Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Commentaria in Epistolam ad Galatas
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis"> —
⋯
More
Original / primary: 7187 Coinepa14
3.1
LIBER SECUNDUS.
3.1
425- 426 Quod in primo Commentariorum ad Galatas libro, cum de Gentium proprietatibus disputarem, intactum reliqueram, nunc in secundo reddendum videtur: qui sint Galatae, vel quo, et unde transierint. Utrum indigenas eos fuderit, an advenas quam nunc incolunt, terra susceperit: et utrum linguam connubio perdiderint, an et novam didicerint, et non amiserint suam. Marcus Varro, cunctarum antiquitatum diligentissimus perscrutator, et caeteri qui eum imitati sunt, multa super hac gente, et digna memoria tradiderunt. Sed quia nobis propositum est, incircumcisos homines non introducere in templum Dei( et ut simpliciter fatear, multi jam anni sunt quod haec legere desivimus), Lactantii nostri quae in tertio ad Probum volumine de hac gente opinatus sit, verba ponemus:« Galli, inquit, antiquitus a candore corporis Galatae nuncupabantur; et Sibylla sic eos appellat. Quod significare voluit poeta, cum ait: Tum lactea colla-- Auro innectuntur( Virg. lib. VIII Aeneid.): Cum posset dicere, candida. Hinc utique Galatia provincia, in quam Galli aliquando venientes, cum Graecis se miscuerunt. Unde primum ea regio Gallograecia, post Galatia nominata est.» Nec mirum si hoc ille de Galatis dixerit, et Occidentales populos tantis in medio terrarum spatiis praetermissis, in Orientis plaga consedisse memorarit: cum constet Orientis contra et Graeciae examina, ad Occidentis ultima pervenisse. Massiliam Phocaei condiderunt: quos ait Varro trilingues esse, quod et Graece loquantur, et Latine, et Gallice. Oppidum Rhoda, coloni Rhodiorum locaverunt: unde amnis Rhodanus nomen accepit. Praetermitto Carthaginis conditores Tyrios, et Agenoris urbem; praetereo 427- 428 Thebas Liberi, quas in Africa condidit: quae civitas nunc Thebestis dicitur. Relinquo eam partem Libyae, quae Graecis urbibus plena est. Ad Hispanias transgredior: nonne Saguntum Graecis ex insula Zacintho profecti condiderunt: et oppidum Tartesson, quod nunc vocatur Carteia, lones Graeci homines locasse referuntur? Montes quoque Hispaniarum, Calpe, Idrus, Pyrene: item insulae Aphrodisiades, et Gymnesiae, quae vocantur Baleares, nonne Graeci sermonis indicia demonstrant? Ipsa Italia a Graecis populis occupata, Major quondam Graecia vocabatur. Certe quod negari non potest, Romani de Aeneae Asiani hominis stirpe generati sunt. Ex quo evenit, ut et in Occidente Graeci saepe acuminis reperiantur ingenia, et in Oriente stoliditatem barbaram redoleant. Nec hoc dicimus, quod non e regione utrobique diversa nascantur: sed quod ex magna parte etiam caetera quae non sunt similia, nuncupentur. Itaque non mirum est stultos, et ad intelligentiam tardiores Galatas appellatos; cum et Hilarius Latinae eloquentiae Rhodanus, Gallus ipse et Pictavis genitus, in Hymnorum Carmine Gallos indociles vocet. Et quod nunc oratorum fertiles sunt, non tam ad regionis diligentiam, quam ad rhetoricorum[ Al. rhetoricum] clamorem pertinet: maxime cum Aquitania[ Al. Aquitanica] Graeca se jactet origine: et Galatae non de illa parte terrarum, sed de ferocioribus Gallis sint profecti. Vultis scire, o Paula et Eustochium, quomodo Apostolus unamquamque provinciam suis proprietatibus denotarit? Usque hodie eadem vel virtutum vestigia permanent, vel errorum. Romanae plebis laudatur fides. Ubi alibi tanto studio et frequentia, ad Ecclesias et ad Martyrum sepulcra concurritur? ubi sic ad similitudinem coelestis tonitrui Amen reboat, et vacua idolorum templa quatiuntur? Non quod aliam habeant Romani fidem, nisi hanc quam omnes Christi Ecclesiae: sed quod devotio in eis major sit, et simplicitas ad credendum. Rursum facilitatis et superbiae arguuntur. Facilitatis, ut ibi: Rogo vos, fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, praeter doctrinam quam vos didicistis, faciunt; et declinate ab illis: hujusmodi enim Christo Domino[ Al. addit nostro] non serviunt, sed suo ventri; et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. Vestra enim obedientia in omnem locum pervulgata est. Gaudeo igitur in vobis: et volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo. Superbiae vero: Noli altum sapere, sed time. Et: Nolo vos ignorare, fratres, mysterium hoc, ut non sitis ipsi vobis sapientes. Et in sequentibus: Dico enim per gratiam quae data est mihi, omnibus qui sunt inter vos: non plus sapere quam oportet sapere; sed sapere ad sobrietatem. Et apertius: Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. Idipsum invicem sentientes. Non alta sapientes; sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos. Corinthios quoque notat quod mulieres eorum intecto capite sint, et viri comam nutriant: et indifferenter vescantur in templis[ Al. tempus]; et inflati sapientia saeculari, resurrectionem carnis negent. Haec ex parte usque hodie permanere, non potest dubitare, qui Achaiam 429- 430 viderit. Macedones in charitate laudantur, et hospitalitate ac susceptione fratrum. Unde ad eos scribitur: De charitate autem fraternitatis, non necesse habemus scribere vobis. Ipsi enim vos a Deo didicistis, ut diligatis invicem. Etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia. Sed reprehenduntur quod otiosi domos circumeant: et alienum exspectantes cibum, dum singulis placere desiderant, et huc illucque discurrant, quid apud singulos agatur, enuntient. Sequitur enim: Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis, et operam detis ut quieti sitis: ut et vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobis: ut et honeste ambuletis ad eos qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis. Quod ne quis putet officio magis docentis, quam vitio gentis admonitum, in secunda ad eosdem inculcat ac replicat, dicens: Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis, quoniam si quis operari non vult, nec manducet. Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. His autem qui ejusmodi sunt, denuntiamus et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent. Longum est si velim de Apostolo, et de Scripturis omnibus singularum gentium, vel virtutes observare, vel vitia: cum ad haec ipsa quae diximus, inde devoluti simus quod Galatae stulti et vecordes pronuntiati sint. Scit mecum qui vidit Ancyram[ Al. Anchiram] metropolim Galatiae civitatem, quot[ Al. quod] nunc usque schismatibus dilacerata sit, quot[ Al. quod] dogmatum varietatibus constuprata. Omitto Cataphrygas, Ophitas, Borboritas, et Manichaeos; nota enim jam haec humanae calamitatis vocabula sunt. Quis umquam Passaloryncitas, et Ascodrobos, et Artotyritas, et caetera magis portenta quam nomina[ Al. numina] in aliqua parte Romani orbis audivit? Antiquae stultitiae usque hodie manent vestigia. Unum est quod inferimus, et promissum in exordio reddimus, Galatas excepto sermone Graeco, quo omnis Oriens loquitur, propriam linguam eamdem pene habere quam Treviros, nec referre, si aliqua exinde corruperint, cum et Aphri Phoenicum linguam nonnulla ex parte mutaverint, et ipsa Latinitas et regionibus quotidie mutetur et tempore. Sed jam ad propositum revertamur.
3.2
Quicumque enim ex operibus Legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro Legis, ut faciat ea. Hunc morem habeo, ut quotiescumque ab Apostolis de veteri Instrumento aliquid sumitur, recurram ad originales libros, et diligenter inspiciam, quomodo in suis locis scripta sint. Inveni 431 itaque in Deuteronomio hoc ipsum apud Septuaginta interpretes ita positum: Maledictus omnis homo qui non permanserit in omnibus sermonibus Legis hujus, ut faciat illos: et dicet[ Al. dicit] omnis populus, fiat. Apud Aquilam vero sic: Maledictus qui non statuerit verba Legis hujus, ut faciat ea: et dicet omnis populus, vere. Symmachus: Maledictus qui non firmaverit sermones[ Al. addit istos] Legis istius, ut faciat eos, et dicet omnis populus, amen. Porro Theodotio sic transtulit: Maledictus qui non suscitaverit sermones Legis hujus, facere eos, et dicet omnis populus, Amen. Ex quo intelligimus, Apostolum, ut in caeteris, sensum magis testimonii posuisse quam verba: et incertum habemus, utrum Septuaginta Interpretes addiderint, omnis homo, et, in omnibus, an in veteri Hebraico ita fuerit, et postea a Judaeis deletum sit. In hanc me autem suspicionem illa res stimulat, quod verbum, omnis, et in omnibus, quasi sensui suo necessarium, ad probandum illud, quod quicumque ex operibus Legis sunt, sub maledicto sint, Apostolus vir Hebraeae peritiae, et in Lege doctissimus, numquam protulisset nisi in Hebraeis voluminibus haberetur. Quam ob causam Samaritanorum Hebraea volumina relegens, inveni CHOL, quod interpretatur, omnis, sive, omnibus, scriptum esse, et cum Septuaginta interpretibus concordare. Frustra igitur illud tulerunt Judaei, ne viderentur esse sub maledicto, si non possent omnia complere quae scripta sunt: cum antiquiores alterius quoque gentis litterae id positam fuisse testentur. Quoniam autem nemo possit implere Legem, et cuncta facere quae jussa sunt, et alibi testatur Apostolus, dicens: Quod enim erat impossibile Legi, in quo infirmabatur per carnem: Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, de peccato condemnavit peccatum in carne. Quod si verum est, potest nobis objici: Ergo et Moyses, et Isaias, et caeteri prophetae, qui sub operibus Legis fuerunt, sub maledicto sunt? Quod non timebit annuere, qui dicentem Apostolum legerit: Quia Christus nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum; 432 et respondere unumquemque sanctorum suo tempore maledictionem factum esse pro populo. Nec statim hoc tribuens et justis viris, videbitur detrahere Salvatori, quasi nihil praecipuum et excellens habuerit, factus pro nobis maledictum, cum et caeteri pro aliis maledictum facti sint. Nemo enim illorum quamvis factus fuerit ipse maledictio, de maledicto quempiam liberavit, absque solo Domino Jesu Christo, qui pretioso sanguine suo, et nos omnes, et ipsos, Moysen dico et Aaron, prophetasque cunctos et patriarchas, de maledicto Legis redemit. Nec hoc ex meo sensu dictum putetis, Scriptura testis est: quia Christus gratia Dei, sive ut in quibusdam exemplaribus legitur, absque Deo, pro omnibus mortuus est. Si autem pro omnibus, et pro Moyse, et pro universis prophetis, e quibus nullus potuit delere chirographum vetus, quod adversum nos scriptum erat, et affigere illud cruci: Omnes peccaverunt, et indigent gloria[ id est, gratia] Dei. Ecclesiaste quoque hanc firmante sententiam: Homo non est justus in terra, qui[ Al. qua] faciat bonum et non peccet. Denique et inferius Apostoli dictum manifeste docet, nec Moysen, nec illustrem aliquem de antiquis virum, apud Deum justificari potuisse per Legem. Sequitur enim:
3.3
Quoniam autem in Lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est, quia justus ex fide vivit. Lex autem non est ex fide, sed qui fecerit ea, vivet in illis. Exemplum quo probatur justus ex fide vivere, et non ex operibus, de Abacuc tulit, quod ita Septuaginta interpretes ediderunt: Justus autem ex fide mea vivit. Aquila et Theodotio: Justus autem ex fide ejus vivit, id est, Dei. Considerandum itaque quia non dixerit, homo aut vir ex fide vivit, ne occasionem tribueret ad virtutum opera contemnenda; sed, justus ex fide vivit: ut quicumque fidelis esset, et per fidem victurus, non aliter posset[ Al. possit] ad fidem venire, vel in ea vivere, nisi prius justus fuisset, et puritate vitae quasi quibusdam ad fidem gradibus 433 ascendisset. Potest ergo fieri, ut sit aliquis justus, et tamen non vivat absque fide Christi. Si legenti scrupulus commovetur, Pauli verba suscipiat, in quibus de se ait: Secundum justitiam, quae in Lege est, sine reprehensione. Erat igitur Paulus tunc justus in Lege, sed necdum vivere poterat, quia non habebat in se Christum loquentem: Ego sum vita. In quem credens postea coepit et vivere. Faciamus et nos aliquid simile huic quod dicitur, justus ex fide vivit; et dicamus: castus ex fide vivit, sapiens ex fide vivit, fortis ex fide vivit, et a caeteris virtutum partibus vicinam sententiam proferamus adversum eos, qui in Christum non credentes, fortes et sapientes, temperantes se putant esse, vel justos: ut sciant nullum absque Christo vivere, sine quo omnis virtus in vitio est. Potest praesens testimonium et sic legi: quia justus ex fide, ut deinceps inferatur, vivit[ Al. vivet]. Quod autem ait: Lex non est ex fide, sed qui fecerit ea, vivet in illis, manifestissime demonstratur non simplicem dici vitam, sed eam quae referatur ad aliquid. Justus quippe ex fide vivit: et non additur, in his, sive in illis. Vivens autem in Lege qui fecerit ea, vivit in illis, hoc est, in his quae fecit, quae putavit bona: mercedem laboris sui habens ea tantum opera quae fecit, sive longitudinem vitae( ut Judaei putant) sive declinationem, poenae per quam transgressor Legis occiditur. Vivere autem in illis, non putemus Apostoli verba esse, sed Ezechielis prophetae, qui ait: Et eduxi eos in desertum, et dedi eis praecepta mea et justificationes meas demonstravi eis, quas faciet homo, et vivet in eis. Qui cum illos qui in praeceptis et justificationibus ambulassent, vivere dixisset, adjecit: Et dedi eis praecepta non bona, et justificationes in quibus non viverent in eis. Quanta in verbis consideratio! ubi dixit: Dedi eis praecepta et justificationes in quibus viverent in eis, non adjunxit bona. Ubi vero posuit, in quibus non viverent in eis, addidit: Et ego dedi eis praecepta non bona, et justificationes in quibus non vivent in eis. Sed haec plenius in Ezechiele: nunc ad ordinem Epistolae revertamur.
3.4
434 Christus nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum. Subrepit in hoc loco Marcion de potestate Creatoris, quem sanguinarium, crudelem infamat et vindicem[ Al. judicem], asserens nos redemptos esse per Christum, qui alterius boni Dei Filius sit. Qui si intelligeret quo differunt[ Al. differrent] emere, et redimere( quia qui emit, alienum emit; qui autem redimit, id emit proprie quod suum fuit, et suum esse desivit) numquam Scripturarum verba simplicia in calumniam sui dogmatis detorqueret. Redemit ergo nos Christus de maledicto Legis, quod peccantibus constitutum est, quos ipse increpat per prophetam, dicens: Ecce peccatis vestris venditi estis, et in iniquitatibus vestris dimisi matrem vestram. Et apostolus hoc ipsum replicat, dicens: Ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato. Maledicta quoque Legis quae in Levitico et Deuteronomio scripta sunt, non Deo auctore complentur, sed prophetico spiritu his qui peccaturi erant, ea quae eis ventura sunt, nuntiantur. Quod si apostoli voluerit nos testimonio coarctare dicentis: Quicumque ex operibus Legis sunt, sub maledicto sunt: scriptum est enim: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro Legis, ut faciat ea, et asserere omnes qui sub Lege fuerint, fuisse maledictos, interrogemus eum, utrum hi qui sub Evangelio Christi sunt, et ejus praecepta non faciunt, maledicti sint, an non. Si maledictos dixerit, id habebit in Evangelio, quod nos habemus in Lege. Si maledictos negaverit, frustra ergo Evangelii praecepta sint posita, et absque mercede erunt hi qui illa compleverint. Solvitur itaque utrumque hoc modo: quomodo Christus Jesus ex maledicto nos Legis liberavit, factus pro nobis maledictum: ita de maledicto quoque Evangelii quod statutum est super eos qui ejus praecepta non fecerint, eruit nos, factus pro nobis ipse maledictum, sciens talenti quoque minimam non dimittere portionem, et novissimum exigere quadrantem.
3.5
Quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno: ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem 435 spiritus accipiamus per fidem. Antequam de sensu et verbis Apostoli disputemus, justum videtur Deuteronomii testimonium, de quo et apostolus haec sumpsit, paucis replicare, et componere illud caeteris editionibus. Septuaginta ergo interpretes ita hunc locum transtulere: Si autem fuerit in aliquo peccatum et judicium mortis, et mortuus fuerit, suspenderitis eum in ligno, non dormiet corpus illius super lignum, sed sepelientes sepelietis eum in die illa; quia maledictus a Deo omnis qui pendet in ligno: et non contaminabis terram tuam quam Dominus Deus tuus dabit tibi in haereditatem. Aquila: Et cum fuerit in viro peccatum in[ Al. et] judicium mortis, et occisus fuerit, et suspenderis eum super lignum, non commorabitur morticinium ejus super lignum, sed sepeliens sepelies eum in die illa, quia maledictio Dei est, qui suspensus est: et non contaminabis humum tuam quam Dominus Deus tuus dabit tibi haereditatem. Symmachus: Si autem fuerit homini peccatum ad judicium mortis, et occisus fuerit, et suspenderis eum super lignum: non pernoctabit cadaver ipsius super lignum, sed sepultura sepelies eum[ Al. illud] in die ipsa, quia propter blasphemiam Dei suspensus est: et non contaminabis terram tuam quam Dominus Deus tuus dabit tibi ad haereditatem. Theodotio: Et quia erit in viro peccatum in[ Al. tacet in] judicium mortis, et morietur, et suspendes eum in ligno, non dormiet morticinium ejus super lignum, quia sepultura sepelies eum in die ipsa, quia maledictio Dei est suspensus: et non contaminabis adama[ Al. adamam] tuam quam Dominus Deus tuus dederit tibi haereditatem. Porro ADAMA(), terra sive humus, lingua Hebraea appellatur. In eo autem loco ubi Aquila et Theodotio similiter transtulerunt, dicentes: quia maledictio Dei est suspensus, in Hebraeo ita ponitur CHI CALALATH ELOIM THALUI. Haec verba Ebion ille haeresiarches Semichristianus, et Semijudaeus 436 ita interpretatus est, ὅτι ὕβρις Θεοῦ ὁ κρεμάμενος, id est, quia injuria Dei est suspensus. Memini me in Altercatione Jasonis et Papisci, quae Graeco sermone conscripta est, ita reperisse: λοιδορία Θεοῦ ὁ κρεμάμενος, id est, maledictio Dei qui appensus est. Dicebat mihi Hebraeus qui me in Scripturis aliqua ex parte instituit, quod possit et ita legi: quia contumeliose Deus suspensus est. Haec idcirco congessimus, quia famosissima quaestio est, et nobis soleat a Judaeis pro infamia objici, quod Salvator noster et Dominus sub Dei fuerit maledicto. Primum igitur intuendum est, quod non quicumque in ligno pependerit maledictus sit apud Deum, sed qui peccaverit, et propter scelus morti fuerit adjudicatus sublatusque in crucem: non ideo maledictus quia crucifixus est, sed quia in talem inciderit reatum, ut meruerit crucifigi. Deinde illud opponendum, quod inferius causa patibuli plenius exponatur, Scriptura referente, ob maledictum et blasphemiam Dei eum esse crucifixum. Quod apertius Symmachus transtulit, dicens: quia propter blasphemiam Dei suspensus est. Ad extremum interrogemus eos, si Ananias et Azarias et Misael, nolentes adorare idolum Nabuchodonosor, fuissent in ligno suspensi; Eleazarus quoque nonagenarius sub Antiocho rege Syriae, et cum septem filiis gloriosa mater, utrum maledictos eos aestimaturi fuerint, an omni benedictione dignissimos? Certe si crucem quam Aman paraverat Mardochaeo, non ipse pro suo merito conscendisset, puto Mardochaeus in eam, non ut maledictus, sed ut vir sanctus ascenderet[ Al. ascenderat]. His et caeteris similibus comprobantur illum esse maledictum, qui dignum facinus patibulo perpetrarit: non cum qui iniquitate judicum, et inimicorum potentia, vel clamore vulgi, aut virtutum invidia, aut regis 437 ira fuerit crucifixus. Et Naboth[ Al. Nabutham] quondam, ad Jezabel litteras, tota Jezrael civitas morte damnavit; sed sanguis ejus in typo Christi, multa post saecula vindicatur, dicente Domino ad Osec: Voca nomen ejus Jezrael, quia adhuc modicum, et ulciscar sanguinem Jezrael super domum Jeu.. Haec adversum Judaeos. Caeterum ut ad nos redeat disputatio, scire non possum quare Apostolus in eo quod scriptum est: Maledictus a Deo omnis qui pendet in ligno, vel subtraxerit aliquid vel addiderit. Si enim semel auctoritatem Septuaginta interpretum sequebatur, debuit, sicut ab illis editum est, et Dei nomen adjungere. Sin vero ut Hebraeus ex Hebraeis, id quod in sua lingua legerat, putabat esse verissimum, nec omnis, nec in ligno, quae in Hebraeo non habentur, assumere[ Al. assumeret]. Ex quo mihi videtur, aut veteres Hebraeorum libros aliter habuisse, quam nunc habent: aut Apostolum( ut ante jam dixi) sensum Scripturarum posuisse, non verba: aut quod magis est aestimandum, post passionem Christi, et in Hebraeis, et in nostris codicibus ab aliquo Dei nomen appositum, ut infamiam nobis inureret, qui in Christum maledictum a Deo credimus. Audaci itaque pede ad hoc procedo certamen, ut ad libros provocem, nullo loco scriptum, a Deo quemquam esse maledictum, et ubicumque maledictio ponitur, numquam Dei nomen adjunctum. Maledictus tu ab omnibus bestiis, dicitur ad serpentem. Et ad Adam: Maledicta terra in operibus tuis. Et ad Cain: Maledictus tu super terram. Et alibi: Maledictus Chanaan puer, famulus erit fratribus suis. Necnon et in alio loco: Maledictus furor eorum, quia audax, et ira eorum, quia dura. Longum est si universas maledictiones, quae in Levitico, et in Deuteronomio, et in Jesu Nave scribuntur, enumerem; et tamen in nulla earum, Dei nomen est additum: intantum ut etiam ipse Satanas, cum de Job polliceretur, quod si grandibus pressus fuisset angustiis, blasphemaret, a meliori parte hoc significaverit, dicens: Nisi te benedixerit in faciem. Et in Regnorum libris, Naboth[ Al. Nabutham] propterea lapidatus refertur: quia benedixerit Deum et regem. Nullum autem debet movere quod Christus pro nobis maledictum factus sit, quia et Deus qui eum dicitur fecisse 438 maledictum, ipse( cum nesciret Christus peccatum) pro nobis eum peccatum fecit, et Salvator de plenitudine Patris exinanivit se, formam servi accipiens: vita mortua[ Al. mortuus] est, et sapientia Dei fatuitas est appellata, ut quod stultum erat Dei sapientius fieret hominibus. Et in sexagesimo octavo psalmo de se loquitur: Deus, tu scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita. Injuria itaque Domini, nostra gloria est. Ille mortuus est, ut nos viveremus. Ille descendit ad inferos, ut nos ascenderemus ad coelum. Ille factus est stultitia, ut nos sapientia fieremus. Ille se de plenitudine et de forma Dei evacuavit, formam servi accipiens, ut in nobis habitaret plenitudo divinitatis, et Domini fieremus e servis. Ille pependit in ligno, ut peccatum quod commiseramus in ligno scientiae boni et mali, ligno deleret appensus. Crux ejus amaras aquas vertit in dulcem saporem, et securim perditam, in profundumque demersam, missa in fluenta Jordanis levavit. Ad postremum factus est ille maledictio, factus, inquam, non natus: ut benedictiones quae promissae fuerant Abrahae, ipso auctore et praevio transferrentur ad gentes, et spiritus repromissio per fidem illius compleretur in nobis: quam dupliciter debemus accipere, aut in virtutum spiritualibus donis, aut in Scripturarum intelligentia spirituali.
3.6
Fratres, secundum hominem dico: tamen hominis testamentum confirmatum nemo spernit, aut superordinat: Abrahae dictae sunt repromissiones, et semini ejus. Non dicit, et seminibus, quasi in multis, sed quasi in uno, et semini tuo, qui est Christus. Hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta annos facta est Lex, non irritum facit ad evacuandam repromissionem, quia si ex Lege haereditas, jam non ex promissione. Abrahae autem per promissionem donavit Deus. Apostolus, qui omnibus omnia factus est, ut omnes lucrifaceret, debitor Graecis ac Barbaris, sapientibus et insipientibus, Galatis quoque quos paulo ante stultos dixerat, factus est stultus. Non enim ad eos his usus est argumentis quibus ad Romanos, sed simplicioribus; et quae stulti possent intelligere, et pene de trivio. Quod ne videretur imperitia et non arte fecisse, prudentem placat ante lectorem, et quae dicturus est, 439 temperat praefatione praemissa: Fratres, secundum hominem dico. Quod enim dicturus sum, non dico secundum Deum: non dico secundum reconditam sapientiam, et eos qui solido possunt vesci cibo, sed secundum eos qui ob teneritudinem stomachi lacteo rore pascuntur, et nequaquam valent audire quae grandia sunt. Unde et ad Corinthios in quibus audiebatur fornicatio, et talis fornicatio quae ne inter gentes quidem, ait: Ego dico, et non Dominus. Et ad eosdem in secunda: Quod loquor, non secundum Dominum loquor, sed quasi in insipientia. Putant aliqui quod de testamento hominis, et de testatoris morte, et caeteris humanae similitudinis disputaturus exemplis, dixerit: Fratres, secundum hominem dico: mihi autem videtur, et propter hoc quidem quod illi arbitrantur, sed maxime propter illud quod sequitur esse praemissum[ Al. promissum], id est: Non dicit, et seminibus, quasi in multis, sed quasi in uno, et semini tuo, qui est Christus. Omnes Scripturas sensu ac memoria peragrans, numquam plurali numero semina scripta reperi, sed sive in bonam partem, sive in malam, semper in singulari numero. Necnon et illud quod infert: Hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo, si quis diligenter Hebraea volumina, et caeteras editiones cum Septuaginta interpretum translatione contulerit, inveniet ubi testamentum scriptum est, non testamentum sonare, sed pactum, quod Hebraeo sermone dicitur BERITH(). Unde manifestum est, id fecisse Apostolum quod promisit, nec reconditis ad Galatas usum esse sensibus, sed quotidianis, et vilibus, et quae possent( nisi praemisisset, secundum hominem dico) prudentibus displicere. Supputandi in hoc loco anni ab eo tempore quo Dominus ad Abraham locutus est, dicens: Et in semine tuo benedicentur omnes gentes, usque ad legislatorem Moysen: utrum quadringenti triginta sint, vel quomodo in Genesi ipsi Abrahae Dominus polliceatur, quod post quadringentos annos de terra servitutis filii ejus exituri sint. Non enim parva res est, et a multis quaesita, nescio an ab aliquo 440 sit inventa. Illud etiam quod in eodem libro de Thamar et duobus ejus parvulis legitur, quod scilicet primus qui dicitur Zara, miserit manum suam, et obstetrix ligaverit ei coccinum, et dehinc illo manum intrinsecus retrahente, manum posterior, qui Phares vocatur, porrexerit, praesenti loco congruit, quod ostenderit Israel in Legis opere manum suam, et eam prophetarum, et ipsius Salvatoris pollutam cruore contraxerit. Postea vero proruperit populus Gentium, propter quem dicitur saepius esse destructa, et medius paries qui inter Judaeos et Gentiles fuerat dissipatus, ut fieret unus grex et unus pastor, et esset gloria, et honor, et pax omni operanti bonum, Judaeo primum et Graeco. Simplex autem sensus qui in hoc loco texitur, hanc vim habet, ut doceat Apostolus, non posse per Legem, quae postea data est, repromissiones quae ante factae sunt ad Abraham destrui, et posteriora prioribus praejudicare, cum repromissiones ad Abraham ante quadringentos triginta annos datae sint, quod benedicerentur in illo universae nationes. Legis autem observatio, quod qui fecisset eam, viveret in ea, post quadringentos triginta annos Moysi data sit in monte Sina. Econtrario hic dici poterat: Quid ergo necesse fuit Legem post tantum tempus repromissionis dari, cum et data Lege, suspicio destructae sponsionis potuerit[ Al. putaverit] oboriri, et manente repromissione non profutura Lex data sit? Quam praevidens Apostolus quaestionem, in sequentibus ipse sibi proponit et explicat, dicens:
3.7
Quid igitur? Lex propter transgressiones posita est donec veniret semen cui promissum erat: ordinata per angelos in manu mediatoris, Mediator autem unius non est, Deus autem unus est. Quia manente repromissione, quae facta fuerat ad Abraham, Lex postea data per Moysen frustra videbatur illata, cur data sit explicat: propter transgressiones, inquit. Post offensam enim in eremo populi, post adoratum vitulum, et murmur in Dominum, Lex transgressiones prohibitura successit. Justo quippe lex non 441 est posita, iniquis autem et non subjectis, impiis et peccatoribus: et ut altius repetam, post idololatriam, cui in Aegypto fuerant mancipati, ita ut Deum patrum suorum obliviscerentur, et deinceps dicerent: Isti sunt dii tui, Israel, qui eduxerunt te de terra Aegypti, ritus colendi Deum et delinquentium poena sancita est in manu mediatoris Christi Jesu, quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil: non solum coelum, terra, mare et universa quae cernimus, sed etiam illa quae per Moysen duro populo quasi jugum Legis imposita sunt. Scribitur et ad Timotheum: Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus. Postquam ob nostram salutem de Virginis utero dignatus est nasci mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, sequester est dictus. Antequam vero humanum corpus assumeret, et esset apud Patrem in principio Deus Verbum, ad omnes sanctos ad quos factus est sermo Dei, Enoch videlicet, Noe, Abraham, Isaac, et Jacob, et postea Moysen et cunctos Prophetas, quos Scriptura commemorat, sine additamento hominis, quem necdum assumpserat, mediator tantummodo nuncupatur. Quod autem ait: Lex ordinata per angelos, hoc vult intelligi, quod in omni veteri Testamento, ubi angelus primum visus refertur, et postea quasi Deus loquens inducitur: Angelus quidem vere ex ministris pluribus quicumque sit visus, sed in illo mediator loquatur qui dicat: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob. Nec mirum si Deus loquatur in angelis, cum etiam per angelos qui in hominibus sunt, loquatur Deus in 442 prophetis, dicente Zacharia. Et ait angelus qui loquebatur in me; ac deinceps inferente: Haec dicit Dominus omnipotens. Neque enim angelus qui esse dictus fuerat in propheta, ex sua persona audebat loqui: Haec dicit Dominus omnipotens. Manum mediatoris, potentiam et virtutem ejus debemus accipere. Qui cum secundum Deum, unum sit ipse cum Patre, secundum mediatoris officium alius ab eo intelligitur. Quia vero lectionis ordo confusus est, et hyperbato perturbatur, sic nobis reddendus videtur: Lex posita est per angelos in manu mediatoris, propter transgressiones ordinata per angelos, donec veniret semen cui repromissum erat. Semen autem haud dubium quin Christum significet, qui ex Matthaei quoque principio comprobatur esse filius Abraham, Scriptura referente: Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham.
3.8
Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset Lex quae posset vivificare, vere ex Lege esset justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur, conclusi in eam fidem quae revelanda erat. Sicut mediator Dei et hominum, inter dantem et accipientem Legem medius fuit: ita Lex ipsa, quae post repromissionem data est, inter repromissionem et completionem ejus media subrepsit. Quae non idcirco arbitranda est promissionem excludere, quia postea subsecuta eam, quae prius fuit, videtur abolere; sed ex eo quod non potuit vivificare, nec id tribuere quod repromissio prima pollicita est, manifestum est 443 in custodiam eam repromissionis, non in subversionem datam. Si enim data esset Lex quae posset praestare vitam, et id quod repromissio spoponderat exhibere, vere promissio per Legem putaretur exclusa. Nunc autem propter transgressiones, ut supra diximus, posita, magis arguit eos peccatores, quibus post repromissionem in custodiam, et, ut ita dicam, in carcerem data est, ut quia per arbitrii libertatem noluerant innocentes exspectare promissum, legalibus vinculis praepediti, et in servitutem mandatorum redacti, custodirentur in adventum futurae in Christo fidei, quae finem repromissionis afferret. Nec vero aestimandum Scripturam auctorem esse peccati, quia omnia sub peccato conclusisse dicatur, cum mandatum quod ex jure praecipitur, ostendat potius arguatque peccatum, quam sit causa peccati. Quomodo et judex non est auctor sceleris, nequam homines vinciendo: sed concludit eos, et nocentes sententiae suae auctoritate pronuntiat, ut debitos poenae indulgentia postea si voluerit, principalis absolvat.
3.9
Itaque Lex paedagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificaremur. At ubi venit fides, jam non sub paedagogo sumus. Omnes enim filii Dei estis per fidem, quae est in Christo Jesu. Paedagogus parvulis assignatur, ut lasciviens refrenetur aetas, et prona in vitia corda teneantur, dum tenera studiis eruditur infantia, et ad majores philosophiae ac regendae reipublicae disciplinas, metu poenae coercita praeparatur. Non tamen paedagogus magister et pater est, nec haereditatem et scientiam paedagogi is qui eruditur, exspectat; sed alienum custodit filium paedagogus, ab eo postquam ille ad legitimum capiendae haereditatis tempus advenerit, recessurus. Denique et nomen paedagogi hoc ipsum sonat, et est compositum ab eo quod pueros agat, id est, ductet. Itaque et Moysi lex, populo lascivienti, ad instar paedagogi severioris apposita est, ut custodiret eos, et futurae fidei praepararet, quae postquam venit, et credidimus in Christum, jam non sumus sub paedagogo, tutor a nobis curatorque discedunt, 444 et legitimum aetatis tempus ineuntes, veri Dei filii nominamur, cui nos generat non Lex abolita, sed mater Fides, quae est in Christo Jesu. Quod si quis post consummatum aetatis suae tempus, quando jam haeres et liber et filius appellatur, voluerit esse sub paedagogo, sciat se non posse legibus parvuli vivere. Ubi enim nunc compleri potest illud: Ter in anno apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui, subversa Jerusalem, et templo usque ad cineres dissipato? Ubi salutares et pro peccato hostiae? Ubi ad simulacrum coelestium siderum, holocaustorum aeternus ignis, altari omnino destructo? Noxiis vero quae poterit poena decerni, Scriptura dicente: Aufere is malum de medio vestrum, servientibus Judaeis, et Romanis regnantibus? Atque ita fiet, ut nec sub patre nec sub paedagogo vivant: dum et Lex impleri non potest post successionem fidei, et fides dum paedagoga Lex appetitur, non tenetur.
3.10
Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. Non est Judaeus, neque Graecus. Non est servus, neque liber. Non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. Quomodo Filii Dei per fidem, quae est in Christo Jesu, nascamur, ostendit dicens: Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. Quod autem Christus sit indumentum, non solum de praesenti loco, verum etiam de alio comprobatur, Paulo eodem cohortante: Induite vos Dominum Jesum Christum. Si igitur qui in Christo baptizati sunt, Christum induerunt, manifestum est eos qui non sunt induti Christum, non fuisse baptizatos in Christo. Ad eos enim qui fideles et baptisma Christi consecuti putabantur, dictum est: Induite vos Dominum Jesum Christum. Si quis hoc corporeum et quod oculis carnis aspicitur, aquae tantum accipit lavacrum, non est indutus Dominum Jesum Christum. Nam et Simon ille de Actibus apostolorum, acceperat lavacrum aquae; verum quia sanctum Spiritum non habebat, indutus non erat Christum. Et haeretici vel hypocritae, et hi qui sordide victitant, 445 videntur quidem accipere baptismum, sed nescio an Christi habeant indumentum. Itaque consideremus ne forte et in nobis aliquis deprehendatur, qui ex eo quod Christi non habet indumentum, arguatur non baptizatus in Christo. Cum autem quis semel Christum indutus fuerit, et missus in flammam, Spiritus sancti ardore canduerit, non intelligitur aurum sit an argentum. Quamdiu calor massam sic possidet, unus igneus color est, et omnis diversitas generis, conditionis et corporum aufertur istiusmodi vestimento. Non est enim Judaeus, neque Graecus. Pro Graeco Gentilem accipere debemus, quia Ἕλλην, et Graecum et Ethnicum utrumque significat. Nec Judaeus idcirco melior est, quia circumcisus est; nec Gentilis ideo deterior, quia praeputium habet; sed pro qualitate fidei, vel Judaeus, vel Graecus melior, sive deterior est. Servus quoque et liber, non conditione separantur, sed fide, quia potest et servus libero esse melior, et liber servum in fidei qualitate praevertere. Masculus similiter et femina, fortitudine et imbecillitate corporum separantur. Caeterum fides pro mentis devotione censetur, et saepe evenit ut et mulier viro causa salutis fiat, et mulierem vir in religione praecedat. Cum autem ita se res habeat, et tota diversitas generis, conditionis et corporum, Christi baptismate, et indumento illius auferatur, omnes unum sumus in Christo Jesu: ut quomodo Pater et Filius in se unum sunt, ita et nos in ipsis unum simus.
3.11
Si autem vos Christi: ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes. Quia repromissiones ad Abraham et ad semen ejus factae sunt, quod est Christus Jesus, consequenter hi qui Christi filii, id est, semen ejus sunt, semen quoque dicuntur Abraham, cujus sunt semen ex semine. Verum quotiescumque Dominus noster Jesus semen Abrahae nominatur, corporaliter sentiendum est, quod ex ejus stirpe generetur. Quoties autem nos, qui Salvatoris sermone suscepto, credidimus in eum, et nobilitatem generis Abrahae, ad quem est promissio facta, suscepimus: tunc spiritualiter semen fidei et praedicationis accipere debemus. Deinde etiam 446 hoc considerandum, quod quando de Domino loquitur: Abrahae autem dictae sunt promissiones et semini ejus, hoc est, Christo Jesu, repromissiones pluraliter ponat. Quando vero de his qui per Christum semen sunt Abrahae, singulariter repromissio nuncupetur, ut in praesenti loco: Ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes. Decens quippe erat ut quod in Christo uno pluraliter dicebatur, id in multis hominibus singulariter poneretur. Sequitur:
3.12
Dico autem, quanto tempore haeres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit Dominus omnium, sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre. Haeres iste parvulus, qui nihil differt a servo cum sit Dominus omnium, sed sub tutoribus et actoribus est, usque ad praefinitum tempus a patre, totum humanum genus usque ad adventum Christi, et, ut amplius dicam, usque ad mundi consummationem significat. Quomodo enim omnes in protoplasto Adam, necdum nati moriuntur: ita et omnes etiam hi, qui ante adventum Christi nati sunt, in secundo Adam vivificantur. Atque ita fit, ut et nos Legi servierimus in patribus: et illi gratia salventur in filiis. Iste intellectus Ecclesiae catholicae convenit, quae et veteris et novi Testamenti unam asserit providentiam: nec distinguit in tempore, quos conditione sociavit. Omnes aedificati sumus super fundamentum apostolorum et prophetarum, continente nos angulari lapide Jesu Christo Domino nostro, qui fecit utraque unum, et medium parietem dissipans, inimicitiam utriusque populi in sua carne destruxit, et antiquae Legis difficultatem, Evangelicorum dogmatum integritate mutavit. Vere in Christo omnes unus panis sumus, et duo consensimus super terram. Et quomodo nos super prophetas fundati sumus: ita et patriarchae in apostolorum fundamine constiterunt. Tutores autem et actores, possunt et prophetae accipi, quorum verbis quotidie in adventum Salvatoris erudiebamur: sicut paedagoga Moysi Lex supra disserta est; et angeli parvulorum qui quotidie vident faciem Patris, et interpellant pro eis. De quibus dictum est: Immittet 447 angelos Domini in circuitu timentium eum, et eruet eos. Possunt intelligi et sacerdotes et principes, qui tum populo dominati, nunc formam praebere censentur. Et recte hi sub tutoribus et actoribus esse dicuntur, qui habentes spiritum timoris, necdum meruere spiritum libertatis et adoptionis accipere. Aetas enim infantiae ad peccata formidat, paedagogum metuit, non confidit esse se liberam, licet per naturam domina sit. Et secundum utramque intelligentiam qua tutores et actores, vel prophetas, vel angelos diximus, parvulus iste tamdiu sub actoribus est atque tutoribus, donec legitimum perfecti viri tempus impleverit. Legitimum autem tempus, sicut Romanis legibus, viginti quinque annorum spatio terminatur, ita ad humani generis perfectionem Christi reputatur adventus. Statim ut ille venerit, et omnes in virum perfectum creverimus, paedagogus a nobis tutorque discedunt. Tunc auctoritate Domini et haereditatis possessione perfruemur, in qua prius nati quodammodo putabamur alieni.
3.13
Ita et nos, cum essemus parvuli, sub elementis hujus mundi eramus servientes. Elementa mundi, eosdem quos supra tutores et actores dixerat, appellavit: quod sub ipsis primum praesidibus constituti, quia necdum Dei Filii capere ad nos poteramus adventum, erudiebamur in medio. Nonnulli eos esse angelos arbitrantur, qui quatuor mundi elementis praesideant: terrae videlicet, aquae, igni, et aeri: et necesse esse, ut priusquam quis credat in Christo, illis arbitris gubernetur. Elementa mundi coelum et terram, et ea quae intra haec sunt, plerique appellata putant: quod videlicet solem, lunam, maria, silvarum, et montium deos, et sapientes Graeciae, et Barbarae nationes, Romanique, omnium superstitionum sentina, venerentur: quibus cum Christus venerit, liberamur, intelligentes ea creaturas esse, non numina. Alii elementa mundi, Legem interpretantur Moysi et eloquia prophetarum: quod per haec quasi initia et exordia litterarum, Dei timorem, qui sapientiae principium est, suscipiamus. Denique ad eos qui jam deberent esse perfecti, et veritate neglecta, 448 adhuc disciplinarum principiis inhaerebant, scribit in Epistola ad Hebraeos Apostolus: Etenim cum deberetis esse magistri propter tempus, rursum necesse habetis ut doceamini quae sint elementa principii sermonum Dei. Econtrario nobis objici potest, quod ad Colossenses Paulus apostolus scribens, elementa mundi alia nuncuparit: Videte, dicens, ne quis vos depraedetur per philosophiam, et inanem deceptionem, secundum traditionem hominum: secundum elementa mundi, et non secundum Christum. Sed ex eo quod addidit, secundum traditionem hominum, et inanem deceptionem, ostendit non eadem elementa ad Colossenses et ad Galatas nominari. Ab his quippe elementis postquam venerit temporis plenitudo redimimur, et ad majora gradientes adoptionem recipimus filiorum. Ab illis vero nihil tale dicitur quid sequatur; sed simpliciter elementa pro litteris accipiuntur. Potest igitur, ut diximus, Moysi Lex et prophetae pro elementis accipi litterarum, quod per eas syllabae jungantur et nomina, et non tam sui, quam alterius rei utilitate discantur: ut possimus orationem legere contextam, in qua sensus magis et ordo verborum quam litterarum principia considerantur. Quod autem Legem et prophetas, elementa mundi interpretati sumus, mundus pro his qui in mundo sunt, accipi solet, eodem Paulo dicente: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi. Et in Evangelio: Et mundus per eum factus est, et mundus eum non recipit. Quidam etiam in illa liberius evagantur: ut quia Lex umbram habet futurorum bonorum, requirant utrum in alio mundo, de quo Salvator ait: Ego non sum de mundo isto, primum parvuli simus, et sub elementis initiorum constituti, paulatim procedamus ad summum, et recipiamus adoptionis locum quem quondam amisimus.
3.14
At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege: ut eos qui sub Lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. Diligenter attendite quod non dixerit, factum per mulierem: quod Marcion et caeterae haereses volunt, quae putativam Christi carnem simulant: sed ex muliere, ut non per illam, 449 sed ex illa natus esse credatur. Quod autem sanctam et beatam Matrem Domini, mulierem, non Virginem nominavit, hoc idem et in Evangelio κατὰ Ματθαῖον scriptum est: quando uxor appellatur Joseph, et ab ipso Domino quasi mulier increpatur. Non enim necesse erat semper quasi caute et timide Virginem dicere, cum mulier sexum magis significet quam copulam viri: et secundum intelligentiam Graecitatis, γυνὴ tam uxor, quam mulier valeat interpretari. Sed ut cuncta praeteream: quomodo sub lege factus est, ut eos qui sub lege erant, redimeret: sic propter illos qui nati erant ex muliere, ex muliere nasci voluit. Nam et baptismum in Jordanis fluento idcirco quasi poenitens, cum esset a peccatis liber, accepit: ut caeteros edoceret mundandos esse per baptismum, et in filios nova Spiritus adoptione generari. Quod nequaquam intelligens Joannes Baptista, eum ad lavacrum prohibebat accedere, dicens: Ego a te debeo baptizari. Et statim sacramentum[ Al. sacramento] docetur: Sine modo: sic enim decet nos adimplere omnem justitiam, ne qui ob hominum salutem venerat, aliquid de conversatione hominum praeteriret. Quaerat quispiam, et dicat: Si ideo sub Lege factus est, ut eos qui sub Lege erant, redimeret: quod videlicet impossibile fuerit redimi eos qui erant sub Lege, nisi factus fuisset ipse sub Lege: aut sine Lege factus est, ut redimeret eos, qui sub Lege non erant: aut si non est factus ipse sine Lege, non redimit eos qui sub Lege non fuerant. Quod si possibile erat eos qui sine Lege erant, redimi; ita ut sine Lege ipse non fieret: ergo superflue sub Lege factus est; ut redimeret eos qui sub Lege erant. Breviter solvet hanc quaestionem, si quis illo utatur exemplo: et cum his qui sine Lege erant, reputatus est. Nam licet in Latinis codicibus propter simplicitatem interpretum male editum sit: Et cum iniquis reputatus est; tamen sciendum aliud apud Graecos significare ἄνομον, quod hic scriptum est; aliud ἄδικον, quod in Latinis voluminibus habetur. Ἄνομος enim dicitur ille, qui sine lege est, et nullo 450 jure constringitur. Ἄδικος vero iniquus, sive injustus. Unde et ipse Apostolus in alio loco: cum non essem, ait, sine Lege Dei; sed in Lege essem Christi: et certe in hoc quoque testimonio ἄνομος in Graeco scriptum est; et qui hic bene interpretatus est, potuit idem verbum et ibi similiter interpretari: nisi eum ambiguitas fefellisset. Alius vero ipsum verbum, redimeret, acutius intuebitur; et dicet eos significari redemptos, qui primum de Dei parte fuerint, et postea esse cessaverint: illos vero qui sub Lege non fuerint, non tam redimi, quam emi. Unde et ad Corinthios, in quibus audiebatur fornicatio, et talis fornicatio quae ne inter Gentes quidem, scribitur: Pretio empti estis, non redempti: sub Lege quippe non fuerant. Recipimus igitur adoptionem filiorum Dei: et redempti a Christo, sub servitute elementorum mundi et tutorum potestate esse desistimus. Quomodo autem inter redimere et emere quid interesset, ostendimus, sic quid sit inter accipere, et recipere adoptionem filiorum, consideremus.
3.15
Quoniam autem estis filii Dei, misit Deus spiritum Filii sui in corda nostra clamantem, Abba, Pater. Manifeste apostolus Paulus tres spiritus nominat, Spiritum Filii Dei, ut in praesenti loco, Misit Deus Spiritum Filii in corda nostra. Et Spiritum Dei, ut in illo: Quotquot Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt. Et Spiritum sanctum ut ibi: Corpora vestra templum sancti Spiritus sunt, qui est in vobis. Alium autem sanctum Spiritum esse quam Filium Dei, manifeste et in Evangelio comprobatur: Qui dixerit verbum contra Filium hominis, dimittetur ei. Quicumque autem dixerit contra Spiritum sanctum, nec hic, nec in futuro dimittetur et. Hoc ideo: quia multi per imperitiam Scripturarum( quod et Firmianus in octavo ad Demetrianum Epistolarum libro facit) asserunt Spiritum sanctum saepe Patrem, saepe Filium nominari. Et cum perspicue in Trinitate credamus, tertiam personam auferentes, non substantiam ejus volunt esse, sed nomen. Ne autem longum faciam( non enim dialogus, sed 451 commentarius scribitur), de quinquagesimo psalmo tres spiritus nominatos breviter ostendam, propheta dicente: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. Ne projicias me a facie tua: et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me. Principalem spiritum, Patrem appellat: quia Filius ex Patre, et non Pater ex Filio. Spiritum autem rectum, veritatis atque justitiae, Christum Dominum significat: Quia Pater omne judicium dedit Filio, ut David ait: Deus, judicium tuum regi da, et potentiam tuam filio regis. Porro Spiritum sanctum aperto nomine vocat. Quae quidem cum vocabulis personisque dissentiant, substantia naturaque sociata sunt: et indifferenter idem Spiritus ob naturae societatem, nunc Patris dicitur esse, nunc Filii. Argumentum autem quo asserere conatur, nos jam non esse sub Lege, sed sub gratia Domini Jesu, tali fine concludit. Superius dixerat, ut adoptionem filiorum reciperemus: nunc Dei esse nos filios, ex spiritu probat quem habemus in nobis. Numquam enim, inquit, auderemus dicere: Pater noster qui es in coelis: Sanctificetur nomen tuum, nisi de conscientia Spiritus habitantis in nobis, et magna sensuum et dogmatum voce clamante: Abba, Pater. Abba Hebraicum est, idipsum significans quod et Pater. Et hanc consuetudinem in pluribus locis Scriptura conservat, ut Hebraicum verbum cum interpretatione sua ponat. Bartimeus, filius Timei. Aser, divitiae. Tabitha, Dorcas: et in Genesi, Mesech, vernaculus, et caetera his similia. Cum autem Abba Pater Hebraeo Syroque sermone dicatur: et Dominus noster in Evangelio praecipiat, nullum patrem vocandum nisi Deum, nescio qua licentia in monasteriis vel vocemus hoc nomine alios, vel vocari nos acquiescamus. Et certe ipse praecepit hoc qui dixerat non esse jurandum. Si non juramus, nec patrem quidem quempiam nominemus. Si de patre interpretabimur aliter, et de jurando aliter sentire cogemur[ Al. cogemus]. Notandum etiam, quia clamor in Scripturis, non 452 magnae vocis emissio, sed scientiae intelligatur et dogmatum magnitudo. Nam et in Exodo respondit Dominus ad Moysen: Quid clamas ad me? cum penitus Moysi vox nulla praecesserit. Verum compunctum cor et pro populo lacrymabiliter ingemiscens, Scriptura clamorem vocavit. Quomodo igitur, qui Spiritum Filii Dei habet, filius Dei est; sic in reciprocum, qui spiritum Filii Dei non habet, Dei filius non potest appellari.
3.16
Itaque jam non est servus, sed filius. Quod si filius, et haeres per Christum. Habentes, inquit, spiritum Filii Dei in vobis clamantem, Abba, Pater, non servi coepistis esse, sed filii. Quia ante nihil differebatis a servo cum essetis natura quidem Dei; sed sub tutoribus et actoribus parvuli degebatis: quod si filii estis, consequenter vobis debetur haereditas, ut quomodo spiritum Filii Dei accipientes, facti estis filii Dei: ita in libertatem de servitute mutati, haeredes sitis cum haerede Patris Christo Jesu, qui ex persona hominis assumpti loquitur in psalmo: Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Quod autem in hoc loco dicimus, in caeteris quoque observare debemus, de toto genere hominum singulari numero disputari. Omnes enim credentes, unum sumus in Christo Jesu, et membra corporis ejus, et in perfectum virum redacti, illum habemus caput, quia caput viri Christus est.
3.17
Sed tunc quidem nescientes Deum servistis his qui natura non erant dii. Nunc vero cognoscentes Deum, magis autem cogniti ab eo, quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus rursum servire vultis? Galatas quod ab idolorum cultu ad fidem Dei veri transtulerunt, arguit, quomodo idolis derelictis, quae natura non erant dii, et cognoscentes Deum, magis autem cogniti ab ipso, spiritu quoque adoptionis accepto, rursum quasi parvuli, et sub tutoribus et paedagogo esse cupientes, ad infirma et paupertina revertantur elementa, quae propterea infirmo et pauperi sensu populo data sunt 453 in deserto, quia non poterat accipere et sustinere majora. Eadem autem elementa, quae nunc infirma et egena appellavit, superius tantum mundi elementa posuit. Et ubi elementa mundi dicta sunt, ibi non est additum, infirma et egena. Hinc rursum ubi infirma vocata sunt, mundi, ut supra diximus, nomen est tacitum. Puto itaque quamdiu quis parvulus est, nec statutum a patre tempus implevit, ut filius et haeres appellari queat, sub elementis eum mundi, Lege videlicet esse Moysi. Cum autem post libertatem filio debitam rursus reversus fuerit ad Legem, circumcidi volens, et totam Judaicae superstitionis litteram sequi, tunc quae prius ei mundi tantum fuerant elementa, infirma quoque et egena dicuntur exordia. Intantum enim nihil prosunt cultoribus suis, ut ne hoc quidem eis exhibere valeant quod ante praestiterant, Jerosolyma, templo altarique destructis. Respondeat aliquis, et dicat: Si lex et praecepta quae in Lege conscripta sunt, infirma et egena elementa sunt, et hi qui cognoverunt Deum, magis autem cogniti sunt ab eo, Legem observare non debent( ne incipiant non tam Deum colere a quo cogniti sunt, quam ad eos reverti qui natura non sunt dii), aut Legem observaverunt Moyses et prophetae, et non cognoverunt Deum, nec cogniti sunt ab eo; aut si cognoverunt Deum, mandata Legis minime compleverunt. Quod utrumque periculosum est dicere: Aut illos non fecisse quae Legis sunt, et sic cognovisse Deum: aut non cognovisse Deum, dum infirma et egena Legis elementa custodiunt. Quod quidem sic solvi potest, ut dicamus illos, quomodo Paulus factus est Judaeis Judaeus, ut Judaeos lucrifaceret, et in Generis ex voto comam totondit, et nudipedalia atque calvitium Jerosolymis in templo exercuit, ut eorum sedaret invidiam, qui catechisati de eo fuerant, quod contra Legem Moysi, et Deum faceret prophetarum: ita et sanctos viros fecisse quidem ea quae Legis erant, sed sensum magis Legis secutos esse quam litteram. Qui non minus quam Abraham sublato de facie velamento, cupierunt videre diem Christi, et viderunt 454 et laetati sunt: Facti infirmo populo infirmi, ut infirmos lucrifacerent, et his qui sub Lege erant quasi essent ipsi sub Lege, ut eos ab idolis, quibus in Aegypto assueverant, separarent. Absurdum quippe est Moysen et caeteros confabulatores Dei in ea fuisse conditione, ut non credamus eis, et praefinitum tempus a Patre venisse, et redemptos eos esse de servitute legali, et adoptionem filiorum consecutos, et haereditatem cepisse cum Christo. Quaecumque enim toto generi humano sapientia Dei quasi uni Filio praestitit, haec eadem unicuique sanctorum semper suo ordine et dispensatione largita est. Legem nobis Moysi infirma et egena dicentibus elementa, occasionem inveniunt haeretici, ut detrahant Creatori, quia mundum condiderit, et Legem sanxerit. Quibus nos respondebimus, id quod supra diximus, infirma his esse et egena elementa, qui ad ea post Evangelii gratiam revertuntur. Antequam vero praefinitum tempus veniret a Patre, non tam infirma et egena appellata esse elementa, quam mundi. Denique priusquam Christi in toto orbe Evangelium coruscaret, habuerunt suum fulgorem praecepta legalia: postquam vero majus evangelicae gratiae lumen effulsit, et sol justitiae toti mundo se prodidit, stellarum lumen absconditum est, et earum radii caligaverunt, ita ut Apostolus in alio loco diceret: Nam nec glorificatum est, quod glorificatum fuit in hac parte, propter excellentem gloriam. Quod aliis verbis nunc loquitur, ut dicat, Lex Moysi quae ante Evangelium dives, et opulenta, et clara fuit, post adventum Christi ad comparationem ejus quasi infirma et egena, imminuta atque destructa est ab eo qui major fuit Salomone, et templo, et Jona. Quod enim scriptum est: Illum oportet crescere, me autem minui: non tam ex Joannis, quam ex Legis persona dictum puto, quia semper cedunt minora majoribus, et perfecta initiis praeponuntur. Alias autem infirma et egena elementa, Judaeorum traditiones, et secundum litteram vilem intelligentiam confirmabimus, quae sunt justificationes non bonae, et praecepta non bona. 455 Robusta quippe et dives est Legis intelligentia spiritualis, ita ut aut penitus elementum non debeat appellari, aut elementum quidem sit comparatione futuri saeculi, et vitae in Christo Jesu, qua nunc vivunt angeli supernaeque virtutes. Sensui vero Judaico comparata, non tam elementum, hoc est, initium, quam perfectio nuncupetur. Quod autem ait: Nunc vero cognoscentes Deum, magis autem cogniti ab eo, illud ostendit, quod post idolorum cultum, Deum intellexerint Galatae, vel potius ipsi cognitione ejus digni sint judicati. Non quod Deus Creator omnium aliquid ignoret; sed quod eos tantum scire dicatur, qui errorem pietate mutaverint. Cognoscit Dominus qui sunt ejus. Et Salvator in Evangelio: Ego sum, ait, pastor bonus, et cognosco meas, et cognoscunt me meae. Econtra ad impios: Nescio vos, recedite a me, operarii iniquitatis. Et ad stultas virgines: Nescio vos quae estis[ Al. sitis].
3.18
Dies observatis, et menses, et tempora, et annos, timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis. Qui non adorat Patrem in spiritu et veritate, nescit sabbatismum sanctis repositum, de quo loquitur Deus: Si introierunt in requiem meam: et non de illis temporibus recordatur, de quibus scriptum est: Recordamini dierum saeculi. Et alibi: Memoratus sum dies antiquos, et annos aeternos in mente habui. Dies Judaicos observat, et menses, et tempora, et annos. Dies, ut sabbati, et neomeniae, et a decima mensis primi usque ad quartam decimam, qua agnus corporeus victimae reservatur, et a quarta decima usque ad vicesimam primam ejusdem mensis, quando azyma comeduntur, non sinceritatis et veritatis, sed in fermento veteri malitiae et nequitiae Pharisaeorum. Septem quoque septimanas, qui ritu Judaico post azyma computat, dies Israeliticae Pentecostes colit. Nec non et clangorem tubarum mense septimo prima mensis. Decima quoque ejusdem mensis, expiationem et jejunium, et scenopegias ex more figentes, Judaicos observant dies. Menses autem custodiunt, qui primum et septimum mensem, non intelligentes mysterium veritatis, observant. Tempora quoque 456 colunt, qui ter per annos singulos Jerosolymam venientes, putant se Domini implere praeceptum, dicentis: Tribus temporibus anni diem festum agetis mihi, solemnitatem azymorum, et solemnitatem messis primitivorum; et solemnitatem consummationis in exitu anni. Et alibi: Tribus temporibus anni apparebit masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui. Quod autem ait, et annos, puto de septimo remissionis anno dici, et de quinquagesimo, quem illi Jubileum vocant. Plenius hunc locum ad Colossenses Apostolus explicat, dicens: Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum, quae sunt umbra futurorum. Partem dici festi ad distinctionem perpetuae festivitatis hic posuit, ut non brevem, et, ut ita dicam, totius corporis quamdam particulam, sed totum vitae nostrae spatium perpetuae in Christo solemnitatis habeamus. Et ut posterioribus priora connectam, quid de lege Moysi et de superflua ciborum curiositate in hac eadem Epistola sentiat, statim subjungit et loquitur: Si enim mortui estis cum Christo, ab elementis mundi hujus, quid adhuc tamquam viventes in hoc mundo decernitis? Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis, quae sunt omnia in interitu ipso usu, secundum praecepta et doctrinas hominum. Dicat aliquis: Si dies observare non licet, et menses, et tempora, et annos, nos quoque simile crimen incurrimus quartam sabbati observantes, et parasceven, et diem Dominicam, et jejunium Quadragesimae, et Paschae festivitatem, et Pentecostes laetitiam, et pro varietate regionum, diversa in honore martyrum tempora constituta. Ad quod qui simpliciter respondebit, dicet: non eosdem Judaicae observationis dies esse quos nostros. Nos enim non azymorum pascha celebramus, sed resurrectionis et crucis. Nec septem juxta morem Israel numeramus hebdomadas in Pentecoste, sed Spiritus sancti veneramur adventum. Et ne inordinata congregatio populi fidem minueret in Christo, propterea dies aliqui constituti sunt, ut in unum omnes pariter veniremus. Non quo celebrior sit dies illa qua convenimus, sed quo quacumque die conveniendum sit, 457 ex conspectu[ Al. et aspectu] mutuo laetitia major oriatur. Qui vero oppositae quaestioni acutius respondere conatur, illud affirmat, omnes dies aequales esse, nec per parasceven tantum Christum crucifigi, et die Dominica resurgere, sed semper sanctum resurrectionis esse diem et semper eum carne vesci Dominica, Jejunia autem et congregationes inter dies propter eos a viris prudentibus constitutos, qui magis saeculo vacant, quam Deo, nec possunt, immo nolunt toto in Ecclesia vitae suae tempore congregari, et ante humanos actus, Deo orationum suarum offerre sacrificium. Quotus enim quisque est, qui saltem haec pauca quae statuta sunt, vel orandi tempora, vel jejunandi semper exerceat? Itaque sicut nobis licet vel jejunare semper, vel semper orare, et diem Dominicam accepto Domini corpore indesinenter celebrare gaudentibus: non ita et Judaeis fas est omni tempore immolare agnum, Pentecostem agere, tabernacula figere, jejunare quotidie. Satis vero caute inter auctoritatem Apostoli, et sancti hominis lenitatem verba moderatus est, inferens: Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis. Si enim abrupte condemnare voluisset, dixisset utique: Timeo vos: sine causa enim laboravi in vobis. Nunc autem videns eos zelum Dei habere, sed non secundum scientiam, nec penitus eorum desperavit salutem, qui pio fuerant errore decepti, nec rursum irreprehensos reliquit, ne et ipsis perseverandi in errore, et caeteris occasionem similiter tribueret errandi. Timeo autem vos, posuit, pro eo quod est, timeo de vobis. Sine causa laborat magister, cum ipse provocat ad majora discipulos, et illi retro lapsi ad minora et humilia revolvuntur.
3.19
Estote sicut et ego, quia et ego sicut vos. Quod dicit tale est, quomodo ego vobis infirmis sum factus infirmus, et non potui loqui ut spiritualibus, sed quasi carnalibus et parvulis in Christo, et quia necdum poteratis solido cibo vesci, 458 Evangelico vos tantum lacte potavi, nolens in aetate vos semper infantiae permanere, sed paulatim ad adolescentiam et juventutem usque perducere, ut solidum cibum possetis accipere: ita et vos debetis esse sicut et ego sum, perfectiora videlicet sapere, dimisso lacte, ad fortiores cibos, et ad pabula transire majora. Hoc autem loquitur quasi Salvatoris imitator, qui non rapinam arbitratus est se esse aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens; et habitu inventus est ut homo, ut nos dii fieremus ex hominibus, et non ultra moreremur; sed consurgentes Christo, amici ejus diceremur et fratres, et ut esset discipulus sicut magister, et servus sicut dominus. Potest autem et ita intelligi: Obsecro vos, inquit, fratres, ut Judaica observatione contempta, dierum, mensium, temporum, atque annorum, quae sunt umbrae futurorum, me imitemini, qui sine querela in Lege versatus, omnia arbitratus sum quasi purgamenta atque quisquilias, ut Christum lucrifacerem. Fui quippe et ego sicut vos nunc estis, cum eisdem observationibus strictus tenebar, et Ecclesiam Christi, quia ista non faceret, persequens devastabam.
3.20
Fratres, obsecro vos, nihil me laesistis. Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jam pridem. Superiori sententiae junge quod sequitur, quod ut fiat manifestius, sit ordo iste quem fingimus: Obsecro vos, fratres, estote sicut et ego, quia et ego sicut vos. Simile est huic illud: Rogamus pro Christo, reconciliamini Deo. Nec non et alibi: Obsecro primum omnium fieri deprecationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones. Petri quoque verba dicentis: Seniores in vobis rogo consenior ipse, et testis passionum Christi. Quae quidem et nos ad humilitatem provocant, et supercilium decutiunt episcoporum, qui velut in aliqua sublimi specula constituti, vix dignantur videre mortales, et alloqui conservos suos. Discant ab Apostolo, 459 errantes et insipientes Galatas fratres vocari. Discant post increpationem blanda verba dicentis: Obsecro vos. Quod autem obsecrat, illud est, ut imitatores ejus sint, sicut ipse Christi; immo ut praesentem locum sequar, nihil est grande quod postulat: ut quomodo ipse propter illos de majori factus est minor: sic illi a minoribus ad majora conscendant. Nihil me, inquit, laesistis. Laedit discipulus magistrum, si per negligentiam suam praecepta ejus laboremque disperdat. Non laeserant Galatae Apostolum, usque in praesens tempus Evangelium ejus ac mandata servantes. Aut certe ita: Quando vobis primum Evangelium annuntiavi; et propter infirmitatem carnis vestrae, quia non poteratis sacramenta suscipere majora, praedicavi vobis quasi parvulis, et meipsum infirmum esse simulavi, ut vos infirmos lucrifacerem: nonne quasi angelum suscepistis me, quasi Christum Jesum? Cum igitur in nullo me illo tempore laeseritis[ Al. laesistis], et me vestri causa humilem atque dejectum similem Dei Filio putaveritis: quomodo ad majora vos provocans laedor a vobis, perdendo laborem meum, et dispensationem illam, qua me parvulum esse simulaveram, irrito opere nunc lugetis? Per infirmitatem autem carnis non suae, sed audientium, Galatis Paulus annuntiat: qui non poterant carnem subjicere verbo Dei, sed quasi carnei, nihil intelligentiae suscepere spiritualis. Quod ut evidentius fiat, ponamus exemplum. Per infirmitatem carnis docet, qui dicit: Si se non continent, nubant. Et: Mulier si mortuus fuerit vir ejus, libera est: cui vult nubat, tantum in Domino. Nequaquam vero per infirmitatem carnis docet, ista commemorans: Solutus es ab uxore: noli quaerere uxorem. Et: Tempus est, ut et qui habent uxores, sic sint quasi non habentes. Alia quippe praecepta ad spirituales, alia dantur ad carneos. Et aliud est quod juxta imperium, aliud quod juxta indulgentiam praecipitur.
3.21
Et tentationem vestram, quae erat in carne mea, non sprevistis, neque respuistis: sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum. Obscurus locus, et 460 acrius attendendus. Ego quidem, ait, quasi parvulis vobis atque lactentibus per infirmitatem carnis vestrae jam pridem evangelizavi, a minoribus incipiens, et( ut ita dicam) apud vos pene balbutiens. Quae dispensatio et praedicationis infirmae simulatio, mea quidem gubernatio erat; sed vestra tentatio, an vobis placerent, et magna viderentur ea quae pro conditione sui minora erant, et a me quasi humilia promebantur. Quae quidem vos, non ut parva, sed ut magna capientes, intantum admirati estis, ut me qui ea loquebar quasi angelum, et, ut plus dicam, quasi Dei Filium susciperetis. Haec ergo vestra tentatio, qua ego vos in carnali mei sermonis annuntiatione tentabam, non fuit contempta, nec vilis; sed plus quam aestimabam, habuit dignitatis. Potest et locus iste ita edisseri: quando veni ad vos, non veni in sermone sapientiae, sed homo humilis atque contemptus, nihil magnum deferens, crucifixum. Cum igitur me videretis in corpore infirmitatibus obnoxio constitutum, regna coelestia pollicentem non irrisistis, nec aestimastis dignum esse contemptu: intelligebatis quippe humilitatem carnis meae, et ipsius habitus vilitatem, ad vestram tentationem fieri: an videlicet contemneretis cum, qui ab incredulis miserabilis putabatur; sed econtra illum humilem, vilem atque contemptum, ita ut angelum, et plusquam angelum suscepistis. Aut certe suspicari possumus, Apostolum eo tempore quo primum venit ad Galatas, aegrotasse; et aliqua corpusculi infirmitate detentum, non cessasse tamen, nec vocem silentio repressisse, quo minus coeptum Evangelium praedicaret. Nam tradunt eum gravissimum capitis dolorem saepe perpessum: et hunc esse angelum Satanae, qui appositus ei sit, ut eum colaphizaret in carne, ne extolleretur. Haec infirmitas, et languor hic corporis, apud eos quibus annuntiabatur Evangelium, tentatio fuit: an contemnerent eum sublimia promittentem, quem languoribus corporis subjectum videbant. Nec non et illud dici potest, quod in principio adventus sui ad Galatas, contumelias, 461 et persecutiones, et plagas corporis ab his qui contraibant Evangelio sustinuerit: et hanc fuisse tentationem vel maximam Galatis, Apostolum Christi cernentibus verberari. Quod autem ait, sicut angelum, sicut Christum Jesum suscepistis me: et angelo[ Al. angelis] Christum esse ostendit majorem, quem secundum dispensationem corporis minorem Psalmista cantaverat, dicens: Minorasti eum paulo minus ab angelis; et tantum sua verba in principio valuisse demonstrat, ut angeli putarentur et Christi.
3.22
Ubi est ergo beatitudo vestra? Testimonium enim perhibeo vobis: quia si fieri potuisset, oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi. Ergo inimicus vobis factus sum veritatem dicens vobis? Beatus est qui ambulat in virtutum via, sed si ad virtutes usque pervenerit. Nec prodest a vitiis recessisse, nisi optima comprehendas. Quia non tam initia sunt in bonis studiis laudanda, quam finis. Sicut enim in vinea multi usque ad praelum uvae gradus sunt: et primum necesse est ut vitis gemmet in pampinis, spem promittat in floribus: dehinc ut flore decusso, futuri botri species deformetur, paulatimque turgescens uva parturiat, ut pressa torcularibus dulcia musta desudet. Ita et in doctrina singuli beatitudinum sunt provectus[ Al. profectus]: ut audiat quis verbum Dei, ut concipiat, ut in utero animae ejus adolescat, et ad partum usque perveniat. Ut cum pepererit illum, lacte enutriat, et per infantiam, pueritiam, adolescentiam, juventutem, ad perfectum virum usque perducat. Cum ergo singuli, ut diximus, gradus, juxta provectus suos habeant beatitudinem: si finis, et ut ita loquar, extrema manus operi defuerit, totus labor irritus fiet; et dicetur: Ubi est ergo beatitudo vestra? Quamvis, inquit, vos eo tempore quo Evangelium juxta carnem susceperatis, beatos dicerem quod in initiis fervebatis: tamen nunc quia non video aedificio culmen impositum, et pene nequaquam jacta fundamina, cogor dicere: Ubi est ergo beatitudo vestra, qua vos beatos arbitrans ante laudabam? Vere enim et ipse fateor, quia sic me vobis humilia praedicantem vel persecutionibus 462 conflictatum, in principio dilexistis: ut si fieri posset( hyperbolice autem sunt accipienda quae loquitur) eruissetis vobis oculos; et mihi, ut omnium vestrum luminibus plus cernerem, dedissetis. Optabatis quippe vos caecos esse per ineffabilem in me charitatem; ut plus in meo corde Evangelii lumen oriretur, emolumentum meum vestris damnis crescere volebatis: et hoc illo tempore, quo vobis quasi parvulis atque lactentibus, sive propter infirmitatem carnis vestrae parva et humilia annuntiabam, sive propter meae carnis injurias, non dignus videbar fide. Nunc vero quia ab elementis et syllabis et lectione puerili coepi vos ad majora studia provocare, ut libros teneatis in manibus, ut plena eruditionis, et sensuum verba discatis, recalcitratis, irascimini, gravis vobis videtur esse perfectio doctrinarum: et intantum in alios mutati estis affectus, ut me quem quasi angelum et Christum susceperatis, cui volebatis oculos vestros tradere, nunc habeatis inimicum: quia vobis plenam annuntio veritatem. Eleganter autem sententiam terminavit, dicens: Ergo inimicus vobis factus sum veritatem dicens vobis? ut ostenderet initia praedicationis, non tam veritatem fuisse, quam umbram et imaginem veritatis. Similis est huic illa sententia nobilis apud Romanos poetae: Obsequium amicos, veritas odium parit. Sed vide quanto hic melius quam ille; Apostolus enim his quos stultos dixerat, quos parvulos appellarat, hanc sententiam temperavit, et specialem fecit: dum proprie ad personas Galatasque direxit. Ille vero et generalem, et ita se apud omnes habere denuntians, vehementer erravit. Obsequium enim, quo putavit amicos fieri, veritate dempta, non tam obsequium est, quam adulatio, et assentatio: quas clandestinas magis inimicitias, quam amicitias dici debere, perspicuum est. Simul autem et illud considerandum, quod hodie quoque quamdiu parvulis atque lactentibus, et his in quorum cordibus numquam Christus adolescit, nec proficit aetate et sapientia, et gratia apud 463 Deum et homines, juxta litteram Scripturas explanamus, laudamur, suspicimur, admirationi habemur. Cum autem paululum coeperimus eos provocare, ut transeant ad majora, de praeconibus nostris inimici fiant; et malint Judaeos potius quam apostolos sequi, qui a Pharisaeorum doctrina et traditionibus recedentes, ad ipsum Christum propitiatorium et perfectionem Legis ingressi sunt: nec divinum sermonem accipere dignentur, qui Ecclesiae magistros jubet ad altiora dogmata scandere, et totis viribus sublimare vocem, nec circumlatrantium strepitum pertimescere parvulorum, dicentem[ Al. dicens]: Super montem excelsum ascende, qui evangelizas Sion. Exalta in virtute vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem. Exalta, noli timere.
3.23
Aemulantur vos non bene: sed excludere vos volunt, ut illos aemulemini. Bonum autem aemulamini in bono semper: et non tantum cum praesens sum apud vos. Aemulantur bene, qui cum videant in aliquibus esse gratias, dona, virtutes, ipsi tales esse desiderant: et fidem, vitam atque industriam eorum per quae illa meruerunt, nituntur imitari, ut possint ea quoque quae bona aemulatione digna sunt, consequi. De quibus et Apostolus ait: Aemulamini spiritualia: magis autem ut prophetetis. Ac deinceps: Sic et vos, quoniam aemulatores estis spiritualium, ad aedificationem Ecclesiae quaerite ut abundetis. Et iterum: Itaque, fratres, aemulamini prophetare, et loqui linguis nolite prohibere. Aemulantur autem non bene, qui non tam ipsi cupiunt esse meliores, ut imitentur eos qui aemulatione digni sunt, quam illos ipsos volunt facere pejores, et retrorsum trahere aemulatione perversa. Verbi gratia dictum sit: Christianus est quispiam, legit Moysen et prophetas; scit omnia in umbra et in imagine illi populo praecessisse; scripta autem esse propter nos in quos fines saeculorum decurrerunt. Circumcisionem non tam praeputii, quam aurium et cordis intelligit. Resurrexit cum Christo: ea quaerit quae sursum sunt. Liberatus est ab onere et servitute Legis, ne tangas, ne gustes, ne contamines, imperantis: huic si quis Scripturarum verbis voluerit persuadere, ut non per tropologiam, sed occidentem 464 litteram quae sunt scripta, suscipiat: ut in manifesto fiat Judaeus, non in occulto, aemulatur eum non bene: sed concito cursu ad majora gradientem retrahere festinat; ut se potius aemuletur qui retrorsum vadit: aut certe eum multum ultra non promovet. Loquitur itaque Galatis, qui ab assertoribus Legis inducti fuerant, ut eos imitarentur, cum illi potius Galatas debuerint imitari. Quia naturale est, majorem de minori, non minorem fieri de majore, et dicit: Bonum aemulamini in bono, id est, nolite assertores Judaicae observationis imitari, sed ea quae bona sunt, imitamini. Quomodo enim qui divitias, potentiam, dignitatem alicujus imitatur, non tam bona, quam ea quae fugienda sunt, aemulatur: ita et vos econtrario, bonum aemulamini in bono: magis quaerentes spiritualia quam carnalia; ut non illi vos Judaeos, sed vos illos Christianos esse doceatis. Hoc autem facite semper, ut perseveranti gradu, ad finem boni operis pervenire possitis. Aemulabamini siquidem bonum in bono, prius cum apud vos essem: qui postquam a vobis recessi, omnia quae tradideram perdidistis, de statione certa et fido portu, rursum in altum unda relabente subtracti. Nec mirum si, recedente Apostolo, vase electionis, et in quo Christus Dominus loquebatur, Galatae sunt mutati: cum etiam nunc cernamus et in Ecclesiis idipsum fieri. Si quando enim doctor quis in Ecclesia contigerit sermone ornatus et vita, qui audientes quasi stimulis quibusdam concitet ad virtutes, videmus omnem plebem circa eleemosynas, jejunia, castitatem, susceptionem pauperum, sepulturas, et caetera similia festinare, fervere, discurrere. Cum autem ille recesserit, paulatim emarcescere, et subtracto cibo, tenuari, pallere, languescere, et interitum sequi omnium quae prius vigebant. Quamobrem quia messis multa, operarii autem pauci, precemur Dominum messis, ut mittat operarios ad metendum, qui spicas populi Christiani, quae stant in Ecclesia, futuro tritico praeparatae, metant, colligant, et in horrea comportantes, nequaquam perire patiantur. 465 Hoc de eo zelo et aemulatione perversa, de qua et alibi dictum est: Noli aemulari in malignantibus: et hic: Aemulantur vos non bene. Invenimus autem et alium zelum, quo zelati sunt filii Jacob, Joseph fratrem suum: et Maria et Aaron amicum Domini Moysen. Neque enim aut illi, aut hi, ut meliores essent Joseph et Moyse, ad zelum sunt concitati: sed quia dolebant illos esse meliores. Iste zelus vicinus invidiae est. Longum est si velim omnia zeli genera, boni seu mali de Scripturarum preferre thesauro. Bonum zelum legimus Phinees, Eliae, Mathatiae, et apostoli Judae( sed non proditoris) qui ob insignem zeli in se virtutem, etiam Zelotis nomen accepit. Malum autem, ut Cain in Abel, et caeterorum in alios. Et Zelum viri, de quo scriptum est: Et venerit ei spiritus zeli. Nisi forte medius hic zelus est, et nec in bonam, nec in malam partem accipi potest; sed inter utrumque zelotypia potius appellatur. Aliter: Videntes hi qui ex circumcisione erant Galatas ex gentibus, Spiritus sancti abundare virtutibus, se vero non linguis loqui, non dona habere curationum; non gratiam prophetiae, cupiebant eos zeli stimulis incitati, ad Legis onera transducere, ut inciperent et illi sui similes fieri.
3.24
Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Quantis difficultatibus et dolore fetus promantur ex utero, maledictio prima declarat, dicens: In tristitia paries filios. Volens igitur Paulus ostendere magistrarum pro discipulis sollicitudinem, quos patiantur affectus, ne sectatores sui excidant a salute, ait: Filioli mei, quos iterum parturio. Qui enim in alio loco quasi pater dixerat: Si decem millia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres, jam non quasi pater, sed ut mater loquitur in Christo, ut utriusque anxietatem, et pietatem in se parentis agnoscant. Tale quid et Moyses de populo loquebatur: Numquid ego in utero accepi omnem populum istum? Quis, putas, nostrum ita de discipulorum anxius est salute, ut non paucis horis, aut ut multum biduo triduove, sed toto vitae suae tempore torqueatur, 466 donec Christus formetur in eis? Exemplum fetae mulieris quod assumpsit, concipientis et formantis in se semina, diligenter tenendum, ut possimus intelligere quod dicitur. Natura non erubescenda, sed veneranda est. Sicut enim in vulvam mulieris primum semen jacitur informe, ut sulcis et fundo ejus quasi quodam glutino adhaereat: de quo et propheta initii sui recordatus, ait: Incompositum meum viderunt oculi tui: deinde per novem menses restricto sanguine, futurus homo coagulatur, corporatur, pascitur atque distinguitur; ut postquam in utero palpitarit, statuto tempore fundatur in lucem, et tantis difficultatibus nascitur, quantis postea ne intereat, enutritur: ita et semen sermonis Christi cum animam audieatis inciderit, per gradus suos crescit, et, ut multa praeteream( possumus siquidem facile corporalem descriptionem transferre ad intelligentiam spiritualem), tamdiu in ancipiti est, quamdiu pariat qui concepit. Nec statim finis industriae est edidisse, sed tunc alterius laboris exordium est, ut lactentem infantiam sedulis nutrimentis et studiis, usque ad plenam Christi perducat aetatem. Et quomodo in conjugio saepe viri semen in causa est ne liberi procreentur, nonnumquam sterilis uxor semina non tenet, et frequenter neuter ad generandum aptus est, et econtrario uterque fecundus: ita et in his qui verbum Dei seminant, quadrifaria haec divisio custoditur, ut impleat quidem suum doctor officium, sed sit sterilis auditor: vel auditor bonae indolis sit, sed per imperitiam doctoris, verbi semen intereat: aut certa tam vecors sit qui docetur, quam ille est qui praecipit; raroque contingit, ut et magister et discipulus sibi consentiant, scilicet ut tantum iste doceat, quantum ille possit haurire: vel tantum suscipere doctus, quantum doctor ingerere. At nunc omnes judices sumus. Nescimus quotus psalmus sit, quae pars prophetiae, quod Legis capitulum, et loquendi facilitate interpretamur audacter, quod nequaquam intelligimus. Non ad nos pertinet, ut Christus formetur in populo: ut ad domum suam unusquisque rediens habeat semen verbi Dei, quod cum conceperit, possit dicere cum 467 propheta: A timore tuo, Domine, concepimus et peperimus, filios salvationis tuae fecimus super terram. Tales in apostolos transeunt, et a Salvatore merentur[ Al. merebantur] audire: Quicumque fecerit voluntatem Patris mei, ipse est frater meus, et soror, et mater: diversitate profectuum, in diversis nominibus ostensa[ Al. ostendente]. Formatur quoque Christus in corde credentium, cum omnia illis sacramenta panduntur, et ea quae obscura videbantur, perspicua fiunt. Sed et illud est intuendum, quod qui per peccatum quodammodo homo esse desierat, per poenitentiam concipitur a magistro, et rursum in eo Christi formatio repromittitur. Hoc adversum Novatianos, qui nolunt reformari eos quos semel peccata contriverint.
3.25
Vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam, quoniam confundor in vobis. Scriptura divina aedificat et lecta; sed multo plus prodest, si de litteris vertatur in vocem, ut qui per Epistolam docuerat, praesens instruat audientes. Magnam siquidem vim habet vox viva: vox de auctoris sui ore resonans, quae ea pronuntiatione profertur atque distinguitur, qua in hominis sui corde generata est. Sciens itaque Apostolus majorem vim habere sermonem qui ad praesentes fiat, cupit vocem Epistolicam, vocem litteris comprehensam, in praesentiam commutare: et quia hoc magis expediebat his qui in errore fuerant depravati, vivo eos ad veritatem retrahere sermone. Hoc autem ideo, quia confundebatur[ Al. confundatur] in illis: quod quidem Graece magis proprie dicitur. Ἀποροῦμαι enim non tam confusionem, quae apud illos αἰσχύνη sive σύγχυσις appellatur, quam indigentiam et inopiam sonat. Sensus itaque iste est; Vellem apud vos nunc adesse, et litterarum vocem praesens ipse proferre, quia indigeo in vobis. Non quippe habeo fructus quos solent de discipulis habere doctores; et sine causa semen jactum est doctrinarum, cum penitus in vobis patiar egestatem: ita ut in Jeremiae possim vocem prorumpere: Non profui, neque profuit mihi quisquam. Potest et aliter locus iste interpretari: 468 Paulus apostolus qui factus fuerat Judaeis Judaeus, ut Judaeos lucrifaceret, et his qui erant sub Lege, quasi ipse esset sub Lege, et infirmis infirmus, ut infirmos lucrifaceret: pro qualitate eorum quos salvare cupiebat, mutabat vocem suam, et in histrionum similitudinem( factus siquidem est theatrum mundo, et angelis, et hominibus[ I Cor. IV] habitum in diversas figuras vertebat et voces. Non quod id esset, quod se esse simulabat; sed quod id tantum videretur esse, quod caeteris proderat. Cernit Galatas alia indigere doctrina, alia via debere salvari, non illa qua primum ad Christi fidem fuerant de gentilitate transducti: et compellitur dicere: Vellem nunc esse apud vos, et mutare vocem meam, quoniam confundor in vobis. Non, inquit, video me prodesse, si ea loquar quae prius locutus sum, propter quod ignorans quid agam, et in diversa distractus, laceror, confundor atque dilanior. Et quomodo medici cum vim artis suae in primo viderint non valere medicamine, transeunt ad aliud, et tamdiu experiuntur quid prosit e pluribus, donec perveniant ad curationem: ut quod per mollitiem alicujus emplastri nequaquam sanari valuit, mordaciori pulvere, et austeriori curatione sanetur: ita et ego quia confundor in vobis, et ignorantia huc atque illuc distrahor, vellem litterarum vocem praesens de meo ore proferre, ut vos solito severior ipse corriperem; quoniam epistola non potest vocem objurgantis exprimere; non valet irascentis resonare clamorem, et dolorem pectoris apicibus explicare. Potest autem et simplicius intelligi: Blandis apud vos modo verbis usus sum, dicens: Fratres, obsecro vos. Et: Filioli mei, quos iterum parturio donec Christus formetur in vobis; sed ego blandus et lenis, qui ad vos quasi pater locutus sum, pro ea charitate qua filios meos perire non patior et errare perpetuo, vellem nunc praesens esse si confessionis me vincula non arctarent, et blandam vocem in objurgantis verba mutare. Nec levitatis est, si nunc 469 blandiar, nunc irascar; impellit me charitas, impellit me dolor, diversis affectibus loqui. Nescio enim in quae primum verba prorumpam, et quo vos debeam sanare medicamine, quia confundor in vobis.
3.26
Dicite mihi qui sub Lege vultis esse, Legem non audistis? Notandum Legem hic dictam esse Geneseos historiam, non ut vulgo aestimant, quae facienda sint, quaeve vitanda, sed totum quod de Abraham, et ejus uxoribus liberisque contexitur, legem appellatam. Legimus et in alio loco, Prophetas quoque Legem vocari. Audit ergo Legem, qui juxta Paulum non superficiem, sed medullam ejus introspicit. Non audit Legem, qui similis Galatarum, exteriorem tantum corticem sequitur.
3.27
Scriptum est enim, quoniam Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera. Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem. Nimiae difficultatis est demonstrare, Isaac tantum, qui de Sara natus est, fuisse de repromissione generatum, et non etiam Ismael, qui de Agar ancilla est ortus Aegyptia. Scriptura quippe refert, quod cum, persequente Sara, Agar feta fugisset, et venisset ad eam angelus in deserto, moneretque ut subjiceretur dominae potestati, idem ipse angelus etiam haec locutus sit: Multiplicans multiplicabo semem tuum, et non numerabitur prae multitudine. Et postea de Ismael( quae utique repromissionis verba nemo dubitarit): Iste erit rusticanus homo, manus ejus super omnes, et manus omnium super eum, et contra faciem omnium fratrum suorum habitabit. Sed responderi potest, minoris auctoritatis esse repromissionem angeli, quam ipsius Dei. Sicut enim stella, orto sole, non rutilat: ita et angeli verba ad comparationem repromissionis Dei obscurari, et evanescere, et pro nihilo computari Videtur quidem haec responsio aliquid habere momenti; sed statim sequentis Scripturae auctoritate conteritur. Scriptum est enim: Abraham autem dixit ad Deum: Ismael iste vivat in conspectu tuo: et Deus respondit ad eum ita: Ecce Sara uxor tua pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Isaac, et statuam testamentum meum ad eum, in testamentum aeternum, et semini ejus post eum. De Ismael autem: 470 Ecce exaudivi te, et ecce benedixi eum, et augebo eum, et multiplicabo illum vehementer. Duodecim gentes generabit, et dabo eum in gentem magnam, testamentum autem meum statuam ad Isaac, quem generabit tibi Sara in tempore isto, anno venturo. Ex quibus evidens est ipsius quoque sermonibus Dei, Ismael secundum repromissionem esse generatum. Sed et hoc ita solvitur, repromissionem proprie in testamenti datione compleri, et aliud esse benedicere, augere, multiplicare vehementer, quod in Ismael scriptum est: aliud haeredem facere per testamentum, quod de Isaac dicitur: Statuam testamentum meum ad eum, in testamentum aeternum, et semini ejus post eum. Et in consequentibus: Testamentum autem meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara. Et quomodo aliud sunt dona, aliud substantia: aliud legata, aliud haereditas( legimus enim filiis concubinarum Abrahae dona tradita: filio autem Sarae totius substantiae haereditatem relictam); ita aliud esse, ut diximus, benedictionem atque legata, aliud testamentum. Sed et hoc dici potest de Ismaele, post conceptum ejus, vel angelum, vel Deum locutum. De Isaac vero antequam in Sarae utero conciperetur, Deum fuisse pollicitum. Haec interim quantum ingenii nostri mediocritas patitur dicta sint. Caeterum si quis potest majus aliquid invenire, quomodo Ismael qui de ancilla natus est, non sit repromissionis filius, sed Isaac qui de libera: ille potius audiendus est. Et si quid, inquit Apostolus, aliter sentitis, et hoc vobis Deus revelavit. Nunc breviter ad altiora tendendum est, ut dicamus unumquemque nostrum primum, non juxta repromissionem nasci, quamdiu Scripturarum verbis simplicibus instruitur, et Judaicis adhuc expositionibus delectatur: quando vero ad sublimiora transcenderit, et legem intellexerit spiritualem, tunc eum de repromissione generari: et, ut apertius loquar, quotidie eos qui faciunt opera Abrahae, de Abraham nasci. Verum illos qui habent spiritum servitutis iterum in timore, ex ancilla generari Aegyptia; eos autem qui spiritum adoptionis acceperint, ex Sara libera: qua libertate a Christo donati sumus. Loquitur Dominus ad Judaeos, qui adhuc ancillae filii esse malebant: 471 Si manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberos faciet vos. Unde et illi ignorantes mysticum esse quod dicebatur, aiunt: Semen Abrahae sumus, et nemini umquam servivimus: quomodo tu dicis, liberi eritis? Respondit eis Jesus: Amen, amen dico vobis, quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Servus autem non manet in domo in aeternum, filius autem manet in aeternum. Si servi sumus peccati, Agar nos generavit Aegyptia: si non regnat peccatum in nostro mortali corpore, vere Dei filii sumus.
3.28
Quae sunt per allegoriam dicta. Allegoria proprie de arte grammatica est, et quo a metaphora, vel caeteris tropis differat, in scholis parvuli discimus. Aliud praetendit in verbis, aliud significat in sensu. Pleni sunt oratorum, et poetarum libri. Scriptura quoque divina, per hanc non modica ex parte contexta est. Quod intelligens Paulus apostolus( quippe qui et saeculares litteras aliqua ex parte contigerat) ipso verbo figurae usus est, ut allegoriam, sicut apud suos dicitur, appellaret: quo scilicet sensu magis loci hujus Graeci sermonis abusionem monstraret. Scisse autem Paulum, licet non ad perfectum, litteras saeculares, ipsius verba testantur: Dixit quidam ex eis, proprius eorum propheta: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri. Hic versus heroicus Epimenidis poetae est, cujus et Plato, et caeteri scriptores veteres recordantur. Apud Athenienses quoque cum in Areopago satisfaceret, haec addidit: Sicut et quidam de vobis poetae dixerunt: Ipsius enim et genus sumus. Hoc hemistichium fertur in Arato, qui de coelo stellisque conscripsit. Necnon et illud: Corrumpunt bonos mores confabulationes pessimae; trimeter iambicus de comoedia sumptus est Menandri. Ex quibus et aliis, evidens est Paulum non ignorasse litteras saeculares, et quam hic allegoriam dixit, alibi vocasse intelligentiam spiritualem. Ut ibi: Scimus enim quod Lex spiritualis est, pro eo quod est, allegoria, sive allegorice figurata. Et alibi: Omnes eamdem spiritualem 472 comederunt escam, et eumdem spiritualem biberunt potum. Bibebant autem de spirituali sequenti eos petra, petra autem erat Christus. Manna hic, et subiti fontis eruptio, et petra ipsa quae sequitur, quod allegorice accipienda sint, nemo est qui dubitet. Scio quid econtrario possit opponi: Fratres, si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto: vos spirituales instruite istiusmodi in spiritu mansuetudinis. Et in alio loco: Spiritualis autem dijudicat omnia: ipse autem a nullo dijudicatur: quod scilicet aliud quam supra diximus, verbum spirituale sonet. Sed nos spiritualem, quia omnia judicet, et ipse a nemine dijudicetur, eum virum dicimus, qui universa Scripturarum sacramenta cognoscens, sublimiter ea intelligat: et Christum in divinis libris videns, nihil in eis Judaicae traditionis admittat.
3.29
Haec enim sunt duo testamenta, unum quidem a monte Sina, in servitutem generans, quae est Agar. Sina enim mons est in Arabia, qui conterminus est ei, quae nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis. Illa autem quae sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater omnium nostrum. Pene cunctorum super hoc loco ista est explanatio, ut Agar ancillam, interpretentur in Lege, et in populo Judaeorum: Saram autem liberam, in Ecclesia, quae de gentibus congregata est, quae mater sanctorum sit, Paulo dicente: Quae est mater omnium nostrum. Haec diu non peperit, antequam Christus de Virgine nasceretur, et sterilis fuit: necdum risu mundi Isaac de electo patre cum voce sublimium dogmatum resonante: siquidem et Abraham in nostra lingua, pater electus cum sonitu refertur. Agar autem quae interpretatur παροικία, id est, incolatus, sive peregrinatio, sive mora, generat Ismael, qui tantum audiat Dei praecepta, nec faciat hominem rusticum, sanguinarium, deserta sectantem: qui universis fratribus suis de libera procreatis inimicus sit, et adversa eis fronte resistat. Nec mirum vetus Testamentum, quod in monte Sina, qui est in Arabia, et confinis est ei, quae nunc 473 est Jerusalem, constitutum est atque conscriptum, non esse perpetuum: cum et incolatus a perpetua possessione diversus sit, et Sina montis nomen tentationem sonet: et Arabia significet occasum: et econtrario quae sursum est Jerusalem, quae est libera materque sanctorum, demonstret hanc Jerusalem, quae in praesenti est, deorsum esse, et in humili infimoque demersam. Sunt qui duo Testamenta et aliter intelligant: ut Scripturam divinam, tam veterem quam novam, juxta diversitatem sensus eorumque senientiam qui legunt, aut ancillam interpretentur, aut liberam, et eos, qui adhuc litterae serviant, et spiritum timoris habeant in servitutem, de Agar Aegyptia velint esse generatos: eos autem qui ad superiora conscendant, et allegorice velint sentire quae scripta sunt, filios esse Sarae, quae in lingua nostra ἄρχουσα, id est, princeps interpretatur, genere feminino. Et hoc ob illam necessitatem se asserunt[ Al. asserat] usurpare: quia iniquum sit Moysen, et cunctos prophetas de ancilla, quoslibet vero gentilium de libera intelligere procreatos. Unde melius esse, ut non solum de his qui in Ecclesia sunt, pro diversitate( ut supra diximus) intellectuum, alios servos, alios liberos arbitremur: sed etiam de uno eodemque homine quamdiu sequitur historiam, ancillae eum esse filium: cum autem aperiente Jesu Scripturas, incensum fuerit cor ejus, et in fractione panis inspexerit eum quem antea non videbat: tunc et ipsum Sarae filium nominari. Marcion et Manichaeus hunc locum in quo dixit Apostolus: Quae quidem sunt allegorica, et caetera quae sequuntur, de codice suo tollere noluerunt, putantes adversum nos relinqui: quod scilicet Lex aliter sit intelligenda, quam scripta est; cum utique etiamsi allegorice( quod nos quoque fatemur, et Paulus docet) accipienda sit, non pro voluntate legentis, et pro scribentis auctoritate sic condita sit: et eo ipso, quod contra nos servare visi sunt, conterantur: quod Moyses creatoris Dei servus, spiritualia scripserit, Apostolo quoque eorum idipsum docente, quem ipsi alterius Christi, 474 et melioris Dei asserunt praedicatorem.
3.30
Scriptum est enim: laetare, sterilis, quae non paris: erumpe et clama, quae non parturis: quia multi filii desertae magis quam ejus quae habet virum Virum habuit synagoga Legem: et juxta Annae quoque prophetiam, fetosa quondam in liberis fuit Sterilis vero Ecclesia, sine viro Christo, sine ullo sponsi sermonis alloquio, diu jacuit in deserto. Sed postquam accepit illa librum repudii in manus suas, et omnia ornamenta viri in idoli vertit ornamentum: tunc maritus, priore cingulo putrescente, alium lumbis suis baltheum, aliud de gentibus lumbare contexuit: quae statim ut est viro juncta, concepit et peperit. Et in Isaac exclamat Dominus per prophetam: Si est gens nata simul: quando una die in Actibus apostolorum tria millia, et quinque millia hominum crediderunt Nec puto necesse esse, ut de multitudine Christiana, et de Judaeorum paucitate dicamus, cum in toto mundo crucis vexilla resplendeant: et vix rarus atque notabilis in urbibus Judaeus appareat.
3.31
Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. Apostolum et similes ei secundum Isaac promissionis esse filios, nulla intelligentiae difficultas est. Sed quia Origenes hunc locum edisserens, ita Apostoli posuit exemplum: Vos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii estis, quaeritur quomodo Galatas, quos stultos appellarat, et incoepisse dixerat spiritu, carne finire, nunc secundum Isaac filios repromissionis vocet? Dicimus itaque Apostolum ideo eos appellare secundum Isaac filios repromissionis, quia non penitus eorum desperet salutem, et rursum eos ad spiritum quo coeperant aestimet reversuros, fiantque filii liberae. Qui si carne fuerint consummati, filii sunt ancillae.
3.32
Sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum: ita et nunc. Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam et filium ejus: non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac. Itaque, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae. Qua libertate Christus nos liberavit. Non puto invenire non posse ubi Ismael persecutus 475 fuerit Isaac; sed tantum illud, quod cum filius Aegyptiae, qui major natu erat, luderet cum Isaac, indignata sit Sara, et dixerit ad Abraham: Ejice ancillam et filium ejus: Non enim haereditabit filius ancillae cum filio meo Isaac. Et utique simplex lusus inter infantes, expulsione et abdicatione indignus est. Verum Apostolus quasi Hebraeus ex Hebraeis, et ad pedes magistri Gamalielis edoctus: qui quondam furentes adversus Dominum[ Al. eum] Pharisaeos concilio refrenaret, ex verbis Sarae dicentis: non enim haereditabit filius ancillae, cum filio meo Isaac, intellexit lusum illum simplicem non fuisse. Sed quia forsitan Ismael quasi major natu, et eo tempore circumcisus quo jam poterat intelligere et sentire quod passus est, sibi primogenita vindicabat, Scriptura jurgium parvulorum, lusum vocavit. Unde et Sara haec verba non sustinens, et consuetudinem sibi primogenita vindicantis ancillae filii a parva aetate non patiens, erupit in vocem: Ejice ancillam cum filio suo: Non enim haereditabit filius ancillae cum filio meo Isaac. Quod cum durum visum fuisset Abrahae( semper enim primogenitis majora debentur) non solum Ismaelem priorem esse desinere; sed ne aequalem quidem cum minore fratre accipere portionem: Deus qui liberam intus esse, et foras expelli volebat ancillam, Sarae verba confirmat, et loquitur ad Abraham: Non durum sit coram te de puero et ancilla. Omnia quae dixerit[ Al. dixit] tibi Sara, audi vocem ejus: quoniam in Isaac vocabitur tibi semen. Sicut ergo tunc major frater Ismael lactentem adhuc et parvulum persequebatur Isaac, sibi circumcisionis praerogativam, sibi primogenita vindicans: ita et nunc secundum carnem Israel[ Al. Ismael], adversum minorem fratrem de gentibus populum Christianum sustollitur, inflatur, erigitur. Consideremus insaniam Judaeorum, qui et Dominum interfecerunt, et prophetas, et apostolos persecuti sunt, et adversantur voluntati Dei: et videbimus multo majores persecutiones, quas nos etiam Historiae docent, a Judaeis in Christianos quam a gentibus concitatas. Miramur de Judaeis? Hodie quoque hi qui in Christo parvuli sunt, 476 et vivunt carnaliter, persequuntur eos qui ex aqua et spiritu nati sunt; et cum Christo resurgentes, ea quaerunt quae sursum sunt, non deorsum. Faciant quod volunt: cum Ismaele persequantur Isaac: ejicientur foras cum ancilla matre Aegyptia: nec accipient haereditatem, quam solus qui de repromissione natus est, consequentur. Eleganter autem et illud, quod is qui secundum carnem natus est, persequitur spiritualem. Numquam enim spiritualis persequitur carnalem; sed ignoscit ei quasi rusticano fratri: scit eum posse proficere per tempus. Et si quando Aegyptiae filium viderit irascentem, recordatur unius patris, qui lucem, boves crearit et culicem: et in magna domo, non solum esse vasa aurea et argentea; sed lignea et fictilia. Itaque cum apostolo Paulo dicamus: Non sumus ancillae filii, sed liberae; et renovati in Christo, audiamus verba Domini ad Judaeos loquentis: Si manseritis in sermone meo, cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Hac libertate et Apostolus liberatus aiebat: Cum enim sim liber ex omnibus. Qui facit peccatum, servus peccati est. Ille quia se ab omnibus vitiis liberum, ab omni concupiscentia et errore sciebat alienum, recte in Christi libertate gaudebat dicens: Non sumus ancillae filii, sed liberae: qua libertate Christus nos liberavit.
3.33
State, et nolite iterum jugo servitutis contineri. Et ex hoc ostenditur, quia non stet qui jugo inhaereat servitutis. Et quia is qui a Christo libertate donatus est, tamdiu fuerit sub jugo, quamdiu spiritum servitutis habuerit in timore, et Legis initia sit secutus. Quod autem ait, state, firmam et stabilem in Christo hortatur fidem, ut Ecclesiae Galatiae fixo in Salvatore permaneant pede. De quo et in alio loco justus loquitur: Statuit super petram pedes meos, pro eo quod est, super Christum: ne scilciet circumferantur omni vento doctrinae, et in diversa rapiantur. Unde et ad stantes dicitur: Et qui stat, videat ne cadat. Et in alio loco: State, viriliter agite, confortamini, ut stent cum eo, quem Stephanus a dextris Patris stantem vidit in martyrio perseverans, 477 et qui locutus est ad Moysen: Tu vero sta mecum. Jugum autem servitutis, Legem vocat duram, difficilem, laboriosam, quae die ac nocte cultores suos gravi opere consumit. Sicut et Petrus in Actibus apostolorum: Quid tentatis, inquit, imponere jugum grave super collum fratrum, quod neque nos, neque patres nostri portare potuerunt? Quod autem apposuit, nolite iterum, non quo prius Legem Galatae custodierint; sed quo et idololatriae jugum grave sit, quo Aegyptiorum populus oppressus, ad instar plumbi in Rubrum mare mersus est. Juxta quem sensum et supra dixerat: Quomodo convertimini iterum ad infirma, et egena elementa; quibus rursum servire vultis, dies observantes, et menses, et tempora, et annos? Galatae enim qui ad Pauli apostoli praedicationem, idolis derelictis, statim ad Evangelii conscenderant gratiam, non revertebantur ad Legis Judaicae servitutem, quam numquam prius cognoverant: sed volentes observare tempora, circumcidi carne, et hostias offerre corporeas, quodammodo in eosdem revertebantur cultus, quibus in idololatria ante servierant. Aiunt enim, et Aegypti sacerdotes, et Ismaelitas, et Madianaeos praeputium non habere. Quod autem nationes observent dies, menses, et annos, utinam nesciremus, ne[ Al. nec] nobis cum eis esse umquam mixta festivitas.
3.34
Ecce ego Paulus dico vobis: quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil prodest. In Evangelio Salvator ad discipulos loquitur. Qui vos audit, me audit: qui vos suscipit, me suscipit. Et Apostolus testatur, dicens: Vivo autem, jam non ego; vivit autem in me Christus( Supra, II, 20); et alibi: An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus? Ex quo liquido comprobatur hoc quod nunc dicit: Ecce ego Paulus dico vobis, non quasi Pauli tantum verba accipienda, sed Domini. Nam cum et in prima ad Corinthios praemisisset: His autem qui nupti sunt denuntio, non ego, sed Dominus; et statim intulisset: caeteris autem ego praecipio, ne vilis sua putaretur auctoritas: puto, inquit, quod 478 et ego spiritum Dei habeo: ut spiritu et Christo in se loquente, non contemptui duceretur, qui prophetas imitans diceret: Haec dicit Dominus omnipotens. Majus autem fiet id quod dictum est: Ecce ego Paulus dico vobis: quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil prodest, si cum principio copuletur, in quo ait: Paulus apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et reliqua: ut audientes, non tam missi, quam mittentis auctoritate moveantur. Potest aliquis dicere: Contrarium est huic loco illud quod ad Romanos scribitur: Circumcisio quidem prodest, si Legem custodias; et infra: Quid ergo est amplius Judaeo; aut quae utilitas circumcisionis? Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei. Si enim his qui circumcisi fuerint Christus nihil prodest: quomodo Legem custodientibus prodest circumcisio? Quod quidem hac responsione solvetur, ut dicamus[ Al. dicatur], Epistolam quae ad Romanos scripta est, ad eos esse dictatam, qui ex Judaeis Gentibusque crediderant: et hoc egisse Paulum, ut[ Al. ne] neuter populus offenderetur: quo scilicet suum utraque plebs privilegium possideret: ut nec gentiles circumciderentur, nec circumcisi adducerent praeputium. Ad Galatas autem scribens alio usus sit argumento. Non enim erant ex circumcisione: sed ex gentibus qui crediderant. Nec poterat eis prodesse circumcisio, qui post Evangelii gratiam iterum ad Legalia reverterentur elementa. Et in Actibus apostolorum narrat historia: cum quidam de circumcisione surgentes asseruissent eos qui ex gentibus crediderant, debere circumcidi, et legem custodire Moysi, seniores qui Jerosolymis erant, et apostolos pariter congregatos, statuisse per litteras, ne superponeretur eis jugum Legis, nec amplius observarent, nisi ut custodirent se tantum ab idolothytis, et sanguine, et fornicatione, sive ut in nonnullis exemplaribus scriptum est, et a suffocatis. Et ne resideat ulla dubitatio, 479 quod circumcisio nihil prosit, sed propter eos qui ex Judaeis crediderant, ad Romanos de circumcisione sententiam temperavit, paulatim ad Epistolae ejusdem posteriora descendens, nec circumcisionem, nec praeputium aliquid valere, monstravit dicens: Circumcisio itaque nihil est, et praeputium nihil est, sed observatio mandatorum Dei. Intantum enim circumcisio nihil est, ut Israeliticae quoque domui, se de circumcisione jactanti, nihil profuerit, propheta memorante: Omnes gentes incircumcisae carne, domus autem Israel incircumcisa corde, et incircumcisus Melchisedec, circumcisum benedixit Abraham. Nam quod ait: Si circumcidamini; tale est, quale si dicere voluisset, si carne circumcidamini. Quam in alio loco non circumcisionem, sed concisionem vocat, dicens: Videte concisionem. Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu Dei servimus, et gloriamur in Christo, et non in carne confidimus. Non confidit in carne, qui omnem utilitatem exspectat a Christo, et non seminat in carne, ut de carne metat corruptionem; sed in spiritu, de quo vita aeterna generatur. Subtilius intuenda sententia: Si circumcidamini, Christus vobis nihil prodest. Quod non solum in eo si cirumcidantur, non eis prosit ipsa circumcisio; sed etiamsi caeteras videantur extra circumcisionem in Christo habere virtutes, universae pereant, cum post fidem Christi fuerint circumcisi. Quid igitur? nihil profuit Timotheo circumcisio? Multum per omnem modum. Non enim tam ideo circumcisus est, ut ex ipsa circumcisione aliquid emolumenti aestimaret posse se consequi, quam ut caeteros lucrifaceret. Factus Judaeis Judaeus, ut Judaeos ad fidem Christi sua circumcisione transduceret. Tunc siquidem non prodest circumcisio, cum aliquid per semetipsam putatur utilitatis[ Al. utilitas] afferre.
3.35
Contestor autem omnem hominem circumcidentem se, quoniam debitor est universae Legis faciendae. Deus qui circumcisionem primo ad Abraham, deinde per Moysen in Lege praecipit, non solum circumcisionem, sed et alia multa 480 observanda constituit: Dies festos Jerosolymis frequentandos: hostiarum holocausta, mane semper et vespere: immolationem in uno tantum loco agni, terrae septima aetate ferias: quinquagesimum remissionis annum, et caetera quae facile est de Scripturis excerpere sibi unumquemque lectorem. Coarctabimus itaque Ebionem, et sectatores ejus, qui post Evangelium credentes in Christo circumcidendos putant, ut aut circumcisionem faciant, et caetera quae praecipiuntur in Lege: aut si impossibile est cuncta fieri, cesset et circumcisio, quae cum caeteris quasi mutilis praetermissa est. Quod si responderint, possibilia tantum debere se facere( non enim Deum ea a nobis exigere quae non possumus, sed ea quae possimus implere), dicemus eis, non ejusdem esse Dei, custodiri velle Legem, et eos qui Legem custodiant derelinquere. Aut quomodo propter intermissam Legem reos eos faciat, qui etiamsi velint, universa complere non possint? Nos vero legem sequi spiritualem, quae dicat: Non infrenabis os bovi trituranti, et cum Apostolo intelligere: Numquid de bobus cura est Deo? sed propter nos utique dicit, et observare sabbata delicata, non ut bos et asinus noster, et vilia pecora laetentur in sabbato; sed illi homines, et pecora, de quibus scriptum est: Homines et jumenta salvos facies, Domine. Homines rationabiles quosque et spirituales viros, animalia vero, eos qui tardioris ingenii sunt, et a spiritualibus ad agenda Domini sabbata erudiuntur. Nec contrarium esse id quod supra dictum est: Si circumcidamini, Christus vobis nihil prodest: Et quod sequitur: Testificor omnem hominem circumcidentem se, quoniam debitor est universae Legis faciendae, huic quod infertur a nobis. Neque enim auditores Legis sunt justi apud Deum: sed factores Legis justificabuntur. Quia factor ille sit Legis, qui potest dicere: Non sumus circumcisio; et, In occulto Judaeus: et, scimus quia Lex spiritualis est. Qui autem concisionem et interfectricem sequatur litteram, eum non Legis esse factorem, sed vere legis inimicum, 481 maxime post Salvatoris adventum, qui ad se convertentibus tollat velamen de corde, ut omnes revelata facie gloriam Domini contemplantes, transfiguremur de vetustate litterae in novitatem spiritus.
3.36
Evacuati estis a Christo: qui in Lege justificamini, a gratia excidistis. Quomodo nemo potest duobus dominis servire, sic umbram pariter et veritatem Legis implere difficile est. Umbra in Lege veteri est, donec aspiret dies, et amoveantur umbrae: veritas in Evangelio Christi: Gratia enim et veritas per Jesum Christum factae sunt. Perdit ergo gratiam Christi, et Evangelium quod tenuerat, amittit, qui in aliqua observatione Legis se justificari putat: et cum gratiam amiserit, a Christi fide destituitur, et in ejus opere conquiescit: κατηργήθητε enim ἀπὸ τοῦ Χριστοῦ, non ut in Latino male interpretatum est: Evacuati estis a Christo, sed, in Christi[ Al. Christo], opere cessastis, magis intelligitur, ut id quod supra specialiter de circumcisione praeceperat, dicens: si circumcidamini, Christus vobis nihil prodest, nunc de tota Lege generaliter comprehendat, nihil eos in Christi opere proficere, qui in quacumque observatione Legis se crediderint justificandos.
3.37
Nos enim spiritu ex fide, spem justitiae exspectamus. Spiritum, ad distinctionem litterae posuit. Spes vero justitiae, Christus intelligendus: quia ipse est veritas, patientia, spes, justitia, omnesque virtutes, cujus nos secundum exspectamus adventum, quod judicaturus est omnia, et jam non patientia, sed justitia affuturus, ut reddat unicuique secundum opera sua. Cujus Dei praesentiam apostolus, et qui ei sunt similes exspectantes, aiunt: Adveniat regnum tuum, ut cum Filius Deo et Patri tradiderit regnum, et in subjectis omnibus fuerit et ipse subjectus: tunc caput subjiciatur in corpore, et sit Deus omnia in omnibus. Quia qui nunc est ex parte, per singulos, tunc incipiet totus esse per cunctos.
3.38
Nam in Christo Jesu, neque circumcisio 482 aliquid valet, neque praeputium, sed fides quae per charitatem operatur. His qui in Christo Jesu volunt vivere, virtutes appetendae sunt, vitia fugienda. media vero quae inter virtutes et vitia sunt, nec fugienda, nec appetenda, ut circumcisio et praeputium, et caetera his similia. Circumcisio quidem prodest, si Legem custodias. Quae idcirco utilis fuit his qui in Lege vixerunt, non quia circumcisi erant, sed quia credita sunt illis eloquia Dei, quae in opera vertentes, a salute extranei non fuerunt. Nec nos moveat quod a Sephora tollens caleulum, filium circumcidit, et suffocantem angelum prohibuit a marito, sive ut aliter in Hebraeo scriptum refertur, quia nunc non tam circumcisionem penitus nil prodesse, quam in Christo Jesu eam non valere testatus est, ex eo siquidem tempore quo Evangelium in toto orbe radiavit, superflua est circumcisionis injuria. Quae tunc, ut caetera quoque Legis, valuit, quando et benedictiones carnales Legem servantibus spondebantur; quod scilicet, si implessent eam, benedicti essent in civitate, benedicti in agro, plena haberent horrea, et multa alia quae in repromissionibus continentur. Nos autem in Christo Jesu valere volumus et confortari, id est, in vera circumcisione, et non in concisione Judaica. Neque enim qui in aperto Judaeus est, neque manifesta in carne circumcisio, sed in abscondito Judaeus, et circumcisio cordis in spiritu, non littera. Nihil itaque prodest in Christo carnis circumcisio, sed cordis et aurium, quae aufert illud opprobrium Judaeorum: Ecce incircumcisae aures vestrae, et non potestis audire. Prodest circumcisio labiorum, quam juxta humilitatem, necdum se habere causabatur Moyses, ut in Hebraico scriptum est: Ego autem sum praeputium habens in labiis. Multum utilitatis praebet, et in rebus venereis circumcisio cum per castitatem impudicitia desecatur. Igitur in Christo Jesu nec circumcisio valet, nec praeputium corporale, quia in medio, id est, inter vitia virtutesque sunt posita; 483 sed fides, quae per charitatem operatur, ut et fides quae reputata est Abrahae in justitiam, comprobetur, et omne opus fidei in charitate ponatur, tota Lege et Prophetis ex charitate pendentibus. In his siquidem duobus praeceptis: Diliges Deum tuum, et diliges proximum, Salvator asseruit Legem Prophetasque consistere. Et Paulus in alio loco: Etenim non adulterabis, non furaberis, non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur: Diliges proximum tuum sicut te. Si ergo omne mandatum recapitulatur in eo quod dictum est: Diliges proximum tuum tamquam te, fides autem per charitatem operata valet plurimum, manifestum est operationem fidei per charitatem, plenitudinem mandatorum omnium continere. Quomodo autem juxta apostolum Jacobum, fides absque operibus mortua est: sic absque fide, quamvis bona opera sint, mortua computantur. Qui igitur in Christo non credunt, et sunt probis moribus, aliud quid magis habent quam opera virtutum? Exemplum fidei quae per charitatem operatur, de Evangelio illa meretrix tribuat, quae cum in domo Pharisaei accubanti Domino 484 pedes lavisset lacrymis, tersisset crinibus, linisset[ Al. levisset] unguento, et Pharisaeo murmuranti, Dominus parabolam quinquaginta et quingentos denarios debitoris proposuisset, adjecit: Propter quod dico tibi: Dimittuntur ei peccata multa, quia dilexit multum. Et ad ipsam mulierem conversus, ait: Fides tua te salvam fecit: vade in pace. Aperte enim in hoc loco demonstratum est mulierem istam habuisse fidem per charitatem operatam, quae multum valuerit in Christo. Esto quis dicat: Bene circumcisionem in Christo nihil valere monstravit, quam sciebat aliquando valuisse: numquid et de praeputio aliquis ambigebat, ut diceret, neque praeputium? Sed si consideremus plurimos Christianorum, id est, e nostris, qui de oleastro inserti sumus in radicem bonae olivae, exsultare contra fractos ramos populi Judaeorum, et dicere, magis valere praeputium, in quo Abraham Deo placuit, et reputata est ei fides ad justitiam, quam circumcisionem, quae in signum fidei data est, et habenti eam non profuit Israeli: videbimus etiam hanc quorumdam usurpationem cautissime nunc exclusam.

Intertext edge

Open linked passage

Note