Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Hieronymus Stridonensis340-420
Commentaria in Ezechielem
Ezec 8.3
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
21347 Coinez
8.3.1
LIBER OCTAVUS. (CAP. XXVII) (Cap. XXVII.)
8.3.1
Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Tu ergo, fili hominis, assume super Tyrum lamentum, et dices Tyro quae habitat in introitu maris, negotiationi populorum ad insulas multas( sive ab insulis multis). Haec dicit Dominus Deus. Si voluero totam prophetiam contra Tyrum, sive super lamentatione Tyri, uno sermone comprehendere, et longum faciam, et sensum lectoris obscurum; dum omnia simul non potest mente retinere, praecipue in quibus ab Hebraico in hoc loco LXX editio discrepat, hoc est, quae addiderint, quaeve subtraxerint. Itaque nostra erimus interpretatione contenti, et sicubi dissonant, ex latere copulabimus, perfectam omnium Deo scientiam relinquentes: et quid nobis videatur in singulis, breviter admonebimus. Qui plangitur, adhuc curae est ei a quo plangitur. Unde et Samuel flebat atque plangebat super Saul. Et apostolus Paulus lamentatur et luget super his qui fornicati sunt et non egerunt poenitentiam. Et Jeremias Lamentationes super eversione Jerusalem quatuor scribit alphabetis. Habitat ergo, juxta litteram, Tyrus, sive Sor, in introitu maris: vel quod prius insula fuit, vel quod portu tutissimo de alto venientes recipit naves, et est negotiatio populorum ad insulas multas, sive de insulis multis. Quod quidem usque hodie perseverat, ut omnium propemodum gentium in illa exerceantur commercia. Coeptam autem interpretationem sequentes, quidquid de Tyro dicitur, referamus ad συνοχὴν, id est, angustias istius mundi, qui in maligno positus est, et variis perturbationibus quasi fluctibus coarctatur atque percutitur. De hujuscemodi negotiatoribus et in psalmo mystico sermone narratur: Qui descendunt mare in navibus, facientes operationes in aquis multis, ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo.
8.3.2
LIBER OCTAVUS. (CAP. XXVII) (Vers. 3.)
8.3.2
O Tyre, dixisti, Perfecti decoris ego sum( sive dixisti, Circumdedi mihi ego decorem) et in corde maris sita. Primum crimen est Tyri, si quid videtur habere boni, non Dei putare, sed suum, et 304 omnem pulchritudinem, quae illi de diversis venit regionibus propriae aestimare diligentiae atque virtutis. Dixit enim: Perfecti decoris ego sum, sive ego mihi circumdedi decorem, cum sit in corde, hoc est, in medio maris sita, et quasi insula moveatur, et fluctuet, et undarum illisionibus confringatur. Quod autem cor maris, medium significet, et ille propheticus sermo demonstrat: Propterea non timebimus cum conturbata fuerit terra, et translati montes in cor maris. Sonuerunt et turbatae sunt aquae eorum. Sed et Dominus noster in corde terrae, hoc est, in medio, ad[ Al. et ad] inferos dicitur descendisse. Vera autem et perfecta pulchritudo in nullo hominum, nisi in Christi corpore, quod interpretatur Ecclesia, et multorum sanctorum virtutibus congregatur. Unde et ipse loquitur ad sponsam: Tota pulchra es, proxima mea, et macula non est in te.
8.3.3
LIBER OCTAVUS. (CAP. XXVII) (Vers. 4, 5.)
8.3.3
Finitimi tui qui te aedificaverunt, impleverunt decorem tuum. Abietibus de Sanir exstruxerunt te cum omnibus tabulatis maris. Cedrum de Libano tulerunt, ut facerent tibi malum. Pro quo nescio quid volentes, ita LXX transtulerunt: Beelim filii tui circumdederunt tibi decorem: cedrus de Sanir aedificata est tibi: tenues tabulas cypressinas de Libano tulerunt, ut facerent tibi malos abiegnos. Sermo enim Beelim, in hoc loco apud Hebraeos penitus non habetur, sed pro Beelim scriptum est GEBULAIC, quod significat terminos tuos. In eo quoque quod dixerunt, filii tui, verbi ambiguitate decepti sunt, et scripturae similitudine, dum pronuntiatione diversa eaedem litterae, caementariorum, et filiorum, BONAICH et BENAICH() leguntur. O igitur Tyre, quae dixisti per superbiam, Perfecti decoris ego sum, sive ego decorem mihi circumdedi, cum sis sita in medio mari, audi quanta tibi Dei largitate collata sint. Finitimi et contermini tui, qui non de longinquis, sed de vicinis sunt regionibus, ipsi impleverunt decorem tuum, et tu putas tuum esse quod alienum est? Et loquitur quasi ad navem τροπικῶς, urbis significans pulchritudinem, et rerum omnium abundantiam, ut postquam universam illius supellectilem descripserit, malum, antemnas, 305 remos, vela, proram, carinam, funes, opertoria, pelles, et caetera quibus navium optime instructarum usus indiget: tunc tempestatem illi, et ventum austrum, quo fluctus maximi commovebuntur, venire denuntiet, et eam subjacere naufragio. Per quae significat urbis Tyriae eversionem a rege Nabuchodonosor, sive, ut multi putant, ab Alexandro rege Macedonum, qui sex mensibus ipsam urbem obsedisse, et cepisse narratur, postquam Darium vicit in Lycia. Juxta mysticos vero intellectus, abietibus sive cedris de Sanir, navis Tyriae tabulata caeduntur, quibus texitur atque compingitur, et cedro sive cyparisso de Libano malus ejus: abietibus propter laevitatem[ Al. levitatem] juncturasque tabularum mollius invicem se tenentium atque mordentium: sive cedris, quod lignum imputribile est. De Sanir autem dicitur, quod interpretatur via lucernae; aut ut nos verius arbitramur, dens vigiliarum, eo quod omnis navis prosperitas, et illustratio venerit ex vero lumine. Sanir autem mons juxta litteram ipse est qui et Hermon, quem alii vocant Sanior. Lege historiam. Libanus interpretatur candor, sive dealbatio: quod et ipsum ad gratiam pertinet aliunde venientem.
8.3.4
LIBER OCTAVUS. (CAP. XXVII) (Vers. 6.)
8.3.4
Quercus de Basan dolaverunt in remos tuos: transtra tua fecerunt tibi ex ebore Indico, et praetoriola de insulis Italiae. LXX: De Basan fecerunt remos tuos, et templa tua, et fecerunt tibi ex ebore domos silvestres de insulis Chettiim. Quanta pulchritudo navis, et supellectilis ejus, ut remos haberet cedrinos, non undelibet, sed de Basan, et transtra eburnea, et praetoriola, sive cellaria, in quibus merces pretiosissimae reponuntur, de insulis Chettiim, quod nos in Italiam vertimus: ex ea regione quae Graeciae propinquior est, omnes Occidentalium insularum partes intelligentes. Dicamus ergo juxta anagogen, remos fieri navis Tyriae de Bazan, de qua et in Psalmis scribitur: Dixit Dominus, de Bazan convertam de profundo maris. Basan in lingua nostra interpretatur ignominia. Eos igitur qui fuerunt in profundo maris, et ignominia peccatorum, convertit Deus, et convertit in remos, ut cum Apostolis navigantes, possint ad terram, et 306 ad littora pervenire; et fiunt transtra de ebore, cum mortificaverint corpora sua: vel usum dentium ad laudes Dei contulerint, et praetoriola, sive cellaria de insulis Chettiim, quae juxta Hebraici sermonis etymologiam vertitur in percussam, ut plagis diaboli non tam interfecta sit, quam probata. Possumus ex ebore, et silvestres domos dicere de insulis Chettiim, quas haeretici non in domo Dei, sed in navi Tyria fabricare conantur. Et ipsi habentes ebur suum sermonis, et linguae aedificantes templa Dei templo contraria, et domos silvestres, habitacula bestiarum, cum Scriptura dicat in domo Dei nemora, et silvas, ac lucos non esse plantandos.
8.3.5.1
LIBER OCTAVUS. (CAP. XXVII) (Vers. 7.)
8.3.5.1
Byssus varia de Aegypto texta est tibi in velum, ut poneretur in malo: hyacinthus et purpura de insulis Elisa, facta sunt operimentum tuum. LXX: Byssus cum varietate de Aegypto facta est tibi in stratum, ut circumdaret tibi gloriam, et operiret te hyacintho, et purpura, de insulis Elissa facta sunt opertoria tua. Quia dixerat Tyrus, Perfecti decoris ego sum, vel circumdedi mihi ipsa pulchritudinem, arguitur quid a singulis acceperit regionibus, secundum illud Scripturae: Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Describitur ergo quid unaquaeque mittat provincia, secundum illud Virgilianum:
8.3.5.2
et caetera. Byssus in Aegypto quam maxime nascitur, ex qua contextum est Tyriae navis velum, quod suspenditur malo, et operimentum illius, quod in solis calore atque tranquillo nautis atque vectoribus praebet umbraculum, de hyacintho et purpura fit; quae sunt de insulis Elisa, Ionii maris sic appellans insulas. Porro juxta Septuaginta de bysso in stratum, et in requiem Tyriae navis velamenta texuntur, ut his operta gloriosior sit, et circumdata amictum habeat pulchriorem. Byssum autem referri ad terram, quia ex terra oritur, et hyacinthum ad aerem, purpuram ad mare ex quo conficitur, addito coccino bis tincto, quibus Pontificis vestimenta 307 texuntur, saepe admonuimus quod quatuor elementa significent: terram, ignem, aerem, et aquas, ex quibus constant omnia, quae sibi assumit Tyrus, ut Dei creaturis non utatur cum gratia, sed dicat: Perfecti decoris ego sum: vel, decorem mihi ipsa circumdedi.
8.3.6
LIBER OCTAVUS. (CAP. XXVII) (Vers. 8, 9.)
8.3.6
Habitatores Sidonis, et Aradii fuerunt remiges tui. Sapientes tui, Tyre, facti sunt gubernatores tui. Senes Biblii et prudentes ejus praebuerunt nautas ad ministerium variae supellectilis tuae. Omnes naves maris, et nautae earum fuerunt in populo negotiationis tuae. LXX: Principes tui habitabant in Sidone, et Aradii fuerunt remiges tui. Sapientes tui Sor qui erant in te, isti gubernatores tui. Senes Biblii, et sapientes ejus erant in te: isti confortabant consilium tuum, et omnes naves maris, et remiges earum facti sunt tibi in Occidentem Occidentis. Dixerat supra: Finitimi tui qui te aedificaverunt, impleverunt decorem tuum: antequam veniant ad eos qui longe habitant, proximarum provinciarum describit auxilia. Habitatores, inquit, tui, sive principes Sidonis et Aradii, quae vicina est insula, remiges tui. Sapientes tui, o Tyre, facti sunt gubernatores tui. Ad sapientes enim proprie pertinet gubernatio, Scriptura dicente: Quibus non est gubernatio, cadent quasi folia. Senes sive seniores Biblii, et prudentes ejus praebuerunt nautas ad ministerium tuum, sive confortaverunt consilium Tyri, et variam supellectilem praebuerunt: omnesque naves maris, et nautae earum fuerunt in populo negotiationis Tyriae, sive in Occidentem Occidentis. Hoc interim secundum litteram. Caeterum juxta mysticos intellectus quia Sidonii interpretantur venatores, et Aradii, deponentes: dicemus Tyrum gloriosam, et superbissimam civitatem, quae, vento flante, postea conterenda est, habere cives, sive principes venatores, de quibus scriptum est: 308 Anima nostra quasi passer erepta est de laqueo venantium. Ubi enim nos legimus venantium, in Hebraeo scriptum est, Sidoniorum. Isti venantur incautas animas in sublimibus constitutas, ut ad terrena deducant, et efficiuntur remiges, ut ducant eas ad naufragia. Sapientes autem Tyri, qui in malam partem accipiuntur, per quam sapientiores sunt filii tenebrarum a filiis lucis, ipsi gubernant Tyrum naufragio praeparatam. Seniores Biblii et prudentes ejus praebuerunt nautas Tyro ad ministerium, sive confortaverunt consilium ejus. Sacra narrat historia, seniores plurimos fuisse a Domino reprobatos, et juniores electos in typum Synagogae et Ecclesiae. Senior Cain adjicitur, et Abel junior eligitur: Ismael filius Abraham alienus a patre est, et Isaac junior haereditatem accepit. Filiorum quoque Isaac senior Esau venator est, et vagatur in saltibus, junior Jacob simpliciter habitat domi. Unde scriptum est et in Malachia: Jacob dilexi: Esau autem odio habui. Et recte juxta Apostolum, nihil in matris utero constituti boni vel mali fecerant, nec habebant meritum nec offensam, ut alter eligeretur, et alter abjiceretur, nisi quod in typo, ut diximus, Synagogae et Ecclesiae, senior repellitur, et assumitur junior. Omnes, inquit, naves maris et nautae earum fuerunt in populo negotiationis Tyrae, sive in Occidentem Occidentis. Quomodo dicitur Canticum Canticorum, et saeculum[ Al. saecula] saeculorum, et opera operum; ut canticum majus aliis canticis sit, et saeculum prolixius aliis saeculis, opusque caeteris operibus utilius: sic appellatur Occidens Occidentis, ut magnitudinem Occidentalium partium significet. Et pulchre naves maris, et nautae earum, et remiges qui in Tyriae navis auxilio sunt, non pergunt ad Orientem, nec ad ortum luminis, ubi sol justitiae nascitur, sed ad Occidentem Occidentis, ubi lumen occumbit, 309 et ubi tenebrarum exordium est.
8.3.7
LIBER OCTAVUS. (CAP. XXVII) (Vers. 10.)
8.3.7
Persae et Lydi[ Vulg. Lydia] et Libyes erant in exercitu tuo, viri bellatores tui: clypeum et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo( sive peltas, et galeas suspenderunt in te ipsi dederunt gloriam tuam). Persas fuisse fortissimos, quorum rex Cyrus, ut Isaiae vaticinio praedicatur, subverso Astyage, rege Medorum, Babylonem ceperit, et sacra, et saecularis narrat historia. Lydos quoque illo tempore inter gentes robustissimas reputatos, quorum rex Croesus ab eodem Cyro captus sit, Xenophon scribit plenissime. Et Libyas cum Troglodytis et Aethiopibus venisse contra Jerusalem, in Paralipomenon volumine legimus: qui quia illis temporibus florentissimi erant, famosi ad praelia pugnatores, Tyriae urbis defensores esse memorantur, et ad terrendos hostes scuta et galeas inter murorum propugnacula suspendisse. Spiritualis autem intelligentia illud sonat, quod Persae, qui interpretantur tentantes, sive tentati; et Lydi, quos generatos intelligimus; et Libyes, qui Hebraico sermone appellantur PHUT(), et vertuntur in os( ab ore, non ab osse), frustra Tyrum nitantur defendere, cum tentatione superentur, et generationi ac libidini serviant, cassaque tantum verba multiplicent, non habentes galeam salutis, nec scutum fidei; sed gloriam tantum strepitumque sermonum praetendant ad ornatum illius.
8.3.8
LIBER OCTAVUS. (CAP. XXVII) (Vers. 11.)
8.3.8
Filii Aradii cum exercitu tuo[ Al. suo] erant super muros tuos in circuitu: sed et Pygmaei qui erant in turribus tuis, pharetras suas[ Al. tuas] suspenderunt in muris tuis per gyrum, ipsi compleverunt pulchritudinem tuam. LXX: Filii Aradiorum, et fortitudo tua super muros tuos, in circuitu custodes in turribus tuis erant. Pharetras suas suspenderunt super propugnacula tua per gyrum. Ipsi perfecerunt decorem tuum. Verbum GAMADIM(), Aquilae prima editio, Pygmeos: Symmachus, Medos: Septuaginta, custodes: Theodotio Gomadim, ipsum Hebraicum, interpretati sunt. Aradum insulam quae tota sit civitas, et contra se positum oppidum Antaradum habeat, vicinaque sit Tyro, et praetendat in Phoenicis littore 310 continentis terrae, usque hodie cernimus: hi sunt in exercitu urbis Tyriae custodesque turrium ejus, et suspenderunt pharetras suas per gyrum, complentque pulchritudinem ejus, ut sagittarii esse doceantur, sive pygmaei sunt, hoc est bellatores, et ad bella promptissimi, ἀπὸ τῆς πυγμῆς, quae Graeco sermone in certamen vertitur. Sin autem Aradii deponentes sonant, omnis qui praetendit falsi nominis scientiam, et habet in pharetra pectoris sui ignita diaboli jacula, quibus deceptorum corda vulnerat atque succendit, Aradius appellandus est. Cupit enim deponere eos qui nituntur ad alta conscendere, et complet pulchritudinem Tyri, de qua in Proverbiis scriptum est: Non te decipiat pulchritudinis desiderium, ne capiaris oculis tuis. Et iterum: Sicut inauris in naribus porcae, sic mulieri male moratae pulchritudo.
8.3.9
LIBER OCTAVUS. (CAP. XXVII) (Vers. 12.)
8.3.9
Carthaginenses negotiatores tui a multitudine cunctarum divitiarum, argento, ferro, stanno, plumboque repleverunt nundinas tuas. Non solum in praesenti loco, sed et in Isaia, ubi scriptum est: Ululate naves Carthaginis, caeteri Interpretes verbum Hebraicum transtulerunt THARSIS(), quam coloniam esse Tyriorum nulli dubium est. Ipsi de Occidentis partibus argento, ferro, stanno, et plumbo, Tyri nundinas repleverunt. Tarsis in lingua nostra sonat exploratio gaudii. Exploratores autem hic non in bonam partem debemus intelligere, quales Moyses miserat ad explorandam terram repromissionis, sed in contrariam, quales et Apostolus vitare se dicit: Propter subintroductos falsos fratres, qui intraverunt explorare libertatem nostram quam habemus in Christo: et de quibus Joseph loquitur: Exploratores estis: considerare vestigia regionis venistis. Fratresque ejus intelligentes crimen esse non modicum aliena per insidias explorare, responderunt: Non sunt exploratores servi tui. Isti ergo nundinas Tyri non auro, nec lapide pretioso, sed argento, ferro, stanno, plumboque multiplicant, habentes eloquii venustatem, et arma ad expugnandum; et in stanno eloquii similitudinem quod mentitur argentum; et in plumbo impietatem gravissimam, 311 juxta Zachariam, in quo mulier sedit super talentum plumbi, et Aegyptii demersi sunt in profundum sicut plumbum. Longa singulorum disputatio metallorum, sed brevitati studendum est.
8.3.10.1
LIBER OCTAVUS. (CAP. XXVII) (Vers. 13, 14.)
8.3.10.1
Graecia, Thubal, et Mosoch ipsi institores tui, mancipia et vasa aenea[ Vulg. aerea] adduxerunt populo tuo: de domo Thogorma equos et equites, et mulos adduxerunt ad forum tuum. LXX: Graecia universa, et adjacentia ejus, ipsi negotiatores tui in animabus hominum, et vasa aenea dederunt mercatum tuum: de domo Thorgama, equos et equites, et mulos dederunt nundinas tuas. Jones, inquit, qui Hebraice appellantur Javan, et Thubal, id est, Iberi Orientales, vel de Occidentis partibus Hispani, qui ab Ibero flumine hoc vocabulo nuncupantur, et Mosoch, quos Cappadocas intelligimus, quorum metropolis quae postea ab Augusto Caesare Caesarea appellata est, usque hodie lingua ipsorum Mazaca dicitur: isti pretiosum Tyri fecere commercium, ut mancipia, et aenea vasa ex Corintho adducerent Tyrum, et de domo Thogorma, id est, de Phrygia equos, et equites et mulos, quorum quondam illa provincia maximam habuit copiam. Aiunt Hebraei Graeciam, id est, Javan, interpretari est, et non est: quod proprie refertur ad sapientiam saecularem, in qua si recte aliquid reperiunt, est appellatur; si in contrariam partem, non est. Multa enim naturae bono[ Al. bona] et ipsi disserunt de officiis, de continentia, de opibus contemnendis: quod proprie sibi Stoici vindicant, et videntur animas hominum quos deceperunt, lucrifacere: habentque vasa aenea, quibus mentiuntur auri similitudinem, quae ingerunt populis Tyri, ut eos falsae doctrinae opinione supplantent. De domo quoque Thogorma, quod interpretatur peregrinus et advena, ad forum et nundinas ejus equi adducentur, et equites et muli, de quibus scriptum est: Fallax equus ad salutem. Et in alio loco: Dormitaverunt omnes qui ascenderunt equos. Et in Psalmis: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Quamobrem et Doech 312 accusator et interfector sacerdotum, praefectus multorum fuit, et hos esse de domo advenae atque peregrini, qui non comedunt carnes agni, de quibus scriptum est: Advena et mercenarius non comedent ex eo; ut omnes nundinae Tyri his mercimoniis compleantur.
8.3.10.2
Filii Dadan negotiatores tui. Pro quo nescio quid volentes Septuaginta, filios Rhodiorum interpretati sunt: nisi forte primae litterae falsi similitudine( et), ut pro Dadan legerent Radan, quae et ipsa Cycladum maxima est, et in Ionio mari quondam urbs potentissima, navalique certamine gloriosa, et propter tutissimum portum mercatorum omnium receptaculum. Et quia Rhodii in linguam nostram vertuntur videntes judicium, de his nunc tropologice dicitur, qui cernunt judicii veritatem, et ipsi non faciunt, dicente Apostolo: Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui judicas. In quo enim judicas alium, teipsum condemnas. Eadem enim facis quae judicas. Sed melius est DADAN alterius loci nomen accipere, ut et in Hebraico, et apud caeteros interpretes habetur.
8.3.11
LIBER OCTAVUS. (CAP. XXVII) (Vers. 15, 16.)
8.3.11
Insulae multae negotiatio manus tuae: dentes eburneos et hebeninos commutaverunt in pretio tuo. Syrus negotiator tuus, propter multitudinem operum tuorum, guttam, purpuram, et scutulata, et byssum et sericum, et Chodchod[ Vulg. coccum] proposuerunt in mercatu tuo. LXX: Ex insulis multiplicaverunt negotiationem tuam: dentes elephantinos, et his qui introducebantur reddebas mercedes tuas. Homines negotiationem tuam a multitudine mercatus tui: in aphec, stacten, et polymita de Tharsis et Ramoth et Chodchod dederunt in nundinas tuas. Multum ab Hebraico in praesenti loco Septuaginta editio discrepat; ideo juxta utramque pauca dicenda sunt: ne in Tyri mercimoniis occupati, ad reliquas prophetias tardius transeamus. Filii Dadan negotiatores Tyri, de multis insulis multiplicaverunt negotiationem ejus, ita ut dentes elephantorum darent his qui veniebant ad commercium ejus, et haberent homines in nundinis propter negotiationis multitudinem. Haberent autem 313 in Aphech, quod de Theodotionis editione in Septuaginta additum est: pro quo Symmachus vertit, polymita. Stacten quoque, pro quo omnes alii purpuram interpretati sunt, quae Hebraice dicitur ARGAMAN(): et varietates ex Tharsis, pro quo in Hebraeo BUS() dicitur, quae ab omnibus in byssum translata est. Tharsis autem in praesenti loco penitus non habetur. Et ramoth, inquiunt, et chodchod dederunt in nundinis tuis; quod ita habetur in Hebraeo, nisi quod pro ramoth, Aquila serica, vel subtilia, interpretatus est. Chodchod vero omnes interpretes, ita ut in Hebraeo positum est(), transtulerunt. Igitur, juxta Septuaginta, filii Rhodiorum negotiatores Tyri, de insulis plurimis multiplicaverunt negotiationem ejus: juxta Hebraicum, post filios Dadan negotiatores ejus, insulae quoque diversarum gentium auxerunt in mercimonium ejus, afferentes dentes eburneos ex India, et ligna hebenina, quae nigri coloris pretiosissima sunt, et commutaverunt cum aliis Tyri mercibus. Syrus quoque fuit negotiator Tyri: pro quo in Hebraeo positum est ARAM(), in cujus loco Septuaginta homines interpretati sunt, pro ARAM legentes ADAM, et RES et DALETH litterarum, sicut supra, decepti similitudine. Usque hodie autem permanet in Syris ingenitus negotiationis ardor, qui per totum mundum lucri cupiditate discurrunt, et tantam mercandi habent vesaniam, ut, occupato nunc orbe Romano, inter gladios, et miserorum neces quaerant divitias, et paupertatem periculis fugiant. Istiusmodi homines negotiatores Tyri sunt, qui polymita, purpuram et scutulata mercantur: byssum quoque et sericum, et chodchod proponunt in mercatu ejus. Pro purpura, quam omnes interpretati sunt; stacten, id est, guttam, Septuaginta transtulerunt. Chodchod autem quid significet, usque in praesentiarum invenire non potui. Aiunt Hebraei, omnes pretiosissimas merces hoc nomine significari, vel speciem quamdam esse pretiosarum mercium, quam Romanus sermo non resonet, vel communi vocabulo 314 scruta vendentium. De multis autem insulis, ut transeamus ad anagogen, quae salsis[ Al. falsis] et amaris hujus saeculi tunduntur fluctibus, deferunt negotiatores Dadan dentes eburneos, candorem eloquentiae pollicentes; de quibus scriptum est: A domibus eburneis ex quibus delectaverunt te filiae regum in honore tuo. Sed non sunt candidi, nec imitantur sponsam, de qua dicitur: Quae est ista quae ascendit dealbata, innitens super fratruelem suum? verum hebenini nigri coloris, qui non possunt suam mutare nigredinem, Jeremia dicente: Si mutabit Aethiops pellem suam, et pardus varietatem suam. Syrus quoque, id est, Aram, qui interpretatur excelsus, et tumet superbia, negotiator Tyri est, et in multitudine operum Tyriorum defert falsi nominis scientiam, multas varietates, et stacten odoris optimi repromittens, et purpuram regiae dignitatis, et scutulata ex arte dialectica, et byssum, pro qua Septuaginta Tharsis interpretati sunt terrae operibus deditus: et sericum, pro quo in Hebraeo scriptum est RAMOTH(), quod interpretatur visio mortis. Omnia enim opera terrena ad interitum properant; et chodchod, quidquid illud est quod intelligitur, proponens in nundinis Tyri. Dadan autem ex his mercibus quae a negotiatoribus ejus insulisque dicuntur afferri, vel Indiae regio intelligenda est, vel Idumaeorum ac vastae solitudinis, ut nonnulli aestimant, sonatque cognationem, ut similitudinem divinorum dogmatum in haereticis cognoscamus.
8.3.12
LIBER OCTAVUS. (CAP. XXVII) (Vers. 17.)
8.3.12
Juda et terra Israel ipsi institores tui, in frumento primo: balsamum et mel, et oleum, et resinam proposuerunt in nundinis tuis. LXX: Judas et filii Israel, isti negotiatores tui in frumenti commercio et unguentis: primum mel et oleum, et resinam dederunt in nundinis tuis. Verbum Hebraicum PHANAG() Aquila, Symmachus et Theodotio ita, ut apud Hebraeos positum est, transtulerunt: pro quo LXX unguenta, nos balsamum vertimus. Dicitur autem, quibus terra Judaea, quae nunc appellatur Palaestina, abundet copiis, frumento, balsamo, melle et oleo, et resina, 315 quae a Juda, et Israel ad Tyri nundinas deferuntur. Cumque manifesta sit littera, juxta spiritualem sensum dicemus, non debere terram confessionis, et sensum cernentis Deum qui refertur ad Ecclesiam, deferre Tyro primum triticum, quod cadens in terram multiplicatur, et accipitur pro verbo Dei: Non enim in pane solo vivit homo, sed in omni sermone Dei. Deinde balsamum quod nascitur in vineis Engaddi, sive unguentum, de quo scriptum est: Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron. Et mel super quo loquitur et Salomon: Mel invenisti, comede quantum satis est. Si enim plus comederis, evomes illud, dum saturitate nimia mel vertitur in absynthium. Oleum quoque de quo in tabernaculo Dei lucerna accenditur, ne aptetur nobis illud propheticum: Oleum in Aegypto venundabas. Quod si in Aegypto, et in Tyro fuerit, vertetur in contrarium, et dicetur de eo, Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Sed et resina lenis[ Al. levis] est, apta corporibus, et pro medicina accipitur. Unde et in Jeremia scriptum est: Numquid resina non est in Galaad: aut medicus non est ibi? Quare non ascendit curatio filiae populi mei. Hanc resinam habebat et Jacob, quam mittebat filio suo Joseph cum melle, et terebintho, nucibus thymiamate, et stacte. Ismaelitae quoque qui emerunt Joseph de terra Israel, haec in Aegyptum portabant thymiamata, et resinam de Galaad, et stacten. Et ut manifestius scire possimus quid sit frumentum, balsamum, mel et oleum resinamque ad mercatum ferri Tyri, audiamus Domini verba dicentis: Nolite dare sanctum canibus: neque margaritas vestras mittatis ante porcos. Mulieri quoque Chananaeae, quae pro filia precabatur, dicens: Filia mea male vexatur a daemonio, respondit Dominus: Non oportet tollere panem filiorum, et dare eum canibus. Sed quia exierat de finibus Tyri et Sidonis, et propinquabat terrae Israel, idcirco quod rogaverat consecuta est.
8.3.13
LIBER OCTAVUS. (CAP. XXVII) (Vers. 18.)
8.3.13
Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum: in copia[ Vulg. multitudine] diversarum opum: in vino pingui, in lanis coloris optimi. LXX: Damascus negotiator 316 tuus in multitudine operum tuorum, ex multitudine omnis fortitudinis tuae: vinum ex Chelbon, et lanas de Mileto. Pro vino pingui, quod interpretatus est Symmachus, et apud Aquilam et Theodotionem, et in ipso Hebraico habet, vinum de HELBON(). Rursumque ubi nos posuimus lanis coloris optimi, sive splendentibus, et Aquila et Theodotio transtulerunt in lanis Soor. Significat autem quod inter caeteras negotiationes Tyri, ad nundinas ejus de Damasco deferebatur vinum pinguissimum, et lana praecipua: quod usque hodie cernimus. Sin autem Damascus interpretatur sanguinem bibens, et Hebraeorum vera traditio est, campum in quo interfectus est Abel a parricida Cain, fuisse in Damasco, unde et locus hoc insignitus vocabulo sit, juste et Paulus post interfectionem Stephani primi in Christo martyris perrexit Damascum, ut credentes in Christo vinctos duceret Jerusalem: Deique misericordia, qui fecit videntem et caecum, oculos carnis amisit, ut mentis acciperet: cecideruntque squamae draconis ex oculis ejus, quibus lumen perdiderat veritatis, ut iret ad vicum qui appellatur rectus, et inveniret Ananiam, qui in lingua nostra interpretatur obediens. De hac igitur terra, cui dictum est: Maledicta terra quae aperuit os suum, et hausit sanguinem fratris tui. Tyri nundinae congregantur, et vinum pingue, et lanae splendentes: sive vinum de Chelbon quod interpretatur lacteus. Septuaginta pro lanis coloris optimi, lanae de Mileto, sive Soor senserunt. Miletum in Hebraico non habetur; sed quia inde lanae praecipuae deferuntur, pro SOOR, Miletum interpretati sunt. Ex quo perspicuum, quod Tyrus lacte vescatur infantiae, et vestimenta non habeat propria, sed aliunde et ex variis congesta provinciis. Illud quod Damascus interpretatur sanguis cilicii, et sanguis osculi, praesenti non convenit loco. Frequenter enim Hebraea nomina pro diversitate accentuum, et mutatione litterarum vocaliumque, vel maxime quae apud illos habent proprietates suas, varie interpretantur.
8.3.14
LIBER OCTAVUS. (CAP. XXVII) (Vers. 19.)
8.3.14
Dan et Graecia et Mozel in nundinis tuis posuerunt[ Vulg. proposuerunt] ferrum fabrefactum: stacte 317 et calamus in negotiatione tua. LXX:+ Dan et Javan et Mozel in nundinis tuis⁑ quae in editione eorum de Theodotione addita sunt. Ferrum factum opere, et rota in commixtione tua est. Ex nomine patriarchae Dan et tribus, et locus in quo habitavit tribus, nomen accepit, ubi hodie Paneas, quae quondam Caesarea Philippi vocabatur. Unde et Jordanis fluvius sortitus est vocabulum, Jor, rivus videlicet, Dan, qui fluit de Libano. Javan autem Graeciam sonat, quae interpretatur, ut diximus, est, et non est. Pro Mozel quoque Symmachus transtulit deferens, ut sit sensus: Dan et Graecia detulerunt in nundinis tuis ferrum fabrefactum, et caetera. Aquila vero pro Mozel, posuit de Uzal. De quibus credendum est regionibus, ferrum et stacten et calamum ad Tyri nundinas deportata. Dicamusque quod Graecia, id est, Javan, ferrum habeat fabrefactum, et ad bella promptissimum, dialecticaque arte constructum jactans se cuncta judicio et ratione proferre: vocalemque sonum, qui interpretatur in calamo, et stacten odoris optimi repromittat, sive ferrum fabrefactum, et rotam quae verborum compositione volvatur, et cursum habeat orationis.
8.3.15
LIBER OCTAVUS. (CAP. XXVII) (Vers. 20.)
8.3.15
Dadan institores tui, in tapetibus ad sedendum. LXX: Dedan negotiatores tui, cum jumentis electis ad currus. Multum Hebraicum et Septuaginta in praesenti loco discrepant, praeter nomen regionis quod vicinum est Dedan, et Dadan. Infinita quippe distantia in tapetibus ad sedendum, et jumentis electis ad currus: nec dubium quin quadrigae currus et equi, in malam partem accipiantur, si terreni sint. Alioquin et Elias ad coelestia curru rapitur, appellaturque ab Elisaeo pater, pater, auriga et currus Israel. Et Giezi aperiuntur oculi, ut currus in monte, et equos videat sine ascensoribus, sessioni Domini praeparatos. In tapetibus autem, sermonum pulchritudo monstratur; in quibus vehuntur et requiescunt institores Dedan sessione composita, venientes ad nundinas Tyri.
8.3.16
LIBER OCTAVUS. (CAP. XXVII) (Vers. 21.)
8.3.16
Arabia et universi principes Cedar, ipsi 318 negotiatores manus tuae, cum agnis, et arietibus et haedis venerunt ad te. Pro agnis, arietibus et haedis, Septuaginta camelos et arietes, et agnos interpretati sunt. Arabia autem et principes Cedar( quae hodie Sarracenorum regio est, sicut in Jeremiae sermone, qui adversum Cedar scribitur, plenissime demonstratum est) abundant his animantibus, agnis videlicet, et arietibus, et haedis, et Tyri nundinas hac illatione multiplicant. Sed et camelorum fertilissima regio est ob pascuorum[ Al. pascuarum] eremi latitudinem, aerisque temperiem, quibus hoc animal delectatur. Arabia autem interpretatur vespera: et Cedar, tenebrae. De qua et in Psalmis dicitur: Habitavi cum habitantibus Cedar. Quae regiones deferunt Tyro camelos, gravissimis peccatorum oneribus praegravatos, sive agnos, et arietes, et haedos, quos immolant in altaribus suis, quae de iniquo ac rebelli corde simularunt. Sed et in hoc eodem propheta in visione pastorum, arietes aquas purissimas conturbantes, et impingentes lateribus oves, et cornibus dimicantes legimus( Infra XXXIV): haedos quoque, qui ad sinistram stare consueverunt, et agnos qui mentiuntur agnum: de quo scriptum est: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. In bonam autem partem camelos scribit Isaias, de Madian, quod interpretatur Domini judicium, venire Jerusalem, et Epha, et arietes de Nabajoth, et Saba deferentes aurum et thus: quorum duo ultima etiam a Magis offeruntur Domino. Istique cameli, deposito onere peccatorum, possunt intrare arctam et angustam viam, quae ducit ad vitam.
8.3.17
LIBER OCTAVUS. (CAP. XXVII) (Vers. 22.)
8.3.17
Venditores Saba et Reama[ Al. Rema], ipsi negotiatores tui cum universis primis aromatibus, et lapide pretiosissimo[ Vulg. pretioso], et auro quod proposuerunt in mercatu tuo. In Psalmis ubi scriptum est: Reges Arabum, et Saba munera offerent tibi, in Hebraeo habet, reges Saba et Saba munera offerent tibi: quorum unum Saba per SIN litteram scribitur, alterum per SAMECH, quae nostrae litterae similis est. Quia igitur Saba interpretatur conversio, hoc dicendum est, quod in praesenti loco non conversionem significet, sed aversionem, 319 de qua Tyro munera deferuntur cum universis aromatibus, et odoribus optimis, et lapide pretioso, et auro quae omnia in Tyri nundinis proponuntur. Et ipsi enim mentiuntur odorem optimum, lapidemque pretiosum, quo exstruere perversitatis suae nituntur Ecclesias, et aurum quod pollicetur in sensu, omniaque perversa sunt. Nihil enim gratuito accipiunt, nec gratis tribuunt, sed universa mercantur, cum reges Arabum, et Saba gratis Christo munera offerant. Hi sunt qui omnia turpis lucri causa faciunt: et ab eo haec munera susceperunt, qui dicit in Evangelio: Haec enim tradita sunt mihi: quae dabo tibi, si procidens adoraveris me. Reama, sive juxta Septuaginta Rhegma, in nullo alio Scripturarum loco invenire potui, nec quae regio sit, quidve significet; nisi quod manifestum est, et ex eo quod jungitur, Saba vicinam huic provinciae esse regionem.
8.3.18.1
LIBER OCTAVUS. (CAP. XXVII) (Vers. 23, 24.)
8.3.18.1
Aran, et Channe, et Eden, negotiatores tui Saba, Assur, Chelmad, venditores tui: ipsi negotiatores tui multifariam involucris hyacinthi, et polymitorum gazarumque pretiosarum, quae obvolutae et astrictae erant funibus. LXX: Charran, et Chana, et Edne, isti negotiatores tui: Sabba, Assur, et Chalman, institores tui, deferentes negotiationem+ in Machalim, et in Galima⁑ hyacinthum, et+ polymita⁑ thesauros electos funibus colligatos. Et istae gentes diversorum locorum nomina continentes. Quod autem de Theodotione in Septuaginta additum est, in Machalim, et in Galima, Symmachus interpretatus est pretiosis involucris. Polymita quoque, quae Theodotio varia interpretatus est, de Aquila et Symmacho addidimus. Tam pretiosae autem vestes negotiatorum involucris ferebantur, ut funibus hyacinthinis stringerentur. Aran, sive, ut Septuaginta dixere, Charran, in nostra lingua sonat foramina: Channe, praeparationem: Eden, delicias: pro quo apud Septuaginta Edne, quod in Hebraico non habetur, qui sonet ignoramus: et ficti nominis etymologiam quaerere non debemus. In negotiatione ergo Tyri per carneos sensus qui indicantur in foraminibus, tota saeculi hominum praeparatio est qui solas delicias putant si augeant Tyriae urbis commercia. 320 De Saba supra diximus. Assur interpretatur, dirigens: Chelmad, sive ut in quibusdam exemplaribus continetur, Cherma, transfertur in vineas: haud dubium quin Sodomorum, qui veniunt in mercatu Tyri, ut prava dirigant, immo arguant poenis, et corrigant quae fuerant depravata, juxta illud quod in Psalmis dicitur: Ut destruas inimicum et ultorem. Habentque multifariam supellectilem, et incredibili varietate distinctam, quae involucris hyacinthi astricta est; sive thesauri eorum funibus constringuntur, quos thesaurizaverunt sibi in terra, juxta illud quod scriptum est: Funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur. Nec habuerunt negotiationem liberam, sed cuncta peccatorum vinculis innexuerunt. Involucra hyacinthina, propter coloris similitudinem, referamus ad aereas potestates, quae thesauros suos saeculi nundinis largiuntur.
8.3.18.2
Cedros quoque habebant in negotiationibus tuis. Naves maris( sive ut in Hebraico continetur, Tharsis), principes tui in negotiatione tua. Pro cedris, Septuaginta cyparissos transtulerunt. Et quia supra de utroque diximus, superfluum est lectoris augere fastidium.
8.3.19
LIBER OCTAVUS. (CAP. XXVII) (Vers. 25.)
8.3.19
Et repleta es, et glorificata( sive aggravata) nimis in corde maris. Nihil, inquit, tibi defuit quod ad divitias pertinet insularum. Quae tamen glorificatio, fuit aggravatio possidentis, dum non potes moderate ferre divitias, quamquam et paupertatis saepe tentatio sit. Unde et Salomon necessaria tantum postulat; et divitias, et paupertatem pariter detestatur, ne in altero superbia, in altero subrepat impatientia atque mendacium.
8.3.20.1
LIBER OCTAVUS. (CAP. XXVII) (Vers. 26.)
8.3.20.1
In aquis multis adduxerunt te remiges tui. Supra remiges Tyriae civitatis Sidonios legimus, et Aradios, quorum alteri venatores, alteri interpretantur deponentes. Venantur enim eorum animas, quos inter saeculi hujus fluctus suo ducunt arbitrio, et non ad excelsa sublevant, sed in profunda demergunt: nec imitantur eos qui usque ad matutinam vigiliam navigantes, fregerunt insanos maris fluctus, et Dominum Salvatorem suscipere meruerunt, statimque tali vectore et comite pervenerunt ad portum quietis. De quo in Evangelio plenius scribitur.
8.3.20.2
Ventus Auster contrivit te in corde maris. 321 Omnes divitiae Tyri, Austro flante dispereunt, qui significantius CADIM(), Graece καύσων interpretatur; quem nos in ventum urentem transferre possumus. De quo dicebat sanctus David: Per diem sol non uret te, neque luna per noctem. Hoc vento Jacob exustus erat, et tamen non contritus, dum loquitur: Fui per diem exustus aestu, et gelu noctis. Illi quoque qui ab hora prima conducti sunt, totius diei calorem et aestus tulerunt, et tamen accipiunt denarium, quia exusti sunt, et non contriti. Unde et sponsa dicit in Cantico: Nigra sum, sed formosa, quia despexit me sol: sive, ut melius in Hebraico continetur, decoloravit me sol.
8.3.20.3
Divitiae tuae et thesauri tui, et multiplex instrumentum tuum. Multi ita legunt: In corde maris divitiae tuae et thesauri tui, et multiplex instrumentum tuum; ut omnes Tyri divitiae et thesauri, universaque substantia in corde maris sit posita, et saeculi fluctibus obruatur, nihilque habeant stabile habitatores ejus atque perpetuum, impleto illo Evangelico: Stulte, hac nocte auferent animam tuam a te, quae autem praeparasti cujus erunt? Et illo apostolico: Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et muscipulas multas, et trahuntur in profundum. Manifesta est historia; et propterea singulis pene versiculis breves sententiolas coaptamus. Jam enim ad finem libri festinat oratio.
8.3.21
LIBER OCTAVUS. (CAP. XXVII) (Vers. 27). Nautae (sive remiges)
8.3.21
tui, et gubernatores tui, qui tenebant supellectilem tuam, et populo tuo praeerant: virique bellatores tui qui erant in te, cum universa multitudine tua quae est in medio tui, cadent in corde maris in die ruinae tuae. Remiges sive nautas urbis Tyriae, Sidonios legimus et Aradios, de quibus jam dictum est; et juxta editionem Septuaginta consiliarios Bybli, quae Hebraice appellatur GEBAL(): viros quoque bellatores ejus Persas, Lydos, et Libyas, qui omnes cadent, et esse nihili monstrabuntur, cum ceciderit Tyrus, et universa gloria ejus finem habuerit ruinarum. Multitudinem autem quam commixtionem Septuaginta transtulerunt, exceptis principibus, vulgus significat; qui absque nomine dignitatum, 322 simili judicio conterentur. Mixtaque prophetia est inter urbem et navem, ut ex altero alterum intelligas: et tamen utrumque ad consummationem saeculi pertineat, atque in naufragium.
8.3.22
LIBER OCTAVUS. (CAP. XXVII) (Vers. 28, 29.)
8.3.22
A sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classes, et descendent de navibus suis omnes qui tenebant remum. Nautae, et universi gubernatores maris vectoresque et proretae] in terra stabunt, et ejulabunt super te voce magna, et clamabunt amare: et superjacient pulverem capitibus suis, et cinere conspergentur( sive cinerem sternent sibi). Quod autem sequitur: Et radent super te calvitium, et accingentur ciliciis: et plorabunt te in amaritudine animae ploratu amarissimo, et assument super te carmen lugubre, et plangent te, in Septuaginta non habetur, sed de Theodotionis Editione additum est. Quando Tyrus ceciderit, gubernatores illius turbabuntur, descendentque de classibus, et remiges vectoresque ac proretae sive nautae, et universi gubernatores maris jactati fluctibus, stabili aliquando consistent gradu; et ejulabunt super ea voce magna, quam prius suis locupletabant mercibus, et mentis amaritudinem clamore signabunt: pulverem quoque sive terram jacient super capita sua, pro terrenis operibus agentes poenitentiam. Et cinere conspergentur vel vitulae, juxta Legem, ut purificentur: vel certe substernent cinerem sibi, juxta illud quod dicitur ad Jerusalem: Sparge terram super caput tuum, et cinerem substerne tibi, et fac planctum. Et in Evangelio scriptum est: Si in Tyro et Sidone facta essent signa haec, olim in sacco et cinere egissent poenitentiam. Et Psalmista dicit: Cinerem quasi panem manducavi. Radentque super Tyro caput, et facient calvitium, quod in luctu fieri solet, eo tempore quo magnitudo doloris omnem excluserit laetitiam. Apostolorum vero capilli numerati erant, quia crinem suum instar Nazaraenorum Domino consecrarant. Et Samson quamdiu crines habuit, possedit fortitudinem, ablata vero caesarie, captus est ab Allophylis. Quando autem dicitur, et accingentur ciliciis, vetus lumborum libido 323 damnatur, ut qui vixerant in deliciis, postea poenitentes vivant in austeritate atque duritia. Ninivitae habuere saccos. Et iterum ad Jerusalem dicitur: Plange ad me quasi sponsa accincta cilicio super virum suum virginalem( Joel I, 8). Et plorabunt te, inquit, in amaritudine animae ploratu amarissimo. Melius est enim ingredi in domum luctus, quam in domum convivii: ut plangant Tyrum, et carmen lugubre congeminent, quod sequens Scriptura subjungit. Ut autem sciamus profectum esse eorum, qui plangunt ruentem, et qui prius in maris corde, et in medio illius versabantur, prophetae nos doceat exemplum: qui et ipse plangere jubetur Tyrum, ut, expleto tempore poenitentiae, restituatur in antiquum statum, et, assumpta cithara, Domino personet. Lege Isaiam. Quidam ridicule( sed tamen quod legimus est dicendum) gubernatores episcopos haereticorum, consiliatores presbyteros, proretas archidiaconos, remiges atque nautas diaconos interpretantur, vectores vero ad cunctum populum referunt, quod si addidissent nauclerum diabolum, implessent tragoediam. Qui omnes ejulabunt pariter, et flebunt amarissime, et agent poenitentiam, postquam naufragium senserint navis suae, et in terra steterint, omnemque decorem falsi nominis scientiae amiserint; et pro gaudio atque laetitia, in cordis amaritudine poenitentiam moerore signaverint.
8.3.23
LIBER OCTAVUS. (CAP. XXVII) (Vers. 33 seqq.)
8.3.23
Quae est ut Tyrus, quae obmutuit( sive conticuit) in medio maris? Quae in exitu negotiationum tuarum( sive quam invenisti mercedem) de mari, implesti populos multos. In multitudine divitiarum tuarum, et populorum ditasti reges multos. Nunc contrita es a mari( sive in mari) in profundis aquarum opes tuae( sive negotiatio tua) et omnis multitudo tua, quae erat in medio tui ceciderunt. Universi habitatores insularum obstupuerunt( sive contriti sunt) super te, et reges earum omnes tempestate perculsi( sive versi in amentiam) mutaverunt vultus( vel fleverunt). Negotiatores gentium( sive populorum) sibilaverunt super te, ad nihilum deducta es( sive facta perditio es: et non eris 324 ultra[ Vulg. tacet ultra] usque in saeculum( sive in perpetuum). Gubernatores, remiges, proretae, atque vectores, in planctu Tyri ista memorabunt, quae alia civitatum ita conticuit, ut loquendi fiduciam non haberet; et audiret illud Evangelicum, Tace, et obmutesce. Et de Psalmis: Peccatori autem dixit Deus, Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Quantis mercibus, o Tyre, ditata es? Et quid tanto labore quaesisti, ut diebus ac noctibus peritura naufragio congregares? Implesti quidem populos multos, et opibus tuis locupletasti reges, de quibus scriptum est: Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversum Dominum et adversus Christum ejus. Sed nunc contrita es in mari, et in aquarum profundis, juxta illud quod de Pharaone scriptum est: Currus Pharaonis, et fortitudinem ejus projecit in mare. Qui demersus est in profundum quasi lapis, et dicere poterat: Veni in profundum maris, et tempestas demersit me. Omnes insulae, vel habitatores insularum, quae saeculi hujus fluctibus verberantur, stupebunt super te, et reges earum, tempestate perculsi, sentient interitum suum, imitantesque vocem colubri, sibilabunt et dicent: Ad nihilum deducta es, sive facta perditio es; ut non naturam perditionis habueris, sed voluntatem. Et non eris. Quod si hucusque dixisset, magna quaestio nasceretur, quomodo non esset, quam nunc videmus exstructam. Sed ex eo quod sequitur: Usque in saeculum, unius saeculi tempus ostendit, quod juxta aetatem hominis annorum septuaginta circulo supputatur. Sive non eris Deo, dicente Apostolo: Qui vocavit ea quae non erant. Et Isaias propheta: Ecce confundentur, et erubescent omnes adversarii tui. Erunt enim quasi non sint: Et Esther juxta Septuaginta Interpretes: Ne tradas sceptrum tuum his qui non sunt. Et in psalmo: Dimitte mihi ut refrigerer priusquam abeam, et amplius non ero. Quae testimonia quo sensu accipienda sint, supra diximus. Omnia autem haec ad haereticorum possumus referre personam, qui in contritione Tyri atque naufragio, 325 sentient errorem suum, et in medio maris positi, liberare suas animas concupiscent, plangentque male divitias congregatas, quibus multos ditaverant reges, patriarchas videlicet suos, et vulgus ignobile, quorum opes in medio corruent mari. Habitatores quoque omnium insularum[ si tamen voluerimus ad bonam partem referre quae dicta sunt] obstupescent super contritione Tyri, et reges insularum 326 omnium, vel ipsi quasi tempestate perculsi, mutabunt vultus, vel certe cordis moerorem fletu, et lacrymis indicabunt, stuporisque magnitudinem, admiratione et sibilo testabuntur quomodo nihili facta sit, et perierit quae salutem multis gentibus promittebat. Et ultra non erit, nequaquam certo tempore, ut αἰῶνα interpretemur in saeculo; sed in perpetuum: quia idem sermo utrumque significat.

Intertext edge

Open linked passage

Note