Hieronymus Stridonensis340-420
Commentaria in Epistolam ad Ephesios
Ephe 3.2
Choose a text
More by Hieronymus Stridonensis
—
7186 Coinepa15
3.2.1
LIBER SECUNDUS. Cap. IV
3.2.1
606 Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis. Potest et in Christi vinculis, et in carcere pro martyrio constitutus haec scribere: melius autem est, si vinctum Domini[ Al. addit nostri] in Christi charitate dicamus. Cujus rei et Clemens ad Corinthios testis est scribens: Vinculum charitatis Dei quis poterit enarrare Et in primo Regnorum libro legimus: Factum est post verba haec, colligata est anima Jonathae cum anima David. Et propheta de apostolis: Post te, inquit, sequentur vinctis ferre manibus. Qui enim Christum diligunt, sequuntur eum charitatis vinculis colligati. Est et alia expositio, quae recipienda sit, necne, erit in potestate lectoris: Vinculum animae, corpus hoc dici, et quia Paulus ob ministerium Evangelii corpus hoc acceperit, consequenter Christi vinctus sit appellatus. Corpus hoc vinculum dici, et eos qui in corpore vincti sunt, vinctos terrae appellari, Jeremias quoque in secundo alphabeto testatur, dicens: Ut humiliaret sub pedibus suis omnes vinctos terrae. Et alibi hoc ipsum legimus ex Christi persona, dicentis: His qui erant in vinculis, exite, et qui in tenebris, revelamini. Potest quidem vinculum hic peccati, et tenebras ignorantiae, adventu et praedicatione Christi propheta ostendere dissolutas. Sed et superior sensus habet locum: quod vinculum, corpus sit, et tenebrae, terrena haec habitatio, ubi sunt rectores tenebrarum, et montes tenebrosi, ad quos pedes prohibemur offendere. Quod autem ait: Ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis. Digne vocatione ambulare credendus est, qui ingreditur per eum qui dicit: Ego sum via, et non declinat, neque ad dextram, neque ad sinistram, avertit pedem suum ab omni via mala, completurque in eo: A Domino gressus hominis diriguntur.
3.2.2
Cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia. Qui terram et cinerem esse se novit, et post paululum in pulverem dissolvendum, numquam superbia 607 elevabitur. Et qui Dei aeternitate perspecta, breve et pene ad puncti instar humanae vitae spatium cogitarit, ante oculos suos semper habebit interitum, et erit humilis atque dejectus. Corruptibile enim corpus aggravat animam, et terrenum hoc tabernaculum, sensum opprimit multa curantem. Propter quod cum omni humilitate dicamus: Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei. Omnis autem humilitas, non tam in sermone, quam in mente est, ut humiles nos esse conscientia, noverit, numquam nos vel scire, vel intelligere, vel esse aliquid aestimemus. Mansuetudo quoque illa est, quae nulla passione turbatur: et specialiter ira et furore non rumpitur. Quam qui habuerit, beatitudinem, quae Domini voce promissa est, consequetur: ut possideat terram, id est, imperet corpori suo, domineturque subjecto; et haec sit ejus prima haereditas, in carne non carnaliter vivere. Nonnulli rugata fronte, demisso supercilio, verbisque trutinatis, auctoritatem sibi doctorum, et judicum vindicant. Non quo ipsi dignum aliquid arrogantia noverint: sed quo simplices quosque fratrum, sui quaedam videant comparatione nescire.
3.2.3
Sufferentes invicem in charitate. Si quis intelligit quid sit, sufferentes invicem in charitate, non putabit in sanctos viros hoc convenire mandatum: verum in eos qui sunt in virtutum initiis constituti. Sancti quippe non habebunt[ Al. habent] quod inter se invicem sufferant: sed hi qui quasi homines aliqua adhuc passione superantur. Nec mirum si Ephesi haec audiant, cum in multitudine credentium sint aliqui qui adhuc invicem sufferre se debeant. Hoc ipsum mihi videtur significare et illud quod ad Galatas scribitur: Alterutrum onera vestra portate. Possumus ergo utrumque testimonium et aliter interpretari: ut vel alterutrum onera portare, vel sufferre invicem in charitate, et eos complere dicamus, qui divites sunt, et inopiam pauperum sublevant. Si quis aegrotanti fratri praebet obsequium, suffert eum in charitate. Si quis in coelibatu beatam transigens vitam, alium qui et uxorem habet et liberos, et seipsum vix potest pascere, adjuverit, et utcumque potest, fuerit consolatus, alienum onus portasse 608 laudabitur. Est qui matrem vel sororem viduam cernens egestate tabescere, non potest adjuvare: huic si quis porrexerit manum, sustinuit eum in charitate. Sive autem superiorem sensum, sive posteriorem sequamur: nec peccantem fratrem, nec inopem consolatur, qui non habet charitatem, et contemnit verba Apostoli commonentis: Debemus autem nos, qui fortiores sumus, infirmitates imbecilliorum portare, et non nobismetipsis placere.
3.2.4
Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Unum corpus, et unus spiritus, sicut et vocati estis in una spe vocationis vestrae. Ephesiis qui jam unitatem Spiritus sancti fuerant consecuti, recte dicitur: solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Qui enim quid habet, servandi illi sollicitudo praecipitur. Qui autem non habet, studium illi ut habere valeat, imperatur. Hic locus vel maxime adversum haereticos facit, qui, pacis vinculo dissipato atque corrupto, putant se tenere spiritus unitatem: cum unitas spiritus in pacis vinculo conservetur. Quando enim non idipsum omnes loquimur, et alius dicit: Ego sum Pauli, ego Apollo, ego Cephae, dividimus spiritus unitatem, et eam in partes ac membra discerpimus. Nec statim aliquis illud opponat: Quomodo ergo diversae sunt gratiae, et varia charismata, cum unitas custodienda sit spiritus? Sunt quidem variae donationes, sed in eodem spiritu: et diversa ministeria, sed idem Dominus: et multiplices operationes, sed ipse Deus qui operatur omnia in omnibus. Quod autem ait: Unum corpus, et unus spiritus, vel simpliciter unum corpus Christi intelligitur, quae est Ecclesia, vel certe quod ex Virgine est dignatus assumere: ne illum quidem putent toties corporatum, quoties in veteri apparuit Testamento. Et unus Spiritus sanctus: unus quippe largitor, et sanctificator est omnium. Vel certe unum corpus, ad vitam refertur et opera quae Graece dicuntur πρακτικὸς βίος: et unus spiritus. ad scientiam et contemplationem, quae proprie versatur in corde, et ab illis appellatur θεορία. Cum ergo membrum quis fuerit Ecclesiae, nec ab uno ejus spiritu separatus, consequenter erit in una spe vocationis. Quaeritur quomodo una spes vocationis sit: cum apud Patrem diversae 609 sint mansiones. Ad quod, unam spem vocationis, regnum coelorum, quasi unam domum Dei Patris esse dicemus[ Al. dicimus], et in una domo varias mansiones. Alia enim gloria solis, alia lunae, alia stellarum. Aut certe illud subtilius indicatur, quod in fine et consummatione rerum in pristinum statum restituenda sint omnia, quando omnes unum corpus efficiemur, et in virum perfectum reformabimur: et oratio pro nobis Salvatoris implebitur: Pater, da, ut quomodo ego et tu unum sumus, sic et isti in nobis unum sint. Non ignoro in eo quod nunc exposui: solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, Spiritum a plerisque non sanctum accipi, sed affectum mentis atque sententiam, juxta quam omnium credentium erat anima et cor unum. Et ab Apostolo virgini praecipitur: Ut sit sancta et corpore et spiritu: carnis videlicet opere, et mentis affectu. Sed et generalis explanatio ad specialem interpretationem trahi potest, quod servet unitatem spiritus in vinculo pacis, qui non rapiatur omni vento doctrinae, neque in morem stulti quasi luna mutetur, nunc diabolo serviens, nunc Deo. Habeat vero unum corpus bonorum operum, et semper carnem suam Deo templum exhibeat. Et unum spiritum: eadem semper sentiens: in una spe vocationis, ut nequaquam de repromissionibus ambigens, in resurrectione et restitutione omnium, solida mente confidat.
3.2.5
Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium, qui super omnes, et per omnes, et in omnibus. Quomodo alia est fides a baptismate, Deo et Domino: sic baptisma, Dominus et Deus, alia sunt a tribus singulis, quae pariter nominantur. Hoc autem dico propter Sabellium, qui eumdem Deum Patrem arbitratur et Filium, confunditque personas, dum eamdem divinitatem in utroque deprehendit. Ecce manifestissime unus Dominus Filius, et unus Deus Pater vocantur. Quod ad Corinthios quoque plenius scriptum est: Sed nobis unus Deus Pater, ex quo omnia, et unus Dominus noster Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. Sicut enim 610 Deo Patri non adimit Filius ne Dominus sit, cum Dominus solus ipse dicatur: ita et Filio non aufert Pater ut Deus sit, quia Pater Deus tantummodo nominatur. Legimus et in alio loco: Et scitote quoniam Dominus ipse est Deus; et alibi: Dominus Deus tuus, Deus unus est. Si enim, ut existimant Ariani, Deus Pater solus est Deus, eadem consequentia, solus erit Dominus Jesus Christus, et nec Pater erit Dominus, nec Filius Deus. Sed absit, ut non sit, vel in dominatione deitas, vel in deitate dominatio. Unus est Dominus, et unus est Deus, quia Patris et Filii dominatio, una divinitas est. Propterea et fides una dicitur, quia similiter in Patrem, et in Filium, et in Spiritum sanctum credimus. Et baptisma unum, eodem enim modo, et in Patrem, et in Filium, et in Spiritum sanctum baptizamur. Et ter mergimur, ut Trinitatis unum appareat sacramentum. Et non baptizamur in nominibus Patris, et Filii, et Spiritus sancti, sed in uno nomine, quod intelligitur Deus. Et miror qua consequentia in uno vocabulo, eodem opere, et eodem sacramento, naturae diversitatem, Arius, Macedonius, et Eunomius suspicentur( concordante in impietate discordia) et creaturae in Filio, et Spiritu sancto coenosum fontem tenentes, diversos haereseos rivulos duxerint. Unum baptisma, et contra Valentinum facit, qui duo baptismata esse contendit, et contra omnes haereticos: ut sciant non habere se baptismata, sed in una Christi Ecclesia fontem esse vitalem. Potest unum baptisma et ita dici, quod licet ter baptizemur, propter mysterium Trinitatis: tamen unum baptisma reputetur. Unum quoque baptisma est in aqua, in spiritu, et in igne. Et de quo Dominus loquitur: Baptisma habeo baptizari; et alibi: Baptismate meo baptizabimini. Diversitas autem praepositionum in quibus dicitur: Unus Deus, et Pater omnium, qui super omnes, et per omnes, et in omnibus, diversam intelligentiam sapit. Super omnes enim est Deus Pater, quia auctor est omnium. Per omnes Filius, quia cuncta transcurrit, vaditque per omnia. In omnibus 611 Spiritus sanctus, quia nihil absque eo est. Nec vero putandum, unum Deum, et Patrem omnium esse communiter, ut scilicet ad irrationabilia jumenta, nomen Patris possit aptari; sed quomodo si in decem hominibus, quinque filiis, et quinque servis, pariter diceremus: horum decem, unus est dominus, et unus est pater: non utique omnium patrem, nec dominum omnium vocaremus: sic et in eo quod ait: Unus Deus et Pater omnium, aliorum Pater, aliorum Deus accipiendum est. Tale quid de creaturis, et de Deo etiam Zeno cum suis Stoicis suspicatur. Quem secutus Virgilius ait: Deum namque ire per omnes Terrasque tractusque maris, etc.; et: Principio coelum ac terras, camposque liquentes, Lucentemque globum lunae, Titaniaque astra, Spiritus intus alit, totamque infusa per artus Mens agitat molem, et magno se corpore miscet. Quidam hoc quod est scriptum: Super omnes, et per omnes, et in omnibus, ad Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum sic aestimant esse referendum, ut super omnia Pater sit, quia auctor est omnium: per omnes, Filius, quia per Filium creata sunt omnia: in omnibus, Spiritus sanctus, ipse enim credentibus datur, et templum sumus Spiritus sancti: et Pater et Filius habitant in nobis.
3.2.6
Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Licet Deus Pater super omnia sit, et per omnes, et in omnibus: tamen gratia juxta mensuram credentibus datur. Non quod ad mensuram spiritum, et gratiam tribuat Deus( magnificentiae enim ejus non est finis), sed quod juxta mensuram vasculorum, infundat liquorem, tantum muneris largiens, quantum potest ille cui donatur, accipere. Nec enim ad mensuram dat Deus spiritum: aut potest habere mensuram, quod aequaliter ubique diffusum est. Quod ut manifestius fiat, imperfectum licet et non implens similitudinem, tamen per quod possit intelligi quod dicitur sumamus exemplum. Mare certe immensum est, et capacitas ejus Deo soli 612 nota: ex hoc si quis velit multis hominibus secundum id quod gestare queunt, tradere, necesse est ut ad mensuram unicuique tribuat, et partes ejus mensuram recipiant, cujus solidum immensurabile est. Ita et Spiritus sanctus immensus quidem est, et nullo fine concluditur: tamen unicuique datur secundum quod expedit. Et simul notandum, quod haec eadem gratia, quae nunc attributa perhibetur, secundum mensuram donationis Christi data sit nobis.
3.2.7
Propter quod dicit: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona in hominibus. Quia supra dixerat: Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi, ut confirmaret haec ipsa dona, quae post paululum quoque enumerat, dicens: Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios evangelistas, alios pastores et magistros, et reliqua, a Salvatore esse donata, testimonium de sexagesimo septimo psalmo assumpsit, ut sciamus illas esse manubias hominibus distributas, quas Christus victor emeruit. Ascendens quippe in altum, captivam duxit captivitatem. Nos qui nunc in Christo credimus de gentibus congregati, cum essemus creatura Dei, a diabolo capti sumus, et ejus satellitibus distributi. Venit igitur Dominus noster Jesus Christus secundum Ezechielem, vasa secum captivitatis apportans, et operto capite, ne ab adversariis cognosceretur, praedicavit his qui capti erant remissionem, et qui tenebantur in viculis, solutionem, et nos de catenis hostium, et de compedibus liberavit, sicut illam in Evangelio mulierem, de qua ipse commemorat: Hanc autem filiam Abraham, quam ligavit Satanas jam decem et octo annis, non oportuit solvi de vinculo hoc in die sabbati? Liberatosque nos, et per novam captivitatem de captivitate veteri erutos, secum duxit in coelum: et his ipsis quos de inimicorum manu victor eripuit, diversa gratiarum dona largitus est. Et eleganter hic posuit, dedit dona in hominibus, cum in Psalterio scriptum sit: accepit dona in hominibus. Verum ibi, quia necdum factum erat, sed futurum promittebatur, propterea dicitur, accepisse. Hic vero cum Apostolus 613 scribit, quia jam dederat, et in universo orbe Ecclesiae fundatae erant: idcirco non accepisse scribitur, sed dedisse. Alii hunc locum ita edisserunt, quod ob id Dominus noster Jesus Christus ad coelos victor ascenderit, ut inde angelos caeterasque virtutes ad custodiam Ecclesiarum suarum mitteret. Et dum indignus sit locus iste terrenus, sublimium potestatum habere praesentiam, quodammodo illae sustinuerint captivitatem. Ideo enim( inquiunt) ascendit in altum, ut captivans captivitatem, dona hominibus largiretur. Hoc autem totum ideo Apostolus replicat, ut quia superius dixerat: Sufferentes invicem in charitate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, doceret in diversis charismatibus Ecclesiam esse concordem, et non statim schismatum et dissensionum occasionem dari, quia secundum mensuram donationis Christi unusquisque nostrum accepisset dona: non eadem, sed in unum corpus, et in unum spiritum omnes vocatos esse, id est, ut sicut unus Dominus est, et una fides, et unum baptisma, et unus Deus Pater: ita et nos in charitate idipsum simus, in pacis vinculo servantes spiritus unitatem.
3.2.8
Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit in inferiora terrae? Qui ascendisse nunc dicitur, propterea ascendit, quia ante descenderat. Hoc enim sonat: Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit. Requirendum itaque super eo quod alibi scriptum est: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, quomodo ascenderit ante descendens? Quando enim haec loquebatur, post descensionem e coelis, se quondam ad coelos ascendisse monstrabat. Necnon et illud pariter retractandum, quomodo ipsa descensio et ascensio sentienda sit. Utrumnam secundum corpus localiter, an supra corpus spiritualiter, vel certe utroque modo. Inferiora autem terrae, infernus accipitur ad quem Dominus noster Salvatorque descendit, ut sanctorum animas, quae ibi tenebantur inclusae, secum ad coelos victor abduceret. Unde et post resurrectionem ejus, plurima corpora justorum in sancta civitate visa sunt. Quod autem infernus in inferiori parte terrae sit, et Psalmista testatur, dicens: Aperta est terra, et devoravit Dathan, 614 et operuit super congregationem Abiron. Et ipsum in Numerorum libro( Cap. 16) plenius explicatur. Alio quoque loco legimus: Veniat mors super eos, et descendant in infernum viventes.
3.2.9
Qui descendit, ipse est qui ascendit supra omnes coelos, ut impleret omnia. Numquid corporaliter omnes coelos, et universas sublimitates, et coelorum circulos, quos philosophi sphaeras vocant, transiens atque transcendens, stetit in summo coeli fornice, et ut ipso verbo utar, apside? An certe omnia corporalia contemnens atque despiciens, et aeterna contemplans, super coelos, id est, super invisibilia stetisse credendus est? quod ego melius puto. Descendit ergo in inferiora terrae, et ascendit super omnes coelos Filius Dei, ut non tantum legem prophetasque compleret; sed et alias quasdam occultas dispensationes, quas solus ipse novit cum Patre. Neque enim scire possumus, quomodo et angelis, et his qui in inferno erant, sanguis Christi profuerit, et tamen quin profuerit nescire non possumus. Descendit quoque ad inferos, et ascendit ad coelos, ut impleret eos qui in illis regionibus erant, secundum id quod se capere poterant. Ex quo sciendum, quod antequam Christus descenderet et ascenderet, vacua fuerint omnia, et plenitudine illius indiguerint. Hic locus adversum Ebionem, et Photinum, vel maxime facit. Si enim ipse est ascendens in coelos, qui de coelis ante descenderat, quomodo Dominus noster Jesus Christus non ante Mariam est, sed post Mariam? Necnon et contra eos, qui duos filios insano errore confingunt: Filium videlicet Dei, et filium hominis. Ecce hic apertissime dicitur, quod ipse sit ascendens atque descendens. Nec statim ista dicentes, locum alteri haeresi damus, quae dimidiatam Christi asserit dispensationem; sed sic unum et Dei et hominis Filium confitemur: ne dispensationem assumpti hominis, qua salvati sumus, ex parte credentes, in parte truncemus.
3.2.10
Et ipse dedit quosdam quidem apostolos: quosdam autem prophetas: alios vero Evangelistas: alios autem pastores et magistros ad instructionem sanctorum, in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi. Et ex hoc loco manifestissime comprobatur, Patris et Filii una divinitas. Siquidem hoc quod nunc Christus tribuisse 615 describitur, in prima epistola ad Corinthios, Deus Pater dedisse narratur: Alios enim, ait, posuit Deus in Ecclesia: primo apostolos: secundo prophetas, tertio doctores: deinde virtutes, et dona sanitatum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum. Quod Sabellius non intelligens, Patrem confundit et Filium, dum eamdem operationem esse non putat diversorum. Et simul notandum, quod hic apostolos, prophetas, evangelistas, pastores, et magistros dedisse Christus: ibi vero eosdem Pater posuisse memoretur. Posuit itaque sive dedit Pater et Filius, primo apostolos, secundo prophetas: non illos qui futura vaticinentur, quales in veteri legimus Testamento: sed qui infideles et imperitos arguant atque dijudicent. Tales quippe prophetas novi Testamenti in alia epistola esse definit. Tertio Evangelistas, quorum speciosi pedes sunt ad annuntiandam pacem. Nec vero putandum, quod sicut in superioribus tribus, alios dixit esse apostolos, alios prophetas, alios Evangelistas: ita et in pastoribus et magistris, officia diversa posuerit. Non enim ait: alios autem pastores, et alios magistros, sed alios pastores et magistros: ut qui pastor est, esse debeat et magister: nec in Ecclesiis quamvis sanctus sit, pastoris sibi nomen assumere, nisi possit docere quos pascit. Vel certe aliter, ut unus atque idem praeses Ecclesiae, sit pastor et doctor; pastor ovium: magister hominum. Homines quippe et jumenta salvos facies, Domine. Arbitror hodie quoque in Ecclesiis, quemadmodum propheta et evangelista, pastor quoque invenitur et doctor: ita posse et apostolum reperiri, in quo apostolatus signa et indicia compleantur; et e regione esse plurimos tam foris, quam intus, tam in Ecclesia, quam in haeresibus, qui pseudoapostoli sint, et pseudoprophetae, et pseudoevangelistae, et pseudopastores, et pseudomagistri. Et de haeresibus quidem nulla dubitatio est quin secundum falsam fidem, falsa universa possideant. In Ecclesiis autem nonne vobis videntur falsi esse pastores, qui non pascunt oves cum disciplina, sed quasi mercenarii nequaquam gregis salutem cogitant, quod erravit, non convertentes, et quod periit, non quaerentes; sed tantummodo de ovibus lac et lanam, 616 cibos videlicet et vestimenta captantes. Nec vero absque ordine in haec putemus Apostolum subito prorupisse; verum quia praemiserat esse Deum super omnia et per omnia, et in omnibus, et unicuique sanctorum datam gratiam secundum mensuram donationis Christi; nunc addit alios apostolos, alios prophetas, alios evangelistas, alios pastores et magistros esse in Ecclesia distributos, qui necessarii sint ad perfectionem, instructionemque sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi: quia cum corpus Domini Ecclesia sit, et Ecclesia de vivis lapidibus construatur: hi quos supra memoravimus in Ecclesia constitutos, id habent operis, ut secundum dispensationem et officia sibi credita, Ecclesiam Christi, id est, corpus ejus aedificent. Si quis igitur non aedificat Ecclesiam Christi, nec plebem sibi subjectam instruit( ut de subjecto populo, Christi Ecclesia construatur), iste nec apostolus, nec propheta, nec evangelista, nec pastor, nec magister est appellandus.
3.2.11
Donec occurramus omnes in unitate fidei et agnitionis filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Ut ultra non simus parvuli fluctuantes, et circumlati omni vento doctrinae, in fallacia hominum et astutia, ad circumventionem erroris. Veritatem autem facientes in charitate, augeamus in ipso omnia qui est caput Christus. Quaerendum quos omnes dixerit occurrere in unitate fidei: Utrumnam omnes homines, an omnes sanctos, an certe omnes qui rationis capaces sunt? Videtur autem mihi de omnibus hominibus dicere, quia multi venti doctrinarum sunt; et flatu eorum fluctibus concitatis, huc atque illuc homines incerto cursu, et vario feruntur errore. Unde omni studio laborandum, primum in fidei occurrere unitate: deinde in eadem unitate, habere agnitionem Filii Dei. Quorum cum fuerit secura possessio, parvuli esse cessantes, et mensuram interioris hominis recipientes( quae mensura plenitudinis, mensura Christi est), perfecti viri vocabulum sortiemur: ita tamen ut[ Al. tacet ut] ad consummatam aetatem plenitudinis Christi, omnis credentium turba perveniat, et nequaquam in dogmatibus fluctuans, ad instar parvulorum gurgite infidelitatis feratur incerto, dum venti hinc inde perflantes, haereticorum 617 videlicet, sive sapientium saeculi, diversae compugnantesque rationes, naufragium audientibus aut inferunt, aut minantur: dum alii absque voluntate fallaciae, ea tamen quae falsa sunt, praedicant; alii vero omni calliditate erroris laqueos componentes, nos decipere et vincere festinant. Cum autem occurrerint atque pervenerint sancti in mensuram supradicti viri, tunc intelligentes charitatem Christi, augebunt in eo omnia quae acceperant semina veritatis, habentes corporis Ecclesiae caput Dominum Jesum. Quia vero ait: Ut ultra non simus parvuli fluctuantes, et reliqua, se quoque fluctuantem et parvulum esse contestans, retractandum videtur, utrumne haec secundum humilitatem locutus sit: an certe ex parte videns, et ex parte cognoscens, intellexerit quantum a perfecta absit scientia, et in vera conscientiae suae verba proruperit. Si quis igitur vult eum haec secundum humilitatem locutum, illo utetur exemplo: Quando eram parvulus, loquebar ut parvulus, cogitabam ut parvulus, sapiebam ut parvulus. Quando vero factus sum vir, evacuavi ea quae erant parvuli. Alius vero ad ista respondeat, comparatione multorum, in aetatem perfecti viri Apostolum pervenisse: ad ea vero quae reposita sanctis sunt, adhuc parvulum nuncupari. Siquidem omnes apostolos qui in Christo credant, parvulos propheta commemorat, dicens: Ecce ego et parvuli quos dedit mihi Deus. Post haec attentius disserendum, ne forte vere juxta humilitatem, non solum parvulum Apostolus se esse dixerit, sed fluctuantem, et omni doctrinarum flatu in diversa raptatum, in fallacia hominum, in nequitia, ad circumventionem erroris. Qui autem vult haec eum non de humilitate, sed de conscientia protulisse, dicit: Paulus apostolus, homo erat acuti et acris ingenii, et qui ad primos quosque disputantium conatus, sagaci mente quae erant inferenda, praenosceret. Videbat igitur saepe ex utraque parte sic dici, et tam verisimilia in rebus contrariis asseri, ut ambigere facerent audientem: idcirco ut homo, et adhuc in fragili corpusculo constitutus, circumferebatur quidem omni vento doctrinae, 618 sed non elidebatur in saxa, nec navis ejus gurgitibus implebatur: stabat quippe in puppi gubernaculum tenens, et spumantes haereseos fluctus, fidei securitate frangebat. Non tamen intrepidus et securus, nec quietus et placidus, prospiciebat ventos hinc inde perflantes, et sollicita aure captabat, vincebatque contraria: sed non erat illi secura victoria. Quia igitur adversariorum verba, atque rationes, quibus veritatem evertere nitebantur, videbat non facile posse superari, et omni calliditate plenas, dialecticae quoque, immo diaboli arte contextas, sperabat Dei auxilium, ut omnem deliberationem de mente sua propelleret, et certae atque defixae absque ulla molestia crederet veritati, et augeret eam in dilectione Christi: quem sciebat et sui et totius Ecclesiae corporis caput. Sciendum quod hic locus in Graeco manifestior sit, dum autem in Latinum e verbo transfertur ad verbum, sensus sermonibus involuti, obscurum fecere[ Al. facere] quod dicitur.
3.2.12
Ex quo totum corpus compactum, et conglutinatum per omnem juncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in charitate. In fine rerum, cum Deum facie videre coeperimus ad faciem, et in mensuram pervenerimus aetatis plenitudinis Christi( de cujus plenitudine nunc omnes accepimus, ita ut Christus non ex parte sit, sed totus in nobis: et relictis initiis parvulorum, creverimus in eum virum, de quo Propheta dicit: Ecce vir, Oriens nomen illi. Et Joannes Baptista commemorat: Post me venit[ Al. veniet] vir qui ante me factus est, quoniam ante me erat), tunc in occursu unius fidei, et unius agnitionis Filii Dei, quem nunc pro varietate mentium, non una nec eadem fide et agnitione cognoscimus, totum corpus, quod prius dissipatum fuerat, et in diversa laceratum, in suam compagem juncturamque redigetur: ita ut una subministratio eademque operatio, et unius aetatis consummata perfectio, totum crescere faciat corpus aequaliter, et omnia membra juxta mensuram suam incrementum aetatis accipiant. Haec autem tota aedificatio, per quam 619 Ecclesiae per partes corpus augetur, mutua in se charitate complebitur. Totas rationabiles creaturas sub unius rationabilis animalis intelligamus exemplo, et quodcumque de hujus membris dixerimus et partibus, hoc sciamus esse referendum ad unamquamque rationabilem creaturam. Putemus hoc animal ita per artus, venas, carnesque laceratum, ut nec os ossi haereat, nec nervus jungatur ad nervum: separatim oculi jaceant, seorsum nares, manus alium locum teneant, alio projecti sint pedes, et reliqua membra in hunc modum inter se dispersa sint, et divisa. Finge aliquem venire tantae scientiae medicum, qui juxta fabulas ethnicorum, Aesculapium possit imitari, et in novam figuram novumque nomen, Virbium suscitare: hic necesse habebit unumquodque membrum suo loco restituere, et compagem copulare compagi, et quodam glutino partibus restitutis, unum corpus efficere. Huc usque nobis una similitudo processerit: nunc in eamdem similitudinem ad id quod intelligi volumus, aliud trahatur exemplum. Parvulus crescat, et occulto aevo, in perfectam adolescat aetatem: suum manus augmentum habebit, sua pedes sentient incrementa: venter dum nescimus, impletur: humeri, dum falluntur oculi, dilatantur: et omnia membra per partes juxta mensuram suam sic crescunt ut tamen non sibi, sed corpori videantur augeri. Ita igitur et in restitutione omnium, quando corpus totius Ecclesiae nunc dispersum atque laceratum, verus medicus Christus Jesus sanaturus advenerit, unusquisque secundum mensuram fidei, et agnitionis Filii Dei( quem ideo agnoscere dicitur, quia prius noverat, et postea nosse desivit) suum recipiet locum, et incipiet id esse quod fuerat. Ita tamen ut non juxta aliam haeresim, omnes in una aetate sint positi, id est: omnes in angelos reformentur: sed unumquodque membrum juxta mensuram et officium suum perfectum sit: 620 verbi gratia, ut angelus refuga id esse incipiat quod creatus est: et homo, qui de paradiso fuerat ejectus, ad culturam iterum paradisi restituatur. Ista autem universa sic fient, ut invicem inter se charitate jungantur: et dum congaudet membrum membro, et in alterius provectione laetatur, Christi corpus, Ecclesia primitivorum habitet in coelesti Jerusalem, quam in alio loco Apostolus matrem sanctorum vocat. Idcirco( ut supra diximus) haec apud nos obscuriora sunt, quia μεταφορικῶς dicuntur in Graeco. Et omnis metaphora, si de alia in aliam linguam transferatur ad verbum, quibusdam quasi sentibus, orationis sensus et germina suffocantur.
3.2.13
Hoc ergo dico, et contestor in Domino, ut non amplius ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui, obscurati mente, abalienati a via Dei propter ignorantiam, quae est in illis, propter caecitatem cordis eorum. Qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiae in operatione immunditiae omnis in avaritia. Hoc ergo, ait, dico vobis, o Ephesii, vosque contestor, ut quia occursuri estis in mensuram aetatis plenitudinis Christi, non ambuletis sicut ambulant gentes, quae idolis servientes, et sensu et mente abutuntur in prava. Quae cum ideo acceperint animam et intellectum, ut cognoscerent Deum, abalienati sunt a via ejus( quam aliam absque Christo non novimus) et in sui cordis ambulant caecitate. Atque utinam peccasse sufficeret, et vel sero agerent poenitudinem, damnarentque vitia in quibus jugiter inhiarunt, esset remedium resipiscere post errorem. Nunc vero desperantes, se, et in ritum irrationabilium bestiarum, coeno voraginique mergentes, tradiderunt impudicitiae atque luxuriae, operantes quidquid corpus voluit, mens desideravit, libido suggessit. Et cum nihil omnino praetermiserint quod immundum sit, hoc totum fecere in avaritia, dum numquam luxuriando satiantur, nec 621 eorum terminum habet voluptas. Aut certe ultra concessam viri ad feminam conjunctionem, ad majora conscendunt, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem erroris sui in semetipsis recipientes. Vanitas sensus, et mentis obscuritas, bifariam dividitur, in saeculi hujus negotia, et in sapientiam saecularem: quando aut in his quae mundi hujus sunt, et cito transeunt, detinemur, aut non profutura cognoscimus. Nonne vobis videtur in vanitate sensus et obscuritate mentis ingredi, qui diebus ac noctibus in dialectica arte torquetur: qui physicus perscrutator oculos trans coelum levat, et ultra profundum terrarum et abyssi quoddam inane demergit[ Al. demergitur], qui iambum struit, qui tantam metrorum silvam in suo studiosus corde distinguit et congerit: et( ut alteram partem transeam) qui divitias per fas et nefas quaerit: qui adulatur regibus, haereditates captat alienas, et opes congregat, quas in momento cui sit relicturus, ignorat? Quod autem ait, qui desperantes semetipsos, id est, ἀπηλγηκότες ἑαυτοὺς, multo aliud in Graeco significat quam in Latino: desperantes quippe ἀπηλγηκότες nominantur; ἀπηλγηκότες autem hi sunt, qui postquam peccaverint, non dolent: qui nequaquam sentientes ruinam suam, feruntur in pronum, et tamquam bestiae ferrum videntes, in mortem ruunt. Pone mihi duos in uno vitio deprehensos: alterum qui intelligat, plangatque quod fecit: alterum qui delectetur in scelere, et non solum non doleat, verum etiam glorietur, et putet se quamdam turpitudinum palmam et victoriam consecutum: nonne tibi videtur ille dolere, et hic penitus non dolere? Exprimamus, si possimus, verbum de verbo, et dicamus ἀπηλγηκότες, indolentes, sive, indolorios. Nam et quidam philosophorum ἀναλγησίαν, id est, indoloriam praedicavit. Hi qui naturas varias introducunt, sciant propterea gentes in vanitate sensus obscuratis mentibus ambulare: quia ignorantiae se et caecitati dederint. Nemo enim imperitus appellatur et caecus, nisi is qui cognoscere potest et videre. Nec dicimus caecum esse lapidem, et brutum animal ignorare: quia non ab eo quaeritur, nec ejus naturae est, ut cognoscat et videat. Sin autem in natura gentium fuit, ut Dei 622 vitam intelligerent et viderent: non choicorum et spiritualium natura varia, sed voluntas. Dixeramus supra operationem immunditiae omnis in avaritia, non ad avaritiam, ut sonat simpliciter, pertinere; sed ad libidinem atque luxuriam. Debemus hunc sensum alterius loci testimonio comprobare. In prima ad Thessalonicenses Epistola scribitur: Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra, ut abstineatis vos a fornicatione: ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore: non in libidine desiderii, sicut et gentes, quae non noverunt Deum: ut ne quis supergrediatur, et circumscribat in negotio fratrem suum: quoniam vindex est Dominus de his omnibus: sicut et praediximus vobis, et testificati sumus. Non enim vocavit nos Deus in immunditia, sed in sanctificatione. Diligenter observa, quia ad castitatem nos provocans, et volens uxoribus tantum esse contentos, dixerit: Ne quis supergrediatur, et circumscribat in negotio fratrem suum, id est, ne suam conjugem derelinquens, alterius polluere quaerat uxorem. Ubi nos habemus, et circumscribat in negotio fratrem suum, in Graeco legitur, καὶ πλεονεκτεῖν ἐν τῷ πράγματι τὸν ἀδελφὸν αὐτοῦ. Πλεονεξία autem avaritia nuncupatur, quam nos possumus, vim verbi transferentes, sic in praesenti loco exprimere: ut ne quis supergrediatur, et avarus fraudet in negotio fratrem suum. Quae enim consequentia est, vel in illo capitulo quod nunc ad exemplum vocavimus, vel in hoc quod principaliter ad Ephesios conamur exponere, inter impudicitiam et immunditiam, castitatem quoque et affectum conjugalem, extraordinarie repente avaritiam nominari? Non vobis molestum sit, si diu in obscurioribus immoremur: causati enim in principio sumus, inter omnes Pauli Epistolas, hanc vel maxime et verbis, et sensibus involutam.
3.2.14
Vos autem non ita didicistis Christum; si tamen illum audistis et in illo docti estis. Si omnes qui Christum audire videntur, audirent, numquam ad Ephesios, et certe illos quibus sacramenta Christi revelarat Apostolus diceret: Si tamen illum audistis. Discere autem Christum, idipsum est, quod nosse virtutem: et audite illum, non differt ab eo si diceret, audire sapientiam, 623 justitiam, fortitudinem, temperantiam, et caetera quibus Christus vocatur. Si quis ergo Christum audivit et didicit, non ambulabit in vanitate sensus sui: nec obscuratus mente gradietur: neque erit abalienatus a vita Dei: habebit etiam scientiam, ignoratione discussa, et immisso tenebris lumine, omnis de oculis cordis ejus caecitas auferetur. Quod cum habuerit, non se tradet impudicitiae: nec operabitur omnem immunditiam in avaritia, concessos fines praetergrediens nuptiarum. Si autem aliquando contigerit ut aliqua passione superetur, dolebit super vulnere suo, et conscientiae tormenta patietur: quia liberam frontem, et puritatem immaculatae mentis amiserit. Discamus igitur Christum, et audiamus illum; si quis est qui potest dicere: An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus? Curramus ad eum diebus ac noctibus, ad os ejus et ad eloquium pendeamus. Christus nobis loquitur: Spiritus sancti sunt verba quae promit. Statuit enim Deus in Ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores. Sed nec illud est desperandum, quod aliquando ipse in mentibus nostris Christus loquatur, et per semetipsum nos doceat, et organum oris non quaerat alieni: tantum non simus subditi peccato; nec corpus nostrum delicta possideant, et ingredietur in illud sapientia.
3.2.15
Sicut est veritas in Jesu. Vocabulum, Jesus, interdum eum hominem significat, qui a Deo Verbo est assumptus ex Virgine, juxta illud: Vocabis nomen ejus Jesus: ipse enim salvabit populum a peccatis ejus. Et alibi: Jesus ergo fatigatus de via, et reliqua. Interdum vero Deum Verbum: Nobis enim unus Dominus Jesus Christus per quem omnia. Si quando ergo dicit Jesus: Ego sum via, et veritas, juxta id dicit quod Filius Dei est. Cum autem scribit Paulus: Sicut est veritas in Jesu, de templo corporis loquitur, in quo habitat Verbum Deus. Verbum enim caro factum est, et habitavit in nobis. Nisi forte utrumque de Deo Verbo intelligendum, quod quomodo habitet in eo vita, et ipse sit vita: Sicut nim habet Pater vitam in semetipso: ita et Filio dedit habere vitam in semetipso. Sic et veritas dicatur Filius, et ipsa in eo habitare monstretur. Haec autem dicimus, non Jesum a Christo separantes: 624 nec rursum Deum Verbum ab eo quem assumpsit, hominem alterum esse dicentes: sed secundum intelligentias effectuum vel locorum, illum quem unum esse credimus Filium hominis et Filium Dei, et ante virginem, et post virginem alium atque alium nuncupantes. Potest autem et aliter intelligi: Sicut est veritas in Jesu. In nullo, patriarcharum, in nullo prophetarum, in nullo apostolorum veritas fuit, nisi in solo Jesu. Alii enim ex parte cognoscebant, et ex parte prophetabant, et per speculum in aenigmate videbant. In solo Jesu veritas Dei apparuit, quae loquitur confidenter: Ego sum veritas: quae credentibus in se juxta analogiam fidei tribuit libertatem. Qui enim cognoscit veritatem, a veritate libertate donatur. Et ipsa veritas propterea formam servi assumpsit, et humiliavit se, facta obediens Patri usque ad mortem: ut servum redderet liberum. Ubi enim spiritus Dei est, ibi libertas. Si volumus formam liberi in Jesu, faciemque cognoscere veritatis, ascendamus cum eo in montem, videamus eum transfiguratum: ubi et vestimenta ejus, id est, Scripturae quae de eo annuntiant, immutantur: et Moyses quoque et Elias, id est, Lex et Prophetae videntur in gloria. Quamdiu Dominus formam servi non mutat, nec ascendit in montem, Lex in sordibus, Prophetae in squalore versantur. Cum ille ad superiora conscenderit, et vestimenta sua voluerit immutare, intellectusque de servo fuerit clarus et liber: tunc Moysi quoque et Eliae, et facies, et vestimenta mutantur.
3.2.16
Deponere vos secundum priorem conversationem veterem hominem, qui corrumpitur juxta desideria erroris. Quia videtur juxta ordinem, textumque sermonis scatere sententia, sic legendum est: Vos autem non ita didicistis Christum( si tamen illum audistis, et in illo docti estis) deponere vos secundum priorem conversationem veterem hominem, qui corrumpitur juxta desideria erroris: sicut est veritas in Jesu: ut sit sensus: Quomodo est veritas in Jesu, sic erit et in vobis qui didicistis Christum, et audistis illum; et docti estis deponere secundum priorem conversationem veterem hominem, qui corrumpitur juxta desideria erroris. Veterem autem hominem, quem praecipit deponendum, inveteratum a malitia arbitror appellari. Iste enim 625 secundum priorem conversationem et desideria erroris, semper errans, et in opere corruptionis helluans, corrumpitur atque violatur. Et quia in desideriis indesinenter versatur erroris, et numquam cessat a vitio, nequaquam corruptus dicitur, sed corrumpi: quod per singulos dies, horas, puncta atque momenta corrumpitur, intercipitur, violatur. Sermo vero Dei qui ideo interficit, ut vivificet mortuum, et vivificatus Dominum requirat, quem ante interitum nesciebat, non corrumpsit, sed interficit veterem hominem: Ego enim occido, ait, et ego vivifico; et: Cum interficeret illos, tunc quaerebant eum. Nec putemus hoc quod nunc ait: Qui corrumpitur secundum desideria erroris, illi esse contrarium quod in alio loco scriptum est: Et si exterior noster homo corrumpitur: sed is qui interior est, renovatur de die in diem: quia corruptio exterioris hominis, interioris hominis renovatio est: et contra, interioris hominis corruptio, exterioris est instauratio. Aestimet aliquis simpliciter Paulum loqui: Si quis templum Dei corrumpit, corrumpet illum Deus: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Sed forte et ibi aliquid latitat, quod apud nos videtur absconditum. Si templum Dei nos sumus, secundum id quod scribitur: Templum enim Dei sanctum est quod estis vos: et alius est qui corrumpit templum Dei, aliud quod corrumpitur. Quaerendum quis sit ille qui templum corrumpat Dei. Si inveneris hostes Jerusalem, corrumpentes atque violantes templum ex lapidibus exstructum: videbis pariter omnem corrumpentem, et violantem templum Dei, quem corrumpet et violabit Deus, ulciscens corruptionem templi sui. Verumtamen et templum quod se praebuit( vivens quidem est atque sensibile) insidiis corrumpentis, luet poenas, per hoc ipsum quod corruptum atque violatum, spiritum incorruptionis amisit.
3.2.17
Renovamini autem spiritu sensus vestri: et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est, in justitia et sanctitate veritatis. Nec in sensu renovamur absque spiritu, nec in spiritu absque sensu; sed renovamur conjuncte in spiritu 626 sensus nostri: ut quomodo psallimus spiritu, psallimus et sensu, oramus spiritu, oramus et sensu: sic in spiritu sensus nostri renovemur: ut cum sensus mundus fuerit atque purgatus, et ab omni macula sordidae concretionis alienus: tunc ei jungatur et spiritus, et ita quodam inter se unitatis glutino copulentur, ut nequaquam simplex spiritus, sed spiritus sensus esse dicatur. Cum autem renovati fuerimus in spiritu, qui nostri sensus est spiritus; tunc induemur novum hominem, qui secundum Deum creatus est. Quod quidem aliis verbis idipsum puto esse, quod in alio loco dicitur: Induite vos Christum Jesum. Iste quippe est novus homo, quo universi credentes debemus indui atque vestiri. Quid enim in homine qui a Salvatore nostro assumptus est, non novum fuit? Conceptus, nativitas, partus, infantia, doctrina, vita, virtutes: et ad extremum, crux et passio, exspoliantis in ea principatus, et contrarias fortitudines ostentui habentis: resurrectio quoque et ascensus ad coelum. Hic ergo vere creatus est in justitia et sanctitate veritatis: quia Deus verus, Dei veri Filius fuit, et tota in illo religio atque justitia Dei veritate completa est. Qui igitur conversationem illius imitari potest, et universas in se exprimere virtutes, et sit mansuetus, sicut fuit ille mansuetus et humilis corde, et ponat animam suam pro amicis, ut ille posuit pro ovibus suis: verberatus non respondeat: maledictus non remaledicat, sed vincat in humilitate superbiam: iste indutus est novum hominem, et dicere cum Apostolo potest: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus. Et: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Potest quoque verba Joannis assumere: Qui dicit se in Christo credere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. Quod autem ait: Qui secundum Deum creatus est, non idipsum sonat in Latino sermone quod Graeco. Creatio quippe apud nos, generatio, vel nativitas dicitur: apud Graecos vero sub nomine creationis, verbum facturae et conditionis accipitur. Et quod apud nos conditio, hoc apud Graecos creatio sonat. Unde et haeresis 627 nativitatem Christi calumnians, Salomonis usurpet exemplum: Dominus creavit me initium viarum suarum. Considerandum igitur, quia creatio atque conditio numquam nisi in magnis operibus nominentur. Verbi causa, mundus creatus est: urbs condita est: domus vero quamvis magna sit, aedificata potius dicitur, quam condita, vel creata. In magnis enim operibus atque facturis, verbum creationis assumitur. Ex quo animadvertendum istum novum hominem, qui juxta Deum in Christo creatus est, magnum Dei opus esse, et eminere ultra caeteras creaturas: cum sic conditus esse dicatur, ut mundus, et initium viarum Dei, et in exordio elementorum omnium sit creatus.
3.2.18
Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: quoniam sumus alterutrum membra. Non simpliciter, ut quidam putant, nec moraliter Apostolus praecepit, mendacio derelicto, cum proximis veritatem loquendam. Alioqui si tantum cum proximis loquimur veritatem, quicumque non fuerit proximus, debet audire mendacium. Quod quidem et in Lege praeceptum est: Non adulterabis uxorem proximi tui. Si proximus tantumpropinquus vel amicus accipitur, adulteria in alienos jure permittit: sed proximum vocat omnem hominem, qui ex eodem nobiscum parente generatus est. Quod quidem et parabola illa significat, de Jerusalem Jericho hominis descendentis, qui incidit in latrones: et sacerdote et Levita praetereuntibus, a Samaritano curatus est, et ad stabularium revectus. Affirmat autem post haec Dominus eum esse proximum, qui illi misericordiam fecerit, volens ostendere omnes homines, omnibus esse proximos. Et hoc quidem sic intellectum aedificat audientes. Caeterum id quod sequitur: Quoniam sumus alterutrum membra, magis videtur mihi significare mysterium, et de his dicere, qui nobis fide et virtute sunt proximi. Membra quippe alterutrum non sunt, nisi fideles fidelium, et Christiani Christianorum, et perfecti, eorum qui sunt plenae, consummataeque virtutis. Propter quod Paulus ipse perfectus, in 628 Epistola alia loquebatur: Sapientiam autem loquimur inter perfectos. Ergo hoc jubet, ut unusquisque mystica quaeque atque secreta, et ea quae Dei veritate sunt plena, loquatur cum proximo suo, et dies diei eructet verbum, et nox nocti indicet scientiam, hoc est, clara quaeque et lucentia his indicet, qui merentur audire: Vos estis lumen mundi. Porro tenebrosa et involuta, et omni sacramentorum nocte velata, his referat, qui et ipsi nox, tenebrae, vel caligo sunt, de quibus dicitur: Et caligo sub pedibus ejus: haud dubium quin Dei. Nam et in monte Sina Moyses ingreditur in turbinem et caliginem, ubi erat Deus, et de ipso Deo scriptum est: Posuit tenebras latibulum suum. Loquatur itaque veritatem atque mysterium unusquisque cum proximo suo, et non det sanctum canibus, neque mittat margaritas suas ante porcos: sed quicumque oleum habuerint veritatis, illos in thalamum sponsi et penum regis inducat. Porro quod ait: Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, sciamus de Zacharia propheta sumptum.
3.2.19
Irascimini, et nolite peccare. De quarto psalmo hoc usurpatum, nulli dubium est, et videtur illi esse contrarium quod alibi dicitur: Nunc autem deponite et vos omnes iram, et indignationem, et malitiam, et blasphemiam, et turpem sermonem ex ore vestro. Sed et simpliciter intellectum nocet, dum putantur irae frena laxata. Duplex autem non solum apud nos, verum etiam apud philosophos irae nomen accipitur. Vel cum injuria lacessiti, naturalibus stimulis concitamur: vel cum, requiescente impetu, et furore restincto, potest mens habere judicium, et nihilominus super eo qui putatur laesisse, desiderat ultionem. Arbitror itaque de priori ira nunc dictum, et nobis quasi hominibus esse concessum, ut ad indignae alicujus rei faciem moveamur, tranquillitatemque mentis, velut lenis quaedam aura conturbet: nequaquam tamen in tumentes gurgites furoris impetu sublevemur. Firmianus noster librum de Ira Dei docto pariter et eloquenti sermone conscripsit, quem qui legerit, puto ei ad irae intellectum 629 satis abundeque posse sufficere.
3.2.20
Sol non occidat super iracundiam vestram. Si simpliciter hunc solem intelligimus, qui oculis carnis aspicitur, peccamus, quando irascimur, et occidente sole, iracundia perseverat. Non peccamus autem, quando( verbi gratia) a prima hora usque ad undecimam irascentes, facimus quod indignatio, furor, ira suggesserint. Quo sensu nihil mihi videtur absurdius, quasi non queat quispiam ab ortu solis usque ad occasum, in tanta scelera debacchari, quanta tota vita sua non possit lacrymis expiare? Aut non magis ira locum in die habeat, cum utique nox requies sit furoris, et succedente somno, etiam si irascimur, in diem iracundiam differamus. Quia igitur verus sol, sicut occidit super malos prophetas, juxta illud quod scriptum est: Occidit sol super prophetas vestros meridie: ita etiam super omnes occidit peccatores, nequaquam eis ortus sui lumen indulgens: praecipit nunc Apostolus, ne talia faciamus furore superati, per quae nobis sol occidat, et principale cordis, tenebris involvatur. Quidam putant sic accipiendum hoc esse simpliciter, quomodo et illud quarti psalmi, unde idipsum sumptum videtur: Quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini, id est, quaecumque in die, vel opere, vel sermone, vel cogitatione peccatis, haec succedente poenitentia purgate per noctem: et ira sit brevis, nec in diem crastinum differatur.
3.2.21
Neque locum detis diabolo. Diabolus Graecum verbum est, quod Latine dicitur criminator: lingua vero Hebraea Satan appellatur, id est, adversarius, sive contrarius: et ab Apostolo Belial, hoc est, absque jugo quod de collo suo Dei abjecerit servitutem: quem Aquila apostatam transtulit. Et sciendum ubicumque in veteri Lege filii pestilentiae scribantur, sicut ibi: Filii autem Heli, filii pestilentiae, ibi in Hebraicis voluminibus Belial, hoc est, diabolum pro pestilentia nominari: licet plurimi 630 pro Belial corrupte in Apostolo Beliar legant. Nolite itaque, ait, dare locum diabolo, qui, tamquam leo rugiens, quaerit aditum per quem possit irrumpere. Quomodo enim Pater et Filius stant ante ostium, et pulsant, ut introeant, et coenent cum eo qui se receperit: ita et adversarius semper in nos est paratus irrumpere, et cum locum dederimus, ingreditur. Solet autem, antequam veniat, quaedam jacula praemittere, et praecursorem adventus sui facere cogitationem: hanc si nos in corde nostro susceptam nutrierimus intrinsecus, et crescere fecerimus, cum in nobis prolem suam auctam viderit, et ipse audebit intrare. Denique in Judae Iscariot cor, primam jecit sagittam, ut traderet Salvatorem, quam si exceptam ille miserabilis non fovisset, numquam post intinctum panem in paropside, intrasset in illum Satanas. Simulque et hoc diligenter attendite, quod non invenerit diabolus locum introeundi in Judam, cujus pectus jam ante percusserat, nisi in convivio Salvatoris. Quia tunc vel maxime in potestatem ei damur, quando nec humanitate, nec clementia, nec mansuetudine ejus vincimur, quem odimus indigne. Huic quod nunc praecepit, neque locum detis diabolo, illud de Ecclesiastico comparatur: Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dederis ei. Ille superbus et temerarius vult ascendere, vult subire: sed etiam si te oppressum putaverit, et se extulerit, tu ne dederis locum. Potestas quippe diaboli, non in temeritate illius atque jactantia, sed in tua est voluntate.
3.2.22
Qui furabatur, jam non furetur: magis autem laboret, operando manibus suis quod bonum est: ut habeat communicare ei qui indiget. Quia hi qui in vitae istius negotiis conversantur, propter alimenta et usus necessarios coguntur aliqua vel emere, vel vendere, et lucra de negotiatione sectari: et difficile est etiam eos qui a caeteris passionibus liberati sunt, fornicatione videlicet, idololatria, adulterio, et homicidio, 631 hoc vitio non teneri. Propterea nunc Ephesios monet, ne sub occasione emolumenti, furti crimen incurrant. Furtum nominans, omne quod alterius damno quaeritur. Justum autem esse, ut manibus suis unusquisque operans, et victum labore conquirens, impertiat non habentibus. Neque vero ait: Magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut non indigeat, et habeat victum, et nulli molestiam exhibeat: sed, Laboret, inquit, manibus suis quod bonum est, ut habeat unde communicet indigentibus. Qui igitur ad hoc tantum laborat, ut ipse non egeat, et a caeteris contrahit manum: quamvis applaudat sibi, tamen Apostoli praeceptum non fecit. Potest autem et altius intelligi: qui furabatur, jam non furetur, et reliqua: propter illud quod scriptum est de pseudoprophetis: Qui furantur sermones unusquisque a proximo suo. Et in Evangelio: Omnes qui venerunt ante me, fures fuerunt et latrones. Et ad Romanos: Qui praedicas non furandum, furaris: quod furta prohibeamur facere spiritualia. Neque enim hoc quod sequitur: magis autem laboret, operando manibus suis quod bonum est, ad vitae hujus necessaria digne referri potest: ut bonum dicatur quodcumque periturum est, et ad mammonam iniquitatis pertinet. Quamvis enim justus labor opes habeat absque tergiversatione quaesitas, satis habebit si non dicantur malum: caeterum bonum non valent appellari. Igitur bonum operatur, qui declinat a malo, et facit bonum, et operatur in agro animae suae, ut spiritualibus panibus impleatur, et possit commodare esurienti, et necessitatem sustinenti, daus in tempore cibaria conservis suis: si autem talis est qui operatur bonum: ergo et is qui furatur, consequenter verba furatur et dogmata, de furto vivens, de furto sibi cervicalia consuens, et Scripturarum pannos hinc inde colligens, ut possit tunicam facere conscissam, quae deorsum est non desursum. Tunica enim Ecclesiae, hoc est, corpus Christi, desuper contexta est, et nulla ex parte consutilis, quae ne ab inimicis quidem scindi potest.
3.2.23
632 Omnis sermo malus de ore vestro non procedat. Sed si quis bonus, ad aedificationem opportunitatis, ut det gratiam audientibus. Bonus sermo est ad aedificationem opportunitatis, dans gratiam audientibus, qui docet virtutes sequendas, vitia fugienda. Malus, qui ad peccata provocat, et pronos magis incitat ad ruinam. Pro eo autem quod nos posuimus, ad aedificationem opportunitatis, hoc est quod dicitur Graece, τῆς χρείας in Latinis codicibus propter euphoniam mutavit interpres, et posuit, ad aedificationem fidei. Quotiescumque ex sermone nostro aliquis proficit, et juxta opportunitatem loci, temporis et personae aedificat audientes, bonus de ore nostro sermo processit. Quoties vero loquimur, aut non in tempore, aut importuno loco, aut non ut convenit audientibus, toties sermo malus procedit de ore nostro, ad destructionem eorum qui audiunt. Consideremus itaque quid loquamur, quia pro omni otioso verbo, reddituri sumus rationem in die judicii. Et etiam si non laedamus, non tamen aedificemus, mali verbi nobis luenda sit poena.
3.2.24
Et nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis. Moeror sancti Spiritus sic intelligendus, quomodo ira Dei et somnus, et caeterae in humanam similitudinem passiones. Non quo contristetur Spiritus, et ullam perturbationem divinitas sentiat: sed quo ex verbis nostris, Dei discamus affectus, quod moereat quotiescumque peccamus, et defleat peccatores. Nam et Salvator in corpore constitutus, flevit Jerusalem, et omne hominum genus in propheta deplorat, dicens: Heu mihi, anima, quia periit revertens[ Al. reverens] a terra. Et qui corrigat, inter homines non est: omnes in sanguine judicantur( Mich. VII). Et in Ezechiele opera quondam sanctae civitatis enumerans, ait: In omnibus istis contristabas me. Signati autem sumus Spiritu Dei sancto, ut et spiritus noster et anima imprimantur signaculo Dei, et illam recipiamus imaginem et similitudinem ad quam in exordio conditi sumus, Hoc signaculum sancti Spiritus, juxta eloquium Salvatoris, Deo imprimente, signatur. Hunc enim, ait, signavit Pater Deus. Signatur ergo a Patre, Spiritu sancto, omnis qui ex eo quod credidit Deo, signavit, quia verus est Deus. Qui idcirco signatur, ut servet signaculum et ostendat illud in die redemptionis, purum atque sincerum, et nulla ex parte mutilatum, et ob id numerari cum his valeat qui redempti sunt.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).