Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Hieronymus Stridonensis340-420
Commentaria in Isaiam
Isai 14.3
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
7170 Coinis
14.3.1
LIBER DECIMUS TERTIUS. Cap. XLVII
14.3.1
Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylonis: sede in terra, non est solium filiae Chaldaeorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera. Tolle molam, et mole farinam: denuda turpitudinem tuam, discooperi humerum, revela crura, transi flumina. Revelabitur ignominia tua, et videbitur opprobrium tuum: ultionem capiam, et non resistet mihi homo. LXX: Descende, sede super terram, virgo filia Babylonis, sede in terram. Non est solium filiae Chaldaeorum, quoniam nequaquam ultra vocaberis mollis et tenera. Tolle molam, mole farinam. Revela operimentum tuum, denuda canos, discooperi tibias, transi flumina: revelabitur ignominia tua, apparebunt opprobria tua. Quod justum est de te auferam, nequaquam 549 ultra tradam hominibus. Quomodo in Ezechiele sub figura navis et omnis instrumenti ejus, Tyri ornatus exponitur, quae negotiationibus dedita est, et propter aquarum abundantiam rex Aegypti draco appellatur, et squamae illius juncusque ac papyrus et pisciculi describuntur, et Jerusalem cum idolis fornicationem scortorum ac lupanaris similitudo testatur: sic in praesenti loco sub persona captivae mulieris, quae quondam regina fuerit, Babylonis servitus indicatur: diciturque ei ut descendat de regni superbia, et in pulvere sedeat. Virgo autem appellatur et filia: vel quia omnes homines creatura Dei sumus; nec est Babylonis juxta haereticos natura damnabilis: vel ob luxuriam et ornatum urbis quondam potentissimae, quae cum senuisset, et vicina esset occasui, virgunculam, et puellam se esse jactabat. Licet ex eo quod juxta LXX scriptum est, filia Babylonis, non ipsam Babylonem quidam, sed Romanam urbem interpretentur, quae in Apocalypsi Joannis et in Epistola Petri, Babylon specialiter appellatur, et cuncta quae nunc ad Babylonem dicuntur, illius ruinae convenire testentur, contra quem vocanda sit avis, Deique justitia: ut postquam Sion, id est, Ecclesia salvata fuerit, illa pereat in aeternum. Dicitur ergo Babyloni reginae et filiae Chaldaeorum( a Chaldaeis enim condita est) quod nequaquam ultra vocetur mollis et tenera et deliciis affluens, quae cunctarum gentium manibus portabatur; ita ut terrae plantas vix imprimeret: praecipiturque ei ut tollat molam, et molat farinam, quod est durae captivitatis, et extremae servitutis indicium; ut quae quondam regina fuerat, postea molendae farinae operi serviat. Sed quia sequitur: Denuda turpitudinem tuam, etiam mola ab Hebraeis figuraliter intelligitur, quod scilicet in morem scorti, victorum libidini pateat. Illudque quod in Judicum libro de Samson scribitur, ad molam eum a Philisthiim esse damnatum, 550 hoc significare volunt, quod pro sobole robustissimus virorum, hoc in allophylas mulieres facere sit compulsus. In eo ubi nos interpretati sumus, denuda turpitudinem tuam, pro quo LXX transtulerunt, revela operimentum; Theodotio ipsum verbum Hebraicum posuit, SAMTHECH(); Aquila SEMMATHECH; Symmachus τὸ σιωπηλόν σου: quod nos exprimere possumus taciturnitatem tuam, quod taceri debeat prae verecundia. Quod quidem et in Cantico Canticorum legimus, ubi sponsae pulchritudo describitur: ad extremum infert: Absque taciturnitate tua: nolentibus qui interpretati sunt transferre nomen, quod in sancta Scriptura sonaret turpitudinem. Recteque contra Babylonem inverecundis utitur nominibus( licet nulla sit turpitudo, humani corporis membrum vocare nomine suo), cui praecipitur ut nudet pectora, et crura ac femina aperiat, et vadat in captivitatem, videaturque ignominia ejus, et opprobrio pateat sempiterno. Et hoc Dominus fecisse se dicit, ut ultionem caperet de ea, quae oppressit populum suum, et nullum pro ea audiat precatorem, qui iram Domini suo lenire conetur occursu. Significat autem Angelum gentis Babyloniae praesidem, qui cum caeteris Angelis loquitur: Curavimus Babylonem, et non est curata. Quod autem Septuaginta transtulerunt, quod justum est de te auferam, nequaquam ultra tradam hominibus, subauditur Babylonem: vel certe hoc quod justum est, et ablatum de Babylone. Disputant Stoici, multa re turpia, prava hominum consuetudine, verbis honesta esse, ut parricidium, adulterium, homicidium, incestum, et caetera his similia. Rursumque re honesta, nominibus videri turpia; ut liberos procreare, inflationem ventris crepitu digerere, alvum relevare stercore, vesicam urinae effusione laxare: denique non posse nos, ut dicimus, a ruta rutulam, sic ὑποκροιστικὸν mentae facere. 551 Ergo SEMMATHEC(), quod Aquila posuit, ut diximus, verenda mulieris appellantur. Cujus etymologia apud eos sonat, sitiens tuus; ut inexpletam Babylonis indicet voluptatem.
14.3.2
Redemptor noster Dominus exercituum, nomen illius. Sanctus Israel. Sede tacens, et intra in tenebras, filia Chaldaeorum; quia non vocaberis ultra domina regnorum, iratus sum super populum meum, contaminavi haereditatem meam, et dedi eos in manu tua: non posuisti eis misericordias. Super senem aggravasti jugum tuum valde, et dixisti, in sempiternum ero domina: non posuisti haec super cor tuum, neque recordata es novissimi tui. LXX: Dixit qui eruit te Dominus sabaoth, nomen ejus, Sanctus Israel. Sede compuncta, ingredere in tenebras, filia Chaldaeorum: nequaquam ultra vocaberis fortitudo regni: iratus sum contra populum meum, contaminavi haereditatem meam. Ego dedi eos in manum tuam, tu vero non dedisti eis misericordiam: seni[ Al. senis] aggravasti jugum valde, et dixisti, in aeternum ero domina: non intellexisti haec in corde tuo, neque recordata es novissimorum. Primus versus juxta Septuaginta cum superioribus copulatur, ut sit sensus: Et haec faciet qui eruit te Dominus sabaoth, nomen ejus Sanctus Israel. Porro juxta Hebraicum, ex persona populi Propheta loquitur, quod haec fecerit contra Babylonem Dominus exercituum, cujus nomen sit Sanctus Israel. Rursumque ad ipsam Babylonem sermo dirigitur. Sede tacens, sive compuncta, et tuorum criminum recordare. Ingredere tenebras: quia prae confusione et ignominia lucem ferre non sustines: nequaquam vocaberis, non unius regni, sed nec omnium regnorum domina. Simulque quia occulta quaestio nascebatur: cur irasceretur Deus adversus Chaldaeos, quos ipse misit ad capiendum Israel: respondit, iratum se contra populum suum, corripere eos voluisse, non perdere, verberare, non occidere. Illos autem abusos esse crudelitate sua, et plus imposuisse plagarum quam Dei ultio flagitabat: magnumque Babyloniae crudelitatis indicium est, ne senibus quidem pepercisse, quorum aetas etiam inter hostes venerabilis est. Sed et hoc signum superbiae, quod praesenti felicitate decepta, futurorum non cogitarit ambigua. 552 Ergo semper in prosperis debemus cavere ventura: nec traditos nobis opprimere, qui ad hoc erudiuntur, ut meliores fiant.
14.3.3
Et nunc audi haec, delicata et habitans confidenter, quae dicis in corde tuo: Ego sum, et non est praeter me amplius: non sedebo vidua, et ignorabo sterilitatem. Et venient tibi duo haec subito in die una, sterilitas et viduitas: universa venerunt super te, propter multitudinem maleficiorum tuorum, et propter duritiam incantatorum tuorum vehementer[ Vulg. vehementem]. Et fiduciam habuisti in malitia tua, et dixisti: Non est qui videat me: sapientia tua et scientia tua haec deceperunt te, et dixisti in corde tuo: ego sum, et praeter me non est altera. Veniet super te malum, et nescies ortum ejus, et irruet super te calamitas, quam non poteris expiare, veniet super te repente miseria, quam nescies. Duo simul venient Babyloni, sterilitas et viduitas, ut nec filios habeat, id est, subjectos sibi populos; nec virum, quem regem possumus intelligere: quae dum non sperat, repente sustinuit. Neque enim poterat arbitrari quod Persae, nullius ante fortitudinis, eam, Cyro regnante, superarent, et suae subjicerent potestati. Quae perpessa es, inquit, non solum propter superbiam et abundantiam cunctarum opum atque delicias, sed et propter multitudinem maleficiorum tuorum, et incantatorum tuorum, in quibus habuisti fiduciam. Et veniet super te malum quod antea nesciebas, et cujus ignorabas ortum. Sive ut Septuaginta transtulerunt: Veniet super te perditio, et nescies: fovea, et incides in eam: ut quae cunctis gentibus parabas captivitatis malum, ipsa incidas in foveam quam parasti. Quae perspicua sunt, cito sermone transcurrimus.
14.3.4
Sta cum incantatoribus tuis, et cum multitudine maleficiorum tuorum, in quibus laborasti ab adolescentia tua, si forte quid prosit tibi, aut si possis fieri fortior. Defecisti in multitudine consiliorum tuorum: stent et salvent te augures coeli, qui contemplabantur sidera, et supputabant menses, ut ex eis annuntiarent ventura tibi. Ecce facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos: non liberabunt animas suas de manu flammae: non sunt prunae quibus calefiant, nec focus ut sedeant ad eum: sic facta sunt tibi in quibuscumque 553 laboraveras: negotiatores tui ab adolescentia tua unusquisque in via sua erraverunt: non est qui salvet te. LXX: Sta nunc in incantationibus tuis et in multis maleficiis tuis, quae discebas ab adolescentia tua, si prodesse tibi possunt: et laborasti in consiliis tuis: stent et salvam te faciant astrologi coeli, qui contemplantur stellas: annuntient tibi quid venturum sit super te. Ecce omnes quasi phrygana in igne comburentur: et non eruent animam suam de flamma; quia habes carbones ignis, sedebis super eos. Hi erunt tibi in adjutorium. Laborasti in commutatione tua ab adolescentia: homo in semetipso erravit: tibi autem non erit salus. Habuisse Babylonem omnemque Chaldaeam, incantatorum et angurum, et hariolorum et Gazarenorum studium, quos nos aruspices appellamus, Danielis Prophetae lectio probat, qui ad eorum consilium, cuncta reges Babylonios fecisse commemorat. Pro eo quoque quod nos juxta Symmachum et Theodotionem interpretati sumus: Stent et salvent te augures coeli, Septuaginta manifestius transtulerunt, Stent et salvam te faciant astrologi coeli; qui vulgo appellantur mathematici, et ex astrorum cursu lapsuque siderum, res humanas regi arbitrantur. Unde et Magi de Oriente venerunt, Domini stellam se vidisse dicentes, vel ex artis scientia, vel ex vaticinio Balaam Prophetae sui, qui in Numeris dixerat: Orietur stella ex Jacob, et homo de Israel. Isti igitur qui supputant menses, annosque dinumerant, et horarum momenta librantes, futurorum scientiam pollicentur, dicant tibi quid super te Dominus cogitaverit, illisque tacentibus, quid venturum sit, Propheta respondit: Ecce facti sunt quasi stipula, ignis devoravit eos; ut qui salutem aliis promittebant, sua ignorarent supplicia: nec dubium quin, ardente urbe, habitatores ejus vorax flamma consumpserit. Quodque sequitur: Non sunt prunae quibus calefiant, nec focus ut sedeant ad eum, sic Hebraei edisserunt. Nullam habent caloris scientiam, nec illuminantem sensum, qui eorum tenebras possit discutere, et frigus erroris expellere. Pro quo nescio quid volentes Septuaginta transtulerunt: Habes carbones ignis, sedebis super eos: 554 hi erunt tibi in adjutorium; nisi forte possumus hoc dicere, quod multo utilior sit ignis et incendium Babyloni, quam fuerunt magi et Gazareni, astrologi et incantatores. Hic enim eos per poenas atque supplicia ad poenitentiam provocat; illi per errorem ducunt ad superbiam. Omnis labor ejus et negotiatores illius, quos magos intelligimus, hoc profecit, ut unusquisque sua erraret via; et ipse perditus salutem alteri non praeberet. Interrogemus eos qui diversas asserunt esse naturas, utrum Babylon malae naturae sit, an bonae? Si malae dixerint, quod eos responsuros esse non dubium est, quomodo provocatur ad poenitentiam, et dicitur ei: Sede compuncta, intra in tenebras, filia Chaldaeorum. Ac deinceps post enumerationem peccatorum et criminum, Habes carbones ignis, sedebis super eos: hi erunt tibi in adjutorium? Et quid sibi velit quod infertur juxta eosdem Septuaginta: Laborasti in commutatione ab adolescentia? Quae est ista commutatio? Utique de bono in malum. Ex quo perspicuum est, natura bonos, voluntate malos fieri. Denique infertur: Homo in semetipso erravit, non natura, sed mentis arbitrio.

Intertext edge

Open linked passage

Note