Herveus Burgidolensisc.1080-1150
Commentaria in Isaiam
Isai 6.8.17
Choose a text
More by Herveus Burgidolensis
—
11181 Coinis3
6.8
Quid autem montes et colles nisi sanctos exprimunt, qui per vitae meritum coelestibus appropinquant? Salomon vero dicit, quia« pondus et statera judicia Domini» sunt, Libravit igitur in pondere montes, et colles in statera, quia sanctos in judiciorum suorum justo moderamine, sicut supra dictum est, ad alta suspendit. Sequitur:
6.9
VERS. 13.--« Quis adjuvit spiritum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi?»
6.10
VERS. 14.--« Cum qui iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam justitiae, et erudivit eum scientia, et viam prudentiae ostendit illi?»
6.11
Quis adjuvit spiritum Domini? Subaudi: nullus, quia omnipotens est. Aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit ei quid agere debeat? subaudi: nullus, quia novit omnia, nec aliunde scientiam accepit, et ipse fons sapientiae, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Cum quo iniit consilium ut instrueretur ab eo? subaudi: cum nemine, quoniam aeternaliter omnia scit.« In quo etiam sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae.» Et quis docuit eum semitam justitiae, id est per quam viam subtilitatem justitiae suae duceret eis miserando quibus justum erat, et eis irascendo quibus juste irasci debeat? Subauditur nullus: quia secundum Apostolum,« Cui vult miseretur, et quem vult, indurat.» Et quis erudivit eum scientia? Nullus, quia sine initio scit universa. Et quis viam prudentiae ostendit illi, per quam incederet eligendo bona, et respuendo mala atque prudenter agendo per omnia? Nullus ei quidquam horum suggessit, quia per se ipsum omnia potest, et omnia scit. Sed cum tantae magnitudinis atque potentiae ac sapientiae Deus esse monstratus sit, videamus quid illi, qui de eo falsa sentiunt, aestimentur apud eum. Sequitur:
6.12
VERS. 15.--« Ecce gentes quasi stilla situlae, et quasi momentum staterae reputatae sunt ei: ecce insulae quasi pulvis exiguus.»
6.13
VERS. 16.--« Et Libanus non sufficiet ad succendendum, et animalia ejus non sufficient ad holocaustum.»
6.14
VERS. 17.--« Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatae sunt ei.»
6.15
Gentes idolis servientes reputatae sunt ab eo quasi stilla situlae, id est pro nihilo, sicut stilla aquae decidens ex situla pro minimo ducitur a portante, quia velut a vase deciderunt ab Ecclesia fidelium in idololatriam. Momentum vero dicitur a motu, id est minima inclinatio librae, et celerrima in alterutram partem, quae fit ex parvo pondere. Gentes ergo reputatae sunt Deo quasi momentum staterae, quod levi motu flectitur in quamlibet partem, quia mente sunt instabiles, et ab aequitate semper exorbitantes. Hoc etiam in libro Sapientiae sic dicitur:« Quoniam tanquam momentum staterae sic ante te est orbis terrarum, tanquam gutta roris, antelucani, quae descendit in terram.» Pro minimo itaque aestimantur apud Deum universi, qui in mundo sunt, nequitiam sectantes. Sed et insulae maris cum habitatoribus suis reputatae sunt quasi pulvis exiguus, qui in radio solis cernitur ad magnitudinem Dei.
6.16
Libanus autem est mons mirae altitudinis, arboribus abundans et uberrimis pascuis. Sed Libanus cum lignis et animalibus suis non sufficit ad holocaustum Domini, quia, etsi cuncta animalia, quae pascuntur in Libano, immolentur ei, et ligna quae ibi sunt omnia succiderentur ad comburenda holocausta, non satis esse possent ad placandam tantam majestatem. Haec dicit, ut errorem gentilium destrueret, qui sanguine pecorum aestimabant se posse placare Deum in simulacris suis.
6.17
Quod autem praemiserat, quia gentes quasi stilla situlae reputatae sunt, adhuc innuit subdendo, quoniam omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo. Nam quia recesserunt ab eo qui solus veraciter ait:« Ego sum qui sum,» merito sic esse dicuntur, quasi non sint, quoniam ad non esse tendunt per nequitiam, licet omnino nihil esse nequeant. Ostenso itaque, quia immensus est Deus omnipotens, et omnia novit, et quod omnes gentes pro nihilo reputatae sunt ejus magnitudini, redarguit imprudentiam gentilium, subdendo:
6.18
VERS. 18.--« Cui ergo similem Deum fecistis? Aut quam imaginem ponetis ei?»
6.19
VERS. 19.--« Nunquid sculptile conflavit faber, aut aurifex auro figuravit illud, et laminis argenteis argentarius?»
6.20
Cum sit Deus incircumscriptus et incorporeus, cui fecistis eum similem fabricantes vobis ex materia deum? Aut quam imaginem ponetis ei, qui spiritus est? Nunquid faber conflavit aliquod sculptile simile ei qui mensus est pugilo aquas et coelos ponderavit palmo? Aut aurifex auro figuravit illud simulacrum quod ei simile sit qui libravit in pondere montes et colles in statera? Aut argentarius laminis argenteis faciet ejus imaginem de quo dictum est:« Quis adjuvit Spiritum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit?» Nequaquam, quia sicut subditur:
6.21
VERS. 20.--« Forte lignum et imputribile elegit artifex sapiens, et quaerit, quomodo statuat simulacrum, quod non moveatur.»
6.22
Ordo propheticae disputationis diligenter est intuendus, quia primo Deum omnia circumplecti et sustentare docet, deinde omnipotentem esse declarat eum, et sapientiam ejus esse incomprehensibilem, et quod ad immensitatem ejus omnes gentes quasi nihil reputentur; deinde opinionem illam, quae de idolis erat, aperta ratione devincit, quod omnium Dominus, qui et incircumscriptus est, et immensus est, templis nequeat includi saxeis, aut imagine aliqua figurari, quod omnis beneficii largitor sanguine victimarum non egeat, aut placetur; quod omnium denique Creator et gubernator non possit hominis manu creari; quod postremo Deus, ad cujus homo imaginem est factus, non debeat in metallis et simulacris aestimari. Nam et Apostolus simili modo philosophatus est apud Athenienses, dicens:« Deus, qui fecit mundum et omnia, quae in eo sunt, hic coeli et terrae cum sit Dominus, non in manufactis templis habitat, nec manibus hominum colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam, et inspirationem et omnia.» Et post pauca:« Genus ergo cum simus Dei, non debemus aestimare auro aut argento aut lapidi sculpturae artis, et cogitationis hominis divinum esse simile.
6.23
Juxta tropologiam vero possumus dicere, quod increpentur principes haereticorum diversa idola de corde suo fingentes, quae vel eloquii venustate quod interpretatur argentum, vel splendore auri, quod refertur ad sensum, vel ligno imputribili, quae viliora sunt dogmata et perpetua putantur a fingentibus, et dialectiea arte firmantur, ne moveantur, et corruant, sed solida radice consistant. Sequitur:
6.24
VERS. 21.--« Nunquid non scitis? nunquid non audistis? nunquid non annuntiatum est ab initio vobis? nunquid non intellexistis fundamenta terrae?»
6.25
Nunquid naturali ingenio non scitis, quia nulla creatura similari potest Creatori? Et si naturaliter hoc non potestis scire, nunquid saltem non audistis a praedicatoribus? Et nunquid hoc non annuntiatum est vobis ab initio? Quoties audistis, quia« in principio creavit Deus coelum et terram,» ibi enim, quis esset Creator intelligere potuistis.« A magnitudine enim speciei et creaturae cognoscibiliter poterit horum Creator videri.» Nunquid etiam non intellexistis fundamenta terrae, quae sunt ab eo condita, ut per hoc intelligeretis potentiam virtutis ejus. Sequitur:
6.26
VERS. 22.--« Qui sedet super gyrum terrae, et habitatores ejus sunt quasi locustae.»
6.27
Non ait: Qui sedet super terram, sed super gyrum terrae, id est: orbem terrarum, sedet enim super omnem terram pariter, qui super ambitum terrae sedere dicitur, cum et ipse repleat orbem terrae. Per hoc igitur magnitudo ejus declaratur, et quia nullum simulacrum ei simile fabricari possit, ad cujus magnitudinem omnes habitatores orbis quasi locustae, id est minimi. Non tamen juxta corpoream molem sedere super gyrum terrae putandus est, cum ipse sit Spiritus, sed quia ubique terrarum totus est, et ubique regnat. Sedi quippe cui praesidet, id est, gyro terrae interior et superior manet: interior scilicet per subtilitatem, et superior per potentiam: interior quia replet, superior quia regnat. Bene itaque dicitur:« Qui sedet super gyrum terrae.» Sequitur:
6.28
« Qui extendit velut nihilum coelos, et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum.»
6.29
Coelos extendit velut nihilum, id est, subtilissimos atque tenuissimos quasi fumum.
6.30
Et sicut tabernaculum expandit eos ad inhabitandum, ut sub eorum rotundo tegmine quasi in tabernaculo habitarent homines, et animalia reliqua. Sequitur:
6.31
VERS. 23.--« Qui dat secretorum scrutatores quasi non sint, judices terrae velut inane fecit.»
6.32
Scrutatores, id est philosophos et sapientes saeculi dedit Dominus quasi non sint, quemadmodum Apostolus ait:« Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus saeculi? nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus saeculi?» Sed et judices terrae, qui Christianos injuste damnabant, fecit velut inane, potentiam eorum auferens. Haec enim duo genera hominum, id est sapientes saeculi et judices multum resistebant evangelicae praedicationi, et idcirco specialiter de illis sententia divinitus proferri debuit. De quibus additur:
6.33
VERS. 24.--« Equidem neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum.»
6.34
Nulla enim fortitudine corpus eorum in terra solidatum est, ut non facile subverti posset. Sequitur:
6.35
« Repente flavit in eos, et perierunt, et turbo quasi stipulam auferet eos.» Repente flavit in eos Dominus, id est ex improviso sententia judicis venit super eos, et per mortem a viriditate vitae praesentis aruerunt; et turbo Dominicae animadversionis rapuit eos ab hac vita, velut stipulam, aridos et inanes ad comburendum. Postquam vero Dominus opera potentiae suae et magnitudinem suam declaravit, rursus eos qui se in aliqua imagine eum posse figurare putabant increpat, dicens:
6.36
VERS. 25.--« Cui assimilastis me et adaequastis, dicit Sanctus?»
6.37
Id est cui imagini me similem, et aequalem fecistis, qui tam magnus sum? Sequitur:
6.38
VERS. 26.--« Levate in coelum oculos vestros, et videte quis creavit haec.»
6.39
Id est in coelum suspicite, et quis sit, qui ea quae ibi sunt creavit, intelligite. Vani sunt enim omnes homines, quibus non subest scientia Dei, et de his, quae videntur bona, non potuerunt eum qui est intelligere, nec operibus attendentes agnoverunt, quis esset artifex.« Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quae facta sunt intellecta, conspiciuntur, sempiterna quoque virtus ejus et divinitas, ut sint inexcusabiles. Sequitur:
6.40
« Qui eduxit in numero militiam coelorum, et omnes ex nomine vocat.» Militiam coelorum stellas vocat, sicut ostendit Moyses dicens de quibusdam,« quia transgrediuntur pactum Domini, ut vadant et serviant diis alienis, et adorent eos, solem et lunam, et omnem militiam coeli.» Educit igitur in numero militiam coelorum, quia certis temporibus sidera profert, ut luceant, et numerum eorum in sua sapientia continet. Et omnes stellas ex nomine vocat, quia ipse solus novit earum nomina. Hoc et per Psalmistam sic dicitur:« Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat.» Sive militiam coeli angelos interpretari possumus, et omnes coelorum exercitus. Sequitur.
6.41
« Prae multitudine fortitudinis et roboris virtutisque ejus neque unum reliquum fuit.» Neque unum horum siderum reliquum fuit, id est nec unum defuit prae multitudine fortitudinis ejus qui creavit haec. Multimoda namque est illa virtus, quae sic omnia haec operata est, ut nec unum deesset, et magnitudo fortitudinis ejus suo facit ordini semper cuncta servire. Sequitur:
6.42
VERS. 27.--« Quare dicis, Jacob, et loqueris, Israel: Abscondita est via mea a Domino, et a Deo judicium meum transivit?»
6.43
Decem tribus, quae jam captivae tenebantur in Assyriis, cum haec Isaias loqueretur, prae nimietate malorum quae patiebantur, ad hoc devenerant, ut aestimarent Deum ignorare quae hic aguntur, dum se plus quam justum erat affligi putarent. Dicebat enim ille populus: Abscondita est via mea a Domino, id est actionem meam Dominus non videt: et a Deo meo judicium meum transivit, id est judicare me Deus omisit, quia indigne tot mala patior. Ac si diceret: Ad Deum terrena non pertinent, quia sedens in coelo non considerat, quid unusquisque nostrum faciat; et ideo non injuste hic affligimur, quia rectorem non habemus aut defensorem. Unde nunc divinitus increpatur, cum dicitur:« Quare dicis Jacob, et loqueris, Israel: Abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo judicium meum transivit?»
6.44
Nostris quoque temporibus magna pars populi hujus, qui Christianus appellatur, similia loquitur, dum Deum existimat aut non videre tot iniquitates quae hic aguntur, aut justo judicio permittere fieri. Dicit enim: Abscondita est via mea a Domino, qui suam conversationem ab eo conspici non aestimat: et judicium suum a Deo transisse loquitur, qui se nequaquam ab eo juste jam judicari in his, quae patitur, putat. Qui et subsequentibus verbis increpatur, quibus dicitur:
6.45
VERS. 28.--« Nunquid nescis, aut non audisti: Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terrae, non deficiet neque laborabit, nec est investigatio sapientiae ejus?»
6.46
Qui viam tuam dicis a Domino absconditam, et judicium tuum a Deo transiisse, nunquid per te ipsum dicis, aut ab alio non audisti, quia Deus, qui sempiternus est Dominus, et creavit non solum ista, quae cernis, sed et novissimos orbis terminos, ut omnia, quae intra terminos ejus sunt, intelligatur creasse, non deficiet, cum sit aeternus, neque laborabit, cum sit impassibilis, nec investigari potest ejus sapientia? Nam si ab eo transiisse judicium tuum dixeris, eum, qui creavit omnia, et dominatur universis aeterna potestate, ac regit, et disponit omnia, defecisse putabis a consueta gubernatione cunctorum, quasi in gubernando et disponendo laboraret, qui sine labore condidit omnia, et sine inquietudine regit universa. Et si viam tuam ab eo putaveris absconditam, aestimabis sapientiam ejus, qui novit aeternaliter omnia, exiguam esse. Nam quod ipse nequeat deficere, comprobatur ex eo, quod subditur:
6.47
VERS. 29.--« Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt fortitudinem, et robur multiplicat.»
6.48
Quomodo enim deficiet aut laborabit, qui lassum confortat? Eos vero, qui non sunt, appellat illos, ut aestimo, de quibus ait Apostolus:« Quoniam ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt, destrueret.» Et his fortitudinem boni operis atque robur mentis Dominus multiplicat. Quorum fortitudo consequenter ostenditur cum dicitur:
6.49
VERS. 30.--« Deficient pueri, et laborabunt, et juvenes in infirmitate cadent.»
6.50
VERS. 31.--« Qui autem sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.»
6.51
Pueri, id est adolescentes deficient labore, et juvenes infirmabuntur, id est qui inter saeculares magna incolumitate vigent, ac robustissimi sunt et agiles, fatigabuntur in laboribus suis, et infirmi erunt, quia et florens aetas cito concidet, atque corpora robusta marcescent. Qui autem sperant non in suis viribus, sed in Domino, valentiores erunt omnibus viris saecularibus
6.52
Mutabunt fortitudinem, quia qui prius erant fortes in carne, fortiores erunt in spiritali opere. Alia est enim fortitudo justorum, et alia reproborum. Justorum quippe fortitudo est carnem vincere, propriis voluptatibus contraire, delectationem vitae praesentis exstinguere, hujus mundi aspera pro aeternis praemiis amare, adversantem inimicum in corde superare. Reproborum vero fortitudo est transitoria sine cessatione diligere, contra flagella conditoris insensibiliter perdurare, ad inanem gloriam etiam cum detrimento vitae pervenire, bonorum vitam non solum verbis et moribus, sed etiam gladiis impugnare, in semetipsis spem ponere, iniquitatem quotidie sine ullo desiderii defectu perpetrare. Quam bene utramque fortitudinem propheta nunc complexus est, dicens:« Qui autem sperant in Domino, mutabunt fortitudinem!» Qui enim nequaquam sument, sed mutabunt, dixit, profecto patenter innotuit, aliam esse quae deponitur, et aliam quae inchoatur.
6.53
Assumunt autem pennas sicut aquilae, quia contemplando volant. Currunt, et non laborabunt, quia velocibus magna celeritate praedicant. Ambulant, et non deficiunt: quia intellectus sui velocitatem retinent, ut tardioribus condescendant.
6.54
Vel qui nunc in bono opere fortitudinem habent, in resurrectione mutabunt fortitudinem, quia« mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur.»--« Seminatur enim corpus in infirmitate, sed surgit in virtute.»
6.55
Assument pennas, id est volatum ut aquilae, quando rapientur in nubibus obviam Christo in aera. Current et non laborabunt, quia« tunc saliet sicut cervus claudus.» Unde et per Malachiam eis, sicut jam saepe diximus, promittitur:« Egrediemini, et salietis sicut vituli de armento.»
6.56
Ambulabunt et non deficient, quando« sequentur Agnum quocunque ierit.» Namque per illam immutationem detrahetur ab eorum corporibus omnis corruptibilitas, et tarditas, omnisque molestiae sensus, et omnis fragilitas, ita ut quocunque voluerint ire, sine mora et difficultate possint, et agere quidquid placuerit. Cum itaque Deus tantam virtutem sperantibus in se tribuat, manifestum est, quia ipse non deficiet, neque laborabit. Sequitur:
6.1.1
LIBER SEXTUS. CAPUT XLI.
6.1.1
VERS. 1.--« Taceant ad me insulae, et gentes mutent fortitudinem.»
6.1.2
Insulae, quae procul in mari sunt, taceant ad me audiendum, ut jam non veteres errores loquantur, sed doctrinam meam auscultent. Atque gentes mutent fortitudinem sperantes in Domino, ut quae fortes erant in carne, fiant fortes in spiritu; et quae serviebant peccato, serviant nunc justitiae. Sequitur:
6.1.3
« Accedant, et tunc loquantur, simul ad judicium propinquemus.»
6.1.4
Accedant ad me per fidem, et tunc loquantur, sicut scriptum est:« Credidi, propter quod locutus sum.» Qui enim longe est a Deo in errore, nescit recta loqui. Simul ad judicium propinquemus, ut videntes in cordibus suis vel quae bona perceperunt a me, qui omnibus vitam et inspirationem et omnia tribuo, vel quae mala beneficiis meis perverse vivendo reddiderint, justificent me, et pravitates suas corrigant. Sequitur:
6.1.5
VERS. 2.--« Quis suscitavit ab oriente justum, vocavit eum, ut sequeretur se? Dabit in conspectu ejus gentes, et reges obtinebit, dabit quasi pulverem gladio ejus et sicut stipulam vento raptatam arcui ejus.»
6.1.6
VERS. 3.--« Persequetur eos, transibit in pace, semita in pedibus ejus non apparebit.»
6.1.7
Judaicus populus vocatur oriens, quia de ejus carne ille natus est, qui sol justitiae appellatur. Justus vero dicitur idem Salvator noster,« qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus.» Ait ergo Pater: Qui suscitavit ab oriente justum, id est a Judaico populo Christum, nisi ego? Quem vocavit idem Pater, ut sequeretur se ad populos nationum, quia« non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Quodcunque enim fecerit ille, hoc et Filius similiter facit: Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit.» Jure ergo Pater vocare dicitur Filium, ut sequatur se in indifferenti operatione et inseparabili, quia Filius ex Patre est. Qui scilicet Pater dabit in conspectu ejus gentes, secundum quod legati populorum ad Holofernem dixisse feruntur:« Ecce nos servi Nabuchodonosor regis magni in conspectu tuo sumus: utere nobis, ut placet ante faciem tuam.» Dabit ergo in conspectu ejus gentes, ut in omnibus utatur eis, prout libuerit. Et ipse reges obtinebit, id est superabit spiritaliter, et capiet, ut serviant ei, et adorent eum omnes gentes.
6.1.8
Gladium vero ejus appellat« gladium spiritus, quod est verbum Dei,» et arcum ejus Scripturam sanctam, de qua ad corda hominum sicut ferientes sagittae sic terrentes sententiae veniunt quoniam« arcum suum tetendit, et paravit illum.» Pulvis autem et stipula levis et arida, quam ventus facile impellit, levitatem peccantium, qui vento tentationis agitantur, designat, quia peccator audire meruit:« Pulvis es, et in pulverem reverteris.» Et iterum de peccatore dictum est:« Stipulam siccam persequeris.»
6.1.9
Dedit ergo Pater quasi pulverem gladio ejus, et sicut stipulam vento agitatam arcui ejus, quia praedicatio illius omnes paganos peccatores invenit, et aridos inanesque, et vagos, ut nullo pondere rationis aut veritatis ante eum stare valerent, sed levitate sua diffugerent. Quos ille gladio praedicationis suae fugientes persequens de loco ad locum, in doctoribus transivit in pace, cum jam, crescente fide, nullus auderet sanctis ejus bellum inferre. Et semita in pedibus ejus non apparuit, quia super inimicorum suorum colla, quocunque pergeret, calcavit, et velut terram non tetigit.
6.1.10
Vel in ejus conspectu reges et gentes colla submittent, et gladio illius ac sagittis adversae potestates quasi stipula subjicientur et pulvis. Persequetur eos reges scilicet et principes gentium singularum, et pertransibit in pace ad pacem cunctos vocans, ut reconcilientur Deo. Semita in pedibus ejus non apparebit, id est viae laborem non sentiet, nec aliquam imbecillitatis humanae lassitudinem, sed« de torrente in via bibet, propterea exaltabit caput( Psal. CIX, 7).» Sequitur:
6.1.11
VERS. 4.--« Quis haec operatus est, et fecit vocans generationes ab exordio? Ego Dominus, primus et novissimus ego sum.»
6.1.12
Quis haec, quae supra dicta sunt, operatus est, nisi ego Deus Pater, qui et singulas generationes ab exordio mundi ad cognitionem meam vocavi? Ego Dominus operatus sum. Nam primus et novissimus ego sum, ideoque et in antiquis et in novissimis temporibus humanum genus vocavi ut sempiternus Dominus. Vocavi namque per angelos, per Noe, per Abraham, et per caeteros patriarchas, per legislatorem, per prophetas, per doctores in antiquis temporibus, et in novissimis per novae gratiae praecones. Sequitur:
6.1.13
VERS. 5.--« Viderunt insulae et timuerunt, extrema terrae obstupuerunt, appropinquaverunt et accesserunt.»
6.1.14
Insulae, id est remotiora loca Oceani viderunt gentes, quae sunt in orbe, datas quasi pulverem gladio Justi mei, et timuerunt, quoniam« initium sapientiae timor Domini.» Extrema terrae, id est limites mundi, audita praedicatione evangelica, obstupuerunt, et immanitatem peccaminum suorum exhorruerunt, atque damnationem, quae talibus imminet, expaverunt. Et post timorem appropinquaverunt per fidem ad hunc Justum, qui gladio suae praedicationis omnes trucidat, ut salubriter vulnerantur, et accesserunt per operationem. Sequitur:
6.1.15
VERS. 6.--« Unusquisque proximo suo auxiliabitur, et dicet fratri suo: Confortare.»
6.1.16
VERS. 7.--« Confortavit faber aerarius percutiens eum malleo, qui cudebat tunc temporis dicens glutino bonum esse, et confortavit eum in clavis, ut non moveatur.»
6.1.17
Unusquisque accedentium ad Christum auxiliabitur proximo suo, ut« qui audit, dicat: Veni.» Illa est enim vera charitas, quae sic festinat ad Deum, ut non relinquat proximum. Et unusquisque firmior imbecilliori fratri suo dicet: Confortare in Domino, quia nihil sunt idola quae deos esse putabas. Confortavit enim idolum faber aerarius percutiens eum malleo, qui cudebat tunc temporis, quando fiebant idola, dicens glutino ferri vel aeris: Bonum est, id est bene fabricatum est: et postquam perfecit ipsum idolum, posuit in loco suo, et confortavit in clavis, ne aliquo impulsu moveretur aut caderet. Sic loquebatur qui aliquem gentilem nuper conversum confortare volebat in fide. Post gentium itaque conversionem alloquitur ipsam Ecclesiam de gentibus, et contra persecutionem infidelium corroborat, dicens:
6.1.18
VERS. 8.--« Et tu, Israel, serve meus, et Jacob quem elegi, semen Abraham amici mei.»
6.1.19
VERS. 9.-- In quo apprehendi te ab extremis terrae, et a longinquis ejus vocavi te, et dixi tibi: Servus meus es tu, elegi te, et non abjeci te,» etc.
6.1.20
Nam spiritualis Israel sive Jacob est iste, de quo nunc agitur, de quo et Apostolus ait:« Quicunque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos et misericordia et super Israel Dei.» Hic est enim Israel Dei, id est populus credentium, quia qui ex fide sunt, hi filii sunt Abrahae, qui est pater omnium nostrum sicut scriptum est:« Quia patrem multarum gentium posui te ante Deum, cui credidisti.» Populus ergo, qui ex gentibus ad fidem congregatus est, semen Abrahae vocatur, sicut et Apostolus dicit:« Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis secundum promissionem haeredes.» In quo Abraham apprehensus est idem fidelium populus, sicut ostendit Apostolus, cum ait:« Providens autem Scriptura, quia ex fide justificat gentes, praenuntiavit Abrahae, quia benedicentur omnes gentes in te.»
6.1.21
Hic itaque populus filiorum Abrahae de toto orbe convocatus est. Cui ad fidem ingresso Dominus ait: Servus meus es tu, quia hunc specialiter obedientem reperit. Grande enim privilegium electionis est, cum Dominus aliquem prae caeteris dignatur appellare suum. Elegi, inquit, te, ut meus esses, et non abjeci te, licet in tentationes varias incideris. Vel primitivam Ecclesiam possumus nunc Israel accipere, quam ab extremis terrae et a longinquis ejus vocavit de universis nationibus congregans primum populum Judaeorum. Sequitur:
6.1.22
VERS. 10.--« Ne timeas, quia ego tecum sum: nec declines, quia ego Deus tuus.»
6.1.23
Ne timeas saevitiam persecutorum, quia ego tecum sum, qui te protegam, et opera tua dirigam: nec declines a via veritatis blandimento seductus infidelium, quia ego sum Deus tuus, qui te illumino. Sequitur:« Confortavi te, et auxiliatus sum tui, et suscepit te dextera Justi mei,» id est Christi. Hoc manifestum est. Sequitur.
6.1.24
VERS. 11.--« Ecce confundentur et erubescent omnes qui pugnant adversum te.»
6.1.25
Erubueruut hostes Ecclesiae, quando fidelitas praevaluit, et infidelitas paulatim defecit cum adjutoribus suis. Unde et adhuc evidenter subditur:
6.1.26
« Erunt quasi non sint, et peribunt viri qui contradicunt tibi.»
6.1.27
VERS. 12.--« Quaeres eos, et non invenies viros rebelles tuos: erunt quasi non sint, et veluti consumptio hominis bellantis adversum te.»
6.1.28
Id est velut si contra quilibet homuncio conetur pugnare, et dum contra bellaverit, consumatur, et nihil fiat. Hic evidentissimum de exterminatione inimicorum Ecclesiae prolatum est oraculum. Sequitur:
6.1.1.1
--« Quia ego Dominus Deus tuus apprehendens manum tuam, dicensque tibi: Ne timeas, ego adjuvi te.»
6.1.1.2
Ego sum Deus, qui apprehendo manum tuam, ut te sustentans deducam, et dicas mihi.« Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.» Ego sum, qui dico tibi: Ne timeas ullum adversarium vel laborem quoniam ego adjuvi te. Sequitur:
6.1.1.3
VERS. 14.--« Noli timere vermis Jacob, qui mortui estis ex Israel.»
6.1.1.4
Vermis Jacob vocatur Ecclesia imitans illum, qui ait:« Ego sum vermis et non homo.» Vermis enim sine semine procreatur, et illi sine semine corruptibili sunt generati,« qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo nati sunt.» Vermis conculcatur, sicut et Ecclesia tunc ab impiis conculcabatur, et abjecta erat. Vermis ore terram penetrat; sicut et Ecclesiae sermo corda fidelium terebat. Hinc ergo vermi, id est Ecclesiae Dominus praecipit, ne timeat adversarios. Cujus electi sunt huic mundo spiritaliter mortui, ut Deo vivant, sicut eis et ab Apostolo dicitur:« Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo.» Et his quoque ne timeant, imperatur. Sequitur:
6.1.1.5
« Ego auxiliatus sum tui, dicit Dominus, et Redemptor tuus Sanctus Israel.»
6.1.1.6
Ego auxiliatus sum tui, dicit Dominus, ut omnes inimicos tuos per patientiam vinceres. Et Christus meus auxiliatus est tui, qui de suo sanguine redemit, et qui Sanctorum sanctus est, quem exspectavit Israel, dicens:« Salutare tuum exspectabo, Domine.» Sequitur:
6.1.1.7
VERS. 15.--« Ego posui te quasi plaustrum triturans novum habens rostra serrantia.»
6.1.1.8
Sicut in tritura novum plaustrum habens rostra serrantia super segetes ducitur, ut paleam conterat et grana eliciat, sic innovata per Christum Ecclesia linguas habens acutissimas super humanum genus incedit, ut electos purgando manifestet, et reprobos calcando conterat. Et bene plaustro comparatur Ecclesia. Plaustrum et Ecclesia libris quatuor Evangelii portatur. et a sanctis praedicatoribus laborioso conamine per viam aequitatis ducitur. Sequitur:
6.1.1.9
« Triturabis montes, et comminues, et colles quasi pulverem pones.»
6.1.1.10
VERS. 16.--« Ventilabis eos, et ventus tollet, et turbo disperget eos, et tu exsultabis in Domino, et in sancto Israel laetaberis.»
6.1.1.11
Quid hoc loco per montes et colles nisi eos accipimus, qui ex saeculari potentia tument? Triturabis ergo, inquit, montes, id est conteres praedicando corda superborum saeculi potentum, et colles, id est principes elatos pones quasi pulverem, id est facies, ut se pulverem esse cognoscant.
6.1.1.12
Ventilabis, id est agitabis eos doctrina tua, et ventus tollet, id est vita praesens, quae sicut ventus velociter transit, per mortem eos auferet, et turbo Dominicae animadversionis disperget. Vita autem ventus appellatur sicut Job dicit:« Memento quia ventus est vita mea.» Et sententia judicis appellatione turbinis designantur, sicut et supra dictum est, quia turbo quasi stipulam auferet eos. Hostibus ergo fidei sublatis et pace data tu exultabis in Domino, quia totum orbem tibi subjecit.
6.1.1.13
Vel hoc significat, quod praedicatio evangelica conterat adversarias potestates, et spiritalem nequitiam elevantem se contra scientiam Dei, quae pro varietate superbiae montes appellantur et colles, illisque sublatis, et turbinis more dispersis exsultet Israel in Domino. Rursus de gentium conversione sermonem inchoat, dicens:
6.1.1.14
VERS. 17.--« Egeni et pauperes quaerunt aquas, et non sunt; lingua ipsorum siti aruit. Ego Dominus exaudiam eos, Deus Israel non derelinquam eos.»
6.1.1.15
Egeni namque et pauperes vocantur gentiles internas divitias non habentes, qui quaerebant aquas verae scientiae, sicut Aethiops ille, qui venerat adorare in Jerusalem, et revertebatur sedens super currum suum legens Isaiam prophetam. Sed non erant eis aquae, sicut nec Aethiops aquam intelligentiae valebat invenire, cui cum Philippus dixisset:« Putasne intelligis, quae legis? respondit: Et quomodo possum intelligere nisi aliquis ostenderit mihi.» Lingua ipsorum siti aruit, quia sermo veritatis ab ore eorum prae ignorantia recessit. Vel per diversos magistros et per diversa philosophorum dogmata quaerebant aquas salubres, nec inveniebant, quia non erant ibi. Lingua eorum siti aruit sine lege et prophetis.
6.1.1.16
Sed Deus Israel non eos penitus dereliquit: Ego Dominus exaudiam eos, ut Cornelium, qui erat« cum omni domo sua religiosus ac timens Deum, atque faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper.»
6.1.1.17
Ego Deus Israel non derelinquam eos, quoniam« alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et fiet unum ovile, et unus pastor.» Sequitur:
6.1.1.18
VERS. 18.--« Aperiam in supinis collibus flumina, et in medio camporum fontes: ponam desertum in stagna aquarum, et terram inviam in rivos aquarum.»
6.1.1.19
Quid per supinos colles nisi hi designantur, quibus ait Apostolus:« Si conresurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens?» Nam cum Christus sit mons, recte colles vocantur, qui huic adhaerentes cum eo sunt erecti, qui et supini, id est ad alta suspicientes sunt, dum ea, quae sursum sunt, quaerunt. In his ergo collibus ffuvios praedicationis inter gentes Deus aperuit. Ecce enim in sanctis praedicatoribus et non ex Judaea progenitis per cunctam Ecclesiam toto orbe diffusam fluenta coelestium mandatorum ubertim manant gentilium ore. Et in medio camporum, id est in medio populorum fontes novae scientiae patefecit, ut ad eos omnes sitientes pergant ac veritate plenas cordium suorum lagunculas reportent.
6.1.1.20
Desertum quoque, id est gentilem populum, qui erat aridus et infructuosus, posuit in stagna aquarum, id est in ubertatem et profunditatem scientiarum veritatis: et terram inviam, id est eamdem gentilitatem, per quam praedicator nullus ambulaverat, in rivos aquarum, doctrinae coelestis Sequitur:
6.1.1.21
VERS. 19.--« Dabo in solitudine cedrum et spinam, et myrtum, et lignum olivae: ponam in deserto abietem, ulmum et buxum simul.»
6.1.1.22
VERS. 20.--« Ut videant, et sciant, et recogitent, et intelligant pariter, quia manus Domini fecit hoc, et Sanctus Israel creavit illud.»
6.1.1.23
De rationalibus arboribus promittit nunc sermo divinus, de quibus nunc dicit:« Ut videant, ut sciant, et intelligant pariter.» Et nos ergo rationabiliter eas intelligere studeamus. Nam quia magni odoris est atque imputribilis naturae cedrus, cedri nomine signantur hi, qui virtutes et signa operantur, qui dicere possunt:« Christi bonus odor sumus Deo.» Quorum corda ita interno amore solidata sunt, ut ea jam terreni amoris putredo nulla corrumpat.
6.1.1.24
Per spinam vero signantur doctores, qui dum de peccatis ac virtutibus disserunt, et modo supplicia aeterna minantur, modo coelestis regni gaudia promittunt, sic audientium mentem dolore compunctionis perforant, ut ab eorum oculis quasi quidam sanguis animae lacrymae decurrant.
6.1.1.25
Myrtus vero temperativae virtutis est, ita ut soluta membra temperando restringat. Per myrtum vero signantur hi, qui afflictionibus proximorum compati sciunt, eorumque tribulationem per compassionem temperant. Qui dum afflictis proximis verbum vel opem consolationis ferunt, eos ad statum rectitudinis restringunt ne immoderata tribulatione in desperationem solvantur.
6.1.1.26
Oliva quippe misericordes exprimit, quia et Graece oleos misericordia vocatur, et quasi olivae liquor ante Dei oculos misericordiae fructus lucet.
6.1.1.27
Abies vero, quia valde crescendo ad alta sustollitur, sanctos designat, qui in terrenis adhuc corpore positi mente jam coelestia contemplantur, et quamvis nascendo de terra exierint contemplando tamen jam juxta aethera verticem mentis attollunt.
6.1.1.28
Ulmus autem, quia proprium fructum non habet, sed tamen portare vitem cum fructu solet, eos exprimit, qui, dum terrenis curis inserviunt, nullum spiritalium virtutum fructum ferunt, sed tamen sanctos donis spiritalibus plenos sua largitate sustentant.
6.1.1.29
Buxus vero, quae in altum non proficit, et quamvis fructum non gignat, viriditatem habet, eos designat in Ecclesia, qui adhuc ex aetatis infirmitate bona opera ferre non valent, sed fidem perpetuae viriditatis ex imitatione Patrum tenent.
6.1.1.30
Post quae omnia apte subditur:« Ut videant, et sciant, et recogitent, et intelligant.» Ad hoc enim cedrus in Ecclesia ponitur, ut quisquis odoramina virtutum a proximo trahit, ipso quoque ad donorum coelestium desideria ignescat. Ad hoc spina ponitur, ut, qui praedicationis ejus verbo compunctus fuerit, ipse quoque aliorum corda praedicationis verbo compungere discat. Ad hoc myrtus ponitur, ut, qui in ardore tribulationis ab ore vel ab opere proximi compatientis temperamentum consolationis accipit, ipse etiam discat, quemadmodum afflictis proximis consolationis temperamentum proferat. Ad hoc oliva ponitur, ut qui alienae misericordiae opera cognoscit, discat et ipse indigentibus misereri. Ad hoc abies ponitur, ut qui vim contemplationis ejus cognoverit, ad contemplanda aeterna praemia succendatur. Ad hoc ulmus ponitur, ut, qui videt eum, qui virtutum fructus habere non valet, spiritales viros sustentantem, ipse quoque sanctis ministrare studeat. Ad hoc buxus ponitur, ut, qui pueros fide virentes conspicit, infidelis esse erubescat.
6.1.1.31
Bene autem additur: pariter, quia cum diversi in Ecclesia hominum mores, diversi sint ordines, necesse est ut omnes simul discant, dum in ea spiritales viri diversae qualitatis aetatis et ordinis ad imitandum simul videntur. Nam quid videre et intelligere debeant, subnectitur, scilicet: Quia manus Domini exercituum fecit hoc, ut in solitudine gentium praedictae arbores crescerent, id est supradictae sanctorum diversitates, ut in eis unusquisque, quod imitari debeat, inveniat.« Et sanctus Israel creavit illud,» quod dictum est de arboribus. Haec est enim nova creatura, quam laudat, Apostolus. Post haec ad eos gentiles sermo convertitur, qui noluerunt credere, praecipiens, ut de infidelitate, in qua permanere magis elegerunt, rationem reddant.
6.1.1.32
VERS. 21.--« Prope, inquit, facite judicium vestrum, dicit Dominus: afferte, si quid forte habetis, dicit rex Jacob.»
6.1.1.33
VERS. 22.--« Accedant, et nuntient vobis quaecunque ventura sunt.»
6.1.1.34
Prope facite judicium vestrum, quo judicatis bonum esse in idololatria permanere, id est huc ante me illud facite, et videamus, si justo judicio credere respuitis. Afferte huc, si forte habetis aliquid justae causae, quare non vultis videre et scire, et recogitare, et intelligere, quia ego praefatas arbores in solitudine vestra posui, ut eam odore suo totam respergerent, et innovarent.
6.1.1.35
Vel si quid forte, id est si quid validum honestae defensionis habetis, afferte illud.
6.1.1.36
Accedant huc dii, quibus servire maluistis, et nuntient vobis quae ventura sunt. Si enim dii sunt, absque mendacio possunt ventura praedicere; quod si non possunt, liquet eos non esse deos. Nemo quippe ventura praedicere potest veraciter nisi Deus, quoniam nec prophetae praenosse valent nisi per spiritum ejus. Ille enim solus, qui disponit omnia, scit quemadmodum sit dispositurus singula, et qui omnia quaecunque vult facit, solus novit quae facturus sit, nisi revelare quid alicui voluerit. Deinde ad ipsos, qui dicuntur dii gentium versa locutione subditur:
6.1.1.37
« Priora, quae fuerunt, nuntiate, et ponemus cor nostrum, et sciemus novissima eorum, et quae ventura sunt indicate nobis.»
6.1.1.38
VERS. 23.--« Annuntiate quae ventura sunt in futurum, et sciemus quia dii estis vos.»
6.1.1.39
Priora, quae ante mundum fuerunt, nuntiate nobis, o dii gentium, si potestis, et ponemus in his cor nostrum, id est cogitabimus de eis, sciemus novissima eorum, quia qui novit priora, scire potest et novissima. Et quae post finem saeculi ventura sunt, annuntiate, et sciemus quia dii estis vos. Haec enim scientia solius Divinitatis est. Quae enim creatura nosse potest, quid antequam mundus iste conderetur, in rerum aeternitate fuerit? Aut quis scire valet, quid post consummationem saeculi sit futurum? Unde et seraphim, qui per meritum dignitatis immediate Deo assistunt,« faciem ejus et pedes velare( supra VI, 2)» dicti sunt, significantes omnes creaturae abscondita esse priora et novissima. Bene ergo his, qui vocabantur dii gentium, dicitur quia si haec annuntiaverint, scietur quod dii sint, quia solius divinae scientiae est, ista cognoscere. Unde quisquis haec annuntiare nequit, manifestum est hunc non esse Deum.
6.1.1.40
Significatur etiam in hac sententia, quod post adventum Christi omnia idola conticuerunt. Ubi est enim Apollo Delphicus, et caeteri daemones futurorum scientiam pollicentes, qui potentissimos reges deceperunt? Cur de Christo nil potuerunt praedicare, quomodo aliena vel mala vel bona potuerunt nuntiare? Quod si quis dixerit, multa ab idolis esse praedicta, sciendum quod semper mendacium junxerint veritati, et sententias temperaverint, ita ut sive boni sive mali aliquid accidisset, utrumque posset intelligi. In eo quoque quod summa Divinitas ait: Ponemus cor nostrum, notandum est, quia unum cor, id est una voluntas et una sapientia demonstratur esse Patris et Filii, et Spiritus sancti. Sequitur:
6.1.1.41
« Bene quoque aut male, si potestis, facite, et loquamur et videamus simul.»
6.1.1.42
Diligentium sic inutiles sunt, ut non solum annuntiare nequeant prima et novissima, sed etiam nec bene nec male possunt facere, quia« manus habent, et non palpabunt, pedes habent, et non ambulabunt.» Loqui etiam aut videre non valent, quia« os habent, et non loquentur, oculos habent, et non videbunt.» Sequitur:
6.1.1.43
VERS. 24.--« Ecce vos estis ex nihilo, et opus vestrum ex eo quod non est: abominatio est, qui elegit vos.»
6.1.1.44
Idola sunt ex nihilo, quia qui facere vult idolum, fingit in corde illud quod nunquam fuit aut erit, et ad similitudinem actae cogitationis suae fabricat imaginem. Bene ergo dicitur eis, quia« vos estis ex nihilo, et opus vestrum,» id est quod in deos estis fabricati, est ex eo quod non est, quia nullus Deus unquam similis fuit his imaginibus. Abominatio igitur, id est abjectio et detestatio est, quicunque vos elegit colere. Sequitur:
6.1.1.45
VERS. 25.--« Suscitavi ab aquilone, et veniet ab ortu solis: vocabit nomen meum et adducet magistratus quasi lutum, et velut plastes conculcans humum.»
6.1.1.46
Quid per aquilonem nisi gentilitas designatur infidelitatis frigore constricta? Hinc est enim, quod antiquus hostis sedem suam ad aquilonem ponere cogitavit( supra XIV, 13). Et quid per ortum solis exprimitur nisi Judaicus populus, in quo sol justitiae secundum carnem natus primo fulgere coepit, ac deinceps orbem totum illuminavit? Suscitavi ergo, inquit, ad fidem gentes ab aquilone, id est ab infidelitate, et per apostolos veniet ad eas Salvator ab ortu solis, id est a populo Judaeorum, qui splendore fidei primitus est illustratus. Suscitatus erat Cornelius ab aquilone, quando continuis precibus et eleemosynis insistebat, ac demum per Petrum verus sol accessit ad eum. Sed et eunuchus Aethiops ab aquilone suscitatus venerat in Jerusalem adorare, et per Philippum divinitus est illustratus. Vocabit, inquit, nomen meum, quia in nomine Patris sui faciet omnia.
6.1.1.47
Et adducet magistratus quasi lutum, id est potestates hujus saeculi in lutum rediget prosternens omnem mundi gloriam. Et sicut plastes, id est figulus conculcans humum nova facit vasa, prout vult; ita et Christus conculcabit omnem saeculi fastum ut vasa misericordiae juxta placitum suum componat qui per Jeremiam dicit:« Ecce sicut lutum in manu figuli; sic vos in manu mea domus Israel.» Sequitur:
6.1.1.48
VERS. 26.--« Quis annuntiavit ab exordio, ut sciamus, et a principio, ut dicamus: Justus es? Non est neque annuntians, neque praedicens, neque audiens sermones vestros.»
6.1.1.49
Quis ex omnibus diis gentium annuntiavit haec ab exordio, sicut et ego dicens Abrahae, quia« possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae( Gen. XXII, 17.)» Et quis ex illis annuntiavit haec a principio ut, cum ea, sicut praenuntiavit fecerit, dicamus ei: justus es, qui, sicut praedixeras, omnia complesti? Nullus ex diis vestris haec agere potest, sed ego solus haec facio, qui solus sum Deus. Nam neque annuntians neque praedicens ventura quisquam ex illis est, neque audiens sermones vestros, si dixeritis ei: justus es, quoniam insensibilis statua nihil audire aut loqui valet. Multimoda ratione Dominus ostendere dignatur idola divinitatem habere non posse. Sequitur:
6.1.1.50
VERS. 27.--« Primus ad Sion dixit: Ecce adsum, et Jerusalem evangelistam dabo.»
6.1.1.51
Primus est, de quo legimus, quia« In principio erat Verbum.» Qui dixit ad Sion, id est ad populum Judaeorum: Ecce adsum, quia« Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre;» dixit enim: Ecce adsum, quando se, qui exspectabatur adesse, praesentem innotuit. Qui quoniam Evangelium in Judaea praedicavit, recte de eo Pater adjungit, quia Jerusalem evangelistam dabo, id est praedicatorem Evangelii, qui ait:« Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me.» Evangelista namque boni annuntiator dicitur, et annuntiator boni Christus est, de quo legimus:« Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem, annuntiantis bonum, praedicantis salutem.» Misso autem hoc Evangelista in Jerusalem subjungit Pater de contemporaneis ejus:
6.1.1.52
VERS. 28.--« Et vidi, et non erat neque ex istis quisquam qui iniret consilium, et interrogatus responderet Verbum.»
6.1.1.53
Vidi, id est consideravi omnes homines qui tunc erant in terra, et non erat in eis quisquam qui iniret consilium, quemadmodum ad salutem pertingere posset, et interrogatus responderet verbum de sua conversatione. Neque ex istis, id est Jerosolymitis videlicet, ex Judaeis erat quisquam qui hoc faceret. Nam et Judaei notitiam Scripturarum amiserant, atque consilium credenti in Christum vel bene agendi inire nolebant, et de his interrogati, quae faciebant, respondere non poterant. Sequitur:
6.1.1.54
VERS. 29.--« Ecce omnes injusti, et vana opera eorum, ventus et inane simulacra eorum.»
6.1.1.55
Ecce omnes injusti, sicut ait Apostolus:« Causati sumus Judaeos et Graecos omnes sub peccato esse, sicut scriptum est: Non est justus quisquam, non est intelligens, non est requirens Deum. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.» Tales erant omnes, quando Salvator in carne apparuit. Et vana opera eorum, quia pro temporali vita faciebant omnia.« Ventus et inane simulacra eorum. Scimus enim, quia nihil est idolum in mundo, et quod Deus nullus nisi unus.» Sed inter tales, qualis Redemptor noster inventus sit, audiamus. Sequitur:
6.2.1
LIBER SEXTUS. CAPUT XLII.
6.2.1
VERS. 1.--« Ecce servus meus, suscipiam eum, electus meus, complacuit sibi in illo anima mea: dedi spiritum meum super eum, judicium gentibus proferet.»
6.2.2
VERS. 2.--« Non clamabit, neque accipiet personam, neque audietur foris vox ejus.»
6.2.3
VERS. 3.--« Calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non exstinguet, in veritate educet judicium.»
6.2.4
VERS. 4.--« Non erit tristis neque turbulentus, donec ponat in terra judicium, et legem ejus insulae exspectabunt.»
6.2.5
Ecce servus meus, quem supra dedi Jerusalem evangelistam. Servus enim hic appellatur ille,« qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens.» Et hic electus ex omnibus,« Hunc enim Pater signavit Deus.» In quo bene complacuit sibi anima, id est voluntas Patris, quia in omnibus hunc vidit. Quod autem interponit: Suscipiam eum, de gloria ejus assumptionis dicit. Suscepit namque eum« constituens eum ad dexteram suam in coelestibus supra omnem principatum et potestatem et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro, et omnia subjecit sub pedibus ejus.»
6.2.6
Dedi, inquit, spiritum meum super eum. Sicut et testimonium perhibuit Joannes, dicens:« Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de coelo, et mansit super eum.» Et bene super eum ait, quia de Filio hominis loquitur, quem et servum suum appellavit. Nam et secundum divinitatem non super Christum est Spiritus, sed in Christo, quia sicut Pater in Filio et Filius in Patre, ita et Spiritus sanctus in Patre et Filio. Non ergo secundum divinitatem super Christum est, quia non super se Trinitas est, sed super omnia; supra se autem non est, sed in se.
6.2.7
Protulit autem Salvator gentibus judicium justae discretionis, de quo dicitur, quia« non est judicium in gressibus eorum.» Gressus enim vocantur operationes, quibus innituntur. Sed non est judicium in gressibus horum, quia actiones suas examinare negligunt, ut omnia cum judicio facientes mala devitent et bona operentur. Hujusmodi ergo judicium Dominus per apostolos suos gentibus edidit, verbum eis scientiae largiens, quae tenebantur erroribus.
6.2.8
Quod autem sequitur, quia non clamabit, neque accipiet personam, neque audietur foris vox ejus, ita legitur in Matthaeo:« Non contendet neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus.» Hoc igitur in mansuetudine morum ejus intelligendum est, quia non clamosa, neque contentiosa voce locutus est. In hoc etiam veritas apparet, quia nullius personam accepit, ut alicui blandiretur, sed omnes prout decebat, increpavit. Modestia quoque illius ex eo demonstratur, quia nemo« foras per plateas vocem ejus audivit.» Neque enim otiosum unquam verbum protulit aut leve, sicut hi, qui clamant in plateis vanitatem sui cordis ostendentes. Vel non audita est foris vox ejus, quia non extra Galilaeam atque Judaeam vel Samariam evangelium praedicavit.
6.2.9
Quid autem calami nomine nisi Judaici populi temporale regnum designatur, nitens quidem exterius, sed interius vacuum? Et quia in eodem populo genus jam regale defecerat, atque regnum ejus alienigena possidebat, apte hoc regnum calamus quassatus vocatur. Quid vero per linum nisi ejus sacerdotium exprimitur, quod lineis vestibus utebatur! Quod quia in adventu Domini charitatis ardorem perdidit, quasi amisso jam igne fidei non ardens sed fumigans fuit. Incarnatus ergo Dominus calamum quassatum non confregit et linum fumigans non exstinxit, quia Judaeae regnum, quod pene destructum jam fuerat, ejusque sacerdotium, quod ignem fidei non tenebat, non potestate judicii perculit, sed eum patientiae longanimitate toleravit.
6.2.10
Sive calamum quassatum non conteret, quia in peccantes placabilis erit, atque veniam dabit peccatoribus. Et linum fumigan. non exstinguet, quia qui vicini erant exstinctioni, ejus clementia servabuntur. Nam in secundo adventu judicium educet in veritate, quando reddet unicuique secundum opera sua. Vel etiam in primo adventu judicium eduxit in veritate, sicut ait:« In judicium ego in hunc mundum veni, ut, qui non vident, videant, et qui vident, caeci fiant.»
6.2.11
Qui non fuit tristis neque turbulentus, sed semper hilariter et mansuete suas actiones operatus est, donec poneret in terra judicium, id est donec omnes ad imitationem suam informaret, ut cum judicio, sicut et supra dictum est, cuncta faceret. Manifestum est autem, quia postea tristis aut turbulentus non fuit, sed de eo tempore, quo dubitari poterat, perhibuit propheta testimonium, sicut et evangelista, cum de matre ejus Virgine loqueretur, asseruit, quia Joseph non cognoscebat eam,« donec peperit Filium( Matth. I, 25),» quam certe nec postea cognovit. Tali enim genere locutionis frequenter utuntur divinae Scripturae. Postquam vero Dominus posuit in terra, id est in latitudine mundi, judicium, quo credentes in eum dijudicant omnia, quae facere volunt, perceperunt et insulae, id est remotiora loca Oceani, legem, praedicationis ejus, quam exspectabant. Ad quem versa locutione Pater subjungit:
6.2.12
VERS. 5.--« Haec dicit Dominus Deus creans coelos et extendens eos: firmans terram, et quae germinant ex ea: dans flatum populo, qui est super eam, et spiritum calcantibus eam.»
6.2.13
VERS. 6.--« Ego Dominus vocavi te in justitia, et apprehendi manum tuam, et servavi te, et dedi te in foedus populi, in lucem gentium.»
6.2.14
VERS. 7.--« Ut aperires oculos caecorum, et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris.»
6.2.15
Dominus quidem creans coelos, extendit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum, et ipse firmavit alta mole terram, ut non inclinetur in saeculum saeculi. Ea quoque, quae germinant ex illa sicut arbores, firmat ipse, ut super stipitem suum erecta subsistant. Qui et flatum, id est anhelitum, dat populo, qui est super eam, ut animaliter vivant, et Spiritum sanctum calcantibus eam, id est contemnentibus terrena.
6.2.16
Sed iste Dominus, qui talia facit, Christum alloquitur dicens, quia vocavi te in justitia, ut tu justus justificare mundum pergeres. Et apprehendi manum tuam, ut te confortans ducerem in voluntate mea, quia quidquid operatur Filius, operatur et Pater. Et servavi te, inquit, a peccato, et dedi te in foedus populi, id est in societatem amicitiae multitudinis Hebraeorum credentium, quorum erat cor unum, et anima una. Et in lucem gentium dedi te, ut illuminares hos, qui in tenebris et in umbra mortis sedebant, ut interiores oculos caecorum gentilium aperires, ut lumen veritatis cernerent. Caeci namque erant gentiles, quia non acepta lege, quo ire debuissent, non viderunt.
6.2.17
Et educeres, inquit, de conclusione cordis populum gentilem peccatorum suorum funibus vinctum, et de domo carceris cordis sedentes in tenebris errorum et ignorantiae. Nam omnis homo, per id quod male agit, quid sibi aliud quam conscientiae suae carcerem facit? Quia cum judicante Deo in malitiae suae caecitate relinquitur, quasi intra semetipsum clauditur, ne evadendi locum inveniat, quem invenire non meretur. Saepe enim nonnulli exire a pravis actionibus cupiunt, sed eorumdem actuum pondere premuntur, ita ut in malae consuetudinis carcerem inclusi a semetipsis exire nequeant. Et quidem culpas proprias punire cupientes, hoc quod recte se agere aestimant, in graviora peccata vertunt, fitque modo mirabili, ut quod exitum putant, hoc inclusionem inveniant. Sic reprobus Judas cum mortem sibi post peccatum intulit, ad aeternae mortis supplicia pervenit, et pejus de peccato poenituit quam peccavit. De hujusmodi ergo conclusione venit Salvator vinctum ducere de tali domo carceris, liberare missus est sedentes in exterioribus tenebris. Sequitur:
6.2.18
VERS. 8.-- Ego sum Dominus, hoc est nomen meum: gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus.»
6.2.19
Se Dominum nominari voluit, ut sibi omnia deservire monstraret, sicut et per Psalmistam ei dicitur:« Quoniam omnia serviunt tibi.» Cujus dominationis gloriam alteri non dedit, quia« unus Dominus, una fides, unum baptisma.» Nam, sicut duae fides seu plures esse non possunt, vel duo baptismata; sic nec duo, nec tres domini sive numerosiores. Unus enim Dominus est Pater et Filius, et Spiritus sanctus. Qui gloriam suam alteri non dabit, id est ulli idolo, sicut aestimaverunt hi, qui incontaminabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt.« Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum et quadrupedum, et serpentium.» Tali enim imagini Dominus gloriam suam non dabit, sicut voluerunt isti« qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium, et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori.» Nam ut Pater ostenderet nequaquam Filium a gloria sua per hanc sententiam excludi, sed idola, subjunxit: Et laudem meam sculptilibus, subaudi non dabo. Filius enim non separatur a gloria Patris, qui ait:« Omnia, quae habet Pater, mea sunt.» Et:« Ego et Pater unum sumus.» Sequitur:
6.2.20
VERS. 9.--« Quae prima fuerunt, ecce venerunt: nova quoque ego annuntio: antequam oriantur, audita vobis faciam.»
6.2.21
Primo fuerant ventura, quae superius de adventu Salvatoris dicta sunt, ut ibi nostra salus inciperet. Sed haec, inquit, jam venerunt. Nova quoque vobis annuntio secutura, id est apostolorum praedicationem, gentium vocationem. Antequam oriantur, audita vobis faciam, ut non ea dubitetis esse ventura, sicut et haec venisse jam cernitis. Nam quae sint haec nova, quae vobis annuntio, declaratur cum subditur:
6.2.22
VERS. 10.--« Cantate Domino canticum novum, laus ejus ab extremis terrae, qui descenditis in mare, et plenitudo ejus, insulae et habitatores earum.»
6.2.23
Novum quippe canticum est praeconium evangelicae praedicationis, in qua res nova auditur, id est Incarnatio Christi, mors, et post resurrectionem ascensio, et Spiritus sancti missio, totiusque mundi vocatio. Hoc canticum ubique cantat Ecclesia, quoniam pro se Christum talia peregisse jugiter recolit ac praedicat, depositoque veteri homine per gratiam baptismatis ipsa fideliter innovata est, et in novitate vitae ambulat. Qui enim veterem adhuc conversationem servat, id est terrena diligit, vetus canticum resonat; qui vero aeterna diligit, novum canticum cantat. Novus enim homo cantat canticum novum, non ille vetus, qui necdum Adae peccata deponens in praevaricatione veteris hominis perseverat. Novum utique, quia nunquam aliquid simile visum est aut auditum; novum, quod nulla vetustate sordescat, sed semper in suae dignitatis gratia perseveret.
6.2.24
Hoc itaque canticum totus orbis Deo cantare jubetur, ut et« ab extremis terrae laus ejus» resonet, secundum quod et in Psalmo dicit Ecclesia:« A finibus terrae ad te clamavi.» Vel aliter intelligere possumus, quod dicitur: Laus ejus ab extremis terrae. Sunt enim alii primi terrae, sunt alii novissimi. Qui sunt primi? Sapientes saeculi, nobiles, divites, optimates. Qui sunt extremi?« Stulta mundi elegit Deus, ut confundat sapientes, et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt, destrueret.» Ab his ergo extremis terrae laus Dei semper intonat.
6.2.25
Mare vero saeculum istud est amarum et turbulentum, in quod mare descenderunt piscatores hominum sagenam evangelicae praedicationis mittere, de qua dicitur:« Simile est regnum coelorum sagenae missae in mari, et ex omni genere piscium congreganti, quam cum impleta esset, educentes et secus littus sedentes elegerunt bonos in vasa sua, malos autem foras miserunt.» Plenitudo autem istius maris multitudo saecularium vel gentilium; insulae vero diversae gentes vel regiones. Et his omnibus praecipitur, ut novae laudis canticum Domino decantent. Sequitur:
6.2.26
VERS. 11.--« Sublevetur desertum, et civitates ejus, et in domibus habitabit Cedar.»
6.2.27
Sublevetur desertum, id est ad amorem supernae patriae cor gentilium erigatur, et civitates eorum in spem salutis aeternae mentem elevent. Cedar filius Ismael fuit, a quo et provincia nomen accepit, et qui de ejus progenie sunt, non in domibus, sed in tabernaculis habitare solent, et per deserta vagari. Interpretatur autem tenebrae, et significat gentilem populum, qui in tenebris errorum per hujus saeculi desertum vagus incedebat, sed per apostolos ad fidem conversus coepit in domibus, id est: in Ecclesiis, ut domesticus, manere. Sequitur:
6.2.28
« Laudate habitatores Petrae, de vertice montium clamabunt.» Qui sunt habitatores Petrae nisi qui in cordis sui duritia manent? Sed et isti ad laudandum excitantur per respectum novae gratiae. Praedicatores autem de vertice montium clamant, cum in culmine virtutum stantes ac terrena despicientes ad appetitum supernorum eos, qui in infimis animo degunt, convocant. Sequitur:
6.2.29
VERS. 12.--« Ponent Domino gloriam, et laudem ejus in insulis nuntiabunt.»
6.2.30
Praedicatores Domino gloriam ponunt in cordibus auditorum, atque praedicationes ejus laudem non solum in toto orbe; sed etiam in insulis maris procul annuntiant. Et quia post haec Judex venturus est, ut reddat unicuique secundum opus suum, congrue subditur.
6.2.31
VERS. 13.--« Dominus ut fortis egredietur, et sicut vir praeliator suscitabit zelum.»
6.2.32
Qui enim prius egressus est sicut infirmus, secundo sicut fortis egredietur, quando videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute magna et gloria. Et sicut vir praeliator suscitabit zelum ulciscendi se de hostibus suis, quando, sicut et liber Sapientiae dicit:« Accipiet armaturam zelus illius, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos.» Solet enim praeliator, quando pugnaturus est contra suos hostes, zelum et iram in animo suo suscitare, ne per mansuetudinis spiritum parcat adversariis. Dominus ergo sicut vir praeliator zelum suscitaturus esse dicitur, quia cum tali animo veniet ut inimicis suis non parcat. Sequitur:
6.2.33
« Vociferabitur, et clamabit, et super inimicos suos confortabitur.»
6.2.34
VERS. 14.--« Tacui, semper silui, patiens fui, quasi parturiens loquar: dissipabo, et absorbebo simul.»
6.2.35
VERS. 15.--« Desertos faciam montes et colles, et omne gramen eorum exsiccabo.»
6.2.36
Qui quondam sicut agnus coram tondente se obmutuit, et non aperuit os suum, nunc vociferabitur, et clamabit; et qui suos hostes ita super se confortavit, ut ligari et flagellari posset ab eis et crucifigi, tunc, ut inimicos suos puniat, confortabitur super eos, dicens:« Tacui, semper silui,» etc. Sed quomodo semper siluit, qui per legem et prophetas, per Evangelium et apostolos clamare non cessavit? Siluit, quidem per judicium, sed non siluit per praeceptum. Patiens quoque nunc est, quia peccatores diu sustinet, ut resipiscant. Parturiens vero cum dolore ejicit, quod intus diu cum pondere portavit. Post longum ergo silentium sicut parturiens Dominus loquitur; quia, quod apud se nunc tacitus tolerat, in ultione quandoque judicii quasi cum dolore manifestat. Qui semper siluerat, sicut parturiens loquitur, quia qui sine ultione diu facta hominum pertulit, quandoque cum fervore examinis quasi cum dolore mentis ostendet, quantae animadversionis sententiam intus servaverit. Qui et dissipat in furore suo tunc omnes reprobos, et absorbet, id est in profundum abyssi judiciorum suorum immergit.
6.2.37
Montes quoque tunc similiter desertos facit et colles, ut non remaneat in eis habitator. Quid enim per montes et colles accipitur nisi superbi principes hujus saeculi? Quid vero per habitatores montium nisi populus exprimitur, quem principes regendo portant? Nam sicut montes sustinent cultores suos, ita principes pondus eorum sustinent, quos regunt. Desertos ergo faciet Dominus in judicio montes et colles quia superbis principibus omnem potentiam praelationis auferet. Sed et gramen eorum exsiccabit, quoniam vetustatem carnalis actionis eorum arescere faciet, ut concremari possit. Haec de secundo adventu suo Dominus locutus est, atque de his, quae in primo fuerat acturus, subjungit:
6.2.38
« Et ponam flumina in insulas et stagna arefaciam.»
6.2.39
VERS. 16.--« Et ducam caecos in via quam nesciebant, et in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam: ponam tenebras coram eis in lucem, et prava in directa.»
6.2.40
Flumina quippe posuit in insulas, quoniam fluenta Evangelii usque in remota Oceani loca manare facit; vel in universas gentes exuberare, ut gentes per insulas exprimantur. Et stagna arefacit, quia profunditatem scientiae Judaeorum, quae in uno populo quasi in uno loco torpebat, exsiccavit. Arefacta est enim sapientia Scribarum et Pharisaeorum. Via vero ille est, qui ait:« Ego sum via.» Semitae autem prophetae sunt. Unde et per Jeremiam dicitur:« Interrogate de semitis antiquis quae sit via bona, et ambulate in ea, et invenietis refrigerium animabus vestris.» Antiquas enim semitas appellat prophetas, qui omnes unam viam singulariter bonam ostendunt, per quam ad refrigerium animarum perveniamus, id est ad Christum. Per hanc ergo viam, id est per hujuscemodi semitas Dominus caecos gentiles ducit illuminatis cordibus eorum. Sive per viam scientiae Dei et per semitas prophetales ambulare facit eos. Posuit enim tenebras veteris ignorantiae coram eis in lucem verae scientiae, et prava eorum corda per iniquitatem distorta rectificavit. Sequitur:
6.2.41
« Haec verba feci eis, et non dereliqui eos.»
6.2.42
VERS. 17.--« Conversi sunt retrorsum.»
6.2.43
Haec, quae dicta sunt, complevit nobis Dominus, et non derelinquit nos, sed est nobiscum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Nos vero beneficiis ejus ingrati retro sumus conversi ad vitia saeculi, de quibus nos liberaverat. Vel quod ait: Conversi sunt retrorsum, ad habitationem paradisi, quam peccando reliqueramus, potest forsitan intelligi. Post haec de reliquiis gentilium, quae in idololatria permanere maluerunt, subdit:
6.2.44
« Confundantur confusione, qui confidunt in sculptili, qui dicunt conflatili: Vos dii nostri.» Non ait eos dicere conflatili:« Tu es Deus noster,» sed: Vos dii nostri, sicut et illi dicebant de vitulo:« Isti sunt dii tui, Israel, qui eduxerunt te de terra Aegypti.» Qui enim idolum colit, unum Deum, qui verus est, deseruit, et pluribus diis, qui falsi sunt, se servum exhibuit. Illuminatis autem gentilibus ubique et directis atque cultoribus idolorum confusis, increpat Dominus Judaeorum duritiam, cum subjungit:
6.2.45
VERS. 18.--« Surdi, audite, et caeci, intuemini ad videndum.» Atque de eodem populo subjicit:
6.2.46
VERS. 19.--« Quis caecus nisi servus meus? et surdus, nisi ad quem nuntios meos misi?»
6.2.47
Caecus quippe est ille populus, qui semper ex timore Deo servivit, quia lumen charitatis nescit: et surdus, quia prophetas ad se clamantes non audit. De quo et additur:« Quis caecus, nisi qui venundatus est? quis caecus nisi servus Domini?» Quis enim tam caecus, quam qui peccando venundatus est, et se liberum aestimat? Cujus adhuc caeca visio et surda auditio increpatur, cum subditur:
6.2.48
VERS. 20.--« Qui vides multa, nonne custodies? qui apertas habes aures, nonne audies?»
6.2.49
Videbant enim in Scripturis multa, sed non custodiebant. Aures enim cordis apertas ad intelligendum multa habebat, sed ut faceret, audire nolebat. Unde et per Apostolum ei dictum est:« Qui alium doces, te ipsum non doces? qui praedicas non furandum, furaris? qui dicis non moechandum, moecharis? qui abominaris idola, sacrilegium facis? qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras?.»
6.2.50
Sed haec et de carnalibus, qui sunt in Ecclesia, possunt intelligi. Surdi enim sunt, qui verba Dei in aure cordis non percipiunt, inter cujusmodi surdos ipse clamat:« Qui habet aures audiendi, audiat.» Caeci vero sunt, qui terrenis lucris occupati damna, quae intus patiuntur, non vident. Unde nunc talibus surdis praecipitur, ut auribus cordis audiant; et caecis, ut ad videndum intueantur, qui non ad videndum intueri solent. Ad videndum quippe intueri est de his cogitare, quae mentem illuminant. Nam ad non videndum intuetur, qui terrenis suum exercet ingenium. De quo recte subditur.
6.2.51
« Quis caecus nisi servus meus? et surdus nisi ad quem nuntios meos misi?» Hic est servus, qui« non manet in domo in aeternum.» Qui caecus est, quia spiritalibus oculis non videt; et curdus, quia praedicatores sanctos auribus cordis non audit. Cui congruit, et quod additur?« Quis caecus nisi qui venundatus est? Quis caecus nisi servus Domini?» Hic enim carnalis est venundatus sub peccato, nec intelligit, quia peccando semetipsum diabolo vendidit. Et ipse, cum sit inutilis, servus Domini caecus est, quia« servus nescit quid faciat dominus ejus.»
6.2.52
Sed cum subditur, qui vides multa, nonne custodies, monstratur iste servus esse et caecus et videns. Caecus quidem non videndo; videns autem non intelligendo. Simili modo cum adjungitur: Qui apertas habes aures, nonne audies, et surdus et audiens esse declaratur. Surdus namque ad faciendum esse manifestatur, sed aures habere apertas non ad intelligendum. Quicunque enim Scripturas intelligit, sed non facit, id est unusquisque mihi similis increpatur hoc loco, cum dicitur:« Qui vides multa, nonne custodies? qui apertas habes aures, nonne audies?» Sequitur:
6.2.53
VERS. 21.--« Et Dominus voluit, ut sanctificaret eum, et magnificaret legem, et extolleret.»
6.2.54
VERS. 22.--« Ipse autem populus direptus, et vastatus: laqueus juvenum omnes simul, et in domibus carcerum absconditi sunt.»
6.2.55
Dominus voluit, ut sanctificaret hunc servum, id est populum Judaeorum vel etiam Christianorum carnalem, sed servus noluit ab eo sanctificari. Aut certe voluit Dominus, ut eum servus iste sanctificaret in semetipso, juxta quod scriptum est:« Dominum exercituum sanctificate» Vel:« Dominum Christum sanctificate in cordibus vestris.»
6.2.56
Et voluit, ut sanctificaret, legem operando et extolleret intelligendo. Legem quippe« magnificat et extollit, quisquis in observatione coelestium mandatorum ita proficit, ut et mens ejus ad altiora spiritalis intelligentiae elevetur. Sed piger servus legem magnificare negligit et extollere, quia Judaeorum populus carnaliter eam intelligit vel observat, et Christianorum inanium iste populus nil magnum operatur, sed corde semper in infirmis repit. Propter quod uterque populus ab inimicis suis direptus et vastatus est, ille quidem a Romanis, hic autem, quod gravius est, a malignis spiritibus. Sunt enim omnes laqueus juvenum, id est eorum, qui carnis ardore fervent, quia secundum Petri sententiam:« Pelliciunt in desideriis carnis eos qui paululum effugiunt.» Laqueus juvenum omnes isti saeculares sunt, qui suis confabulationibus illiciunt eos ad peccandum, qui calore tentationum aestuant. Nam et« bonos mores corrumpunt colloquia mala.»
6.2.57
Qui et in domibus carcerum absconditi sunt, quia in conscientiarum suarum tenebrosis latibulis, ubi tenentur a diabolo captivi, fraudem malitiae suae contegunt. Neque enim vere tales sunt, quales se foris ostendunt, sed tales potius, quales intus latent. Talibus a Domino dictum est:« Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae aforis apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia: sic et vos quidem aforis apparetis hominibus justi, intus vero pleni estis hypocrisi et iniquitate»
6.2.58
Hoc est itaque, quod in domibus carcerum absconditi esse dicuntur, de cujusmodi carceribus supra disseruimus. Sequitur:
6.2.59
« Facti sunt in rapinam, nec est qui eruat: in direptionem, et non est, qui dicat: Redde.»
6.2.60
Judaei populo Romanorum facti sunt in rapinam, et in direptionem, nec est qui eruat eos, vel dicat: Redde, quoniam adhuc tenentur captivi. Nonnulli etiam ex his, qui nomine censentur Christiano, facti sunt daemonibus in rapinam, ut quidquid boni videbantur habere, diripiatur ab invisibilibus adversariis: nec est, qui eruat eos, quoniam justo Dei judicio relicti sunt in sua malitia. Deinde propheta in multitudine populi clamat et dicit:
6.2.61
VERS. 23.--« Quis est in vobis, qui audiat hoc, audiat, et auscultet futura?»
6.2.62
Quis est in vobis, o Judaei, qui audiat hoc, quod de vobis indubitanter futurum verbo praeteriti temporis dixi:« Facti sunt in rapinam, nec est qui eruat.» Qui enim hoc audierit, timebit peccare, ne fiat in rapinam. Nobis quoque dicitur:« Quis est in vobis, qui audiat hoc?» Quia in plebe christiana rarus auditor hujus sermonis invenitur. Rarus enim quisquam est, qui de animae captivitate cogitet, et bona cordis invisibilibus adversariis diripientibus amittere metuat, atque illa, quae se in futuro saeculo manent, sollicite attendat, vel audire studeat. Sequitur:
6.2.63
VERS. 24.--« Quis dedit in direptionem[ vulg., directionem] Jacob et Israel vastantibus? Nonne Dominus ipse est, cui peccavimus?»
6.2.64
Populum Judaeorum vastantibus Romanis dedit in direptionem ipse Dominus Jesus, qui peccaverant occidentes eum. Nos quoque propter peccata, quorum nobis conscii sumus, occultis adversariis, qui nos sensibiliter excrucient, futurum est ut tradamur, nisi poenitentiam egerimus. Sequitur:
6.2.65
« Et noluerunt in viis ejus ambulare, et non audierunt legem ejus.»
6.2.66
Id est Judaei vel pseudochristiani noluerunt in viis ejus ire, aut legem, ut facerent, audire. Non ait: Nescierunt aut nequiverunt in viis ejus ambulare, sed noluerunt, ut non ex ignorantia vel infirmitate, sed ex superbia demonstraret eos peccasse, qui mandata Dei sciendo contempserunt, aut scire recusaverunt. Merito tales in direptionem dati sunt. Sequitur:
6.2.67
VERS. 25.--« Et effudit super eum indignationem furoris sui, et forte bellum.»
6.2.68
Super populum Judaeorum Dominus indignationem suam per Romanos effudit, et validum bellum, sicut et in Psalmo dictum est:« Effunde super eos iram tuam, et furor irae tuae comprehendat eos.» Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet. Unde et subjungitur:
6.2.69
« Et combussit eum in circuitu, et non cognovit: et succendit eum, et non intellexit.»
6.2.70
Combussit eum undique totam Judaeam concremans, et succendit eum Jerusalem igne consumens. Sed populus iste qui sic combustus est, non cognovit cur haec pateretur, nec intellexit quia propter necem Salvatoris ita succendebatur. Ut autem spiritaliter juxta superiorem sensum haec intelligamus, sciendum est, quia indignatio vel ira Dei appellatur, a bonis actionibus infirmari, sicut scriptum est:« Ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via justa.» Si igitur irasci Dominus perhibetur, cum viam justitiae homines perdunt, super eum indignationem furoris sui latius effundit, qui nolens in viis ejus ambulare, rectitudinis tramitem sciendo deserit.
6.2.71
Bellum quoque patitur, qui carnis suae tentationibus impugnatur. Hoc tamen bellum quodammodo adhuc infirmum est. Sed forte bellum Dominus desuper effundit, quando superbum cor percutit, et judiciorum suorum gladiis opera ejus, quae videbantur bona, terribiliter destruit. Forte bellum effundit, quando antiquum hostem justo judicio relaxat in viribus suis. Qui videlicet adversarius comburit cum in circuitu, et non cognoscit, et succendit eum, et non intelligit. Ipse enim Satanas facit, quod Dominus nunc facere dicitur, quia nihil facere potest diabolus, nisi a Domino potestatem acceperit.« Non est potestas nisi a Domino.» Antiquus ergo deceptor potestate divinitus accepta comburit eum in circuitu, quem undique tentans undique vitiorum ignibus inflammat. Circuit enim ille nos singulos, et ab omni parte vitia suggerit. Offert oculis formas illices, et faciles voluptates, ut visu castitatem destruat; aures percanora musica tentat, ut vi soni dulcioris auditum solvat, et Christianum figorem molliat; linguam convicio provocat; manum injuriis lacessentibus ad petulantiam caedis instigat, ut fraudatorem faciat, lucra apponit injusta; honores terrenos promittit, ut coelestes adimat; ostendit falsa, ut vera subripiat. Bene ergo de eo, quem ita diabolus undique tentans vitiis inflammat, dicitur, quia combussit eum in circuitu, et non cognovit: et succendit eum, et non intellexit. Neque enim comburi se, qui sic comburitur, cognoscit, quia caecatus mundanis voluptatibus spiritalia, quae patitur, non intelligit.
6.2.72
Potest autem, quod additur: Et succendit eum, nec dicitur: in circuitu, ad interiorem hominem referri, ut quod dictum est: Et combussit eum in circuitu, de exteriore homine intelligatur. Et foris igitur et intus est succensus, qui carnis ac spiritus bona vitiorum igne perdidit. Nam si per cordis munditiam libidinis flamma non exstinguitur, incassum quaelibet virtutes oriuntur, sicut per Moysen dicitur:« Ignis ab ira mea exarsit, et ardebit usque ad inferos deorsum, comedet terram, et nascentia ejus.»
6.2.73
Ignis quippe terram atque nascentia ejus comedit, cum libido carnem atque per hanc omnia bene acta consumit. Nam quidquid prodit ex fruge rectitudinis, hoc nimirum concremat flamma corruptionis. Solo itaque libidinis igne totus homo concrematur et intus et foris, etiamsi caeterorum incendia vitiorum deessent.
6.2.74
Sed postquam haec de reprobis, qui fidem tenere videntur, dicta sunt, ad electos sermo subsequens dirigitur. Aut certe vastatos per Romanos Judaeorum fideles ex circumcisione, quos ad praedicandum per orbem sicut agnos inter lupos misit, alloquitur consequenter, dicens:
6.3.1
LIBER SEXTUS. CAPUT XLIII.
6.3.1
VERS. 1.--« Et nunc haec dicit Dominus creans te Jacob, et formans te Israel: Noli timere, quia redemi te, et vocavi te nomine tuo: meus es tu.»
6.3.2
Quotiescunque Jacob vel Israel cum additamento honoris ponitur, de spiritali Jacob intelligendum est. Ubi vero sine adjectione electionis dicitur, de carnali Jacob vel Israel accipi debet, de populo Judaeorum seu de carnalibus, qui sunt in Ecclesia. Nunc ergo cum dicitur:« Haec dicit Dominus creans te Jacob, et formans te Israel, electos Novi Testamenti cultores indubitanter Dominus alloquitur. Ipse quippe creavit eos, non solum ut essent, sed etiam ut justi essent.« Ipsius enim sumus, inquiunt, creatura creati in Christo Jesu in operibus bonis.» Et ipse formavit eos ad imaginem et similitudinem suam, ut forma bonitatis ejus cerneretur in eis. Quibus propter Catholicam unitatem velut uni loquitur, dicens: Noli timere adversa pati propter nomen meum, quia pretioso in sanguine meo redemi te, et vocavi te: Meus es tu, pro quo tam grande pretium dedi.
6.3.3
Sed fortasse quaerat aliquis, cur omnipotens Deus electorum suorum adversarios temporaliter excrescere permiserit? Ideo scilicet, ut malorum saevitia purgaretur vita bonorum. Nunquam quippe Deus adversarios bonorum esse permitteret, nisi etiam, quantum prodessent, videret. Nam dum injusti saeviunt, justi purgantur: et utilitati innocentiae militat vita pravorum, dum hanc et premendo humiliat, et humiliando semper ad melius informat. Unde et Salomon ait:« Qui stultus est, serviet sapienti,» quia contra sapientis vitam dum stultus praeeminens terrorem potestatis exercet, dum hunc laboribus fatigat, contumeliis lacerat, profecto hunc ab omni vitiorum rubigine utendo purgat. Stultus ergo sapienti et dominando servit, quem ad meliorem statum premendo provehit. Suos itaque Dominus temporaliter affligi permittit, sed inter adversa solatium suae pietatis semper eis tribuit. Unde et nunc subdit:
6.3.4
VERS. 2.--« Cum pertransieris per aquas, tecum ero, flumina non operient te: cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te.»
6.3.5
VERS. 3.--« Quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israel, salvator tuus.»
6.3.6
Quam videlicet promissionem et secundum litteram sancti martyres esse veram frequenter experti sunt. Nam plerique eorum in aquis et fluminibus missi Deo sibi praesente submergi non potuerunt aut laedi; plerique deambulantes in igne non valuerunt aduri, neque vel capillum eorum flamma cremando non tetigit. Sed quia nonnulli eorum in aquis vel ignibus consumpti sunt, debemus spiritaliter magis hanc promissionem intelligere, ne in aliquo falsa videatur.
6.3.7
Aquarum namque vel fluminum appellatione designantur tribulationes, sicut per Salomonem dicitur:« Aquae multae non potuerunt exstinguere charitatem, nec flumina obruent illam.» Ignis autem vel flamma passionis ardorem exprimit, sicut Apostolus docet:« Quorum, inquit, animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.» Cum enim crematio illa corporum animalium passionem Domini praefiguraverit, patet, quid ignis mystice designet.
6.3.8
Ait ergo: Cum transieris per aquas, id est per tribulationum fluctus, tecum ero, ut te custodiam, et flumina, id est rapidi impetus tribulationum non operient, id est non submergent te, quia non superabunt. Cum ambulaveris in igne, id est in ardore saevientium passionum, non combureris in anima, quia spiritale refrigerium intrinsecus dabo: et flamma, id est furor persecutorum non ardebit in te, qui non pertinget ad animam tuam, licet in corpore saeviat. Ego enim sum Dominus Deus tuus, quem contra falsorum deorum cultores in passione confiteris, et ego Sanctus sanctorum, quem exspectavit Israel. Qui et Salvator tuus sum, quoniam a praesentibus malis te eripiens ad aeternam salutem perducam
6.3.9
Vel aquae et flumina sunt actiones saeculi. Et illos flumina operiunt, quos actiones hujus saeculi mentis perturbatione non confundunt. Nam qui Spiritus sancti gratia tenentur in mente, transeunt aquas; et tamen fluminibus non operiuntur, quia et inter medias populorum catervas sic peragunt gressus sui itineris, ut non submittant actionibus caput mentis. Sequitur:
6.3.10
« Dedi propitiationem tuam Aegyptum, Aethiopiam et Saba pro te.» Aegyptus dicitur tenebrae vel tribulatio. Aethiopia vero et nigros populos mittit, et interpretatur caligo. Saba autem captivitas vel rete dicitur. Et quid per Aegyptum et Aethiopiam et Saba designatur nisi gentilitas, quam antiquus hostis in errorum caligine positam tribulabat, et in retiaculo suo captivam tenebat? Ait ergo ordini praedicatorum Dominus:« Dedi propitiationem tuam Aegyptum, Aethiopiam et Saba pro te.» Ac si diceret: Hanc tibi misericordiam et propitiationem dedi, ut gentilem populum pro te salvarem. Sequitur:
6.3.11
VERS. 4.--« Ex quo honorabilis factus es in oculis meis, et gloriosus, ego dilexi te.»
6.3.12
Israel iste honorabilis et gloriosus coram Deo factus est, ex quo per totum orbem praedicare coepit et ubicunque signis coruscare, universasque gentes convertere. Et extunc praecipue dilexit eum Dominus, licet et antea eum dilexisset, sed tunc eum diligere forsitan non videbatur, quem inter persecutores miserat. Sequitur:
6.3.13
« Et dabo homines pro te et populos pro anima tua.» Hoc est, nisi fallor, quod Salomon ait:« Pro justo dabitur impius, et pro rectis iniquus.» Et rursum:« Justus de angustiis liberatus est, et tradetur impius pro eo.» Unde et adhuc contra persecutores hunc electum Israel corroborat subdendo:
6.3.14
VERS. 5.--« Noli timere, quoniam ego sum tecum.»
6.3.15
Fecundamque protem fidelium ei pollicetur, cum subjungit:« Ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente congregabo te.
6.3.16
VERS. 6.--« Dicam aquiloni: Da, et austro: Noli prohibere.»
6.3.17
Manifeste enim hoc loco demonstravit Ecclesiam a quatuor mundi partibus fuisse congregandam. Unde et ad ultimum fideles etiam ab extremis orbis limitibus venturi declarantur, cum subditur:
6.3.18
« Affer filios meos de longinquo, et filias meas ab extremis terrae.»
6.3.19
Quod si spiritaliter haec intelligenda sunt, quid per orientem accipitur nisi populus Judaeorum, qui primus lumen cognitionis divinae habuit, et Solem justitiae mundo protulit? Et quid per occidentem nisi populus gentilium, qui per amorem caducorum in occiduis erat, et prope mundi terminum velut in fine diei solem justitiae Christum accepit? Ab oriente ergo semen Ecclesiae adducitur et ab occidente, quia fideles et a circumcisione et a praeputio veniunt.
6.3.20
Per aquilonem quoque gentilitas designatur, quae velut in sinistra et glaciali, tenebrosaque regione posita fuit in infidelitate. Per austrum vero Judaea figuratur, quae quasi meridiano sole incaluit, quia Redemptore in carne apparente fervorem fidei prima suscepit. Aquiloni ergo dicitur: Da, cum offerre Deo fidei suae munera gentilitas imperatur. Austro jubetur, ne prohibeat, quia Hebraeis in fide consistentibus praecipitur, ne vitam gentilium repellendo contemnant. Voluerunt enim, primo gentiles respuere sicut Actus apostolorum satis declarant.
6.3.21
De longinquo autem filios suos afferri Dominus imperat, ut filius, qui in regionem longinquam abiit, ubi luxuriose vivendo bona sua dissipavit, redeat ad patrem suum. Sed et filias suas, id est infirmas et contemptibiles personas ab extremis vilitatibus terrae jubet afferri, quoniam« infirma mundi elegit Deus, ut fortia confundat; et ignobilia mundi et contemptibilia elegit, et qua non sunt, ut ea quae sunt, destrueret.» Haec sunt enim filiae venientes ab extremis terrae. Sequitur:
6.3.22
VERS. 7.--« Et omnem, qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum, et formavi, et feci eum.»
6.3.23
Omnem qui invocat nomen ejus creavit in gloriam suam Dominus.« Omnis enim quicunque invocaverit nomen Domini salvus erit.» Invocat autem nomen ejus, qui cor suum mundat, et ejus adventum tota devotione precatur ad se ipsum. Quicunque ergo taliter agit, Deus illum creavit in justitia et sanctitate veritatis in gloriam suam renovatum spiritu mentis suae.
6.3.24
Formavit eum ad similitudinem suam, quia bonitatis suae formam expressit in eo. Et justum fecit eum.« Ipsius enim sumus factura creati in Christo Jesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus.» Quia vero« caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret,» recte subjungitur:
6.3.25
VERS. 8.--« Educ foras populum caecum, et oculos habentem, surdum, et aures ei sunt.»
6.3.26
Missus est foras iste caecus et surdus Judaeorum populus, et gentes ad fidem loco ejus ingressae sunt. Unde et subditur:
6.3.27
VERS. 9.--« Omnes gentes congregatae sunt simul, et collectae sunt tribus.»
6.3.28
Universitas enim gentium in una fide congregata est, et de cunctis tribubus Israel multitudo credentium collecta est. His itaque praenuntiatis errorem gentilium Dominus arguit, qui Deos esse putabant eos, qui nihil horum praedicere poterant, cum subdit:
6.3.29
« Quis in vobis annuntiet istud, et quae prima sunt, audire nos faciet? Dent testes eorum, et justificentur, et audiant et dicant.» Quis, inquit, ex diis vestris annuntiet in vobis, o gentiles de gentium et Judaeorum unifica societate? Et quae prima sunt, id est ea quae Salvator in carne gesturus est, quis ex diis vestris audire vos faciet? Subauditur nullus. Ipsi dii vestri dent testes eorum, quae prima sunt, si annuntiant ea, sicut ego prophetas et apostolos do testes eorum, quae annuntio. Et justificentur in verbis suis, cum vera praedicere cognoscentur, sicut et ego justificor in sermonibus meis. Et audiant ea, quae sibi objicientur, et dicant, id est respondeant. Nam si vere dii sunt, haec omnia debent agere. Redargutis autem infidelibus, qui tales deos colebant, alloquitur fideles Dominus ostendens haec omnia se fecisse, sicut Deum decebat. Nam sequitur:
6.3.30
VERS. 10.--« Vere vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus quem elegi, ut sciatis, et credatis mihi, et intelligatis, quia ego ipse sum.»
6.3.31
Vos, inquit, o apostoli et credentes estis verborum meorum testes et divinitatis meae; et ille« qui, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens,» testis meus est, quem ad hoc ipsum prae omnibus elegi, ut per eum sciatis quod de me mortalibus est sciendum, et indubitanter mihi credatis per omnia, et intelligatis quia ego ipse sum immutabilis aeternaliter permanens. Sequitur:
6.3.32
« Ante me non est formatus Deus, et post me non erit.»
6.3.33
Ante me non est formatus aliquis ex his, quos gentiles in deos sibi formant, quia ego sum, antequam aliquod idolum fieret; et post me non erit quisquam eorum, sed ego post omnes illos ero, quia destructis idolis ego sine fine permanebo. Quaedam temperatio divinae locutionis est haec, qua, dum de se minus dicit, majus vult intelligi et ita loquens ostendit non posse quemquam talium deorum similem esse sibi. Sequitur:
6.3.34
VERS. 11.--« Ego sum Dominus, et non est absque me salvator.»
6.3.35
Ego solus sum Dominus, cui competit universa servire, quia non solum subjectis praesideo, sed omnia bona possideo. Et non est absque me salvator, quia praeter me non est qui salvare possit. Neque enim dii gentium cultores suos salvant, sed perdunt. Non enim Filium negat esse Salvatorem Pater, dum dicit, quia non est absque me Salvator, quoniam Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, non est absque Patre, sed Pater in Filio, et Filius in Patre, ac per hoc Pater et Filius non sunt duo salvatores, sed unus Salvator, sicut nec duo domini sed unus Dominus. Sequitur:
6.3.36
VERS. 12.--« Ego annuntiavi et salvavi, auditum feci, et non fuit in vobis alienus.»
6.3.37
Annuntiavi per prophetas, salvavi per Christum, auditum feci per apostolos, et non fuit in vobis Deus alienus, sed ego in omnibus vobis tam sub lege quam sub gratia. Sequitur:
6.3.38
« Vere vos testes mei, dicit Dominus, et ego Deus,» quia ego sum solus Deus. Sequitur:
6.3.39
VERS. 13.--« Et ab initio ego ipse, et non est qui de manu mea eruat.»
6.3.40
Ac si dicat Dominus: Nemo antiquior me, et nemo fortior me. Unde et subdit:« Operabor, et quis avertet illud?» Nemo enim poterit opus ejus avertere, qui salutem mundi operari disposuit. Nam sequitur:
6.3.41
VERS. 14.--« Haec dicit Dominus redemptor vester sanctus Israel: Propter vos emisi in Babylonem, et detraxi vectes universos, et Chaldaeos in navibus suis gloriantes.»
6.3.42
VERS. 15.--« Ego Dominus sanctus vester, creans Israel, rex vester.»
6.3.43
Proprie quidem et usitate redemptor appellari solet Filius hominis, qui dedit animam suam redemptionem pro multis; sed tamen, quoniam inseparabilia sunt opera Patris et Filii, Pater quoque redemptor appellari potest, non quia ipse pro nobis passus sit, sed quia nos sanguine Filii sui redemit. Nam pro ereptione vel liberatione poni solet redemptio.
6.3.44
Sed et juxta Dionysium nominatur Dominus redemptio, quantum non sinit vera existentia ad non esse cadere; et quantum etiam si quid ad delictum aut inordinatum deceptum sit. et diminutionem quamdam patiatur propriorum bonorum perfectionis, et hoc a passione et inertia redemit implens indigentiam et paterne infirmitatem despiciens et restituens a malo, magis autem statuens in bono, et ordinans et ornans inordinatum ejus et inornatum, et integritatem perficiens, et omnium solvens maculas. Juxta hunc ergo sensum redemptor est vel redemptio non solum Filius, sed et Pater et Spiritus sanctus, quoniam tota Trinitas operatur haec omnia.
6.3.45
Simili modo Sanctus Israel appellatur non solum Filius, sed et Pater, et Spiritus sanctus attestantibus primis virtutibus, quae clamant:« Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus exercituum.» Hic enim Dominus naturaliter sanctus est, et per semetipsum sanctus, et omnia sanctificans, ideoque Sanctus Israel dicitur quasi Sanctus sanctorum. Et Pater ergo Sanctus Israel appellatur, qui propter nos emisit. Unigenitum suum in Babylonem, id est in hunc mundum vitiis et erroribus confusum, et detraxit universos vectes portarum Babylonis, ut ablatis vectibus portae patescerent, et egrederentur liberi, qui in hac Babylone tenebantur captivi. Quid autem nomine vectium designatur, Salomon insinuat dicens:« Judicia quasi vectes urbium.» Nam, dum gentiles adhuc judicarent idolis potius quam Deo serviendum, hujusmodi servitia quasi vectes obfirmatas eis tenebant portas Babylonis, ne possent eas ingredi, aut praedicatores veritatis admittere. Dum judicaremus melius esse servire peccato quam justitiae, judicia nostrae voluntatis instar vectium obfirmabant nobis portas hujus confusae Babylonis. Detraxit ergo Dominus vectes perversorum judiciorum hujusmodi, ut ablatis vectibus et repaguiis malae voluntatis egrederemur a nobismetipsis, qui tenebamur intra nosmetipsos velut in Babylone captivi.
6.3.46
Chaldaei quoque gloriabantur in navibus suis, quia maligni spiritus in mentibus hominum, quas per amarum pelagus saeculi hujus vagas deducebant, nimis exsultabant. Sed et istos detraxit Dominus, quia de cordibus eorum, quos sic possidebant, ejecit illos. Qui noster est sanctus, quia ipse naturaliter sanctus, qui nos per donum suae gratiae sanctificat, ideoque solus recte sanctus. quia« nemo bonus nisi unus Deus.» Qui et spiritale Israel creat in operibus bonis,« quoniam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed nova creatura.» Et ipse est rex noster, qui regit nos, et regnat in nobis. Sequitur:
6.3.47
VERS. 16.--« Haec dicit Dominus, qui dedit in mari viam, et in aquis torrentibus semitam.»
6.3.48
VERS. 17.--« Qui eduxit quadrigam et equum, et agmen et robustum: simul obdormierunt, nec resurgent: contriti sunt quasi linum et exstincti sunt.»
6.3.49
Dominus in mari viam fecit, quia sicut Exodus refert:« Divisa est aqua, et ingressi sunt filii Israel per medium maris sicci.» Sed et in torrentibus Arnon praebuit semitam. Unde dictum est in libro bellorum Domini:« Sicut fecit in mari Rubro, sic faciet in torrentibus Arnon.» Jordanem quoque« per arentem alveum transivit» Israel siccante Domino aquas ejus.
6.3.50
Qui eduxit post filios Israel quadrigam Pharaonis, et equum ejus, agmenque Aegyptiorum, et robustum ducem eorum.« Immutatum est enim cor Pharaonis et servorum ejus super populo Israel, et dixerunt: Quid voluimus facere, ut dimitteremus Israel, ne serviret nobis? Junxit ergo currum, et populum suum assumpsit secum, tulitque sexcentos currus electos, quidquid in Aegypto curruum fuit, et duces totius exercitus. Induravitque Dominus cor Pharaonis regis Aegypti, et persecutus est filios Israel.» Idcirco autem Dominus se haec egisse commemorat, ut intelligamus, quia sicut de Aegypto per mare filios Israel eduxit, ita nunc de tenebris infidelitatis per baptismum credentes educit. Sicut in aquis torrentibus dedit eis semitam, ut libere transirent ad terram promissae haereditatis, ita nunc fidelibus per tribulationes pandit iter ad regnum coelorum. Sicut Pharaonem cum exercitu suo persequentes filios Israel demersit in mare, ita nunc diabolum cum suis angelis et turba vitiorum persequentem fideles exstinguit in baptismo. Unde et dicit, quia simul obdormierunt, nec resurgent. Consopita est enim potestas eorum, qua nos in peccatis antea detinentes affligebant. Contriti sunt quasi linum, ex quo per poenitentiam in nostro corde contrivimus eorum suggestiones? et exstincti sunt, si jam in nobis exstincta est eorum malitia. Sequitur:
6.3.51
VERS. 18.--« Ne memineritis priorum, et antiqua ne intueamini.»
6.3.52
Vos, inquit, o apostoli, ne memineritis jam priorum, quia nunc majora facturus sum quam olim per Moysen feci, quando dedi in mari viam, et in aquis torrentibus semitam. Nam sequitur causa, cur non debeant meminisse iterum gestorum.
6.3.53
VERS. 19.--« Ecce, inquit, ego facio nova, et nunc orientur, utique cognoscetis ea.»
6.3.54
Et, quae sint illa nova, subjungit:« Ponam in deserto viam, et in invio flumina.» In deserto gentilitatis dabo viam eundi ad Deum; et in invio paganorum populo, per quem nullus praedicator veritatis incessit, ponam fluenta Evangelii. Sequitur:
6.3.55
VERS. 20.--« Glorificabunt me bestiae agri, dracones et struthiones, quia dedi in deserto aquas, flumina in invio, ut darem potum populo meo, electo meo.»
6.3.56
Quoniam ager est mundus, bestia agri vocatur homo quisque in hoc mundo bestialiter vivens. Et quae sit haec bestia, declaratur, scilicet dracones et struthiones, quid autem draconum nomine nisi malitiosorum hominum vita designatur, de quibus et alias dicitur:« Traxerunt ventum quasi dracones?» Perversi etenim quique ventum quasi dracones trahunt, cum malitiosa superbia inflantur. Quid vero struthionum appellatione nisi simulatores intelligi solent? Struthio enim pennas habet, volatum non habet. quia simulatores speciem sanctitatis habent, sed virtutem sanctitatis non habent. Visio quippe eos bonae actionis decorat, sed a terra minime penna virtutis levat. Tales sunt qui, cum religionem servare videntur, et Christiani non sunt. Itaque bestia Deum glorificat, cum ejus fidem gentilitas exaltat, quam et draconum nomine propter malitiam, et struthionum propter hypocrisim notat. Quasi enim pennas gentilitas accepit, sed volare non potuit, quae et naturam rationis habuit, et rationis actionem ignoravit. Hujusmodi ergo dracones et struthiones tandem glorificaverunt Deum, quia dedit in deserto gentium aquas sapientiae, et in invio gentilitatis flumina doctrinarum electorum, ut potum daret supernae praedicationis populo credentium ex gentibus. Sequitur:
6.3.57
VERS. 21.--« Populum istum formavi mihi, laudem meam narrabit.»
6.3.58
Sicut et per Petrum dicitur:« Vos autem genus electum regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, ut virtutes annuntietis ejus, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.» Haec de electo gentium populo locutus populum mox increpat Judaeorum sive carnalium, qui sunt in Ecclesia, cum subjungit:
6.3.59
VERS. 22.--« Non me invocasti, Jacob, nec laborasti in me, Israel.»
6.3.60
Invocat autem Deum, qui purgato corde eum in se supplex venire precatur, et laborat in eo, qui in ejus fide bonis operibus insudat. Sic enim quisque debet agere, ut et piis orationibus insistat, et sanctis laboribus exerceatur. Sed Judaeus vel carnal ter Christianus haec non egisse redarguitur. Sequitur:
6.3.61
VERS. 23.--« Non obtulisti mihi arietem holocausti tui, nec victimis tuis glorificasti me.»
6.3.62
Quoniam aries principatur gregi, non incongrue per arietem exprimitur, quidquid in cogitationibus nostris est praecipuum, quia et ipse cogitationes per gregem designari possunt. Holocaustum vero totum incensum dicitur. Offert ergo Deo arietem holocausti sui, qui illud quod in desideriis et cogitationibus suis maximum et praecipuum est, totum igne charitatis accendit, sicut Abraham nobis exemplo suo figuravit, dum unigenitum suum, quem singulariter diligebat, offerret holocaustum, imo arietem pro eo. Hunc arietem holocausti immolat, qui Deum super omnia diligit, ut major sit in eo charitas Dei quam ullus amor alius. Sed carnalis quisque non obtulit arietem hujusmodi, quia« dilexerunt homines magis tenebras quam lucem.»
6.3.63
Quid autem nomine victimarum nisi interemptio carnis vitiorum designatur? Has enim victimas jubet immolare Apostolus, cum dicit:« Mortificate membra vestra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est idolorum servitus.» Quas qui mactat, Deum glorificat, sicut idem Apostolus dicit:« Glorificate et portate Deum in corpore vestro.» Sed hoc vel Judaeus vel inanis Christianus agere negligit, a quo, quia Dominus carnalia dona non quaesivit, recte subjungit:
6.3.64
« Non te servire feci in oblatione, nec laborem tibi praebui in thure.»
6.3.65
Neque enim exteriora dona suscipit, quando ipsum datorem interius non approbat. Sequitur:
6.3.66
VERS. 24.--« Non emisti mihi argento calamum, et adipe victimarum tuarum non inebriasti me.»
6.3.67
« Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum.» Calamus vero surculus esse dicitur arboris aromaticae. Joannes autem in Apocalypsi sua interpretatur est odoramenta esse orationes sanctorum. Quid ergo per calamum nisi hi designantur, qui per virtutem orationis suave Deo redolent cum Paulo dicentes, quia« Christi bonus odor sumus Deo.» Emit igitur argento calamum Deo, qui et tales acquirit praedicando. Sed hoc Judaeus non egit, quia non cordis munditiam, sed quasi honestatem actionis docuit. Christianus quoque carnalis hoc agere nequivit, quia, qui bonum in se ipso non habet, mentem aliorum perfecte aedificare loquendo non valet.
6.3.68
Victimae vero sunt, ut diximus, exstinctiones vitiorum, aut etiam bonorum actiones. Sunt autem nonnulli, qui mactant victimas exstinguendo vitia, et bene operando, sed tamen in bonis quae agunt minime compunguntur; et quia se ex amore ad lacrymas non accendunt, victimae eorum sine adipe sunt. Hinc enim dicitur:« Holocaustum tuum pingue fiat.» Holocaustum quippe siccum est bonum opus, quod orationis lacrymae non infundunt; holocaustum vero pingue est, quando hoc, quod bene agitur, corde humili etiam per lacrymas irrigatur. Unde rursus per Psalmistam dicitur:« Holocausta medullata offeram tibi.» Qui enim bona operatur, et visioni jam Creatoris sui inhiat, atque ad aeternae contemplationis gaudia pervenire festinat, seque ipsum ex amore, quo accenditur, in fletibus mactat, holocausta Domino medullata dedit. Hujusmodi autem victimarum et holocaustorum adipe Dominus inebriatur, quia piis humilium lacrymis delectatus obliviscitur omnium, quae prius male egerant. Qui enim inebriatur, oblivioni tradit ea quae memoriter in corde tenebat. Quia ergo Judaeus quisque, vel fictus Christianus talibus hostiis Deum non placat, ut peccata ejus oblivioni tradat, adipe, inquit, victimarum tuarum non inebriasti me. Sequitur:
6.3.69
« Verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis; praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis.»
6.3.70
Servire quodammodo facit Deum in peccatis suis, et laborem ei praebet in iniquitatibus suis, qui per divinam patientiam in diuturnis pravitatibus suis exspectatur, ut quandoque resipiscat. Unde misericorditer ei paratus ignoscere subdit:
6.3.71
VERS. 25.--« Ego sum, ego sum ipse, qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor.»
6.3.72
Et qua conditione deleat iniquitates ejus, et peccatorum obliviscatur, adjungit
6.3.73
VERS. 26.--« Reduc me in memoriam, et judicemur simul: narra si quid habes, ut justificeris.»
6.3.74
Iniquitates, inquit, tuas, o popule Judaeorum propter bonitatem meam sanguine Christi deleo, tu tantum reduc me in memoriam, quem nimis obiitus es, et in corde tuo judicemur simul, ut tu ipse judices, quis erga alium justius egerit, ego erga te an tu erga me; et si quid habes injustitiae, narra, id est confitere illud, ut justificeris. Nam ut te justum esse non aestimes, culpam eorum innotesco tibi, quos inter justos crederes esse maximos. Sequitur enim:
6.3.75
VERS. 27.--« Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui praevaricati sunt in me.»
6.3.76
VERS. 28.--« Contaminavi principes sanctos.»
6.3.77
Quod enim dicitur, quia pater tuus primus peccavit, senserunt ante nos alii de beato Abraham, quia cum ei Deus dixisset:« Ego sum, qui eduxi te de Ur Chaldaeorum, ut darem tibi terram istam, et possideres eam,» quasi incredulus respondit:« Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam?» Qui, etsi tunc non peccavit, scimus quia praesentem vitam sine peccato transire non potuit.« Non est enim homo justus in terra, qui faciat bonum, et non peccet.»
6.3.78
Interpretes autem vocantur in hoc loco Moyses et Aaron, qui verba Domini ad populum, et populi verba referebant ad Deum. Qui praevaricati sunt, sicut eis dictum est divinitus:« Praevaricati estis contra me in medio filiorum Israel ad aquas contradictionis.» Eosdem etiam dicit principes sanctos, sed tamen ob culpam praevaricationis contaminavit eos, ut nec ipsam terram promissionis intrarent. Sequitur:
6.3.79
« Dedi in internecionem Jacob, et Israel in blasphemiam.»
6.3.80
Internecio vel internecium vocari solet bellum in quo omnes pereunt. Et Jacob tunc datus est ad internecionem, licet non in praelio, quia omnes praeter duos qui egressi fuerant de Aegypto, mortui sunt in solitudine. In blasphemiam quoque datus est, ut incredulitatem ejus accusarent.
6.3.81
Rursus unicuique nostrum moranti in peccatis suis dicit Dominus, quia deleo iniquitates tuas, tu tantum reduc me in memoriam, ut judicemur simul, ut me corde concipias, et sollicita inquisitione sub mea praesentia tuos actus discernas; et si quid iniquitatis habes, narra illud in confessione, ut justificari possis. Debet enim uniuscujusque mens et causas suas apud Deum, et causas Domini contra se sollicita inquisitione discutere; debet caute pensare, vel quae ab eo bona percepit, vel quae mala bonis illius perverse vivendo responderit. Accedere debet ad secretarium Judicis, et intra sinum cordis considerare, quam districte quandoque feriat, qui diu patienter exspectat, atque flendo punire, dum licet, quidquid se male egisse cognoverit Nam ut se sine peccato esse non aestimet, culpa generationis suae ei ad memoriam revocatur, ut se iniquitatibus conceptum meminerit se peccatorem esse non dubitet. Pater, inquit, tuus primus, id est qui secundum carnem te genuit, in ipso coitu, dum te gigneret, peccavit. Nam secundus pater ille est, qui secundae nativitatis est auctor.
6.3.82
Sed et interpretes tui, id est sacerdotes et caeteri, qui tibi verba mea interpretando manifestare debuerunt, praevaricati sunt in me, quia hoc, ut oportebat, non egerunt, sed tua potius quam mea quaesierunt. Et ideo contaminavi sanctos principes, quia propter malorum sacerdotum culpam infamati sunt et boni praepositi.
6.3.83
Et dedi ad internecionem Jacob, quia multitudinem pravorum Christianorum perdidi. Et Israel, id est eos, qui spiritaliter vivunt, dedi in blasphemiam, id est in infamiam propter exempla perversorum, cum quibus habitant. Unde ad ipsos spiritales consequenter sermo vertitur, qui eos inter iniquos degentes consoletur. Vel certe duritiam Judaeorum increpans hactenus alloqui blande jam inchoat primitivam Ecclesiam, dicens:
6.4.1
LIBER SEXTUS. CAPUT XLIV.
6.4.1
VERS. 1.--« Et nunc audi, Jacob serve meus, et Israel, quem elegi.»
6.4.2
VERS. 2.--« Haec dicit Dominus faciens et formans te, ab utero auxiliator tuus: Noli timere, serve meus Jacob, et rectissime, quem elegi.»
6.4.3
Dominus fecit hunc Jacob, quia creavit eum in operibus bonis, et formavit eum in hac juste vivendi forma, ut nobis diceret:« Imitatores mei estote, fratres, et observate eos, qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram.» Cui et ab utero matris Ecclesiae fuit auxiliator in omni praelio spiritalis conflictus. Unde et praecepit ei, ne timeret eos, qui occidunt corpus.
6.4.4
Israel vero secundum proprietatem Hebraicae linguae rectissimus interpretatur. Quod autem vir videns Deum dici solet, non in conscriptione litterarum sed in sono vocis consistit. Et quod nunc Dominus ait: Et rectissime quem elegi, tale est ac si diceret: Et Israel, quem legi. Sed et interpres maluit ponere rectissimum, ut ostenderet quia de spiritali Israel nunc sermo est. Cur autem Israel iste timere non debeat, subjungitur:
6.4.5
VERS. 3.--« Effundam enim aquas super sitientem, et fluenta super aridam.
6.4.6
Effundam aquas sapientiae vel spiritalis gratiae super sitientem gentilitatem, et fluenta supernae praedicationis super aridam mentem gentilium. Unde noli timere eos, quia doctrinam tuam libenter suscipiunt. Sequitur:
6.4.7
« Effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam.»
6.4.8
Spiritum meum effundam super semen tuum, id est super eos, quos in Christo Jesu per Evangelium genueris, et benedictionem gratiae meae super stirpem eorumdem spiritalium filiorum tuorum. Nam filii Ecclesiae renascentes ex aqua et spiritu accipiunt donum Spiritu sancti, et supernam benedictionem.
6.4.9
VERS. 4.--« Et germinabunt inter herbas quasi salices juxta praeterfluentes aquas.»
6.4.10
Infructuosae quidem sunt arbores salicum, sed tantum tamen viriditatis habent, ut arescere vel abscissae radicitus vix possint et projectae. Unde quia electorum vitam per constantiam suae viriditatis exprimunt, recte de filiis Ecclesiae dicitur, quia germinabunt inter herbas quasi salices juxta praeterfluentes aquas. Sanctae enim Ecclesiae filii inter herbas sicut salices germinant, dum inter arescentem vitam carnalium hominum et multiplici numerositate et perpetua viriditate mentis perdurant. Qui bene juxta praeterfluentes aquas germinare perhibentur, quia unusquisque eorum ubertatem ad fructum percipit ex doctrina sacri Eloquii, quae temporaliter percurrit. Sequitur:
6.4.11
VERS. 3.--« Iste dicet: Domini ego sum, et ille vocabit in nomine Jacob, et hic scribet manu sua Domino, et in nomine Israel assimilabitur.»
6.4.12
Iste dicet: Domini ego sum, id est confitebitur se Christianum, et ille factus Jacob, id est supplantator vitiorum, vocabit nomen Domini in adjutorium sibi; in isto nomine, id est in eo quod per meritum actionis suae nominatur Jacob, id est supplantator et luctator. Et hic scribet manu sua Domino, quia meritum suum in libro divinae memoriae propria actione assignans, dirigit in coelum. Et in nomine Israel assimilabitur, ut sit rectissimus, quod interpretatur Israel. Assimilabitur enim in nomine Israel, dum talis fuerit, quale est nomen Israel. Sequitur:
6.4.13
VERS. 6.--« Haec dicit Dominus rex Israel et redemptor ejus Dominus exercituum: Ego primus et novissimus, et absque me non est Deus.»
6.4.14
Haec verba Filio congruunt. Ipse est enim rex Israel, de quo cantatur:« Benedictus qui venit in nomine Domini rex Israel.» Ipse est redemptor ejus,« qui visitavit et fecit redemptionem plebis suae.» Ipse est Dominus exercituum coelestium, quia« Angeli accesserunt, et ministrabant ei.» Ipse est primus, quoniam« in principio erat Verbum.» Ipse novissimus, quoniam« Verbum caro factum est» in fine temporum. Unde et« novissimus Adam» vocatus est ab Apostolo. Ipse est primus, per quem in initio facta sunt omnia; ipse novissimus, per quem in fine restaurata sunt universa.
6.4.15
Et absque me non est Deus, inquit, ac si diceret: Quia in me est Pater et ego in Patre, vel:« Ego et Pater unum sumus.» Cum enim dicit quia absque me non est Deus, se solum cum Patre et Spiritu sancto Deum esse docet, idola vero non esse deos. Et quia se solum dicit esse Deum subjungit:
6.4.16
VERS. 7.--« Quis similis mei?»
6.4.17
Id est quis Deus ut ego? Sequitur
6.4.18
« Vocet et annuntiet, et ordinem exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum.»
6.4.19
Si quis, inquit, est similis mei, vocet me et annuntiet mihi, et exponat ordinem singulorum, quae facta sunt, ex quo constitui populum Judaeorum; aut ea, quae non sunt, vocet, quasi sint, et exponat ordinem creaturae meae, qua cuncta ratione libraverim, ex quo hominem feci super terram. Vel vocet ad se genus humanum, et annuntiet ei futura, si vere est Deus ut ego. Unde et adjungit de illis falsis, qui putabantur esse dii:« Ventura, et quae futura sunt, annuntient eis.» Si enim sunt dii, debent suis cultoribus annuntiare futura. Moxque suos Dominus contra eos, qui talium deorum culturam defendebant, corroborat, dicens:
6.4.20
VERS. 8.--« Nolite timere, neque conturbemini.»
6.4.21
Nolite timere saevitiam eorum, neque turbari propter minas eorum. Et subsequitur dicens eorumdem fidelium populo:« Extunc audire te feci, et annuntiavi, vos estis testes mei.» Extunc, id est ex quo constitui populum antiquum audire te feci a principio libri Genesis, quia non est similis mei, neque Deus praeter me quisquam. Et vos estis inde testes mei contra eos, qui plures deos esse garriunt. Rursus quasi ratiocinando subdit:
6.4.22
« Nunquid est Deus praeter me, et formator, quem ego non noverim?» Qui enim omnia novit, sciret utique, si alius praeter se Deus esset, et si alius formator esset, et alius mundus, quia Deus noster mundum hunc formavit, sicut Genesis docet. Sed quia formatorem praeter se Dominus esse negavit, responderet forsitan aliquis, dicens:« Nunquid illi, qui faciunt idola, non sunt formatores absque te?» Et ad hoc subjungit:
6.4.23
VERS. 9.--« Plastae idoli omnes nihil sunt.»
6.4.24
Ut vero Apostolus ait:« Scimus quia nihil est idolum.» Et de idolis dictum est:« Similes illis fiant, qui faciunt ea.» Si igitur idolum nihil est et similes illis fiunt, qui faciunt ea, profecto omnes plastae, id est formatores idolorum nihil sunt, de quibus et subditur:« Et amantissima eorum non proderunt eis; ipsi sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt,» sicut ipsorum conscientia testis est, quia ea fecerunt ex insensuali materia, et idcirco, qui hoc faciunt, et ea deos dicunt, confundentur. Unde stultitiam eorum exprobans ait:
6.4.25
VERS. 10.--« Quis formavit Deum, et sculptile conflavit ad nihil utile?»
6.4.26
Et de justa retributione subjungit:
6.4.27
« VERS. 11.--« Ecce omnes principes ejus confundentur.»
6.4.28
Id est qui faciunt, et qui colunt illud. Sequitur:
6.4.29
« Fabri enim sunt ex hominibus: convenient omnes, et stabunt, et pavebunt, et confundentur simul.»
6.4.30
Convenient in die judicii omnes fabricatores et adoratores idoli, et stabunt paventes et confusi ante tribunal aeterni Judicis. Demum ut evidentius ostendat idola deos esse non posse, refert quam vile exordium habuerint.
6.4.31
VERS. 12.--« Faber, inquit, ferrarius lima operatus est, et in prunis et in malleis formavit illud, et operatus est in brachio fortitudinis suae.» Et eodem fabro subdit:« Esuriet et deficiet, non habet aquam, et lassescet.»
6.4.32
Constat enim idolum non habere divinitatem, quod ita fabricatum est hominis arte et labore, et cujus auctor, dum illud fabricaret, dum nisi exterioribus alimentis sustentaretur, deficiebat. Haec de ferreis idolis dicta sunt, et de ligneis subjungitur.
6.4.33
VERS. 13.--« Artifex lignarius extendit normam,» id est lineam,« formavit in runcina, fecit illud in angularibus,» id est in quadratum,« et in circino tornavit.»
6.4.34
Runcina vero ferramentum lignarii est gracile, et recurvum, quo cavantur tabulae domus, ut una alteri inseratur. Circinus autem vocatur inde quod circulum efficit vergendo, et est ferrum duplex, unde pictores faciunt circulos. Sed de fabricatore idoli subditur:« Et fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo.» Et hoc manifestum est. Sequitur:
6.4.35
VERS. 14.--« Succidit cedros, tulit ilicem et quercum, quae steterat inter ligna saltus, et plantavit pinum, quam pluvia nutrivit.»
6.4.36
VERS. 15.--« Et facta est hominibus in focum: sumpsit ex eis, et calefactus est, et succendit, et coxit panes: de reliquo autem operatus est Deum, et adoravit: fecit sculptile, et curvatus est ante illud.»
6.4.37
Talibus diis servierunt gentiles, de quibus adhuc subditur:
6.4.38
VERS. 16.--« Medium ejus igni combussit, de medio ejus carnes comedit, coxit pulmentum, et saturatus est, et calefactus est, et dixit: Vah! calefactus sum, vidi focum.»
6.4.39
VERS. 17.--« Reliquum autem ejus Deum fecit, et sculptile sibi: curvatur ante illud, et adorat illud, et obsecrat illud, dicens: Libera me, quia Deus meus es tu.»
6.4.40
Nusquam manifestius quam hoc loco declaratur error idololatrarum, de quibus et subditur:
6.4.41
VERS. 18.--« Nescierunt, neque intellexerunt. obliti enim sunt, ne videant oculi eorum, et ne intelligant corde suo.»
6.4.42
VERS. 19.--« Non recogitant in mente sua, neque cognoscunt neque sentiunt, ut dicant: Medietatem ejus combussi igne, et coxi super carbones ejus panes, coxi carnes et comedi, et de reliquo ejus idolum faciam, ante truncum ligni procidam.»
6.4.43
VERS. 20.--« Pars ejus cinis est.»
6.4.44
Haec ideo sic transimus, quia expositione non indiget. Adhuc autem de idolo subjungitur:
6.4.45
« Cor ejus insipiens adoravit illud, et non liberavit animam suam, neque dicet: Forte, id est forsitan mendacium est in dextera mea.»
6.4.46
Hucusque vero Dominus stultitiam gentilium manifestans satis evidenter probavit, quod supradixerat:« Quoniam absque me non est Deus.» Quid demum populum Judaeorum alloquitur, dicens:
6.4.47
VERS. 21.--« Memento horum Jacob et Israel, quoniam servus meus es tu.»
6.4.48
Memento horum, quae de idolis diximus, ne eis servire velis, quia servus meus es. Sequitur:
6.4.49
« Formavi te, servus meus es tu Israel, ne obliviscaris mei.» Formavi te in utero matris, ut mihi servus esses; non tu me formasti sicut idolorum cultores deos sibi formant, quibus serviant, et ideo ne me tradas oblivioni sequens tales deos. Ac de tempore gratiae subditur:
6.4.50
VERS. 22.--« Delevi ut nubem iniquitates tuas, et quasi nubem peccata tua.»
6.4.51
Nubes enim vel nebula solis calore solvitur, atque deletur, quae solem ipsum videre non sinebat. Sic et peccata, quae cor Judaeorum obumbrabant, tandem in lumine veri solis, qui est Christus, fugata sunt atque deleta, ex quo illi ad fidem sunt conversi. Nam« usque in hodiernum diem cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum, qui non credunt ex illis. Cum autem conversus fuerit ad Deum, auferetur velamen.» Unde et eumdem populum admonens subjungit:« Revertere ad me, quoniam redemi te.» Et quia post ejus resurrectionem totus orbis triumphos ejus decantavit, congrue sequitur:
6.4.52
VERS. 23.--« Laudate, coeli, quoniam fecit Dominus: jubilate, extrema terrae; resonate, montes, laudationem, saltus et omne lignum ejus, quoniam redemit Dominus Jacob, et Israel gloriabitur.»
6.4.53
Quod enim dicitur: Laudate coeli, quoniam fecit Dominus, quoniam adimpletum est, quando resurrectionem ejus annuntiaverunt angeli. Vel coelorum nomine designari possunt apostoli, de quibus dictum est,« quoniam coeli enarrant gloriam Dei.» Qui laudaverunt, quoniam fecit Dominus, quia triumphum resurrectionis ejus ubique praedicaverunt. Unde et extrema terrae jubilaverunt in laudem ejus. Jubilus autem vocatur, quando ineffabile gaudium mente concipitur, quod nec abscondi possit nec sermonibus aperiri, et tamen quibusdam motibus aperitur, quamvis nullis proprietatibus exprimatur. Hinc sanctus David intuens electorum animas tantum gaudium concipere, quantum sermone non valet aperire, ait:« Beatus populus qui scit jubilationem.» Non enim ait: Qui loquitur, sed: Qui scit, quia sciri quidem jubilatio intellectu potest, sed exprimi dictu non potest. Per illam quippe sentitur quod ultra sensum est. Et cum vix ad hoc contemplandum sufficiat conscientia sentientis, quando ad hoc exprimendum sufficiet et lingua dicentis?
6.4.54
Quia ergo praedicantibus apostolis, dum« in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum,» lux veritatis electorum cordibus ubique gentium se manifestans inenarrabili gaudio mentes eorum replevit, pulchre etiam extrema terrae, id est fines orbis jubilare praecipiuntur. Et ut omnis terra jubilaret, montes, id est sancti per vitae meritum ad coelestia propinquantes resonaverunt laudationem, id est post apostolos praedicaverunt Evangelium.
6.4.55
Saltus quoque, id est gentilitas, et omne lignum ejus, id est omnis homo gentilis resonare jussus est, quoniam redemit Dominus sanguine suo Jacob, id est populum suum, et Israel, id est isdem electorum populus gloriabitur in Domino Redemptore suo. Post haec omnipotens Pater magnitudinem operum suorum nobis innotescere volens ait:
6.4.56
VERS. 24.--« Haec dicit Dominus redemptor tuus et formator tuus ex utero: Ego sum Dominus faciens omnia.»
6.4.57
Nam Unigeniti sui sanguine redemit nos, antequam crearemur, ac deinde formavit nos in utero matris Sequitur:
6.4.58
« Extendens coelos solus, stabiliens terram, et nullus mecum.» Latitudinem coelorum potentia sua Creator extendit, ut omnia tegeret; et terram stabilivit, ut immobilis staret.
6.4.59
Possunt vero sancti per coelos, et Ecclesia per terram designari. Extendit ergo Dominus coelos, quia facit, ut justi eorum quae retro sunt obliviscentes, in anteriora extendantur. Extendit coelos, dum sanctis suis viam praedicationis aperiens eos in mundi latitudinem circumquaque diffudit. Terram quoque stabilivit, quia Ecclesiam in Christo fundavit.
6.4.60
Aut per coelos sacra volumina exprimi possunt, ex quibus in Patribus stellae exemplorum atque virtutum nobis elucent. Quos Dominus extendit, quia ante oculos nostros per verba doctorum exponendo expandit. Extensis vero coelis stabilitur terra; quia expositis sacris voluminibus confirmatur mens nostra,« ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia et circumventione erroris.» Cum autem haec omnia se solum Pater facere testatur, non excludit a sua operatione Filium, sed idola.« Quaecunque enim Pater fecerit, haec et Filius similiter facit.» Inseparabilis quippe est operatio Trinitatis. Sequitur:
6.4.61
VERS. 25.--« Irrita faciens signa divinorum, et hariolos in furorem vertens.»
6.4.62
Divini signa quaedam observabant, a quibus causas divinationis sumebant. Sed haec Dominus irrita fecit, ut nihil veri per ea nosceretur. Hariolos etiam, qui juxta daemonum aras vaticinabantur, in furorem vertit, ut nihil nisi furere et bacchari spiritu daemoniaco possent. Sequitur:
6.4.63
« Convertens sapientes retrorsum, et scientiam eorum stultam faciens.»
6.4.64
Sapientes saeculi convertit retrorsum, id est in insipientiam: et vanam scientiam eorum stultam fecit. Scriptum est enim:« Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. Ubi sapiens, ubi scriba, ubi conquisitor hujus saeculi? nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi? Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes.» Unde subditur:
6.4.65
VERS. 26.--« Suscitans verbum servi sui, et consilium nuntiorum suorum complens.»
6.4.66
Servus enim hoc loco vocatur Dominus Jesus propter formam servi, quam ipse assumpsit. Cujus verbum, id est quidquid ille in Evangelio per se ipsum locutus est, Pater suscitavit ut fieret. Nuntii vero ejus nominantur apostoli, quorum fuit consilium, ut dispersi per quatuor mundi climata unum concorditer Evangelium praedicarent, et omne genus humanum ad fidem converterent. Et hoc consilium ut ab eis fuerat definitum, Dominus complevit. Sequitur:
6.4.67
« Qui dico Jerusalem: Habitaberis: et civitatibus Juda: Aedificabimini, et deserta suscitabo.»
6.4.68
Nunc juxta historiam reditum Israelitici populi de Perside significat in Judaeam. Mystice vero Jerusalem Ecclesia est, quam a credentibus inhabitandam pollicetur Dominus. Civitates Juda, id est civitates confessionis diversae Ecclesiae fidelium sunt, quae tamen unam faciunt. Deserta Ecclesiae vel confessionis sunt homines ad vitam praeordinati, sed adhuc in infidelitate permanentes; vel fidem jam habentes, sed bonis operibus carentes, vitiisque repleti, quia somno veteris inertiae suscitantur, quando mentem eorum divina gratia tangens excitat, ut convertantur. Sequitur:
6.4.69
VERS. 27.--« Qui dico profundo: Desolare, et flumina tua arefaciam.»
6.4.70
Flumina Babylonis industria Medorum arefacta esse feruntur, quando Balthasar interfectus est, ut per arentia flumina caperetur civitas. Sed juxta spiritualem intelligentiam quid profundum est, id est mare, nisi praesens saeculum? Quod desolatur, dum gloria mundi destruitur et potentia ejus, et quod scriptum est impletur:« Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt.» Et flumina arefaciunt dum dogmata saecularis scientiae annullantur.
6.4.71
Vel certe profundum Dominus annullavit, quando Salvatore nostro ad infernum descendente confregit portas ejus, et inde suos extraxit electos. Cujus profundi flumina arefecit, quando lubricas daemonum suggestiones de cordibus nostris exsiccavit. Sequitur:
6.4.72
VERS. 28.--« Qui dico Cyro: Pastor meus es, et omnem voluntatem meam complebis.»
6.4.73
Cyrus rex Persarum pastor Dei fuit, quia gregem populi Israel custodivit, divinamque voluntatem in relaxationem captivitatis ejus complevit. Interpretatur autem haeres, et significat eum, cui Pater dixit:« Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae.» Cyro ergo ait Dominus: Pastor meus es, quia Salvator noster est bonus pastor, qui posuit animam suam pro ovibus suis, ut a Patre mandatum acceperat, et ipse veraciter omnem Patris voluntatem in omnibus complevit. Sequitur:
6.4.74
« Qui dico Jerusalem: Aedificaberis; et templo: Fundaberis.» Et hic restaurationem et templi et Jerusalem significat, quae per Nehemiam et Zorobabel facienda erat. Nostra quoque Jerusalem, quae sursum est, vivis lapidibus per Christum aedificatur. Templum etiam fundatur, quando mens credentium in fide collocatur.« Templum enim Domini sanctum est, quod estis vos,» ait Apostolus,« et fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, id est: Christus Jesus.»
6.5.1
LIBER SEXTUS. CAPUT XLV.
6.5.1
VERS. 1.--« Haec dicit Dominus christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes, et dorsa regum vertam, et aperiam coram eo januas, et portae non claudentur.»
6.5.2
VERS. 2.--« Ego ante te ibo, et gloriosos terrae humiliabo,» et caetera.
6.5.3
Reges in populo Israel ungebantur oleo sancto, et idcirco vocabantur christi, id est uncti, sed apud gentiles non fiebat haec unctio. Cur ergo Cyrus appellatur christus, cum non sit oleo benedictionis unctus? Quia imperialis dignitas reputatur ei pro unctione. Quod autem ait: Haec dicit Dominus christo meo Cyro, tale est, ac si diceret: Haec dico ego Dominus christo meo Cyro. Vel Cyrum dicit Pater suum regem esse. Et quae Spiritus sanctus ei dicat, innotescit: Cujus, inquit, apprehendi dexteram, id est virtutem dedi, ut nullus fortitudini ejus valeret resistere. Ut subjiciam ei gentes, id est Babylonios, et Medos, et Aegyptios caeterasque gentes, et dorsa regum earum in faciem ejus vertam, ut fugiant. Quae enim gens illi resistere potuit? Quis regum non ei terga dedit?« Et aperiam coram eo januas, et portae non claudentur.» Quae enim civitas illi non patuit?
6.5.4
Ego, inquit, ante te ibo, id est terrorem meum eis immittam, ad quos venturus eris: et gloriosos terrae humiliabo sub manu tua, portas aereas conteram et vectes ferreos confringam. Et hoc ita factum est. Qui enim muri prius inexpugnabiles obsidente Cyro non sunt subversi? Caetera in hunc modum facile possunt intelligi. Subdit enim:
6.5.5
VERS. 3.--« Et dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum, ut scias quia ego Dominus, qui voco nomen tuum, Deus Israel.»
6.5.6
VERS. 4.--« Propter servum meum Jacob, et Israel electum meum.»
6.5.7
Longe antequam nasceretur, vocatus est proprio nomine Cyrus a Domino propter populum Israel, quem de captivitate erat relaxaturus. Sequitur:
6.5.8
« Et vocavi te nomine tuo assimilavi te, et non cognovisti me.»
6.5.9
Nominatim vocavi te, priusquam esses, ut Isaac et Josiam olim ante vocaveram. Assimilavi te in appellatione Filio meo, ut et tu Christus, id est unctus vocareris, atque Cyrus, id est haeres, eo quod avunculi tui Darii haereditatem, id est regnum illius susceperis. Et non cognovisti me, quoniam in errore idolorum permansisti. Nam si me pura mente cognovisses, scires quod sequitur:
6.5.10
VERS. 5.--« Ego Dominus, et non est amplius, et extra me non est Deus.»
6.5.11
Non ergo cognovisti me, quia deos esse alienos praeter me credidisti. Sequitur
6.5.12
« Accinxi te et non cognovisti me.»
6.5.13
VERS. 6.--« Ut sciant hi, qui ab ortu solis, et qui ab occidente, quoniam absque me non est Deus.»
6.5.14
Accinxi te potentia, ut populum meum dimitteres, quatenus ex eorum relaxatione multi ab oriente et ab occidente cognoscerent, quia solus ego sum Deus, qui sic eos, quando volui, liberavi.
6.5.15
Sed jam videamus utrum et aliter haec intelligi queant. Notum enim cunctis est, quis sit Christus Domini, nimirum ille, quem unxit Deus Spiritu sancto et virtute, qui et Cyrus est, id est haeres secundum quod Apostolus ait, quia sumus« haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi.» Cujus, inquit, apprehendi, dexteram, ut diceret mihi:« Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me.» Ut subjiciam ante faciem ejus gentes, ut« in nomine Jesu omne genu flectatur.» Et dorsa regum earum vertam, quia daemones in fugam convertam. Et aperiam coram eo januas humanorum cordium, et portae mentium ei non claudentur, sed patebunt, ut gaudentes eum suscipiant.
6.5.16
Quod autem sequitur: Ego ante te ibo, et gloriosos terrae humiliabo, secundum quod superius ait, intelligi debet:« Quis suscitavit ab oriente justum vocans eum, ut sequeretur se? dabit in conspectu ejus gentes, et reges obtinebit( supra XLI, 2).»--« Portas, inquit, aereas conteram, et vectes ferreos confringam.» Aes quia rubigine non consumitur, valde durabile est. Et quid per portas aereas nisi diu obserati humanarum mentium aditus exprimuntur? Quid per vectes ferreos nisi dura obstinatio malae voluntatis figuratur, quae januam cordis Christo non sinit aperiri? Conteram ergo virtute Spiritus mei portas mentium aeri similes in diuturna duritia, et vectes internae obstinationis ut ferrum duros, ut et durissima corda adventui gratiae tuae pateant.
6.5.17
Et dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum, ut« in te sint omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi.» Vel thesauros absconditos, id est homines ad vitam praeordinatos, sed adhuc peccatis opertos. Latens enim thesaurus erat Saulus, dum Ecclesiam persequeretur. Hujusmodi ergo thesauros dabo tibi, et arcana secretorum manifestabo tibi, ut de singulis scias, quis in malitia vel sanctitate perseveraturus sit, aut quis minime. Et ut scias, id est membris tuis facias sciro, quia ego Dominus, qui voco nomen tuum, Cyrum, id est haeredem propter servum meum Jacob, id est propter eos qui cum vitiis luctantur, et nondum amici, sed adhuc servi merentur vocari. Et propter Israel electum meum, id est propter eos, qui contemplationi coelestium sunt intenti. Nam propter fideles meos vocavi te haeredem meum, quia ipsi sunt haereditas mea, quam dedi tibi.
6.5.18
Et vocavi te nomine tuo Jesum, id est Salvatorem. Tu enim salvum facies populum tuum a peccatis eorum. Vel nomine tuo, sicut dictum est, vocavi te haeredem, quia« dabo tibi gentes haereditatem tuam.» Et assimilavi te caeteris hominibus, quia es« in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.» Haec omnia propter servum meum Jacob, et propter Israel electum meum.
6.5.19
Quod autem subjungitur:« Et non cognovisti me,» nullo modo ad personam Redemptoris nostri fas est referri. Sed quia idem Dominus ex Judaeis carnem assumens unum cum eis in genere factus est, potest, ut mihi videtur, ad infidelem Judaeorum populum referri, quod ait: Et non cognovisti me. Qui enim olim tanto tempore coluerunt Baal, et Domino quoque sacrificia reddebant, non cognoverunt eum. Unde et addit:
6.5.20
« Ego Dominus, et non est amplius, et extra me non est Deus.» Nam qui deos alios esse putabant, eum qui solus est Deus et Dominus, non cognoscebant. Deinde accinxi te, inquit, o Christe, mirifica potentia, et tu, popule Judaeorum, non cognovisti me. Ideo te, Christe meus, accinxi, ut per te sciant hi qui ab ortu solis, et qui ab occidente sunt, quoniam absque me non est Deus, ut sit« ab ortu solis usque ad occasum laudabile nomen Domini, et excelsus super omnes gentes Dominus.» Inde et repetit: Ego Dominus, et non est alter. Atque subjungit:
6.5.21
VERS. 7.--« Formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum: ego Dominus faciens omnia haec.»
6.5.22
Lucem verae scientiae Dominus in nobis format, et tenebras afflictionis exterius creat. Pacem mentis intrinsecus facit et mala adversitatis forinsecus creat. De quibus malis et per beatum Job dicitur:« Si bona suscepimus, de manu Domini mala quare non sustineamus?» Non enim mala, quae nulla sua natura subsistunt, a Domino creantur, sed creare mala Dominus se indicat, cum res bene conditas nobis male agentibus in flagellum format, ut ea ipsa et per dolorem, quo feriunt, delinquentibus mala sint, et per naturam, qua existunt, bona. Unde et venenum mors quidem est homini, sed vita serpenti. Amore enim praesentium ab auctoris nostri dilectione recessimus, et perversa mens, dum dilectioni creaturae se subdidit, a Creatoris societate se disjunxit. Ex his a Creatore ferienda erat, quae errans Creatori praeposuerat, ut unde homo culpam non timuit superbus admittere, inde poenam corrigendus inveniret, et tanto citius resipisceret ad illa quae perdidit, quanto doloris plena esse conspiceret, quae quaesivit. Unde et bene dicitur: Formans lucem et creans tenebras, quia cum per flagella exterius tenebrae creantur, intus per eruditionem lux mentis accenditur. Faciens pacem, et creans mala, quia tunc nobis pax cum Deo redditur, cum haec, quae bene condita sed non bene concupita, in ea quae nobis mala sunt, flagella vertuntur. Per culpam quippe Deo discordes exstitimus. Dignum ergo est, ut ad pacem illius per flagella redeamus, ut dum unaquaeque res bene condita nobis in dolorem vertitur, correcta mens ad auctoris pacem humiliter reformetur. Haec itaque flagella Dominus mala nominat, quia salutis et tranquillitatis bonum perturbando feriunt. Sed quia de his, quae per Christum erat acturus, vel ei facturus hucusque praemisit, nunc de ejus nativitate subjungit:
6.5.23
VERS. 8.--« Rorate coeli desuper, et nubes pluant justum: aperiatur terra, et germinet Salvatorem, et justitia oriatur simul: ego Dominus creavi eum.»
6.5.24
Id est veniat angelus, praedicet verbum: aperiatur terra, audiat Maria: et germinet Salvatorem, et pariat Jesum: et justitia oriatur simul, ut ille non post justificetur, sed cum justitia nascatur. Justus enim et sanctus est natus attestante Angelo, qui matri ejus dixerat:« Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur filius Dei..» Unde et addit: quia ego Dominus creavi eum. Ac si dicat: Per operationem Spiritus mei creatus est in utero virginis, non per coitum viri generatus. Sed quia hunc Judaeus quisque non filium virginis sed filium Joseph asserit, recte subjungitur:
6.5.25
VERS. 9.--« Vae qui contradicit fictori suo, testa de samiis terrae!
6.5.26
Contradicit enim fictori, id est plasmatori suo, quando carnalis Judaeus Jesum, quem conditor omnium Deus singulariter creasse se testatur, viri semine, sicut caeteros, creatum dicit. Samis autem insula vel civitas est, in qua dicitur ars figulorum inventa, et ideo fictilia vasa vocantur samia. Quod igitur ait: Testa de samiis terrae, tale est ac si diceret: Testa de testis terrae, luteum vas ex luteis vasis terrae. Testa de samiis terra est omnis qui ex viro et femina generatus est. Et haec testa contradicere audet fictori suo, si ipse ex eodem luto facere voluerit quoddam mirabile vas in honorem singulariter sanctificatum et utile ad omne opus bonum paratum? Unde et sequitur:
6.5.27
« Nunquid dicet lutum figulo suo: Quid facis, et opus tuum absque manibus est?»
6.5.28
Lutum enim dicit figulo suo: Quid facis, quando luteus homo contra sui plasmatoris actionem, qua Christum ex Virgine creat, audet disputare et dicit ei: Opus tuum absque manibus tuis est, id est tuae manus non sunt in hoc opere, quando negat eum fecisse, quod fecit, id est Christum ex Virgine creasse. Unde et adhuc subditur.
6.5.29
VERS. 10.--« Vae qui dicit patri: Quid generas? et mulieri: Quid parturis?»
6.5.30
Dicit enim patri: Quid generas, vel qui latentes causas aeternae generationis Filii Dei temerarie scrutari conatur, vel qui eidem generationi contradicit in aliquo. Et mulieri, id est electae feminae, quae virgo eum genuit: Quid parturis, vel qui partum ejus temerarie praesumptione discutere nititur, vel qui eumdem partum ejus reprehendit. Mulier enim hoc loco pro sexu posita est, sicut et ibi:« Misit Deus Filium suum factum ex muliere.» Vel patri dicit: Quid generas? qui praedicatorem ex eo increpat, quod per Evangelium Deo filios adoptionis gignit. Et mulieri dicit: Quid parturis? qui Ecclesiae indignatur, quia spiritales filios parit. Sequitur:
6.5.31
VERS. 11.--« Haec dicit Dominus Deus Israel plastes ejus: Ventura interrogate me.»
6.5.32
Plastes Israel est, qui ait alibi:« Ecce sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea filii Israel.» Vel illud ejus refertur ad Christum, quem Deus per Spiritum sanctum plasmavit in utero Virginis. Qui et nunc dicit eidem populo Israel: Nolite mihi contradicere in his, quae de incarnatione Christi praenuntio, sed magis interrogate me ventura de eo, vel de ejus Ecclesia. Et increpando subjungit:« Super filios meos, et super filias meas, et super opus manuum mearum mandate mihi.» Ac si dicat: Non necesse est ut quae de Christo et Ecclesia facturus sum, vos mihi, qualiter ea faciam, praecipiatis. Unde potentiam suae actionis demonstrans subjicit:
6.5.33
VERS. 12.--« Ego feci terram, et hominem super eam creavi ego: manus meae tetenderunt coelos, et omni militiae eorum mandavi.»
6.5.34
Ita est, ipse fecit terram et hominem, atque coelos tetendit, et omni militiae eorum mandavit, id est angelis ut ministeria et officia sua implerent, et stellis, ut suos cursus peragerent, et locis ac temporibus suis apparerent. Potest vero per terram Ecclesia, et per hominem mediator Dei et hominum homo Christus Jesus intelligi.
6.5.35
Quid autem per coelos nisi mentes electorum designantur a cunctis terrenis contagiis intimo amore suspensae? Quos videlicet coelos manus Domini extendit, quia luce visionis intimae laxatur mentis sinus, tantumque expanditur in Deo, ut superior existat mundo, cumque in Dei lumine rapitur, etiam super se in interioribus ampliatur; et dum se sub se conspicit, exaltata comprehendit, quam breve sit, quod comprehendere humiliata non poterat. Sic ergo Dominus coelos extendit, quia quamlibet parum deliciae Creatoris meus aspexerit, angustum fiet ei omne quod creatum est. Quae est autem militia talium coelorum nisi conversatio justorum? Nam« militia est vita hominis super terram.» Cui militiae Dominus mandavit, quia vitae sanctorum praecepta sic agendi dedit. Qui de Christo suo, de quo frequenter est locutus, subjungit:
6.5.36
VERS. 13.--« Ego suscitavi eum ad justitiam, et omnes vias ejus dirigam.»
6.5.37
Suscitavi, id est nasci feci eum ad justitiam faciendam, sicut et alibi dicitur:« Quia suscitabo David germen justum, et faciet judicium et justitiam in terra.» Et omnes vias ejus dirigam; quia« voluntas Domini in manu ejus dirigetur, et omnia quaecunque faciet, prosperabuntur.
6.5.38
« Ipse aedificabit civitatem meam, et captivitatem meam dimittet non in pretio, neque in muneribus, dicit Dominus Deus exercituum.»
6.5.39
Supernam Jerusalem vivis lapidibus aedificabit, et nos de Babylonis hujus, id est confusi saeculi captivitate gratis liberabit. Peccante enim protoparente nostro captivatus est a diabolo, et in peregrinationis hujus ejectus in exsilium a patria sua. Unde fit, ut omnes ejus filii in hoc saeculo velut in Babylone captivi teneantur, donec per eum liberentur, qui ait:« Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis.» Hanc ergo captivitatem ipse dimittit, dum nos ad antiquae felicitatis patriam reducit, non in pretio, quod a nobis accipiat, neque in muneribus, sed gratuita miseratione.« Gratis enim estis salvati,» ait Apostolus. Ad quem scilicet liberatorem nostrum paterna promissione consequenter dicitur:
6.5.40
VERS. 14.--« Haec dicit Dominus: Labor Aegypti, et negotiatio Aethiopiae et Sabbaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt: post te ambulabunt, vinctis manibus pergent, et adorabunt, teque deprecabuntur. Tantum in te est Deus, et non est absque te Deus.»
6.5.41
VERS. 15.--« Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel salvator.»
6.5.42
VERS. 16.--« Confusi sunt, et erubuerunt, omnes simul abierunt in captivitatem fabricatores errorum.»
6.5.43
VERS. 17.--« Israel salvatus est in Domino salute aeterna.»
6.5.44
Aegyptus, ut supra dictum est, interpretatur tenebrae, Aethiopia caligo, Sabbaim vero dicuntur captivi. Et quid per Aegyptum et Aethiopiam nisi gentes exprimuntur tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a via Dei per ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis illorum? Et qui sunt Sabbaim viri sublimes, id est captivi viri superbi nisi de quibus optamus, ut det illis poenitentiam Deus ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem?
6.5.45
Laborabat autem Aegyptus, et Aethiopia negotiabatur, quia caeci gentiles labori terreno incumbebant, et negotiis saecularibus implicabantur. Sed labor Aegypti, et negotiatio Aethiopiae transibit ad te, qui captivitatem non in pretio dimittis, ut gentiles, qui in tenebris infidelitatis pro temporali vita laborabant, in tua fide laborent pro sempiterna; et qui carnalia sectabantur negotia, spiritales fiant negotiatores internas divitias acquirentes. Hinc enim:« Simile est regnum coelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas, qui inventa una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quae habuit, et emit illam.
6.5.46
Captivi quoque viri sublimes, id est haeretici vel potentes saeculi, aut quilibet versi contumaces, nunc fideliter ad te transibunt, maceriam peccati, quae inter te et illos erat, transilientes, vel antiqui hostis castra deserentes, et in tuam partem transeuntes, et tui erunt et post te ambulabunt vestigia tua sequentes.« Qui enim dicit in Christo se manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.
6.5.47
Vincti manicis pergent, quia sic viam justitiae sequentur, ut manus eorum vinculis praeceptorum tuorum ab opere malo restringantur. Et te suppliciter adorabunt, teque deprecabuntur dicentes, quia tantum in te est Deus, et non est absque te Deus. Non enim Deus in adversae atque alienae a se naturae habitaculo est, sed in suo atque a se genito manet Deus in Deo, Pater in Filio. Ait enim:« Quia ego in Patre et Pater in me est.» Et non est, inquiunt, absque te Deus, o Christe. Proprium etenim Filio Dei est ne absque eo Deus quisquam sit. Pater enim non est absque Filio, qui ait:« Ego et Pater unum sumus.» Et:« Quia in me est Pater, et ego in Patre.» Non enim sunt duo dii Pater et Filius, sed unus Deus. Eodem modo sciendum est de Spiritu sancto.
6.5.48
Deinde viri sublimes, vere, inquiunt, tu es Deus absconditus, quem miser iste mundus ignorat, Deus qui salvas Israel, qui solus salvare potes. Neque enim dii gentium suos cultores salvare valent. Vel tu es Deus absconditus, quia« Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.» Recte enim Deus absconditus dicitur unigenitus Filius, qui est in sinu Patris. Sive propter corporis assumpti sacramentum vocatur Deus absconditus. Ubi autem iste Deus absconditus innotuit mundo, confusi sunt fabricatores errorum gentiles ac haeretici, et erubuerunt omnes simul opprobrium insipientiae suae potantes, et abierunt in captivitatem sempiternae damnationis, ubi cum diabolo perpetualiter vincti custodientur in infernali carcere.
6.5.49
Israel vero, id est electorum populus, salvatus est in Domino salute aeterna.« Scimus quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus domum non manufactam aeternam in coelis.» Sed quia pii solent ab impiis derideri, bene ad eos consolatoria promissione subditur, quia non confundemini, et non erubescetis in saeculum saeculi. Non confundemini propter blasphemias infidelium in praesenti saeculo, donec saeculum saeculi veniat, id est saeculum illud quod huic succedet, in quo perpetualiter gloriabimini. Et cur confundi vel erubescere non habeatis. Sequitur:
6.5.50
VERS. 18.--« Quia haec dicit Dominus creans coelos, ipse Deus formans terram, et faciens eam, ipse plastes ejus: non in vacuum creavit eam: ut habitaretur, formavit eam: Ego Dominus, et non est alius.»
6.5.51
Ideo, inquit, non erubescetis, quia Dominus Jesus, qui creavit potentia suae divinitatis coelos, et fecit, et formavit terram, ut habitaretur ab hominibus, ipse modo cunctis habitatoribus clamat se solum esse Dominum, et praeter se nullum esse Dominum. Sequitur:
6.5.52
VERS. 19.--« Non in abscondito locutus sum, in loco terrae tenebroso.»
6.5.53
Hoc est, nisi fallor, quod in Evangelio dicit:« Ego palam locutus sum mundo, ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Judaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil.» Nam qui communem salutem annuntiabat cunctis ad se generaliter confluentibus, quomodo in abscondito loquebatur? At contra haeresis in occulto loquitur, in loco terrae tenebroso, quia dicitur in Proverbiis.« Aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior.» Vel non in absconso locutus est se solum esse Deum, qui in monte Sina de excelso ejus vertice clamavit:« Non erunt tibi dii alieni absque me, nec facies tibi idolum.» Sed melius de apostolica praedicatione accipitur. Dominus vero subdit:
6.5.54
« Non dixi semini Jacob: Frustra quaerite me.»
6.5.55
Ac si dicat: Non incassum eos adventum meum exspectare feci, quoniam ad eos, ut promiseram, veni. Et de doctrina sua subjungit:« Ego Dominus loquens justitiam, annuntians recta.» Ac si dicat: Omne quod ex ore meo procedit, justum et rectum est. Et revera sic est. Quid enim rectum quam quod in Evangelio praecepit, aut loquitur? Hac enim justitia fideles justificantur, qui in lege non poterant justificari. Qui sicut ibi ait:« Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis,» ita et hic quoque subjicit, dicens:
6.5.56
VERS. 20.--« Congregamini et venite, et accedite simul, qui salvati estis ex gentibus.»
6.5.57
Congregamini in caulas Ecclesiae, et in merito bonae actionis venite, et accedite simul omnes, qui spe salvati estis ex gentibus.« Spe enim salvi facti sumus.» Et cur ad me festinanter debeatis accedere, sequitur:
6.5.58
« Nescierunt, qui levant signum sculpturae suae, et rogant Deum non salvantem.» Qui enim sibi sculpunt idolum, et adorant, nesciunt quid faciunt, quia obscuratum est insipiens cor eorum. Deinde praeconibus Evangelii praecipitur:
6.5.59
VERS. 21.--« Annuntiate et venite, et consiliamini simul.»
6.5.60
Sancti enim praedicatores postquam annuntiaverunt venientes consiliati sunt simul, quando Judaei asserentes, oportere gentiles, qui ad fidem veniebant, circumcidi, Paulus cum Barnaba Jerosolymam ascendit audire, quid de hac resentirent priores apostoli. Nunc etiam praepositi ecclesiarum consiliantur simul in synodis et conciliis saepe convenientes. Conversis vero gentibus subjungit Dominus:
6.5.61
Quis auditum fecit ab initio? Et sibi ipsi respondet: Ex tunc praedixi illud? Praedixit enim ex tunc, id est ab initio conversionem gentium praenuntians Abrahae,« quia in semine tuo benedicentur omnes gentes.» Rursum se solum contestatur esse Deum dicens:« Nunquid non ego Dominus, et non est ultra Deus absque me? Deus justus et salvans non est praeter me.» Hoc evidens est. Nam qui dicuntur dii gentium injusti sunt omnes, et suos cultores non servant sed perdunt. Sequitur:
6.5.62
VERS. 22.--« Convertimini ad me, et salvi eritis, omnes fines terrae, quia ego Deus, et non est alius.»
6.5.63
Et hoc manifestum est. Nullus enim Deus praeter Christum, qui totum orbem ad se conversum salvat. Sequitur:
6.5.64
VERS. 23.--« In memetipso juravi, egredietur de ore meo justitiae verbum, et non revertetur, quia mihi curvabunt omnia genua, et jurabit omnis lingua.»
6.5.65
« In memetipso, inquit, juravi, quoniam neminem habuit, per quem juraret majorem, juravit per semetipsum. Homines enim per majorem sui jurant, et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est juramentum. In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis haeredibus immobilitatem consilii sui interposuit jusjurandum, ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, firmissimum solatium habeamus.
6.5.66
Sed quid juraverit, audiamus. Egredietur de ore meo justitiae verbum, id est sententia judicandi per fidem omnes qui crediderunt. Et non revertetur, quia in sempiternum manebit justitia, quae per fidem electis dabitur, nec me poenitebit hoc verbum emisisse. Nam mihi curvabunt omnia genua,« ut in nomine Jesu omne genu flectatur.» Et omnis lingua jurabit mihi,« ut omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.» Omnis lingua jurabit mihi, quia linguarum omnium diversitas in hoc concordabit, ut devotum mihi famulatum juret.
6.5.67
Vel quod ait, quia mihi curvabunt omnia genua, et jurabit omnis lingua, sic intelligamus ut Apostolus exposuit dicens:« Omnes stabimus ante tribunal Christi. Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quia mihi flectetur omne genu, et confitebitur omnis lingua. Itaque unusquisque nostrum pro se reddet rationem Deo.» Nam juxta hunc sensum flectere genu Deo est stare ante tribunal Christi, et confiteri vel jurare Deo, rationem ei pro se reddere. Sequitur:
6.5.68
VERS. 24.--« Ergo in Domino dicet: Meae sunt justitiae, et imperium.»
6.5.69
Quoniam egredietur de ore meo justitiae verbum, et flexo genu mihi jurabit omnis lingua; ergo omnis lingua mihi jurans dicet in Domino, id est in Patre meo: Meae sunt justitiae, quia per verbum Christi sum justificata: et meum imperium, quia in Christo regina facta sum. Haec enim dicit Ecclesia, quae in omnibus linguis et gentibus est. Quae et inde suum dicit imperium, quia in toto orbe dominatur. De illis vero, qui Evangelium Dei non recipiebant, sequitur:
6.5.70
« Ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei.»
6.5.71
Ad Dominum enim veniunt vel nunc credendo, et confundentur de malis suis poenitentiam agendo, vel postmodum ut ante tribunal ejus stent, et aeternae confusionis opprobrium portent. De electis autem subditur:
6.5.72
VERS. 25.--« In Domino justificabitur, et laudabitur omne semen Israel.»
6.5.73
In Domino Jesu Christo justificabitur, sicut et Paulus Judaeis ait:« Notum sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiabitur ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi justificari. In hoc omnis, qui credis, justificatur.» Et laudabitur in illo, quia« laudabuntur omnes, qui jurant in eo( Psal. LXII, 12).» Justificabitur in hac vita, laudabitur in alia omne semen Israel non carnale, sed spiritale.« Non enim omnes, qui ex Israel, si sunt Israelitae, neque qui semen Abrahae, omnes filii: sed in Isaac vocabitur tibi semen, id est non qui filii carnis hi filii Dei, sed qui filii promissionis sunt, aestimantur in semine.» Justificatis autem in Christo fidelibus et omnibus linguis ei jurantibus congrue subditur:
6.6.1
LIBER SEXTUS. CAPUT XLVI.
6.6.1
VERS. 1.-- Conflatus, est Bel, contritus est Nabo: facta sunt simulacra eorum bestiis et jumentis.»
6.6.2
Credentes enim omnia conflaverunt et contriverunt idola. Bel namque et Nabo fuerunt idola. Interpretatur autem Bel vetustus, et Nabo sessio. Et quis est hic vetustus nisi antiquus hostis? aut quae est haec sessio, nisi quam voluit, dum sedem suam ad aquilonem ponere cogitaret? Sessio haec regnum in infidelibus est. Bel igitur conflatus est et Nabo contritus quia diabolus tartareis incendiis est traditus, et regnum ejus poenitentia contritum de corde eorum, qui crediderunt.
6.6.3
Simulacra eorum, id est diaboli et dominationis ejus fuerunt idola, et haec bestiis et jumentis facta sunt, quia homines, qui bestiali ferocitate saeviebant, et quaelibet onera sibi a daemonibus imposita non renitentes portabant, coluerunt ea, quibus deinde dicitur:
6.6.4
« Onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem.»
6.6.5
VERS. 2.--« Contabuerunt, et contrita sunt simul: non potuerunt salvare portantem.»
6.6.6
Idola enim, quae gravi pondere eos fatigabant, qui se portabant, postmodum confracta sunt, et computruerunt, nec suos bajulatores salvare valuerunt. Nam sequitur:
6.6.7
« Et anima eorum in captivitatem ibit.» Id est aeternis vinculis stricta ducetur in carcerem perpetuae damnationis.
6.6.8
Vel hoc dicendum, quod gravissimum onus in gentibus errorum idololatriae fuerit, quae cultores suos deprimebat in terram; dii quidem gentium facti sunt a cultoribus suis, et portantur ab eis, nec eos salvare possunt, a quibus portantur; sed Deus noster ipse fecit nos, et ipse portat, et salvat nos. Sequitur:
6.6.9
VERS. 3.--« Audite me, domus Jacob, et omne residuum domus Israel, qui portamini a meo utero, qui gestamini mea vulva.»
6.6.10
VERS. 4.--« Usque in senectam ego ipse, et usque ad canos ego portabo: ego feci, et ego feram, et ego portabo et salvabo.»
6.6.11
Nam domus Jacob Ecclesia est fidem patriarcharum tenens, quia Christus« regnabit in domo Jacob in aeternum.» Et quod est residuum domus Israel, nisi de quo dictum est, quia« omnis qui relictus fuerit in Sion, et residuus in Jerusalem, sanctus vocabitur( supra IV, 3).» Potest et historialiter accipi domus Jacob et residuum domus Israel antiquus Dei populus.
6.6.12
In utero autem concipitur proles, quae in hanc vitam profertur. Quid ergo uterum seu vulvam Dei nisi ejus consilium debemus accipere, in quo ante saecula per praedestinationem recepti sumus, ut creati per saecula producamur? Ambrosius autem loquens de Unigenito:« Sicut sinus Patris spiritalis intelligitur intimum quoddam paternae charitatis naturaeque secretum, in quo semper est Filius, ita etiam Patris est vulva spiritalis interioris arcanum, de quo tanquam de genitali alvo processit Filius.» Nos vero, quia de adoptivis filiis loquimur, vulvam vel uterum Dei, sicut diximus, consilium ejus accipimus. A quo scilicet utero portamur, quia Deus consilio sapientiae patienter nos portat cognoscens qui sunt ejus.
6.6.13
Quae est autem ejus senecta nisi perpes infinitas? Usque ad senectam ergo ipse est, qui usque in aeternum sine varietate mutationis permanet, cui dictum est:« Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.» Ipse quidem usque ad senectam suam, quae est perpetua immortalitas, et infinitas, manet; nos vero portat usque ad canos senectutis nostrae, id est longanimiter nos tolerat usque ad finem vitae praesentis, et tunc singulis, quod meruere, restituet. Vel usque ad senectam non suam sed nostram ipse nos portat tolerans et provehens, atque justa miseratione perpetualiter salvabit. Et in omnibus his operibus suis omnino contrarius est diis gentium. Unde rursum idololatras increpat, dicens:
6.6.14
VERS. 5.--« Cui assimilastis me et adaequastis, et fecistis similem?»
6.6.15
VERS. 6.--« Qui confertis aurum de sacculo, et argentum statera ponderatis: conducentes artificem, ut faciat deum.»
6.6.16
Eum quippe in sua aestimatione similem faciebant idolo materiali,« Qui, sicut Apostolus ait, mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis, hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium.» De quibus et subditur:« Et procidunt, et adorant.»
6.6.17
VERS. 7.--« Portant illum in humeris gestantes et ponentes in loco suo, et stabit, et de loco suo non movebitur, sed cum clamaverint ad eum, non exaudiet, de tribulatione non salvabit eos.» Totum hoc manifestum est. Sequitur:
6.6.18
VERS. 8.--« Mementote istud, et fundamini: redite, praevaricatores, ad cor.»
6.6.19
VERS. 9.--« Recordamini prioris saeculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra Deus, nec est similis mei.»
6.6.20
O, inquit, cultores idoli, mementote, id est recogitate illud, quia Deus vester ita fabricatus est, et ex quo positus est in loco suo, non potuit se movere, nec suos cultores audire valet aut juvare, et fundamini in veritate, ne per varios errores mens vestra fluctuet.
6.6.21
Redite ad cor vestrum sub imagine, quam foras cernitis, quia sensum rectae cogitationis in talibus amisistis. Quid autem nobis vicinius est corde nostro? Et tamen cum per pravas cogitationes spargitur, a nobis cor nostrum longius evagatur. Longius ergo istos mittit, quos ad cor suum redire praecipit, quia quo se exterius fuderint, eo a se, unde possint redire, vix inveniunt. Sparsis enim foris mentibus ad semetipsas redire difficile est, quia qui terrenis desideriis implicantur, eos prava itinera semel captos tanto delectabiliter tenent, quanto in eis omne quod libuerit, licet. Quippe nullus disciplinae murus obviat, qui stringat, nulla retributionis prospicitur poena, quae terreat, sed clausis oculis cordis eo anima praecipitatur in infirmis, quo obscuratur a summis; et tanto securius mala temporalia perpetrat, quanto durius aeterna bona desperat.
6.6.22
Tales erant illi« qui, cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum: dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt, et,« ut praedictum est,» mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis, hominis, et volucrum, et quadrupedum et serpentium. Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficerent corpora sua in semetipsis.» Cum ergo divinae bonitati placet resipiscere tales, congrue dicit eis: Redite praevaricatores ad cor. Praevaricatores enim sunt qui, cum cognovissent Dominum, non sicut Deum glorificaverunt. In eo enim quod Deum cognoverunt, quodammodo legem acceperunt, ut ei gloriam darent, sed hanc praevaricati sunt in cultura idolerum. Vel naturalem legem praevaricati sunt inique agendo.
6.6.23
Quos postquam a vanitate, qua se foras sparserant in idololatria, redire ad cor suum praecepit: Recordamini, inquit, prioris saeculi, quia tunc nec nominatum fuerat idolum. Si enim idola dii essent, utique mundum fecissent. Sed in priori saeculo non fuerunt, ideoque dii esse non possunt. Ego enim, qui mundum creavi, sum Deus, et non est ultra Deus, sicut nec ultra mundus, nec est quisquam similis mei. Ad hoc autem, quod dixerat, quia non est similis mei, bene subjecit:
6.6.24
VERS. 10.--« Annuntians ab exordio novissimum, et ab initio quae nondum facta sunt, dicens: Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet.»
6.6.25
Annuntiavit enim Deus ab exordio novissimum dicens in Adam, quia« relinquet homo patrem suum,» id est Christus a solio majestatis suae descendet,« et matrem,» id est Synagogam deseret,« et adhaerebit uxori suae,» id est Ecclesiae« et erunt duo in carne una.» Cujus consilium stabit, et omnis voluntas ejus fiet, quoniam ejus voluntati nec illa obsistent, quae contra voluntatem illius fieri videntur, quia ad hoc nonnunquam permittit fieri, et quod non praecepit, ut per hoc certius impleatur, quod jubet. Apostatae enim angelo perversa voluntas est, sed tamen a Deo mirabiliter ordinatur, ut ipsae quoque ejus insidiae utilitati bonorum serviant, quos purgant, dum tentant. Sic ergo consilium ejus stat, ut inde magis voluntatem suam impleat, unde voluntatis ejus consilio quis contraire nititur.
6.6.26
Sed dum ab exordio novissimum, et ab initio quae necdum facta sunt, annuntiat dicens: Quia consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet, satis ostendit se de eo consilio dicere, quo disposuit, ut propinquante mundi termino diabolus per passionem Salvatoris humanum genus amitteret. Hoc enim annuntiavit ab exordio dicens serpenti, quia« inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum, et semen illius.» Et voluntas ejus salus mundi est,« qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.» Et hanc voluntatem suam ab initio denuntiavit Abrahae promittens ei, quia« in semine tuo benedicentur omnes gentes.» Sed haec nondum erant facta, id est voluntas ejus in salvatione mundi necdum erat impleta, dum per prophetam haec loqueretur. Qui quoniam Christum suscitavit a mortuis, et constituit ad dexteram suam in coelestibus, bene post denuntiationem consilii illius passionis de ipso subjungit:
6.6.27
VERS. 11.--« Vocans ab oriente avem, et de terra longinqua virum voluntatis meae.»
6.6.28
Eum quippe nuncupat avem, qui corpus carneum, quod assumpserat, ascendendo ad aethera libravit. Et eumdem appellat virum voluntatis suae, de quo et alibi testatur:« Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui.» Jam vero diximus, quia Judaeorum populus idcirco vocatur oriens; quia de carne ejus idem Salvator natus est, qui sol justitiae dicitur. Terra autem longinqua nominatur haec regio nostra, in qua peregrini et hospites exsulamus. Vocavit itaque Deus ab oriente avem, et de terra longinqua virum voluntatis suae, quando Christum de Bethania levavit in coelum.
6.6.29
Vel gentilitas potest appellari longinqua terra, quia longe erat a Deo, dum serviret idolis. Qui vocavit ab oriente avem, quando Christum per apostolos a Judaeis ad gentes misit. Et rursus de terra longinqua vocavit virum voluntatis suae, quando per Eliae praedicationem a gentibus eum reducet ad Hebraeos. Et in his omnibus implebitur, quod ait:« Quia consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet.» De quo etiam subdit:
6.6.30
« Et locutus sum, et adducam illud: creavi, et faciam illud.» Locutus sum per prophetas consilium meum, et adducam illud in tempore suo, et creavi illud praedestinando, et faciam illud operando. Unde sequitur:
6.6.31
VERS. 12.--« Audite me duro corde, qui longe estis a justitia.»
6.6.32
VERS. 13.--« Prope feci justitiam meam, non elongabitur; et salus mea non morabitur. Dabo in Sion salutem, et in Jerusalem gloriam meam.»
6.6.33
Nam duro corde semper fuere Judaei, et longe a justitia.« Ignorantes enim justitiam Dei, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti.» Quibus ait:« Prope feci justitiam meam, non elongabitur, et salus mea non morabitur,» id est appropinquavit tempus, ut reveletur per Christum justitia fidei. Neque enim ultra elongabitur, et salus aeterna, quae per eum danda est credentibus, non morabitur amplius.
6.6.34
Dabo in Sion salutem aeternam his, qui crediderint in vobis, et in Jerusalem gloriam meam super his, qui fidem Christi mei receperint, ut Spiritu sancto repleti loquantur omnibus linguis, et prophetent, atque signis et virtutibus coruscent. Hoc factum est in illa« multitudine credentium, quorum erat cor unum, et anima una.» Sequitur:
6.7.1
LIBER SEXTUS. CAPUT XLVII.
6.7.1
VERS. 1.--« Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylonis, sede in terra.»
6.7.2
Reprobis, et cum occasio deest peccatum perpetrandi, desideriorum cogitationes eorum cordibus nullatenus desunt; et cum non semper diabolum sequantur in opere, valde tamen se ei obligant in cogitatione. Unde nunc recte dicitur:« Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylonis, sede in terra.» Cum enim semper pulvis sit terra, non tamen terra semper pulvis, quid per pulverem nisi cogitationes debemus accipere, quae dum importune ac silenter in mente evolant, ejus oculos excaecant? Et quid per terram nisi terrena actio designatur? Et quia reproborum mens prius ad prava cogitanda ducitur, et postmodum ad facienda, recte filiae Babylonis, quae ab internae rectitudinis judicio descendit, per ferientem sententiam dicitur, ut prius in pulvere, et post in terra sedeat, quia nisi se in cogitatione prosterneret, in malo opere non inhaesisset. Hoc enim loco humana mens virgo non incorrupta, ut arbitror, dicitur, sed infecunda.
6.7.3
Et quia Babylon confusio interpretatur, recte infecunda mens Babylonis filia vocatur, quae in eo, dum nequaquam bona opera germinat, dum nullo ordine recte vivendi componitur, quasi confusione matre generatur. Sin autem virgo non infecunda dicitur, sed incorrupta, postquam statum salutis perdidit, ad confusionis suae cumulum appellatur, quod fuit. Cui apte per increpationem dicitur: Descende. In alto quippe stat humanus animus, quando supernis retributionibus inhiat. Sed ab hoc statu descendit, cum turpiter victus sese defluentibus mundi desideriis subjicit. Cui bene mox additur: Sede in pulvere. Descendens enim in pulvere residet, qui coelestia deserens terrenis cogitationibus aspersus in infimis vilescit. Ubi adhuc ingeminando subjungitur: Sede in terra. Ac si exprobrans dicat: Quia coelestis conversatione noluisti te erigere, sub temetipso humiliatus in terrenis actibus humiliare. Unde et necessario protinus additur:
6.7.4
Non est solium filiae Chaldaeorum.»
6.7.5
Chaldaei namque feroces sunt, quia voluntates proprias sequentes nec suis parcere mortibus sciunt. Feroces sunt terrena desideria, quae non solum contra praecepta Conditoris, sed saepe et contra percussionum verbera duram atque insensibilem mentem reddunt. Sed filia ferocium non habet solium, quia mens, quae ad amorem mundi ex pravis desideriis nascitur, atque eisdem desideriis obduratur, in eo quod se terrenis concupiscentiis subjicit, sedem judicii amittit, nullique apud se solio praesidet, qui examine discretionis caret. Et quasi a judicii sui sede expellitur, qui per exteriores concupiscentias vagatur. Liquet enim, quod mens, quae intus consilii sedem perdidit, foras se per desideria innumerabiliter spargit, et quia agere intellecta dissimulat, caecatur recte, ut etiam nesciat quid agat, et saepe justo judicio in ipsa sua voluntate relinquitur, et sub ea, quae anxie appetit, laboriosa mundi ministeria relaxatur. Unde et apte subditur:
6.7.6
« Quia non vocaberis mollis et tenera.»
6.7.7
VERS. 2.--« Tolle molam, et mole farinam.»
6.7.8
« Constat nimirum, quo tenerae filiae parentes parcunt, nec duris atque servilibus hanc operibus affligunt. Omnipotens ergo Deus quasi teneram filiam vocat, quando dilectam uniuscujusque animam a laboriosis hujus mundi servitiis revocat, ne, dum exterioribus actibus afficitur, ab internis desideriis induretur. Sed Chaldaeorum filia mollis et tenera non vocatur, quia mens pravis desideriis dedita in eo quem anxie appetit, hujus saeculi labore relinquitur, ut foris mundo velut ancilla serviat, quae intus Deum ut filia nequaquam amat. Unde et molam tollere, et farinam molere jubetur.
6.7.9
« Mola in gyro ducitur, et farinam profert. Unaquaeque ergo mundi hujus actio mola est, quae dum multas curas congerit, humanas mentes quasi per gyrum vertit, atque ex se velut farinam projicit, quia seducto cordi semper minutissimas cogitationes gignit. Nonnunquam vero, qui quietus alicujus esse meriti creditur, positus in qualibet actione denudatur. Unde protinus subinfertur:
6.7.10
« Denuda turpitudinem tuam, discooperi humerum, revela crura, transi flumina.»
6.7.11
« In administratione quippe operis turpitudo denudatur, dum vilis mens abjectaque in operis ostentatione cognoscitur, quae quieta prius magna putabatur. Humerum mens discooperit quando opus suum, quod ignorabatur, ostendit. Crus revelat, quia, quibus desideriorum passibus lucris mundi inhiet, manifestat. Flumina etiam transit, quia actiones hujus saeculi, quae quotidie ad terminum defluunt, indesinenter appetit. Dumque alias relinquit, et alias insequitur, quasi semper de flumine ad flumen venit.» Haec beatus Gregorius ait ostendens, quo jaceat mens a solio sanctae intentionis excussa, quia si ad ea, quae super ipsam sunt, inhiare cessaverit, sub semetipsam etiam indesinenter ruit. Cujus occulta turpitudo, quia nunc per reprobationem operis, sicut dictum est, denudatur, aut etiam postmodum in ultimo examine palam cunctis ostenditur, recte subjungitur.
6.7.12
VERS. 3.--« Revelabitur igitur ignominia tua, et videbitur opprobrium tuum.»
6.7.13
Nam de vindicta, quae in illo fiet judicio, vel in obitu cujuslibet reprobi, manifeste subdit:« Ultionem capiam et non resistet mihi homo.» Tunc enim nemo jam resistet ei. Quondam vero Moyses pro populo resistit irae ejus dicens:« Dimitte ei hanc noxam, alioquin dele me de libro tuo, quem scripsisti.» Sic et Aaron ei restitit, quando inter viventes ac mortuos thuribulum sumpsit, et animadversionis ignem fumo incensi temperavit. David etiam irae ejus restitit, qui angelo percutienti se offerens, placationis gratiam et ante tempus propositum exegit. Sed et omnes sancti, qui irae ejus obviant, ab ipso accipiunt ut contra impetum percussionis ejus opponantur, atque ut ita dixerim, cum ipso se erigunt contra ipsum, eosque divina vis sibi opponit secum, quia in eo quod adversum se saevientis iram foris obtinent, intus eos irascentis gratia fovet, et famulantes interius levat, quos quasi adversantes exterius tolerat.
6.7.14
Portat ergo contradictionem deprecantium, quam aspirat, et velut nolenti imponitur quod ab ipso, ut fiat, imperatur, sicut in verbis ejus apparet, cum dicit Moysi:« Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos.» Quid est dicere servo: Dimitte, nisi deprecanti ausum praebere? Cum vero superna indignatio sese, ut ita dixerim, medullitus movet, hanc oppositio humana non retinet, nec se utiliter cujuslibet deprecatio objicit, cum semel Deus aliquid ab intimis irascendo disponit. Unde per beatum Job dicitur:« Deus, cujus irae resistere nemo potest.» Nullius enim interventu divina ira restringitur, cum implacabiliter excitatur.
6.7.15
Hac igitur inexorabili indignatione adversus filiam Babylonis commotus dicit:« Ultionem capiam, et non resistet mihi homo.» Homo enim resistere ei omnino non valet, quando se ad ulciscendum excitat, et precem, quae ei funditur, non aspirat. Unde et per Salomonem dicitur:« Non parcet in die vindictae, nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima( Prov. VI, 34).» Quam sententiam attendere debent, qui pro pessimis hominibus defunctis missas celebrant, vel orationes aut eleemosynas faciunt. Plerumque vero talis anima potentia in hoc mundo adepta Dei servos affligit, sicut olim plebs Chaldaeorum in Babylone filios Juda. Sed, cum hujusmodi princeps in die mortis suae ad ultionem ducitur, populus Dei, quem servitute deprimebat, redimitur de manu ejus. Unde mox ejusdem populi voce subditur:
6.7.16
VERS. 4.--« Redemptor noster, Dominus exercituum nomen illius, sanctus Israel.»
6.7.17
Qui enim nos de manu oppressoris redimit, id est liberat, vocatur Dominus exercituum, quia exercitus angelorum ei famulantur ad vindictam malorum. Et nomen illius Sanctus Israel est, qui filiae Babylonis irreligiositatem ultra tolerare noluit. Unde et subjungit:
6.7.18
VERS. 5.--« Sede, tace, intra in tenebras, filia Chaldaeorum, quia non vocaberis ultra domina regnorum.»
6.7.19
Sedet enim, quae stabat, cum prostrata vilescit, quae erecta gloriabatur. Tacet, cum excusationem perversitatis suae non inveniens moerore tabescit. Et intrat in tenebras, cum in noctem perpetuae damnationis mittitur dicente Domino:« Ligatis manibus et pedibus mittite eum in tenebras exteriores.» Nec jam vocatur domina regnorum, quia gloriam potentiae singularis amittit cum vita. Sequitur:
6.7.20
VERS. 6.--« Iratus sum super populum meum, contaminavi haereditatem meam, et dedi eos in manu tua.»
6.7.21
Hoc manifestum est. Saepe enim Dominus populo suo iratus asperum vel crudelem dat ei principem, quia scriptum est:« Regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi.» Sequitur:
6.7.22
« Non posuisti eis misericordias, super senem aggravasti jugum tuum valde.»
6.7.23
VERS. 7.--« Et dixisti: In sempiternum ero domina.»
6.7.24
Et hoc perspicuum est. Immisericorditer enim populum Dei princeps malus affligit, et inhumane tractat, neque vel senibus ab afflictione servitutis parcit, ac velut in sempiternum se dicit dominaturum, dum tempore longo se potestatem exercere putans, de die ultima cogitare negligit. Unde et subditur:
6.7.25
« Non posuisti haec super cor tuum, neque recordata es novissimi tui.» Non posuisti super cor tuum, id est non cogitasti, quia ego iratus populo meo dedi eum in manus tuas. Neque finis tui recordata es, quando ultionem ego de te capiam nemine resistente. Sequitur:
6.7.26
VERS. 8.--« Et nunc audi haec delicata et habitans confidenter, quae dicis in corde tuo: Ego sum, et non est praeter me amplius: non sedebo vidua, et ignorabo sterilitatem.»
6.7.27
VERS. 9.--« Venient tibi duo haec subito in die una; sterilitas et viduitas.»
6.7.28
Delicata est anima, quae suis voluptatibus in praesenti fruitur deliciis affluens; et confidenter habitat, dum nullo metu mortis cogitur, sed peregrinationem praesentis exsilii velut habitationem aestimat patriae; et dum se caeteros potentia honoris praeire conspicit, cunctos velut nihilum despiciens et se exaltans in cogitationibus suis.« Ego sum, et non est praeter me amplius.»
6.7.29
Quae et viduam se non sessuram dicit, quia se semper intellecturam sapienter aestimat. Intellectus enim plerumque dicitur vir animae de quo Dominus mulieri Samaritanae verba sua non intelligenti dicit:« Voca virum tuum,» id est adhibe intellectum tuum, et veni huc, id est ad ea quae dico, accede huc. Nam sicut vir mulierem, sic intellectus animam regit. Et sicut mulier ex viro, sic anima concipit ex intellectu, quod in operationem parit. Ait ergo: Non sedebo vidua, id est non ero despecta intellectu amisso, quia nunquam illum amittam, sed prudenter intelligam semper. Et igno rabo sterilitatem, id est non ero infecunda, sed semper dilecta mihi opera velut filios pariam. Sed quae sic loquitur, audire debet quid ei divinitus respondeatur: Venient tibi duo haec, id est sterilitas et viduitas subito in die una, id est in hora mortis, ut ne quid amplius operari possis, et intellectum amittas. Et quasi jam haec illi acciderint, subjungit
6.7.30
« Universa venerunt super te propter multitudinem maleficiorum tuorum: et propter duritiam incantatorum tuorum vehementem.» Universa, quae superius tibi minatus sum, venerunt super te propter multitudinem malorum quae faciebas. Quid vero per incantatores ejus exprimitur nisi caeteri potentes, qui huic ministrantes per vanitatem saecularis potentiae vel dolositatis suae quasi phantasiam magicae artis in his, quae fraudulenter operantur, fallunt oculos intuentium, ut vel bona vel honesta putent eorum opera? Qui vehementem habent duritiam, quia ignorantes viscera miserationis innocentes laedunt, et eorum bona diripiunt. Et propter horum ergo duritiam princeps eorum punitur, quia debuerat impietatem eorum compescere. Cui adhuc dicitur:
6.7.31
VERS. 10.--« Et fiduciam habuisti in malitia tua, et dixisti: Non est qui videat me.»
6.7.32
In malitia fiduciam habuit, quia per malam astutiam se caeteros superare confisus est, et prospere semper agere. In malis etiam, quae faciebat, non videri se divinitus arbitrabatur. Sed sequitur:
6.7.33
« Sapientia tua et scientia tua haec decepit te.»
6.7.34
Haec sapientia, qua confidebas in malitia tua, nec te videri a me putabas, decepit te, quia malis operibus tuis semper implicabat te. Vel prius pronuntietur sapientia tua, et scientia tua, deinde subjiciatur: haec decepit te, ut non de ista solummodo, sed de omni sapientia et scientia ejus dictum intelligatur, quoniam« sapientia carnis inimica est Deo.» Congrue autem sapientia et scientia ejus dicitur eam decepisse. Nam« prudentia carnis mors est.» Et:« Scientia inflat.» Unde et praefatus tumor illius, quod de temporali gloria se extollens caeteros despicit, replicatur, cum subditur:
6.7.35
« Et dixisti in corde tuo: Ego sum, et non est praeter me altera.» Adeo enim singulariter extollitur, ut se solam esse glorietur, quia neminem sibi parem cernit. Cujus elationi debita mors improviso superventura promittitur, cum mox subjungitur:
6.7.36
VERS. 11.--« Veniet super te malum, et nescies ortum ejus, et irruet super te calamitas, quam non poteris expiare: veniet super te repente miseria, quam nescies.»
6.7.37
Haec enim omnia tempore mortis fient. Contra cujus adventum huic filiae Babylonis, quae de potestate singulariter gloriatur, protinus exprobrando dicitur:
6.7.38
VERS. 12.--« Sta cum incantatoribus tuis, et cum multitudine maleficiorum tuorum, in quibus laborasti ab adolescentia tua, si forte quid prosit tibi aut si possis fieri fortior.»
6.7.39
Si enim vere potens est, stet nunc adversus mortem, et potenter ei resistat. Omnes etiam suos incantatores, videlicet subjectos sibi potentes ac sapientes, qui vanitate dolosae actionis deludunt humanos oculos, et artificiosis locutionibus suis velut quibusdam praecantationibus immutant sensus hominum, assumat secum in auxilium.
6.7.40
Multitudinem quoque malorum in quibus ab adolescentia se exercuit, opponat divinae animadversioni, quae super eam venit, quia fiduciam habuit in malitia sua. Cum igitur his omnibus stet, id est resistat irae coelesti si forte, quid ei valuerit hoc, aut fortior contra Deum fieri potuerit. Et quia praedicti incantatores multimoda consilia dant, sed nihil valent adversus Deum consilia eorum, recte subditur:
6.7.41
VERS. 13.--« Defecisti in multitudine consiliorum tuorum.»
6.7.42
Rursumque improperando subjungitur:
6.7.43
« Stent, et salvent te augures coeli, qui contemplabantur sidera, et supputabant menses, ut ex his annuntiarent ventura tibi.»
6.7.44
Quid vero per augures coeli, qui contemplabantur sidera, et supputabant menses, ut ex his annuntiarent ventura, nisi homines superstitiosi designantur, qui ex elementis temporum explorare futura conantur? Qualibus ait Dominus:« Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: Nimbus venit, et ita fit. Et cum austrum flantem, dicitis: quia aestus erit, et fit. Hypocritae, faciem coeli et terrae nostis probare.» Et Paulus.« Dies observatis, et menses, et tempora, et annos: timeo, ne forte sine causa laboraverim in vobis.» Quia ergo supradicta Babylonis filia, id est mens superstitiosi et perversi principis magis in talibus quam in Deo speravit, recte jam circa obitum ei per increpationem dicitur:« Stent et salvent te augures coeli qui contemplabantur sidera, et supputabant menses, ut ex eis annuntiarent ventura tibi.» Sed qui pro se ipsis stare non valent, quomodo stabunt pro aliis? Aut quomodo salvabunt alium, qui salvare se ipsos non possunt? Sequitur enim:
6.7.45
VERS. 14.--« Ecce facti sunt quasi stipula, et combussit eos ignis: non liberabunt animam suam de manu flammae: non sunt prunae, quibus calefiant, et focus, ut sedeant ad eum.»
6.7.46
Facti sunt in morte aridi et inanes velut stipula, et combussit eos ignis gehennalis nec jam poterunt liberare animas suas de manu flammae illius, sed ibi sine fine detinebuntur et ardebunt. Neque enim prunae sunt in illo igne, quibus isti calefiant delectabiliter, quemadmodum in his omnibus ignibus, neque ignis ille est focus, et sedeant ad eum, qui ibi sunt, sed totam gehennam ignis ille complet, omnesque reprobos intra se continens cruciat, neque prunas habet, quia lignis non pascitur, sed inexstinguibiliter ardet. Vel in hac vita non sunt eis prunae, quibus calefiant, et focus, ut sedeant ad eum, id est nullam habent caloris scientiam, nec illuminantem sensum, qui eorum tenebras excutere possit, et frigus erroris expellere. Sequitur:
6.7.47
VERS. 15.--« Sic facta sunt tibi, in quibuscunque laboraveras.»
6.7.48
Id est omnia opera tua igne illo consumpta sunt. Nam, ut Apostolus loquitur:« Uniuscujusque opus manifestum erit. Dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur, et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. Si cujus opus manserit, mercedem accipiet; si cujus opus arserit, detrimentum patietur» Sequitur:
6.7.49
« Negotiatores tui ab adolescentia tua unusquisque in via sua erraverunt, et non est qui salvet te.»
6.7.50
Dives iste iniquus ab adolescentia sua negotiatores et pecuniarum multiplicatores habere studuit. Qui omnes in via negotiationis suae erraverunt, quia sicut« nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus;» ita qui saecularibus negotiis implicatur, militare Deo non potest. Et quia omnes, qui huic opitulari volebant, propriis reatibus astringuntur, non est qui salvet eum a morte perpetua. Haec contra quemlibet potentem superbum, qui populum Dei affligit, dicta sunt. Et mox ad eumdem populum, qui pro peccatis suis traditus est, consequenter dicitur:
6.8.1
LIBER SEXTUS. CAPUT XLVIII.
6.8.1
VERS. 1.--« Audite hoc, domus Jacob, qui vocamini nomine Israel, et de aquis Juda existis, qui juratis in nomine Domini, et Dei Israel recordamini non in veritate, neque in justitia.»
6.8.2
Nunc enim ad carnales, qui sunt in Ecclesia, loquitur sermo divinus. Nam et ipsi sunt domus Jacob quia fidem patriarcharum sequuntur, licet mores eorum fugiant. Vos inquit: O domus Jacob, audite hoc, quod principi, qui vos opprimit, locutus sum: vel quae vobis locutus sum: qui vocamini nomine Israel, id est qui vocabulo Christianitatis censemini, et de aquis Juda, id est de aquis confessionis, quae sunt aquae baptismatis, existis, vel de populis christianis orti estis, qui juratis in nomine Domini, id est qui Christianos vos asseritis, et Dei Israel recordamini, id est de Christo recogitatis, non in veritate, quia eum non vere diligitis, neque in justitia, quia, quod ipse praecipit, non facitis. Ad hujusmodi Christianos loquitur Dominus, quos ob irreligiositatem eorum impio rectori tradidit castigandos. De quibus subditur:
6.8.3
VERS. 2.--« De civitate enim sancta vocati sunt, et super Deum Israel constabiliti sunt: Dominus exercituum nomen illius.»
6.8.4
Ideo debent audire verba solatii, quia de civitate sancta convocati sunt divinitus. Dominus enim, qui in coelesti Jerusalem habitat, ipse vocavit eos. Et super Deum Israel constabiliti sunt, id est super Christum fundati, qui vocatur Dominus exercituum, eo quod illi deserviant exercitus militiae coelorum. Ad quem videlicet populum Christianorum carnalium consequenter a Domino dicitur:
6.8.5
VERS. 3.--« Priora extunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea: repente operatus sum, et venerunt.»
6.8.6
Quae autem sunt priora, nisi quae secundum Apocalypsim Joannis« oportet fieri cito,» id est tentationes et mala, quae fideles in hac vita tolerant.« Omnes enim, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patiuntur.» Et quae nos in futuro saeculo manent, posteriora sunt. Audi quae sunt priora:« Fili, accedens ad servitutem Dei sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem.» Audi priora:« Quicunque quaesierint animam suam salvare, perdent eam.» Haec ergo priora annuntiavi et audita feci tibi extunc, id est ex quo de aquis Juda existi, et ex quo supra Deum Israel constabilitus es. Et sicut a principio tibi annuntiaveram, ita tunc repente operatus sum, et venerunt omnia. Praedixi tibi universa quae passurus eras, ne, si te ignarum invenissent, opprimerent, et ex ore meo, quae facere debueras, audisti, ut excusationem de ignorantia non haberes. Sequitur:
6.8.7
VERS. 4.--« Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua aerea.»
6.8.8
Durus es, quia molliri ad amorem Dei non potes. Et cervix cordis tui nervus ferreus, quia jugo meo conteri non potest. Et frons tua aerea, quia diu persistis in impudentia tua, nolens de malis actibus tuis erubescere. In fronte enim sedes est pudoris; aes vero durabile nimis est. Aeream ergo frontem habet, qui valde contra verecundiam semper durus perseverat. Sequitur:
6.8.9
VERS. 5.--« Praedixi tibi extunc, antequam venirent, indicavi tibi, ne forte diceres. Idola mea fecerunt haec, et sculptilia mea, et conflatilia mandaverunt ista.»
6.8.10
VERS. 6.--« Quae audisti, vide omnia; vos autem non annuntiastis.»
6.8.11
Quid nunc per idola et conflatilia, sive sculptilia, nisi falsae cogitationes designantur? Nam quasi idolum sibi fabricat animus, dum sibi cogitationem erroris format; et velut sculpit eam, quando, quae sibi in ea videntur, in forma recidit, eamque format ad libitum suum: et quasi conflat, quia spiritu mentis suae decoquit intrinsecus antequam fabricet.
6.8.12
Quid igitur in idolis et sculptilibus et conflatilibus nisi opiniones errorum, quas sibi, prout cogitaverit, mens format, exprimuntur? Ait ergo, quia ventura praedixi tibi extunc, id est ex quo supra Dominum constabilitus es, et antequam venirent ea, indicavi tibi ne forte quando venirent, diceres, quia idola mea, id est falsae opiniones meae fecerunt haec, sculptilia mea et conflatilia, id est errores, quos mihi formavi mandaverunt ista. Multis enim erroribus plenus est iste carnalium populus, et multa quae fiunt, non tam Deo, quam superstitionibus suis et opinionibus ascribit. Et idcirco praedixi, inquit, universa tibi per Scripturas meas, et per ora doctorum, et quae tunc audisti, omnia vide nunc, quia sicut praenuntiaveram, ita tibi eveniunt cuncta. Vos autem caeteris non annuntiastis, quae annuntiaveram vobis, quia de talibus loqui neglexistis. Sequitur:
6.8.13
« Audita feci tibi nova extunc et conservata, quae nescis.»
6.8.14
VERS. 7.--« Nunc creata sunt, et non extunc et ante diem, et non audisti ea, ne forte dicas: Ecce ego cognovi ea.»
6.8.15
VERS. 8.--« Neque audisti, neque cognovisti, neque extunc aperta auris tua.»
6.8.16
Nova quidem novae conversationis audita feci tibi ex quo de aquis Juda existi, id est ex quo renatus es ex aqua et spiritu, et praemia justorum in coelis conservata, quae nescis. Et quae de spiritali conversatione vel tentatione audieras, nunc creata sunt, id est nunc a me tibi datum est, ut ea, si volueris, facere possis, et non ab initio vel ante diem, sed in tempore suo. Non enim puer mox ardua novae conversationis arripere valet, sed in aetate perfecta sustinere tentationes, et spiritalibus disciplinis semetipsum exercere potest. Et Dominus singula quaeque temporibus suis disponit, quoniam« omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub coelo.» Dans ergo opportuno tempore homini gratiam bene conversandi, nisi piger fuerit, recte ei denuntiat, quia jam creata sunt nova, et non extunc et ante diem.
6.8.17
Sed cum dixerit, quia audita feci tibi nova extunc, videtur contraria adjungere, cum subjicit, quia non audisti ea. Sed aure corporis audivit, et aure cordis non audivit. Non audisti, inquit, ea, id est non intellexisti, ne forte scientia inflatus dicas, quia ecce ego cognovi ea. Sed neque audisti ea, id est non intellexisti ea, neque cognovisti, neque extunc aperta est auris tua, id est cordis tui. Nam quia audisti quidem bona, sed facere neglexisti, quae audisti non audisti. Et sicut nemo novit quid sit charitas nisi sit charitas in eo, ita nemo vere intelligit praecepta coelestia nisi qui facit. Bene igitur ei, qui bona quae audivit operari contemnit, dicitur, quia neque audisti, neque cognovisti, neque extunc, id est ex quo super Dominum constabilitus es, aperta est auris tua. Sequitur:
6.8.18
« Scio enim, quia praevaricans praevaricaberis, et transgressorem de ventre vocavi te.»
6.8.19
Scio, quia necdum malitiam tuam deseres, sed adhuc mandata mea praevaricando calcabis. Tu es de filiis Adam, per quem in hunc mundum peccatum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines transiit, in quo omnes peccaverunt. Unde et transgressorem de ventre matris vocavi te.
6.8.20
Hucusque duritiam uniuscujusque eorum Dominus objurgavit, quos increpat alibi dicens.« Quid autem vocatis me, Domine, Domine, et non facitis, quae dico?» Jam vero secundum illud quod Moysi ait:« Miserebor cui miserebor et misericordiam praestabo cui miserebor,» quid ei, cui voluerit misereri, misericorditer agat, ostendit subjungens:
6.8.21
VERS. 9.--« Propter nomen meum longe faciam furorem meum, et laude mea infrenabo te, ne intereas.»
6.8.22
Non propter te, inquit, sed propter nomen, quod invocatum est super te, longe faciam a te furorem meum, quo te tradideram filiae Babylonis affligendum. Es enim adhuc dignus furore meo, sed jam tibi misertus parcam, et ne ultra male liber, quo volueris, eas sequendo concupiscentias tuas, infrenabo te laude mea, ne mortem sempiternam incurras, sed laetus decantes:« Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. In Domino laudabitur anima mea.» Sequitur:
6.8.23
VERS. 10.--« Ecce excoxi te, sed non sicut argentum, elegi te in camino paupertatis.»
6.8.24
Excoxi te in igne tribulationis sub manu filiae Babylonis, id est cujuslibet personae potentis, et tyrannidem exercentis, sed non quasi argentum, quia purgatus non es a sordibus tuis. Argentum enim purgatur in igne, sed tu non es purgatus in tribulatione, quia nec in adversis omisisti peccare. Sed in camino paupertatis decoquens elegi te. De hac sententia non necesse habemus nunc aliud dicere, nisi quod in homilia quadam beatus Gregorius admonet( hom. 40, in Evang.):« Quicunque, inquit, bona in hoc saeculo habetis, cum quoslibet pauperes nonnulla reprehensibilia perpetrare conspicitis, nolite despicere, nolite desperare, quia fortasse quos superfluitas tenuissimae pravitatis inquinat, caminus paupertatis purgat. De vobis omnino pertimescite, quia nonnulla etiam male acta prospera vita secuta est; de illis vero sollicite pensate, quia eos magistra paupertas cruciat, quousque ad rectitudinem perducat.» Et infra:« Cum quoslibet in hoc mundo abjectos aspicitis, etiamsi quae reprehensibilia eorum esse videantur, nolite despicere, quia fortasse quos morum infirmitas vulnerat, medicina paupertatis curat.» Sequitur:
6.8.25
VERS. 11.--« Propter me, propter me faciam, ut non blasphemet, et gloriam meam alteri non dabo.»
6.8.26
Propter bonitatem meam faciam te vivere sicut nomen meum non blasphemetur propter te; et gloriam, qua in te gloriari debeo, alteri, id est satanae, non dabo, quia gloriatur in eis, quos in perditionem trahit. Post haec ad priora Ecclesiae tempora revertitur sermo divinus. Sequitur namque:
6.8.27
VERS. 12.--« Audi me, Jacob et Israel, quem ego voco, ego ipse, ego primus, ego novissimus.»
6.8.28
Jacob quippe vel Israel, quem Dominus vocat, fideles ex circumcisione sunt, quos per internam aspirationem ad Christum suum trahit, quibus ait: Ego sum ipse, non alius, quia non mutor. Ego sum primus, et novissimus, quia sum ante omnia, et post omnia. Nam esse Dei totum simul est, et semper est quod neque coepit unquam neque aliquando cessabit, inseparabile quoddam et sine fine existente pelagus, nullis terminis limitibusque circumdatum, omnem supergrediens sensum, et omne tempus atque naturam. Qui deinde potentiam actionis suae denuntiat, dicens:
6.8.29
VERS. 13.--« Manus quoque mea fundavit terram, et dextera mensa est coelos, ego vocabo eos, et stabunt simul.»
6.8.30
Ipse enim terram et coelos fecit, et omnes coeli obtemperant nutui ejus. Potest vero, ut saepe jam diximus, per terram Ecclesia designari, quae semen praedicationis suscipiens fructum boni operis facit; et per coelos sancti praedicatores, qui tanquam imbres mittunt eloquia sapientiae suae. Manus ergo Domini fundavit terram, quia super fundamentum, quod est Christus, posuit Ecclesiam. Et dextera ejus mensa est coelos, id est praedicatores, sicut discipulis per Apostolum dicitur:« Non in immensum gloriamur, sed secundum mensuram regulae, quam mensus est Deus, mensura pertingendi usque ad vos.» Et rursum:« Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.» Cum autem dicit:« Ego vocabo eos, et stabunt simul.» Ostendit omnes illos ad obsequium esse paratos. Qui enim vocati stant, parati stant, parati sunt facere, quod sibi jussum fuerit. Praemisso autem exemplo fundationis Ecclesiae et obeditionis sanctorum dicit ad Israel, cui loquebatur:
6.8.31
VERS. 14.--« Congregamini omnes vos, et audite.»
6.8.32
Congregamini omnes vos in una eadem voluntate, ut sit omnibus vobis cor unum, et anima una, et audite me sicut coeli me audiunt. Sequitur:« Quis de eis annuntiavit haec? Dilexit Dominus eum, faciet voluntatem suam in Babylone, et brachium suum in Chaldaeis.»
6.8.33
Quis ex coelis, id est praedicatoribus annuntiavit haec, quae dicta sunt de obedientia eorum, et caetera nunc praemissa? Subaudi Christus. Ipse enim dignatus est unus ex illis fieri: Dominus dilexit eum dicens:« Hic est filius meus dilectus.» Et ipse, voluntatem suam explebit in Babylone, id est in hoc confuso saeculo, vel in gentilitate,« qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis pervenire.» Et brachium virtutis suae faciet in Chaldaeis, quia exspolians principatus et potestates traducet confidenter palam triumphans illos in semetipso. Chaldaei enim maligni spiritus sunt. Sequitur:
6.8.34
VERS. 15.--« Ego locutus sum, et vocavi eum, et adduxi eum, et directa est via ejus.»
6.8.35
Ego Pater locutus sum de eo per prophetas, et vocavi eum in hunc mundum, adduxique eum, et directa est via conversationis ejus, eo quod iniquitatem non fecerit, nec inventus sit dolus in ore ejus. Cujus vox protinus subintroducitur, dicens:
6.8.36
VERS. 16.--« Accedite ad me, et audite hoc: Non a principio in abscondito locutus sum, ex tempore antequam fierent, ibi eram, et nunc Deus misit me, et spiritus ejus.»
6.8.37
Accedite, inquit, fide ad me, popule meus, et nolite me filium Joseph aestimare, vel a conceptu Virginis initium sumpsisse, sed potius audite quod dico. Non enim in occulto locutus sum a principio, sed in manifesto est me nominatissimis quibusque patribus ab origine mundi locutum fuisse. Nam ex tempore, id est ab initio temporis eram ibi, videlicet apud Patrem, quia« in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum.» Et ne me putetis cum tempore coepisse, antequam creaturae fierent, ibi eram. Tunc quidem eram apud Deum, et nunc ipse misit me et spiritus ejus, ut Verbum caro fieret et habitaret in nobis. Pater enim Filium misit, quia hunc incarnari eum constituit. Sed et Spiritus sanctus eum misit, quia incarnationis ejus auctor fuit. Nam superveniente Spiritu sancto concepit eum virgo. Spiritus eum misit, ut, cum legis, quia idem Filius Spiritum mittit, non credas Spiritum inferioris esse potentiae. Nam et Filius eum mittit, qui ait:« Cum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre.» Si ergo se invicem Filius et Spiritus mittunt, non subjectionis injuria, sed communitas est potestatis. Sequitur:
6.8.38
VERS. 17.--« Haec dicit Dominus Deus redemptor tuus sanctus Israel: Ego Dominus Deus tuus docens te utilia, et gubernans te in via qua ambulas.»
6.8.39
Redemptor noster populo suo dicit, quia ego sum Dominus Deus tuus. Nam et ipse est Dominus et Deus quemadmodum et Pater. Ait enim:« Ego et Pater unum sumus.» Et:« Omnia, quae habet Pater, mea sunt.» Se ergo Dominum et Deum esse testetur, ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem. Qui nos et in Veteri et in Novo Testamento satis utilia semper mandata docet, et in via justitiae, qua gradimur nos, gubernat, et dirigit. Qui quam utilia nos docuerit, et quantum salutem nostram optaverit, indicat, cum subjungit:
6.8.40
VERS. 18.--« Utinam attendisses mandata mea! facta fuisset sicut flumen pax tua, et justitia tua sicut gurgites maris.»
6.8.41
VERS. 19.--« Et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli ejus: non interisset, et non fuisset attritum nomen ejus a facie mea.»
6.8.42
VERS. 20.--« Egredimini de Babylone, fugite a Chaldaeis.»
6.8.43
Utinam, inquit, attendisses, o homo, praecepta vitae, quae in paradiso tibi dederam! Nam, sicut aqua fluminis indeficienti abundantia semper fluit, sic pax tua perseverans semper afflueret. Et sicut multiplici undarum volumine gurgites maris abundant; sic justitia tua multiplicibus virtutum cumulis in immensum excrevisset. Et sicut arena est innumerabilis; sic multitudo filiorum esset, quos in paradiso genuisses. Non interisset semen tuum, quia nullus ex filiis tuis moreretur. Et non fuisset attritum nomen ejus a facie mea, quia non lueret poenas in aeternam oblivionem projectus a conspectu meo. Nam si primus homo non peccasset, nunquam gehennae filios generaret, sed tot solummodo filios in paradiso generaturus erat, quot electi ponentur in die resurrectionis ad dexteram judicis, quorum completa multitudine sine ulla morte vel afflictione ad perpetuam vitam angelorum et societatem erant perventuri.
6.8.44
Haec, inquit, omnia sic fuissent, si voluisses attendere mandata mea. Sed quoniam res in contrarium lapsa est, nunc saltem filii Adam egredimini de Babylone, id est de confusione cupiditatum, in qua detenti estis hucusque captivi, ut ad patriam aeternae haereditatis redire liberi possitis; et fugite a Chaldaeis, id est cum omni velocitate recedite longius a malignis spiritibus vos in hac confusione passionis vitiorum captivantibus. Chaldaei quippe captivantes interpretantur. Venit enim Salvator ab exsilio nos ad patriam revocare, a saeculo ad paradisum, a captivitate ad regnum. Unde etiam praeconibus suis praecipiens subjungit:
6.8.45
In voce exsultationis annuntiate omnibus egressionem de Babylone, et cunctis, qui in orbe sunt, auditum facite hoc, quod nunc per gratiam meam data est eis facultas revertendi ad paradisum.
6.8.46
Et ferte illud etium usque ad extrema terrae, ut nemo sit in mundo, qui hoc non audiat. Sequitur:
6.8.47
« Dicite: Redemit Dominus servum suum Jacob.»
6.8.48
VERS. 21.--« Non sitierunt in deserto, cum educeret eos, aquam de petra produxit eis, et scidit petram, et fluxerunt aquae.»
6.8.49
Dicite, quia Dominus sanguine Filii sui redemit servum suum, et fideles ejus non sitierunt in deserto hujus saeculi, cum educeret eos de tenebris ignorantiae et infidelitatis quasi de Aegypto. Nam de petra, quae Christus est, produxit eis aquam sapientiae salutaris, quae portaret eos, et scidit petram, id est vulneravit Christum in cruce, et fluxerunt aquae vitalis potus. His dictis propheta subjungit:
6.8.50
VERS. 22.--« Non est pax impiis, dicit Dominus.»
6.8.51
Id est Christus Dominus meus. Supra dictum est homini, quia« si attendisses mandata mea, facta fuisset sicut flumen pax tua.»
6.8.52
Et nunc econtrario negatur pax impiis, quia mandata Dei attendere nolunt. Nam sicut Salvatore nato« pax annuntiata est hominibus bonae voluntatis;» ita nunc eo veniente, sicut consequens est, denegatur pax impiis, quoniam« justitia et pax osculatae sunt.» Impii enim neque cum Deo, neque cum angelis, neque cum homine, neque secum pacem habere possunt. Est enim pax virtus sibi copulans omnes, et sibimetipsis, et invicem, quae omnia ad se contemperat per inconfusam eorum unitatem, per quam unam et insolubilis omnium complicatio secundum divinam ejus harmoniam substituitur, et compaginatur consonantia perfecta. Ab hac tamen longe est mens impiorum, quae semper etiam secum rixatur. Sed jam libellum hunc terminantes paululum respiremus, ut ad sequentia validius accingamur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).