Hieronymus Stridonensis340-420
Apologia adversus libros Rufini
Rufi 3.2
Choose a text
More by Hieronymus Stridonensis340-420
—
7150 Apadlir
3.2.1
Rufini verba.--« Carpamus reliqua, et ipsa epistolae ejus verba ponamus: Quamvis igitur fides nostra, persecutionis haereticorum tempore, cum in sancta Alexandrina Ecclesia degeremus, in carceribus et exsiliis, quae pro fide inferebantur, probata sit.» Miror quod non adjecerit: Vinctus Jesu Christi, et liberatus sum de ore leonis, et Alexandriae ad bestias pugnavi, et cursum consummavi, fidem servavi, superest mihi corona justitiae. Quae exsilia, quos iste carceres nominat? Pudet me apertissimi mendacii; quasi carceres, et exsilia absque judicum sententiis irrogentur. Volo tamen ipsos scire carceres, et quarum provinciarum se dicat exsilia sustinuisse. Et utique habet copiam de multis carceribus et infinitis exsiliis unum aliquod nominandi. Prodat nobis confessionis suae acta, quae hucusque nescivimus; ut inter alios Alexandriae Martyres hujus quoque gesta recitemus, et contra latratores suos possit dicere: De caetero nemo mihi molestus sit, ego enim stigmata Domini nostri Jesu Christi in corpore meo porto.
3.2.2
4. Quaestio de anima Christi.--« Tamen et si quis nunc est, qui vel tentare fidem nostram cupit vel audire, vel discere, sciat quod de Trinitate 493 ita credimus,» et reliqua. Supra contra canes tuos baculum episcopo porrigis, quo pro te munitus incedat. Nunc quasi ambigens dicis: Si quis est qui tentare fidem nostram cupit; denuo dubitas, cum multorum latratus ad te usque pervenerint. Non discutio parumper elocutiones tuas, quas et tu contemnis et despicis; tantum sensibus respondebo. Aliud a te quaeritur, et pro alio satisfacis. Contra Arii dogmata, jam Alexandriae in carceribus, et exsiliis dimicaveras, non voce, sed sanguine. Nunc super Origenis haeresi tibi calumnia commovetur. Nolo cures, quae sana sunt, vulnera medicare. Trinitatem dicis unius esse Deitatis. Hoc toto credente jam mundo, puto quod et daemones confiteantur Filium Dei natum de Maria Virgine, et carnem naturae humanae, atque animam suscepisse. Si arctius quid rogavero, contentiosum vocabis. Si dicis Filium Dei humanae naturae carnem atque animam suscepisse, oro te, ut absque stomacho respondeas: anima ista, quam suscepit Jesus, eratne antequam nasceretur ex Maria? An in origine virginali, quae de Spiritu sancto nascebatur, cum corpore simul creata est, vel jam in utero corpore figurato, statim facta et missa est de coelo? E tribus unum quid sentias, scire desidero. Si fuit[ Al. non fuit] antequam nasceretur ex Maria, necdum ergo erat anima Jesu, et agebat aliquid, ac propter merita virtutum postea facta est anima ejus. Si cepit ex traduce, humanarum igitur animarum, quas aeternas fatemur, et brutorum animantium, quae cum corpore dissolvuntur, una conditio est. Sin autem figurato corpore statim creatur et mittitur, fatere simpliciter, et nos scrupulo libera.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).