Hieronymus Stridonensis340-420
Commentaria in Ezechielem
Ezec 7.2
Choose a text
More by Hieronymus Stridonensis
—
21347 Coinez
7.2.1
LIBER SEPTIMUS. (CAP. XXI) (Cap. XXI.--Vers. 1 seq.)
7.2.1
Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, pone faciem tuam ad Jerusalem, et stilla ad sanctuaria, et propheta contra humum Israel, et dices terrae Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et ejiciam gladium meum de vagina sua, et occidam in te justum et impium. Pro eo autem quod occidi in te justum et impium: idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem, ab Austro usque ad Aquilonem. Et sciet[ Vulg. Ut scias] omnis caro, quia ego Dominus eduxi gladium meum[ Al. abest meum] de vagina sua irrevocabilem. LXX: Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Idcirco vaticinare, fili hominis: et obfirma faciem tuam contra Jerusalem, et aspice ad sancta eorum, et propheta super terram Israel, et dices ad terram Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et educam gladium meum de vagina sua, et interficiam ex te iniquum et injustum. Sic egredietur gladius meus de vagina sua super omnem carnem a Meridie usque ad Aquilonem, et cognoscet omnis caro quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua: non revertetur ultra. Quia supra dixerat: Ipsi dicunt de me, numquid non per parabolas loquitur iste? et apertam populus flagitabat sententiam: idcirco id quod Dominus per metaphoram sive parabolam, et ut alii vertere, proverbium, 244 est locutus, nunc manifestius loquitur, saltus Nageb et Darom et Theman esse Jerusalem, et templum illius, sancta sanctorum, et omnem terram Judaeae; flammamque quae combustura sit saltum, intelligi gladium devorantem, qui eductus sit de vagina sua, ut interficiat justum et impium. Hoc est enim lignum viride et lignum aridum. Unde et Dominus: Si in ligno, ait, viridi tanta faciunt: in sicco quid facient? Pro quo, nescio quid volentes, LXX iniquum et injustum interpretati sunt: quasi non idem utrumque significet. Quodque ibi dixerat: Et videbit universa caro, quia ego Dominus succendi eam, hoc est, silvam, sive flammam, nec exstinguetur, hinc aliis verbis loquitur: Ut sciat omnis caro, quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem. Vere enim contra Jerusalem non est flamma sopita, nec exstinctum incendium, nec revocatus gladius, quia modicum tempus in medio, et Jerusalem cum templo suo, Babylonio igne succensa est.
7.2.2
LIBER SEPTIMUS. (CAP. XXI) (Vers. 6, 7.)
7.2.2
Et tu, fili hominis, ingemisce in contritione lumborum, et in amaritudinibus ingemisce coram eis. Cumque dixerint ad te: Quare tu gemis? dices: Pro auditu, quia venit, et tabescet omne cor, et dissolventur universae manus, et infirmabitur omnis spiritus, et per cuncta genua fluent aquae. Ecce venit et fiet, ait Dominus[ Vulg. addit Deus]. LXX: Et tu, fili hominis, ingemisce in contritione lumborum tuorum, et in doloribus geme in conspectu eorum. Eritque si dixerint ad te: Quare tu gemis? et dices: Propter nuntium, quia venit, et comprehendetur pavore omne cor, et dissolventur universae manus, et exanimabitur omnis caro et omnis spiritus, et omnia femora polluentur humore. Ecce venit et erit, dicit Dominus Deus. Primum dixerat: vaticinare, vel stilla ad Austrum, Africum et Meridiem, et ad saltum meridianum. Quod quia videbatur obscurum, et dicta prophetae populus nesciebat, secundo ponitur manifestius, saltum meridianum esse Jerusalem, et omnes infructuosas arbores ad quarum radices securis posita sit, intelligi habitatores ejus: gladiumque interpretari pro incendio. Tertio jubetur prophetae, ut tacentibus illis nec interrogantibus, cur ista vaticinatus sit faciat per quae interrogetur, et respondeat quae Dominus locutus est. Ingemisce, 245 inquit, ejulare, non levi voce, nec dolore moderato, sed in contritione lumborum, ut gemitus tuus ex imis visceribus et amaritudine animi proferatur. Et hoc facies coram eis: ut cum te interrogaverint cur tanto gemitu conteraris, et quid tibi mali acciderit ut sic ingemiscas, tu eis meo sermone respondeas: Idcirco plango, et dolorem cordis mei dissimulare non valeo, quia auditus qui semper meis auribus insonuerat, opere completur et venit: imminens videlicet Babylonii furentis exercitus. Qui cum venerit et vallaverit Jerusalem, tunc tabescet omne cor, et dissolventur universae manus: ut, occupante pavore mentes hominum, nullus audeat repugnare. Infirmabitur enim omnium bellatorum spiritus, et tanta cunctos occupabit trepidatio atque formido, ut, timore cogente, artus et viscera dissolvantur, et vesica humorem tenere non valeat: ita ut urina genua polluantur. Naturale est enim, ut timore cogente, vesica laxetur, et adversus hominis voluntatem humor defluat. Quod quidem et in morborum magnitudine accidere solet, ut postquam vires defecerint aegrotantium, non solum genua, sed et lectuli polluantur. Ecce, inquit, venit, quod saepe praedixi, et opere completur ac fiet quod non ego, sed Dominus locutus est. Scio quemdam in contritione lumborum, et fluentibus aquis, multa testimonia replicasse, ut prophetae castitas impleretur, et amaritudo animi et dolor mentis internus, quod aquae seminum genua polluant. Sed haec expositio ad praesentem non pertinet locum.
7.2.3
LIBER SEPTIMUS. (CAP. XXI) (Vers. 8 seqq.)
7.2.3
Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, propheta, et dices: Haec dicit Dominus Deus, loquere: Gladius, gladius exacutus est et limatus, ut caedat victimas, exacutus est, et ut splendeat, limatus est: qui moves sceptrum filii mei, succidisti omne lignum. Et dedi eum ad levigandum, ut teneatur manu: iste exacutus est gladius, et iste limatus est, ut sit in manu interficientis. Clama et ulula, fili hominis, quia hic factus est in populo meo, hic in cunctis ducibus Israel. Qui fugerant, gladio traditi sunt cum populo meo: idcirco plaude super femur, quia probatus est, et hoc cum sceptrum subverterit, et non erit, dicit Dominus Deus. Tu ergo, fili hominis, 246 propheta, et percute manu ad manum, et duplicetur gladius ac triplicetur gladius interfectorum. Hic est gladius occisionis magnae, qui obstupescere eos facit, et corde tabescere, et multiplicat ruinas. In omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti et limati ad fulgendum: amicti ad caedem. Exacuere, vade ad dexteram sive ad sinistram, quocumque faciei tuae est appetitus. Quin et ego plaudam manu ad manum, et implebo indignationem meam, ego Dominus locutus sum. Multum est si utramque ponam editionem, et librorum extenditur longitudo: maxime ubi aut nulla aut parva distantia est. Ponam igitur nonnulla quae discrepant. Pro eo quod nos diximus: Qui moves sceptrum filii mei, succidisti omne lignum, illi transtulerunt: Interfice, contemne, repelle omne lignum. Rursum ubi nos diximus: Qui fugerant, gladio traditi sunt, et illi et alii transtulerunt: Hospites mei, sive habitatores. Et ubi nos diximus: Plaude super femur, illi posuerunt: Percute manu. Et ubi transtulimus: Et hoc cum sceptrum subverterit, illorum habet editio: Tribus repulsa est. Loquitur autem ad gladium Nabuchodonosor, ut veniat contra Jerusalem, ut exacuatur atque limetur, multos enim esse caedendos; et ad ipsum apostropham facit. Tu es qui moves atque subvertis sceptrum filii mei, imperium videlicet populi Israel, et omne lignum succidis, universam populi multitudinem. Dedi, inquit, istum gladium, ut teneatur manu Nabuchodonosor; et sit in manu viri robustissimi. Unde, o propheta, clama et ulula, et mala instantia vocis lamentatione testare. Hic gladius nulli pepercit, nec aliquem imminentium malorum reliquit expertem. Factus est in populo, factus est in ducibus Israel, factus in hospitibus meis ac sacerdotibus, qui habitabant in templo meo. Idcirco percute femur, sive manum, et habitum plangentis assume. Hic enim gladius probatus est mihi, et hoc cum sceptrum meum regnumque subverterit, quod ultra non erit, et in Sedecia rege finietur. Iterum tibi, propheta, jubeo, ut qui femur percusseras pro stupore et miraculo, percutias et manus, ut non solum semel, sed secundo ac tertio gladius veniat ad interficiendum. Primo enim venerat Nabuchodonosor, quando tulit Jechoniam: et secundo, quando regnabat 247 Joacim: tertio, quando Sedecias. Et hic est gladius triplicatus, quando facta est magna occisio, et intantum multiplicavit ruinas, ut obstupescerent animo, et corde tabescerent, et in omnibus portis eorum daret conturbationem. Praecipitur ergo illi, hoc est, gladio acuto et limato ad fulgendum, amictoque et expedito, et parato ad caedem, ut vadat sive ad dexteram voluerit, sive ad sinistram. Quocumque, ait, faciei tuae placuerit, audacter ingredere, me habens ducem, me adjutorem. Ego plaudam manu ad manum, ut saevientem te contra adversarios meos, quasi fautor tuus et exhortator instigem. Ne dubites, ne formides, et pati timeas quod passus est Sennacherib: ego Dominus sum locutus, meae minister es voluntatis, meam comple sententiam. Possumus juxta anagogen, gladium acutum paratumque ad caedem accipere diabolum, de quo ait Apostolus: Tradere hujuscemodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat. Et in alio loco: Hymenaeus et Alexander: quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare. Et in Psalmis scriptum est: Misit furorem, et iram, et angustiam, immissionem per angelos pessimos. Hunc quidam putant gladium et in manu fuisse angeli, quando sub David percutiebatur Jerusalem. Alii autem et de illo dici gladio suspicantur, de quo in Evangelio scriptum est: Non veni pacem mittere super terram, sed gladium; et dividere inter se omnem consanguinitatis affectum, ut mali corruant, et sancti resurgant. Sed hoc impium est credere de gladio Salvatoris, et non potius de diabolo, qui Domini in Ecclesia sceptra subvertit, qui interficit cunctos in populo, et duces, et hospites Dei: et tunc a Domino comprobatur, quando Judam proditorem et similes ejus subverterit. Qui postquam comedit buccellam, intravit in illum Satanas. Duplicaturque et triplicatur gladius interfectorum, ut solvatur peccatum Jerusalem, quia suscepit de manu Domini duplicia peccata sua. Gaudet autem Dominus et exsultat, et hortator est gladii saevientis, ut vadat sive ad dexteram, sive ad sinistram, et quocumque eum faciei suae tulerit appetitus, ut interfectis malis, remaneant boni, et impleatur illud quod scriptum 248 est: Quid paleis ad frumentum? dicit Dominus.
7.2.4
LIBER SEPTIMUS. (CAP. XXI) (Vers. 18 seqq.)
7.2.4
Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Et tu, fili hominis, pone tibi duas vias, et[ Vulg. ut] veniat gladius regis Babylonis. De terra una egredientur ambo[ Vulg. ambae], et manu capiet conjecturam: in capite viae civitatis conjiciet. Viam pones, ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon, et ad Judam, et ad Jerusalem[ Vulg. in Jerusalem] munitissimam. Stetit enim rex Babylonis in bivio, in capite duarum viarum divinationem quaerens, commiscens sagittas. Interrogavit idola, exta consuluit. Ad dexteram ejus facta est divinatio super Jerusalem, ut ponat arietes, ut aperiat os in caede, ut elevet vocem in ululatu, ut ponat arietes contra portas, ut comportet aggerem, ut aedificet munitiones. Eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum, et sabbatorum otium imitans, ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum. Idcirco haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod in memoriam revocastis iniquitates vestras[ Vulg. recordati estis iniquitatis vestrae], et revelastis praevaricationes vestras, et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris; pro eo, inquam, quod in memoriam revocastis[ Vulg. recordati estis], manu capiemini. Scio me in hoc loco juxta Septuaginta interpretes, cujusdam multiplicem legisse expositionem, Rabbath filiorum Ammon, referentis ad gentium populum: Judam vero et Jerusalem ad eos qui sub Christi nomine congregantur, et factis dent nominis dignitatem, regemque confusionis diabolum stare in omni viarum capite, et insidiari in occulto; implerique illum versiculum: Juxta semitam scandalum posuerunt mihi; et stare eum in bivio, vel eos qui sui sunt tenere cupientem, vel novum sibi acquirere servitium; et ad dexteram semper pergere, ad eos scilicet qui in dextera parte sunt positi, ut expugnet eos, ut exsultet in caede, ut arietibus et congestione operum terrenorum capiat miseram Jerusalem; et primo quidem, ut videatur ei nihil agere, et frustra conari. Illo vero recordante iniquitates eorum, qui in Ecclesia commorantur, immo malis operibus reducunt adversarias potestates in memoriam scelerum pristinorum, patefiunt omnia peccata populi et cogitationes eorum, et idcirco capiuntur, quia novis vetera delicta cumularunt. Haec alius dixerit, nobis coeptae historiae veritas 249 persequenda est. Cum, inquit, dixisset mihi sermo divinus: Propheta, fili hominis, et loquere ad gladium et dic: Gladius, gladius, et caetera quae prophetia gladii continentur; secundo factus est ad me sermo Domini, dicens: Vis, fili hominis, scire quis iste sit gladius, et apertius personam discere gladii saevientis? Ausculta quae dico: pone duas vias, ut per illas gladius veniat regis Babylonis, qui egredietur quidem uno itinere Chaldaeorum, sed cum venerit per desertum et solitudinem ad bivium terrae Arabiae, quae appellatur filiorum Ammon, quarum una via Jerusalem ducit ad dexteram partem, sinistra vero ad Rabbath filiorum Ammon, quae est civitas metropolis, et hodie Philadelphia nominatur: memor, inquit, internecionis quae accidit regi Assyrio quando centum octoginta quinque millia, una nocte sunt caesa, formidabit ad partem dexteram declinare, et ire contra munitissimam Jerusalem; sed stabit in ipso compito, et ritu gentis suae oraculum consulet, ut mittat sagittas suas in pharetram, et commisceat eas inscriptas, sive signatas nominibus singulorum, ut videat cujus sagitta exeat, et quam prius civitatem debeat oppugnare. Hanc autem Graeci βελομαντίαν, sive ῥαβδομαντίαν nominant. Interrogavit igitur idola; exta consuluit. Ad dexteram facta est divinatio ejus, ut pergeret contra Jerusalem, et oppugnaret eam, aggeres comportaret, arietes poneret, aedificaret munitiones, urbemque concluderet, et in caede aperiret os suum, et fremitum exsultantis et ululantis exercitus concitaret. Hoc, inquit, faciens, videbitur habitatoribus Jerusalem oraculum frustra consulere; et quasi sabbatorum otium terere, ludere videlicet, et nihil operis perpetrare. Rex autem Babylonis, non in sua fortitudine, sed in iniquitate populi confisurus est, qua eos scit offendisse Deum, et peccata patrum novis cumulasse[ Al. cumulare] delictis, et praevaricationes eorum omnibus patuisse; et idcirco non dubitabit de victoria, quia confidet de iniquitate Jerusalem. Haec juxta Hebraicum, a quo Septuaginta non tam sensu quam verbis in plerisque discordant.
7.2.5
LIBER SEPTIMUS. (CAP. XXI) (Vers. 25 seqq.)
7.2.5
250 Tu autem, profane, impie dux Israel, cujus venit dies in tempore iniquitatis praefinita. Haec dicit Dominus Deus: Aufer cidarim: tolle coronam. Nonne haec est quae humilem sublevavit, et sublimem humiliavit? Iniquitatem, iniquitatem, iniquitatem ponam eam: et hoc non fiet donec veniat[ Vulg. veniret] cujus est judicium, et tradam ei. LXX: Et tu, profane, inique dux Israel, cujus venit dies, in tempore iniquitatis finis. Haec dicit Dominus Deus: Abstulisti cidarim, et posuisti coronam. Haec non erit similis. Humiliasti excelsum, et sublevasti humilem. Iniquitatem, iniquitatem ponam eam: nec haec talis erit, donec veniat cui debetur: et dabo ei. Symmachus hunc locum ita interpretatus est: Tu autem, profane, inique dux Israel, cujus venit dies in tempore iniquitatis constitutus: Haec dicit Dominus Deus: Abstulit cidarim, et tulit coronam: neque hoc neque illud: humilem sublevabit, et sublimem humiliabit. Iniquitatem, iniquitatem, iniquitatem faciam illud. Et hoc non fuit iste, cujus judicium est, quem daturus sum. Post urbis Jerusalem subversionem et captivitatem populi, ad ducem Israel sermo dirigitur, quem nemini dubium est significari Sedeciam, in quo regum Israel de stirpe David imperium finitum est. Venit, inquit, tibi dies, quae longo tempore praefinita est in te, et propter te sacerdotium et regnum interiit populi Judaeorum. Cidaris enim insigne pontificis est: corona, hoc est, diadema, regis indicium. Nonne haec est cidaris, et haec corona quae nihil fecit judicio; sed ad imitationem regis Babylonii, quos volebat exaltabat, et quos volebat humiliabat? Propterea non semel, nec juxta Septuaginta bis, sed tertio iniquitatem ponam tibi in perpetuum, quae non statim tibi reputata est, sed donec veniat Christus, cujus est judicium, et tradat ei Pater regnum et sacerdotium, vel Ecclesiam de gentibus congregatam: Non enim judicat Pater quemquam; sed omne judicium dedit Filio. Et in alio loco: Deus, ait, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis. Iste est cui repositum est imperium, et sacerdotium sempiternum, de quo loquebatur et Jacob: Non deficiet princeps ex Juda, neque dux de 251 femoribus ejus, donec veniat cui repositum est: et ipse erit exspectatio gentium. In eo loco ubi nos interpretati sumus: Nonne haec est, pulchre transtulit Symmachus, neque hoc, neque illud. Quia enim dixerat: Aufer cidarim, tolle coronam, subjunxit, neque hoc neque illud, id est, regnum cessabit, et sacerdotium. Unde qui postea usque ad adventum Christi reges fuerunt pariter et sacerdotes, quorum unus Hyrcanus pontifex diadema capiti suo imposuit, frustra sibi et hoc et illud voluit vindicare, cum regnum ei non deberetur post Sedeciam, sed illi cui repositum erat, et qui fuit exspectatio gentium, de quibus loquitur et Malachias: Vos, sacerdotes, qui contaminatis nomen meum. Et post paululum: Non est voluntas mea in vobis, et victimas non suscipiam de manibus vestris. Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus: et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda. Quae munda oblatio, sine sanguine hircorum, arietum, atque taurorum, in Christi completur adventu, quando venit desideratus gentibus, et ortus est sol justitiae, in cujus pennis est sanitas.
7.2.6
LIBER SEPTIMUS. (CAP. XXI) (Vers. 28 seqq.)
7.2.6
Et tu, fili hominis, propheta, et dic: Haec dicit Dominus Deus ad filios Ammon, et ad opprobrium eorum. Et dices: Mucro, mucro, evagina te ad occidendum: lima te ut interficias et fulgeas. Cum tibi viderentur vana, et divinarentur mendacia, ut dareris super colla vulneratorum impiorum, quorum venit dies in tempore iniquitatis praefinita. Revertere ad vaginam tuam, in locum in quo creatus es: in terra nativitatis tuae judicabo te. Et effundam super te indignationem meam, in igne furoris mei sufflabo in te: daboque te in manibus hominum stultorum, et fabricantium corruptionem[ Vulg. interitum]. Ignis eris cibus; sanguis tuus erit in medio terrae: oblivioni traderis, quia ego Dominus locutus sum. Gladium regis Babylonis stetisse in capite duarum viarum, in compito dexterae et sinistrae, quarum altera ducebat Jerusalem; altera ad Rabbath filiorum Ammon, et exisse sortem, ut pergeret prius contra Jerusalem, supra legimus. Qua expugnata et capta, regnum quoque et sacerdotium ejus in aeternum perisse praenuntiat. Residuum erat filiis Ammon, et ipse divisionis ordo poscebat, quid de sinistra via factum esset. 252 Unde imperatur prophetae, ut loquatur ad filios Ammon, et ad opprobrium eorum, quod et ipsi capiendi sint, et ad eumdem gladium sermonem dirigit: O mucro, mucro, qui paratus es ad caedem, qui limatus, ut fulgeas et interficias: licet tibi idola responderint, et vanum sit omne quod a daemonibus respondetur, ut videlicet vulneratorum cervicibus immineres, et per te compleretur quod multo Dominus tempore fuerat comminatus; tamen expleto opere tuo, quod egisti contra filios Ammon, revertere ad vaginam tuam, id est, in Babylonem, ad locum in quo factus es et creatus: ut in terra nativitatis tuae judicem te, et effundam super te indignationem meam, et Medorum atque Persarum virtute capiaris. Quod plenius in Isaiae volumine dicitur, in visione contra Babylonem: Ecce ego suscitabo super eos Medos. Et post paululum: Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta in superbia Chaldaeorum, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham: non habitabitur usque in finem. Et quia semel sub persona gladii de rege, immo regno Babylonis loquebatur, servat μεταφοράν. In igne, inquit, furoris mei sufflabo in te; ut faciam te igne consumi, et tradam te in manibus hominum stultorum et imperitorum, qui artem non habent cudendi gladios et acuendi; ut nequaquam ultra acuaris, limeris, et fulgeas ad occidendum; sed sis ignis cibus, sanguisque tuus, quem fudisti cunctis spectantibus, in te potius redundet; et tradaris aeternae oblivioni, et pereas in perpetuum, quia ego Dominus locutus sum, cujus dixisse, fecisse est.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).