Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Hieronymus Stridonensis340-420
Commentaria in Isaiam
Isai 12.5
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
7170 Coinis
12.5.1
LIBER UNDECIMUS. Cap. XL
12.5.1
Consolamini, consolamini, populus meus, dicit Deus vester: Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam; quoniam completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius. Suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. LXX: Consolamini, consolamini populum meum, dicit Deus÷ sacerdotes** loquimini ad cor Jerusalem: consolamini eam: quia repleta est humilitas ejus. Solutum est peccatum illius, quia recepit de manu Domini duplicia peccata sua. Juxta interpretes caeteros, jubentur alii, ut populum Dei et Jerusalem pariter consolentur: juxta Hebraicum ipsi praecipitur populo, ut consoletur, et loquatur ad cor Jerusalem, et advocet eam. Loqui autem ad cor Jerusalem, idioma Scripturarum est. Qui enim moerenti loquitur, et blandiens consolator est, ad cor loqui dicitur. Doceat nos Sichem filius Hemor, qui corrupta Dina locutus est ad cor ejus, et consolatus est eam( Genes. XXXIV). Et ubicumque simile quid inveneris, hunc sensum habet. Causaque consolationis, remissio peccatorum est: et causa remissionis, quoniam suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. Qui enim scit voluntatem Domini sui, et peccat, vapulabit multis. Omnisque qui habet in se habitatorem Spiritum Sanctum, quem Salvator Apostolis promittebat, dicens: Rogabo Patrem meum, 480 et alium consolatorem dabit vobis, ut sit vobiscum in sempiternum, Spiritum veritatis; et iterum: Cum autem venerit consolator Spiritus Sanctus, quem mittet Pater meus in nomine meo, ille vos docebit omnia; et rursum: Cum venerit consolator quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis qui a Patre egreditur, ille testificabitur de me; et: Prodest vobis ut ego vadam: nisi enim ego abiero, consolator non veniet ad vos; consolator est, cui et nunc praecipitur, ut consoletur populum Dei. Unde et Apostolus Paulus loquebatur ad credentes: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus omnis consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus consolari eos qui in omni tribulatione sunt, per consolationem qua ipsi consolamur a Deo: quoniam sicut superabundant passiones Christi in nobis, sic per Christum abundabit et consolatio nostra; et iterum: Et spes nostra firma est pro vobis: scientes quoniam sicut participes estis passionum, sic et consolationis eritis. Quis sit autem iste populus, qui per Apostolos et viros Ecclesiasticos consolatur, non Israel, et Jacob et Juda, ut in aliis locis Scriptura commemorat, sed populum Dei, Zacharias Propheta testatur dicens: Gaude et laetare, filia Sion: quia ego veniam et habitabo in medio tui, dicit Dominus. Et confugient gentes multae ad Dominum in die illa, et erunt ei in populum, et habitabunt in medio tui, et cognoscent quoniam Dominus omnipotens misit me ad te. Quo testimonio perspicue demonstratur, gentes plurimas in populum Dei esse vertendas. Et haec dicit Dominus missus a Domino, cui nomen Omnipotens est. Et hoc notandum quod non solvantur peccata nostra, nisi de manu Domini receperimus ea. Nec idem est solvi peccata, atque dimitti. Cui enim dimittuntur, solutione non indiget, audiens in Evangelio: Confide, fili, dimittuntur tibi peccata tua. Cui autem solvuntur, propterea solvuntur, quiapurgata sunt et soluta per poenas. Juxta historiam recepit Jerusalem de manu Domini duplicia peccata sua; semel a Babyloniis, secundo a Romanis. Quodque addi tur a Septuaginta, Sacerdotes, obelo praenotandum est.
12.5.2
Vox clamantis in deserto, parato viam, Domini, rectas facite in solitudine semitas 481 Dei nostri. Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur: et erunt prava in directa, et aspera in vias planas, et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro variter quod os Domini locutum est. LXX: Vox clamantis in deserto: parate viam Domini: rectas facite semitas Dei nostri. Omnis vallis implebitur: et omnis mons et collis humiliabitur; et erunt prava in directa, et aspera in campos. Et apparebit gloria Domini: et videbit omnis caro salutare Dei, quia Dominus locutus est. Hujus vocis memores Scribae et Pharisaei et principes Judaeorum, cum audissent Joannem in solitudine praedicare baptismum poenitentiae, et docere populum, mittunt qui interrogent eum, utrum ipse sit Christus, an Elias, an Propheta: Cumque respondisset nihil se horum esse, rursus interrogant: Dic ergo nobis, quis es? ut responsum demus his qui miserunt nos. Quid dicis de te? Atque ille respondit: Ego sum vox clamantis in deserto: parate viam Domini; sicut dixit Isaias Propheta. In quo animadvertendum, quod rectae viae Domini et semitae Dei nostri: impletio vallium et montium, colliumque humiliatio, et pravorum correctio, et asperorum rupiumque campestria: et gloria Domini et salutare Dei nostri, non praedicetur in Jerusalem, sed in solitudine Ecclesiae, et in deserta gentium multitudine, de qua supra legimus: Laetare deserta sitiens: exsultet solitudo, et floreat quasi lilium. Haec enim deserta erat notitia Dei, et ab idolis tenebatur humilis in confessione, erecta in superbia, aspera et intractabilis in feritate. Sed postquam apparuit gloria Domini; et vidit omnis caro salutare Dei, cuncta repente mutata sunt, et via Domini praeparata, ita ut appareret in solitudine gloria Dei; quando baptizatus est Dominus in Jordane, et aperti sunt coeli, et Spiritus Sanctus in specie columbae descendit, et mansit in eo: voxque Patris desuper intonantis audita est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui: hunc audite. Et omnis caro vidit salutare Dei. Quae propterea appellabatur caro, quia prius Sanctum Spiritum non habebat. De qua dicit et Dominus: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quoniam 482 carnes sunt. Illa autem caro videbit salutare Dei, de qua per Joel idem loquebatur: Effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt. Quod non solum illo tempore clamabat Joannes, qui sermonis Dei praecursor et praevius, recte vox appellatur; sed usque hodie in deserto gentilium, Ecclesiarum clamant magistri: ut rectas faciamus vias et semitas in cordibus nostris Deo, impleamurque virtutibus, et inclinemur humilitate; prava mutemus in recta, aspera vertamus in mollia: et sic gloriam Domini et salutare Dei videre mereamur.
12.5.3
Vox dicentis, clama. Et dixi: Quid clamabo? Omnis caro foenum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. Exsiccatum est foenum, cecidit flos; quia spiritus Dei flavit in eo: vere foenum est populus. Exsiccatum est foenum, cecidit flos; verbum autem Domini nostri stabit in aeternum. LXX: Vox dicentis, clama: et dixi, Quid clamabo? Omnis caro foenum, et omnis gloria hominis quasi flos foeni. Aruit foenum, et cecidit flos+ quia spiritus Dei flavit in eo+ vere foenum est populus+ exsiccatum est foenum, cecidit flos** verbum autem Dei nostri manet in sempiternum: Hoc quod asteriscis notatur: quia spiritus Dei flavit in eo: vere foenum est populus: aruit foenum, cecidit flos, ex Hebraico et Theodotionis editione additum est. Ex quo manifestum est, vel a LXX praetermissum, vel paulatim scriptorum vitio abolitum: dum et prior et sequens versus finitur in flore. Supra legimus, Propheta dicente: Et audivi vocem Domini dicentis: Quem mittam, et quis ibit ad populum istum? Et dixi: Ecce ego, mitte me; et ait: Vade et dic populo isti: Aure audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non videbitis, et reliqua. Ad quam praedicationem dura perpessus, nunc Domini voce dicente, clama, timens similia, quid clamare debeat sciscitatur; et a generali incipiens, Omnis caro foenum, et omnis gloria ejus quasi flos foeni, pervenit ad speciale, ut nihilominus dicat de populo: Vere foenum est populus. Et revera si quis fragilitatem carnis aspiciat, et quod per horarum momenta crescimus atque decrescimus, nec in eodem manemus statu: ipsumque quod loquimur, 483 dictamus, et scribimus, de vitae nostrae parte praetervolat: non dubitabit carnem foenum dicere, et gloriam ejus quasi florem foeni, sive prata camporum. Qui dudum infans, subito puer; qui puer, repente juvenis; et usque ad senectutem per spatia mutatur incerta; et ante se senem intelligit, quam juvenem non esse se miretur. Pulchra mulier quae adolescentulorum post se trahebat greges, arata fronte contrahitur: et quae prius amori, postea fastidio est. Quod et egregius apud Graecos scribit orator: Speciem corporis aut tempore deficere, aut languore consumi. Exsiccata est igitur caro, et cecidit pulchritudo; quia spiritus furoris Dei atque sententiae flavit in ea( ut a generali disputatione ad Scripturae ordinem revertamur), ejus qui portat imaginem terreni, et servit vitiis atque luxuriae; foenumque est et flos praeteriens. Qui autem habet atque custodit imaginem coelestis, ille caro est quae cernit salutare Domini, quae quotidie renovatur in cognitionem secundum imaginem Creatoris, et incorruptibile atque immortale corpus accipiens, mutat gloriam, non naturam. Verbum autem Domini nostri, et hi qui verbo sociati sunt, permanent in aeternum.
12.5.4
Super montem excelsum ascende tu quae evangelizas Sion: exalta in fortitudine vocem tuam quae evangelizas Jerusalem: exalta, noli timere, dic civitatibus Judae: Ecce Deus vester: ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur. Ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram eo. Sicut pastor gregem suum pascet: in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit: foetas ipse portabit. LXX: Super montem excelsum ascende qui evangelizas Sion: exalta in fortitudine vocem tuam qui evangelizas Jerusalem: exalta, noli timere: dic civitatibus Juda: Ecce Deus vester, ecce Dominus Deus cum virtute veniet, et brachium cum dominatione: ecce merces ejus cum eo, et opus in conspectu illius. Sicut pastor pascet populum suum, et in brachio suo congregabit agnos: et praegnantes consolabitur. Praecipitur Apostolorum choro, 484 ut ad praedicationem omnis carnis quae visura sit salutare Dei, excelsa conscendat: de magnisque dicturi, in sublimibus commorentur. Porro Hebraicum et caeteri interpretes ponunt genere feminino, ut dicant, quae evangelizas Sion, et quae evangelizas Jerusalem. Quod verbum juxta Graecos ambiguum est, ut possimus accipere, vel eam quae nuntiat, vel eam cui nuntiatur. Sive igitur nuntiat verbum Dei, et Domini salutare, Sion et Jerusalem: De Sion enim exivit lex: et verbum Domini de Jerusalem; sive nuntiatur eis per Apostolos, debent excelsa conscendere, et ad montana transire. Mirumque in modum cum ipsa Sion mons sit, dicente Scriptura: Mons Sion in quo habitasti: alium altiorem montem jubetur ascendere, a quo vulneratus est princeps Tyri. Et quia doctrinae Apostolorum erant multa futura contraria; et statuti ante praesides et tribunalia ducebantur, jungitur, exalta, noli timere: dic civitatibus Juda, Synagogis videlicet et populis Judaeorum, de quibus Dominus loquebatur: Non veni nisi ad oves perditas domus Israel. Et Paulus apostolus: Vobis, inquit, oportebat annuntiari primum verbum Dei( Act. XIII, 46). Quid est autem illud quod jubentur dicere? Ecce Deus vester, quem semper exspectabatis: Ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, quem contempsistis in humilitate venientem. Et fortitudo ejus dominabitur, qui prius formam servi acceperat, factus Patri obediens usque ad mortem. Ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram eo. Juxta quod ipse dicit in Evangelio: Venturus est enim Filius hominis in gloria Patris sui et reddet unicuique secundum opus suum. Sicut pastor gregem suum pascet. Iste qui postea in majestate venturus est, prius formam pastoris accipit, et dicit ipse de se: Ego sum pastor bonus, et cognosco oves meas, et cognoscunt me meae, et pono animam meam pro ovibus meis. De quo in Zacharia Pater loquitur: Percutiam pastorem; et oves dispergentur. In brachio, inquit, suo congregabit agnos; non tauros, et arietes, et hircos, et grandes oves, quibus per Ezechiel comminatur, quod lacte vescantur et operiantur lanis, 485 et infirmum conterant gregem, sed agnos adhuc tenellos, et rudis in Christo infantiae, qui nuper in baptismo sunt renati, de quibus ipse Dominus loquebatur ad Petrum: Pasce agnos meos. Unde et in eodem Ezechiele scriptum est: Suscitabo super eos pastorem unum, et pascet eos, servum meum David; et erit pastor eorum, et ego Dominus ero eis in Deum, et David in medio eorum princeps. Ego Dominus locutus sum, et ponam cum David testamentum pacis. In quo considerandum quod post multa tempora David, gulosis pastoribus reprobatis, Dominum nostrum, qui est de stirpe David, suscitaturum esse se dicat, qui congreget agnos, et foveat in sinu suo, et foetus ovium, sive foetas oves ipse portet in humero suo. Sicut in Evangelio legimus, quod ovem erroneam et a grege solito remanentem, suis ad caulas humeris reportarit. Possumus oves foetas Apostolos et Apostolicos viros omnesque Ecclesiae doctores dicere, qui salutem parturiunt plurimorum, et dicunt cum Apostolo: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis: Hebraei asserunt, nec de hac re apud eos ulla dubitatio est, Spiritum sanctum lingua sua appellari genere feminino, id est, RUA CODSA(). Illudque quod in sexagesimo septimo psalmo dicitur: Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa: illi sic intelligunt: Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa: his videlicet animabus quae Spiritum sanctum consecutae sunt. Necnon et illud: Sicut oculi ancillae in manibus dominae suae, animam interpretantur ancillam, et dominam Spiritum sanctum. Sed et in Evangelio quod juxta Hebraeos scriptum, Nazaraei lectitant, Dominus loquitur: modo me tulit mater mea, Spiritus sanctus. Nemo autem in hac parte scandalizari debet, quod dicatur apud 486 Hebraeos spiritus genere feminino, cum nostra lingua appelletur genere masculino, et Graeco sermone neutro. In divinitate enim nullus est sexus. Et ideo in tribus principalibus linguis, quibus titulus Dominicae scriptus est passionis, tribus generibus appellatur, ut sciamus nullius esse generis quod diversum est.
12.5.5
Quis mensus est pugillo aquas, et coelum palmo ponderavit? Quis appendit tribus digitis molem terrae, et libravit in pondere montes, et colles in statera? Quis adjuvit spiritum Domini: aut quis consiliarius ejus fuit; et ostendit illi? cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam justitiae, et erudivit eum scientia, et viam prudentiae ostendit illi? Ecce gentes sicut stilla situlae, et quasi momentum staterae reputatae sunt: ecce insulae quasi pulvis exiguus. Et Libanus non sufficit ad succendendum, et animalia ejus non sufficient ad holocaustum. Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihili et inane reputatae sunt ei. LXX: Quis mensus est manu aquam, et coelum palmo, et omnem terram pugillo? Quis statuit montes pondere, et rupes statera? Quis cognovit mentem Domini: aut quis consiliarius ejus fuit? Quis docuit eum, cujus accepit consilium, et instruxit illum? Vel quis ostendit ei judicium, et viam intelligentiae quis ostendit illi? Si omnes gentes sicut stilla situlae, et quasi momentum staterae reputatae sunt, et quasi saliva reputatae sunt. Libanus non sufficit ad comburendum, et omnia quadrupedia non sufficiunt ad holocaustum, et cunctae gentes quasi nihili sunt, et in nihili reputatae sunt ei. Ne quis putaret difficilem esse vocationem gentium, et quod omnis caro videret salutare Dei; super montem excelsum juberentur[ Al. jubetur] ascendere, qui evangelizant[ Al. evangelizat] Sion; et ipse Dominus veniret in fortitudine, et redderet unicuique secundum opus suum; instarque pastoris agnos foveret in sinu, et foetas ipse 487 portaret: describitur illius magnitudo, quod nihil ei impossibile sit; et qui universa condiderit, Creatorque sit omnium; etiam haec quae comparatione eorum parva sunt, valeat perpetrare. Quod autem pugillum vocat et palmum, humanae consuetudinis verbis utitur atque mensuris, ut Dei potentiam per nostra verba discamus. In eo ubi LXX transtulerunt: Quis mensus est manu aquam? sive ut nos vertimus: Quis mensus est pugillo aquas? Aquila transtulit: Quis mensus est minimo digito aquas? Hoc enim λιχὰς sonat: ut scilicet non tota manu, sed parvo digito, quem vulgo gustatorem vocant, omnis aquarum vastitas ponderetur: σπιθαμὴ autem, hoc est, palmus, extentam significat manum a pollice usque ad extremum digitum. Sin autem contrahamus manum, pugillus efficitur: ut per palmum et pugillum, extentos coelos et globum terrae noverimus. Pro pugillo quem in comprehensione terrae LXX transtulerunt, in Hebraico scriptum est SALIS(), quem Symmachus τρίτον, Aquila τρίσωμον interpretati sunt: et nos ut manifestius faceremus, in tres digitos vertimus; quod scilicet molem terrae et excelsa montium colliumque quasi tribus digitulis et staterae parvo momento appenderit: per quae Dei majestas et Creatoris potentia demonstratur. Quis, inquit, adjuvit spiritum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi? etc. Pro quibus Symmachus interpretatus est: Quis paravit spiritum Domini, et virum consilii ejus quis ostendit ei? cum quo iniit consilium, deditque ei intelligentiam, et docuit eum viam judicii, et instruxit illum scientia, et iter prudentiae monstravit ei? Per quod ostendit manifestius paratum spiritum, sive firmatum illum esse, de quo in Apostolo legitur: Dominus autem Spiritus est. Et, Super quem requievit Spiritus Dei, Spiritus sapientiae, et intelligentiae, et reliqua. Qui dicit in consequentibus: Spiritus Domini super me: propter quod unxit me. Ipse est enim spiritus Domini, et vir consilii ejus, in quo habitavit omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Cum illo iniit consilium, de quo supra diximus: Admirabilis, consiliarius. Et 488 in Proverbiis scriptum est, Deus sapientia fundavit terram: paravit autem coelos prudentia. Porro LXX qui dixerunt: Quis novit mentem Domini, et quis consiliarius ejus fuit? hoc intelligi volunt, quod mens et ratio et sensus Dei, per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil, ille sit de quo in Psalmis canitur: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Omnes gentes quae non noverant Creatorem suum, sive universum mortalium genus ad comparationem Dei quasi stilla situlae sunt, et quasi momentum staterae, quod levi pondere in partem alteram declinatur. Et quomodo si de situla stilla modica fluat, a portante negligitur; ita universa gentium multitudo supernis ministeriis comparata et Angelorum multitudini, pro nihilo ducitur. Insulae quoque quasi saliva reputantur, sive ut Symmachus et Theodotio ipsum ponentes Hebraicum, sicut DOC(), quod decidit: pro quo Aquila λεπτὸν βαλλόμενον transtulit. Aiunt autem Hebraei hoc verbo significari tenuissimum pulverem, qui vento raptante saepe in oculos mittitur, et sentitur potius quam videtur. Minutissima ergo frusta pulveris et pene invisibilia, hoc verbo appellantur: quas forsitan Democritus cum Epicuro suo atomos vocat. Multaque sunt nomina quae ita leguntur[ Al. intelliguntur] in Graeco, ut in Hebraico posita sunt, propter interpretandi difficultatem, et ad comparationem linguae Hebraeae, tam Graeci quam Latini sermonis pauperiem. Simulque ut paulatim homines abstrahat ab idololatria, aufert caeremonias victimarum; et docet quod omnia ligna Libani et armenta quae in eo pascuntur, holocaustis ejus sufficere nequeant. Si autem omnes gentes sic sunt in conspectu illius quasi non sint, et quasi nihil et inane reputantur( in omnibus autem gentibus et Israel est), ergo et ipse sic est quasi non sit, et in nihili atque inane reputatur. Hoc dicimus, ut frangatur ejus superbia, et caeterarum gentium similes esse se noverint.
12.5.6
Cui ergo similem fecistis Deum: aut quam imaginem ponetis illi? Numquid sculptile conflavit faber, aut aurifex auro 489 figuravit illud, et laminis argenteis argentarius? Forte lignum et imputribile elegit artifex sapiens: et quaeret quomodo statuat simulacrum quod non moveatur. Descripta Dei magnitudine, et potentia illius ex parte monstrata, gentibus quoque insulisque quasi stilla situlae, et momento staterae reputatis, ac pulvere, et hostiarum caeremoniis refutatis, cur omnes gentes quasi nihili sint in conspectu ejus, et quasi inane reputentur, sequentibus docet: Cui similem fecistis Deum: aut quam imaginem ponetis ei, qui spiritus est, et in omnibus est, et ubique discurrit, et terram quasi pugillo continet? Simulque irridet stultitiam nationum, quod artifex sive faber aerarius, aut aurifex aut argentarius Deum sibi faciant, et laminis clavisque compingant ac fortiter statuant, ne ventorum flatibus detrudatur. Quodque intulit: forte lignum et imputribile elegit artifex sapiens, in Hebraico dicitur AMSUCHAN(); quod genus ligni est imputribile, quo vel maxime idola fiunt. Haec autem dicit, ut idolis reprobatis, Evangelicae doctrinae paret viam, et omnia prava dirigantur in rectum; exaltentur valles, et colles humilientur; et reveletur gloria Domini, ut omnis caro videat salutare Dei. Juxta tropologiam possumus dicere, quod increpentur principes haereticorum, diversa idola de suo corde fingentes; vel eloquii venustate, quod interpretatur argentum; vel splendore auri, quod refertur ad sensum; vel ligno imputribili, quae viliora sunt dogmata: et perpetua putentur a fingentibus, et dialectica arte firmentur, ne moveantur et corruant, sed solida radice consistant.
12.5.7
Numquid non scietis? numquid non audietis? numquid non annuntiatum est ab initio vobis? numquid non intellexistis fundamenta terrae? Qui sedet super gyrum terrae: et habitatores ejus quasi locustae. Qui extendit velut nihilum coelos, et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum. Qui dat secretorum scrutatores quasi non sint: judices terrae velut inane fecit. Equidem neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum: repente flavit in eos et aruerunt, et turbo quasi stipulam auferet eos. Et cui assimilastis me et adaequastis? dicit Sanctus. Levate in excelsum oculos vestros, 490 et videte quis creavit haec: qui educit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat. Prae multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque ejus: neque unum reliquum fuit. LXX: Nonne scietis? nonne audietis? nonne annuntiatum est vobis a principio? Non cognovistis fundamenta terrae? Qui tenet gyrum terrae, et habitatores ejus quasi locustas. Qui statuit quasi cameram coelum, et extendit quasi tabernaculum ad habitandum. Qui dat principes regnare pro nihil, terram autem quasi nihili fecit. Siquidem non plantabuntur, neque serentur, nec solidabitur in terra radix eorum. Flavit super eos, et arefacti sunt, et tempestas assumet illos quasi stipulam. Nunc ergo cui assimilastis me? exaequabor eis? dixit Sanctus. Elevate sursum oculos vestros, et videte quis ostendit haec omnia. Qui educit juxta numerum ornatum suum, omnes in nomine vocabit, a multa gloria et in robore fortitudinis: nihil te latet. Ab initio, inquit, naturali lege vos docui, et postea per Moysen scripta Lege testatus sum, quid nihil esset idola, et quod Creator mundi ipse esset Deus, qui tantam molem terrae fundasset super maria, et super flumina collocasset eam: ut elementum gravissimum super tenues aquas Dei penderet arbitrio, qui instar regis sedet super gyrum terrae: ex quo nonnulli quasi punctum et globum eam esse contendunt, et habitatores illius quasi locustas. Si enim in toto orbe consideremus varias nationes, et ab Oceano usque ad Oceanum, id est, ab Indico mari usque ad Britannicum, et ab Atlantico usque ad Septentrionis rigorem, in quo congelascunt aquae, et succina pulchra concrescunt, omne in medio hominum genus quasi locustas habitare cernimus. Quid igitur superbit terra et cinis? quia coelum, immo ut Scripturarum utar auctoritate, coeli extenduntur, quasi camera; sive, ut in Hebraico continetur, quasi DOC, de quo supra diximus: pro quo LXX ibi salivam interpretati sunt: et unum verbum nunc sputum, nunc cameram, id est, fornicem transtulerunt; et tantam eorum latitudinem quasi tabernaculum et papilionem extendit desuper, ut in similitudinem tecti operiret homines, et quasi in domo latissima habitare faceret: quid miremur si parva hominum corpora quasi locustae, et minuta 491 reputentur animantia? Rursum et in hoc loco ἡμικύκλιον terris imminere coelum[ Al. coelorum], et in similitudinem sphaerae coelum esse contendunt, abutuntur nomine fornicis, quod scilicet media pars sphaerae terras operiat: cum in Hebraico non fornicem, sed DOC, id est, tenuissimum pulverem legerimus. Pro quo saliva quae projicitur in terram, et pulveri commiscetur, et deperit, ostendit universam corporum magnitudinem pro nihili reputandam. Qui autem extendit coelos et expandit eos: ut vel supra habitarent Angelorum multitudines, vel subter homines morarentur, et quasi magnam rationabilibus creaturis fecit domum: ipse pro qualitate temporum principes constituit, sive secretorum scrutatores, ut sint quasi non sint; et judices terrae velut inane fecit. Pro quo LXX transtulerunt, terram autem quasi nihili fecit; siquidem et in principio Geneseos ubi scriptum est: Terra autem invisibilis, et incomposita, caeteri transtulerunt: Terra autem erat inane et nihili. Quantos reges et Graeca et Barbara, Romanaque narrat historia! Ubi est Xerxis innumerabilis ille exercitus? Ubi Israelitica in eremo multitudo? Ubi regum incredibilis potentia? Quid de veteribus loquar? praesentia exempla nos doceant, esse principes quasi nihili, et judice terrae quasi inane reputari. Qui principes et judices terrae( sive, ut alii suspicantur, coeli) nec sati sunt, nec plantati sunt, nec firma radice solidati, et repente jussione Dei ita auferuntur et pereunt, quasi stipula a turbine et tempestate raptatur; juxta illud quod scriptum est: Et transivi, et non 492 erat; et quaesivi eum, et non est inventus locus ejus. Cum ergo tanta sit potentia Creatoris atque majestas, cui Deum similitudini comparatis? et non potius ex creaturarum magnitudine intelligitis conditorem? Si non creditis verbis, saltem oculis vestris credite; et ex coelorum elementorumque omnium servitute potestatem Domini cogitate. Qui educit in numero militiam eorum, id est coelorum; et omnes ex nomine vocat, subauditur, stellas. De quibus et in Psalmis canitur: Qui numerat multitudinem stellarum: et omnes eas ex nomine vocat. Sive militiam coeli, Angelos interpretemur, et omnes coelorum exercitus, de quibus et Daniel loquitur: Millia millium ministrabant ei, et decies centena millia assistebant illi. Unde et Dominus sabaoth appellatur, qui nostra lingua dicitur, Dominus militiae atque exercituum, sive virtutum. Educit autem juxta numerum coelorum militiam: ut et sol, et luna, et astra caetera, quae Abraham numerare non potuit, illi numerata sint, et serviant officio delegato: dum eumdem coeli cursum sol uno anno, lucifer vesperque biennio, luna singulis explet mensibus, omnesque stellae certis temporibus peragunt, et quaedam ex iis vocantur errantes, atque inaequales earum motus oculis, non mente conspicimus, nec tam intelligimus, quam miramur. Magnitudo enim fortitudinis Dei suo facit ordine cuncta servire. Sive juxta Septuaginta a multitudine gloriae et potentiae virtutis ejus, nihil eum latere potest: sed omnium vias rationesque et cursus Creatoris majestate cognoscit.

Intertext edge

Open linked passage

Note