Hieronymus Stridonensis340-420
Adversus Jovinianum
Jovi 3.2
Choose a text
More by Hieronymus Stridonensis340-420
—
7149 Advjov
3.2.1
Encratitarum princeps Tatianus, Virginitas fructus nuptiarum. Numerus 30, 60, et 100, quid significat in Evangelio. Haereses Joviniani.-- Rogo, quae sunt haec portenta verborum? quod descriptionis dedecus? Nonne vel per febrem somniare eum putes, vel arreptum morbo phrenetico, Hippocratis vinculis alligandum? Quotiescumque eum legero, ubi me defecerit spiritus, ibi est distinctio. Totum incipit, totum pendet ex altero: nescias quid cui cohaereat; et exceptis testimoniis Scripturarum, quae illo venustissimo eloquentiae suae flore mutare non ausus est, reliquus sermo omni materiae convenit, quia nulli convenit. Quae res mihi aliquam suspicionem intelligentiae dedit, velle eum ita nuptias praedicare, ut virginitati detrahat. Quando enim minora majoribus coaequantur, inferioris comparatio, superioris injuria est. Neque vero nos Marcionis et Manichaei dogma sectantes, nuptiis detrahimus; nec Tatiani principis Encratitarum errore decepti, omnem coitum spurcum putamus; qui non solum nuptias, sed cibos quoque quos Deus creavit ad utendum, damnat, et reprobat. Scimus in domo magna, non solum vasa esse aurea et argentea, sed et lignea et fictilia. Et super fundamentum Christi, quod Paulus architectus posuit, alios aedificare aurum, argentum, lapides pretiosos: alios e contrario fenum, ligna, stipulam. Non ignoramus, Honorabiles nuptias, et torum immaculatum. Legimus primam Dei sententiam, 240 Crescite et multiplicamini, et replete terram: sed ita nuptias recipimus, ut virginitatem, quae de nuptiis nascitur, praeferamus. Numquid argentum non erit argentum, si aurum argento pretiosius est? Aut arboris et segetis contumelia est, si radici et foliis, culmo et aristis, poma praeferantur et fructus? Ut poma ex arbore, frumentum e stipula, ita virginitas e nuptiis. Centesimus et sexagesimus et tricesimus fructus quamquam de una terra, et de una semente nascatur, tamen multum differt in numero. Triginta referuntur ad nuptias. Nam et ipsa digitorum conjunctio, quasi molli se complexans osculo, et foederans, maritum pingit et conjugem. Sexaginta vero ad viduas, eo quod in angustia et tribulatione sunt positae. Unde et superiori digito deprimuntur; quantoque major est difficultas expertae quondam voluptatis illecebris abstinere, tanto majus est praemium. Porro centesimus numerus( diligenter, quaeso, lector, attende) de sinistra transfertur ad dexteram, et iisdem quidem digitis, sed non eum manu, quibus in laeva nuptae significantur et viduae, circulum faciens, exprimit virginitatis coronam. Haec de impatientia magis quam juxta ordinem disputationis dixerim. Cum enim adhuc vix de portu egrediar, et rudentibus vela sustollam, in medium me quaestionum pelagus, subitus loquendi aestus abripuit. Unde cohibebo cursum, et paulisper sinus contraham; nec indulgebo mucroni, jam nunc pro virginitate ferire cupienti. Ballista quanto plus retrahitur, tanto fortius mittit. Non est damnum dilatio, ubi certior fit ex dilatione victoria. Proponam breviter adversarii sententias, et de tenebrosis libris ejus quasi de foveis serpentes protraham, neque sinam venenosum caput, spiris maculosi corporis. 241 Pateat quod noxium est, ut possit conteri, cum patuerit.
3.2.2
« Dicit, virgines, viduas, et maritatas, quae semel in Christo lotae sunt, si non discrepent caeteris operibus, ejusdem esse meriti.
3.2.3
Nititur approbare eos, qui plena fide in baptismate renati sunt, a diabolo non posse subverti.
3.2.4
Tertium proponit, inter abstinentiam ciborum, et cum gratiarum actione perceptionem eorum, nullam esse distantiam.
3.2.5
Quartum quod et extremum, esse omnium qui suum baptisma servaverint, unam in regno coelorum remunerationem.»
3.2.6
4 Artes diaboli. Virtus apud Ethnicos praefertur voluptati.-- Haec sunt sibila serpentis antiqui, his consiliis draco de paradiso hominem expulit. Nam et saturitatem jejuniis praeferendo, repromisit eos immortales futuros, quasi numquam possent corruere; et dum divinitatem aequalem Deo pollicetur, expulit eos de paradiso, ut qui nudi et expediti, et absque ulla macula virgines, Domini consortio fruebantur, dejecti in vallem lacrymarum, tunicis consutis et pelliceis vestirentur. Sed ne lectorem diutius morer, sequar vestigia partitionis expositae, et adversus singulas propositiones ejus, Scripturarum vel maxime nitar testimoniis: ne querulus garriat, se eloquentia magis quam veritate superatum. Quod si explevero, et illum utriusque instrumenti nube oppressero, assumam exempla saecularis quoque litteraturae, ad quam et ipse provocat. Doceboque etiam inter philosophos et egregios in republica viros, virtutes voluptatibus, id est, Pythagoram, Platonem et Aristidem, Aristippo, Epicuro et Alcibiadi ab omnibus solere praeferri. Vos, quaeso, utriusque sexus virgines et continentes, mariti quoque et digami, ut conatus meos orationibus adjuvetis. Cunctorum in commune Jovinianus hostis est. Nam qui aequalia omnium asserit merita, tam virginitati facit injuriam, dum eam nuptiis comparat, quam et nuptiis, sic 242 eas licitas asserens, ut secunda et tertia matrimonia. Sed et digamis et trigamis adversarius est, ibi ponens scortatores quondam et libidinosissimos post poenitentiam, ubi duplicata et triplicata matrimonia: nisi quod in eo digami et trigami dolere non debent, quia idem scortator et poenitens in regno coelorum etiam virginibus adaequatur. Proponam igitur manifestioribus verbis et habentibus aliquam consequentiam, argumenta ejus et exempla de nuptiis, eodemque ordine omnia, quo ab eo dicta sunt, digeram. Nec molestum lectori sit, si nauseam ejus et vomitum legere compellatur. Libentius antidotum Christi bibet, cum diaboli venena praecesserint. Audite patienter, virgines; audite, quaeso, voluptuosissimum concionatorem, immo quasi sirenarum cantus et fabulas clausa aure transite. Vestras ferte paulisper injurias; putate vos cum Christo crucifixas, Pharisaeorum audire blasphemias.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).