Herveus Burgidolensisc.1080-1150
Commentaria in epistolas Pauli
Paul 6.7
Choose a text
More by Herveus Burgidolensis
—
11182 Coinepp2
6.7.1
IN EPISTOLAM AD EPHESIOS CAPUT VI.
6.7.1
« Filii, obedite parentibus vestris in Domino. Hoc enim justum est. Honora patrem tuum et matrem tuam( Exod. XX; Eccli. III; Matth. XV; quod est mandatum primum in promissione, ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram.
6.7.2
Praecipit filiis ut obediant parentibus suis in Domino, id est in his quae ad Deum pertinent. Non enim suadet obediendum esse in eis quae sunt contra Deum. Et ideo est obediendum parentibus, quia hoc est justum, ut eis obediatur a filiis, id est naturale jus habet. Nec solum jus naturale est hoc, sed etiam praeceptum Domini dicentis:« Honora patrem tuum et matrem tuam.» Quod ideo praecipue est observandum, quia est mandatum primum in promissione. Licet enim hoc mandatum sit quartum in Decalogo, tamen primum est in promissione, quia huic primo addita est promissio, cum caeteris praecedentibus non esset adjuncta. Tria quippe mandata praecesserunt istud, et pertinent ad charitatem Dei, quia Deus trinitas est. Alia vero septem in quibus est hoc primum, ad dilectionem proximi respiciunt et docent quomodo vivatur inter homines. Nam ipse septenarius praeceptorum numerus incipit ab honore parentum. Honora, inquit, patrem et matrem. Ad parentes enim suos homo aperit oculos, et bona ejus vita ab eorum amicitia sumit exordium. Quisquis autem parentibus non defert honorem, quibus parcere poterit? Primum est hoc mandatum in secunda tabula, quae continet mandata pertinentia ad dilectionem proximi. Et est in promissione. Nam et ita distingui potest, scilicet ut et primum intelligatur esse in altera tabula, et esse in promissione. Sed verius dici potest in utraque que re primum esse, et in tabula, et in promissione. Quae promissio magna est. Honora, inquit, parentes, ut bene sit tibi, id est carnalia et spiritalia bona per hoc a Deo consequaris; et sis longaevus super terram, id est longaevitatem aeternitatis habeas super stabilem mansionem coelestis patriae.
6.7.3
« Et vos, patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et correptione Domini.»
6.7.4
Vos filii, obedite parentibus, et vos parentes, nolite illis dare occasionem inobedientiae; nolite illos ad iracundiam provocare, id est nolite illis ea facere, propter quae peccent per iracundiam, quia patres estis illorum, et quia illi sunt filii vestri; sed educate illos dum pueri sunt, in disciplina Domini, ne indisciplinate incipiant vivere; et in correptione Domini, ut de pravitatibus morum suorum corripiatis illos secundum Deum bono animo, et ad rectitudinem reducatis.
6.7.5
« Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, cum bona voluntate servientes sicut Domino, et non hominibus, scientes quoniam unusquisque quodcunque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber. Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas, scientes quia et illorum et vester Dominus est in coelis, et personarum acceptio non est apud Deum.»
6.7.6
Vos servi, obedite dominis carnalibus, id est, qui vobis temporaliter dominantur secundum carnalia, non secundum spiritualia. Habetis enim et spiritualem Dominum in coelis aeternum, qui vestris mentibus dominatur; sed non vult ut occasione ejus dedignemini servire carnalibus dominis, quibus ipso ordinante subjecti estis. Etiam si sunt iniqui vel infideles, servite illis donec transeat iniquitas. Multi enim religiosi dominis iniquis, non tamen liberis serviunt, quia« omnis qui facit peccatum, servus est peccati.» Et utique felicius servitur homini quam libidini. Ordinavit enim sic Deus Ecclesiam, ut omnis potestas ordinata in saeculo habeat honorem aliquem et a melioribus. Et ideo obedite dominis vestris ut oportet, scilicet cum timore et tremore. Timor enim est causa tremoris. Filii parentibus cum reverentia honoris obediant, servi autem cum timore animi et tremore corporis, scilicet ut gestus corporis et apparitio ostendat interiorem timorem. Et hoc facite non in simulatione, sed in simplicitate cordis vestri, id est in puritate intentionis vestrae, quia licet sit habendus timor, tamen intentio servanda est simplex, id est absque duplicitate simulationis, ut sicut exterius ostenditis vos libenter obedire, sic habeatis in corde, scilicet non hoc faciatis solo timore effugiendi poenas temporales, sed pura intentione bene agendi. Sicut Christo illis obedite, id est ex puritate intentionis, qua Christo debetis obedire. Cum enim Christo jubente servitis hominibus, non illis servitis, sed ei qui jussit. Vel sicut Christo illis obedite, id est tantum in bono. Praecipiunt enim saepe mala agere, sed in his non est eis obediendum. In simplicitate cordis obedite, non ad oculum servientes, id est non existentes prompti et strenui ad serviendum tunc solummodo, cum a dominis vestris videmini, et illis absentibus agentes negligenter, quia hoc faciunt subdoli servi, qui volunt placere hominibus dominis, quos fallere possunt, non Deo, qui videt omnia. Non ita ficte serviatis, quasi hominibus solum placentes, sed ut servi Christi, id est in puritate cordis et veritate, nulli alii rei nisi verae justitiae studentes, vos dico, facientes in hoc voluntatem Dei, qui voluit ut carnalibus dominis serviretis, non inviti, sed ex animo; nec ex malo animo, sed ex bona voluntate, ut, etsi non potestis liberi fieri, vestram tamen servitutem quodammodo liberam faciatis, non timore subdolo, sed fideli dilectione serviendo. Ecce non fecit Christus de servis liberos, sed de malis servis bonos servos. Ex animo cum bona voluntate servientes sitis sicut Domino Deo, et non hominibus, cujus praecepto servitis hominibus. Vos dico, scientes quoniam unusquisque quodcunque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber. Id est ideo debetis servire dominis prout rectum est, quia certum vobis est, vos remunerationem a Deo fore percepturos, non solum de hoc, sed de omni bono quod feceritis, sive servi, sive liberi sitis, quoniam neque servitus impedit aliquem ad consecutionem praemii, neque libertas expeditum reddit, tantum quisque bonum faciat. Deus enim remunerator est omnium operum vere bonorum, quicunque faciat ea. Et vos Domini eadem facite illis, non quod illis serviatis, sed in simplicitate cordis, et bona voluntate secundum Deum illos tractate, id est sicut illis convenit subjectionem debitam et justam exhibere vobis serviendo, sic vos justam et dulcem potestatem exercete super eos humiliter dominando. Suavius illos tractate, remittentes, id est relaxantes illis minas. Non interdico minas fieri, sed jubeo remissius fieri. Et si minae remissius faciendae sunt, quanto magis verbera? Humane, inquam, illos tractate, scientes quia in coelis est et illorum et vester Dominus. Id est licet sint vestri, tamen vos estis illorum conservi, unum Dominum habentes, contra quem de munere ejus superbitis, si illos quos per conditionem tenetis subditos, aequales vobis per naturae consortium non agnoscitis. Nam si male illos tractaveritis, non ignosco nobilitati vestrae. Non enim personarum acceptio est apud Deum, id est non accipit homines propter personarum dignitates, quia in ejus judicio sublimitas personae non confert aliquid alicui, nec humilitas personae obest alicui; sed unusquisque secundum opera sua recipit, vel bona vel mala, sive liber sit ille, sive servus. Ideo et servi et domini studere debent ut juste agant.
6.7.7
« De caetero, fratres, confortamini in Domino et in potentia virtutis ejus. Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli.»
6.7.8
Specialibus expletis instructionibus mulierum et virorum, filiorum et parentum, servorum atque dominorum, ad generalem redit exhortationem, et ad spiritale bellum omnes simul instruit. Quasi dicat: Hactenus aliqui vestrum putaverunt se suis viribus sine adjutorio gratiae bonum aliquod agere posse, sed de caetero, fratres, si bono animo volueritis agere, confortamini non in vobis, sed in Domino. Vel ita: Hucusque vos juvi, sed de caetero quod superest vobis vivendi spatio, confortamini jam in Domino, ut sine me fortes efficiamini contra bellum diaboli. Sive etiam ita: Multa vobis hucusque dixi, sed de caetero quod adhuc dicere possem hoc tantum agite; de caetero quod restat, sic agite, scilicet confortamini, id est fortes efficiamini contra omnes impugnationes adversarii, in Domino, id est in eo respectu quod Dominum habeatis, cujus dominio tuebimini, et confortamini in potentia virtutis ejus, id est in virtute ejus quae omnia potest. Et ideo confortari debetis, tum quia Dominum habetis, tum quia ille potentem in omnibus virtutem habet. Et quia non in sola gratia confortandum vobis est, sed etiam liberum adhibere debetis arbitrium, induite vos armaturam Dei. Scilicet non solum confortamini in Domino, sed etiam excitando liberum, arbitrium, induite armaturam Dei, id est induite vos omnibus armis quibus militatur Deo. In armatura enim omnia comprehenduntur arma. Induite armaturam Dei, quod praedictum est respectu liberi arbitrii, ut possitis stare adversus insidias diaboli. Taliter enim insidiis ejus resistere poteritis, id est mediante auxilio divinae gratiae, et exercitio liberi arbitrii, quia aut sola gratia, aut solo arbitrio nemo potest ei resistere. Et ideo prius confortamini in Domino, et post induite armaturam Dei, quia gratia praevenit liberum arbitrium. Idcirco vobis induenda est armatura Dei, ut ei viriliter militantes possitis in praelio non cedere, non succumbere, sed stare adversus insidias diaboli, tum quia diabolus est criminator, tum quia insidiose agit contra vos. Longe enim gravior pugna quae fit insidiis, quam quae fit vi. Non vident diabolum homines cum quo pugnant, sed tamen facile habent remedium; seipsos interius vincant, et de illo foris triumphent. Ob hoc induenda est armatura Dei. Et quae induenda est armatura, nisi omnium virtutum profectio, quibus a jaculis Satanae defendimur?
6.7.9
« Quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus.»
6.7.10
Ideo spiritualibus armis oportet nos undique munitos esse, quia contra spirituales hostes est nobis pugna. Quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, id est adversus homines qui caro et sanguis sunt. Galatis minus perfectis indixit aliud bellum, quod est adversus carnem et sanguinem, dicens:« quia caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem.» Ephesiis vero, quasi jam spiritualibus et concupiscentiae carnis praevalentibus, atque persecutionem pro justitia foris sustinentibus dicit: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, id est adversus homines qui nos persequi videntur, sed adversus malignos spiritus qui eorum mentibus principantur, et per eos nos persequuntur. Et quia sic est, debemus homines diligere, daemones cavere, homines misericorditer eripere, daemones viriliter superare. Quomodo enim si contra aliquem in praelio constitutum de parte adversaria armatus equo sedens veniet, non equo, sed equiti irascitur, et quantum potest, agit ut equitem percutiat et equum possideat; sic contra omnes malos homines agendum, et non contra illos, sed contra illum qui illos instigat, totis viribus laborandum est, ut dum diabolus vincitur, infelices quos ille possidebat, liberentur. Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, id est adversus homines quos videmus saevire in nos, qui potius miserandi sunt, quam odio habendi; sed adversus principes eorum daemones, et adversus potestates iniquas malignorum spirituum. Principes dicuntur illi spiritus, qui principantur in vitiis suis, quae specialiter suggerere soliti sunt; sicut est spiritus fornicationis, qui impugnat homines secundum luxuriam, et luxuriosis principatur, et spiritus superbiae, qui impugnat secundum superbiam, caeterique tales, et sic unusquisque principatur in suo vitio. Potestas autem vocantur illi spiritus, qui habent vim et officium praecipitandi homines in majora peccata, quia praesunt illis secundum immissionem majorum et graviorum vitiorum. Et quam sit periculosum contra tales pugnare, quis non intelligat? et quo modo vincimus hujusmodi hostes quos non videmus, nisi quia carnales interiores motus nostros sentimus, hisque confligimus et illos percutimus? Vel principes intelligantur illi daemones, qui principatur aliis daemonibus; et potestates, qui super alios possunt. Sunt enim inter eos alii nequiores aliis et in malo fortiores; contra quos nobis lucta est, et adversus rectores mundi, id est adversus illos daemones, qui justo Dei judicio regunt eos, qui sunt mundus, id est immoderate mundanis adhaerentes. Hi sunt qui nos per homines sibi subditos persequuntur, quia regunt eos ad male agendum, et de vitio ducunt in vitium. Rectores enim sunt mundi, qui mundanos, ut dictum est, regunt. Rectores sunt, non mundi elementorum, id est coeli et terrae, maris et aeris; sed mundi tenebrarum harum, id est omnium istorum infidelium, et istorum iniquorum hominum. De quo mundo dictum est:« Totus mundus in maligno positus est.» Et conversis peccatoribus.« Fuistis, inquit, aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Istum mundum qui hujusmodi tenebris, id est tenebrosis hominibus constat, regunt maligni spiritus. Et adversus istos est nobis pugna, non adversus eos quos regunt; et etiam contra spiritalia, etc. Per hoc ostenditur magna impugnationis vehementia. Multo enim graviori pugna et periculosiori exagitatur homo, cum ab hoste qui non subjacet oculis, impugnatur, quia nescit qua parte ab adversario impetatur. Spiritalia dico nequitiae, id est defectionis et impossibilitatis. Nequitia quippe dicitur a nequam, quia per eam tenditur ad non esse, sicut reprobi angeli Deum, qui solus vere est, deseruerunt, et in perpetuum defectum ceciderunt. Quae spiritalia nequitiae sunt in coelestibus, id est in hujus aeris infimi caliginoso habitaculo ubi et nebulae conglobantur. Vel in coelestibus, id est in mentis nostrae sanctis virtutibus patimur impugnationem a nequissimis spiritibus. Sive in coelestibus pugnant contra nos, id est pro coelesti haereditate tollenda. Itaque adversus principes et potestates, atque rectores mundi tenebrarum harum, et adversus spiritalia nequitiae in coelestibus grave nobis certamen indicit Apostolus. Ipsa vero certaminis species sic intelligenda est, cum damna, cum pericula, cum opprobria, cum criminationes excitantur adversum nos, non id agentibus adversariis potestatibus, ut haec tantummodo patiamur; sed ut per haec vel ad iram multam, vel ad nimiam tristitiam, vel ad desperationem ultimam provocemur, vel( quid est gravius) fatigati et victi taediis compellamus adversus Deum conqueri, tanquam humanam vitam non aeque justeque moderantem, ut per haec vel infirmemur in fide, vel decidamus a spe, vel transferri cogamur a veritate dogmatum, et impium aliquid de eo sentire suadeamur. Talia enim scripta sunt de Job, cum diabolus dari sibi facultatem bonorum ejus petisset a Deo. Per quae etiam illud edocemur, quoniam non fortuitis aliquibus incursionibus impugnamur, si quando nos talia aliqua facultatum damna percusserint; nec fortuitu nostrorum aliquis captivus abducitur, vel domorum ruinae in quibus chari quisque opprimantur eveniunt, vel aliquid hujusmodi contigit. In quibus omnibus, vel in quolibet horum unusquisque fidelium dicat adversario. Non haberes adversum me potestatem, nisi data tibi esset desuper. Nihil enim potuit contra Job, nisi quantum a Deo permissus est. Sic nec contra quemquam fidelium poterit amplius. Taliter nos oportet instrui, qui contra tales confligimus adversarios.
6.7.11
« Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiae, et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis tela nequissimi ignea exstinguere, et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei.»
6.7.12
Talibus armis nos armat Apostolus, laudabilibus et invictis, insuperabilibus et splendidis, spiritualibus et invisibilibus, quia hostes invisibiles expugnamus. Si vides hostem tuum, videantur arma tua. Si autem non vides hostem, cur videntur arma quibus eum impugnas? Quia tam gravis et tam multiplex, atque tam periculosa est pugna, propterea accipite armaturam Dei, id est arma virtutum, quibus suos milites Deus armat. Accipite de manu imperatoris summi arma fortia, ut possitis non cedere praedictis hostibus, sed resistere fortiter illis in die mulo, id est in hora tentationis, quando velut diem prosperitatis arridere faciunt offerendo delectationem peccati. Vel in die malo, id est in tempore quo viget malitia in tempore impugnationis diabolicae, in tempore praesentis vitae, quae tota tentatio est. Ut possitis non subjacere, sed stare perfecti in omnibus virtuibus, ut non in quibusdam virtutibus bonis perfecti sitis, et in quibusdam imperfecti, sed in omnibus( prout fas est) perfecti. Tunc enim a nulla parte vinci poteritis. Vel in omnibus impugnationibus stetis perfecti, quod plus est quam resistere. Sive in omnibus, tam prosperis quam adversis. Aut aliter: Ut possitis resistere in die malo, id est in die judicii; qui malus propterea dicitur, quia terribilis erit accusationibus diaboli, ut quando suos accusaverit, puritate conscientiae possitis vos defendere, sed etiam perfecti stare possitis in omnibus cum electis. Standum vobis est contra hostes in armatura Dei. Ergo state succincti lumbos mentis vestrae, id est state in castitate, quia ipsa est initium bonae operationis, ideoque nunc prima ponitur in spiritualibus armis quae describuntur. Quam diu enim quis luxuriae subjacet, nihil boni potest agere, quia nihil eorum quae facit, potest Deo placere. Sed postquam deseruerit luxuriam, incipit operari justitiam. Et ideo nunc prius jubemur succingere lumbos, et post induere loricam justitiae. Lumbos enim succingimus, cum carnis luxuriam quae in lumbis est, per continentiam coarctamus. Sed quia nonnulli simulant se lumbos habere succinctos et non habent, ideo praecipitur nobis, ut in veritate succinctos habeamus eos, non in simulatione, quatenus vera sit nostra castitas, non simulata. Vel mentis lumbos succingamus in veritate, ut cingulo casti amoris Christi nos contineamus a mendacio, quia qui mendacium loquitur, quantum in se est, corrumpit veritatem, et ita fornicatur. Qui autem vera semper loqui studet, quasi legitimo conjugio utitur, veritatem vel sapientiam habens conjugem, sicut ille qui dicebat:« Hanc amavi et exquaesivi a juventute mea, et quaesivi sponsam mihi eam assumere.» Ita ergo succingendi sunt in veritate lumbi vestri, ut non accedamus ad scortum, id est ad mendacium, sed in legitima sponsa quae est veritas, delectemur, et ex ea filios generemus. Deinde subjungitur, ut simus et induti loricam justitiae, id est forti vestimento bonae operationis undique muniti, ut nihil injustum appareat in operibus nostris, sed totum ab omni parte justum et aequum. Et haec justitia recte vivendi est nobis lorica, quia interiora nostra non sinit transfigi, sed defendit undique praecordia nostra ab omnibus telis inimici. Sicut enim lorica multis hamis conficitur, ita vestis justitiae multis operibus bonis et virtutibus connectitur. Et hujusmodi lorica debet interior homo noster indui, ne possit ab ulla parte vulnerari. Postquam vero libidinem vicerimus, et nos lorica justae operationis induerimus, tunc et aliis bona praedicare idonei erimus. Unde sequitur: Et state calceati pedes, id est habentes calceatos pedes, hoc est munitos affectus vestrae mentis, ne tangant terrena, hoc est ne terrenis commodis innitantur, in praeparatione Evangelii pacis, id est in eo quod praeparatis cordibus aliorum evangelicam praedicationem, quae annuntiat pacem inter Deum et homines. Calceamenta fiunt ex coriis mortuorum animalium, et significant exempla patrum jam defunctorum, quibus ab omni terrena laesione defenduntur pedes nostrae mentis, id est affectiones, quibus tanquam pedibus ad faciendum aliquid promovemur. Laeditur enim pes praedicatoris a terra, si affectus ejus terrenum commodum ex praedicatione appetit, id est si propter terrenum commodum, non propter regnum coelorum, praedicat Evangelium, Et ideo praedictis calceamentis induantur pedes nostri, id est exemplis patrum muniantur, ut sicut patres studio supernae intentionis, non appetitu terrenae commoditatis praedicaverunt Evangelium, sic et nos faciamus. Cujus praedicatores in nullo fidei debent regulam deserere. Unde subditur: In omnibus sumentes scutum fidei. Fides enim pro scuto sumenda est in omnibus congressionibus, quoniam ipsa prima resistit malignis spiritibus, et eorum tela excipit et repellit. Sub ea namque proteguntur caeterae virtutes, quia ad omnia virtutum arma protenditur, et eam diabolus impugnare primam aggreditur. In omnibus praeliis et in omnibus tentationibus sitis sumentes scutum fidei, in quo scuto possitis non solum repellere, sed etiam exstinguere omnia tela nequissimi diaboli, id est omnes suggestiones ejus acutissimas, quibus corda nostra ut vulneret impetit; tela dico ignea, id est ignem vitiorum in humanis cordibus accendentia. Inflammant enim mentes hominum ad concupiscentiam, et igne totius malitiae succendunt. Et haec tela nequissimi hostis sunt, id est qui etiam ea quae nequit perficere praesumit, et in quibus nequidquam laborat. Sed adversus haec fide invisibilium rerum armamur, et invisibilem adversarium sternimus. His armis vos induite, et galeam quoque salutis assumite, id est spem quae salutem aeternam exspectat; quae ideo galea dicitur, quia sicut galea est in superiori parte armaturae, scilicet in capite, ita spes altior est omnibus aliis virtutibus, et semper respicit ad superiora, spirans ad coelestia. Et ob hoc addidit salutis, ut ostenderet spem assequi quod desiderat, id est salutem. Vel sicut scutum fidei fides est, sic galea salutis salus est. Cujus scilicet perpetuae salutis memoria vel exspectatio caput mentis contra omnes ictus daemonicae impugnationis tutum facit. Qui enim cogitat diligenter quae sint aeterna gaudia, facile delectationes peccati a suo corde respuit, et adversitates vincit. Haec sunt arma quibus muniti, nunquam diabolo vel alicui membro illius cedetis. Sequuntur arma, quibus illum et suos devincatis; et assumite gladium spiritus, id est ensem spiritalem, quod est verbum Dei, id est sermo divinae praedicationis, quo diabolus interficitur, hoc est impugnationes ejus annihilantur, et quo tyrannos hujus saeculi et haereticos, membra scilicet Satanae devincetis, et vobis subjicietis, caeterosque peccatores. Cum dicitur, et gladium spiritus, quod est verbum Dei; quod ad significatum respicit, non ad gladium. Ecce haec sunt arma, quibus muniuntur et pugnant milites Dei. Sequitur:
6.7.13
« Per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu, et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei, cum fiducia notum facere mysterium evangelii, pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui.»
6.7.14
Praedictis armis state muniti. Sed quia non est nostrae potestatis ut his muniamini, nisi donante Deo, nec his vincere poteritis nisi ipse dederit, estote orantes per omnem orationem, id est per omnia quae oranda sunt, ut per omnem orationem quae facienda est, transeat nostra supplicatio, id est nihil relinquatis de his quae petenda sunt in oratione; et non solum per orationem, sed etiam per obsecrationem, id est per omnium sacrorum adjurationem. Majorem enim orandi expressionem notat obsecratio quam oratio, quia obsecratio est oratio cum adjuratione vel obtestatione, oratio autem simpliciter facta, est rogatio. Per omnem orationem et obsecrationem sitis orantes omni tempore competenti, id est omnibus horis ad orandum constitutis, vel omni tempore, id est tam in adversis quam in prosperis, et haec oratio fiat in spiritu, id est mente, ut mentis affectus concordet verbis orationis quae proferuntur ex ore, vel in spiritu, non in carne orate. In carne enim, non spiritu orat, qui polluta mente orat, iterum peccaturus non casu, sed ex proposito, vel omni tempore orate in spiritu, id est in cordis devotione, ut licet os non semper orare queat, spiritus tamen semper bonis desideriis intus oret. Et in ipso spiritu sitis intus vigilantes, id est solliciti, id est sicut oculi foris vigilant, sic spiritus agat intrinsecus, et hoc in omni instantia, ut spiritus et corpus instanter perseverent in vigiliis, et in omni obsecratione, ut pro omnibus obsecretis, pro quibus obsecrandum est, scilicet pro sanctis. Pro sanctis enim videtur esse obsecrandum, et pro infidelibus orandum, qui nihil sacri habent. Vigilate, inquam, et obsecrate pro omnibus sanctis, id est pro perseverantia et salvatione omnium sanctorum et specialiter pro me, ut tribulatio non me obtundat, sed detur mihi sermo in apertione oris mei, id est cum aperuero os meum, hoc est cum alta mysteria et altas sententias dixero. Nam hoc in divina Scriptura non reperitur, nisi ubi magnum quid et profundum debet dici. Cum os meum aperuero, ut abditos sensus proferam, detur mihi sermo, id est facundia exprimendi ea quae voluero, ut luculenter ea possim exponere, scilicet cum fiducia notum facere, id est ut audacter et non timide notum faciam mysterium Evangelii, id est occultum secretum incarnationis et passionis Christi, ut occultas eorum causas notificem audientibus. Nam quia occultum est hoc mysterium, ideo necesse est ut notum faciam illud; et hoc agere volo, quia pro eo annuntiando fungor legatione in catena. Nam nec pro catena cesso a legatione. Quanquam enim pro Evangelio quod annuntiabam, sim catenatus, tamen illud sicut a Christo missus sum praedicare non omitto. Detur, inquam, mihi sermo ad notificandum mysterium Evangelii, ita scilicet detur mihi, ut in ipso Evangelio audeam sine timore loqui aliis prout oportet me, id est sicut expedit mihi, qui hoc agere missus sum. Sequitur in quibusdam codicibus hoc loco talis versiculus: Verbum autem Dei non potest alligari. Ac si dicat Apostolus: Pro Evangelio quidem vinctus sum, sed tamen praedicare non desisto, quia verbum Dei, quod annuntiari debet, nullo potest impedimento retardari.
6.7.15
« Ut autem et vos sciatis quae circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus charissimus frater et fidelis minister in Domino, quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quae circa nos sunt, et consoletur corda vestra.»
6.7.16
Dixi ut oretis pro me, et quia pro Evangelio vinctus sum; sed quibus tribulationibus afficiar, non dixi. Sed quae circa me sunt molestiae, referet vobis Tychicus, ne de minimis adversitatibus meis moveamini, metu earum recedentes a fide. Quae, id est cujusmodi tormenta sunt circa me, id est in corpore meo, quia ad mentis interiora non penetrant, et quid agam, id est quam constans sum, indicabit vobis Tychicus, qui est non vilis; sed charissimus frater, id est Christianus et non fraudulentus vel fallax, sed fidelis; ideo hunc audite, quia fidelis minister est in Domino, id est in his quae sunt Domini. Cui credere debetis, quia illum ad vos misi, ut puram veritatem de me vobis dicat, et consoletur corda vestra, id est leniat et mulceat; et dolorem, qui pro auditu tribulationum mearum increverat, temperet. Vel si de nostris tribulationibus dolebatis, nunc consolationem accipiatis ab eo, cognoscentes me libenter pati multo graviora.
6.7.17
« Pax fratribus et charitas cum fide a Deo Patre, et Domino Jesu Christo. Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen.»
6.7.18
Pax cum Deo sit fratribus, id est Christianis, et charitas, ut eum toto corde diligant; et haec pax et charitas detur eis cum integra fide a Deo Patre et Filio ejus Domino nostro Jesu Christo. Per pacem enim manebunt in charitate, quae in fide est; et a quo est pax et charitas, ab illo est et fides, id est a Deo. Non enim fides, quia datur priusquam postuletur ab illo cui datur, ideo dicenda est non esse donum Dei, sed esse a nobis, quia data est nobis non petentibus. Omnia enim bona sunt a Deo. Gratia generaliter accepta, quae est mater omnium bonorum et nutrix, sit cum omnibus qui Dominum nostrum Jesum Christum Ecclesiae sponsum diligunt in incorruptione, id est casto amore sicut sponsam, quae corruptionem non admittit. Non enim Christum in incorruptione diligunt; vel quorum fides in aliquo est corrupta, vel qui eum pro temporalibus et corruptibilibus bonis diligunt, non pro aeternis et incorruptibilibus. Sed qui Christum propter solum Christum, et propter spem perpetuae incorruptibilitatis amant, illi eum in incorruptione diligunt, quia sic eum diligunt, neque nunc corrumpi valeat mens eorum, neque tunc caro eorum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).