Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Hieronymus Stridonensis340-420
Commentaria in Isaiam
Isai 11.4
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
7170 Coinis
11.4.1
LIBER DECIMUS. Cap. XXXIV
11.4.1
Accedite gentes, et audite, et populi attendite: audiat terra et plenitudo ejus, orbis et omne germen ejus. Quia indignatio Domini super omnes gentes, et furor super universam militiam earum[ Al. eorum]: interfecit eas, et dedit in occisionem. Occisi earum projicientur: et de cadaveribus earum ascendet fetor: tabescent montes sanguine earum. Et tabescet omnis militia coelorum: replicabuntur( sive complicabuntur) sicut liber coeli: et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et de ficu, quoniam inebriatus est in coelo gladius meus. Ecce super Idumaeam descendet, et super populum interfectionis meae ad judicium. Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus adipe: de sanguine agnorum et hircorum, de sanguine medullatorum arietum; victima enim Domini in Bosra: et interfectio magna in terra Edom. Et descendent unicornes cum eis, et tauri cum potentibus. Inebriabitur terra sanguine eorum, et humus eorum adipe pinguium. Post eversionem Jerusalem et naufragium quondam solidissimae navis, praedamque omnis supellectilis illius, de interitu omnium dicitur nationum, 441 et de consummatione mundi, quae est in die futura judicii. Unde omnes gentes et populi terrae et plenitudo ejus, orbis et cuncta genimina ejus, tam quae habitantur loca, quam quae inhabitabilia sunt nimietate frigoris et caloris, jubentur audire, et quae ventura sunt cum omni mentis tremore cognoscere. Indignatio enim Domini nequaquam super unam gentem Judaeam, et Assyrios atque Chaldaeos, Aegyptios, Moabitas, et Ammonitas, et Philisthaeos: sed et contra omnes gentes, et super universam militiam, sive ut LXX transtulerunt, numerum earum. ventura describitur, quae interficiat eas, et fetorem corporum putrescentium in altum ascendere faciat: significans peccata omnium nationum: ita ut sanie earum et spurcitia, ac sanguine montes repleantur: sublimes quaequae virtutes et Angeli, qui singulis gentibus praesidebant; et tabescat omnis militia vel fortitudo coelorum: replicentur, sive complicentur coeli sicut liber, et omnis militia et exercitus eorum, atque ut LXX transtulerunt, et stellae defluant, in similitudinem foliorum, quae, appropinquante frigore, arentia atque contracta de vinea et ficu defluunt. Quod quidem et Salvator loquitur in Evangelio: Stellae cadent de coelo, et virtutes coelorum movebuntur, et tunc apparebit signum Filii hominis in coelo. Et hoc considerandum, quod non dicat interire coelos, sed replicari, sive complicari, quasi librum, ut postquam omnia peccata aperta fuerint et relecta, complicentur qui prius aperti fuerant, ut nequaquam ultra scribantur in eis delicta multorum. De hujuscemodi libris Daniel in suo volumine loquitur: Judicium sedit, et libri aperti sunt, in quibus descripta erant opera singulorum. Stellas autem cadere plerique arbitrantur, juxta Apocalypsim Joannis. et illud quod alibi scriptum est: Stellae universae ardentes solventur, et coelum ac terra transibunt. Praeterit enim figura hujus mundi. Quidam de his stellis dici putant. quae in coelo rutilant, ut in parte monstretur et totum, quod scilicet per stellarum ruinam etiam coelorum interitus ostendatur. Alii vero 442 has stellas putant esse ruituras, de quibus et Paulus Apostolus scribit: Non est nobis certamen adversus sanguinem et carnem, sed adversus principatus, adversus potestates, adversus rectores tenebrarum istarum, adversus spiritualia nequitiae in coelestibus. Nec mirum si daemones qui in aere habitant, dicantur esse coelestes, cum etiam volucres coeli, quae utique non in coelo, sed in aere volitant, Scriptura cognominet. Nam et Satanas transfiguratur in Angelum lucis, stellam se esse simulans. Et Salvator vidit eum quasi fulgur de coelo cadentem. Et tropologice de eo quasi de stella magna dicitur: Quomodo cecidit Lucifer qui mane oriebatur? Haec universa fient, quia inebriatus est in coelo gladius ejus, poena atque sententia, et ultio in peccatores, quae profertur a Domino. Qui gladius et machaera in Ezechiel contra impios exacuitur; ac plurimis interfectis, vaginam suam jubetur intrare. Cumque inebriatus fuerit et repletus in coelo; hoc est, in aere, qui consuetudine Scripturarum coelum dicitur, tunc ad Idumaeam quoque, id est, ad terrena descendet: ut post poenam daemonum, etiam hominum animae judicentur. Idumaea quippe in lingua nostra terrenam sonat. Repletusque est sanguine; et incrassatus adipe agnorum et hircorum, medullatorumque arietum atque taurorum: ut et principes et populum pariter significet puniendos. Victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom. De qua Bosra et Idumaea etiam in consequentibus( Ad LXIII, 1) idem Propheta testatur dicens: Quis est iste qui venit de Edom: rubra vestimenta ejus de Bosra? Et nonnulli existimant, quia Bosor, caro dicitur, per victimam Domini in Bosra, tormenta omnium in carne monstrari: qui pio labuntur errore. In praesenti enim loco non per SIN litteram. quae in BOSOR(), hoc est, in carne, ponitur: sed per SADE scribitur, et BOSRA() appellatur, quae juxta Jesum et Jeremiam non in Edom, id est, Idumaea; sed in terra Moab invenitur. Bosra autem in lingua nostra munitam sonat atque circumdatam, sive firmatam: ut orbem terrarum Domini voluntate doceat 443 esse solidatum, juxta illud quod in psalmo canitur; Ipse super maria fundavit eum, et super flumina collocavit illum; et de firmitate terrae ex persona Dei dicitur: Ego firmavi columnas ejus. Cumque victima Domini fuerit in Bosra, et interfectio ejus in Idumaea, descendent unicornes cum tauris potentibus, reges videlicet et principes terrae[ Al. ejus]; et omnia interfectionis, et sanguinis replebuntur, et adipe quondam divitum ac potentum. Per quae verba, juxta humanam consuetudinem, terrorem audientibus incutientia, in omnes principes ac potentes, populosque ac parvos tormenta monstrantur. Bosra, id est, munitam, atque firmatam, et Edom, sive Duma, et Idumaeam, Judaeorum magistri Romam intelligi volunt, et omnia de ipsa dici quae sequenti capitulo continentur.
11.4.2
Quia dies ultionis Domini, annus retributionum judicii Sion. Et convertentur torrentes ejus in picem, et humus ejus in sulphur: et erit terra ejus in picem ardentem. Nocte et die non extinguetur, in sempiternum ascendet fumus ejus: a generatione in generationem desolabitur, in saeculum saeculorum non erit transiens per eam. Et possidebunt illam onocrotalus, et hericius, et ibis, et corvus habitabunt in ea, et extendetur super eam mensura: ut redigatur ad nihili, et perpendiculum in desolationem. Nobiles ejus non erunt ibi: regem potius invocabunt, et omnes principes ejus erunt in nihili. Et orientur in domo[ Al. domibus] ejus spinae, et urticae, et paliurus in munitionibus ejus: et erit cubile draconum, et pascua struthionum. Et occurrent daemonia onocentauris, et pilosus clamabit alter ad alterum: ibi cubabit[ Al. cubavit] lamia, et inveniet[ Al. invenit] sibi requiem. Ibi habuit foveam hericius, et nutrivit catulos, et circumfodit, et fovit in umbra ejus: illuc congregati sunt milvi, alter ad alterum. Requirite diligenter in libro Domini, et legite, unum ex eis non defuit, alter ad alterum non quaesivit: quia quod ex ore meo procedit, ille mandavit, et spiritus ejus, ipse congregavit ea. Et ipse misit eis[ Al. ei] sortem, et manus ejus divisit eam illis in mensura, usque in sempiternum possidebunt eam: in generatione et generationem habitabunt in ea. Hebraei, ut supra diximus, haec de Romano imperio prophetata contendunt, et 444 in ultionem Sion, vastitatem quondam regni potentissimi praedicari, quod juxta litteram plerique nostrorum etiam in Apocalypsi Joannis scriptum putant. Nos autem ex eo quod dicitur, dies ultionis Domini annus retributionum judicii Sion hunc arbitramur annum, de quo loquitur ipse Salvator: Spiritus Domini super me, eo quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, praedicare captivis remissionem, et caecis ut videant, vocare annum Domini acceptabilem, et diem retributionis Deo nostro: consolari omnes lugentes, et dare plangentibus Sion gloriam: et de quo supra dictum est: Mulieres opulentae surgite: et dierum anni recordamini in dolore cum spe, ac per hoc post generalem totius orbis consummationem reverti Scripturam ad Jerusalem, cui illo tempore loquebatur, et vastitatem ejus pleno sermone describi: quod scilicet postquam tempus Romanae obsidionis advenerit, pice et sulphure et flammis ardentibus omnia compleantur, et fumus illius maneat in aeternum, habitentque ibi onocrotalus et hericius, et ibis, et corvus, quae animantia in desertis locis habitare consueverunt: et hoc fiat, quia funiculus Domini atque perpendiculum, id est, sententia illius non valeat immutari. Nobiles ejus, id est, Apostoli atque credentes non erunt ibi, nec perditorum numero conjungentur: sed regem potius Christum invocabunt. Omnes autem principes illius, Scribae videlicet et Pharisaei, redigentur in nihili, et in domibus quondam ornatissimis spinae et urticae et paliurus orientur. Eritque cubile draconum, et pascua struthionum, quae et ipsa signa sunt extremae solitudinis. Et occurrent sibi in ea, juxta LXX diversa daemonum phantasmata, sive ut omnes alii juxta Hebraicum transtulerunt, SIIM() et IIM(), onocentauri, et pilosi, et lamia, quae Gentilium fabulae, et poetarum figmenta describunt. Hericium quoque ibi enutrire catulos, et stationem habere fidissimam: illuc congregari milvos, rapacissimam avem, quae Hebraice appellatur DAJOTH(), sive ut LXX transtulerunt cervos, de quibus infra dicemus. Inter quae Propheta loquitur audientibus: O homines[ Al. omnes] qui me auditis loquentem, quae ventura pronuntio, rebus omnia complebuntur. 445 In libro enim scripta sunt Domini, et illius sententia definita, et ne unum quidem irritum erit. Nam quod de meo ore procedit, ille mandavit, id est, ego quidem loquor; sed verba sunt Domini, et spiritu[ Al. spiritus] illius quidquid dictum est perpetrabitur. Ipsius decreto atque mensura singula complebuntur: et usque in generationes sempiternas suum ordinem non relinquent. Haec juxta Hebraicum et explanationem historicam dicta sint. Caeterum qui tropologiam sequuntur, expulso populo Judaeorum sub bestiarum et portentorum nominibus, idololatras et variis superstitionibus servientes in Jerusalem habitaturos esse confirmant: et hos esse onocrotalos et hericios, ibin et corvum, dracones et struthiones, et onocentauros, et daemonia, et pilosos, et lamiam, quae Hebraice dicitur LILITH(); et a solo Symmacho translata est lamia, quam quidam Hebraeorum ἐριννὴν, id est, furiam suspicantur. Et revera si consideremus de diversis gentibus adductas Jerusalem colonias, et juxta ritum provinciarum suarum, singulas familias propriorum daemonum coluisse portenta, haec omnia in Jerusalem habitasse firmabimus. Quodque LXX transtulerunt: Ibi obviaverunt sibi cervi, et viderunt facies suas: numero transierunt, unus ex ipsis non periit, nec quaesivit alterum. Dominus enim praecepit eis, et spiritus ejus congregavit eos: et ipse dedit eis sortes, et manus illius dividet eis: ut pascantur in sempiternum, et possideant in generatione generationum, et requiescant in ea: sic allegorice interpretabimur, ut doceamus cervos, id est, Apostolos, et sanctos quosque doctores, de quibus scriptum est: sicut desiderat cervus ad fontes aquarum: ita desiderat anima mea ad te, Deus; et alibi: Vox Domini perficientis cervos; et rursum: Cervus amicitiae et pullus gratiarum tuarum loquantur tibi; et in Job: Custodisti autem mentes cervorum, et partus eorum emittes; et in Cantico Canticorum dicitur: Similis est fratruelis meus capreae, vel hinnulo cervorum super montes aromatum; obviasse sibi in Jerusalem et mutuos vidisse conspectus, et transisse ac reliquisse eam, et ad diversas provincias perrexisse, quia Dominus mandaverit eis: Ite et docete 446 omnes gentes baptizantes eas in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti; et spiritus illius congregaverit eos, dederitque eis sortes atque diviserit, ut alius ad Indos, alius ad Hispanias, alius ad Illyricum, alius ad Graeciam pergeret: et unusquisque in Evangelii sui atque doctrinae provincia requiesceret. Quae nos super Jerusalem diximus prophetari, et Judaei de Romano dicta imperio suspicantur, nonnulli ad orbem referunt, ne a prioribus discrepare videantur.

Intertext edge

Open linked passage

Note