationis est, id est fidei vestrae, hoc est fides vestra est causa spei vestrae, quia praecessit ipsam spem, et dedit eam vobis. Quae spes est una, quia unam vitae aeternae gloriam exspectat. Illa enim est una, quia licet alii sint ibi ut stellae, alii ut luna, alii ut sol, omnibus tamen sufficit quod habent. Quoniam illi qui non sunt in tam digna claritate adeo sunt unita dilectione cum majoribus, ut hoc quod majores habent, isti se habere reputent. Sic et vos in hac vita debetis facere, ut qui minus habent in charismatibus aliisque donis, ex unione dilectionis reputent se habere quod majores habent, qui ad eorum utilitatem habent. Non enim in hac re debet alius invidere alii, neque alius alium despicere. Et ob hoc debetis etiam unitatem servare quia unus Dominus omnibus vobis est Christus, qui vos manu misit et vivificavit. Non enim habetis plures dominos, pro quorum diversis voluntatibus vos oporteat discordare, sed unum, qui vobis unitatem praecipit. Unitas enim non habet in se contrarietatem, sicut nec Creator. Quod autem ab unitate separatur et extra unitatem est, jam contrarium et dualitas. Nam Creator erat quidem unus, sed statim ut creatura successit, contrarietas processit. Servanda est igitur unitas, ut uni Domino serviatur. Quae et ideo custodiri debet, quia una fides est. Licet enim unusquisque credentium suam fidem habeat, una tamen fides dicitur. Haec enim in animo credentis est ei tantum conspicua, cujus est, quamvis sit et in aliis non ipsa, sed similis. Non enim numero est una, sed genere. Propter similitudinem tamen ex nulla adversitate magis unam dicimus esse quam multas. Nam et duos homines simillimos cum viderimus, unam faciem dicimus, et miramur amborum. Ita enim dicitur eadem credentium fides una, sicut eadem volentium voluntas una, cum et in ipsis qui hoc idem volunt, sua voluntas sit cuique conspicua; alterius autem lateat, quamvis idem velit. Propter hoc etiam servanda est unitas, quia unum est baptisma. Non enim potest iterari, sed a quocunque datum fuerit, sive a bono, sive a malo, sive a catholico, sive ab haeretico juxta morem Ecclesiae in nomine sanctae trinitatis, scilicet Patris et Filii et Spiritus sancti, tantumdem valet ad remissionem peccatorum et apertionem regni coelorum. Sed ideo tenenda est unitas, quia unus est Deus in substantia sua. Non enim est multiplex substantia ejus, sed una et simplex. Unde et Moyses:« Audi Israel: Dominus Deus tuus, Deus unus est.» Non potest esse major, non potest esse minor, non potest numerari. Unus est Deus, creator omnium, qui et unus Pater omnium est, paterno affectu diligens omnia et gubernans; et ideo nemo potest se alteri praeferre. Unus dicitur iste Pater, in eo quod unica affectione procurat omnia, sicut dulcis Pater. Qui est super omnes, id est praecellit omnibus creaturis, cujus dignitas nos invitet; et per omnia diffusus, quia ubique est; et ideo timendus, cum nusquam possit evitari; et in omnibus nobis est per gratiam, qui unitatem servamus. Per omnia enim est potentia virtutis suae, et prudentia dispositionis suae, sed in nobis gratia bonitatis suae. Vel super omnes est dominando et regendo, et est per omnia, subministrando omnia bona quae habent, et in omnibus nobis collata beneficia servando. Illud per quod est ibi, per omnia, ordinale est, ostendens quod si omnia nostra discusserimus, omnia ordine perambulando inveniemus ab eo ministrata. Et quia omnibus dominatur, et per omnia nostra est praeter peccatum, et quia nobis illa conservat, ideo solliciti esse debemus, ut quemadmodum ipse est unus, ita et nos unum simus et unitatem semper observemus.
6.5.3
« Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Propter quod dicit: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae? Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia. Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores ad consummationem sanctorum, in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitate fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, ut jam non simus parvuli flutuantes, et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.»
6.5.4
Nos quidem omnes sumus unum corpus, et unitatem servare debemus, sed non omnes aequaliter dona coelestis gratiae percepimus, nam unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Nam aliud donum gratiae habet iste, aliud ille; et quod habet ille, non habet iste. Mensura ista est et divisio quaedam donorum, et concordia ibi unum corpus facit. Nam sicut in nostro corpore aliud accipit manus ut operetur, aliud oculus ut videat, aliud auris ut audiat, aliud pes ut ambulet; anima autem una est quae agit omnia, in manu ut operetur, in pede ut ambulet, in aure ut audiat, in oculo ut videat; sic sunt etiam diversa dona fidelium tanquam membrorum, ad mensuram propriam cuique distributa, sed una est Christi gratia quae distribuit. Propter quod non debent alii aliis invidere nec alii contra alios de donis superbire, quae gratis dantur a Christo, et quae mensurat ille et modificat, sicut scit singulis expedire. Nam ad hoc uni multum datur, ut per hunc multi promoveantur alii; et ad hoc parum aliis, ut in omnibus erga omnes humilitatem conservent. Et si Christus metitur cuidam multum, ut multis aliis prosit qui tantum non habent, tunc non est rectum carentes invidere habentibus, sed potius debent reputare se habere quidquid majores habent, quia ad eorum utilitatem habent. Nec illi qui habent, debent despicere non habentes, cum ad hoc habeant, ut non habentibus subserviant. Ita ergo debemus in variis donis quae accipimus, servare unitatem, abraso omni schismate. Propter quod probandum quod Christus det diversa dona, dicit Spiritus sanctus in Psalmista:« Ascendens in altum, etc..» Versa tamen ad Christum locutione, dicit Psalmista:« Ascendisti in altum, captivasti captivitatem, accepisti dona in hominibus.» Nec moveat quod Apostolus non ait:« Accepisti dona in hominibus;» sed, dedit dona hominibus. Ille quippe auctoritate apostolica secundum hoc locutus est, quod Deus cum Patre est Filius. Secundum hoc enim dedit dona hominibus mittens eis Spiritum sanctum, qui spiritus est Patris et Filii. Propheta vero secundum illud, quod idem Christus intelligitur in corpore suo, quod est Ecclesia, unde et fideles cuncti membra ejus sunt, dixit eum accepisse dona in hominibus, quia ipse accipit, quidquid beneficii membris impenditur illius, unde dicturus est:« Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.» Sed videamus sententiam: Ascendens in altum coeli habitaculum Christus, captivam duxit captivitatem, id est corruptionem nostram virtute suae incorruptionis absorbuit; vel captivam duxit captivitatem quia vicit mortem, quae captivos tenebat, in quibus regnabat. Vel eos qui in inferno tenebantur captivi, qui et captivitatis nomine designari possunt, duxit secum ad regna coelorum. Nam sicut militia cum dicitur, intelliguntur qui militant, sic appellatione captivitatis intelliguntur, qui in inferni claustris detinebantur capti. In hac quoque vita multi tenebantur a diabolo captivi in peccatis, qui et captivitas similiter appellantur, sed eos Christus feliciter captivavit. Cur enim non sit captivitas felix, si et ad bonum homines possunt capi? Unde Petro dictum est:« Ex hoc jam homines eris capiens.» Captivati ergo sunt, quia capti; et capti, quia subjugati, id est sub leve Christi jugum missi. Sed hoc considerandum, quia captivi et terrigenae, patriam nostram aestimabamus hoc exsilium. Sed dum a Christo ducimur ad regnum coelorum, nimirum captivitas nostra beata captiva ducitur ab illo. His itaque modis captivavit captivatam, ascendens propria virtute et voluntate in altum, non sustentatus auxilio cujusquam alterius. Dedit vero dona hominibus, quia misso desuper Spiritu alii sermonem sapientiae, alii gratiam virtutum, alii gratiam curationum, alii genera linguarum, alii interpretationem sermonum tribuit. Non enim singuli quique habent omnia, sed hi illa, alii alia, sicut et supra dictum est, quamvis ipsum donum a quo unicuique propria dividuntur, omnes habeant, id est spiritum. Ista pars scientiae qua dicitur, dedit dona hominibus, valet ad ostendendum quod Christus secundum mensuram dedit unicuique nostrum, gratiam. Caetera vero dixit, ut scientia magis patesceret. Ascendisse dixit eum propheta. Sed quid est quod ascendisse dictus est, nisi quia et antea descenderat? Verbum enim quod in principio erat Deus apud Deum, quo ascenderet, vel quomodo ascendere posset, nisi prius descendisset? Erat enim super omnia, vel potius erat ubique. Sed descendit quando formam servi accepit. Descendit in partes terrae( quae sunt aereae) inferiores ut inter homines conversaretur. Divinitate descendit ad nos, sed humanitate quam assumpsit, ascendit ad coelos. Et hoc est quod eum Apostolus descendisse probat per hoc quod dictus est ascendisse dicens: Quod autem ascendit, quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae? id est quomodo vel quare dictum est quod ascendit, nisi respectu praecedentis descensionis? Possunt inferiores partes terrae intelligi loca inferorum, in quibus tenebantur sancti. Et illuc secundum animam descendit Christus, non ruinam vel praecipitium seu violentiam passus, sed spontanea voluntate misertus, descendit in illas inferiores partes terrae, ut inde suos omnes potenter educeret. Primum quidem illuc descendit, ac deinde resumpto corpore ascendit in coelum. Et ne videretur alicui quod alia persona esset ascendens, et alia descendens, addit: Qui descendit secundum divinitatem, accipiendo humanitatem, et qui ascendit secundum humanitatem, quo nunquam prius fuerat humanitus ipse est una et eadem persona. Ascendit non solum super omnes coelos materiales, sed et super omnes coelestium virtutum ordines, superans loco et dignitate omnem creaturam, ut adimpleret omnia quae de eo fuerant prophetata. Nondum enim de eo fuerant adimpleta, quando ille necdum juxta humanitatem in dextera paternae gloriae consedebat regnans in aeternum. Vel omnia donis suis adimplevit ascendens, ut etiam angelicae creaturae, quae ante erant impletae adimplerentur, id est promotionem quamdam acciperent. Nam non solum homines, sed etiam angeli promoti sunt ascensione ejus. Vel omnia adimplevit, id est rationalem creaturam perfecte ad integrum implevit, hoc est humanum genus et numerum angelorum. Nam in restauratione hominis suppletur numerus angelorum, qui diminutus erat casu reproborum spirituum. Sicque complendo numerum electorum ex angelis et hominibus, adimplet omnia. Vel omnia regna mundi adimplevit suo cultu. Et ut omnia adimpleret, dedit ipse nobis ad eruditionem quatuor regentium ordines, scilicet quosdam quidem esse apostolos sicut Petrum et Andraeam, caeterosque tales, qui omnibus aliis majores erant, habentes officium praedicationis, et per se tradentes aliis, quorum nunc locum apostolicum, et primates, et archiepiscopi tenent in Ecclesia. Quosdam autem dedit esse prophetas, qui ventura praedicerent etiam sub Novo Testamento, sicut Agabum sibique similes. Quorum locum nunc tenent, qui Scripturas interpretando, praenuntiant per eas caeteris futura justorum gaudia malorumque supplicia; alios vero dedit evangelistas, sicut Lucam et caeteros, qui Evangelium ad posteros scriptum transmiserunt, vel etiam qui Evangelium praedicabant, et officium ministrandi pauperibus habebant, ut septem diaconi sub apostolis. Utrumque enim victum praebebant, et spiritualem et corporalem. Similiter adhuc deberent agere omnes diaconi. Inde est etiam quod hodie missa legunt evangelium. Alios autem dedit pastores et doctores, sicut episcopos vel presbyteros. Pastores enim et doctores unum regentium ordinem intelligimus, quia gregem Dei ipse veraciter pascit qui docet. Et ideo non dicitur distincte, alios autem pastores, alios vero doctores, sed dicitur conjuncte, alios autem pastores et doctores, ut intelligerent suum officium esse suam doctrinam. Unde et per prophetam Deus promisit:« Dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina.» Si quid tamen differentiae in his duobus esse potest, pastores dici videntur respectu ovium, id est simplicium et hebetum; doctores autem respectu eorum, qui jam sunt eruditi et rationabiliter intelligere coeperunt. Omnibus istis dedit Christus haec varia dona ad instructionem Ecclesiae. Unde nullus eorum de acceptis donis superbire debet contra eos qui non habent, vel se ab eis scindere, sed potius saluti eorum servire. Nec minores debent eis invidere, sed eos ut patres venerari et diligere; hos enim dedit Salvator ad consummationem sanctorum, id est ad hoc ut eos qui jam sancti sunt, consumment et perficiant in sanctitate, scilicet, ut eos qui sancti sunt secundum remissionem peccatorum et innocentiam atque bonorum operum inchoationem promoveant et consumment secundum augmentum virtutis et perseverantiam, et dedit eos in opus ministerii, ut unusquisque plene possit facere opus ministrationis sibi creditae. Si enim unus faceret omnia, non perfecte ageret singula. Ideo unusquisque opus ministerii cui deditus esset, accepit. Et quo tendit hoc ministerium uniuscujusque eorum? In aedificationem corporis Christi, id est in hoc ut corpus Christi quod est Ecclesia, aedificetur, sive in virtutibus, sive in conversione infidelium ad fidem. Haec est enim domus quae, sicut Psalmus canit, aedificatur post captivitatem; quoniam de illis qui a diabolo tenebantur captivi, aedificatur Ecclesia, quae et domus et corpus Christi est. Tales praelatos dedit Christus Ecclesiae, et tandiu dabit, donec occurramus omnes, id est donec omnes qui modo sumus in una et non discrepanti fide, et in una et non discrepanti agnitione Filii Dei, occurramus nobis invicem in die judicii de diversis mundi partibus, vel ipsi Christo, quasi desiderio currentes ad gaudium, in virum perfectum, ut unusquisque sit vir perfectus, quia sive claudus modo sit aliquis, sive caecus, sive quolibet membro careat, in resurrectione perfectionem omnium membrorum habebit; et in mensuram aetatis plenitudinis Christi, id est ut nec infra, nec ultra juvenilem formam resurgamus, sed in aetate et robore, ad quae Christum hic pervenisse cognovimus, id est in ea meta aetatis, usque ad quam naturaliter crescit homo, et ultra quam nihil ei naturaliter accrescit, in qua et salvator habuit plenitudinem annorum et corporis, cum de hoc mundo transiret. Non ait mensuram corporis vel mensuram staturae, sed mensuram aetatis plenitudinis Christi. Neque enim fas est dicere, cum resurrectionis omnium tempus advenerit, accessuram corpori alicujus eam magnitudinem quam non habuit. Si autem dixerimus ad Dominici corporis modum etiam quoramcunque majora corpora redigenda, peribit de multorum corporibus plurimum, cum ipse nec capillum periturum esse promiserit. Restat ergo ut suam recipiat quisque mensuram, quam vel habuit in juventute, etiam si senex obiit; vel fuerat habiturus, si est ante defunctus. Vel ita: Praelatos dedit Christus in Ecclesia, qui sibi alii aliis succedentibus perdurent, donec occurramus omnes in virum perfectum, id est donec ita conveniamus et conjungamur omnes secundum charitatem, ut simus vir perfectus. Perfectus vir dicitur, quando jam nullum membrorum suorum crescit secundum quantitatem. Non est enim perfectus, donec habet ubi crescat. Sic Ecclesia tunc erit in statu perfecto, cum jam nullum membrorum suorum per successionem poterit excrescere. Crescit enim quotidie manus, quando uno mortuo, qui necessaria ministrabat fratribus, succedit alius hoc idem faciens, et sic de caeteris membris. Sed postquam numerus electorum completus fuerit tunc istud successionis crementum cessabit, quoniam tunc erimus vir perfectus, quia nullum membrorum jam crescendi locum habebit, quoniam completus erit numerus omnium. Donec occurramus in virum perfectum, id est donec Ecclesia efficiatur vir perfectus; hoc est, quando omne membrum Ecclesiae suam quantitatem habebit. Occurramus omnes, et ita occurramus, ut nullum membrum remaneat quod suam quantitatem non recipiat. Per hoc quod dicit, occurramus, et non, conveniamus, ostendit quod multum erimus proni et prompti ad ipsam dilectionem. Currere enim majorem velocitatem notat, quam venire. Hoc totum tale est: Tandiu dabit doctores et pastores, quandiu erit necessarium, id est donec Ecclesia efficiatur vir perfectus cui nihil desit, et nihil post addendum sit in numero vel viribus. Et hoc erit, quando occurremus in mensuram aetatis plenitudinis Christi, id est quando aetas mensurata a Christo, erit plena. Mensura erit plena, quando Christus ipse in corpore suo plenus erit, omnes habens qui nunc per singulos crescit, et omnes in eo immortales et beati erunt. Et ultra non erit necessaria praelatio, neque durabit amplius, quae modo necesse est ut permaneat usque ad illum terminum. Et ideo non est graviter ferenda, quae cito transibit. Ob hoc autem in virum perfectum occurremus, quia manemus in unitate fidei, id est unam non variam fidem habemus de Filio Dei; et quia manemus in unitate agnitionis Filii Dei, id est quia agnoscimus, id est intelligimus idem de Filio Dei. Hoc est dicere, quia credimus et intelligimus idem de Filio Dei. Illi enim non occurrent in virum perfectum, qui idem non credunt in Ecclesia, et idem non intelligunt. Illi vero non tendunt ad idem intelligere, qui schisma volunt in Ecclesia facere. Vel Christo, sicut supradictum est, occurremus venienti ad judicium, et gaudentes eum excipiemus; nos dico qui nunc sumus in unitate fidei, id est qui tenemus unam fidem trinitatis et unitatis divinae, qui sumus in unitate agnitionis Filii Dei, id est qui unam et concordem in fide tenemus agnitionem Filii Dei, credentes eum incarnatum et passum ac resuscitatum et exaltatum. Ad hoc enim nobis dati sunt praelati, ut jam post tempus gratiae, post acceptionem spiritualis doctrinae non simus parvuli sensibus, sed provecti in sapientia; et non simus fluctuantes, id est titubantes nostra debititate in bonis operibus, seu dubitantes in fide; non simus fluctuantes inter undas tentationum, sicut navis tempestati exposita, sed firmi et immobiles, et ut non circumferamur, id est non in gyrum erroris feramur omni vento doctrinae, id est omni flatu inanis dogmatis. Doctrina enim pravorum et haereticorum, est quasi ventus tempestatis aut turbinis, quia statum mentis evertit, et in vertiginem errorum ducit, atque levis est et vana, non habens pondus veritatis, ideoque prudenter cavenda est. Doctrinae dico, manentis in nequitia hominum, quoniam nequitia hominum est sedes perversae doctrinae. Nam haeresis non est nisi in anima subdita peccatis, quia peccata commissa, sunt causae ut Deus permittat eos corruere in barathrum haeresis. Quae seductionis doctrina manet etiam in astutia. Astutia denotatur, si dici potest, dolosa scientia, quoniam in ea manet doctrina haeresis, quia ipsius causa est et sustentaculum. Astutia dico, tendente ad circumventionem erroris, id est ad hoc studente ut circumveniat incautos et ducat in errorem. Nam per dolositatis et astutiae fraudem solent haeretici multos decipere. Sed ab his tuti sumus per doctrinam veritatis, quam praedicant praelati Ecclesiae. Apostoli enim et prophetae Novi Testamenti qui exponunt Scripturas, reddunt nos non parvulos, sed fortes ad intelligendum. Per evangelistas qui Evangelium praedicant efficimur non fluctuantes in fide, sed certi. Per pastores et doctores fit ut non circumferamur omni vento doctrinae, sed constantes simus in fide et proposito religionis nostrae.
6.5.5
« Veritatem autem facientes, in enaritate crescamus in illa per omnia, qui est caput Christus: ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in charitate.»
6.5.6
Non circumferamur omni vento doctrinae sed facientes veritatem, id est veram argumentationem contra astutiam illorum, id est ad inventiones veras et firmas et rationabiles contra illos qui haeresim volunt inducere, crescamus in illo per omnia quae habemus, id est in omnibus quae jam percepimus, scilicet in innocentia, humilitate, patientia et caeteris virtutibus augmentemur, et hoc fiat in charitate. Vel faciamus veritatem, id est bene operemur secundum doctrinam mandatorum Dei, de quibus dicitur:« Omnia mandata tua veritas,» et hoc non in hypocrisi vel in timore faciamus, sed claritate ut sola claritas nos faciat haec agere. Et ita crescamus ac proficiamus per omnia, bona quae habemus, tam sensuum mentis quam et operum bonorum atque verborum, in illo qui est caput nostrum, id est providens nobis et regens nos. Et quis est ille? Christus, id est rex noster, sive pontifex. Et in isto atque sub isto capite debemus semper crescere et augmentari per omnia, ut sequamur eum ut membra caput, et in eo maneamus qui se nobis habitaculum dedit, dicens:« Manete in me.» Dehinc Apostolus metaphoram capitis et membrorum prosequitur, ostendens quod nullus fidelium in aliquo bono possit crescere, nisi adhaereat capiti Christo sicut et in humano corpore si membrum aliquod a capite suo abscinditur, jam non crescit sed marcescit. Et hoc est: Ex quo capite Christo fit quod totum corpus, id est tota Ecclesia secundum omnia est compactum, id est conjunctum unanimitate fidei, et connexum vinculis charitatis. Et ita est ex fide compactum et charitate connexum, quod si camus per omnem juncturam membrorum, inveniemus ibi esse omne, scilicet quia pes conjunctus est non solum cruri, sed etiam manui et capiti, et caeteris omnibus membris. Et sic invenitur ibi omnis junctura, quia et junctura pedis ad crus, et cruris ad manum et caput, et ita in caeteris. Quae junctura est subministrationis quia praecedentibus electis subministrantur atque sibi subjunguntur per officia sacerdotum ii, qui fiunt Ecclesiae membra. Subministrationis dico, digne existentis secundum operationem, quia ille digne subnexus est praecedentibus Ecclesiae membris, qui bona quae potest operatur. Et haec operatio est in mensuram uniuscujusque membri, quia unusquisque juxta modum suum operatur bona, et per haec crescit usque ad mensuram quantitatis suae. Unusquisque enim secundum ea quae operatur, magnus aut parvus dicitur. Vel junctura haec est subministrationis, id est ad hoc ut alius subministretur alii. Ad hoc enim sunt juncti in Ecclesia fide et charitate, ut sicut in nostro corpore oculi provident pedibus; sic illi qui in Ecclesiae corpore sunt oculi, provideant illis qui sunt pedes, et sic caetera membra vicissim faciant. Quae subministratio secundum operationem fit, ut ministret alius alii secundum ea quae operari potest, id est in tantum subserviat, in quantum valet operari. Illi autem recusant in Ecclesia ministrare vel ministrari, quia schisma volunt facere. Et quid est aliud in Ecclesia schisma facere, quam dissolvere quod Christus compegit et connexuit? Haec autem operatio fit in mensuram uniuscujusque membri, id est secundum quod unumquodque membrum potest operari. Et ita corpus istud compactum ex connexum, dum membris membra subministrant vel subministrantur, facit augmentum corporis, id est sui ipsius, id est augmentat illos in virtutibus et numero, quae jam sunt corpus. Et hoc facit in aedificationem sui, id est ut se aedificet, et se templum Dei construat, ponens semper in aedificio sui quoscunque potest convertere. Et hoc totum facit in charitate, quia propter solam charitatem ponit illos in aedificio Dei et in charitate docet permanere et operari. Econtrario autem faciunt qui schisma generant et hoc sacrum corpus minuere conantur, et aedificium coeleste destruere. Aliter quoque potest intelligi quod dictum est, in mensuram uniuscujusque membri augmentum corporis facit. Augmentatur enim corpus Ecclesiae proficiendo in mensuram uniuscujusque membri, ut unumquodque membrum in quantum crescere debet, in tantum crescat per successionem. Crescunt oculi in hoc corpore, dum uno doctore mortuo, crescit et succedit ei alius. Non tamen dicuntur divisi oculi, quia non efficiuntur plures, sed augmentantur. Unus enim semper episcopus in civitate praeest, et non plures. Et ita de caeteris sentiendum. Cum autem ista successio et aedificatio peracta fuerit, tunc completa erit mensura aetatis plenitudinis Christi.
6.5.7
« Hoc igitur dico et testificor in Domino ut jam non ambuletis sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum; qui desperantes semetipsos tradiderunt impudicitiae, in operationem immunditiae omnis in avaritiam.»
6.5.8
Admonet ut caveant ab antiqua consuetudine gentilitatis. Quasi dicat: Quandoquidem tanti capitis membra estis effecti, igitur hoc dico et suadeo vobis, ut ultra non vivatis more illorum, qui ad hoc caput non pertinent. Non obsecro nunc ut superius, sed dico, id est doceo et auctoritate mea veterem nequitiam inhibeo et testificor, id est testem me hujus rei facio in Domino, id est in confirmatione veritatis Domini et aequitatis ejus, vel testificor in Domino, id est sub testimonio Domini assero. Hoc scilicet dico, ut jam post conversionem vestram non ambuletis sicut olim ambulastis, id est non operemini sicut prius operabamini, sicut et gentes quae nunc sunt, ambulant euntes in vanitate sensus sui, id est habentes sensum vanitate plenum, quia non cogitat mens eorum nisi de transitoriis quae sunt vanitas, ut scriptum est:« Vanitas vanitatum et omnia vanitas.» Quia ergo nihil sapiunt et nihil appetunt nisi caduca et temporalia, ambulare dicuntur in vanitate sensus. Et naturalem intellectum rationis habent obscuratum et hebetatum tenebris peccatorum; et ideo minus mirum de illis est si ambulant in vanitate, quam de vobis, qui estis illuminati, et internae lucis radiis illustrati. Praeterita enim peccata sic obscuraverunt intellectum mentis eorum, ut non possit exercere vim propriam, id est vim discretionis. Et quia ambulant in vanitate sensus, ideo sunt alienati a vita Dei, id est a vita quae in Deo est, a vita quae Deus, id est separati a Deo qui est vita animae, et cui adhaerere vita est. Nam sicut vita corporis humani anima est, sic vita animae Deus est. Vel secundum alios codices, alienati sunt a via Dei, quia scilicet nunquam ambulant in ea. Et quod alienati sunt a vita vel a via Dei, hoc fit per ignorantiam quae est in illis permanens. Ignorant enim gloriam vitae coelestis et viam justitiae, quae ducit ad illam; ideoque alieni remanent utriusque et illa ignorantia locum in eis habet propter caecitatem cordis ipsorum, quia ad aspectum veri luminis oculos cordis apertos non habent, quos evangelicae praedicationi clauserunt, ideoque jure caecati sunt. Anima enim recedens a luce justitiae, quanto magis quaerit quod contra justitiam inveniat, tanto plus repellitur a lumine veritatis, et in tenebrosa demergitur. Hoc autem diversum est ab eo quod dixit, tenebris obscuratum habentes intellectum, quia illud accipitur de obscuritate peccatorum, istud autem de caecitate ignorantiae. Et revera sunt caeci, qui de venia et salute pro sua turpitudine desperantes, id est divitiarum supernae gratiae praemium non sperantes, nullo cogente, sed sua sponte tradiderunt semetipsos impudicitiae, quae fit in consanguineas, id est sic ex toto tradiderunt se libidini servos, ut nec a consanguinearum concubitu abstinerent. Ipsi dico cadentes in operationem immunditiae omnis, id est in hoc devoluti, ut operentur omnimodam carnis immunditiam, sive in semetipsis, sive invicem, sive in pecudibus. Et hoc faciunt euntes in avaritiam, id est in insatiabilitatem, quia sicut avarus nunquam reputat se satis habere, ita nunquam isti perveniunt ad fornicationis saturitatem. Vel ita distinguamus: Delapsi sunt in operationem immunditiae, quia seipsos inquinant voluptatibus carnis, tendentes omnes in avaritiam, id est in immoderatum amorem habendi, sive ambiendo honores, sive quamcunque pecuniam.
6.5.9
« Vos autem non ita didicistis Christum, si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis sicut est veritas in Jesu. Deponite vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui, corrumpitur secundum desideria erroris.»
6.5.10
Gentes quae excaecatae sunt, ambulant in hujusmodi operibus; sed vos non debetis taliter ambulare, quia non ita didicistis Christum, id est non ita percepistis a praedicatoribus notitiam Christi et doctrinae ejus, ut in ea, sicut gentes in erroribus turpiter ambulant, ambuletis. Didicistis dico, sed tamen hac conditione, si illum audistis, id est si praedicationem quae de eo fit, intellexistis, vel eum interius loquentem audistis. Loquitur enim Christus homini, cum rationem ejus intrinsecus illuminat et excitat. Homo vero audit, cum intelligit ad quid ratio ejus excitetur, et facit quod sibi divinitus suadetur. Et iterum hac conditione dico, si in ipso edocti estis, ut sciatis ea quae scire et quae agere in ejus religione debetis. Si in ipso edocti estis, sicut in Jesu, id est in ipso est perfecta et integra veritas, sine ulla admistione falsitatis, veritas fidei et bonae operationis et sapientiae et salvationis. Ideoque veraciter bona debent esse opera eorum, qui in ejus scholis discedere coeperunt, et veritatem aeternae salutis in eo adipisci cupiunt. Et quae sit illa veritas in Jesu, subjungitur, scilicet deponere vos veterem hominem, id est ut veraciter non simulatorie deponatis veterem hominem, non secundum substantiam quam traxistis de Adam, sed secundum pristinam conversationem vestram quae erat in vetustate primi hominis, id est secundum priores actus pravitatis vestrae. Deponatis veterem hominem, id est imaginem et conformitatem veteris hominis, cujus vitae conformitas ducit ad vetustatem et corruptionem. Veterem, inquam, hominem deponatis, id est omnes pravos actus qui defluxerunt ab eo, et pravos mores ejus. Qui scilicet homo jure deponitur, quia corrumpitur in suis delectationibus vel carne, vel spiritu, sive utroque. Corrumpitur non solum secundum opera, sed etiam secundum desideria quae sunt erroris, id est error suadet illa, non veritas Domini Jesu. Et ideo si vere deponitis hunc hominem, deponite etiam desideria ejus quae veniunt ab errore, vel ducunt in errorem.
6.5.11
« Renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis.»
6.5.12
Non solum deponere veterem hominem debetis, sed etiam renovamini, id est ad id quod retro est novamini, id est ad priorem novitatem quam habuit pater vester Adam, quando creatus fuit ad imaginem Creatoris. In mente autem et ratione et intelligentia qua Deum cognoscere potuit, factus est ad imaginem Dei. Sed peccando inveteravit, et deformis ac decolor facta est haec imago. Unde nunc sectando justitiam renovatur et reformatur. Propter quod cum dictum esset, renovamini, subjunctum est, spiritu mentis vestrae ut in mente intelligatur fieri ista renovatio. Quod enim ait, spiritu mentis vestrae, non ibi duas res intelligi voluit, quasi aliud sit mens, aliud mentis spiritus, quia omnis mens spiritus est, non autem omnis spiritus meus est. Nam et Deus est spiritus, qui nec renovari nec veterascere potest. Dicitur etiam spiritus in homine, qui mens non sit, ad quem pertinent imagines similes corporum, de quo dicit alibi:« Si autem oravero lingua, spiritus meus orat, mens autem infructuosa est.» Hoc enim fit, quando id quod dicitur, non intelligitur, quia nec dici potest nisi corporalium vocum imagines sonos oris in spiritus cogitatione praeveniant. Sed et hominis anima dicitur spiritus. Et etiam spiritus pecoris. Ventus quoque qui res est apertissime corporalis, vocatur spiritus, juxta illud:« Dixit et stetit spiritus procellae.» Quia ergo tot modis dicitur spiritus, spiritum mentis dicere voluit eum spiritum qui mens vocatur. Et in hoc jubet ut etiam post novationem baptismi quotidie renovemur exercitio divini fervoris. Mens enim quae igne superni amoris excoquitur, semper in se servat claritatem pulchritudinis quotidiana innovatione fervoris. Nescit enim mens per torporem inveterascere, quae studet per desiderium semper inchoare. Sic ergo renovamini spiritu mentis vestrae. Et ut ita possitis renovari, induite novum hominem, id est accipite velut indumentum conformitatem conversationis Christi, quae vos undique sic cooperiat, ut nihil in moribus vestris appareat, nisi similitudo operum quae Christus egit, qui creatus est non secundum operationem carnalis concupiscentiae, sed secundum Deum, id est sola virtute Dei et potentia Spiritus sancti conceptus est, ac per hoc immunis a labe originalis peccati. Creatus, id est conceptus est in justitia et sanctitate veritatis, id est in vera justitia ac vera sanctitate, non in peccatis, sicut caeteri homines non praeservati speciali Dei privilegio. Justitia et sanctitas veritatis non solum in conversatione, sed in creatione ejus fuit, ad distinctionem eorum, qui falsam justitiam et simulatam sanctitatem habent. Et ideo induendus est vobis. Potest esse ordo: Induite novum hominem in justitia et sanctitate veritatis. Sic enim induitur Christus. Justitia est observatio praeceptorum Dei. Sanctitas vero est, juxta Dionysium, omni inquinatione libera et incontaminatissima et perfectissima puritas. Et hae pro modulo nostro veraciter in nobis esse debent, ut novi hominis novitas sit nobis indumentum.
6.5.13
« Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra. Irascimini et nolite peccare. Sol non occidat super iracundiam vestram. Nolite locum dare diabolo. Qui furabatur, jam non furetur; magis autem laboret, operando manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.»
6.5.14
Deponere veterem hominem debetis, et induere novum. Propter quod agendum, agite sequentia. Nam quia vetus homo deponendus est, deponite mendacium, id est desistite mentiri, quia« os quod mentitur occidit animam.» Quia vero novus est induendus, loquimini veritatem, quod ad novum pertinet. Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, id est cum quolibet homine. Proximus enim est omnis homo, qui ex uno parente sumus omnes geniti. Omnesque proximi sumus conditione terrenae nativitatis. Et aliter: Spe coelestis haereditatis debes proximum tuum putare omnem hominem, et antequam sit Christianus. Non enim nosti qualis futurus sit apud Deum, qui modo vel Judaeus est, vel haereticus, vel paganus. Forte enim per misericordiam Dei ita convertetur, ut inter sanctos primum locum habere mereatur. Et secundum hanc spem, quasi membrum Ecclesiae aestimari potest. Nam ideo loqui debemus alter alteri veritatem, quoniam sumus invicem membra, ut vicissim serviat alter alteri, et diligat eum sicut se. Deponite veterem hominem. Si autem contigerit ut vos aliquid adhuc vetusto more agatis, irascimini inde vobismetipsis, id est agite poenitentiam, et ulterius peccare desistite. Quid est enim poenitens nisi homo irascens sibi? Ut accipiat veniam, de seipso exigat poenam. Potest et praelatis juberi, irascimini vitiis delinquentium, id est severitatem in corrigendo exhibete, et nolite peccare, id est nolite in hoc nimis districte agere, ne modum excedendo peccetis. Vel omnibus etiam ita dici potest: Irascimini, id est si forte irascimini, id est si surgit motus animi qui jam propter poenam peccati non est in potestate, nolite peccare, id est saltem non ei consentiat mens et ratio. Etsi contigerit irasci, non occidat sol super iracundiam vestram, id est non teneatis eam diu, nec in crastinum reservetis, sed ante solis occasum ejicite illam de corde vestro. Iracundia enim dicitur quasi ira abscondita, quia scilicet diu tenetur in animo. Sed aliter melius intelligitur haec sententia, quia noster sol Christus est, qui veritas et sapientia et justitia est, cujus luce anima humana illustratur. Sed hanc lucem desinit mens videre, cum perturbatione iracundiae fuerit tanquam nubilo superata. Et tunc quasi occidit super iracundiam hominis sol, quia cum menti iracundia confusionis tenebras incutit, huic Deus radium suae cognitionis abscondit. Propter quod multum cavenda est iracundia, per quam lux veritatis amittitur. Qua amissa, princeps tenebrarum diabolus locum in homine sibi invenit. Unde sequitur: Nolite locum dare diabolo. Iratus enim mala cogitat, et sic se diabolo ingerit atque pandit, ut cogitata perficiat. Pandit ostium cordis et hostem sinit intrare. Sed vos nolite ei locum dare, quaerenti per suggestionem malorum invenire locum consensus aut delectationis in vobis. Qui enim suggestionibus ejus consentit, dat ei locum in se. Claudendum est cordis ostium, ne tentator ingrediatur. Tentator non cessat pulsare, ut irrumpat. Si clausum invenerit, transit. Quia ergo in vestra potestate est hoc ostium claudere, nolite locum dare diabolo. Etenim si intravit et possedit, aut tu negligenter clausisti, aut claudere neglexisti. Hoc ostium habet tanquam duas valvas, cupiditatis et timoris. Aut cupis aliquid terrenum, et hac intrat; aut times aliquid terrenum, et hac intrat. Cupiditatis ergo et timoris januam claude contra diabolum, si vis tutus esse. Nam de cupiditate qua Satanas intrat, subjungitur: Qui furabatur, jam non furetur. Et hoc quoque, sicut et praedictorum vitiorum prohibitio, pertinet ad depositionem veteris hominis. Quodque sequitur, magis autem laboret, etc., ad induitionem Novi pertinet. Furtum vero hic intelligi potest, non solum occulta alienarum rerum ablatio, sed etiam quidquid acquiritur sub alterius damno vel deceptione. Qui ergo dum veterem vitam duceret, furabatur aliena bona, jam postquam novum hominem induit, non furetur, id est non auferat dolo vel aliqua machinatione fraudis aliquid alienum, sed magis, id est potius laboret non per servos, sed manibus suis, id est propriis operando non illud opus quod displiceat Deo, sed illud quod est bonum, id est utile et sine peccato. Ideo scilicet laboret, ut habeat non solum unde vivat, sed etiam tribuat necessitatem patienti, id est penuriam: hoc est ut possit pauperes de justo labore sustentare. Hinc enim ostenditur, quod eleemosyna debet fieri ex eo quod bonum est, id est quod juste habetur, non de eo quod injuste. Sequitur:
6.5.15
« Omnis sermo malus, ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus est ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus. Et nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis.»
6.5.16
Omnis sermo malus non procedat, id est nullus sermo malus procedat ex ore vestro, et am si fuit corde conceptus, sed comprimite illum ne possit exire, ut nihil mali unquam loquamini. Sermo contumeliosus et lascivus aut murmuriosus, vel alius hujusmodi, non exeat ab ore vestro; sed si quis est in corde vestro bonus, id est humilis et charitativus et utilis, ille procedat non otiose, sed ad aedificationem fidei, id est ita opportune, ut aedificet alios in fide, quae per dilectionem operatur, quia illa est vera fides et salutifera. Ad aed ficationem procedat bonus sermo Ubi ostenditur quia nec bonus sermo proferri debet nisi ad aedificationem. Unde Psalmista:« Obmutui et humilitatus sum, et silui a bonis.» Ad hoc proferatur bonus, ut det gratiam audientibus, id est ut auditores per eum hauriant dulcedinem supernae gratiae, et promoveantur in bonis operibus. Talis sermo processit ex ore matris Domini, quando ad vocem salutationis ejus repleta est Spiritu sancto Elizabeth. Nolite malum sermonem proferre. Et nolite contristare Spiritum sanctum Dei in mala conversatione vestra, id est nolite talia facere quae Spiritui sancto sic displiceant, ut recedat a vobis, quasi offensus ac contristatus.« Spiritus enim sanctus, ut scriptum est, disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate.» Nam in sua substantia Spiritus sanctus contristari non potest, cum ipse sit aeterna et incommutabilis beatitudo; sed ad similitudinem hominis contristari dictum est, qui domum illius, qui eum contristavit, egreditur. Vel Spiritum sanctum dicitur contristare, qui pravis moribus suis contristat sanctos, in quibus habitat Spiritus sanctus. Sancti enim sicut de profectibus fidelium gaudent, sic de lapsibus eorum constristantur. Propterea Spiritus sanctus dicitur contristari ab eis qui sic agunt, ut eorum factis constristentur sancti, non ob aliud nisi quia Spiritum sanctum habent, per quem tam boni sunt, ut eos mali moestificent, hi maxime, quos bonos fuisse vel noverunt vel crediderunt. Contristari dicitur Spiritus sanctus, quia suis electis inspirat charitatem, per quam facit ut contristentur de aliorum detrimentis. Sancti autem qui sic contristantur, maxime sunt pii praepositi Ecclesiae. Unde nunc subjectis praecipitur, ne per inobedientiam suam contristent eos, quia in eis contristarent Spiritum sanctum. Ut exaugeret peccatum, voluit Apostolus ita dicere. Praepositos enim contristant, qui eorum verba contemnunt, et eis obedire despiciunt. Non debetis hunc spiritum contristare, in quo vos quasi cera signati estis, ejus imagine vobis impressa Vel signati, id est ab infidelibus discreti. Et hoc factum est in die redemptionis, id est quando transacta nocte infidelitatis et ignorantiae, illustrati estis luce fidei in baptismo, et redempti de servitute diaboli. In baptismo enim Spiritus sanctus fide et sacramentis et spiritalibus gratiis signat fideles, id est ab infidelibus secernit.
6.5.17
« Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis.»
6.5.18
Omnis amaritudo quae quidem contraria est benignitati, id est rancor et asperitas in dictis vel in factis sive in cogitationibus, tollatur a vobis; et ira, id est subita commotio animi, aliquandiu ipsum animum possidens; et indignatio, id est vehemens furor animi cum quodam arrogantiae vitio. Hoc fit plerumque, si major viderit minorem in aliquo honore sublimari. Indignatur enim ex hoc nonnunquam graviter. Et quia istum impetum animi solent sequi clamorosa verba, subsequenter ponitur et clamor. Clamorem hic accipimus, quando omnes cum sunt in irae furore, mala verba et ad contumellam pertinentia proferunt; et blasphemia, id est prolatio verborum contra Deum vel sanctos ejus. Blasphemia enim est, per quam de ipso Deo falsa dicuntur vel sanctis ejus. Et omnia haec jubet Apostolus ut tollantur a nobis, exhortans nos ad patientiam. Et quasi cunctis exterius jam bene compositis, ad interiora convertitur, dum subjungit: cum omni malitia. Malitia enim proprie ad mentem pertinet. Et frustra indignatio et clamor et blasphemia ab exterioribus tolluntur, si in interioribus vitiorum mater malitia dominatur. Et incassum foris nequitia ex ramis inciditur, si subreptura multiplicius intus in radice servatur. Malitia ergo quae est occulta radix vitiorum, exstirpanda funditus est a corde; et dulcedo charitatis inserenda, ne vitiorum rami foras erumpant. Sic enim tolerare debemus eos qui mala nobis irrogant, ut et puro corde diligamus illos. Haec vitia dum tollimus a nobis, deponimus veterem hominem; novum autem induimus, facientes quod subditur: Estote autem, etc. Quasi dicatur: Nolite esse amari, sed econtra estote invicem, id est alter erga alterum benigni, id est bonum ignem piae dulcedinis habentes. Benignitas enim est serenitas animi, quando aliquis clare et hilariter loquitur, et sua tribuit, et conversatur cum alio. Quae, sicut diximus, contraria est vitio amaritudinis. Et nolite iram habere adversus quemquam, sed estote invicem misericordes, id est viscera miserationis habentes, ut affectum benefaciendi proximis semper habeatis, etsi deest quod tribuatis. Et non clametis irati contra aliquem, vel non deferatis ad judicem, de injuria vobis illata clamorem, sed estote donantes invicem, id est condonantes alter alteri, quidquid laesionis vel offensionis pertulistis. Et hoc facite non ficte, nec ex parte, sed ita pure et perfecte, sicut et Deus in Christo donavit vobis, id est sicut Deus per Christum omnia, quae commiseratis, condonavit vobis, sine aliquo respectu vindictae ulterius futurae, sic et vos condonate vobis semper ad invicem sine respectu alicujus ultionis. Alioquin Deus repetet quae vobis dimiserat.
6.6.1
IN EPISTOLAM AD EPHESIOS CAPUT V.
6.6.1
« Estote ergo imitatores Dei, sicut filii charissimi; et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.»
6.6.2
Quandoquidem Deus in Christo vobis peccata, quae in eum commiseratis, donavit, ergo estote imitatores Dei, id est sequimini exemplum bonitatis ejus, ut et vos fratribus dimittatis quidquid in vos delinquunt. Et hoc facite sicut filii charissimi, quia si hoc feceritis, tunc filii charissimi eritis illius Patris. Unde dicit Unigenitus ejus:« Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Et non solum in condonatione peccatorum sitis imitatores Dei, sed etiam in dilectione, ut diligatis eos qui vobis adversantur. Scilicet in dilectione positi ambulate, id est promoveamini et proficite in ea in tantum, ut si opus fuerit, ponatis animas pro his quos diligitis, sicut et Christus dilexit nos, et posuit animam suam pro nobis. Magna et inenarrabilis dilectio, ut unicus Filius Dei semetipsum pro nobis traderet morti, Dominus pro servis, Creator pro creatura. Nam tradidit pro nobis redimendis, non arietem, non hircum, non etiam prophetam aut apostolum, sed semetipsum qui Deus est. Tradidit se, id est non invitus est ductus ad mortem, sed ipse spontaneus se dedit, et in hoc apparuit vis dilectionis. Tradidit enim se oblationem et hostiam Deo. Oblatio namque dicitur, quando nullo quaerente aliquid sponte offertur. Sic Christus cum nemo id quaerere auderet, obtulit se pro nobis in cruce sacrificium Deo. Hostia vero dicitur, quae pro hostibus vel victis vel superandis celebratur. Sic et hostia Christi diabolus et daemones superati sunt atque peccata. Vel oblatio fuit Christus, quia morte sua nobis dona virtutum et divinam gratiam acquisivit; hostia vero, quia nos ab hoste liberavit. Vel oblatio, dum fuit injuriatus; hostia dum fuit occisus. Qui dedit se hostiam talem, quae iret in odorem suavitatis, id est in odorem suavem Deo. Quia sicut suavis et bonus odor est alicui acceptabilis, sic Deo sacrificium Dominicae carnis. In quo Pater delectatus est non respectu simplicis mortis Christi, sed respectu fructus ab ea procedentis. Ex ea enim nunc salus humano generi provenit, in qua quidem Deus delectatus est. In intentione etiam Salvatoris et affectu pietatis ejus, dum se pro nostra redemptione immolari permitteret, delectatus est Pater, ut in odore suavissimo. Nam quia Justus pro justitia occisus est, optimum de sua morte praebuit odorem. Sicut enim peccatum fetorem, sic justitia bonum spirat odorem.
6.6.3
« Fornicatio autem et omnis immunditia aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos, aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quae ad rem non pertinet, sed magis gratiarum actio.»
6.6.4
Deum imitari studete. Sed fornicatio et immunditia et avaritia sic prorsus rejiciantur a vobis, ut neque vel nominentur in vobis, id est nomen alicujus horum vitiorum non sit in aliquo ex vobis, scilicet nemo saltem solo verbo dicat quemquam vestrum esse talem; sed ita coram Deo et hominibus irreprehensibiles estote, ut nullum locum malae suspicioni detis. Fornicatio dicitur a fornicibus, qui et arenarii nunc appellantur. Sunt enim theatrales arcus et lupanaria loca, in quibus erant meretrices, cum quibus spurcissimi quique commiscebantur. Immunditia autem vocatur omnis incontinentia ad libidinem pertinens, quoquo modo fiat. Fornicatio igitur quantum ad mulieres, hic accipitur; immunditia vero, quantum ad hoc quod fit contra naturam, sive in se, sive in alium. Avaritia vero illa pestis est animi, quae nunquam dicit nisi accipe. Quam ideo ponit Apostolus cum fornicatione et immunditia, ut innuat eam esse fornicationem animae, sicut illicita corporis operatio, corporis est fornicatio, sicut enim qui fornicatur, non sua, sed aliena muliere abutitur; sic qui peste avaritiae contaminatur usque ad aliena habenda extenditur; et quod sub rapina habet, omnibus retinere molitur. Per hoc quod posuit disjunctivam conjunctionem inter immunditiam et avaritiam, quod quidem non fecerat inter immunditiam et fornicationem, voluit significare alterius generis esse fornicationem et immunditiam, et alterius avaritiam, quia illae sunt corporis, ista vero animae. Fornicatio et omnis immunditia aut avaritia non solum non sit in vobis, sed nec etiam nominetur, id est tantopere vobis providete ab istis vitiis, ut neque vel infamiam illorum patiatur aliquis vestrum sicut decet sanctos a vitiis esse immunes et a nota infamiae, aut turpitudo non nominetur in vobis, aut stultiloquium, aut scurrilitas. Turpitudo est, qua mens inflammatur ad libidinem, ut in osculis et amplexibus et multis aliis hujusmodi. Stultiloquium vero est stulta verborum prolatio, nullam utilitatem, nullamque scientiam continens, sine industria et discretione facta. Scurrilitas vero est facetia joculatoriorum verborum, quae quadam industria et ingenio artis proferuntur, ut auditores ad risum moveantur. Quae scurrilitas licet magno labore studii agatur, tamen non pertinet ad rem, id est ad aliquam utilitatem, sed tantum ad vanitatem et mentis enervationem. Haec vitia non nominentur in vobis, sed magis, id est potius nominetur in vobis gratiarum actio, id est ita Deo semper agite gratias super beneficiis ejus, et ita laudibus ejus insistite, ut nihil de vobis dici possit, nisi quod omnis actio vestra Deo gratias rependit, scilicet et verbis et actibus assidue gratias Salvatori reddite.
6.6.5
« Hoc enim scitote intelligentes, quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei.»
6.6.6
Ratio quare fornicatio et caetera non debent esse in vobis, quia hoc sine ambiguitate sciatis, quod omnis fornicator, etc. Omnis dico, id est numeratis singulis partibus cujusque, nulla reperietur quae habeat haereditatem in regno Christi et Dei, id est quae habeat haereditario jure locum in regno gloriae. Et hoc ideo, quia Christi est, contra cujus praecepta operantur tales; et Dei Patris, cui injurias faciunt. Et hoc erit vobis manifestum, si fueritis intelligentes, id est si adverteritis quod advertendum est, videlicet quid sit fornicatio et immunditia, id est quam immunda res sit et sordida omni vituperatione digna, et item quam pessima et prava res sit avaritia, videlicet quod avarum esse sit non solum idolis serviens, sed etiam ipsa idolorum servitus. Avari enim Deus, nummus est. Nam sicut qui idolis servit, cultum debitum Creatori imaginatae creaturae attribuit; sic et avarus impendit cultum effigiatae pecuniae, cum Deum colere deberet, non pecuniam. Ideoque pecunia quam diligit, veneratur et colit, facta est illi idolum, quia spem suam in ea posuit, et a Dei cultu pro ea recessit. Dum enim deberet adire Ecclesiam, custodit arcam. Dum deberet rogare Deum, petit forum, ut augeat lucrum. Quapropter idololatria merito judicatur. Vel etiam ideo, quia sicut idololatria rapinam facit, honorem Dei tollendo et idolis dando, sic avarus rapit pauperibus ea, quae superflue sibi coacervat. Res enim quas Deus servire vult indigentibus, ipse sibi usurpat et recondit. Et propter hujusmodi causas avaritia est idolorum servitus. Et econtrario si adversitatis quod sit regnum illud, scilicet quanta felicitate plenum, ubi nullus locus desiderandi est, nisi quod quisque habet, quia unicuique sufficit omnino quod habet, et item si advertatis quid sit Christus, id est quam sanctus, quam immunis ab omnia peccato; et quis sit Deus, id est quam justus judex; et quantum bonum, id est summum; si haec omnia vultis advertere, scietis fornicatorem et similes excludi a regno Dei. Non enim intrabit in illud, sicut legimus, aliquid immundum. Christus nunc primo nominatur, et postea Deus, ne secundum Arianos aestimaretur minor Patre Filius.
6.6.7
« Nemo vos seducat inanibus verbis; Matth. XXIV; Marc. XIII; Luc. XXI). Propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae. Nolite ergo effici participes eorum.»
6.6.8
Seducebant quidam auditores suos. promittentes impunitatem eis ex misericordia Dei, et persuadentes quia propter peccata superiora non amitteret homo regnum Dei. Contra quos nunc Apostolus: Nemo, inquit, vos seducat inanibus verbis. Inania enim sunt, id est ventosa, et omni veritate vacua, verba eorum, qui dicunt vel dicebant, non omnem fornicatorem aut immundum, aut avarum damnari, proponentes hoc, et dicentes: Si omnis fornicator et immundus, et avarus damnatur, tunc pauci in mundo salvantur. Quod reputant inconveniens et impossibile, cum sit conveniens et possibile.« Multi enim sunt, ut ait Dominus, vocati, pauci vero electi.» Dicunt etiam aliquando misericordiam Dei tantam esse, ut etiam fornicatorem vel avarum non sinat aeternaliter cruciari; atque naturale esse praedicant, ut his vitiis serviatur, dicentes: Cur fecit Deus mulieres, aurum, argentum, et similia, nisi ut his utemur? Sed Apostolus e contrario clamat: Nemo vos seducat inanibus verbis, id est a nemine vos permittatis seorsum ab hac ratione duci, scilicet quod fornicator et caeteri tales non habebunt partem in regno Dei. Omnes enim rationes eorum, qui vos ita seducere volunt, sunt inania verba. Et revera non debetis hujusmodi verbis ab hoc sano intellectu divelli, quia propter haec verba venit ira Dei, id est ultio divina, ut in aeternum pereant, in filios diffidentiae, id est in eos qui cum sint filii Ecclesiae non secundum bonam vitam, sed solummodo secundum sacramentorum participationem, sunt tamen diffidentiae et desperationis, quia de illis diffidimus propter pravitatem eorum. Et quia ira divinae animadversionis in obitu eorum venit in eos, ergo ne vos similia patiamini, nolite effici participes eorum, videlicet vel quod eadem dicatis, vel quod fidem eis adhibeatis. Sed et secundum veterem historiam( Num. XXI, XXV, XXVI), propter inania verba et fornicationem, et his similia, venit ira divinae ultionis in Judaeos, prosternens cadavera eorum in deserto; qui erant filii diffidentiae, quia de promissionibus diffedebant, non credentes quod essent verae; et ideo murmurabant et fornicabantur, propter quae et perierunt. Nolite ergo similiter vel agere vel loqui ne similiter pereatis.
6.6.9
« Eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate. Fructus enim lucis est in omni bonitate et justitia et veritate, probantes quid sit beneplacitum Deo.»
6.6.10
Non debetis jam effici participes eorum, quia vos aliquando, id est ante conversionem eratis tenebrae, id est obscuritas nigredinis peccatorum et in vobisipsis, et in aliis, pravo exemplo illos excaecando, et in errorem praecipitando, sed nunc, id est postquam ad gratiam accessistis, facti estis lux secundum fidem et justitiam et puritatem vitae, quia lumine et exemplo vestrae operationis et scientiae alios illuminatis. Et hoc non in vobis, sed in Domino, quia tenebrae fuistis in vobis, sed nunc estis lux in Domino, ut« qui gloriatur, in Domino glorietur.» Lux estis, sed lux illuminata, sicut et oculi nostri dicuntur lux, sed illuminata, quia videre non possunt, nisi vel in die sol luceat, vel in nocte aliquod luminare fulgeat. Et quia oportet ut vos qui lux talis estis, ut a vera luce quae Deus est, illuminemini, non in vobis lux esse dicemini, sed in Domino. Et ideo filii lucis jure vocari potestis. Quia ergo lux estis et filii lucis, idcirco non jam ut filii tenebrarum, sed ut filii lucis ambulate, id est promoveamini de lucidis operibus in lucidiora. Et ratio suadet ut sic ambuletis, quia fructus lucis, id est utile opus quod gignit lux, sicut arbor fructum, est in omni bonitate, qua quisque sit bonus in seipso; et in omni justitia qua proximis quod justum est impendat; et in omni veritate, qua id quod verum est, credat et loquatur. Possumus autem justitiam et veritatem partes bonitatis intelligere. Justitia vero tenetur in observantia bonorum operum, veritas autem in sermonibus non falsis et cogitationibus. Et haec omnia bona sunt, ideoque partes bonitatis. Et lux quae tales fructus facit, homo est, lucificatus a vera luce, quae Christus est. Ambulate ut filii lucis, et hoc facite, probantes, id est discutientes, et scire studentes atque discernentes quid sit beneplacitum Deo, id est quid Deus multum velit, ut illud faciatis, quod ei optime placere probaveritis. Quidquid enim facere volumus, antequam illud inchoemus, probare debemus an Deo placiturum sit. Et si Deo placiturum probaverimus, tunc faciamus illud; si autem displiciturum, non faciamus. Sequitur:
6.6.11
« Et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite. Quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere.»
6.6.12
Ut filii lucis ambulate, et nolite communicare, id est non habeatis voluptatem communicandi, id est consentiendi operibus infructuosis tenebrarum, id est eorum qui sunt tenebrae, id est excaecati in se, et excaecantes alios, quia infructuosa sunt illa opera, id est nullam utilitatem afferentia. Non communicetis operibus hujusmodi, sed magis, id est potius redarguite et corrigite ea. Duobus enim modis non nos inquinant mali cum quibus degimus, id est si non consentimus, et si redarguimus, hoc est non communicare, non consentire. Communicatur enim peccatori, quando facto ejus consortium voluntatis vel approbationis adjungitur. Hoc ergo nos admonens Apostolus, ait: Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum hominum. Et quia parum erat non consentire, si quaereretur negligentia disciplinae, magis autem, inquit, et redarguite. Videte quoniam utrumque complexus est: Nolite communicare, magis autem et redarguite. Quid est, nolite communicare? Nolite consentire, nolite laudare, nolite approbare. Quid est, magis redarguite? Reprehendite, corripite, coercete. Praelatis vero datum est maxime hoc praeceptum. Ideo non debetis communicare, sed potius redarguere, quia turpe est non solum facere vel videre, sed et dicere ea quae ab ipsis tenebrosis hominihus fiunt in occulto, id est in secretis locis, quia verecundantur talia palam facere.« Omnis qui male agit, odit lucem.» Sequitur:
6.6.13
« Omnia autem quae arguuntur, a lumine manifestantur. Omne enim quod manifestatur, lumen est. Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit tibi Christus.»
6.6.14
Ipsi faciunt in occulto turpia. Sed omnia opera eorum quae arguuntur, manifestantur eis a lumine redargutionis ejusdem. Plerumque ignoratur culpa ab ipso, qui perpetravit eam. Sed dum increpatur, manifestatur ei. Et istis qui nunc ab Apostolo vocantur tenebrae, sic obscurata est usu peccandi conscientia, ut jam ea quae faciunt, mala esse non intelligant; vel si intelligunt, pro nihilo ducant et obliviscantur. Quasi enim sub quadam obscuritate teguntur et latent peccata quae fiunt, ut vel non intelligantur, et post ad memoriam non revocentur. Sed dum ab increpante ingeruntur oculis cordium suorum culpae, quas nesciebant, et arguuntur, tunc a lumine veritatis manifestantur mentibus eorum, ut eas videant et confiteantur, ac poenitendo deleant. Ecce quanta utilitas ex redargutione procedat. Et vere manifestantur a lumine. Nam omne peccatum quod manifestatur, est lumen, id est evidens et non ambiguum, nec potest excusatione tegi, quod palam dictum est. Vel omne malum opus quod per confessionem manifestatur, lumen est; id est illuminans conscientiam, quia ex consideratione malorum quae fecit, illuminatur poenitentis animus ad agenda bona, ut videat quantum in poenitentia se debeat affligere, et quanto studio bonis operibus insudare. Propter quod, id est quia omne quod manifestatur, fit lumen, dicit Isaias:« Surge, illuminare, quia venit lumen tuum.» Sed Apostolus more suo et auctoritate apostolica verbis aliis ponit hanc sententiam, et addit aliqua: Surge, inquit, qui dormis, etc. Somnus animae est oblivisci Deum suum. Quaecunque enim anima oblita fuerit Deum suum, dormit. Sicut enim qui corpore dormit, etiam si dies jam fuerit, tanquam in nocte est, quia non vigilat ut videat jam ortum diem; sic quibusdam jam praesente Christo, jam praedicata veritate, adhuc inest somnus ruinae. Ideo unicuique talium clamat propheta vel Apostolus: Surge, illuminare, quia venit lumen tuum, id est Christus. Vel surge qui dormis, id est qui torpes in obscuritate cordis, non recogitans Deum, nec advertens peccata tua, sed in terrenis desideriis oculos mentis habens, surge ab illa pigritia per recordationem Dei et intelligentiam culparum tuarum, et exsurge, id est ex toto surge per dignam poenitentiam, tu dico, elevatus et separatus a mortuis, id est ab illis qui per peccata spiritualiter mortui sunt in anima, ut jam cum illis non jaceas similiter mortuus. Vel surge per confessionem, et exsurge per satisfactionem. Exsurge a mortuis, id est a peccatis, quae in Epistola ad Hebraeos vocantur opera mortua. Et tunc Christus qui illuminator est mentium, illuminabit tibi, id est lumen sapientiae et veritatis et gratiae suae sic infundet cordi tuo, ut maneat tibi, id est ut ultra non amittas illud. Plus enim notat dicens illuminabit tibi, quam si dixisset, illuminabit te. Quia illuminabit te, notaret Christum ei lumen virtutum infundere; sed illuminabit tibi, non solum vocat virtutum jubar expandere sed etiam in eo conservare. Non enim illi, id est, ad utilitatem illius Christus illuminaret, si non illum in virtutum lumine conservaret usque in finem.
6.6.15
« Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis, non quasi insipientes, sed ut sapientes, redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Dei.»
6.6.16
Debetis, sicut dictum est, ut filii lucis ambulare, et operibus tenebrarum non communicare, sed potius ea redarguere. Et quia sic agendum vobis est, itaque, o fratres, videte, id est considerate quomodo caute ambuletis, id est prudenter agatis. Caute enim ambulant, qui sic per viam bonae operationis incedunt, ut ab insidiantibus vitiis se sapienter custodiant. Caute ambulant, qui et bona faciunt, et nec suis nec aliorum vitiis maculantur. Quod agere soli possunt, qui et juste vivunt, et peccantibus non consentiunt, sed eos studio charitatis redarguunt. Ambulate caute non quasi insipientes, id est non solum cavete vobis a peccato, sed etiam a similitudine peccati; hoc est, ita vos custodite, ut nullo modo videamini habere similitudinem cum insipientibus. Multi enim sunt qui caute ambulant, conservando se cum Dei adjutorio immunes a peccato digno reprehensione, et tamen ambulant quasi insipientes. Ut si quis sacerdos redarguendo meretricem, frequentat domum ejus, videtur insipiens, licet nullum animum peccandi in eam habeat. Sed non decet sanctos malam de se opinionem dare per negligentiam vel indiscretionem suam. Non quasi insipientes ambuletis viam justitiae, sed ut sapientes, id est ita irreprehensibiliter, ut in ipsa ambulatione videamini sapientes. Vel non ambuletis ut insipientes saeculi amatores, qui non provident sibi in futurum; sed ut sapientes qui sic in hoc saeculo vivere student, ut in futuro vitam aeternam habeant. Vos dico, redimentes tempus. Redimere tempus est, ut quando aliquis infert tibi litem, perdas aliquid ut Deo vaces, non litibus. Quod enim perdis, pretium est temporis. Quomodo perdis nummos ut emas tibi aliquid, sic perde nummos vel quodlibet aliud, ut emas tibi quietem. Non enim habebis quietum cor, sed everteris cogitationibus tuis irritatus contra adversarium tuum. Et ita perdes tempus. Sed melius est ut nummos perdas, et tempus redimas. Vel tempus redimimus, quando anteactam vitam, quam lasciviendo perdidimus, flendo reparamus. Dum enim male agimus, tempus, in quo bene operari deberemus, amittimus, sed damnum temporis redimimus, si ita vitam commendamus, ut ea bona quae olim facere negleximus, et ea quae nunc facere debemus, faciamus. Nec mirum si minus fecimus, quoniam dies mali sunt, id est temporis variatio nociva est, quia peccantes attrahit ad varietatem delectationum. Dies sunt mali, quia in ipsis viget malitia, et in ipsis leviter peccatur, quoniam tempus dat materiam male operandi, proponendo varietates rerum quas ex se affert. Dies enim malos duae res faciunt, malitia et miseria. Nam per malitiam hominum et miseriam dicuntur dies mali. Caeterum dies isti quantum ad spatia horarum, ordinati sunt, ducunt vices, agunt tempora. Cui molesta sunt tempora, si homines sibi non sint molesti? Ergo dies malos, sicut dixi, duae res faciunt, malitia et miseria. Sed miseria hominum communis est, non debet autem malitia esse communis. Ex quo enim lapsus est Adam et de paradiso expulsus, nunquam fuerunt dies nisi mali. Et quia dies mali sunt, et nos positi sumus in proclivio peccandi, propterea nolite fieri imprudentes, id est indiscreti vel inconsiderati, ut non possitis mala prudenter vitare, et bona eligere, vel consideratione rationis omnia facere; sed sitis intelligentes quae sit voluntas Dei, id est quid Deus velit, ut illud faciatis.
6.6.17
« Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria; sed implemini Spiritu sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino: gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo Patri, subjecti invicem in timore Christi.»
6.6.18
Intelligite voluntatem Dei. Et ut eam possitis intelligere et facere, nolite inebriari vino. Non prohibeo quin moderate vinum bibatis, sed modum non excedatis. Ebrietatem enim interdico. Non inebriemini vino, in quo immoderate bibito est luxuria, id est luxuria est in nimia potatione vini. Non in natura vini est luxuria, sed in immoderatione potationis, ne quis perverse intelligens, conetur ostendere creaturam Dei, id est vinum, malum esse, sic argumentando: Cujus effectus malus est, ipsum quoque malum est; sed effectus vini, id est luxuria, malus est, igitur vinum est malum. Quod non procedit, cum sit creatura Dei. Idcirco dicendum est, in quo, id est in inebriari, est luxuria. Vel certe vinum in quo est luxuria, possumus intelligere concupiscentiam et caeteras vitiorum potiones, quae mentem inebriant et evertunt. De cujusmodi Salomon ait:« Luxuriosa res vinum.» Nolite vino ingurgitari, sed implemini, id est studete impleri Spiritu sancto, qui vos laudabiliter inebriet mutando mentes vestras, et amore aeternorum calefaciens. Quo scilicet Spiritu impleri hoc modo poteritis, id est si ea quae ore cantatis, mente cogitatis et intelligitis, ac vos de his intus instruitis. Et hoc est: Implemini Spiritu sancto, loquentes vobismetipsis intus secundum attentionem, id est intelligite quae labiis profertis, quia non modicum placet Deo, ut quisque advertat quae loquitur in psalmis, qui ad bonam operationem commonent; et hymnis qui de laudibus Dei, et canticis spiritalibus quae de aeterno gaudio resonant, et ideo spiritalia sunt. Sunt enim saecularium hominum cantica, sed non spiritalia. Et post locutionem horum sitis cantantes, id est Deum laudantes, et de aeternis exsultantes, sicut hymni et cantica docent, et psallentes opere sicut psalmi suadent. Cantate, inquam, et psallite in cordibus vestris, id est sicut in ore vestro laudes resonant Domino, sic resonent in cordibus vestris; et hoc facite non vanae gloriae vel alii rei, sed soli Domino, id est ad honorem ejus. Cantate, id est coelestia resonate et desiderate. Nam qui desiderat, etsi lingua taceat, cantat corde. Qui autem non desiderat, quolibet clamore aures hominum feriat, mutus est. Desiderium enim et amor cordis, amoena vox est intus cantantis. Sic cantate in cordibus vestris Domino. Vos dico, gratias agentes non ad horam, sed semper pro omnibus quae dedit vel dederit, sive sint prospera, sive adversa. Gratias ei semper agite, et hoc in nomine Domini nostri Jesu Christi, per quem haec omnia vobis a Patre dantur, ut ipse Filius in illis gratiarum actionibus glorificetur. Gratias, inquam, agite Deo qui vos creavit, et Patri qui vos in filios adoptavit. Vos dico, subjecti invicem, humiliter curam agendo alter alterius, et pie vicissim ministrando, et hoc facite in timore Christi casto, qui hujus vitae subjectionis humilitatem praecepit, et venit non ministrari, sed ministrare.
6.6.19
« Mulieres viris suis subditae sint, sicut Domino, quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiae, ipse salvator corporis ejus. Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus.»
6.6.20
Ad familiaria praecepta se transfert Apostolus, et unicuique gradui quid debeat, praecipit. Mulieres sint subditae reverendo, obediendo, viris suis, non alienis, sicut Domino, id est ad bene agendum solummodo, sicut nos subjicimur Domino Deo, ut illi serviamus bona faciendo, non mala. Vel sicut Domino, id est in simplicitate et charitate qua Deo servirent, serviant viris suis. Quod ideo facere debent, quoniam vir est caput mulieris, id est principium, quia mulier primum de viro facta est. Ideo etiam caput, quia rector. Per virum enim regitur mulier, sicut per caput corpus. Et dignum est ut corpus regatur et subdatur capiti, id est mulier viro. Ita est vir caput mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiae, quia sicut Christus regit et instruit Ecclesiam, sic vir regere debet et instruere uxorem suam; et sicut Christus et Ecclesia spiritualiter sunt unum, sic vir et uxor carnaliter unum. Sicut Christus est decus Ecclesiae, sic bonus vir decus mulieris. Christus est caput Ecclesiae, ipse dico, salvator corporis ejus, id est Ecclesiae, quia ipse salvat totum corpus ecclesiae. Nullum enim membrum Ecclesiae salvatur nisi per Christum, qui caput et Salvator est omnium electorum, et vir similiter pro modulo suo debet uxorem ab omnibus malis salvare. Nam sicut Ecclesia vitae suae causam habet ex Christo, sic mulier ex viro, quia ut consistat, virum accipit. Mulieres sint subditae viris, et non qualitercunque, sed sicut Eeclesia subjecta est Christo in omnibus, sic mulieres viris suis subjiciantur in omnibus, quae non sunt contra Deum. In omnibus est ita subjecta Ecclesia Christo, ut in nullo ei se praeferat, ne velit esse superior eo vel etiam aequalis ei. Et eodem modo mulieres viris suis subdantur, ut in nullo velint eos superascendere.
6.6.21
« Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo vitae, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. Ita et viri debent diligere uxores suas, ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. Nemo enim unquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam. Quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus, et de ossibus ejus. Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Verumtamen et vos singuli unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat. Uxor autem timeat virum suum.»
6.6.22
Diligite, inquit, o viri, uxores vestras quarum caput estis, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, cujus caput, id est illa bonitate illas amate, qua Christus Ecclesiam, ut peccatum non ametis in eis, sed omne bonum, et juste gubernetis eas atque foveatis. Christus dilexit Ecclesiam, et prae nimia dilectione tradidit in mortem seipsum pro ea redimenda. Ita et vos pro salute uxorum, si necesse fuerit, tradite vos. Ideo se tradidit, ut illam suo sanguine sanctificaret, quia multis erat peccatis inquinata. Ipse dico, mundans eam ab omnibus peccatis lavacro aquae sanctificatae in verbo vitae, id est lavacro baptismi. Baptismus enim Christi, lavacrum est aquae in verbo vitae. Tolle aquam, non est baptismus. Tolle verbum, non est baptismus. Verbum vocat invocationem divinitatis, quod a baptizante super aquam profertur. Idcirco mundavit eam, ut ipse qui hoc bene poterat, exhiberet sibi, id est praepararet ad honorem suum electorum Ecclesiam pulchritudine virtutum gloriosam, non habentem maculam aut rugam, id est mundam ac simplicem. Maculam quippe et rugam non habet, quae et turpitudine operis et duplicitate sermonis caret. Quia et per justitiam munda est, et per simplicem intentionem tensa. A similitudine vestis dictum est, quae prius lavatur et post extenditur. Ecclesia enim non solum sponsa Christi, sed et vestis Christi solet appellari. Quae mundata est, ut non habeat maculam; extensa est, ut non habeat rugam. Non habet in electis maculam criminis, nec rugam dolositatis. Non habet in eis rugam, quia nesciunt aliud de se foras ostendere, et aliud intus habere. Vel ideo non habet in eis rugam, quia non flectuntur ad amorem terrenorum, sed extenduntur spe et desiderio coelestium bonorum. Non habet maculam aut rugam, sed nec aliud hujusmodi, quia nec consuetudine venialium peccatorum ita gravari se permittit, ut multitudo eorum possit alicui crimini comparari, sed ut sit sancta in bono opere, et immaculata in abstinentia mali. Immaculata est, id est sine crimine. Non enim sine peccato quisquam esse potest in hac vita. Vel ad futurum saeculum possunt haec referri. Mundavit Christus Ecclesiam, ut ipse post diem judicii in aeterna beatitudine exhibeat, id est praesentet eam sibi gloriosam, id est animo et corpore fulgentem, quia tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Tunc plene atque perfecte erit Ecclesia, non habens maculam peccati, vel rugam duplicitatis, aut aliquid hujusmodi, quia tunc etiam erit vere gloriosa. Non enim modo in tantis malis, in tantis scandalis, in tanta permistione hominum pessimorum, in tantis opprobriis impiorum dicenda est esse gloriosa; sed tunc potius, quando malis omnibus liberata, gaudebit perenniter in bonis cum Christo. Et tunc erit vere sancta et immaculata, quia sic sola sanctitas in ea regnabit, ut omnis macula cujuscunque peccati procul sit ab ea. Vel sancta erit per carnis immutationem, et immaculata per corruptionis remotionem. Christus, ut dictum est, dilexit Ecclesiam, quae est corpus eius. Ita etiam viri debent uxores suas diligere ut corpora sua, id est sicut se, quia illae sunt corpora eorum, et illi capita earum. Vel sicut spiritus hominis diligit et regit, et sibi in bono subjicit corpus et carnem cui conjunctus est, sic viri diligant et regant, et sibi subjiciant in bono uxores suas. Quod facere debent, quia qui uxorem suam diligit, seipsum diligit, quoniam ipse et uxor unum corpus sunt, et uxor est caro ejus. Et ideo vir debet eam diligere, quia nemo unquam odio habuit carnem suam. Nam quod nonnulli dicunt se malle esse sine corpore, omnino falluntur. Non enim corpus suum, sed corruptiones ejus et pondus oderunt. Non ergo nullum corpus, sed incorruptum et celerrimum corpus volunt habere. Sed nec illi qui se occidunt, odio habent carnem suam, sed aliqua gravia incommoda se per mortem effugere putant. Qui vero continentia quadam et laboribus persequuntur corpora sua, qui hoc recte faciunt, non id agunt ut non habeant corpus, sed ut habeant subjugatum et paratum ad opera necessaria. Libidines enim male utentes corpore, id est consuetudines inclinationis animae ad fruendum inferioribus, per ipsius corporis laboriosam quamdam militiam exstinguere affectant. Nam non se interimunt, et curam suae valetudinis gerunt. Nemo itaque unquam odio carnem suam habuit, sed nutrit eam cibo et potu, et fovet indumentis, sicut et Christus Ecclesiam spiritualiter nutrit cibo potuque corporis ac sanguinis sui, vel cibo fortioris intelligentiae et potu facilioris doctrinae, et fovet eam indumentis virtutum. Ita et vir de uxore debet facere, quem caro ejus est. Christus fovet Ecclesiam, quae est corpus ejus. Et vere corpus ejus, quia nos omnes membra sumus hujus sacri corporis. Quia membra sumus corporis ejus, id est Ecclesiae, de carne, id est de imbecillitate ejus, et de ossibus, id est de fortitudine ejus; hoc est, alii sumus infirmi, et alii fortes in hoc corpore ejus quod est Ecclesia. Sicut enim corpus humanum ex carne et ossibus constat, et caro ejus sustentatur ab ossibus, sic Ecclesia de minus perfectis et magis perfectis constat, et perfectiores exemplo suo et exhortatione sustentat imperfectos. Ita et mulier quae est quasi caro fragilis, debet a viro sustentari, qui est veluti firmitas ossis. Vel de carne ejus et de ossibus ejus est, quisquis per gratiam ejus potest dicere, quia cum infirmor, tunc fortior sum et potens. De carne ejus et de ossibus ejus est, quisquis ad imitationem ejus dicere potest, quia« factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem.» Vel ideo sumus de carne ejus et de ossibus ejus, quia carnem ejus in ministerio sumentes, carni nostrae conjungimus, et virtute spiritus ejus confortamur velut internis ossibus. Nam sicut Eva de Adam facta, traxit ab eo carnem et ossa, sic Ecclesia ex Christo procreata, carnem ejus et spiritum, ut diximus, in se traxit. Vel de carne ejus et de ossibus ejus sumus, id est eamdem carnem et eadem ossa quae ipse habuit, habemus, quia de nostra mortalitate carnem suscepit cum ossibus. Potest et ita intelligi, corporis constantis de carne ejus et de ossibus ejus, id est de firmis et infirmis, propter hoc, id est quia sumus de carne ejus et de ossibus ejus, et ipse dilexit Ecclesiam, ab initio fuit prophetatum de eo, quia relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.« Homo enim iste, mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus» significabatur: Qui reliquit patrem, quando semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Ita enim reliquit Patrem, non quia deseruit et recessit a Patre, sed quia non in ea forma apparuit hominibus in qua aequalis est Patri. Reliquit et matrem, id est Synagogam Judaeorum, de qua secundum carnem natus erat. Et adhaesit uxori suae, id est sociavit et conjunxit se electorum Ecclesiae. Et ipsi duo, id est Christus et Ecclesia sunt in carne una, quia carnem quam ille de virgine sumpsit, quotidie in missarum celebrationibus sumit Ecclesia. Vel in carne una, quia, ut supra dictum est, ipse de mortalitate nostra carnem suscepit, et per carnem particeps noster factus est, ut illius capitis corpus esse possemus. Sicque facta est ex duobus una quaedam persona, ex capite et corpore, ex sponso et sponsa. Totus itaque Christus caput et corpus tanquam integer vir, quia et femina ex viro facta est, et ad virum pertinet. Sacramentum hoc magnum est de conjunctione Christi et Ecclesiae. Et ne quis istam magnitudinem sacramenti in singulis quibusque hominibus uxores habentibus intelligeret, ego autem, inquit, dico in Christo et in Ecclesia. Ego quidem allegorice interpretor haec verba Genesis de conjugio Christi et Ecclesiae, sed tamen vos moraliter et ad litteram ea intelligite, et vos singuli unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat; uxorem autem monemus, ut timeat virum suum, id est casto timore diligat eum, et obediat ei in omni bono et revereatur eum.
6.7.1
IN EPISTOLAM AD EPHESIOS CAPUT VI.
6.7.1
« Filii, obedite parentibus vestris in Domino. Hoc enim justum est. Honora patrem tuum et matrem tuam( Exod. XX; Eccli. III; Matth. XV; quod est mandatum primum in promissione, ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram.
6.7.2
Praecipit filiis ut obediant parentibus suis in Domino, id est in his quae ad Deum pertinent. Non enim suadet obediendum esse in eis quae sunt contra Deum. Et ideo est obediendum parentibus, quia hoc est justum, ut eis obediatur a filiis, id est naturale jus habet. Nec solum jus naturale est hoc, sed etiam praeceptum Domini dicentis:« Honora patrem tuum et matrem tuam.» Quod ideo praecipue est observandum, quia est mandatum primum in promissione. Licet enim hoc mandatum sit quartum in Decalogo, tamen primum est in promissione, quia huic primo addita est promissio, cum caeteris praecedentibus non esset adjuncta. Tria quippe mandata praecesserunt istud, et pertinent ad charitatem Dei, quia Deus trinitas est. Alia vero septem in quibus est hoc primum, ad dilectionem proximi respiciunt et docent quomodo vivatur inter homines. Nam ipse septenarius praeceptorum numerus incipit ab honore parentum. Honora, inquit, patrem et matrem. Ad parentes enim suos homo aperit oculos, et bona ejus vita ab eorum amicitia sumit exordium. Quisquis autem parentibus non defert honorem, quibus parcere poterit? Primum est hoc mandatum in secunda tabula, quae continet mandata pertinentia ad dilectionem proximi. Et est in promissione. Nam et ita distingui potest, scilicet ut et primum intelligatur esse in altera tabula, et esse in promissione. Sed verius dici potest in utraque que re primum esse, et in tabula, et in promissione. Quae promissio magna est. Honora, inquit, parentes, ut bene sit tibi, id est carnalia et spiritalia bona per hoc a Deo consequaris; et sis longaevus super terram, id est longaevitatem aeternitatis habeas super stabilem mansionem coelestis patriae.
6.7.3
« Et vos, patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et correptione Domini.»
6.7.4
Vos filii, obedite parentibus, et vos parentes, nolite illis dare occasionem inobedientiae; nolite illos ad iracundiam provocare, id est nolite illis ea facere, propter quae peccent per iracundiam, quia patres estis illorum, et quia illi sunt filii vestri; sed educate illos dum pueri sunt, in disciplina Domini, ne indisciplinate incipiant vivere; et in correptione Domini, ut de pravitatibus morum suorum corripiatis illos secundum Deum bono animo, et ad rectitudinem reducatis.
6.7.5
« Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, cum bona voluntate servientes sicut Domino, et non hominibus, scientes quoniam unusquisque quodcunque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber. Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas, scientes quia et illorum et vester Dominus est in coelis, et personarum acceptio non est apud Deum.»
6.7.6
Vos servi, obedite dominis carnalibus, id est, qui vobis temporaliter dominantur secundum carnalia, non secundum spiritualia. Habetis enim et spiritualem Dominum in coelis aeternum, qui vestris mentibus dominatur; sed non vult ut occasione ejus dedignemini servire carnalibus dominis, quibus ipso ordinante subjecti estis. Etiam si sunt iniqui vel infideles, servite illis donec transeat iniquitas. Multi enim religiosi dominis iniquis, non tamen liberis serviunt, quia« omnis qui facit peccatum, servus est peccati.» Et utique felicius servitur homini quam libidini. Ordinavit enim sic Deus Ecclesiam, ut omnis potestas ordinata in saeculo habeat honorem aliquem et a melioribus. Et ideo obedite dominis vestris ut oportet, scilicet cum timore et tremore. Timor enim est causa tremoris. Filii parentibus cum reverentia honoris obediant, servi autem cum timore animi et tremore corporis, scilicet ut gestus corporis et apparitio ostendat interiorem timorem. Et hoc facite non in simulatione, sed in simplicitate cordis vestri, id est in puritate intentionis vestrae, quia licet sit habendus timor, tamen intentio servanda est simplex, id est absque duplicitate simulationis, ut sicut exterius ostenditis vos libenter obedire, sic habeatis in corde, scilicet non hoc faciatis solo timore effugiendi poenas temporales, sed pura intentione bene agendi. Sicut Christo illis obedite, id est ex puritate intentionis, qua Christo debetis obedire. Cum enim Christo jubente servitis hominibus, non illis servitis, sed ei qui jussit. Vel sicut Christo illis obedite, id est tantum in bono. Praecipiunt enim saepe mala agere, sed in his non est eis obediendum. In simplicitate cordis obedite, non ad oculum servientes, id est non existentes prompti et strenui ad serviendum tunc solummodo, cum a dominis vestris videmini, et illis absentibus agentes negligenter, quia hoc faciunt subdoli servi, qui volunt placere hominibus dominis, quos fallere possunt, non Deo, qui videt omnia. Non ita ficte serviatis, quasi hominibus solum placentes, sed ut servi Christi, id est in puritate cordis et veritate, nulli alii rei nisi verae justitiae studentes, vos dico, facientes in hoc voluntatem Dei, qui voluit ut carnalibus dominis serviretis, non inviti, sed ex animo; nec ex malo animo, sed ex bona voluntate, ut, etsi non potestis liberi fieri, vestram tamen servitutem quodammodo liberam faciatis, non timore subdolo, sed fideli dilectione serviendo. Ecce non fecit Christus de servis liberos, sed de malis servis bonos servos. Ex animo cum bona voluntate servientes sitis sicut Domino Deo, et non hominibus, cujus praecepto servitis hominibus. Vos dico, scientes quoniam unusquisque quodcunque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber. Id est ideo debetis servire dominis prout rectum est, quia certum vobis est, vos remunerationem a Deo fore percepturos, non solum de hoc, sed de omni bono quod feceritis, sive servi, sive liberi sitis, quoniam neque servitus impedit aliquem ad consecutionem praemii, neque libertas expeditum reddit, tantum quisque bonum faciat. Deus enim remunerator est omnium operum vere bonorum, quicunque faciat ea. Et vos Domini eadem facite illis, non quod illis serviatis, sed in simplicitate cordis, et bona voluntate secundum Deum illos tractate, id est sicut illis convenit subjectionem debitam et justam exhibere vobis serviendo, sic vos justam et dulcem potestatem exercete super eos humiliter dominando. Suavius illos tractate, remittentes, id est relaxantes illis minas. Non interdico minas fieri, sed jubeo remissius fieri. Et si minae remissius faciendae sunt, quanto magis verbera? Humane, inquam, illos tractate, scientes quia in coelis est et illorum et vester Dominus. Id est licet sint vestri, tamen vos estis illorum conservi, unum Dominum habentes, contra quem de munere ejus superbitis, si illos quos per conditionem tenetis subditos, aequales vobis per naturae consortium non agnoscitis. Nam si male illos tractaveritis, non ignosco nobilitati vestrae. Non enim personarum acceptio est apud Deum, id est non accipit homines propter personarum dignitates, quia in ejus judicio sublimitas personae non confert aliquid alicui, nec humilitas personae obest alicui; sed unusquisque secundum opera sua recipit, vel bona vel mala, sive liber sit ille, sive servus. Ideo et servi et domini studere debent ut juste agant.
6.7.7
« De caetero, fratres, confortamini in Domino et in potentia virtutis ejus. Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli.»
6.7.8
Specialibus expletis instructionibus mulierum et virorum, filiorum et parentum, servorum atque dominorum, ad generalem redit exhortationem, et ad spiritale bellum omnes simul instruit. Quasi dicat: Hactenus aliqui vestrum putaverunt se suis viribus sine adjutorio gratiae bonum aliquod agere posse, sed de caetero, fratres, si bono animo volueritis agere, confortamini non in vobis, sed in Domino. Vel ita: Hucusque vos juvi, sed de caetero quod superest vobis vivendi spatio, confortamini jam in Domino, ut sine me fortes efficiamini contra bellum diaboli. Sive etiam ita: Multa vobis hucusque dixi, sed de caetero quod adhuc dicere possem hoc tantum agite; de caetero quod restat, sic agite, scilicet confortamini, id est fortes efficiamini contra omnes impugnationes adversarii, in Domino, id est in eo respectu quod Dominum habeatis, cujus dominio tuebimini, et confortamini in potentia virtutis ejus, id est in virtute ejus quae omnia potest. Et ideo confortari debetis, tum quia Dominum habetis, tum quia ille potentem in omnibus virtutem habet. Et quia non in sola gratia confortandum vobis est, sed etiam liberum adhibere debetis arbitrium, induite vos armaturam Dei. Scilicet non solum confortamini in Domino, sed etiam excitando liberum, arbitrium, induite armaturam Dei, id est induite vos omnibus armis quibus militatur Deo. In armatura enim omnia comprehenduntur arma. Induite armaturam Dei, quod praedictum est respectu liberi arbitrii, ut possitis stare adversus insidias diaboli. Taliter enim insidiis ejus resistere poteritis, id est mediante auxilio divinae gratiae, et exercitio liberi arbitrii, quia aut sola gratia, aut solo arbitrio nemo potest ei resistere. Et ideo prius confortamini in Domino, et post induite armaturam Dei, quia gratia praevenit liberum arbitrium. Idcirco vobis induenda est armatura Dei, ut ei viriliter militantes possitis in praelio non cedere, non succumbere, sed stare adversus insidias diaboli, tum quia diabolus est criminator, tum quia insidiose agit contra vos. Longe enim gravior pugna quae fit insidiis, quam quae fit vi. Non vident diabolum homines cum quo pugnant, sed tamen facile habent remedium; seipsos interius vincant, et de illo foris triumphent. Ob hoc induenda est armatura Dei. Et quae induenda est armatura, nisi omnium virtutum profectio, quibus a jaculis Satanae defendimur?
6.7.9
« Quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus.»
6.7.10
Ideo spiritualibus armis oportet nos undique munitos esse, quia contra spirituales hostes est nobis pugna. Quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, id est adversus homines qui caro et sanguis sunt. Galatis minus perfectis indixit aliud bellum, quod est adversus carnem et sanguinem, dicens:« quia caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem.» Ephesiis vero, quasi jam spiritualibus et concupiscentiae carnis praevalentibus, atque persecutionem pro justitia foris sustinentibus dicit: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, id est adversus homines qui nos persequi videntur, sed adversus malignos spiritus qui eorum mentibus principantur, et per eos nos persequuntur. Et quia sic est, debemus homines diligere, daemones cavere, homines misericorditer eripere, daemones viriliter superare. Quomodo enim si contra aliquem in praelio constitutum de parte adversaria armatus equo sedens veniet, non equo, sed equiti irascitur, et quantum potest, agit ut equitem percutiat et equum possideat; sic contra omnes malos homines agendum, et non contra illos, sed contra illum qui illos instigat, totis viribus laborandum est, ut dum diabolus vincitur, infelices quos ille possidebat, liberentur. Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, id est adversus homines quos videmus saevire in nos, qui potius miserandi sunt, quam odio habendi; sed adversus principes eorum daemones, et adversus potestates iniquas malignorum spirituum. Principes dicuntur illi spiritus, qui principantur in vitiis suis, quae specialiter suggerere soliti sunt; sicut est spiritus fornicationis, qui impugnat homines secundum luxuriam, et luxuriosis principatur, et spiritus superbiae, qui impugnat secundum superbiam, caeterique tales, et sic unusquisque principatur in suo vitio. Potestas autem vocantur illi spiritus, qui habent vim et officium praecipitandi homines in majora peccata, quia praesunt illis secundum immissionem majorum et graviorum vitiorum. Et quam sit periculosum contra tales pugnare, quis non intelligat? et quo modo vincimus hujusmodi hostes quos non videmus, nisi quia carnales interiores motus nostros sentimus, hisque confligimus et illos percutimus? Vel principes intelligantur illi daemones, qui principatur aliis daemonibus; et potestates, qui super alios possunt. Sunt enim inter eos alii nequiores aliis et in malo fortiores; contra quos nobis lucta est, et adversus rectores mundi, id est adversus illos daemones, qui justo Dei judicio regunt eos, qui sunt mundus, id est immoderate mundanis adhaerentes. Hi sunt qui nos per homines sibi subditos persequuntur, quia regunt eos ad male agendum, et de vitio ducunt in vitium. Rectores enim sunt mundi, qui mundanos, ut dictum est, regunt. Rectores sunt, non mundi elementorum, id est coeli et terrae, maris et aeris; sed mundi tenebrarum harum, id est omnium istorum infidelium, et istorum iniquorum hominum. De quo mundo dictum est:« Totus mundus in maligno positus est.» Et conversis peccatoribus.« Fuistis, inquit, aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Istum mundum qui hujusmodi tenebris, id est tenebrosis hominibus constat, regunt maligni spiritus. Et adversus istos est nobis pugna, non adversus eos quos regunt; et etiam contra spiritalia, etc. Per hoc ostenditur magna impugnationis vehementia. Multo enim graviori pugna et periculosiori exagitatur homo, cum ab hoste qui non subjacet oculis, impugnatur, quia nescit qua parte ab adversario impetatur. Spiritalia dico nequitiae, id est defectionis et impossibilitatis. Nequitia quippe dicitur a nequam, quia per eam tenditur ad non esse, sicut reprobi angeli Deum, qui solus vere est, deseruerunt, et in perpetuum defectum ceciderunt. Quae spiritalia nequitiae sunt in coelestibus, id est in hujus aeris infimi caliginoso habitaculo ubi et nebulae conglobantur. Vel in coelestibus, id est in mentis nostrae sanctis virtutibus patimur impugnationem a nequissimis spiritibus. Sive in coelestibus pugnant contra nos, id est pro coelesti haereditate tollenda. Itaque adversus principes et potestates, atque rectores mundi tenebrarum harum, et adversus spiritalia nequitiae in coelestibus grave nobis certamen indicit Apostolus. Ipsa vero certaminis species sic intelligenda est, cum damna, cum pericula, cum opprobria, cum criminationes excitantur adversum nos, non id agentibus adversariis potestatibus, ut haec tantummodo patiamur; sed ut per haec vel ad iram multam, vel ad nimiam tristitiam, vel ad desperationem ultimam provocemur, vel( quid est gravius) fatigati et victi taediis compellamus adversus Deum conqueri, tanquam humanam vitam non aeque justeque moderantem, ut per haec vel infirmemur in fide, vel decidamus a spe, vel transferri cogamur a veritate dogmatum, et impium aliquid de eo sentire suadeamur. Talia enim scripta sunt de Job, cum diabolus dari sibi facultatem bonorum ejus petisset a Deo. Per quae etiam illud edocemur, quoniam non fortuitis aliquibus incursionibus impugnamur, si quando nos talia aliqua facultatum damna percusserint; nec fortuitu nostrorum aliquis captivus abducitur, vel domorum ruinae in quibus chari quisque opprimantur eveniunt, vel aliquid hujusmodi contigit. In quibus omnibus, vel in quolibet horum unusquisque fidelium dicat adversario. Non haberes adversum me potestatem, nisi data tibi esset desuper. Nihil enim potuit contra Job, nisi quantum a Deo permissus est. Sic nec contra quemquam fidelium poterit amplius. Taliter nos oportet instrui, qui contra tales confligimus adversarios.
6.7.11
« Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiae, et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis tela nequissimi ignea exstinguere, et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei.»
6.7.12
Talibus armis nos armat Apostolus, laudabilibus et invictis, insuperabilibus et splendidis, spiritualibus et invisibilibus, quia hostes invisibiles expugnamus. Si vides hostem tuum, videantur arma tua. Si autem non vides hostem, cur videntur arma quibus eum impugnas? Quia tam gravis et tam multiplex, atque tam periculosa est pugna, propterea accipite armaturam Dei, id est arma virtutum, quibus suos milites Deus armat. Accipite de manu imperatoris summi arma fortia, ut possitis non cedere praedictis hostibus, sed resistere fortiter illis in die mulo, id est in hora tentationis, quando velut diem prosperitatis arridere faciunt offerendo delectationem peccati. Vel in die malo, id est in tempore quo viget malitia in tempore impugnationis diabolicae, in tempore praesentis vitae, quae tota tentatio est. Ut possitis non subjacere, sed stare perfecti in omnibus virtuibus, ut non in quibusdam virtutibus bonis perfecti sitis, et in quibusdam imperfecti, sed in omnibus( prout fas est) perfecti. Tunc enim a nulla parte vinci poteritis. Vel in omnibus impugnationibus stetis perfecti, quod plus est quam resistere. Sive in omnibus, tam prosperis quam adversis. Aut aliter: Ut possitis resistere in die malo, id est in die judicii; qui malus propterea dicitur, quia terribilis erit accusationibus diaboli, ut quando suos accusaverit, puritate conscientiae possitis vos defendere, sed etiam perfecti stare possitis in omnibus cum electis. Standum vobis est contra hostes in armatura Dei. Ergo state succincti lumbos mentis vestrae, id est state in castitate, quia ipsa est initium bonae operationis, ideoque nunc prima ponitur in spiritualibus armis quae describuntur. Quam diu enim quis luxuriae subjacet, nihil boni potest agere, quia nihil eorum quae facit, potest Deo placere. Sed postquam deseruerit luxuriam, incipit operari justitiam. Et ideo nunc prius jubemur succingere lumbos, et post induere loricam justitiae. Lumbos enim succingimus, cum carnis luxuriam quae in lumbis est, per continentiam coarctamus. Sed quia nonnulli simulant se lumbos habere succinctos et non habent, ideo praecipitur nobis, ut in veritate succinctos habeamus eos, non in simulatione, quatenus vera sit nostra castitas, non simulata. Vel mentis lumbos succingamus in veritate, ut cingulo casti amoris Christi nos contineamus a mendacio, quia qui mendacium loquitur, quantum in se est, corrumpit veritatem, et ita fornicatur. Qui autem vera semper loqui studet, quasi legitimo conjugio utitur, veritatem vel sapientiam habens conjugem, sicut ille qui dicebat:« Hanc amavi et exquaesivi a juventute mea, et quaesivi sponsam mihi eam assumere.» Ita ergo succingendi sunt in veritate lumbi vestri, ut non accedamus ad scortum, id est ad mendacium, sed in legitima sponsa quae est veritas, delectemur, et ex ea filios generemus. Deinde subjungitur, ut simus et induti loricam justitiae, id est forti vestimento bonae operationis undique muniti, ut nihil injustum appareat in operibus nostris, sed totum ab omni parte justum et aequum. Et haec justitia recte vivendi est nobis lorica, quia interiora nostra non sinit transfigi, sed defendit undique praecordia nostra ab omnibus telis inimici. Sicut enim lorica multis hamis conficitur, ita vestis justitiae multis operibus bonis et virtutibus connectitur. Et hujusmodi lorica debet interior homo noster indui, ne possit ab ulla parte vulnerari. Postquam vero libidinem vicerimus, et nos lorica justae operationis induerimus, tunc et aliis bona praedicare idonei erimus. Unde sequitur: Et state calceati pedes, id est habentes calceatos pedes, hoc est munitos affectus vestrae mentis, ne tangant terrena, hoc est ne terrenis commodis innitantur, in praeparatione Evangelii pacis, id est in eo quod praeparatis cordibus aliorum evangelicam praedicationem, quae annuntiat pacem inter Deum et homines. Calceamenta fiunt ex coriis mortuorum animalium, et significant exempla patrum jam defunctorum, quibus ab omni terrena laesione defenduntur pedes nostrae mentis, id est affectiones, quibus tanquam pedibus ad faciendum aliquid promovemur. Laeditur enim pes praedicatoris a terra, si affectus ejus terrenum commodum ex praedicatione appetit, id est si propter terrenum commodum, non propter regnum coelorum, praedicat Evangelium, Et ideo praedictis calceamentis induantur pedes nostri, id est exemplis patrum muniantur, ut sicut patres studio supernae intentionis, non appetitu terrenae commoditatis praedicaverunt Evangelium, sic et nos faciamus. Cujus praedicatores in nullo fidei debent regulam deserere. Unde subditur: In omnibus sumentes scutum fidei. Fides enim pro scuto sumenda est in omnibus congressionibus, quoniam ipsa prima resistit malignis spiritibus, et eorum tela excipit et repellit. Sub ea namque proteguntur caeterae virtutes, quia ad omnia virtutum arma protenditur, et eam diabolus impugnare primam aggreditur. In omnibus praeliis et in omnibus tentationibus sitis sumentes scutum fidei, in quo scuto possitis non solum repellere, sed etiam exstinguere omnia tela nequissimi diaboli, id est omnes suggestiones ejus acutissimas, quibus corda nostra ut vulneret impetit; tela dico ignea, id est ignem vitiorum in humanis cordibus accendentia. Inflammant enim mentes hominum ad concupiscentiam, et igne totius malitiae succendunt. Et haec tela nequissimi hostis sunt, id est qui etiam ea quae nequit perficere praesumit, et in quibus nequidquam laborat. Sed adversus haec fide invisibilium rerum armamur, et invisibilem adversarium sternimus. His armis vos induite, et galeam quoque salutis assumite, id est spem quae salutem aeternam exspectat; quae ideo galea dicitur, quia sicut galea est in superiori parte armaturae, scilicet in capite, ita spes altior est omnibus aliis virtutibus, et semper respicit ad superiora, spirans ad coelestia. Et ob hoc addidit salutis, ut ostenderet spem assequi quod desiderat, id est salutem. Vel sicut scutum fidei fides est, sic galea salutis salus est. Cujus scilicet perpetuae salutis memoria vel exspectatio caput mentis contra omnes ictus daemonicae impugnationis tutum facit. Qui enim cogitat diligenter quae sint aeterna gaudia, facile delectationes peccati a suo corde respuit, et adversitates vincit. Haec sunt arma quibus muniti, nunquam diabolo vel alicui membro illius cedetis. Sequuntur arma, quibus illum et suos devincatis; et assumite gladium spiritus, id est ensem spiritalem, quod est verbum Dei, id est sermo divinae praedicationis, quo diabolus interficitur, hoc est impugnationes ejus annihilantur, et quo tyrannos hujus saeculi et haereticos, membra scilicet Satanae devincetis, et vobis subjicietis, caeterosque peccatores. Cum dicitur, et gladium spiritus, quod est verbum Dei; quod ad significatum respicit, non ad gladium. Ecce haec sunt arma, quibus muniuntur et pugnant milites Dei. Sequitur:
6.7.13
« Per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu, et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei, cum fiducia notum facere mysterium evangelii, pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui.»
6.7.14
Praedictis armis state muniti. Sed quia non est nostrae potestatis ut his muniamini, nisi donante Deo, nec his vincere poteritis nisi ipse dederit, estote orantes per omnem orationem, id est per omnia quae oranda sunt, ut per omnem orationem quae facienda est, transeat nostra supplicatio, id est nihil relinquatis de his quae petenda sunt in oratione; et non solum per orationem, sed etiam per obsecrationem, id est per omnium sacrorum adjurationem. Majorem enim orandi expressionem notat obsecratio quam oratio, quia obsecratio est oratio cum adjuratione vel obtestatione, oratio autem simpliciter facta, est rogatio. Per omnem orationem et obsecrationem sitis orantes omni tempore competenti, id est omnibus horis ad orandum constitutis, vel omni tempore, id est tam in adversis quam in prosperis, et haec oratio fiat in spiritu, id est mente, ut mentis affectus concordet verbis orationis quae proferuntur ex ore, vel in spiritu, non in carne orate. In carne enim, non spiritu orat, qui polluta mente orat, iterum peccaturus non casu, sed ex proposito, vel omni tempore orate in spiritu, id est in cordis devotione, ut licet os non semper orare queat, spiritus tamen semper bonis desideriis intus oret. Et in ipso spiritu sitis intus vigilantes, id est solliciti, id est sicut oculi foris vigilant, sic spiritus agat intrinsecus, et hoc in omni instantia, ut spiritus et corpus instanter perseverent in vigiliis, et in omni obsecratione, ut pro omnibus obsecretis, pro quibus obsecrandum est, scilicet pro sanctis. Pro sanctis enim videtur esse obsecrandum, et pro infidelibus orandum, qui nihil sacri habent. Vigilate, inquam, et obsecrate pro omnibus sanctis, id est pro perseverantia et salvatione omnium sanctorum et specialiter pro me, ut tribulatio non me obtundat, sed detur mihi sermo in apertione oris mei, id est cum aperuero os meum, hoc est cum alta mysteria et altas sententias dixero. Nam hoc in divina Scriptura non reperitur, nisi ubi magnum quid et profundum debet dici. Cum os meum aperuero, ut abditos sensus proferam, detur mihi sermo, id est facundia exprimendi ea quae voluero, ut luculenter ea possim exponere, scilicet cum fiducia notum facere, id est ut audacter et non timide notum faciam mysterium Evangelii, id est occultum secretum incarnationis et passionis Christi, ut occultas eorum causas notificem audientibus. Nam quia occultum est hoc mysterium, ideo necesse est ut notum faciam illud; et hoc agere volo, quia pro eo annuntiando fungor legatione in catena. Nam nec pro catena cesso a legatione. Quanquam enim pro Evangelio quod annuntiabam, sim catenatus, tamen illud sicut a Christo missus sum praedicare non omitto. Detur, inquam, mihi sermo ad notificandum mysterium Evangelii, ita scilicet detur mihi, ut in ipso Evangelio audeam sine timore loqui aliis prout oportet me, id est sicut expedit mihi, qui hoc agere missus sum. Sequitur in quibusdam codicibus hoc loco talis versiculus: Verbum autem Dei non potest alligari. Ac si dicat Apostolus: Pro Evangelio quidem vinctus sum, sed tamen praedicare non desisto, quia verbum Dei, quod annuntiari debet, nullo potest impedimento retardari.
6.7.15
« Ut autem et vos sciatis quae circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus charissimus frater et fidelis minister in Domino, quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quae circa nos sunt, et consoletur corda vestra.»
6.7.16
Dixi ut oretis pro me, et quia pro Evangelio vinctus sum; sed quibus tribulationibus afficiar, non dixi. Sed quae circa me sunt molestiae, referet vobis Tychicus, ne de minimis adversitatibus meis moveamini, metu earum recedentes a fide. Quae, id est cujusmodi tormenta sunt circa me, id est in corpore meo, quia ad mentis interiora non penetrant, et quid agam, id est quam constans sum, indicabit vobis Tychicus, qui est non vilis; sed charissimus frater, id est Christianus et non fraudulentus vel fallax, sed fidelis; ideo hunc audite, quia fidelis minister est in Domino, id est in his quae sunt Domini. Cui credere debetis, quia illum ad vos misi, ut puram veritatem de me vobis dicat, et consoletur corda vestra, id est leniat et mulceat; et dolorem, qui pro auditu tribulationum mearum increverat, temperet. Vel si de nostris tribulationibus dolebatis, nunc consolationem accipiatis ab eo, cognoscentes me libenter pati multo graviora.
6.7.17
« Pax fratribus et charitas cum fide a Deo Patre, et Domino Jesu Christo. Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen.»
6.7.18
Pax cum Deo sit fratribus, id est Christianis, et charitas, ut eum toto corde diligant; et haec pax et charitas detur eis cum integra fide a Deo Patre et Filio ejus Domino nostro Jesu Christo. Per pacem enim manebunt in charitate, quae in fide est; et a quo est pax et charitas, ab illo est et fides, id est a Deo. Non enim fides, quia datur priusquam postuletur ab illo cui datur, ideo dicenda est non esse donum Dei, sed esse a nobis, quia data est nobis non petentibus. Omnia enim bona sunt a Deo. Gratia generaliter accepta, quae est mater omnium bonorum et nutrix, sit cum omnibus qui Dominum nostrum Jesum Christum Ecclesiae sponsum diligunt in incorruptione, id est casto amore sicut sponsam, quae corruptionem non admittit. Non enim Christum in incorruptione diligunt; vel quorum fides in aliquo est corrupta, vel qui eum pro temporalibus et corruptibilibus bonis diligunt, non pro aeternis et incorruptibilibus. Sed qui Christum propter solum Christum, et propter spem perpetuae incorruptibilitatis amant, illi eum in incorruptione diligunt, quia sic eum diligunt, neque nunc corrumpi valeat mens eorum, neque tunc caro eorum.

Intertext edge

Open linked passage

Note