Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Commentaria in Job
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis"> —
⋯
More
Original / primary: 7190 Coinjo4
3.1.1
INCIPIUNT EDISSERI CAPITULA. CAPUT I.
3.1.1
Vir erat in terra Huz, nomine Job. Et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum, et recedens a malo. Natique sunt ei septem filii, et tres filiae. Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum: quingenta quoque juga boum, et quingentae asinae ac familia multa nimis. Eratque vir ille magnus inter omnes Orientales. Et ibant filii ejus, et faciebant convivia per domos, unusquisque in die suo. Et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis. Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos: consurgensque diluculo, etc. Huz et Buz filii fuerunt Nachor fratris Abrahae, filii Melchae sororis Sarae, de cujus stirpe Job descendit. Non sicut quidam falso suspicantur, de genere eum fuisse Esau. Nam Eliphaz nascitur de Ada uxore Esau, et regnavit in Theman, unde etiam Themanites dictus est. Theman, Idumaea, Seir Daroma, Zebora, regio fuit Esau. Habitavit autem Job vir magnus in terra Huz, quae interpretatur consiliatrix. Sed et Elchana, qui interpretatur possessio Dei, pater sanctissimi Samuelis Prophetae, vir unus appellatur: non enim per diversa mobilis atque instabilis ferebatur, sed firmus atque inconcussus persistens, vir unus erat: et idcirco in monte Ephraim fructifero morabatur. In alta scilicet contemplatione virtutum, ut a nullis subjacentibus et circumlatrantibus vitiorum agitationibus, mentis ejus sublimitas dejiceretur, vel unitas scinderetur. Proinde hic vir magnus atque egregius Job, in terra Huz habitasse perhibetur, quae consiliatrix interpretatur. Non enim terra carnis ejus, animum ipsius superabat, sed imperantis animi consilio cuncta faciebat: unde et ipse ait: Pepigi foedus cum oculis meis, ut non cogitarem quidem de virgine. Hoc ergo consilium et pactum quondam sibi invicem inierunt, homo ejus interior et exterior: ut terra, id est, caro ejus, obediendo fieret consiliatrix spiritui, ne in ea dominaretur iniquitas. Et quia vir, juxta divinum testimonium, simplex erat, habitans in domo: quatuor his pollebat virtutibus, prudentia, justitia, fortitudine, temperantia.
3.1.2
Offerebat holocausta per singulos. Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et maledixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Job cunctis diebus. Quadam autem die cum venissent filii Dei ut assisterent coram Domino: affuit inter eos etiam Satan. Cui dixit Dominus: Unde venis? Qui respondens, ait: Circumivi terram, et perambulavi eam. Dixitque Dominus ad eum: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra: homo simplex, et rectus, ac timens Deum et recedens a malo? Cui respondens Satan, ait: Numquid frustra Job timet Deum? Nonne tu vallasti eum ac domum ejus universamque substantiam ejus per circumitum? Operibus manuum ejus benedixisti, et possessio ejus crevit in terra. Sed extende paululum manum tuam, et tange cuncta quae possidet, nisi in faciem benedixerit tibi. Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce universa quae habet, in manu tua sunt: tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini. Cum autem quadam die filii et filiae ejus comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti, nuntius venit ad Job qui diceret: Boves arabant, et asinae pascebantur juxta eos, et irruerunt Sabaei tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio: et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi. Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit: Ignis Dei cecidit e coelo et tactas oves puerosque consumpsit: et effugi solus, ut nuntiarem tibi. Sed adhuc illo loquente, venit alius, et dixit: Chaldaei fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos; necnon pueros percusserunt gladio, et ego fugi solus ut nuntiarem tibi. Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intravit, et dixit: Filiis tuis et filiabus vescentibus, et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti, repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus, quae corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. Pro filiis suis, quos ita regebat, ut non tam pro praesentibus criminibus, quam pro occultis in corde peccatis, quae hominum quoque fugere notitiam possunt, divinam clementiam assiduis sacrificiis exoraret. Privilegium vero offerendi primogenitis, vel maxime regibus debebatur: pro excellentia videlicet sapientiae, vel nobilitate generis. Et quia typum Christi Job ferre diximus, videamus nunc quid terra Huz in Christo significet. Terram hanc, assumptum verum hominem ex Maria intelligimus, quae ideo, filio Dei assumente eam, consiliatrix dicitur, quod per divinitatem assumentis habitant in ea thesauri divinae sapientiae et scientiae absconditi; quam sibi ita indissolubili connexione conjunxit, ut ipse in Trinitate unus sit filius Dei. Septem vero filii, septiformem Spiritus sancti gratiam; et tres filiae, legem et prophetiam, et Evangelium nobis videntur significare. Oves plebem Christi, propter innocentiam, quae in baptismo sordes peccatorum deposuerint, nominat. In camelis vero, gentium pravitatem, cum oneribus criminum et tortuosis sensibus ad Christum venientium ostendit. In bobus, qui munda animalia sunt, Judaeorum plebem. In asinis vero immundum pecus, gentium populum demonstravit. Unde Isaias ait: Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui: scilicet quod nativitatem Christi in carne et Judaei ex parte, et gentes agnoverint: et in praesepi altaris Domini, quasi munda animalia per Baptismum accesserint: forte ad hoc respicit illud Evangelii: Jugum enim meum suave est, et onus meum leve. In jugo, Judaeos: in asino, ad quem onus magis pertinet, gentes, ut supra diximus significavit. Magnus dicitur Christus inter omnes Orientales, secundum illud: Unxit te Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis. Numerus vero animalium in septem et tribus millibus, atque in quingentis sacratus est. Nam septem, juxta auctoritatem Scripturarum, plenitudinem quamdam sacri mysterii significant: ut ibi, septem spiritus, septem candelabra, septem Ecclesiae. In tribus vero millibus: anima et corpus et spiritus, vel triformis doctrinae scientia, in Scripturis sanctis, sive sacramentum beatae Trinitatis potest intelligi: pro eo quod omnis multitudo credentium, trium dierum viam ambulans, ad perfectionem aeternitatis desiderat pervenire. Quingenti vero qui de quinque consurgunt quinquiplicati quinquaginta quinque faciunt, peractis lubricae aetatis fragilitatibus, in virum perfectum hominem transisse significant; et per decies quinos quinquaginta perveniunt, ita per decies quinquagenos ad quingentos ascendunt. Similiter Ecclesiam totam, quae columnam et firmamentum veritatis Christi figurat: in qua sensus nostri, vel purificationem, vel remissionem peccatorum accipiunt: quia in isto numero non solum remissio peccatorum, sed etiam adventus sancti Spiritus declaratur. Filii vero Dei: vel angeli, vel sancti intelligendi sunt, qui dono gratiae Spiritus sancti Filii Dei vocantur. Inter hos ergo diabolus astare dicitur: quia ex permissione Dei plerumque sanctos audet tentare. Miranda filiorum Job tam fraterna concordia! Sed quia Job typum Christum portare ostendimus: hos inferius per figuram septem gratias Ecclesiae esse dicimus, qui spirituali funguntur sacramentorum convivio, Legem, Prophetiam, et Evangelia: quasi tres sorores secum habentes, divinorum eloquiorum intelligentiae dapibus saturantur. In ruina vero domus, quae oppressit filios Job; antiquorum principum, regnorum persecutionem, vel saevitiam contra Ecclesiam ostendit. Qui vero solus permansit ut nuntiaret, raritatem ipsorum persecutorum indicat. Sabaei interpretantur captivi: et Chaldaei quasi daemonia: hi nempe captivi daemonum impugnant Ecclesiam: hi non solum ubi possunt, abigunt greges dominicos, verum etiam eos igne suo, quem coeli esse mentiuntur, haeresibus, vel superstitionis pravitate consumunt. Praesentiae etiam regum venti violentissimi similitudine violentae, quatuor Evangeliis velut angulis confirmatam, Christi domum concutiunt: ut praedicti septem filii, et tres filiae pariter, cum ipsa domo intereant.
3.1.3
Tunc surrexit Job, et scidit vestimenta sua, et tonso capite, corruens in terram, adoravit et dixit: Nudus egressus sum de utero matris meae, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Surrexit ad tolerantiam patientiae. Nam et Job, id est Christus, ad pacem dandam Ecclesiae surrexit, ut gestum significet vindictae. Vestimenta vero scidit: fideles ab infidelibus separavit. Procidit in terram, cum se de forma Dei usque ad formam servi exinanivit. Nudus egressus est de utero matris suae, nulla videlicet sorde peccati originalis aspersus. Ex persona hominis ait: Dominus dedit, et Dominus abstulit. Dedit Pater bonos in haereditatem, et malos a regno Filii sui seclusit.
3.1.4
In omnibus his non peccavit Job labiis suis, neque stultum quid contra Deum locutus est. Hoc ait: quia stulte loqui non potuit sapientia Patris: neque peccatum committere immaculatus Agnus.
3.2.1
INCIPIUNT EDISSERI CAPITULA. CAPUT II.
3.2.1
Factum est autem cum quadam die venissent filii Dei, et starent coram Domino: venisset quoque Satan inter eos, et staret in conspectu ejus, ut diceret Dominus ad Satan: Unde venis? Qui respondens ait: Circumivi terram, et perambulavi eam. Et ait Dominus ad Satan: Numquid considerasti servum meum Job: quod non sit ei similis in terra: vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam? Tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra. Cui respondens Satan ait: Pellem pro pelle, et cuncta quae habet homo dabit pro anima sua: alioquin mitte manum tuam, et tange os ejus et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi. Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce in manu tua est: verumtamen animam illius serva. Egressus est igitur Satan a facie Domini; et percussit Job ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem ejus: qui testa saniem radebat, sedens in sterquilinio. Dixit autem illi uxor sua: Adhuc tu permanes in simplicitate tua? benedic Deo, et morere. Qui ait ad illam: Quasi una de stultis mulieribus locuta es. Si bona suscepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus? In omnibus his non peccavit Job labiis suis. Igitur audientes tres amici Job omne malum quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphaz Themanites, et Baldad Suites, et Sophar Naamathites. Condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum, et consolarentur. Cumque elevassent procul oculos suos, non cognoverunt eum. Non quod Deus ignoret; sed ut nos doceat quid responderit Satan, qui interpretatur adversarius.
3.2.2
Et exclamantes ploraverunt: scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in coelum. Et sederunt cum eo in terra septem diebus, et septem noctibus, et nemo loquebatur ei verbum. Videbant enim dolorem esse vehementem. Nam et omnes haeretici Christi amicos se esse dicunt; cujus se sanguine redemptos gloriantur. Et postmodum inimici efficiuntur ejus, impugnando Ecclesiam suam. Quod autem videntes plagam ejus, sciderunt vestimenta, et miserunt pulverem super caput suum: illos haereticos significat, qui Christum in gloria coelesti Deum credunt: incarnationem et passionem non credunt: sed opprobriis et humiliatione ejus offensi, in blasphemiam erumpentes, fidem scindunt, atque a corporis unitate discedunt. Et pulverem mittentes super capita sua, terreno et mortuo sensu, corda sua operiunt atque obruunt. Omni etiam tempore vitae suae, quae in septem diebus ac noctibus continetur; indignum os suum confessione divina, muta infidelitatis improbitate condemnant, et obstruetur os loquentium iniqua.
3.3.1
INCIPIUNT EDISSERI CAPITULA. CAPUT III.
3.3.1
Post haec aperuit Job os suum, et maledixit diei suo, et locutus est: Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo. Dies illa vertatur in tenebras. Post haec, sicut ait scriptor hujus historiae, quem Moysem esse tradit opinio, aperuit Job os suum, et maledixit diei suo dicens: Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo. Job qui typum habuit Salvatoris in se, humani generis mortalitatem deflevit: quae propter peccatum ex Dei justa sententia, homini inflicta est. Pereat dies in qua natus sum: redeat per Christum immortalitas, quam Adam reatu praevaricationis amisit, et abeat mors a me, quam alio delinquente contraxi. Et Jeremias: Maledicta dies in qua natus sum. Unde nulli dubium est, quod hi omnes praevaricationem Adae detestentur. Spiritualiter ergo dies cum sua nocte, diabolus et mortalitas possunt intelligi: non quia dies sit, sed quia fuerit quando permanebat cum Deo, a quo recedens factus est nox, vel quia impiis ac peccatoribus, in hac prosperitate et felicitate gaudentibus, dies esse videatur. Unde dicitur:
3.3.2
Auferetur ab impiis lux sua. Non requirat eum Deus desuper. Hoc est, ne fiat ejus memoria ante Deum in bonum.
3.3.3
Et non illustretur lumine. Recognitionis Dei, vel poenitentiae.
3.3.4
Obscurent eum tenebrae et umbra mortis. Tenebrae, peccata sunt et invidia.
3.3.5
Occupet eum caligo, et involvatur amaritudine. Id est, caecitas cordis.
3.3.6
Noctem illam tenebrosus turbo possideat. Quia ad amaritudinem provocat Deum, sicut et caeteri satellites ejus: furore irae Dei apprehensus, circumdetur omnibus malis, et involvatur. Noctem illam tenebrosus turbo possideat: id est, diabolus, qui diem felicitatis homini abstulit, et noctem inquietae vitae turbulentus invexit.
3.3.7
Non computetur in diebus anni. Annus Christus intelligitur, qui in se cuncta revolvit et continet. In hujus ergo diebus anni, non computetur diabolus: id est, sanctorum numero non conjungatur.
3.3.8
Nec numeretur in mensibus. Menses hoc loco sanctos apostolos recte intelligimus, qui, ut ligna paradisi, spirituales Ecclesiae afferunt fructus.
3.3.9
Sit nox illa solitaria, nec laude digna. Apostolorum scilicet praedicatione, ubi dies salutis agnoscitur, quam Abraham vidit, et laetatus est.
3.3.10
Maledicant ei qui maledicunt diei: qui parati sunt suscitare Leviathan. Sancti utique diei praevaricationis mortis suae cum detestatione maledicunt: qui non serviendo vitiis, suscitant contra se draconem, fortissimum scilicet hostem.
3.3.11
Obtenebrentur stellae caligine ejus. Peccatores scilicet, qui in nocte, saeculi divitiis et honore lucere se putant, caecitatis caligine tenebrentur, et merito suo, Evangelii lumen non videant.
3.3.12
Exspectet lucem, et non videat. Nec nox praevaricationis et mortis, in qua diabolus regnum tenet, potest lumen Redemptoris Christi cognoscere; neque illi qui in ea nascuntur, nisi eam per baptismum renati destruxerint.
3.3.13
Nec ortum surgentis aurorae. Resurrectionem Christi significavit: unde, in psalmo, vigilia matutina dicitur.
3.3.14
Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me: nec abstulit mala ab oculis ejus. Quare non in vulva mortuus sum? Quare egressus ex utero non statim perii: Cur exceptus genibus? Cur lactatus uberibus? Sub persona sua, humani generis plangit miserias: quare iterum moriturus, mala istius vitae patiatur: quare mortalem ipsa mors non exstinxerit in utero?
3.3.15
Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem cum regibus et consulibus terrae, qui aedificant sibi solitudines: aut cum principibus qui possident aurum, et replent domos suas argento. Principes, et reges, et consules, et si in inferno squalores tartareos patiuntur: nunc tamen in corporibus suis tormenta non sentiunt. Horum mortem mihi venire hac conditione voluissem.
3.3.16
Aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem. Variis modis et exemplis dicit, quod poenas istas in quibus erat, non debuerat pati. Quare non in vulva mortuus sum? Et deinceps ait: Nunc autem dormiens silerem, et somno meo requiescerem cum regibus et consulibus. Forte exemplum contra eos est, qui dicunt non resurrecturos, nisi qui juxta ordinem nati fuerint. Si enim concepti moriuntur in utero, necesse est, quia vivi fuerint: et quidquid moritur, haud dubie quia resurget. Ita quod in membris fuit et vixit, et natura minus dederit: hoc resurrectione in integrum reparabitur: sic enim humani generis instauratio in melius totum reddet, quod natura fraudaverat. Dicit etiam abortiva, quae in natura humana degenerata sunt, a poenis esse aliena, qui sibi solitudines magis quam domus aedificant. Habitat enim diabolus in civitatibus desolatis, et in domibus desertis. Non habentes hospitem Deum, et possident aurum, ut sunt philosophi, et alii sapientes hujus mundi, fulgorem boni ingenii, splendoremque eloquii.
3.3.17
Ibi impii cessaverunt a tumultu. Procul dubio in inferno. Et sicut Septuaginta transtulerunt, ibi impii deposuerunt furorem suum, id est, typhus et superbia, cum saevitia in hoc saeculo gloriantium, humiliata est in inferno.
3.3.18
Et ibi requieverunt fessi robore. Sicut alia habet translatio: ibi requieverunt fatigati corpore: ab oppressione utique et miseria, labore etiam istius mundi liberati.
3.3.19
Et quondam vincti pariter sine molestia. Vincientes et quondam vinctos in inferno dicit pariter habitare, sine injuria tamen et molestia vinculatorum: non ita ut istic ubi praeter poenas, captivitate vel servitute dura, diversis etiam aliis calamitatibus, homines obligantur, dominatu et injustitia iniquorum.
3.3.20
Non audierunt vocem exactoris. Jussa imperantium vel inique exigentium, non verentur.
3.3.21
Parvus et magnus ibi sunt, et servus et liber a domino suo. Quare misero data est lux, et vita his in amaritudine animae sunt? Qui exspectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum: gaudentque vehementer cum invenerint sepulcrum. Cum sit ergo, ut video, in inferno aequalitas personarum, et nullus de alterius dominatione formidat: cur mihi misero data est lux ista, et vita similis eis qui in amaritudine animae suae sunt, cum meliora sint inferorum ergastula, quam istius mundi miserabilis vita cruciatibus plena: ubi prae angustiis homines mortem quaerunt, et magno desiderio, ut veniat, exspectant. Exemplum egregium adhibuit, dicens: Quasi effodientes thesaurum, quia nimirum utique gratulantur, cum optatam sibi invenerint sepulturam.
3.3.22
Viro cujus abscondita est vita; et circumdedit eum Deus tenebris. De se dicit: Sic itaque incedebam in mandatis Dei, credens quod mihi fructus justitiae meae responderet; sed absconditum est meritum vitae meae, et pro hoc poenarum tenebris circumdatus sum: ita ut illud bonum mihi subtractum sit, et hoc malum appositum. Quod autem poenas tenebrarum nomine dixerit, audi quid sequitur:
3.3.23
Antequam comedam suspiro, et quasi inundantes aquae, sic rugitus meus. Inter caeteros cruciatus, etiam hanc ei diabolus infirmitatem inflixerat, quam infirmitatem medici bolimiodes appellant, quae infirmitas talem habere dicitur poenam, ut ante cibum torqueatur aegrotus, et sint ei post cibum indesinentes dolores. Unde dicit: Quasi inundantes aquae sicut rugitus meus.
3.3.24
Quia timor quem timebam evenit mihi. Timebam enim peccando laedere Deum, et ille offensus, iram justitiae suae in me exerceat. Sed quid profuit cavisse a peccatis, quandoquidem ut reus omnium peccatorum discrucior? Sequitur:
3.3.25
Et quod verebar accidit. Aliis verbis ipsum repetit, quod superius dixerat. Pro confirmatione dicti solent in Scripturis talia iterari. Non arroganter haec dicit, ut faciat Deo injuriam, sed conscientiae merito libere loquitur.
3.3.26
Nonne dissimulavi? Non reddendo retribuentibus mihi mala.
3.3.27
Nonne silui? Ut non delinquerem in lingua mea, posui ori meo custodiam.
3.3.28
Nonne quievi? Sciens cum surrexit in judicio Deus, quod salvos facturus sit omnes mansuetos terrae.
3.3.29
Et venit super me indignatio. Indignationem hoc loco plagarum molem dicit, quam refert super se cecidisse, cujus pondere et doloribus se gemit obrutum; cum ipse esset, ut superius ait, morbis castigatus; quas poenas in consequentibus, sagittas dici: sicut ait: Sagittae Domini in me sunt: quarum indignatio ebibit spiritum meum: sive, ut alia translatio habet, ebibit sanguinem meum. Et proprie sagittae vermes possunt intelligi, quia ab eis indesinentibus stimulis pungebatur: sicut ipse Job ait: Et qui comederunt, non dormiunt. Quos diabolus ad comedendum eum acriores faciebat, et illi quasi indignantes et irascentes ita carnem ejus morsibus fodiebant, ut velut sagittae viscerum interiora penetrarent. Explicit ubi Job maledixit diem nativitatis suae.
3.4.1
INCIPIUNT EDISSERI CAPITULA. CAPUT IV.
3.4.1
Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit: Si coeperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies. Sed conceptum sermonem tenere quis poterit? Concepta ergo verba edit in injuriam audientis, et dicit ita:
3.4.2
Ecce docuisti multos. Id est, quamplurimos solertia tua, et bonitate ab erroribus revocasti.
3.4.3
Et manus lassas roborasti. Vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti. Nunc autem venit super te plaga, et defecisti: tetigit te, et conturbatus es. Ubi est timor tuus, fortitudo tua, patientia tua, et perfectio viarum tuarum? Ista ergo in sanctum Job cum irrisione dicuntur: et istum habent sensum: si haec fecisses quae dixi, numquam in haec tam mala ad exemplum mortalium incidisses, quia Deum rerum omnium conditorem bonum scimus et justum.
3.4.4
Recordare, obsecro te: quis enim umquam innocens periit, aut quando recti deleti sunt? Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos, flante Deo, perisse, et spiritu irae ejus esse consumptos. Ergo ignoras Abel in principio innocentem occisum, et Abraham patriarcham propter uxorem suam fuisse periclitatum: et haec non discernens, generaliter das sententiam, ut cum alii hominum flagellentur a Domino, ut emendentur, alii ut probentur, de quibus iste est: cur huic velut reo poenam exprobras? Quin potius eos qui operabantur iniquitatem, flante Deo, perisse: id est, ut judicis sententia velut vento vehementissimo sublatos a spe aeternae vitae.
3.4.5
Rugitus leonis, et vox leaenae, et dentes catulorum leonum contriti sunt. In rugitu leaenae et voce, saevitiam depraedantis voluit significare.
3.4.6
Tigris periit, eo quod non haberet praedam, et catuli leonis dissipati sunt. Porro ad me dictum est verbum absconditum. In tigri velocitatem ejus ad spoliandos homines, praedamque ex eis capiendam describit, cujus etiam catuli similes ejus dissipati sunt et interempti. In alia editione pro tigri, myrmicoleon, id est, formica, et leo, quem nos verius diabolum dixerimus: qui quando praedam agit, de Sanctis tamquam de majoribus rebus, ut leo habendus est: quando vero minima quaerit auferre, formica dicendus est. Et quia sicut formica grana de area, ita ille cogitationes bonas aufert de cordibus hominum.
3.4.7
Et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus. In horrore visionis nocturnae, quando solet sopor occupare homines, pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt. Et cum spiritus me praesente transiret, inhorruerunt pili carnis meae. Stetit quidam, cujus non cognoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi aurae lenis audivi. Numquid homo Dei comparatione justificabitur: aut factore suo purior erit vir? Id est, latenter ad aurem cordis mei, virtus sententiae velut quodam spiramine penetravit.
3.4.8
Ecce qui serviunt ei non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem. Quanto magis hi qui habitant domos luteas. Dicitur quidem diabolo, qui quondam sanctus angelus fuit, quod in veritate non steterit, et ab illa sublimitate angelica propria voluntate deciderit: sed tamen non est continuo generale: ut sicut in illo, ita et in omnibus angelis inveniatur pravitas, quae est peccatum. Omnis enim natura, sine dubio creata, capax peccati est; ut apparuit in angelo de quo dixi: quia in veritate non stetit: tamen per donum et gratiam creatoris sui, ita in amorem charitatis illius transierunt, ut jam nec velint peccare, nec possint.
3.4.9
Qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea. Si domus luteae sunt corpora nostra: fundamentum domorum nostrarum, vitam hanc temporariam esse, credendum est, qua subtracta, domus luteae ruunt in mortem.
3.4.10
De mane usque ad vesperam succidentur, et quia nullus intelligit, in aeternum peribunt. Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis: morientur, et non in sapientia. In uno die, totam vitam hominum monstravit, quae in mundo vernat. In parvulis floret, in juvenibus convalescit, et roboratur matura aetate: in senioribus, tamquam in fructibus, et postremum in decrepita senectute conficitur, quam hic vesperam appellavit. Unde est illud in psalmo: Mane sicut herba transeat, et reliqua: decidit in morte, induratur in cadavere.
3.5.1
INCIPIUNT EDISSERI CAPITULA. CAPUT V.
3.5.1
Voca ergo si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere. Virum stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia. Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim. Longe fient filii ejus a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat. Stultum dicit, qui de suis meritis gloriatur. Sed hic pulchritudinem, nomine falsae felicitatis appellat: quae maledicenda est, et exsecranda est, quia eam sequitur interitus sempiternus.
3.5.2
Cujus messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias ejus. Nihil in terra sine causa sit, et de humo non egredietur dolor. Sitientes, famelici, et armati: diabolus et sui possunt intelligi, qui potestatem accipiunt a Deo, ut vastent iniquos: vel sitientes hominum mortem, omne scilicet bonum naturae, et quod nomine divitiarum dictum est, ab eis velut haustum poculum absorbetur: vel homines iniqui, qui premunt subjectos.
3.5.3
Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum. Quamobrem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum. Id est, labor hominem monet[ Al. manet], ut ab omnibus vitiis castigatus incedat.
3.5.4
Qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero. Qui dat pluviam super faciem terrae, et irrigat aquis universa. Qui ponit humiles in sublime, et maerentes erigit sospitate. Ut in Filio Dei homo Christus sit Deus, et per eum Ecclesia.
3.5.5
Qui dissipat cogitationes malignorum, ne possit implere manus eorum quod ceperant. Judaeorum videlicet, qui Christum putaverunt exstinguere, et nomen ejus delere de terra. Vel in martyribus persecutorum Ecclesiae adversantium dissipavit cogitationes, sicut Herodis in Petro. Et aliter: Non implent manus eorum quo volunt, quia alii eorum liberantur ad tempus: alii vero per januam mortis introducuntur ad vitam, et istos, et illos salvabit Deus. Illos aperte liberando, hos occulte coronando.
3.5.6
Qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat. Philosophos scilicet, vel Judaeos doctrina apostolica convincens, et ad nihilum errores eorum redigens.
3.5.7
Per diem incurrent tenebras. Dies erat in Judaeis, de regno, sacerdotio, lege, unius etiam Dei religione gloriantibus: sed non credentes in Christo, tenebras perfidiae inciderunt.
3.5.8
Et quasi in nocte sic palpabunt in meridie. Utique prosperitatis suae, quae cum solito circa felices saeculi hujus splendore vanae gloriae amplius fuerit, qua se longa securitate munitos putabant eam usque ad aetatis suae vesperam possessuros: in tribulatione subita, quae noctis nomine dicta est, stupore nimio, in angustiis coarctati, mortis etiam timore perculsi, palpare dicuntur, perditi utique consilio, quid facerent ignorantes.
3.5.9
Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem. Christum a blasphemiis Judaeorum: quia lingua eorum gladius acutus fuit, dicendo, Crucifige eum.
3.5.10
Et erit egeno spes: iniquitas autem contrahet os suum. Beatus homo qui corripitur a Domino. Increpationem ergo Domini ne reprobes: quia ipse vulnerat, et medetur: percutit, et manus ejus sanabunt. In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum. In fame eruet te de morte. Resurrectionis Christi virtutem ostendit.
3.5.11
Et in bello de manu gladii. Sed videamus, ne forte gladium peccatum dicat, dimicans contra animam hominis, ut eam sibi acquiescentem prosternat. Quod peccatum gladii nomine dicitur per prophetam, ut ait: Speculator si viderit gladium venientem.
3.5.12
A flagello linguae absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit. Si conversus fueris ad Deum, interiora tua, gladii verborum, per linguam jaculati non penetrant, et calamitates, vel mala quae a Deo irrogantur peccatoribus, non timebis.
3.5.13
In vastitate et fame ridebis. Ridebis, dixit, pro exsultabit, atque gaudebis, et laetus eris, cum alios videris fame affici, sive praesenti, sive etiam intellectuali.
3.5.14
Et bestias terrae non formidabis. Haec septima extremaque tribulatio. Bestiae terrae, possunt et ista animantia quae sunt sine ratione intelligi, quibus ad devorandum homines dantur in potestatem, et homines mali, bestiae appellantur, mores habentes similes moribus bestiarum, contra quas pugnasse se Ephesi dicit Apostolus. Non formidabis ergo, inquit, hoc malum, cum correptus a Domino, viam emendationis intraveris.
3.5.15
Sed cum lapidibus regionum pactum tuum. Lapides per metaphoram, homines dixit stabiles et quietos, qui sunt utique justi et sancti: hi namque in modum lapidum firmi in Deo sunt, per regiones varias constituti. Cum his itaque habebis pactum solidae charitatis, ut ab eis numquam te tribulatio possit avellere.
3.5.16
Et bestiae terrae pacificae erunt tibi. Homines videlicet quondam feri, et mali, in innocentia, ut oves effecti; nomen tamen pristinum retinentes, sicut de Matthaeo evangelista dicitur: Matthaeus publicanus.
3.5.17
Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum. Ab istis omnibus quibus velut ab hostibus expugnatur tabernaculum, vel habitatio, sive domus corporis tui.
3.5.18
Et visitans speciem tuam non peccabis. Hoc dicit: Hominis tui speciem, o Job, ut divina visitatione dignam exhibeas peto: ac habitationis, et habitantis, nomine, totum integrum hominem signavit.
3.5.19
Et scies quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terrae. Spiritualiter de omnibus sanctis dictum sentire possumus, quod filios in operibus bonis habeant. Isti tales filii cogitationum semine concepti pariuntur in opera, et sancti hujus generationis multitudine gloriantur: quoniam talibus magis quam carnalibus Filiis Deo placere voluerunt. Potuit ergo Eliphaz, quasi consilium dans Job, ita dicere: Si conversus ad Deum fueris, ita ut te tuorum operum antiquorum poeniteat, cordis tui virtutibus, velut seminibus abundabis. De quibus opera bona, tamquam sanctitatis filios poteris procreare: ita ut progenies operum tuorum multitudini herbarum virescentium comparetur, quarum radices, si spe intus habeas in corde defixas, terra tua flores cum fructibus germinabit.
3.5.20
Ingredieris in abundantia sepulcrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo. Consummatis annis provectae aetatis, plenusque dierum in tumulum positus requiesces, ut in tempore justi judicii Dei, a sordibus peccatorum minimis et levibus purgatus inveniaris: velut triticum quod coacervatur in aream.
3.5.21
Ecce hoc ut investigavimus, ita est, quod auditum mente pertracta. Hoc dicit, quaecumque a me tibi dicta sunt, diligenter investigata vera noveris, quae ipse ad emendationem tuam debes corde percipere.
3.6.1
INCIPIUNT EDISSERI CAPITULA. CAPUT VI.
3.6.1
Respondens autem Job dixit: Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas, quam patior, in statera: quasi arena maris haec gravior appareret. Unde et verba mea dolore sunt plena. Dicitis me peccatis meis facientibus ista pati: propter quod velim, ut peccata contra calamitatem hanc quam patior pensarentur, et illico videretis, quia haec ipsa calamitas velut arena maris, supra horum peccatorum merita ponderaret.
3.6.2
Quia sagittae Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum, et terrores Domini militant contra me. Hic potest videri, quod superius sagittarum nomine vermes dixerit: a quibus tum indesinenter pungebatur, nec loqui permittebatur: non quod vermes talem sensum habuerint, ut hoc judicio facerent, sed permissu Dei, a potestate adversaria, ut acriores essent, etiam ipsis motibus agebant: sicut locustae, muscae et ranae in Aegypto. Quod autem dixit: Terrores Domini militant contra me, potest ipse diabolus cum suis intelligi: qui adhibitis cruciatibus, ut caederet Job, et ut innocentiam sanctitatemque amitteret, insuper terroribus minabatur: quod etiam multi persecutores, ministri diaboli, sanctis martyribus facere voluerunt. Obsederunt in gyro tabernaculum meum. Ecce hic manifeste ostendit, quod velut hostes inimicique diaboli, et sui acriter militarent: hi enim maligni spiritus, diverso modo accipiunt potestatem: ad aliorum quidem damnationem, aliorum vero emendationem, aliorum autem probationem: qui de suis moribus vel ministerio, mali, sive terrores, vel etiam latrones nuncupantur. Omnia dedit in manibus eorum, id est, praedonum. Omnia utique quae habuit, sive filios meos, sive substantiam: sicut et meipsum dedit Deus in manibus diaboli, sive suorum satellitum.
3.6.3
Numquid rugiet onager cum habuerit herbam: aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit? Sicutenim illa cum vel abundant pabulis, nullam quasi querelarum vocem emittunt, ut pabuli inopiam protestentur: simili modo, inquiens, et ego si pacem et quietem potius quam bellum haberem in membris, et in anima mea, nullum sermonem amarum asperumve proferrem.
3.6.4
Aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum. Quomodo ratio non sinit naturalis, ut quidquam insulsum comedi possit: ita ego nihil insulsum, nihil stultum contra Deum, nihil quod non fidei sale conditum esset, operatus sum.
3.6.5
Aut potest aliquis gustare, quod gustatum affert mortem? Animae enim esurienti etiam amara dulcia esse videntur. Sicut enim nemo mortiferum aliquod comedit, ut vitae suae inimicus sit: ita ego peccatum contingere pertimescebam.
3.6.6
Quae prius nolebat tangere anima mea: nunc prae angustia cibi mei sunt. Hoc est, verbis nunc pastor asperis, et amaris, quae mihi immensitas poenalis extorquet. Haec enim timebam meo ore depromere, quando in sanctitate et justitia cum pace quiete vivebam. Sed et praetereundum non est, quia hoc quoque inter caeteras poenas passus sit Job, ut etiam cibi ei fetidi viderentur: sicut est odor leonis, feralis utique, et nimium horridus: qui odor cum de ejus visceribus erumperet, escae suae ei id sapiebant, quod suarum spirabant interna febrium. Quod ipse ostendit ubi dicit: Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie: id est, jam decocta sunt et putrefacta.
3.6.7
Quis det ut veniat petitio mea, et quod exspecto, tribuat mihi Deus? Haec mihi sit consolatio, ut finem poenae, vel cruciatuum meorum, remedia mortis obtineam.
3.6.8
Et qui coepit, ipse me conterat. Solvat manum suam et succidat me; et haec mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat: nec contradicam sermonibus sanctis? Quae est enim fortitudo mea ut sustineam: aut quis finis meus ut patienter agam? Hanc igitur mortem potestati divinae Job solvi exoptat, ut ab ea decidens cadat in hanc temporariam mortem, quatenus praesentes poenas possit evadere: cum velut arbor de hac vita succisus fuerit.
3.6.9
Nec fortitudo lapidum, fortitudo mea: nec caro mea aenea est. Caro mea corrumpitur sanie ac putredine vulnerum: quia non est in me talis fortititudo, velut lapidum, ut dolores non sentiam.
3.6.10
Ecce non est auxilium mihi in me, et necessarii quoque mei recesserunt a me. Tam ex sua, quam ex persona Christi, propheta hoc dicit.
3.6.11
Qui tollit ab inimico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit. Fratres mei praeterierunt me: sicut torrens qui raptim transit in convallibus. Misericordia est, ad miserias eorum qui tribulantur, compatiendo moerore cordis deflecti: hanc vos dum amico non impenditis, timorem Domini derelinquitis.
3.6.12
Qui timent pruinam, irruet super eos nix. Tempore quo fuerint dissipati, peribunt. Timebam peccata etiam minima perpetrare, ne pro eis Dei in me ultio desaeviret: et ecce nunc ita punior, tamquam scelera immania commiserim.
3.6.13
Et ut incaluerint, solventur de loco suo. Ubi fervere coeperat nomen ejus in populis, in gloriae suae loco non comparuit, velut nix cum calore dissolvitur.
3.6.14
Involutae sunt semitae gressuum eorum: ambulabunt in vacuum, et peribunt. Semitas virtutes animi dixit, in quibus ut Deo placeret, omni studio gradiebatur: has semitas malis quae patiebatur involutas atque implicitas esse dicit, dum bonis vitae suae, suppliciorum admiscerentur mala.
3.6.15
Considerate semitas Theman: itinera Sabba, et exspectate paulisper. Confusi sunt, quia speravi. Venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt. Id est, intuemini ad haec loca quae dixi, et ipso silentio cognoscetis vera esse quae dixi. Respicite ad vias diversorum regnorum: per quas ad me omnium gentium frequentiae confluebant, et videbitis eas raritate, immo solitudine hominum desolatas.
3.6.16
Nunc venistis, et modo videntes plagam meam timetis. Numquid dixi: Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi: vel liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me? Docete me, et ego tacebo, et si quid forte ignoravi, instruite me. Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere me? Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis. Hoc dicit, quod et ipsi amici sui, exemplo ejus, ruinam sibi similem formidarent. Nonne quievi, nonne dissimulavi, patientiam videlicet aut vindictam malorum? Nonne silui, silentio cohibens linguam meam, ut non responderem exprobrantibus mihi mala: vel ne in toto mihi nominaretur iniquitas. His ergo veritatis sermonibus detraxistis, quando quidem me in his non solum fallacem, verum etiam in aliis rebus criminosum judicastis: cum vestrum nullus ita mundus sit a peccato, ut quemquam posset libera conscientia increpare.
3.6.17
Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum. Verumtamen quod coepistis, explete. Praebete aurem, et videte an mentiar. Desolatum scilicet a parentibus et amicis.
3.6.18
Respondete, obsecro, absque contentione, et loquentes id quod justum est, judicate. Et non invenictis in lingua mea iniquitatem: nec in faucibus meis stultitia personabit. Non sit contradicendi studium, quod contentionis generat morbum: et ita demum animositatis caligine non perturbati, poteritis in me et vos quod justum est judicare.
3.7.1
INCIPIUNT EDISSERI CAPITULA. CAPUT VII.
3.7.1
Militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercenarii, dies ejus. Dimicans contra invisibiles adversarios.
3.7.2
Sicut cervus desiderat umbram, et sicut mercenarius praestolatur finem operis sui: sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi. Si dormiero, dicam quando consurgam? et rursum exspectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad tenebras. Induta est caro mea putredine. Similiter, et ego me consequi arbitrabar, sed pro umbra refrigerii incurri aestus poenarum, et pro mercede mei operis, vacuus dimissus sum.
3.7.3
Et sordibus pulveris cutis mea aruit, et contracta est. Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur, et consumpti sunt absque ulla spe. Memento, quia ventus est vita mea: et non revertetur oculus meus ut videat bona. Hoc etiam ad tormentorum pertinebat dolorem, ut sanies quae de putredine ferventium vulnerum defluebat, sordibus infusa pulveris, cutem ejus exsiccaret, atque contraheret.
3.7.4
Nec aspiciet me visus hominis. In ea enim pace, et gloria, divitiis, et honore, ubi antea fui, jam non sum ab hominibus videndus.
3.7.5
Oculi tui in me, et non subsistam. Sicut consumitur nubes, et pertransit: sic qui descendit ad inferos non ascendet: nec revertetur ultra in domum suam. Quia oculi tui quasi iracundia pleni, in me idcirco sunt intendentes: ut plagas graviores inimici mei accumulent.
3.7.6
Neque cognoscet eum amplius locus ejus. Quapropter, et ego non parcam ori meo: loquar in tribulatione spiritus mei, confabulabor cum amaritudine animae meae. Numquid mare ego sum, aut cetus, quia circumdedisti me carcere? Si dixero, consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum. Id est, pristina mundi istius conversatio, non erit in homine commutato.
3.7.7
In stratu meo terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties. Hoc a Deo Job se pati dicebat, quod a daemonibus patiebatur: qui ad ista facienda a Deo acceperant potestatem, qui ei torvis vultibus et minacibus sine dubio apparebant in somnis: stridentes etiam dentibus, et ad devorandum eum quasi ora aperientes, ut insolitae visionis horrore excuteretur in lecto, et exspergefactus somno aufugeret quo solent dolores nimii mitigari, et succederent juges vigiliae, ut indesinentibus cruciatibus torqueretur. Sive vulnera quae vigilans oculis suis videbat quotidie, putrisque sanies, vermiumque multitudo discurrentium per vulnerum foveas, in somnis ei a daemonibus demonstrabantur.
3.7.8
Quamobrem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea. Satius est, inquit, et peccato multo tolerabilius, si victus cruciatibus, de morte mea cogitem, quam tuae majestati irrogem blasphemiam.
3.7.9
Desperavi. Nequaquam ultra jam vivam. Desperavi, loquendo haec, quae dicere non debueram. Pro hoc itaque verbo, quo se lapsum in peccatum deplorat, poenitentiam illico profitetur dicens:
3.7.10
Parce mihi, Domine: nihil enim sunt dies mei. Quid est homo, quia magnificas eum: aut quid apponis erga eum cor tuum? Visitas eum diluculo, et subito probas illum. Tamquam si diceret: in hoc tempore poenitentem suscipe, et obsecranti pro hoc delicto esto placabilis.
3.7.11
Usquequo non parcis mihi. Id est, ab istis poenis mihi instantibus non desistis.
3.7.12
Nec dimittis me ut glutiam salivam meam? Inter caetera mala dolorum et cruciatuum, synanchim habuisse se perhibet, qua tumore saucius hominis halitus intercluditur, et saepe quasi laqueo strangulatus exstinguitur.
3.7.13
Peccavi. Quid faciam tibi, o custos hominum? Peccavi in his quae dixi superius, quae me dicere non decebat: quid possum facere tibi, qui justus es?
3.7.14
Quare me posuisti contrarium tibi? Dedisti mihi copiam respondendi, ut dicerem tibi: Justo homini non conveniunt poenae, quae potius peccatoribus irrogantur: dum homo haec dico Deo: creatura creatori, plasma figulo.
3.7.15
Et factus sum mihimetipsi gravis. Quia servus Domino meo tam querula voce respondere non debui.
3.7.16
Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? Ecce nunc in pulvere dormiam: Id est, aufers dolores meos, per quos qui eram hactenus justus, nunc peccare compellor?
3.7.17
Et si mane me quaesieris, non subsistam. Post istius saeculi noctem, in illius futuri saeculi principio, quando erit felix resurrectio beatorum: cum requisitus fuero, non inveniar: quia non ita dignus ero, qui sanctitatis merito subsistam ante faciem tuam. Quod si abhinc peccator abiero, cui tu ante propitiatus non fueris: postea ante conspectum, ubi sunt caeteri sancti, amplius non ero.
3.8.1
INCIPIUNT EDISSERI CAPITULA. CAPUT VIII.
3.8.1
Respondens autem Baldad Suites, dixit: Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermonis oris tui? Offensus est Baldad in sermonibus sancti Job. Primum quia temere locutus fuisset ad Deum: deinde, quod diceret quod in regno fuisset caeteris regibus praepollentior, et quod hanc plagam innocens pateretur et notat eum ipse Baldad, quod quasi non libera mente et sobria loqueretur, sed nescio quo spiritu potius ageretur.
3.8.2
Numquid Deus supplantat judicium, aut omnipotens subvertit quod justum est? Hoc dicit, quia justitia Dei pateris quae mereris.
3.8.3
Etiamsi filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suae: tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et omnipotentem fueris deprecatus: si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te, et peccatum reddet habitaculum justitiae tuae: intantum ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis. Si filii, inquit, tui facientes mala, dimissi sunt a Deo, ut potestas quae propter iniquitatem eorum in eos data est, interimendi eos haberet effectum, tibi in nullo nocere poterit: si tamen ipse adhuc jacens in stultitiae caecitate, diluculo in agnitionem divinae justitiae consurrexeris, et pro tuis erroribus et delictis Deum, qui omnia potest concedere, fueris deprecatus. Qui quasi dormire videbatur, non audiendo te videlicet, nec videndo, confestim evigilabit ad te, et ad praeparandam felicitatem tuam instabit. Intantum ut si priora tua fuerint parva, novissima tua multiplicentur nimis. Si ergo ad Deum conversus fueris, inquit, ab iniquitatibus, propter quas nunc poenas pateris, et per satisfactionem eum pro meritis tuis tibi valde iratum reconciliare volueris: tantam ejus gratiam continuo possidebis, ut ad comparationem novissimorum bonorum tuorum, quae tibi subito poterit compensare, priora satis parva, et minima deputentur. Quos peccatores filius ille junior in Evangelio figuravit, qui cum bonum naturae, tamquam divitias cum meretricibus, id est, voluptatibus vivendo, prodigus dissipasset, poenitenti occiditur vitulus, Christus: annulus quoque fidei, qua cuncta promissa certa impressione signantur, in manu ei tribuitur: et gressuum suorum accepit munimenta, ut super serpentes et scorpios securus incedat: stola etiam aeterna immortalitatis donatur.
3.8.4
Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam. Hesterni quippe sumus, et ignoramus: quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram: ipsi docebunt te. Loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia. Hoc est dicere, quia nos hesterni sumus, interroga antiquos, et invenies alios in diluvio, alios in Sodoma, sive in diversis locis pro peccatis suis diversas accepisse sententias.
3.8.5
Numquid virere potest scirpus absque humore, aut crescere carectum sine aqua. Hoc est dicere: sicut scirpus vel carectum sine aqua vivere non potest: ita tu sine fomento atque humore justitiae, nequaquam permanere in pristina felicitate potuisti.
3.8.6
Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit: sic viae omnium qui obliviscuntur Deum. Dicit sanctum Job, velut herbae similitudine floruisse: qui antequam ad maturitatem fundatae gloriae perveniret, in tanta mala praecipitatus sit, ne in tempore suo, quasi in plenitudine dierum consummato completoque florentissimo regno, manu potestatis Dei, in qua omnia regna consistunt, auferetur a saeculo. Ergo quia non ita egisti, ut in pace, completo tempore tuo conferreris in sepulcrum tuum: idcirco ante omnes herbas, id est, ante omnes peccatores, qui herbarum vocabulo saepe dicuntur, solis ardore siccatus es: id est, cum infidelibus tribulationibus corde cessisti. Quod autem ait, ante herbas omnes arescit: quisquis hominum multarum est iniquitatum, sicut tu es, prae pondere criminum, ante incipit poenas luere quam caeteri peccatores.
3.8.7
Et spes hypocritae peribit. Hypocritae simulantis sanctimoniam vitae: hic autem secundum Dei, sicut ipse ait, testimonium, simplex fuit, rectus, et innocens: Si ambulavi in vanitate.
3.8.8
Non ei placebit vecordia sua, et sicut tela aranearum fiducia ejus. Grandis revera vecordia est, et amentia, ficte, et simulate agere ante Deum: quod eis in prosperum non procedet, cum ille scrutator sit cordis et renis. Tales in Evangeliis arguuntur: qui sunt ornati deforis quasi specie sanctitatis, et intus peccati putredine pleni sunt, ut sepulcra mortuorum.
3.8.9
Innitetur super domum suam, et non stabit. Confidendo in seipso, et confirmando carnem brachii sui: stare non poterit: sed magis cadet superbia. Quia omnis caro fenum est.
3.8.10
Fulciet eam, et non consurget. Conatur propriis viribus se erigere, sed nequaquam consurgere poterit: quia non est Dominus fortitudo ejus. In quem incumbentes firmissime continentur.
3.8.11
Humectus videtur antequam veniat sol. Felicitatem prosperantis hominis dicit: qui cum aestu tribulationis percussus fuerit, adversitatibus frangitur, et omnis viror pristinae ejus laetitiae, consumptus tristitia exsiccatur.
3.8.12
Et in ortu suo germen ejus egredietur. In principio, inquit, felicitatis suae peccator prospere agere videtur, sed non permanebit, virentis herbae similis: haec est repentina jucunditas, sicut in psalmo: Cum exorti fuerint peccatores ut fenum, et apparuerint: id est, velut herbae in virorem laetitiae praesentis emerserint: mox adveniente caumate peribunt. Justus vero non ita ut fenum florebit: cui, ut dixi, peccatorum gloria comparatur: sed sicut palma florebit, inquit propheta. Quae ita in profundum est radicibus stabilita, ut nec tempestatem metuat, nec solis ardorem formidet. Et cum sub sacrato numero ad centum usque nodos pervenerit, quibus altitudo ejus solide continetur: tunc fructus afferet dulcissimos charitatis, in summo scilicet perfectionis fastigio, quo se per incrementa virtutum, quasi per plurimorum quasdam aetates annorum ascendisse gloriatur.
3.8.13
Super acervum petrarum radices ejus densabuntur, et inter lapides commorabitur. Quoniam radices ejus in terra bona solidatae, ut fructus patientiae afferrent, non figentur, sed super acervum magis petrarum coarctabuntur, non habendo illic vitae humorem: moriturus utique prius ariditate siccabitur.
3.8.14
Et inter lapides commorabitur. Metaphoric ωs: lapides, infideles, et duri cordis hoc loco possunt intelligi: inter quos quisque peccator commorabitur vitae similitudine coaequalis, qui Deum ut stolida metalla non sentiunt. Aut certe lapides peccata nominavit. Unde propheta ait: Tollite lapides de via: id est, de via sanctae conversationis auferte peccata.
3.8.15
Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet: Non novi te. Cum de hac vita ad loca squalida inferorum transferendus absorptus fuerit: indignus utique conspectui Dei esse negabitur. Locus hominis, dici potest qualitas conversationis; ubi vel vitae genere, vel mente consistit: id est, disciplina, vel gratia quam accepit, aut elegit sectari.
3.8.16
Haec est enim laetitia viae ejus: Ironic ωs dicitur: haec est laetitia viae ejus: velut si diceret: Sic in bonis operibus, Deoque placentibus ambulavit dum viveret: ut ad aerumnas perpetuo perveniret.
3.8.17
Ut rursum de terra alii germinentur. Facit utique Deus, ut justus judex, dum Judaeos incredulos a promissionibus quae in Christo sunt, propter perfidiam exclusit, et gentes propter obedientiam intromisit. Sive in loco Judae Matthiam constituens, justa judicia sua declaravit.
3.8.18
Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis. Id dicit: non juvat ut faveatur operantibus iniquitatem, et tamen porriget manum pietatis suae, ut peccatores ad poenitentiam convertat.
3.8.19
Donec impleatur risu o tuum, et labia tua jubilo. In risu, laetitiam cordis intellige. In jubilo, vocem exsultantis adverte.
3.8.20
Qui oderunt te, induentur confusione. Cum utique talis fueris, qualem dixi superius, qui oderunt te, merito confundentur.
3.8.21
Et tabernaculum impiorum non subsistet. De Job quidam hoc dicit, sed fallitur. Nam manifestum est tabernaculum impiorum periturum in aeternum: id est, diabolum, et ministros ejus, vel etiam praesens saeculum.
3.9.1
INCIPIUNT EDISSERI CAPITULA. CAPUT IX.
3.9.1
Et respondens Job, ait: Vere scio quod ita sit, et quod non justificetur homo compositus Deo. Si voluerit contendere cum eo, non poterit respondere ei unum pro mille. Sapiens corde est, et fortis robore. Noli ergo de me ita existimare quod ego saltem cogitare hoc audeam, cum sciam quia creatura Creatori suo in nullo possit penitus comparari.
3.9.2
Quis restitit ei, et pacem habuit? Quis contra Deum agens non sibi bellum irae ejus commovit, sicut Dathan et caeteri?
3.9.3
Qui transtulit montes, et nescierunt hi quos subvertit in furore suo. Qui commovet terram de loco suo. Metaphoric ωs montes homines, sive angeli intelligendi sunt: quorum elatio mentis intantum intumuit, ut excelsis montibus comparentur.
3.9.4
Et columnae ejus concutiuntur. Columnas hoc loco pro stabilitate terrae intelligamus: quam Deus super semetipsam immobilissima mole fundavit.
3.9.5
Qui praecipit soli, et non oritur, et stellas claudit quasi sub signaculo. Qui extendit coelos solus, et graditur super fluctus maris. Per vicissitudines diei et noctis; dispositione Dei gubernantis omnia quotidie fieri ita videmus.
3.9.6
Qui facit arcturum, et oriona, et hyadas, et interiora Austri. In his stellarum signis, quae sunt in firmamento coeli pene omnibus stellis notiora, totam militiam astrorum dicit ad regimen Dei pertinere, quae magna et mirabilia homines ignorant. Unde ipse Dominus ait: Numquid nosti ordinem coeli, et ponis rationem ipsius? Item moraliter: Qui commovet terram de loco suo. Hominem Deus de loco vitae prioris commovit, et delectabiles cogitationes, sed noxias, quibus quasi columnis incubans ac requiescens in eis sustinebatur, concussit, et infirmavit, ut eum ad sanctitatem vitae commutaret. Qui praecipit soli, et non oritur. Peccatoribus cordis caecitate percussis, non sol oritur justitiae Christus, sive stellarum: id est, Sanctorum merita, quibus alii ab aliis distabunt in claritate: qui dum hic latent, quasi clauduntur sub signaculo. Qui extendit coelos suos. Apostolos, et caeteros sanctos, coelos effectos ubique praedicatione diffundit: sive eis Scripturas, quae coelorum nomine plerumque significantur, revelando eorum cordibus patefacit: sicut ait: Quoniam videbo coelos opera digitorum tuorum. Egredietur super fluctus maris. Super saeculi utique istius homines inquietos, elatos, et turbidos: ut ad mansuetudinem, et placabilitatem tumore deposito conculcentur. Qui facit arcturum, id est, primos in resurrectione Ecclesiae: ut sint gloriosi, splendentes velut meridies, calore charitatis Dei accensi, et fidei lumine illustrati.
3.9.7
Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia: quorum non est numerus. Magnum est quod facit Deus, ut vas fragile hominem morti obnoxium per Christum in spem beatae resurrectionis constituat. Et interiora Austri. Ubi candelabrum cum lucernis, septiformis spiritus gratiae videlicet, et intelligentiae relucentibus, collocatur.
3.9.8
Si venerit ad me, non videbo eum: si abierit, non intelligam. Si repente interroget, quis respondebit ei? Vel quis dicere potest, Cur ita facis? Deus, cujus irae nemo resistere potest. Plus dicit, quod venientis Dei praesentia sit, quando homini innotescit, et quando occulitur, quasi abeuntis absentia indicatur.
3.9.9
Et sub quo curvantur qui portant orbem. Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo? Qui etiam si habuero quippiam justum, non respondebo, sed meum judicem deprecabor. Portantes orbem, sancti recte intelliguntur: qui gloriam meritorum suorum, magni, et potentes sunt apud Deum. Hi ergo cordis humilitate ad interveniendum pro peccatoribus in conspectu ejus sunt incurvati. Ita sancti portant mundum, dum eum ne ruat ac pereat, orationum fortitudine sustinent. Columnae coeli intremiscunt, ac pavent ad nutum ejus. Apostoli, prophetae, omnesque apostolici viri, sancti quoque, et caeteri fideles intelligendi sunt: de quibus est Petrus, Jacobus, et Joannes, qui videbantur esse columnae: sive sancti ante Deum incurvati, et procidentes adorant, qui portant orbem, id est, totum hominem suum: quem docti minorem mundum appellant: perfectioni Crucis imponunt, et ne per mundi vanitates cogitationibus solvatur ac deflectat, intra se eum constringendo per Dei gratiam regunt, et continent.
3.9.10
Et cum invocantem me exaudierit, non credo quod audierit vocem meam. Qui me etiam inculpabili studentem vitae, impugnantium permittit injuriae. Exauditus est in hoc, ut Dei bona mereatur. Non se autem exauditum credit, eo quod mala patiatur:
3.9.11
In turbine enim conteret me, et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa. Turbo diabolus potest intelligi, qui velut turbo incubuit in Job, ut eum vastaret.
3.9.12
Non concedit requiescere spiritum meum. Asthmaticon se dicebat effectum: infirmitas enim est, quae in pulmonibus generatur. Obstruuntur aditus quidam pulmonum, quos Graeci poros appellant, et ita constringuntur atque concluduntur in pulmonibus, ut dicunt medici, ut reddere, sive recipere spiritum, pulmones coangustati non sufficiant, nimio etiam dolore cum festinato suspirio repetitur, et concisus flatus emittitur.
3.9.13
Et implet me amaritudinibus. Si fortitudo quaeritur, robustissimus est. Si aequitas judicii, nemo audet pro me testimonium dicere. Si justificare me voluero, os meum condemnabit me. Si innocentem ostendero, pravum me comprobabit. Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, et taedebit me vitae meae. Unum est quod locutus sum, et innocentem, et impium ipse consumit. Plagis omnibus atque infirmitatibus circumdata atque obsessa, repleta fellis atque blasphemiae, et amaritudine anima mea. Ita ut durum verbum et asperum os meum dicere compellatur, et taedebit me vitae meae. Ego tamen hoc solum novi, quod malis vitae praesentis punior.
3.9.14
Si flagellat, occidat semel: et non de poenis innocentium rideat. Dure hic satis locutus est contra Deum. In toto quidem libro hoc, nullus locus est asperior isto, et altero superius posito, ubi ait: Quamobrem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea: de quibus sermonibus respondit ad Deum in fine libri: unum locutus sum, quod utinam non dixissem, et alterum quibus ultra nihil addam. Tota altercatio Job cum amicis hic est, quod ille se justum, illi eum impium pronuntiabant.
3.9.15
Terra data est in manus impii. Caro Christi in potestatem Herodis, sive Pilati: vel ipse Job in potestatem diaboli.
3.9.16
Vultum judicium ejus operit. Quod si non ille est, quis ergo est? Dies mei velociores fuerunt cursore: fugerunt, et non viderunt bonum. Pertransierunt quasi naves poma portantes: sicut aquila volans ad escam. Vultum hoc loco mentis judicium, quod Dei justo judicio est opertum, appellat. Excaecanda corda satellitum impii diaboli: quos isthic judices nominavit, ut sanctum Job crudelitate acrius cruciarent.
3.9.17
Cum dixero: Nequaquam ita loquar. Nequaquam ita ait, hoc est, quando compellente cruciatu, aspera contra Deum loquor, et dura: eodem puncto resipiscens definio, me Deo ita loqui non oportere.
3.9.18
Commuto faciem meam, et dolore torqueor. Verebar omnia opera mea: sciens quod non parceres delinquenti: si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi? Id est, prae doloris nimietate contraho atque contristor, et in ipso definitionis meae momento, subitis ac repentinis dolorum aculeis ita vexor atque discrucior, ut rursum amaritudinis et fellis verba depromam.
3.9.19
Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimae manus meae: tamen sordibus intinges me. In ablutione ergo aquarum nivis, candor mentis ostenditur, et in manu, munditia fructus sanctorum operum demonstratur. Et recte potest nivi baptismus comparari. In pluvia ergo, et imbre affluente sermonem doctrinae legislator voluit indicare. In rore vero et in nive, sensum cum illuminatione sui interiora viscerum penetrantem.
3.9.20
Et abominabantur me vestimenta mea. Neque enim viro, qui similis mei est, respondebo: nec qui mecum in judicio ex aequo possit audiri. Tantum enim malorum mihi illatum est: ut squalore vulneris, et putredinis, si dici potest, etiam quae insensibilia sunt detestentur.
3.9.21
Non est qui utrumque valeat arguere: Id est, quis est qui Deum potest injustitiae, quasi iniquum arguere, nisi temerarius et blasphemus? quis potest velut in reum iniquitatis cum extensione manus dare sententiam? Job vero juxta Dei testimonium, quo fuerat collaudatus, eo quod innocens esset, sibi conscius vere dixit, quod non esset ullus eorum, cum quibus altercabatur, qui eum recte possit arguere: quia ille judicare alterum justissime audet, cujus rea conscientia de his quae in alterum judicat, non tenetur.
3.9.22
Et ponere manum suam in ambobus. Auferat a me virgam suam, et pavor ejus non me terreat. Loquar, et non timebo eum: Nec enim possum metuens respondere. Securus, inquit, et constanter tunc potero respondere, si haec duo amoveat a me: potentiae videlicet suae magnitudinem, et horum cruciatuum poenas.
3.10.1
INCIPIUNT EDISSERI CAPITULA. CAPUT X.
3.10.1
Taedet animam meam vitae meae: dimittam adversum me eloquium meum. Loquar in amaritudine animae meae, dicam Deo: Noli me condemnare. Indica mihi, cur me ita judices? Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves? Numquid oculi carnei tibi sunt: aut sicut videt homo, et tu videbis? Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora: ut quaeras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris? Et scias quia nihil impium fecerim: cum sit nemo qui de manu tua possit eruere. Manus tuae, Domine, fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu, et sic repente praecipitas me? Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me. Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti? Pelle, et carnibus vestisti me: ossibus et nervis compegisti me. Quod autem dicit, totum se in circuitu factum, contra haereticos locutus est, qui dicunt animam ab alio Deo factam, et corpus ab altero plasmatum.
3.10.2
Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum. Licet haec celes in corde tuo: tamen scio quia universorum memineris. Si peccavi, et ad horam perpecisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris? Et si impius fuero, vae mihi est, et si justus. Ipsa anima est vita hic appellata, non vita animae: quia possunt et actus animae vita nuncupari.
3.10.3
Non levabo caput, saturatus afflictione et miseria. Et propter superbiam. Id est, contractus dolore et tormentis viscerum: caput ad ima depositum elevare non possum, sive confusione et moerore repletus.
3.10.4
Quasi leaenam capies me. Huic ergo bestiae, ait Job, assimilas me hominem humilem et abjectum.
3.10.5
Reversusque mirabiliter me crucias. Deum dicebat ad se reverti, quando cum antiquis novas poenas, et recentiores in suo corpore sentiebat mirabiliter.
3.10.6
Instauras testes tuos contra me. Hoc dicit, quia castigationes, et poenae nostrae, testes sunt divinae justitiae. Sive cruciatus, illius idcirco dictos testes existimo, quia ejulante eo, et rugiente, quasi testimonium Deo tormenta reddebant.
3.10.7
Et multiplicasti iram tuam adversum me, et poenae militant in me. Quare de vulva eduxisti me, qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret. Fuissem, quasi non essem de utero translatus ad tumulum. Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? Potest ira Dei diabolus intelligi: cujus ministerio Job acerbos dolores patiebatur. Poenae autem in se militantes dicuntur: quia per quemdam malorum ordinem succedentes, officium commissae sibi crudelitatis exercent.
3.10.8
Dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum. Id est, requiem ab istis cruciatibus mihi concede, ut plangam aliquantulum dolorem poenarum mearum quem in corpore meo sustineo, sive quem futurum in inferno perhorresco.
3.10.9
Antequam vadam, et non revertar ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine: terram miseriae, et tenebrarum: ubi umbra mortis, et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitans. Quod terram inferorum descripserit, nulli dubium est; nullus ordo ibi est vitae: tenebrosa est, ut dixi, proculdubio velut carcer, in quem peccatores et impii qui lucem odio habuerunt, ut tenebrarum filii, contrudentur. Quae terra caligine mortis operta est: ut clausi in nocte aeterna, nullum poenitentiae lumen aliquando aspiciant. Ubi est miseris umbra mortis, quae in hoc loco poenae intelligendae sunt: quia sicut umbrae corporum non sunt longe a corporibus, quae faciunt umbras: ita poenae non longe a morte sunt, quae inferunt mortem. Non revertar ad hanc mortalitatem, ubi tanta mala patior. Spiritus divinus, qui est in naribus meis Quia eum dolorum angustiis anhelantem, consolationum robore urgebat. Quis mihi tribuat ut in inferno protegas me, et abscondas donec pertranseat ira tua, et constituas mihi tempus in quo recorderis mei? Furor irae Dei pertransiit, quem Adam peccando promeruit, quando chirographum in mortem filiorum ejus conscriptum, Christi delevit adventus. Nemini ergo de sanctis mirum videatur, qui adventu Domini sunt absoluti ab inferis, et resurrectionis Christi exemplo in spe beatae resurrectionis suae sunt constituti.
3.11.1
INCIPIUNT EDISSERI CAPITULA. CAPUT XI.
3.11.1
Respondens autem Sophar Naamathites dixit: Numquid qui multa loquitur, non audiet: aut vir verbosus justificabitur? Veluti si dixisset: Numquid potest vir verbosus admirationi haberi, aut praeconio laudis efferri: cum sit ostensione nimiae verbositatis odiosus? sed potius audire debet quae meretur: ne, vanitate elatus, solum se existimet sapientem.
3.11.2
Tibi soli tacebunt homines, et cum caeteros irriseris, a nullo confutaberis? Non sunt haec amicorum solatia, sed hostium tela. Ita ut nunc dicamus de vobis: Filii hominum dentes eorum, arma et sagittae.
3.11.3
Dixit enim: Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo. Non ita dixit, quod purus esset et mundus: id est, quod cogitationibus et verbis ante Deum immaculatus existeret; sed dixit, Nihil impium feci.
3.11.4
Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi. Dixit quali judicio Job debuerit condemnari. In loquendo enim vocem Dei, cujus sonum aures suscipiunt, ut arbitror, voluit indicare. In aperiendis vero labiis, vocis intelligentiam demonstravit.
3.11.5
Ut ostenderet tibi secreta sapientiae, et quod multiplex esset lex ejus. Cordis ejus abdita, et remota judicia, in quibus multiplex et imperscrutabilis est, cognosceres.
3.11.6
Et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo, quam meretur iniquitas tua. Hoc est, plura pati debes tormenta, quam te sustinere proclamas.
3.11.7
Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum omnipotentem reperies. Vestigia Dei illa sunt, quando dignatione sui hominibus innotescit. Et ideo tunc eum vestigamus, quando se nobis aliquantulum manifestare dignatur. Haec sunt ergo vestigia Dei, cum eum incomprehensibilem intellexeris, et credideris.
3.11.8
Excelsior coelo est, et quid facies? Profundior inferno, et unde cognosces? Longior terrae mensura ejus et latior mari. Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit: quis contradicet ei? vel quis dicere ei potest: Cur ita facis? Credimus quod ubique est Deus, et intra eum omnia quae ab eo creata sunt continentur.
3.11.9
Ipse enim novit hominum vanitatem, et videns iniquitatem nonne considerat? Ipse enim novit opera iniquorum, et videns injusta non negligit; quia iniquos et impios vindicat.
3.11.10
Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat. Dicit eum pullo onagri similem, effreno scilicet animali et vago: eo quod ita existimet de se Job, qui ad nullum debeat pertinere.
3.11.11
Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas. Firmasti cor tuum, ait: non ut satisfaceres Deo per poenitentiam, ut auferret plagam hanc pessimam in tuis carnibus saevientem. Expandisti ad eum manus tuas: id est, falsa operum merita, ore vaniloquo dilatasti: quia multis locis, nomine manuum, opera designantur.
3.11.12
Si iniquitatem quae est in manu tua, abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo injustitia. Cum exprobratione arguit Job, dicens: Si iniquitas quae est in manu operis tui, et injustitia in tabernaculo cordis tui non manserit.
3.11.13
Tunc levare poteris faciem tuam absque macula, et eris stabilis, et non timebis. Sanctam videlicet possidens conscientiam, et liberam ad deprecandum Deum erigens faciem tuam. Cain enim fratricida in terra Naid habitavit, id est, instabilis factus est. Ne ergo et Job hujusmodi supplicium, super morte sua perpetuum timorem incurreret, Sophar hortatur eum, dicens: Si haec feceris, quae supra diximus, eris stabilis. Hoc sane sciendum, quia est commotio in qua peccator permanens in facinoribus suis, ante faciem non consistit. Facies tua tamquam aqua pura, et spoliaberis sorde, et non timebis. Qui est sincerae et purificatae mentis, et mundus ab omni sorde, pertimet vitia: quibus velut exuviis exspoliatus, tamquam e tenebris eductus fulgebit. Homo faciem mentis suae candoris puritate praeferens radiantem populum significat Judaeorum, qui Christum patrem quodam modo suum occidit.
3.11.14
Miseriae quoque oblivisceris, et quasi aquarum quae praeterierint, non recordaberis. In transitu itaque aquarum, Sophar hoc vult intelligere; quod tam cito possint discedere ab eo dolores, si tamen Job se emendare voluerit; quemadmodum aquae intra momentum ad loca alia dilabuntur, et ita omnino abstergi ab eo posse plagae hujus miseriam: ut prorsus tenui memoria recordetur ejus, quasi quae non fuerit.
3.11.15
Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam. Et cum te consumptum putaveris, orieris ut Lucifer. Spiritualiter sic intelligi potest: consurget tibi ad vesperam, id est, in consummatione laborum malorum tuorum, consolatio sol justitiae tibi Christus adveniet: sive post mortem resurgens in gloriam. Item aliter, etiam in hoc interitu tuo quo quotidie tanta putredine contabescis, et defluis, ut jam omnino consumptum te arbitreris: si feceris, quae jam dixi, ex nihilo omnino penitusque consumpto, repente orieris ut Lucifer; qui per occultas cursus sui metas polum circuiens, post biennium in ipsius aurorae rutilo dicitur apparere. Ita ergo et tibi post noctem, et tenebras densiores diutinae tentationis istius: si culpas tuas cognoveris, poterit evenire.
3.11.16
Et habebis fiduciam proposita tibi spe, et defossus securus dormies. Requiesces, et non erit qui te exterreat. Et deprecabuntur faciem tuam plurimi. Habebis hanc fiduciam, ut defossus in morte, certusque de resurrectione effectus, securus dormias, requiescas in inferno, in spe certae spei constitutus, et non erit illic ullus tortor adversarius inimicus, qui te exterreat, et tibi poenas infernales infligat, sed potius quicumque sunt, preces tibi supplices fundent, ut eis tartarei cruciatus tui orationibus temperentur.
3.11.17
Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis, et spes illorum abominatio animae. Id est, exspectatio hominum impiorum hoc fine concludetur: ut in tempore alienae gloriae, ipsi non absolutione, sed abominatione digni inveniantur.
3.12.1
INCIPIUNT EDISSERI CAPITULA. CAPUT XII.
3.12.1
Respondens autem Job, dixit: Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia? Et mihi est cor sicut et vobis: nec inferior vestri sum. Quis enim haec quae nostis ignorat? Qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum. Deridetur enim justi simplicitas. Hoc est dicere, quid vos tantum dicitis sapientes, et putatis quod post vos nullus erit sapiens?
3.12.2
Lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum. Abundant tabernacula praedonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum. Lampadem se contemptam a divitibus dicit: utique superbos eos denotans, eo quod despicerent eum afflictum cruciatibus, et despectione propinquorum; qui tamen magnae fidei, et bonorum operum oleo intrinsecus fulgebat. Sive etiam lampas contempta a divitibus, Christus a Judaeis, qui surgens a mortuis splendore gratiae suae illuminavit universum mundum. Divites vero ideo Judaei dicti sunt, quia acceperunt eloquia Dei.
3.12.3
Nimirum interroga jumenta, et docebunt te, et volatilia coeli, et indicabunt tibi. Loquere terrae, et respondebit tibi, et narrabunt pisces maris. Quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit? In cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universae carnis hominis. Nonne auris verba dijudicat, et fauces comedentis saporem? In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia. Apud ipsum est sapientia, et fortitudo, et ipse habet consilium, et intelligentiam. Quod omnia ad Dei providentiam et gubernationem pertineant, etiam quae irrationabilia atque insensibilia sunt, quadam ratione veritatis interrogata respondent. Secundum mysticum intellectum possunt homines inconditi, et irrationabiles moribus, jumenta intelligi. Volatilia vero intelliguntur daemones, sive leves, et elati homines ac superbi: aut certe astrologi. Terra voluptuosi homines, et carnales, qui terrena sapiunt. Pisces, philosophi, et eorum similes, qui de rebus mundi, et ejus qualitatibus inquirendis nimii sunt. Aliter: Jumenta, equi boni sunt, quae animalia in haereditate Domini habitabunt: quibus pluvia voluntaria Evangelii ab incredulis segregata est. Volucres vero sunt qui sursum corda habent, et coelestia concupiscunt; vel qui obviam Christo in aere ex mortuis ituri sunt: caro sanctorum rectissime intelligitur, quae regnante Domino, exsultabit. Pisces vero qui inter fluctus mundi istius tempestatesque natantes, tuta sibi loca aeternitatis et quieta prospiciunt. Vel illi pisces intelligendi sunt, qui per aquam vitam accipiunt; qui confestim de fonte baptismi migrant ad Christum, sive ad Deum, ut alii dicunt.
3.12.4
Si destruxerit, nemo est qui aedificet. Manifestum est quidquid sapientiae suae judicio dissipare voluerit, ac destruere: nemo poterit fortitudini illius velut potens resistere. Sicut destruxit turrem, et regna multarum gentium, vel etiam Jerusalem, ubi praecepta ipsa legalia tamquam lapides scripti sunt, sub praesentia gratiae suae dissolvenda esse praenuntiavit. Sic itaque, et secundum Job prophetationem, paries inimicitiarum, lex utique praeceptorum, per Christum destructa est; ut duos conderet in semetipso in unum novum hominem pacem faciens. Destruxit atque reseravit Deus Christus claustra inferni, et diabolum habentem potestatem mortis, regno dominationis deposuit. Destruxit Deus Christus igitur mortem, dum ipsam ut in ea mori dignaretur, suscepit, et dum in cruce destruxit corpus peccati, veterem hominem nostrum illic interficientem peremit: ut viam nobis in aeternum restitueret. Sic itaque destruxit mortem, et illuminavit vitam: persequentium Ecclesiam destruxit consilia, molientium ut nomen ejus effoderent de sub coelo, Judaei scilicet et gentes. Destruxit dogmata, et diversos errores haereticorum ab Ecclesia: indissolubili rectae fidei aedificio: de quibus Salomon: Civitates fortium ascendit sapiens, et destruxit munitiones ejus. Destruxit et omnem cultum idolorum.
3.12.5
Si incluserit hominem, nullus est qui aperiat. Inclusit Deus Noe in diluvio: Lot in Segor: Jonam in ventre ceti: Jeremiam et Baruch ne invenirentur. Includit, et illos de quibus dicitur: Immittet angelum suum in circuitu timentium eum, et eripiet eos. Sive sub sententia mortis judicio Dei positum hominem quis potest revocare? Inclusus est Pharao in mediis aquis: inclusi sunt Dathan et Abiron vivi in inferno: populus Israel in eremo per quadraginta annos inclusus est. Includit Deus hominem tribulationibus excoquendum: aut certe correptionibus flagellandum peccatorem cingit ut emendet. Quis est qui copiam declinandi veluti quemdam aditum aperiat, ut evadat: sicut ipse Job, qui ait: Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum tradidit me. Potest homo hoc loco diabolus intelligi: qui cum inclusus fuerit in inferno, nec se ipse liberavit, qui se contra Deum fortissimum detestabiliter arbitratur.
3.12.6
Si continuerit aquas, omnia siccabuntur, et si emiserit eas, subvertent terram. Quod factum sub Noe, secundum Scripturarum fidem, minime dubitamus. Modo vero spiritualiter aquae doctrinarum in Judaeorum populis continentur, ut sint eis legis flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim: et habeant ut istae aquae terrenas cupiditates atque luxurias, et disperdantur ac demoliantur, in terra Ecclesiae rationabilis relicta imagine terreni hominis, in spiritualem vitam se convertendo proficiant.
3.12.7
Apud ipsum est fortitudo, et sapientia. Hoc est, Filius cum Patre, et Spiritus sanctus.
3.12.8
Ipse novit, et decipientem, et eum qui decipitur. Noverat Balaam, Achab, Aenam falsum surrecturum prophetam: Aenam novit, sed per haec meritum populi peccatoris ostendit: ut in perditionem ejus falsa vaticinando denuntiet, et hi qui nolunt audire Deum et prophetas vera dicentes, pseudoprophetarum falsis vaticinationibus illudantur. Filii quoque Israel, sicut in libro Judicum legimus, aequissimo Dei judicio decepti sunt. Et cum juxta causa propter uxorem Levitis contra Benjaminitas congregati fuissent, ut scelus adulterii puniretur: in ipsis prius est sacrilegii crimen vindicatum, quia prius ipsi emendari debuerant: vel certe eos, qui idola in injuriam Dei adorabant, interimere: quibus majus fuit fratris injuria quam Dei, et ob id prius in illis vindicatum est. Novit autem Dominus et decipientem et deceptum per praescientiam, quod etiam de Abel, et Cain, et Dalila, et Samson, qui gratiam Spiritus sancti in septem crinibus mystice possidebat, intelligi potest. Noverat utique haec omnia Deus antequam fierent, praescius futurorum; sed permisit ut homo, qui libero utebatur arbitrio, praecepto Dei inobediens, insuper, et Deum posse se fieri credens, per justitiam Dei poenam inobedientiae dignissime sustineret. Ili omnes typum Christi habuerunt. In Samson vero qui leonem tenuit et occidit, et in ore mortui leonis favum mellis invenit: significatum est, quod in superbis, in quorum ore putor fuerat blasphemiae, esset postmodum dulcedo laudis et gratiae Dei. Et ut ille Samson sitiens de molari dente asini, invocato Deo, aquam eduxit ut biberet: ita et Christus de immundo et duro gentium populo fide credentium tamquam refrigerii populo saturatus est. Maxilla quoque ejusdem asini de cujus molari aquae copiosae effluxerant, occidit mille viros. In maxillis, et dentibus, oris eloquium intelligitur. Doctrina igitur eorum, qui ex gentibus crediderunt, perfecto quodam numero finitur. Samson vero hostes suos atque adversarios tribus modis interfecit, et occidit: dum alii non credendo pereunt: alii vero credendo fidei, moriuntur peccato. Opus hoc maxillae elevatio appellatur. Ita enim doctrina, et praedicatio Evangelii magnificata est super omnem terram, ut eam omnes gentes ubique elevatam mirentur. In illis ergo vulpibus figuratum est: ut per dolosos et sanae fidei inimicos, quorum principatus in caudis est, pars post tergum relicta, pars circa fructus Christo adversantium vastaretur.
3.12.9
Adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem. Ut fecit contra Aegyptiorum magos, qui dicebant Pharaoni, regem Chaldaeorum non esse venturum ad vastandam Aegyptum, sive ipsum Nabuchodonosor in amentiam vertens, vel Balthasar timore concutiens.
3.12.10
Balteum regum dissolvit, et praecingit fune renes eorum. In balteo regnantis gloria intelligitur: in fune, ignominia regno depositi: sicut Sedechiae, et Manasse contigit, Deo jubente. Sive populum Judaeorum, qui per infidelitatem suam, a Christi regno distinctus est. Sed et nunc renati in Christo reges, sunt omnes in adoptionem filiorum aeterni regis vocati. Vere ab illa honoris sublimitate merito distinguuntur, quicumque ea quae poenitentiae finibus digna sunt, perpetrarunt. Sicut ait propheta: Pro zona reste cingeris.
3.12.11
Ducit sacerdotes inglorios. Ut filios Heli, vel plures alios ejusdem gentis.
3.12.12
Et optimates supplantat. Non dolo supplantat Deus, in quo non est iniquitas, sed hoc modo dicitur supplantare, dum injustum amovet, et iniquum: et in locum quem tenere videtur quisque indignus, bonum hominem, et justum substituit, ut David in locum Saulis.
3.12.13
Commutans labium veraclum, et doctrinam senum auferens. Effundit despectionem super principes, et eos qui oppressi fuerant relevat. Cum propter peccata remotis promissionibus, aeternae gehennae flammas adoptatis dare compellitur.
3.12.14
Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis. Qui multiplicat gentes, et perdit eas, et subversas in integrum restituit. Qui immutat cor principum populi terrae, et decipit eos, ut frustra incedant per invium. Palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios. Umbra mortis ipse diabolus est: qui non protegit homines, sed premit in mortem: hic producitur in lucem, quando ab anima fideli separatur.
3.13.1
INCIPIUNT EDISSERI CAPITULA. CAPUT XIII.
3.13.1
Ecce omnia haec vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula. Secundum scientiam vestram, et ego novi: nec inferior vestri sum. Sed tamen ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio: prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum. Atque utinam taceretis, ut putaremini esse sapientes. Audite ergo correctiones meas, et judicium labiorum meorum attendite. Numquid Deus indiget vestro mendacio: ut pro illo loquamini dolos? Numquid faciem ejus accipitis, et pro Deo judicare nitimini? Aut placebit ei quem celare nihil potest? Aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis? Doli erant in illis, quia sub verbis consolatoriis inimico eum corde pulsabant.
3.13.2
Ipse vos arguet, quoniam in abscondito faciem ejus accipitis. Statim ut se commoverit, turbabit vos, et terror ejus irruet super vos. Memoria vestra comparabitur cineri, et redigentur in lutum cervices vestrae. Tacete paulisper, ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit. Ut a Deo arguamini, digni estis: abscondite, id est, quasi eo ignorante, personam ejus in vobis ad me damnandum suscipitis: tamquam eum latere possit aliquid, ut ita ei subrepere velitis.
3.13.3
Quare lacero carnes meas dentibus meis. Torquentibus eum nimiis cruciatibus, manus vel labia sua dentibus lacerabat.
3.13.4
Et animam meam porto in manibus meis. Etiam si occiderit me: in ipso sperabo. Verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam, et ipse erit salvator meus. Non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita. Audite sermonem meum, et aenigmata percipite auribus vestris. Si fuero judicatus, scio quod justus inveniar. Quis est qui judicetur mecum? Veniat. Quare tacens consummor? Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar. Manuum tuam longe fac a me, et formido tua me non terreat. Voca me, et ego respondebo tibi: aut certe loquar, et tu responde mihi. Quantas habeo iniquitates et peccata. Ipsam vitam suam, quae solet animae vocabulo dici, portare se ait in manibus suis: hoc est jam nunc in tormentis deficiente anima et exeunte, velut efferendam porto in manibus.
3.13.5
Scelera mea, et delicta mea ostende mihi. Ut scire possim, quam ob causam ita me crucias.
3.13.6
Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum? Contra folium quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris. Scribis enim contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescentiae meae. Posuisti in nervo pedem meum, et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti. Qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea. Dum ita puniri me permittis, quem velut inimicum existimas, dolet mihi eo quod ipse optime noveris, quia illi potius qui tibi restiterit, noceatur.
3.14.1
INCIPIUNT EDISSERI CAPITULA. CAPUT XIV.
3.14.1
Homo natus est de muliere, brevi vivens tempore: repletur multis miseriis. Qui quasi flos egreditur, et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet. In flore hoc loco fragilitatem humani generis intelligamus, non fragrantem odoris pulchritudinem, et decorem.
3.14.2
Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium. Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu qui solus es? Breves dies hominis sunt, numerus mensium ejus apud te est. Constituisti terminos ejus, qui praeteriri non poterunt. Hoc est dignum ducis, ut propter humanum genus, Unigenitum tuum hominem nasci velis. Sive aliter: me quoque permittis fabulari tecum, et evolvere miserias meas.
3.14.3
Recede ergo paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, et sicut mercenarii dies ejus. Hoc est, amove a me flagellum tuum, neque me diutius permittas taliter tentari.
3.14.4
Lignum habet spem. Si praecisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant. Si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius, ad odorem aquae germinabit, et faciet comam, quasi cum primum plantatum est. Rationabile lignum credendum est, de quo dicitur: Est enim arbori spes. Hoc itaque lignum praecisum fuit per inobedientiam: quando habitabat in medio lignorum paradisi, priusquam Dei sententia moreretur, a quo in baptismate vetustas praeciditur, ut in Jesu Christi novi hominis vita, per resurrectionem fidei reviviscat, et rami ejus virtutibus pullulent: id est, opera ejus sancte vivendo proficiant.
3.14.5
Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus atque consumptus: ubi quaeso est? Homo autem non habens spem in Christo, sicut gentes quae ignorant Deum, cum mortuus fuerit, non renatus per baptismum, vita etiam destitutus ac praesenti delectatione nudatus, sine dubio sententiam aeternae damnationis excipiet.
3.14.6
Quomodo si recedant aquae de mari, et fluvius vacuefactus arescat: sic homo cum dormierit, non resurget. Donec atteratur coelum, non evigilabit: nec consurget de somno suo. Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me, donec pertranseat furor tuus: et constituas mihi tempus, in quo recorderis mei? Putasne mortuus homo rursum vivet? Cunctis diebus quibus nunc milito: exspecto donec veniat immutatio mea. Si fieri potest ait, ut aquae salutarium praeceptorum Dei, de sanctarum Scripturarum mari desinant recedere, cui perenni abundantia non deficiunt: et si potest fieri ut fluvius sacri baptismatis, quadam inopia divinae misericordiae exsiccetur, et non plenus sit gratia Dei, sancti quoque Spiritus donis non redundet: ita poterit fieri, ut homo cum mortuus fuerit, non resurgat.
3.14.7
Vocabis me, et ego respondebo tibi. Operi manuum tuarum porriges dexteram. Vocabuntur omnes mortui in novissimo saeculorum, et in voce archangeli, atque in tuba Dei de tumulis excitabuntur: respondebuntque universi hoc modo cum ad verbum majestatis ejus atque potentiae, cineres ac favillae humanorum corporum vivificabuntur, et exsurgent ex mortuis incorrupti.
3.14.8
Tu quidem gressus meos dinumerasti: sed parce peccatis meis. Cogitationes et opera juventutis meae.
3.14.9
Signasti quasi in sacculo delicta mea, sed curasti iniquitatem meam. Saccus, significativo nomine, quasi tota massa peccatrix generationis Adae dictus videri potest: in quo, quasi sub signaculo imaginis ejus, genuit Adam ad imaginem, et similitudinem suam, totam sobolem illius in ipso praevaricatricem effectam: quam per multa saecula Deus clausam tenuit sub peccato, et tamen in novissimis saeculorum temporibus, vulnera delictorum sua redemptione curavit. Si autem de semetipso Job hoc dixisse videtur, ut arbitror, iste est intellectus: Si qua igitur, ait, ad Deum per totum saeculum vitae meae peccata commisi, in unum omnia per diversa temporum spatia congregasti, ut secundum rigorem justitiae tuae pro cunctis simul mihi retribueres.
3.14.10
Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo. Lapides excavant aquae, et alluvione paulatim terra consumitur, et homines ergo similiter perdes. Montem ergo istum diabolum, sive superbiae hominem sentire debemus, qui contra Deum, ut mons elatione mentis tumescit, et ita se erigendo, cadit in praeceps, ut defluat, et solutus in pulverem ad nihilum deducitur. Saxo vero illos assimilari puto, qui cum in naturae bono debuerant tamquam lapides soli simili fortitudine permanere, commutati sunt voluntate propria in stoliditatem quamdam ac duritiam cordis, et ideo detestationis suae habitaculo quod se habere quasi de suis meritis praesumebant, dejiciendi sunt ad digna sibi loca. Aquae autem istae quae semper inferiora petunt, per quas etiam quondam venit interitus, adversarias significant potestates, et procellas ac turbines mundi. Hae ergo aquae, inquam, eos homines qui sibi fortissimi ac solidi sunt de se praesumentes, et confidentes in virtute sua, unde, et lapidibus comparantur, indesinenti lapsu atterunt. Terram vero illos esse existimo, qui tentationes, et pericula non auferentes, se dimittunt labefactari. Homines ergo similiter perdes: id est, sanctos tuos, qui imaginem tuam in se custodiunt.
3.14.11
Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret. Hoc est, in vita ista non permisisti sanctos tuos tentationibus superari.
3.14.12
Immutabis faciem ejus, et emittes eum. Id est, cum mortale hoc immortalitatem induerit, et incorruptionem. Sive aliter, faciem animam intelligimus, quae cum naturalem receperit serenitatem, contemplatur gloriam divinae majestatis, quae cum corpore suo simul fuerit gratulata: nulla perturbatione cujuslibet vitii sauciabitur.
3.14.13
Sive nobiles fuerint filii ejus, sive ignobiles, non intelliget. Hoc est, non filii carnis, sed filii mentis: id est, opera virtutum. Non intelligunt ergo sancti in hac vita ante judicii diem, quales pro certo filios habeant: utrum Deo placentes, an non placentes. Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret, secundum formam servi quam assumpsit. Haec Christo Deo non aptari posse arbitror. Nam cum ex ea parte qua homo est, infirmaretur proximus passioni, evangelista ait: Apparuit autem angelus Domini de coelo confortans eum. Hic ergo ad breve tempus administrata redemptione nostra in perpetuum illud saeculum coelos penetrans transivit. Immutabis faciem ejus: hoc est, cum totus homo in Deum transiit: salva tamen utriusque substantiae proprietate in unitate personae.
3.14.14
Attamen caro ejus dum vivet, dolebit, et anima illius super semetipso lugebit. Ita veram carnem Salvator noster assumpsit, ut potuerit dolorem sentire. Vel anima ejus doluit, cum ait: Tristis est anima mea usque ad mortem. Sive Ecclesia, quae caro ejus est, dolet cum pressuris premitur saeculi: quia ipsa Ecclesia filia est in eo, qui per fidem baptismi initiatur in Christo. Et rursum mater est, cum ille qui membris Christi incorporatus est, suscipit ministerium baptizandi.
3.15.1
INCIPIUNT EDISSERI CAPITULA. CAPUT XV.
3.15.1
Respondens autem Eliphaz Themanites dixit: Numquid sapiens respondebit, quasi in ventum loquens. Hoc sensu videtur cepisse: quisquam ne sapiens, et disciplinae philosophicae studiosus, ita furore rapitur, atque insania possidetur, ut sine ullo timoris Dei vel religionis intuitu, sic loquatur, ut aurae flatui simile sit, ventoque quod liquitur. Ob hoc igitur Eliphaz sanctum Job veluti spiritu superbiae ventoque timidum redarguere ausus est.
3.15.2
Et implebit ardore stomachum suum. Nomine ardoris, exanhelantem felle iracundiae animum ejus voluit indicare, qui adversum Deum tamquam coaequalem sibi irasci praesumpserit. Alia interpretatio ita habet: Et implebit dolore ventrem suum. Ventrem capacem quemdam sinum animae dictum intelligamus: quia quemadmodum receptaculum aliquod est corporis quo viscerum vitalia continentur, et hoc ventris nomine appellamus: ita virtutem quamdam exercitationibus animae capabilem illa translatione per demutationem nominis dixit, quae eo modo cogitationibus repleatur, quo venter hominis escis repletur. Increpatur ergo Job ab Eliphaz, quod hujusmodi ventrem dolore repleverit, id est, ea cogitet quae animam ejus discrucient, vel unde dolores corporis merito patiatur.
3.15.3
Arguis verbis eum qui non est aequalis tibi, et loqueris quod tibi non expedit. Quem ita dicendo, velut rebellem Deoque contrarium notat. Ob hoc forsitan, quia in praecedenti sermone dixerit Job ad Deum inter caetera: Et arbitraris me inimicum tuum.
3.15.4
Quantum in te est, evacuasti timorem; et tulisti preces coram Deo. Tam elatus, inquit, effectus es, ut timore divino omnino sis vacuus, et Deum jam nec deprecari digneris: propter quod ait: et tulisti preces coram Deo, id est, quasi tibi non necessarias a te abstulisti.
3.15.5
Docuit enim iniquitas tua os tuum: et imitaris linguam blasphemantium. Malum igitur mentis tuae, os tuum didicit loqui, et idcirco imitator et discipulus es illorum, qui linguam ad blasphemandum Deum semper habent paratam.
3.15.6
Condemnabit te os tuum, et non ego, et labia tua respondebunt tibi. Id est, merita sermonum tuorum recipies.
3.15.7
Numquid primus homo tu natus es, et ante omnes colles formatus? Ergo antequam generatio humana existeret, esse coepisti, donans tibi plurimum, quod prae caeteris hominibus sapias: ubi sermone subsannatorio potuit primum Adam dixisse: quem utique sapientissimum a Deo novimus factum. Ita ergo in sanctum Job invehitur, ut diceret: numquid tu ante patrem humani generis, et ante conditionem angelorum esse coepisti?
3.15.8
Numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit ejus sapientia? Subinde nimium, et jactantem arguit vero Deo placentem, et vehementer increpat, dicens: quod non solum nosse putet Dei consilium: verum etiam, et inferior sit illo ejus sapientia. Apparet ergo plenum livore animum, exprobrationum jacula in hominem justum sine causa dirigere, ut conviciis obrueret innocentem.
3.15.9
Quid nosti quod ignoremus? Quid intelligis quod nesciamus? Plurimum: plane in primis ipsum Deum magis noverat, deinde revelanda in Christo mysteria spiritu pervidebat.
3.15.10
Et senes, et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui. Senes, et antiqui nobiscum positi, qui jam ipsa longaevitate plurimum eruditionis atque scientiae consecuti sunt: nihil temere contra Deum, ut tu facis, dicere praesumpserunt.
3.15.11
Numquid grande est, ut consoletur te Deus? Sed verba tua prava hoc prohibent. Manifestum nec grande est omnipotenti, nec difficile misericordiae Dei, hominem consolari: ut invocantem exaudiat, et a pressura tribulationis eripiat; sed tu blasphemias ructando, exacerbas magis Deum in poenam tuam, quem poteras humilitate, et satisfactione placare.
3.15.12
Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans, attonitos habes oculos? Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones? Quid est homo, et immaculatus sit, ut justus appareat natus de muliere? Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et coeli non sunt mundi in conspectu ejus: quanto magis abominabilis, et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem? Cor, oculi, spiritus, totam hominis animam significant, sed in corde hominis sapientiam cognoscamus. In oculis, perspicuitatem intelligentiae. In spiritu vero illius animae motum, quo cogitationibus incessabiliter agitur ad quaecumque facienda. In elevatione ergo cordis, et attonitis oculis, tumore etiam spiritus: superbum valde contra Deum, et inflatum nimium sanctum Job Eliphaz amicus ejus exprobrat. Illis etenim sermonibus offensus fuerat, quos beatus Job ad Deum superius narravit. Si judicatus fuero, scio quod justus inveniar, et contra isto sermone loquitur: Quid est homo ut immaculatus appareat?
3.15.13
Ostendam tibi, audi me, quod vidi narrabo tibi. Expertam rem loquor, quam cognovisse, et vidisse me noveris.
3.15.14
Sapientes confitentur, et non abscondunt patres suos. Ita vult eum diversis modis atque exemplis, quasi ad poenitentiam coarctare atque constringere, ut confiteatur plagam illam poenarum quam sustinebat ob merita sustinere. Vel ita: non defendendo seipsos, suosque patres similes sui, vel quos imitando parentes habere coeperunt; peccata sua sive parentum non cooperiunt, nec abscondunt. Sive non celant patres suos, id est, seniores, vel sacerdotes suos, quibus peccata salubre est confiteri.
3.15.15
Quibus solis data est terra, et non transibit alienus per eos. Frequenter Deus propter peccata tradit terram iniquorum aliis gentibus. De conversationis igitur introitu, et ingressu Sophar ad Job loquitur: In amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles, id est, quasi iracundia fellium commoti, et veneno invidiae in amaritudinem furoremque conversi: circa te, inquit, jugiter morabuntur. Sive moraliter. Sapientes illi in Christo sunt, et in saeculo stulti, qui satisfactione poenitentiae, peccata sua vel errores haereseos convertendo se ad Deum fideliter confitentur, et auctores vel criminum suorum, vel dogmatum manifestant, ut terram corporis sui soli possideant: id est, non ei vitia, vel hostiles nequitiae dominentur. Alienusque per eum non transeat, id est, diabolus in eum non habeat potestatem. Qui vere alienus dicendus est, quia se a Deo, et angelorum consortio fecit alienum.
3.15.16
Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus. In personam quidem Job haec Eliphaz videtur invehere, quae usque ad calcem sermonis hujus perduxit. Ego vero existimo quod afflatus spiritu prophetiae, cuncta haec in quemlibet impium, sive in ipsum diabolum, vel ejus socios dixerit.
3.15.17
Sonitus terroris semper in auribus illius. Sicut Aegyptii passi sunt.
3.15.18
Et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur. Perseverat impius in scelere semper de conscientiae malo: novit enim secundum justum judicium Dei, quae impiis retributio sit separata.
3.15.19
Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem. Frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit. Hic impius in profundum peccatorum deveniens, vitam se posse consequi desperavit. Et idcirco non credit quod reverti possit ad poenitentiae lucem de tenebris peccatorum. Hujus autem diffidentiae causam enarrat, dicens:
3.15.20
Circumspectans undique gladium. Id est, hinc inde: sive praestolans mortem. Diximus, diabolum in escam datum spirituum immundorum, quia ejus malitia vivunt: vultures vero homines peccatores, et immundi intelliguntur. Cum ergo hi conversi fuerint, tunc inimicum devorantem se, versa vice habebunt in escam, quia ipse est draco qui datus est a Deo in escam populis Aethiopum, qui quondam propter nigredinem peccatorum Aethiopes, nunc autem per fidem lux facti in Domino. Hunc impium sive draconem consumunt ac devorant: dum omne corpus ejus, qui sunt utique peccatores, per fidem intromittunt in corpus, id est, in Ecclesiam: secundum hoc, quod dictum est Petro: Surge, occide, et manduca. Hinc etiam Moyses filios Israel vitulum comminutum bibere compulit, ut sicut ab eo fuerant absorpti in errore: ita illi in corpore populi Dei relicto errore transirent.
3.15.21
Cum se moverit ad quaerendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies. Motus animorum est inchoatio cogitationis. Cum ergo hic recordatus fuerit, reus sibi semper male conscius, quemadmodum possit vivere: nihil ei occurrit aliud quam tempus illud judicii Dei horribile, quo poenas perpetuas irrogandas expavescit.
3.15.22
Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem qui praeparatur ad praelium. Antequam dies praedictus adveniat, malo formidinis cruciabitur; pressuris quoque, et angustiis septus undique coarctabitur, veluti rex profecturus ad praelium. Sub nomine regis impium hominem, sive diabolum significari existimo, qui contra Deum bella quotidie, blasphemias contentionesque, sive pugnas parat vitiorum.
3.15.23
Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra omnipotentem roboratus est. In elatione, sive expansione manus, resistentem Deo demonstrat, quemque mentis etiam tumidae contumacia robustum dicit.
3.15.24
Cucurrit adversus eum erecto collo. Abruptam ac praecipitem superbi indicat mentem: quia contra Deum possessus insanus in audacia resistendo, non lentis gressibus processit.
3.15.25
Et pingui cervice armatus est. Pinguedinem nominando cervicis, superabundantem, et quasi nimium effluentem superbiam indicavit. Quemadmodum propheta ait, cum de eadem hominum superbia loquitur, dicens: Prodivit quasi ex adipe iniquitas eorum, hoc testimonium nova editio apertius dicit: Processerunt a pinguedine oculi eorum: id est, sensus sive cogitationes nimium superborum, in blasphemiam proruperunt.
3.15.26
Operuit faciem ejus crassitudo. Facies plerumque ipsa mens animae intelligitur, ut ait Apostolus: Nos autem revelata facie gloriam Domini speculamur. Hanc diabolus sive impius homo sanctitate seu humilitate, serenam non habet, sive perspicuam, sed crassitudine opertam superbiae, quae caeco corde sit, et obtuso. Alia editio: Operuit faciem ejus tamquam in adipe suo; tamquam diceret: superbia videlicet atra, auctor omnium vitiorum: non tenui, et perlucida humilitatis virtute velut pretioso amictu se vestivit, sed de seipsa fecit ei quodammodo derisum, et vestimentum obscurum, quo superbiam crassa caecitate cordis obtunderet.
3.15.27
Et de lateribus ejus arvina dependet. Possunt latera ejus, ministri sive sodales intelligi, qui ejus similes exstiterunt. Non absurde etiam aures intelliguntur, quae utique in audientia impinguantur: unde nimia surditas contumacibus generatur, secundum illud: Incrassatum est cor populi hujus. Alia editio: Fecit capitapulum super femora. Videtur mihi iste versiculus sensum hujuscemodi continere, quod in hoc impio increpetur, quia frenum disciplinae, quo ad virtutes retineri poterat, habere noluerit, sed ad quamdam se potius dissolutionem, deposito animi rigore, dejecerit, ut quasi loro laxato ad voluptatem, et luxuriam deduceretur.
3.15.28
Habitavit in civitatibus desolatis, et in domibus desertis, quae in tumulos sunt redactae. Habitationem ergo bestiarum, et avium immundarum spiritus immundos dicit: qui habitant in hominibus, quos Deus deseruit. Hic enim habitat in hominibus derelictis a Deo: et ob hoc sepulcra facti sunt mortuorum. Et si peccata in Scripturis mortui aliquando dicuntur, necessario peccatores, et impii tumuli sunt mortuorum. Igitur in civitatibus, potest generale nomen esse omnium peccatorum in domibus vero speciale uniuscujusque peccatoris, et impii.
3.15.29
Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus. Substantia hic non rerum divitiae intelligendae sunt, sed peccata: de quibus ait sanctus Spiritus in Apocalypsi Joannis. Cecidit, cecidit Babylon civitas magna, et facta est habitaculum daemoniorum, et custodia omnis spiritus immundi. Quod autem ait, non ditabitur: hoc dixisse mihi videtur, non longum tempus erit, quo vita ejus in divitiis facinorum decrassetur, cum etiam collecta vitiorum ejus substantia non erit permansura.
3.15.30
Nec mittet in terram radicem suam. Id est, quia tamquam arbor evulsa sit moriturus: ideo in terra viventium stabilitatem aeternam sive eorum consortium non habebit: eo quod hic prius spem vel radicem fidei non praemisit: auram etiam salutis, ut sub umbra vivat refrigerii, non habebit.
3.15.31
Non recedet de tenebris. Alii dixerunt, Non effugiet tenebras: id est, poenas aeternas subiit, et tenebras non evadet. Non recedet autem de tenebris: intelligimus de tenebris infidelitatis. Homo hic impius ad lumen poenitentiae venire detrectat.
3.15.32
Ramos ejus arefaciet flamma. In ramis, operum malorum fructus intelligamus, sicut Salomon ait: Fructus impiorum peccata. Hos vero velut ligna, fenum, stipulam gehennae ignis absumet.
3.15.33
Et auferetur spiritu oris sui ab eo. Quia ergo furor contra Deum animus ejus est, quo etiam et blasphemias in eum spirare non desinit: oris sui, ait, judicio condemnatur. Secundum antiquam ergo editionem in stirpe sive fronde, originem vitae impii significari existimo, quam Spiritus Dei sententia judicii, ut incubans ventus percutit: ut velut arbor arefactus impius illico moriatur, et ita omnis flos honoris ejus et gloriae defluat.
3.15.34
Non recedet frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit. Hoc igitur ait, putat fortassis diabolus, et homo impius cordis duritia in impietate persistens, quod Deus ei pro suis meritis non retribuat: dum Deus nequaquam ei parcit, et si verbis hoc potentibus atque compositis ut obtineat deprecetur, cum jam secundum Dei justum judicium, sempiternis addictus sit cruciatibus.
3.15.35
Antequam dies ejus impleantur, peribit. Tunc dies uniuscujusque impleri dicitur, cum bonorum hominum ac malorum retributio venerit. Hic ergo homo, sive diabolus, ante perspicuae sententiae diem, quam eis Dominus in judicio daturus est: praesciit in praedestinatione[ Al. praescitus peribit: sicut in, etc.].
3.15.36
Et manus ejus arescent. Nullum utique boni operis fructum in se habens.
3.15.37
Laedetur quasi vinea in primo flore botrus ejus, et quasi oliva projiciens florem suum. In botro nulli dubium, quod fructus operis intelligatur praedictus. Igitur florem gaudii temporalis, ad maturitatem fructus perpetui perducere non valebit, eo quod in spe ipsa mendacis gloriae, calido vento superbiae dissipabitur. Sive frigore charitatis Dei, velut a pruina laedetur, sicut eodem sensu in sequentibus arbitror dictum. Et quasi oliva projiciens florem suum. Oliva enim in Scripturis divinis, et vinea, aliquando homo tantum significatur: aliquando populus seu bonus, seu malus. Quod autem dixit, vastabitur, sive evertetur, ita intelligendum, sicut in Apocalypsi habetur: Qui fecerit mandata Domini, non laedetur morte secunda. Vinea ergo, et oliva, plebs Judaeorum potest intelligi. Haec igitur vinea perdet, sive amittet fructum sanctitatis atque justitiae, qui Christum primum florem, et optimum sanctorum omnium in agro legis habere noluit. Ipse enim dicit: Ego flos campi. Sed ut infidelis atque incredula, ne illi fides Christi flagraret, projecit eum a semetipsa: et dum projicit extra vineam, et a se excutit velut florem, ipsa a patriarcharum radice evulsa est, et Christo fructu nostrae salutis excussa.
3.15.38
Congregatio enim hypocritae sterilis. Raptorem, et violentum simulatorem sanctum Job his sermonibus denotat, et dicit quod, et ei non proderunt divitiae ex iniquitate collectae: ita enim adversum Job, et in primo sermone locutus est, ubi etiam leoni et leaenae, leonumque catulo et tigri comparavit. Sed Deo magis credendum est, qui eum laudans non simulatorem effectum dixit, sed innocentem et simplicem praedicavit. Quod autem ait Eliphaz.
3.15.39
Et ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt. In sanctum Job cadere non potest. Quia ipse, ut jam dixi, secundum Dei testimonium de seipso ita locutus est: et si in manibus meis adhaesit macula, cum de muneribus loqueretur. Ignem vero nominando, gehennam puto significavit, quia tabernacula, id est, corpora iniquorum sunt consumenda. De hoc igne et Sophar in consequentibus ait: Devorabit eum, id est, impium ignis qui non succenditur.
3.15.40
Concepit dolorem, et peperit iniquitatem, et uterus ejus praeparat dolos. David quoque postmodum de hujusmodi ita dixit: Ecce parturiit injustitiam, concepit dolorem, peperit iniquitatem. Dolor ergo est injustitia, et iniquitas. Hoc ergo impius peperit quod conceperat, et tamen uterus cordis ejus dolos praeparare non desinit. Quos tunc edit, quando opera in factum procedunt. In conceptu itaque iniqua cogitatio intelligitur, sicut in partu effectus malae cogitationis agnoscitur. Adversum Job haec universa Eliphaz locutus est; sed jam superius diximus, quod subministratione prophetiae per personam Job, diabolo vel cuilibet homini impio dicta haec videri possunt, sicut et alia quae amici ejus locuti sunt.
3.16.1
INCIPIUNT EDISSERI CAPITULA. CAPUT XVI.
3.16.1
Respondens autem Job, dixit: Audivi frequenter talia Consolatores onerosi omnes vos estis. Numquid habebunt finem verba ventosa, aut aliquid tibi molestum est si loquaris? Poteram et ego similia vestri loqui. Atque utinam esset anima vestra pro anima mea! Si vos, inquit, haec quae sustineo pateremini: non ita circa vos agerem, ut vos erga me agere non cessatis.
3.16.2
Consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos. Roborarem vos ore meo, et moverem labia mea, quasi parcens vobis. Blandimento utique sermonum meorum vos potius cohortarer: mentes etiam vestras tribulationibus acerbis exasperatas, ne in lapsum blasphemiae caderent, levi sermone et placido sustinerem.
3.16.3
Sed quid agam? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus, et si tacuero, non recedet a me. Id est, sive loquar ista nunc vobis, sive etiam taceam: hoc solum me nosse confiteor, quod incessabili dolore discrucior.
3.16.4
Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei. Hoc etiam de Christo intelligendum est.
3.16.5
Rugae meae testimonium dicunt contra me. Contractio cutis quam, exsiccante eadem sanie, patior, quodammodo manifestatione sui dat adversum me testimonium, et quasi loquitur, quantos dolores sive cruciatus sustineam.
3.16.6
Et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi. Collegit furorem suum in me. Hic aut ipsum Eliphaz falsiloquum dicit, quia exprobrat sancto Job, quod haec ob peccatorum merita sustineret, aut diabolum, qui eum dixerat peccatorem. Aliter, falsiloquus, Judas vel populus Judaeorum intelligendi sunt, qui contra Christum falsum dederunt testimonium.
3.16.7
Et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis. Ore amicorum contra sanctum Job disputantium, diabolus minabatur: sive Judaei infremuerunt contra Salvatorem. Alia editio: Sagittae piratarum super me ceciderunt. Piratae isti diaboli sunt ministri, sive homines, sive daemones: qui tunc piratae in Scripturis vocantur, quando saeculum istud mare appellatur. Sagittae vero dolores vel cruciatus intelligendi, quos patiebatur, ut ab eis transfossus blasphemia moreretur. Et ita demum aurum atque argentum sapientiae ejus, et scientiae, vestes quoque pretiosas virtutum, spei atque fidei in Deum, auferent ab eo, et grandi pretio comparata monilia.
3.16.8
Hostis meus terribilibus oculis me intuitus est. In oculis terribilibus animum sauciantis in se describit invisibilis inimici, qui sive per visiones nocturnas, sive per amicorum vultum terribilem, minas intenderet: sicque dum Job amici ejus sancto nefanda responderunt, nutibusque etiam cum irrisione deterrent, de Christo intelligendum.
3.16.9
Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam, satiati sunt poenis meis. Igitur in maxilla, generis est nobilitas, sive honor quidam manifestus. Et sicut alii dixerunt, acriter est percussus in genis, intantum ut ab honore, et nobilitate, et divitiis fieret alienus, quando maxillam fidei suae collidendam diabolo fortiter praebuit, quam ille perturbare caedendo conatus est, quasi quamdam januam divinae confessionis effringens, sive cum falsum testimonium contra Christum dixerunt, sive illud, Crucifige eum.
3.16.10
Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit. Id est, diabolo et angelis ejus. Sive de Christo intelligendum, quando traditus est in manibus Judaeorum.
3.16.11
Ego ille quondam opulentus repente contritus sum. Tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit me sibi quasi in signum. Id est, de divite factus pauper: vel Christus, de Deo homo natus.
3.16.12
Circumdedit me lanceis suis: convulneravit lumbos meos. Non pepercit, et effudit in terra viscera mea. Lanceae hoc loco nominatae, dolorum compunctiones, quas Job patiebatur, significanter intelliguntur: sive de Christo blasphemiae, quas passus est a Judaeis, intelligendae sunt. Job vero non solum deforis toto corpore computruerat, verum etiam putoris sanie liquescebat: ita ut ipse Job diceret, halitum meum exhorruit uxor mea. Omnia circa lumbos ejus putruerunt. Sive de Christo intelligendum, convulneravit lumbos meos. Quia Judaei usque ad hoc persecuti sunt apostolos, qui quasi de lumbis doctrinae suae nati fuerant: ut eos vulnere infidelitatis Christum negando sauciarent: dum Petrus dicit, nescio hominem. Et tenuit cervicem meam, sive ut alii dixerunt, tenens comam meam divellit. Proinde nunc intelligamus quo furore diabolus ac virtute istum virum commoverit atque concusserit, sive confregerit, ut etiam comam capillorum ejus simul apprehensam, sit conatus evellere. Sive de Christo ita intelligendum: tempore passionis ex suo permissu tenuit adversarius, et usque ad mortis dormitationem inclinavit, quem jam verberibus, et affixione clavorum confregerat, et signum salutis in contrariam partem posuerunt.
3.16.13
Conscidit me vulnere super vulnus: irruit in me quasi gigas. Dum languoribus meis atque vulneribus adduntur plagae innumerabiles, dividor totus resolutus atque comminuor, ita ut nullum in me membrorum residuum sit, quod aliqua soliditate subsistat. De Christo etiam sic intelligendum: Cum Judas lethali apostasiae vulnere peremptus est, non pepercit: in tanta namque saevitia debacchatus est, ut scelus quod mente conceperat, etiam ore publicaret: vel super vulnera crucis clavorum vulnera addiderunt.
3.16.14
Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam. Quod similiter dictum, ad humiliationem regni ejus pertinere mihi videtur. Cornu autem, regnum in Scripturis vocatur: juxta illud, Exaltabit cornu Christi sui. Christus vero ipsam gentem de qua oriundus erat, saccum appellavit. Cinere vero operuit principes Judaeorum, cum ab eis regnum pro negationis sacrilegio transtulit ad gentes.
3.16.15
Facies mea intumuit a fletu, et palpebrae meae caligaverunt. Fletus sive lacrymae in homine de doloribus, sive de tristitia generantur; sed lacrymae aliquando per genas cum silentio defluunt: fletus vero cum habeant lacrymas, non sine voce, et commotione corporis dantur: quem fletum Job se habuisse testatur, qui ei de aerumnis animae, poenarum quoque cruciatibus nascebatur. Item aliter: Prophetae, facies Dei intelliguntur eo quod sciant futura: qui cum perditionem impiorum contemplarentur in spiritu, gemitibus continuis eos flevisse intelligamus. Oculi etiam caligaverunt Christi, dum martyres sive sancti in tentationibus titubantes conturbati sunt: sed gratia Dei liberati in lumine permanserunt.
3.16.16
Haec passus sum absque iniquitate manus meae, cum haberem mundas ad Deum preces. Nullus sanctorum ita mundas atque immaculatas, absque omni vel minima labe cogitationis preces ad Deum habet, ut mediator Dei, et hominum homo Jesus Christus, qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus. Quas utique preces atque orationes secundum hominem, quem assumpsit, ad Deum habere credendum est: cum secundum divinitatem suam cum Patre ipse exaudiat. Sive sancti, qui pro nomine ejus passi sunt sine iniquitate rebellionis vel criminis alicujus a persecutoribus occisi: quantum ad illos persecutores, gratis morti traditi sunt.
3.16.17
Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus. Totum hoc est quod dicit, ne innocentis, et bene sibi conscii meritum lateat: praesertim cum insontem se mala tanta passum referat. Sanguinis vero nomine, vitae istius praesentis statum dicere voluit. Hoc autem loco clamorem positum, ipsam sanctitatem ejus contra poenas illius reclamantem: quae iniquis merito inferuntur ad vindictam, justis autem ad probationem. Aliquando etiam in Scripturis clamor affectus animi intentus ad Deum ostenditur, vel etiam clamor iniquitatis populi, qui exspectabatur ut faceret uvas, et fecit spinas. Nec omnis iniquitas clamor dicitur, sed illa quae publice fit.
3.16.18
Ecce enim in coelo testis meus, et conscius meus in excelsis. Quia Deus de eo testimonium perhibuit.
3.16.19
Verbosi amici mei. Qui verba non ad Deum pertinentia loquitur, verbosus vocatur: qui vero verba Dei loquitur, verbosus non potest judicari.
3.16.20
Ad Deum stillat oculus meus. Cum lacrymis interpellat Deum.
3.16.21
Atque utinam sic judicaretur vir cum Deo: quomodo judicatur filius hominis cum collega suo. Hoc dicit: Utinam mihi esset copia cum homine disputandi, ut me innocentem probare possem. Deum autem meum nolo intrare mecum in judicium, qui et scrutans corda, et renes Deus est: cujus judicium falli omnino non potest: neque ipse consuevit discuti a quoquam.
3.16.22
Ecce enim breves anni transeunt, et semitam per quam non revertar, ambulo. Ita credebat, quod nec ad mortale corpus suum, nec ad tormenta corporis sui esset iterum reversurus.
3.17.1
INCIPIUNT EDISSERI CAPITULA. CAPUT XVII.
3.17.1
Spiritus meus attenuabitur, et dies mei breviabuntur. Hoc dicit, quod in brevitate vitae suae, spiritus ejus sensim attenuatus defecerit.
3.17.2
Et solum mihi superest sepulcrum. Quia mors est finis omnium tormentorum.
3.17.3
Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus. Verum est, quod Deo placitus non peccavi. Et licet possit hic locus ita intelligi, quod in Deo quidem non peccaverit, et tamen quasi in ipso peccaverit, poenas blasphemantium patiatur. Et forte quoniam a Deo in praesenti laudatur, non peccaverat: sed in praeteritis adolescentiae temporibus peccasse non negat.
3.17.4
Libera me, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me. Sub scuto igitur protectionis Dei latere optat: quo munitus atque defensus, saevientem hostem non timeat.
3.17.5
Cor eorum longe fecisti a disciplina: propterea non exaltabuntur. Quia ad Deum haec loquitur Job: de diabolo utique, et satellitibus ejus praecesserunt peccata: quippe pro quibus poenam obdurationis acceperunt. Causa igitur de quibus loquimur, qua elongati sunt, ut non apprehenderent disciplinam, quia exaltationem bonae naturae suae debitam, voluntate propria perdiderunt.
3.17.6
Praedam pollicetur sociis, et oculi filiorum ejus deficient. Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis. Socii sive filii diaboli, iidem sunt ministri ejus: sed socii dicuntur propter contubernium conspirationis adversus Deum. Filii propter imitationem ipsius diaboli. His igitur daemonibus beatum Job in praedam dandum, pater eorum, et rebellionis caput diabolus promittebat, dum eum per tantos dolores ad blasphemiam impellendum, et a Deo ob hoc relinquendum esse credebat: sive quando eum omni gloria domus, et filiorum spoliavit.
3.17.7
Caligavit ad indignationem oculus meus, et membra mea quasi in nihilum redacta sunt. Juxta illud Evangelii: Lucerna corporis tui, est oculus tuus. Hunc igitur oculum Job sibi caligasse conqueritur illa indignatione, qua ipsum sanctitatis suae merita conservabant: eo quod bona conscientia, poenas pateretur indebitas.
3.17.8
Stupebunt justi super hoc. Admirantes de justis Dei judiciis, quomodo justus, et sine crimine poenis affligatur.
3.17.9
Et innocens contra hypocritam suscitabitur. Hypocrita est ipse diabolus, qui cum sit tenebrarum, id est, delicti inventor, ipse recedendo a vero lumine, est tenebrosus effectus. Quasi lucifer posuit in coelo sedem suam, et transfiguravit se in angelum lucis. Aut certe unumquemque amicorum suorum Job hypocritam dixit: quia sub verbis consolatoriis dolos eis dolose loquebantur.
3.17.10
Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem. In quas profecto virtutes se magis crescere manifestat.
3.17.11
Igitur omnes vos convertimini, et venite: et non inveniam in vobis ullum sapientem. Convertimini, ait, a pravitate sententiae, qua me condemnare summo studio non desistitis. Venite: sermo invitantis est ad melioris vitae profectum: quod est, o vos hypocritae, et non veri, nec fideles amici, ad agnitionem veritatis accedite, quam vos habere minime noveritis.
3.17.12
Dies mei transierunt. Dies hi praeteritae felicitatis possunt intelligi, in quibus pollens virtutibus vivebat beatus Job. Hos igitur dies a se non sine gemitu loquitur praeterisse, quando multis miseriis circumdatus est, et plaga intolerabili dolorem patiebatur.
3.17.13
Cogitationes meae dissipatae sunt, torquentes cor meum. Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem. Cum in unius jugiter contemplationis intentione positus essem, et cogitationes meas haberem semper intentas ad Deum: plagae hujus supervenientis mihi miseriae, easdem cogitationes meas a sua unica soliditate in me video dissipatas, et ob hoc excruciatur cor meum: eo quod earum dilaceratione torquetur, videns me mala simplicitati meae inconvenientia sustinere.
3.17.14
Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stravi lectulum meum. Poenis corporis cogitationumque stimulis, sicut ait, indesinenti tempore agebatur, et idcirco poenas inferorum, jam se pati clamabat. Aut forte separatio illa qua ab hominibus factus est alienus extra civitatem, sedens in sterquilinio, tenebrae dictae sunt, quia lucem humani solatii non haberent.
3.17.15
Putredini dixi, pater meus es: mater mea et soror mea vermibus. Tam longo, inquit, tempore computresco, ut ipsam putredinem, et vermes nascentes in ejus sanie parentes appellem: ac per hoc quemadmodum quispiam mortalium sine parentibus non potest existere: ita et ego factus sum, quasi sine putredine, et vermibus esse non possem. Qui ita in carne mea velut in natura sua sunt: tamquam si ex eis ipse subsisterem. Cum illi in me de carnis meae sanie potius generentur, non ego ex illis. Ubi magis mortalitatem per peccatum factam significavit: cui inest corruptio, et corruptioni putredo. Patrem vero appellavit ipsum ortum humani generis in Adam, qui corruptione factus est putrescibilis. Matrem vero naturam humanam dixit, corruptione vitiatam. Sororem vero omnem posteritatem Adae dixit, quae de corruptione mortalitatis, velut de sanie putredinis nascitur: quod et Baldad dixit: Homo putredo, et filius hominis vermis.
3.17.16
Ubi est ergo nunc praestolatio mea, et patientiam meam quis considerat? Quod ait, et patientiam meam quis considerat? aperte fortem se in illis cruciatibus manifestat: pro quibus quasi queritur, quod ad retributionem tanti laboris sui non potuerit pervenire.
3.17.17
In profundissimum infernum descendent omnia mea. Alii dixerunt, Omnia bona mea. Bona sua dicit ad inferos descensura, quod est anima mea: vel ipse pro illis sum descensurus. Vere non credimus de justitia, quod tantus ac talis vir pro sanctis operibus suis frustrari potuerit. Quod autem ait:
3.17.18
Putasne saltem ibi erit requies mihi? Istud est: si in hac vita poenas patior infernorum, putasne in locis poenarum erit aliqua requies mihi? Hoc autem gravatus miseriis loquitur, potius quam victus diffidentia: quia aliis locis ait ad Dominum: Scio quia in inferno protegas me: donec pertranseat furor tuus.
3.18.1
INCIPIUNT EDISSERI CAPITULA. CAPUT XVIII.
3.18.1
Respondens autem Baldad Suites, dixit: Usque ad quem finem verba jactabis? intellige prius, et sic loquamur. Id est, quis finis erit hujus verbositatis, quasi non sit sincerus: vel solus Job a Baldad verbosus arguitur: vel quasi spiritu nescio quo instigatus loqui non desinat.
3.18.2
Quare reputati sumus ut jumenta, et sorduimus coram te? Hoc dicit, quod tamquam bruta animantia eos sanctus Job despexerit, et vilissimos et indignissimos colloquio existimaverit: et ita iracundia possessos, ut phrenesim pati viderentur.
3.18.3
Quid perdis animam meam in furore tuo? Loquendo contra divinam justitiam, furoris amentia concitatus, animae tuae necesse est inferas mortem.
3.18.4
Numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo? Tamquam si diceret: numquid propter te mundus ad rectorem suum non pertinebit: ut si quos peccatores invenerit, sicut et teipsum, non puniat. Terrae vero et rupium nomine metaphoricos universa multitudo populorum, et excelsi quique mundi et superbi, ac potentes, possunt intelligi. Possunt rupes, et animae hominum, ut terra, caro humana intelligi. Sed et angeli propter celsitudinem naturae suae eminentemque honorem, rupes dici possunt.
3.18.5
Nonne lux impii exstinguetur: nec splendebit flamma ignis ejus? Luce felicitatem praesentem quam sanctus Job gloriosus agebat, significavit, sicut et Salomon ait: Lumen vero impiorum exstinguetur. Hanc igitur exstinctam dixit: quando Job destitutus est omni felicitate praesenti. Quod autem ait: Nec splendebit flamma ignis ejus: id est, non redibit ad pristinam felicitatem.
3.18.6
Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna quae super eum est, exstinguetur. Non solum, inquit, praesentem felicitatem amittet, sed etiam lux recordationis Dei, quae erat in tabernaculo cordis ejus obtenebrabitur, ut ei Deus scilicet in memoriam non ascendat, et pro merito lucerna protectionis divinae, quae super eum fuerat, exstinguetur.
3.18.7
Arctabuntur gressus virtutis ejus, et praecipitabit eum consilium suum. Ut superbus confidens in virtute sua recte incedere arbitratur, concludetur tribulationum angustiis, et pressuris, ut inde omnino exire non possit.
3.18.8
Immisit enim in rete pedes suos, et in maculis ejus ambulat. Retis nomine atque macularum ejus, inevitabile malum significatur: quod volens quisque exuere, ipso conamine impeditur, atque implicatur ut corruat.
3.18.9
Tenebitur planta illius laqueo, et exardescit contra eum sitis. Laqueus hic ipse diabolus non absurde sentitur, qui ad supplantandum calcaneum, peccatores observat, et ipse nihilominus sitis nomine appellatur: eo quod velut in aliquo bono aestuans sitiat hominis mortem.
3.18.10
Abscondita est in terra pedica ejus, et decipula illius super semitam. Latet illum quibus insidiis perditus sive in semetipso pedicam, qua praepedit pedes suos, habet absconditam: id est, obligationem peccati, et in saevitia conversationis suae, qua se recte putat incedere, erroris istius latet decipula.
3.18.11
Undique terrebunt eum formidines, et involvent pedes ejus. Sive dolores. Superbus scilicet terrore venturae calamitatis semper terrebitur. Possunt etiam formidines, hoc loco non affectiones cordis intelligi: sed ipsi potius ministri diaboli. Hi igitur multis modis terrere sanctum Job, ut eis cederet, institerunt.
3.18.12
Attenuetur fame robur ejus, et inedia invadat costas illius. Potest fames et ipse diabolus intelligi: qui hujusmodi famem patitur, qua numquam de necibus hominum saturetur. Sive et ipse famem patitur; quia verbum quod procedit de ore Dei, accipere non meretur. Et idcirco sub nomine costarum, thoracis munimenta significantur: quibus se velut quadam obduratione construxit, ut eum cibus divini eloquii non adeat. Sive etiam impiorum plagam describit.
3.18.13
Devoret pulchritudinem cutis ejus, et consumat brachia illius primogenita mors. Pulchritudinem cutis, id est, ornamenta virtutum, et brachia, fortitudinem regni ejus, confecit diabolus: qui ideo primogenita mors appellatus est: quia per ipsum primum intravit mors in orbem terrarum, et ipse est suae mortis inventor.
3.18.14
Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus, et calcet super eum quasi rex interitus. Hunc igitur interitum diabolum esse dixit, qui est rex super omnes filios superbiae: sed super sanctum Job, ut eum prosterneret, calcare non potuit.
3.18.15
Habitent in tabernaculo illius socii ejus, qui non est. Socii, sodales, sive filii, ut supra dictum est, ministri diaboli sunt: qui hoc loco non esse dicitur, et cum sit naturae suae proprietate subsistens, tamen non est, ut dixi: quia praevaricatione factus est alienus a Deo.
3.18.16
Aspergatur in tabernaculo ejus sulphur. Ut fumum hic sentiat gehennarum.
3.18.17
Deorsum radices ejus siccentur: sursum autem atteratur messis ejus. Messis opera possunt intelligi, quae foras atque in publicum ex interioribus erumpentia, de fidei radice consurgunt. Aliter: Deorsum radices ejus siccentur, id est, opera, quae in hoc saeculo perpetravit, inveniantur mortua, mortuisque ariditate similia. Sursum autem atteratur messis ejus; in futuro utique mercedem laboris sui minime consequatur.
3.18.18
Memoria illius pereat de terra. Id est, nihil memoria sua dignum operetur: vel etiam memoria ejus pereat de terra viventium.
3.18.19
Et non celebretur nomen ejus in plateis. In platea sedebant reges, inter quos optat eum famam justitiae non mereri. Plateae virtutes intelliguntur: in quibus sapientia fiducialiter agit, et circumit civitatem Dei Jerusalem: in qua sacramentis divinis atque mysteriis latum est Scripturarum mandatum. Vehementer igitur in his plateis ludent senes, et anus, et infantes.
3.18.20
Expellet eum de luce in tenebras, et de urbe transferet eum. De hac utique luce temporaria mittetur in aeternas tenebras inferorum: sive etiam de parte sortis sanctorum retrudendus in tenebras tormentorum.
3.18.21
Non erit semen ejus, neque progenies in populo suo. Hoc dicit, quod posteritatem indignam memoria gentis suae, vel patriae derelinquat; secundum illud psalmistae: Generatio rectorum benedicetur. Talem igitur generationem in populo suo noluit procreare: unde in hac gente spirituali gloriaretur, et patria.
3.18.22
Nec ullae reliquiae in regionibus ejus. Manifestum est, quod sancto Job nihil remanserit. Spiritualiter autem sic intelligendum: nullas reliquias generationis suae habebit impius in futuro.
3.18.23
In die ejus stupebunt novissimi. Id est, in tempore damnationis ejus.
3.18.24
Et primos invadet horror. Id est, infimi et proceres terrebuntur: quod est, reges potentes et magni. Sive novissimi et primi, homines et angeli: sancti quoque et peccatores non absurde intelliguntur.
3.18.25
Haec sunt ergo tabernacula iniqui, et iste locus ejus qui ignorat Deum. Enarrantis maledictionis sententiam videtur dare, et dicit, ubi hujusmodi superbus, scilicet, impiusque habitaturus sit: sed Job iniquus non est, quem rectum et innocentem Deus appellat.
3.19.1
INCIPIUNT EDISSERI CAPITULA. CAPUT XIX.
3.19.1
Respondens autem Job, dixit: Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus? Manifestum est, quia responsionibus amicorum suorum attritus sit, et afflictus sive fatigatus sit, et destructus.
3.19.2
En decies confunditis me, et non erubescitis, opprimentes me. Dies decem, pro toto tempore nominavit. Sed quomodo in brevi numero, in Apocalypsi major numerus temporis intelligitur: ita et in hac eadem summa numeri minus significatur, ut hoc solido numero, et perfecto manente, pro diversitate locorum in Scripturis divinis, nunc majorem numerum, nunc minorem significari noverimus.
3.19.3
Nempe et si ignoravi, mecum erit ignorantia mea. At vos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis meis. Putatis me, inquit, ignorare Deum, sicut et dicitis. Numquid amicos decet insultare oppressis, a quibus magis tribulantes solatia praestolantur? Non est hoc opus amicorum fidelium, sed est potius subsannatio irridentium.
3.19.4
Saltem nunc intelligite: quia Deus non aequo judicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit. Ecce clamabo, vim patiens, et nemo audiet. Vociferabor, et non est qui judicet. Ille dicebat se inique sustinere molestias tormentorum: illi vero utpote iniquum pati suo merito loquebantur. Et putant quod in hoc articulo istius sensus erraverit, et ideo postmodum dicat ad Deum: Insipienter locutus sum, et quae ultra modum excederent scientiam meam.
3.19.5
Semitam meam circumsepsit, et transire non possum. Qua rectus utique atque illibatus proficiscebar ad gloriam meritorum meorum. Hanc igitur ignominiam passionis hujus circumsepsit atque interclusit, ut ad illam gloriam pervenire non possim.
3.19.6
Et in calle meo tenebras posui. Id est, in tramite: hoc est, castigatae viae meae, qua velut per arctum et angustum certa spe ad justum retributorem pergebam, tenebras in eo miseriae hujus, et calamitatis inveni.
3.19.7
Spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo. Gloria me regni privavit: fidei quoque fiduciam abstulit: quam de ipso apice mentis meae, qui est naturae rationalis caput, velut honoris coronam detraxit.
3.19.8
Destruxit me undique, et pereo, et quasi evulsae arbori abstulit spem meam. Domo, regno, familia, filiis, amicis, sanitate corporis mei destitutus sum: ita his omnibus ablatis, perire me video cujus etiam spes vitae meae velut arbor ablata est.
3.19.9
Iratus est contra me furor ejus, et sic me habuit quasi hostem suum. Furor Dei hoc loco potest diabolus ipse intelligi, qui beatum Job diversis modis, id est, blasphemiis, et carnis ejus cruciatibus insectabatur.
3.19.10
Simul venerunt latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me. Furor Dei, diabolus est; latrones vero ministri ejus sunt: hoc est quod ait, et fecerunt sibi viam per me: quando eum, vel facultatibus mundi, vel sanitate corporis spoliaverunt. Unde pulchre dictum est:
3.19.11
Et obsederunt in gyro tabernaculum meum. Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me. Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei. Inquilini domus meae, et ancillae meae sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum. Servum meum vocavi, et non respondit: ore proprio deprecabar illum. Id est, foris insidiati sunt. Sive circumdederunt in gyro tabernaculum ejus: hoc est, in corpore ejus tormenta posuerunt. Animam vero inclinare ad peccatum non potuerunt.
3.19.12
Halitum meum exhorruit uxor mea. Ita totus intrinsecus putrui, inquit, ut halitus fetorem nec uxor mea sustinere potuerit: ubi potuit fieri, quod apostema habuerit in visceribus, quod totum ventris ejus sinum tenuerit, et inde loquendo odorem fetidum de purulentia profundi vulneris expuerit.
3.19.13
Et orabam filios uteri mei. Stulti quoque despiciebant me. In Scripturis divinis, filii appellantur etiam pronepotes, et illi qui longiore serie nati sunt. Proinde quando filios uteri sui dixit, in se quasi ad fontem, et ad originem posteritatis suae respexit: unde ei cognationum familiae veluti rivuli manaverunt. Potuit et illos uteri sui filios dicere, quos doctrina sapientiae suae, tamquam semine de utero cordis sui formaverat, habens in se per gratiam Dei formam gratiae, et disciplinam naturalis legis in veritate.
3.19.14
Et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi. Abominati sunt me quondam consiliarii mei, et quem maxime diligebam, aversatus est me. Hoc forte vult intelligi, se in eorum oblivionem venisse, et ab eorum affectibus et cordibus recessisse.
3.19.15
Pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum. Ad tantam ariditatem caro ejus devenerat, ut nihil in eo humoris remanserit, et ob hoc agglutinata quodammodo fuerit pellis ejus ossibus suis: hanc infirmitatem marasmon dicunt medici.
3.19.16
Et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos. Ad hoc enim diabolus, consumptis carnibus sancti Job, labia ejus integra dereliquit, ut haberet positus in tormentis, quibus posset facile blasphemare: quasi cordis blasphemia non sit: pro qua ipse Job sicut pro caeteris peccatis holocausta Deo pro filiis suis die septimo offerebat. Sed ideo diabolus linguam reservavit, ut intelligere posset, si Job, ob cordis simplicitatem, blasphemiam proferret in labiis.
3.19.17
Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos amici mei: quia manus Domini tetigit me. Manum ergo Domini appellavit ipsam plagam quam patiebatur, quae facta est Domini potestate. Tetigit, pro afflixit, intelligendum est.
3.19.18
Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini? Fecit Deus circa me in judicio, cui soli licet omnia in opere suo: vos quare praesumitis sicut Deus, ut affligatis innoxium: quod ipsi tantum pro dispensatione sua competit, aut quasi dispensatione vestra indigeat Deus?
3.19.19
Quis mihi tribuat, ut scribantur sermones mei? Quis mihi det, ut exarentur in libro stylo ferreo, et plumbi lamina, vel celle sculpantur in silice? Quoniam a nullo homine potuit invenire solatium, convertit se ad Deum, et resurrectionem futuram prophetat in spiritu, ubi pro his malis praemium sit recepturus, et haec duris insculpta lapidibus optat inscribi, ut sermones prophetiae in aetates saeculorum prolixiores permaneant.
3.19.20
Scio enim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum. Et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum. Hoc igitur clypeo Ecclesia, quae Incarnationem Unigeniti Dei veram confitetur, et resurrectionem mortuorum verissime credit futuram, se munit, et protegit, et inimicos suos convincit, atque debellat. Ubi sunt illi qui dicunt, nos in resurrectione alia corpora habituros? audiant istum virum; ore Dei laudatum, dicentem:
3.19.21
Quem visurus sum ego ipse. Ego ipse Job, qui in stercore jaceo, et totus vulnerum sanic computresco: ego, inquam Job, jam corruptus, atque vulneribus dissolutus, in hac carne mortali, incorrupta resurrectione futura glorificatus videbo Deum: et ut exprimeret ipsius sui corporis instaurationem, idcirco ait:
3.19.22
Et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Reposita est haec spes mea in sinu meo. Consummata sunt omnia in sinu meo.
3.19.23
Quare ergo nunc dicitis: persequamur eum? Utquid nunc agitis, ita ut tamquam vanum, nihilque credentem velut Deum non timeam: sive quia religione divina sim alienus, persequi velitis, aculeatis me vestris perfodiendo sermonibus.
3.19.24
Et radicem verbi inveniamus contra eum. Videtis ergo, quia mecum non ut veri amici fideliter agitis: sed ut dolosi de meis sermonibus mihi laqueos concinnatis: quandoquidem de ipsis verbis meis occasionem, velut quamdam radicem reprehensionis invenire cupitis.
3.19.25
Fugite ergo a facie gladii: quoniam ultor iniquitatum gladius est. Hoc dicit: si recesseritis ab impressione mea, gladium justae sententiae Dei poteritis evadere. Gladius est enim lingua regis, et non carnalis, ut Salomon dicit.
3.19.26
Et scitote esse judicium. Quo judicio justi judicis Dei potero de subsannatoribus judicari.
3.20.1
INCIPIUNT EDISSERI CAPITULA. CAPUT XX.
3.20.1
Respondens autem Sophar Naamathites, dixit: Idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi, et mens in diversa rapitur. Ideo, inquit, aestuo, et cogitatione conturbor: quia dicis te haec mala sine causa a Deo judice sustinere, cum de Deo nihil sinistrum debeat suspicari.
3.20.2
Doctrinam qua me arguis audiam, et spiritus intelligentiae meae respondebit mihi. Audiam quidem te increpantem ac redarguentem me: quia forte in doloribus positum objurgare non debeam: mihi de Deo, quod est justissimum respondere convenit: quia non posses ab eo ita puniri, nisi esses malorum conscius, et multorum criminum reus.
3.20.3
Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram: quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritae ad instar puncti. Jam nunc coepit in sanctum Job maledictis invehi: quem et impium aperte asserit, et hypocritam, eo quod simulaverit se justum, et nunc in Deum rebellis exstiterit.
3.20.4
Si ascenderit usque ad coelum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit. Manifesta et certa hyperbole, hominem elatum nimis, et tumidum dicit.
3.20.5
Quasi sterquilinium in fine perdetur, et qui eum viderant, dicent ubi est? Cui sterquilinio assimilatus es per omnia, et ipse te nunc conspicis putrefactum. Et qui quondam viderant te regnantem in gloria, nunc inquiunt insultanti voce: Ubi est ille sapientissimus hominum, et potentissimus regum?
3.20.6
Velut somnium avolans non invenietur: transiet sicut visio nocturna. Manifestum est sicut ait: Defecit velut somnium surgentis.
3.20.7
Oculus qui eum viderat, non videbit: neque ultra intuebitur eum locus suus. Id est, honor impii non poterit reparari.
3.20.8
Filii ejus atterentur egestate. Sive ergo carnales filii ejus, sive opera quae aliquando filiorum nomine appellantur, sive illi qui eum tamquam patrem fuerint imitati, per Dei sententiam ad nihil redigentur, quod jam in filiis tuis, carnalibus operibus quoque tuis ex parte vides esse completum.
3.20.9
Et manus illius reddent ei dolorem suum. Hoc enim operatus est unde malum vindictae, operante Dei justitia, recipere mereretur.
3.20.10
Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiae ejus. Hoc ait, quod a juventute sua, ex qua graviora peccata committere coeperit: in eisdem peccatis suis usque in senectam permanserit: pro quibus numquam voluerit poenitere. Et idcirco sequitur.
3.20.11
Et cum eo in pulvere dormient. Id est, post mortem vitiorum quae est in anima: sive usque ad mortem, quae fit per resolutionem corporis hujus. Ossa ergo hoc loco ipsam senectutem non est absurdum intellexisse: quibus veternositas annorum, et durities senii jam praematura significetur. Sive ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiae, etc. Si quae igitur virtutes sunt animi in impio homine naturales, ab adolescentia ejus vitiis ejus inolescunt, et resolvuntur, aut defluunt, ut nihil in eis solidum, et forte maneat: quia jam eisdem vitiis tamquam carnibus fluidis videlicet rebus operiuntur, et obteguntur: ubi magis deberent virtutes, velut ossa solida, et firmissima, tamquam carnes fluidas et solutas vitia restringere, continere, et regere, et ideo in carnis ejus pulvere dormiant: quia repugnantibus vitiis atque vincentibus, rigorem bonae suae naturae amittent.
3.20.12
Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum: abscondet illud sub lingua sua. Dulcia mala sunt impie, blasphemia et caetera oris peccata. Abscondet sub lingua sua, dicens: ubi est ei labor et dolor, et defendet atque celabit, ut ait Scriptura: Qui contegit iniquitatem suam, non prosperabitur.
3.20.13
Parcet illi, et non derelinquet illud. Id est, palpat, fovet, et nutrit malum suum, et delectans se in illo, numquam poenitet, ut ab eo discedat.
3.20.14
Et celabit in gutture suo. Illud dicere mihi videtur, quod semper sit ad blasphemandum paratus, et non prius saltem per aliquam moram cogitat quid dicturus est: quia jam paratam habet blasphemiam, quam cum maledictione cordis effundat.
3.20.15
Panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus. Panis scilicet tota vita hujusmodi hominis, est delectatio peccatorum, dulcedo illecebrarum, et suavitas, quae amara illi, et mortifera postmodum erit. Quod autem dixit in ventre ejus, hoc ait, quod etiam in corde suo pro iniquitatibus suis, amaros dolores, acerbos et nimios conscientia torquente patiatur.
3.20.16
Divitias quas devoravit evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus. Caput aspidum surget, et occidet eum lingua viperae. Quod inique et violenter rapuit, et invasit, merito ei Deus poenas illatis criminibus ejus reddidit: et ita extorquebitur ab iniquo quod injuste abstulerat. Angelus vero ille qui centum octoginta quinque millia occidit, videtur bonus angelus fuisse: quia angeli messores sunt: zizania ignibus aeternis exurenda.
3.20.17
Non videat rivulos fluminis, torrentis mellis, et butyri. Amoenitatem sive delicias paradisi, affluentiam quoque ejus his nominibus significari noverimus: et reges hi qui non adversarii erant veritati, quod ipsi sint illi impetus fluminis, qui laetificant civitatem, non absurde intelligitur, manante scilicet de fonte, sive de flumine Scripturarum: sive eosdem apostolos hos impetus recte sentimus, exeuntes de fonte Evangelii ad irrigandas terras steriles populorum: quos etiam torrentes propter velociter effusam super omnem doctrinam eorum, intelligere debemus: quae doctrina divina, melli propter eloquiorum Dei dulcedinem, et butyro propter simplicem, et innocentem eumdem cibum doctrinae verissime comparatur: qui etiam in psalmo hanc dulcedinem impium non dicit habiturum.
3.20.18
Luet quae fecit omnia: nec tamen consumetur. Illud est, quia gehenna quaedam perpetua incorruptio, et aeterna perseverantia tormentorum est.
3.20.19
Juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit: quoniam confringens nudavit pauperis domum: rapuit, et non aedificavit eam. Juxta illud quod propheta dicit ad Deum: quoniam tu reddes unicuique secundum opera sua.
3.20.20
Nec est satiatus venter ejus. Ventrem hic appellatum puto quoddam receptaculum animae, ubi cogitationes ejus quasi escae ciborum reconditae continentur, quem inexplicabilem dicit.
3.20.21
Et cum habuerit quae concupierat, possidere non poterit. Quemadmodum, et tu ipse, qui justo Dei judicio omne patrimonium perdidisti.
3.20.22
Non remansit de cibo ejus, et propterea nihil permanebit de bonis ejus. Inhumanitatis ei notam inurit, eo quod de abundantia mensae suae nulli peregrino, vel hospiti refectionem praebuerit: sed fallitur Sophar: quia sanctus Job dicit: Si comedi buccellam meam solus. Non remanebit de cibis ejus, quia non florebunt bona sua.
3.20.23
Cum satiatus fuerit, arctabitur, aestuabit, et omnis dolor irruet super eum. Cum divitiis scilicet, et rerum omnium abundantia refertus fuerit, subitus ei interitus veniet: coarctatus miseria irruente atque conclusus, calamitatum cladibus aestuabit.
3.20.24
Utinam impleatur venter ejus, ut emittat in eum iram furoris sui. Quamdam capacitatem, vel sinum spatiosum ventrem animae superius intelleximus. Hoc ergo dicit, quia jam cogitationibus iniquissimis plenus est, usque ad summum oris sui blasphemia cumuletur: sive iram furoris ipsius diaboli animum non absurde sentimus, per quem probantur sancti.
3.20.25
Et pluat super illum bellum suum. Bellum prae multitudine sua, possunt intelligi adversariae potestates. Istae igitur bellum Deo inferunt, quando sanctos ejus oppugnant. Quod autem ait: Pluat super eum abunde, in eum calamitatis miseriam precatur effundi: sive homo impius qui bellum blasphemiae infert Deo, recipiet opus suum.
3.20.26
Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum aereum. Tamquam si diceret: Quando putaverit se leviores calamitates posse fugere, in atrociores incurret. Sive aliter: Si socios et ministros diaboli fugiat, incurret in ipsum principem tenebrarum, et cum sint illi rebelles in malitia, fortes, et duricordes tamquam arma ferrea, in pejorem tamen auctorem totius mali, velut in arcum aeneum impinget: quem puto ideo hoc loco arcum nominatum: quia vel maxime in insidiis, et dolo homines inopinantes interimere non desinit. Arcu enim inopinantibus plerumque tela jaciuntur. Et non liberabitur de manu gladii. Hoc dicit: quia non evadet diabolus mortem perpetuam.
3.20.27
Gladius deductus, et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudine sua. Quia diximus arcum, translato nomine, diabolum posse intelligi: qui dum inobedientia transgreditur terminos, et in superbia elatus metas sanctae humilitatis transcendit: quasi de vagina beatae habitationis justo judicio Dei eductus atque expulsus est. Sive eductum de vagina, paratum semper ad interimendum fugientem se, significatum esse noverimus. Vulnerabit eum sagitta aenae. Aes diutinum est: huic metallo diabolus comparatur, eo quod ad interimendum numquam deficiat, nec senectute aliqua consumatur, qui etiam fulgurat, hoc est transfigurat se in angelum lucis.
3.20.28
Vadent, et venient super eum horribiles. Id est, socii ejus.
3.20.29
Omnes tenebrae absconditae sunt in oculis ejus. Tenebrae in hoc loco intelligendae sunt peccata, sive ea quae commissa ab impio sunt, sive committenda sunt in corde ejus, et affectu, et cogitationibus latent: quae ideo in secretis mentis ejus abscondita dicuntur esse, quia illis favet, eisque plurimum delectatur.
3.20.30
Devorabit eum ignis qui non succenditur. Hunc ignem non absurde intelligimus esse gehennam, qui non materiis quibusdam, et pabulis vivit, ut ardeat, sed per seipsum ut creatus est vigens, cuncta quae ei injecta fuerint concremat. Ergo iste ignis devorabit impium qui tamquam rationabilis ita eum glutiet atque absorbebit, ut in eo aeternis cruciatibus torqueatur.
3.20.31
Affligetur relictus in tabernaculo suo. Ob impietatem videlicet suam iniquus derelinquetur a Deo, ut in tabernaculo corporis sui poenis perpetuis crucietur.
3.20.32
Revelabunt coeli iniquitatem ejus, et terra consurget adversum eum. In testimonium utique erunt angeli, et sancti homines, ut noverint quod poenas justissime patiatur.
3.20.33
Apertum erit germen domus illius. In judicio Dei, quando impius condemnandus est, non solum omnes cogitationes cordis ejus: verum etiam principia interfectarum cogitationum, Deo pandenda sunt, atque clarius luce manifestanda.
3.20.34
Detrahetur in die furoris Dei. In die judicii mittetur in tenebras exteriores. Potuit et dies impia fuisse Job, quando plaga percussus est, et conclusit elocutionem suam, ut diceret:
3.20.35
Haec est pars hominis impii a Deo? Hic quasi ex abrupto ostendit, quod in sanctum Job universa haec dixerit. Quod autem sequitur:
3.20.36
Et haereditas verborum ejus a Domino. Id est, operum retributio: alii ita verterunt, Et haereditas verborum ejus ab episcopo, quia quemadmodum Dominus a dominatione rerum omnium scitur: ita episcopus eo quod superintendat in omnem creaturam, verissime dicitur. Non enim Deus perturbata mente commotusque puniturus est peccatores, cum sit incommutabilis, sicut ait ad Moysen: Ego sum qui sum, non solum sempiternus, verum etiam aeternaliter mitis. Deinde ista de Deo anthropopathos dici intelligamus, non proprie secundum inconvertibilem substantiam ejus, sed translatis nominibus passibilis creaturae ad creaturam non conditam, nec creatam, sed potius omnium conditricem.
3.21.1
INCIPIUNT EDISSERI CAPITULA. CAPUT XXI.
3.21.1
Respondens autem Job, dixit: Audite, quaeso, sermones meos, et agite poenitentiam. Sustinete me, ut et ego loquar, et post mea, si videbitur, verba ridete. Post tanta convicia non est commotus, ut acerbe responderet: quin potius deprecans eos alloquitur, et ait, ut audientiam praebeant sermonibus ejus, quibus perceptis et cognitis, noverint se super tanta oris sui amaritudine poenitere debere.
3.21.2
Numquid contra hominem disputatio mea est: ut merito non debeam contristari? Primum mihi illud est oneri, et valde molestum, atque horribile: quia non cum homine, sed cum Deo mihi causa loquendi est: cui castificatam justitiam exhibebam, ut mercedem hujus operis repensaret: Ecce nunc tamquam reus criminum omnibus affligor miseriis. Hic dicit se tristari, quia scit Deum nihil injuste operari.
3.21.3
Attendite me, et obstupescite, et superponite digitum ori vestro. Quod sit istud secretum, ut Deus bonus, et justus erga me taliter operetur: praesertim cum ejus testimonium de me bonum habeam.
3.21.4
Et ego quando recordatus fuero, pertimesco: et concutit carnem meam tremor. Cum enim plagam hanc cogito, quam juste vivens sustineo: Deique judicium, qui neminem insontem affligit, recordor, nimium pertimesco hoc ipsum optime scio, nullus patitur malum aliquod, nisi ipse permiserit. Nemini infert malum, nisi inferre ei ipse justissimum judicarit. Sed haec Job contigerunt, ut appareret foris hominibus quod intrinsecus erat ante Deum.
3.21.5
Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis? Semen eorum permanet coram eis: propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum. Domus eorum securae sunt, et pacatae: et non est virga Dei super illos. Bos eorum concepit, et non abortivit: vacca peperit, et non est privata fetu suo. Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exsultant lusibus. Tenent lympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi. Ducunt in bonis dies suos: et in puncto ad inferna descendunt. Qui dixerant Deo: recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. Quis est omnipotens, ut serviamus ei? Et quid nobis prodest, si oraverimus illum? Et alius ita dixit: Quare impiorum prosperatur vita? Et alius dixit: Quare non respicis ad iniqua agentes? Respondete mihi, obsecro: Si ego impius, et immemor bonorum operum secundum justitiam, sicut vos affirmatis, haec patior: quare impii vivunt, et sublevati sunt, confortatique divitiis? Hoc ergo, inquam, obsecro, respondete: Numquid vos, qui Deum contra me justum defenditis in hoc loco, injustum notatis: ut in me iniquus ultor sit, et in mei similibus clemens. Horum igitur de quibus nunc loquitur, finis et interitus erit mors aeterna, et perditio inferorum.
3.21.6
Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua: consilium impiorum longe sit a me. Quia pro hac gloria sua, et temporario flore, perpetua ignominia coram angelis induentur.
3.21.7
Quotiens lucerna impiorum exstinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui. Erunt sicut paleae ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit. Lux vero justi semper: quia in hac nocte saeculi, lucerna fidei nullo vento tentationis exstinguitur, et illic ad gloriam sempiterni luminis praeparatur. Lumen vero peccatoris intra breve tempus vitae exstinguitur: quoniam transiturus est sicut umbra. Non erit, et veniet impiis, sicut Job ait, inundatio: id est, abundantia tormentorum. Quibusque dolores dividit furoris sui. Procul dubio Deus dolores dividit, dixit, pro hoc quod poenas unicuique retribuet ut meretur.
3.21.8
Deus servabit filiis illius dolorem patris, et cum reddiderit, tunc sciet. Diabolo servat supplicium gehennarum, ut cum eo illi quos sibi exemplo malitiae suae filios fecit, pariter puniantur: quod Deo reddente, pater eorum diabolus tunc sciet, id est, tunc sentiet: quando cum filiis poenas patietur aeternas.
3.21.9
Videbunt oculi ejus interfectionem suam. Sive necem suam, ut alii dixerunt. Duplex enim tormentum est, videre poenas quas sustineas.
3.21.10
Et de furore omnipotentis bibet. Ipse est calix aureus Domini in manu Babylonis.
3.21.11
Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se? Et si numerus mensium ejus dimidietur. De eodem diabolo dicit, de quo Salomon ait: Impius cum venerit in profundum malorum suorum, et criminum, desperatione contemnit. Jam enim novit se cum suis, qui sunt domus, et regnum ejus, perpetuo esse damnandum: quia nulla est ejus voluntas agendae poenitentiae.
3.21.12
Numquid Deum docebit quispiam scientiam: qui excelsos judicat? Qui enim de excelsis atque sublimibus potestatibus angelorum habet justum judicium: quemadmodum a quoquam doceri poterit, ut in his quae supra diximus, possit ejus judicium reprehendi?
3.21.13
Iste moritur robustus, et sanus, dives et felix: viscera ejus plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur. Alius vero moritur in amaritudine animae suae absque ullis opibus, et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos. Beatorum in hoc mundo, et infelicium in hac vita, communem dicit esse conditionem: Viscera, sive intestina ejus, ut alii dixerunt, plena adipe, et medullis ossa illius irrigantur. Alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus: et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos. In hac igitur continentia sermonis hujus iste sensus est: quod in hoc mundo justi, et peccatores indifferenter vivant: sed haec diversitas commutanda sit in futuro: sicut in illo divite factum est, et in Lazaro paupere.
3.21.14
Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas. Ergo recte definio, inquit, quod perspicitis: quia una sit in hoc saeculo, et peccatori moriendi conditio, et sancto. Qui tamen postea disjungendi, ut ad praemium mutentur justi: peccatores vero ad supplicium rapiantur. Vos vero in insontem iniquam datis sententiam.
3.21.15
Et dicitis enim. Insultantes mihi, meque irridentes.
3.21.16
Ubi est domus principis, et ubi tabernacula impiorum? Interrogate quemlibet de viatoribus, et haec eadem illum intelligere cognoscetis. Quia ergo de me ita sentitis, quod damnationis meae nunc tempus advenerit: non ita est, quod definisse vos arbitramini: quia haec Dei castigatio temporalis, non est aeterna damnatio.
3.21.17
Quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur. Qui et ad diem furoris Dei ducendus est, ut excipiat sententiam mortis aeternae. Sancti enim omnes recte viatores esse dicuntur, quia ut expediti, et alacres praetereundo saeculum, virili animo calcant terram suam, festinanter proficiscentes ad beatam patriam, mundi hujus iter laboriosum conficiunt. Hi ergo qui ascendunt ad populum peregrinum, sive succinctum, fidei utique cingulo, contra dissolutionem vitiorum lumbos mentis accingunt.
3.21.18
Quis arguet coram eos vias ejus, et quae fecit, quis reddet illi? Videtur mihi, quod Job proprie de diabolo dixerit: licet et generaliter de omnibus peccatoribus possit intelligi. Quis hominum eum potest arguere propter viam ejus pollutissimam, per quam totum mundum ingredi fecit: aut reddere ei quae creatura poterit quod meretur, nisi ille solus agnus Dei, qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus.
3.21.19
Ipse ad sepulcra ducetur. Ad mortem videlicet tormentorum; quam ipse hominibus intulit in Adam, et ipse ad inferos ducendus, ut illic perpetuo puniatur.
3.21.20
Et in congerie mortuorum vigilabit. Et licet damnandus ad poenas ducendus sit: sed tamen morte hominum gaudens, ad intuendum eorumdem mortuorum congeriem, omni alacritatis instantia, in eorum interitu vigilabit: vel certe semper vivet in mortem.
3.21.21
Dulcis fuit glaries Cocyti. Cocytum inferorum fluvium esse dicunt. Nos autem in Scripturis divinis eumdem fluvium, torrentem, puteum, caminum, ignem aeternum, lacum, stagnum, legimus et gehennam. Glarearum vero nomine ipsa officia tartarorum, ministros quoque poenarum infernalium vinctos tormentorum locis existimo significari, et dictum est quasi per ironiam, eo quod desiderent illum, atque exoptent habitatores inferorum, ut puniat, et de ejus interitu saturentur. Vel certe dulcis fuit morti: quia tam innumeros ei populos acquisivit.
3.21.22
Et post se omnem hominem trahet. Qui imitatione exemplum ejus sequuntur: sive post se omnem hominem trahit, secundum praevaricationem humani generis in Adam.
3.21.23
Et ante se innumerabiles. Quod deceperit, et eos secuturus praemittit ad poenas.
3.21.24
Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati? In hoc versiculo omnem altercationem disputationis suae conclusit: amicos suos, quod sine causa contra eum de praedicta ratione decertent, convincit: cum illi diffidunt impios, et peccatores in hoc mundo puniri, inter quos et ipsum condemnant; ille convincit eos, quod vel maxime in saeculo glorientur, qui sunt ad damnationis judicium deducendi.
3.22.1
INCIPIUNT EDISSERI CAPITULA. CAPUT XXII.
3.22.1
Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit: Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfectae fuerit scientiae? In suggillationem igitur Job ista dicuntur: qui sibi omnino arroget haec se propria cordis sui sapientia loqui.
3.22.2
Quid prodest Deo, si justus fueris, aut quid ei confers, si immaculata fuerit vita tua? Nemo justitia sua, et sanctitate Deum fecit meliorem, quoniam omnis boni fons atque origo, nullius bono eget, secundum prophetam qui ait: Quoniam bonorum meorum non eges.
3.22.3
Numquid timens arguet te, et veniet tecum in judicium? Numquid causa timoris Dei haec est, ut timeat te Deus? forte ipse potens aliquando efficiaris, et coaequalis factus ipse resistas ei? Quae risorie potius, et subsannantis sensu dicuntur.
3.22.4
Et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas? Non hoc timens arguit te, inquit, gravis plagae hujus correptionibus: sed propter omnia mala tua, quibus studium commodabas. Quia ergo principale malum, id est, malitia Job plurimam habeat, unde caetera mala quasi in botro dependeant: subjungit, et narrat ea quasi per species singulas, ita dicens.
3.22.5
Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa. Hoc dicit, quod violenter, et hostili more aliena rapuerit, vel pignora injuste extorserit: sive per speciem justitiae per calumniam exspoliaverit: et praegravatur crimen, quando dicitur, quod nec sanguini suo pepercerit.
3.22.6
Et nudos spoliasti vestibus. Quid vestitis feceris, hic apparet: apud quem nec nudus a rapinis tuis immunis inventus est.
3.22.7
Aquam lasso non dedisti. Manifestum est.
3.22.8
Et esurienti subtraxisti panem. Grave est non dedisse, gravius subtraxisse. Grande ergo peccatum, hospitalitatem in necessitate positis non praebere. Aperte autem Eliphaz mentitum scimus, cum inferius legamus quanta bona Job fuerit operatus.
3.22.9
In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam. Arguit nihilominus eum tamquam superbum, et tyrannum, qui non justitia et aequitate regni sui populos regeret: sed truculentis moribus tamquam virtute brachii, duro eos servitutis onere subjugaret, et nullus propter imperium suum durissimum, nisi conditioni suae subditus viveret.
3.22.10
Viduas dimisisti vacuas. Qui eas destitutas, et tribulationibus affectas atque humiliatas, ad subveniendum audire noluisti: unamquamque earum vacuam dimisisti: quando id quod a te postulabat, non potuit impetrare.
3.22.11
Et lacertos pupillorum comminuisti. Si quid virium habuerunt, unde sustentari possent, tulisti, et eorum animas vitae desperatione fregisti, vel non defendendo eos a malis hominibus; virtutem spei eorum, qua ad te respiciebant, comminuisti, dum eos passus es opprimi.
3.22.12
Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita. Hoc dicebat Eliphaz, quod ipse beatus Job malae conscientiae formidine turbaretur, et eadem formidine sibi subito veniente, usquequaque consternatus consilium patientiae perdiderit contra adversa.
3.22.13
At putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundantium non oppressum iri. In tanta securitate iniquitatibus potens agebas, ut haec mala meritorum tuorum reciproca tibi venire non credideris. Quibus tenebris miseriae utique, et calamitatis, tamquam impetu aquarum inundantium repente depressus es, ut obscurato corde non videas, quod rectum esse patientia perdocet. Multis modis in Scripturis divinis, tenebrae appellantur, peccata, ignorantia, sive tribulatio, vel etiam obscuritas divinorum voluminum, nomine tenebrarum ponitur.
3.22.14
An cogitas quod Deus excelsior coelo sit, et super stellarum verticem sublimetur? Et dicis: Quid enim novit Deus? Et quasi per caliginem judicat. Primum ergo Eliphaz sanctum Job criminatur, quod in Deum asserat ignorantiam cadere, et multa sint in creaturis suis quae nesciat. Deinde quod judicium ejus affirmet incertum esse et dubium. Et idcirco per caliginem, id est, quasi verisimile quid judicat.
3.22.15
Nubes latibulum ejus: nec nostra considerat, et circa cardines coeli perambulat. Idcirco autem haec omnia quasi ex sensibus beati Job esse confingit: ut eum non solum blasphemum, verum etiam quod ignorantem dicat Deum, locisque eum asserat contineri: quod utique grande sacrilegium est sentire de Deo.
3.22.16
Numquid semitam saeculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui? Custodire cupis, pro observare dixit: hoc est, numquid actus, et vitam perditam consequi concupiscis eorum, qui in diluvio, et Sodomis, et eremo perierunt, vel eorum qui non credunt Deum humana curare.
3.22.17
Qui sublati sunt ante tempus suum. Ut Dathan et Abiron: vel illi qui subita morte perierunt.
3.22.18
Et fluvius subvertit fundamentum eorum. Imminente in se ira Dei, tamquam fluvii impetus, stabilitas praesentis vitae eorum subversa est: sive quasi fluvius superveniente pressura, fundamentum corporum eorum demolitum est, ut vitae eorum parietes corruerent.
3.22.19
Qui dicebant Deo: recede a nobis. Propter apostasiam ergo damnati sunt. At non talis est Job, qui dicit, etiamsi occidat me, in ipsum sperabo.
3.22.20
Et quasi nihil possit facere omnipotens aestimabant eum, cum ille implesset domos eorum bonis. Non timuerunt ergo impii, ne propter peccatum offensam. Dei, et bona quae ipse praestiterat, vindictam suppliciorum incurrerent.
3.22.21
Quorum sententia proculi sit a me. Et sanctum blasphematorum in numero ponit, quem ita ut eosdem detestatur.
3.22.22
Videbunt justi, et laetabuntur. Sive ut alii dixerunt, ridebunt: de abjectione infidelis populi loquitur.
3.22.23
Et innocens subsannabit eos. Quomodo hoc et de sanctis ejus non potest dici? quando vident peccatores justo Dei judicio condemnari: videbunt et laetabuntur. Placet enim illis Dei justitia, sicut et ipsi Deo. Sed Eliphaz cum hic fortassis recte dixerit, male opinatus est, ut beatum Job impiis, et peccatoribus comparet.
3.22.24
Nonne succisa est erectio eorum? Superbia utique illorum et contumacia, supradictis poenarum exemplis succisa est, et perpetuae perditioni tradita.
3.22.25
Et reliquias eorum devoravit ignis? Reliquias etiam dixit, extrema quaeque peccaminum in die judicii punienda: quia in hoc saeculo, nulla poena gravissimos peccatores ita ut digni sunt damnat. Sive reliquias posteritatem malorum hominum intelligere possumus: quae imitando eos tamquam patres eorum reliquiae appellentur. Sive in bonam partem ponuntur: secundum illud: Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi: et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi, ut cogitatio hominis ad confessionem pertineat peccatorum: reliquiae vero sunt ipsius confessionis aeterna remuneratio: qua indultis sibi peccatis, velut in die festo spirituali laetitia perfruatur. Possunt reliquiae et novissima intelligi: juxta illud, Reliquiae impiorum peribunt.
3.22.26
Acquiesce igitur ei, et habeto pacem, et per haec habebis fructus optimos. Hortatur sanctum Job, ut se jam cogitet emendare, et dat consilium non quaerenti, ut per patientiam convertatur ad Deum. Et ita post bellum instantis sibi horribilis plagae, posset habere incolumitatis pacem.
3.22.27
Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones ejus in corde tuo. Sive dictum: id est, audi quae praecepit, et conserva.
3.22.28
Si reversus fueris ad Omnipotentem, aedificaberis. Si te factorum tuorum poeniteat, aedificaberis: id est, quotidie vallatus divina custodia munieris. Dissimulantibus agere poenitentiam, hoc exemplum egregium proponendum est: necessaria enim haec cohortatio est, qua possunt peccatores gloriam perditam reparare.
3.22.29
Et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo. Si te emendare volueris atque corrigere, tibi ascribet Deus, quod longe facias a te iniquitatem tuam: cum eam a te potius ipse elonget. Sive ipse diabolus iniquitas dicitur: hoc est, qui te in potestatem accipit, elongabitur.
3.22.30
Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos. Hoc dicit: quod si propitiatio eum Dei in praeceptis ejus firmissimis stabilierit, non terrenis rebus, et carnis voluptatibus operam dabit: sed magis ad fortitudinem virtutum proficiet, per quam possit ad affluentes coelestium divitias pervenire: hoc enim metaphoricos Eliphaz ad sanctum Job dicit: quod si in saxo fortitudinis bonae conscientiae tuae positus fueris, sensus divinae sapientiae tibi velut torrens aureus abundabit.
3.22.31
Eritque Omnipotens contra hostes tuos. Cum feceris, inquit, voluntatem ejus, habebis eum defensorem tui.
3.22.32
Et argentum coacervabitur tibi. Diximus aurum pro sensu accipi, et argentum pro eloquio justificationis. Ergo et mandata Dei atque judicia, ipsa sunt divina eloquia. Cum ergo conversus, in his fueris meditatione assidua commoratus, intelligentias diversorum sensuum disserendo, multiplex et copiose abundans eloquium coacervabitur tibi.
3.22.33
Tunc super Omnipotentem deliciis afflues. Deliciis utique spiritualibus supradictis repleberis, eum petitiones cordis tui gratia sancti Spiritus videris, et in gaudio mentis tuae senseris adimpleri.
3.22.34
Et elevabis ad Deum faciem tuam. Liberam frontem ad deprecandum Deum attolles: sive jam non ream, neque incurvatam deorsum mala conscientia, eriges ad Deum animam tuam.
3.22.35
Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes. Peccatorem te non potest exaudire, nisi eum prius pro peccatis tuis deprecatus fueris.
3.22.36
Decernes rem, et veniet tibi. Rem dumtaxat justam, sanctam, atque honestam quam a Deo petieris, obtinebis.
3.22.37
Et in viis splendebit lumen. Viae tuae actus tui boni erunt, et lumen tibi erit Dei notitia, Deique visitatio, atque protectio, quo actus viarum tuarum correcti illuminentur: ne forte per errorem inscitiae in montes tenebrosos offendas.
3.22.38
Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinaverit oculos suos, ipse salvabitur. Et Dominus in Evangelio: Qui se humiliat, exaltabitur.
3.22.39
Salvabitur innocens, salvabitur autem munditia manuum suarum. Id est, gratia bonorum operum, vel nitore. Antiqui ita dixerunt: Erue innocentem, et salvaberis munditia manuum tuarum: ubi retributionem videtur sonare, quod ait, erue innocentem: ut salvari possis innocentia manuum tuarum.
3.23.1
INCIPIUNT EDISSERI CAPITULA. CAPUT XXIII.
3.23.1
Respondens autem Job, ait: Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagae meae aggravata est super gemitum meum. Relictis infidelibus amicis, qui me calamitatis hujus miseriam juste pati definiunt, et addunt amaritudini meae, totum me ad Deum convertam, et dicam ei pro conscientiae meae fiducia quae sequuntur:
3.23.2
Quis mihi tribuat ut cognoscam, et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus? Intellectu se cognoscere Deum dixit: invenire quoque eum operibus bonis, et venire usque ad solium ejus, et futuri scientia, et cogitatione judicii proficiendo accedere usque ad ipsam contemplationem divinae potestatis: quam utique mundi corde videbunt. Quod cor, multis castificationibus morum, sanctus hic Job purificatum se dicit habuisse.
3.23.3
Ponam coram eo judicium. Judicium, inquit, justitiae tuae ponam in conspectu Dei mei, secundum illud: Ab ipso judicii ejus aequitatem requiram. Tamen priusquam sit ejus in me finitiva sententia, multas ei proferam increpationes, quia cum ejus noverim singularem justitiam, quare justus patior tormenta, quae iniquis impiisque potius debentur. Hoc ergo quod sequitur, ait:
3.23.4
Et os meum replebo increpationibus: ut sciam verba quae mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi. Id est, justi doloris querelis.
3.23.5
Nolo multa fortitudine contendat mecum: nec magnitudinis suae mole me premat. Proponat aequitatem contra me, et perveniet ad victoriam judicium meum. In mole majestatis ejus, horripilationem intelligamus, non aliquid corporeum: quia Deus spiritus est. Certus sum, inquit, quia istas afflictionum miserias, ipso utique judicante, patebit me nullo peccatorum merito sustinere; hinc ait: Perveniet ad victoriam judicium meum.
3.23.6
Si ad orientem iero, non apparet: si ad occidentem, non intelligam eum: si ad sinistram, quid agam? Non apprehendam eum. Si me vertam ad dexteram: non videbo illum. Ipse vero scit viam meam, et probabit me quasi aurum quod per ignem transit. Dum partes mundi enumerat, dicit eum habitare ubique totum; sibi tamen omnino esse invisibilem confitetur, eo quod non subjaceat ejus divinitas obtutibus creaturae. Deum vero omnem viam conversationis ejus ait, quia optime noverat.
3.23.7
Vestigia ejus secutus est pes meus: viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea. A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo non abscondi verba oris ejus. Hoc est, quod custodiri voluit, custodivi.
3.23.8
Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus, et anima ejus quodcumque voluit hoc fecit. Hoc est, quia inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus.
3.23.9
Cumque expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia praesto sunt ei. Cum jam me quibus voluit tormentis affecerit, et alia adhuc quanta voluerit mihi infligere poterit, quem insensibilia sicut sensibilia contremiscunt.
3.23.10
Et idcirco a facie ejus turbatus sum. Mente scilicet sentiens, et ex parte intelligens.
3.23.11
Et considerans eum timore sollicitor. Id est, horripilatione majestatem illius pertimesco.
3.23.12
Deus mollivit cor meum, et omnipotens conturbavit me. Cor resolutum a pavore nimio, et timore, hoc loco dictum noverimus, non quod a duritia incredulitatis ad fidem suscipiendam mollitum sit, cum magis ipse Job per fidem fortis in Deum manserit. Unde sequitur: Omnipotens conturbavit me; hoc quod supra.
3.23.13
Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo. Ipsas calamitatis suae miserias, tenebras appellavit, quas velut ruinas subito imminentes, sibi dicere voluit, eis tamen insistentibus sibi, ait, desperatione non perii: nec faciem mentis meae infidelitas excaecavit, vel negatio Dei.
3.24.1
INCIPIUNT EDISSERI CAPITULA. CAPUT XXIV.
3.24.1
Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora; qui autem noverunt eum, ignorant dies illius. Illi vero qui sentiunt, et intelligunt Deum, dies aeternitatis ejus ignorant. In qua aeternitate nec tempora, nec dies, qui in temporibus sunt, inveniuntur, ubi unus aeternus est dies. Sive aliter: Omnia novit quae nunc loquor, vel patior.
3.24.2
Alii terminos transtulerunt, diripuerunt greges, et paverunt eos. Id est, transtulerunt greges, et comederunt. Manifestum est secundum litteram. Videamus nunc secundum mysticum intellectum quid significet. Terminos transferentes: id est, statuta Ecclesiae convellentes, haereticos esse significavit, qui novitate doctrinae perversae, evangelicae legis, et apostolorum terminos praefinitos excedunt, et ita deceptoria persuasione diripiunt greges dominicos: id est, populos credentes in Christum.
3.24.3
Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduae. Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terrae. Pupilli quidem sunt teneri, vel infantes in fide, vel qui Deum Patrem non habent, ut ab eo contra adversarios defendantur. Quorum animum, velut jumentum forte ac necessarium, ad Deum in se per fidem portandum, haeretici praedonum more ab eis abigunt, dum eos fallaciis suis, virtute animi spoliant sive gentilem sensum, immundi utique animalis nomine dictum, ab eis quidem auferunt, dum sub praetextu verae religionis, eos in perfidiam ducunt. Viduae etiam illae sunt animae, quae virum, Deum suum, et Dominum amiserunt: a quibus haeretici pro pignore perfidiae, utique confessionis, per quam falsis eorum adinventionibus initiantur, et debitores eorum efficiuntur, sanctarum virtutum munditiam, et utilia animi opera auferre conantur. Pauperes quoque in hoc loco illi intelligendi sunt, qui testimonio fidei destituti sunt. Alii sunt divites in fide: horum religionis viam, qua ad Deum redire poterant, suis erroribus haeretici subverterunt. Mansuetos autem hic illos esse sentiamus, qui constantiam inimicis suis non habent resistendi, et propter ignaviam animi sui facile seducuntur. Hi ergo multis errorum dogmatibus, et diversis errorum superstitionibus opprimuntur. In bonam vero partem viduae sunt, qui se mortificant cum vitiis: pauperes, apostoli sunt. De isto numero haeretici auferre conantur: dum pauperes sanctorum aliquos persuadent, vel mansuetos circumveniunt, qui eis resistere non possunt, sed et patienter pro simplicitate audiunt: illi vero eos nituntur exstinguere.
3.24.4
Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum, vigilantesque ad praedam praeparant panem liberis. Violenti sunt, qui publice rapiunt. Praedones et latrunculi sunt, qui de occultis ad opera sua exeunt, utique non Dei.
3.24.5
Agrum non suum demetunt, et vineam ejus quem vi oppresserunt, vindemiant. Ager, sive vinea, uniuscujusque hominis quidam modus vitae est, quae ab unoquoque colitur, quando sordes et quidam frutices vitiorum mundantur, vel etiam exstirpantur. Quia ergo hujus culturae diligentia minime prodest, quando omne bonum naturae non ad fidem refertur: quia justus ex fide vivit: praedicti idolorum cultores opprimentes fidelium, quamvis honeste viventium, corda eos velut quadam ratione seductionis in errorem inducunt: dum quasi agrum eorum, sive vineam, dissipando fruges eorum, violenter abripiunt.
3.24.6
Nudos etiam dimittunt homines, indumenta tollentes. Dum eos operibus bonis exspoliant.
3.24.7
Quibus non est operimentum in frigore. Illos utique exspoliant, qui charitatis Dei non habent vestimentum, et idcirco in infidelitate algent: quia spiritus ferventis tunica indui non merentur.
3.24.8
Quos imbres montium rigant. Hos ergo per miseriam destitutos domibus suis dicit: quandoquidem eos montium cavernis, et umbraculis operiet, et quanta sit eis in ipsis montibus necessitas commorandi, describit. Quos imbres montium rigant, id est, aquis de ipsis montibus copiose fluentibus mundantur. Quos imbres montium rigant. Non imbribus coeli rigantur, sed montium extollentium se adversum scientiam Dei, quae de coelo est.
3.24.9
Et non habentes velamen, amplexantur lapides. Manifestius alii dixerunt: Qui cum tegmen non habeant petra adoperiuntur. Et non habentes velamen, amplexantur lapides. Hoc est, sine vestimento virtutum peccatis suis, et erroribus delectantur.
3.24.10
Vim fecerunt depraedantes pupillos. Ubi intelligitur quid habentibus fecerint, quandoquidem facultate tenuissimis non fuerunt miserti. Vim fecerunt depraedantes pupillos. Illos etiam qui notitiam aliquam secundum naturae bonum habent, quam defendere non poterant; fragili animo et puerili viventes: suasionibus pravis, vim inferentes praedati sunt.
3.24.11
Et vulgum pauperem spoliaverint. Multitudinem quoque populi vilem actibus, et inscitia pauperem: si quid fortassis habebat justitiae, aut etiam innocentiae naturalis, dum in majus erroris sui malum pertrahunt, praedictis bonis spoliaverunt.
3.24.12
Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas. Nudis fide, Deique custodia destitutis, vestimenta quoque spei, et charitatis divinae, caeterarumque virtutum excubias non habentibus, quibus animae exornantur: etiam spicas, in quibus divinam notitiam adopertam habent, abstulerunt: ne esurientes scientiam Dei, quandoque retecto velamine, possent ipsam nudam veritatem tamquam panem alimoniae vitalis accipere.
3.24.13
Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt. Hoc malum est magnum, et iniquissimum, ut sub labore, et fructu aliorum alii requiescant, et inebrientur vino eorum qui, collectis vindemiis suis, sitiunt. Inter acervos eorum meridiati sunt qui, calcatis torcularibus, sitiunt. Sublatis igitur spicis, per figuram intra se divini nominis notitiam continentibus, quando ex eis hi qui habebant eas plena cogitatione, solidum cibum conficerent: seductores violenti inter bona eorum opera quasi inter acervos gloriantes requiescunt, sibique tribuunt. Si quis gentilium virtutes secutus fuerit naturales, de quibus tamquam seminibus, in se operum acervos constituat: ipsi tamen seducti, calcata virtutum vindemia, et expressa, sitiunt: quia veritatis poculum apud eos, a quibus in errore abstracti sunt, non invenerunt.
3.24.14
De civitatibus fecerunt viros gemere. Non solum, inquit, illos qui sine munimine habitant spoliant, et dominatu durae superstitionis affligunt: verum etiam et eos qui civitates mentium suarum bonis moribus munitas inhabitant, pugnando errorum arietibus subruunt. Quod et multis philosophis contigisse manifestum est: qui cum magni et clari circa corporum suorum fuerint continentiam, cum gemitu tamen et labore nimio ad veritatis notitiam pervenire non potuerunt.
3.24.15
Et anima vulneratorum clamavit, et Deus inultum abire non patitur. Deus vocem implorantium inultam abire non patitur, quin ultionem tribuat de erroribus: ut dum ad veritatem saucii peccatorum vulneribus convertuntur, convicta falsitas puniatur. Punit enim, quando eorum qui seducti fuerant conversionem destituit. Quod autem ait: Anima vulneratorum: pro consensu ad Deum clamantium intelligamus. Vastatorum autem tribulatio usque ad gemitum civitatem habitantium perveniebat. Vulnerati vero non solum intelligendi sunt: quorum corpora ab aliis transfodiuntur, verum etiam illi quorum animae hostium timore nimio, velut gladio feriuntur.
3.24.16
Ipsi fuerunt rebelles lumini, nescierunt vias ejus: nec reversi sunt per semitas ejus. Daemones, haeretici, philosophi, sive etiam omnes impii intelligendi sunt, qui contra doctrinam Dei venire conantur, quia mandatum vitae lux est, quia in natura lumen, lumen est quod per se est: tenebrae vero caecitas cordis. Et proinde si caecitas cordis, tenebrae sunt, recte exteriores tenebrae, poenae intelliguntur. Ut iniqui de peccatorum suorum tenebris, ad tormentorum tenebras projiciuntur: sic intus et foris Dei sententia consummata coram angelis Dei, induuntur sicut diploide confusione sua. Onagros vero qui commorantur in deserto: paganos quosque errore gentilitatis, qui in deserto verae religionis sunt, intelligere possumus, eo quod jugo certae religionis non contineantur. Hi igitur egrediuntur ad opus suum. Egredi namque dicuntur, quando affectus suos per doctrinas pravas in eos quos seducunt ostendunt. Ita enim omni solertia depraedantur vagas errore animas ut ipsi multitudini perditae posteritatis suae, velut alimentum panis lethalis doctrinae, pertinaciam derelinquant.
3.24.17
Mane primo consurget homicida: interficit egenum et pauperem. Iterum mane dictum est, pro eo quod publice, et clara luce malum committitur, ut sit quasi gloria facinus operantibus, et secundum Sodomitarum exemplum, peccatum suum non absconderunt, sed praedicaverunt. Potuit et de iniquis judicibus hoc dixisse, qui ad hoc maturius surgunt, ut causam egeni, et pauperis muneribus corrupti praevaricentur. Sive aliter: Hic igitur homicida, recte haereticus quisque sentitur, ex eorum numero qui animas hominum noxiis, et lethalibus sensibus interficiunt. Quod autem dicit, mane primo consurgit: illud est: quia cum hi qui cum nuper fide initiati sunt, matutinum habeant, id est, quasi principium sanctam religionem: sive ipsi matutinum effecti sint, cum de tenebris et filiis noctis facti sunt in Domino filii Dei; hi perfidiae suae venenum propinare festinant, ut eos decipiant. Sive aliter: Mane, Christus intelligendus est, ad cujus resurrectionem haereses in Ecclesia esse coeperunt.
3.24.18
Per noctem vero erit quasi fur. Omnes sensus haereticorum, nocti et tenebris comparandi sunt, quia lumen non habent veritatis. Ipsi etiam sunt adulteri, quia eloquia Dei casta adulterina interpretatione corrumpunt. Noctem vero ideo dictam puto, quia praevaricatores negotiorum secretum quoddam quasi tempus nocturnum, requirunt, quando munera pro causis praevaricatis accipiunt.
3.24.19
Oculus adulteri observat caliginem, dicens, Non me videbit oculus, et operiet vultum suum. Sive ut alii dixerunt: Et latibulum faciei posuit. Id est, cordis ejus oculus, oblivione excaecatus est, ut in ejus memoriam non ascenderet, quia omnium cogitationum, et operum humanorum malorum Deus est inspector et cognitor.
3.24.20
Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem. Manifestum est, quod per diem hanc rapinam sua cogitatione disponunt, antequam ad ipsas facinorum tenebras veniant. Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi. Unusquisque haereticus in pravitate doctrinae consistens, non dulci et suavi sermone Evangelii, sicut imber placidus, et sicut ros cum silentio in animas descendit fidelium; sed aspero potius, et ad vulnerandum peracuto domos perfodit animorum. Hoc enim velut in die condixerunt sibi haeretici, ut omnes mortales jaculis doctrinae noxiae perfoderent, quando in Ecclesia adhuc, hoc est, in die veritatis positi haereses facere condixerunt.
3.24.21
Si subito apparuerit aurora: arbitrantur umbram mortis, et sic in tenebris quasi in luce ambulant. Mox ut justitiae sibi, et honestatis aliunde lumen coeperit apparere, et ingeri conscientiae suae malum: jam poenas mortis se aestimant sustinere: quia justitia et sanctitas, ut ait Scriptura divina, odiosa est iniquo. Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis, et sic in tenebris quasi in luce ambulant. Si quispiam disputator exstiterit, qui contra eos lucem manifestae veritatis enarret, convicti arbitrantur se incurrisse umbram mortis, et nihilominus in stultitiae suae tenebris, velut in luce sapientiae gloriantur. Potest et diabolus homicida, fur, et adulter intelligi: quia ad decipiendum hominem factus est homicida, ut ait Dominus: Ille homicida fuit ab initio. Divinitatem quoque sibi per superbiam arrogando, quam praesumptione animi sui tentavit invadere, velut fur inventus est, qui aliena conatur auferre. Qui etiam virginalem illam, et castam dilectionem Dei amisit, dum adulterinos conatus contra Dei sui, et Domini amorem faciens, propria voluntate quaesivit. Hic igitur mane primo, id est, circa ipsam nativitatem protoplasti hominis, ad seducendum eum per ejus mulierem consurrexit, et eum tamquam egentem consilio, et pauperem, qui experientia minus cautus esset, deceptione insidiosae persuasionis occidit. Noctem vero peccati ipse sibi operatus est: quando ad divinitatem invadendam, velut fur irrepere voluerat, dicens; Super sidera coeli ponam thronum meum, et ero similis Altissimo: et exinde cum suis, quos coeli sidera appellavit, nox et tenebrae, principsque tenebrarum est appellatus. Et recte, quia Domini lumen amiserat. Hic jam in peccatorum suorum tenebris constitutus, vultum malae conscientiae suae obduratione operuit, poenitentiam non acturus: et idcirco divino lumine privatus, studet atque observat, ut ea quae tenebris, et caligine sunt digna committat. Unde in his operibus vitam agens, fodiet sibi domos habitationum in inferis, cum illis suis ministris, cum quibus se adversus Deum, et creatorem erigere tentavit. Hi ergo ministri ejus, cum adhuc beati essent in illa aeterna felicitate, in die illo utique sempiterno, qui non habet initium neque finem, in hoc sacrilegium tyrannidis sunt cum suo principe collocuti, et putaverunt, quod Deus qui est lux vera, sapiens et intelligibilis, hoc malum contumaciae eorum impunitum relinqueret, ut non eos de illa beata atque gloriosa sede dejiceret. Et hanc puto dixit, ignoraverunt lucem: quod existimaverunt Deum hoc eis minime facturum, propter quod excaecatis mentibus, aeternales tenebrae facti sunt: qui et potestates dicti sunt tenebrarum: id est, hominum peccatorum. Et hinc est quod cum nomen Dei audierint, contremiscunt: quod vocabulo aurorae significari putamus. Cogitatio ergo ejus, id est, diaboli, usque ad sermonem tantum pervenire potuit, non etiam ad effectum: non enim regnavit illic, et sic dejectus est statim, ubi voce prompsit quod cogitaverat, et deorsum praeceps actus est, Unde consequens vidit, ut machinamenta cordis sui, quibus contra Deum moliebatur, ad persuadendum caeteris angelis sit locutus, et ita consentientibus multis, una quodammodo conspiratio fieret contra Deum, ut si ita videretur. Illud tamen immobiliter tenendum, nullo modo in silentio agi militiae coelestis officia, cum legamus angelicas potestates, ante sedem Domini in laudem gloriae ejus indefessis vocibus personare, neque ullo modo Apostolus dixisset: Si linguis hominum loquar et angelorum, nisi sic essent, et angelorum linguae sicut hominum: quamvis angelicae dissimiles sint humanis. Est ergo aliquod atque ipsum valde magnum super diversitate linguarum inter terrigenas, et ministeria superna discrimen. Super qua re nos canonicus liber novi Testamenti, qui apostolica continet gesta, sufficienter instruxit.
3.24.22
Levis est super faciem aquae. Quia non sunt de Ecclesia magna, id est, populo gravi et sancto, qui granis fecundi et optimi tritici comparatur, et qui in horreo aeternarum mansionum condendus est, velut levis palea nihilque ponderis habens, quod ad praegravandos virtutum pertinet fructus, aquae elemento supernatabit: ut aurae flatu tenui rapiatur. Sive aliter: Aquae istae hominum amantium hoc saeculum habent figuram: eo quod semper ad inferiora sint proclives, multum secum limi trahentes, qui in chaos inferorum, turbido pondere deponatur.
3.24.23
Maledicta sit pars ejus in terra. Qui enim in terra sanctorum, quae est viventium terra, non fuerit, maledictus erit: sive maledicta sit pars ejus in terra, id est, in massa generis humani.
3.24.24
Nec ambulet per viam vinearum. Id est, ita maledicta sit ejus conversatio in terra hac, ut plebes Dei sive animas sanctas, quae sicut vineae plenae fructibus fructiferae sunt, non imitetur: neque per ipsas ambulet. Has enim vineas doctores tamquam cultores, doctrinis velut ligonibus colunt, ut vinum operum bonorum vindemient, quod in fide, id est, torculari Ecclesiae pondere tribulationis expressum, flagrans per gratiam Christi, odore suavissimo cum virtute meritorum in apothecas domorum coelestium recondatur.
3.24.25
Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium. Quasi duas gehennas sanctus Job dicere mihi videtur, ignis et frigoris, per quas diabolus, haereticus, et homo impius commutetur. Forte in ipsa gehenna talis sensuum cruciatus fiet illis, qui in ea torquebuntur, ut nunc quasi ignem ardentem sentiant, nunc nimium algoris incendium, et poenalis commutatio, nunc frigus sentientibus, nunc calor sit, ut quasi de loco ad locum transitus aestiment. Et fortassis inde Dominus ait in Evangelio: Mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. Ut hic stridor dentium de rigore frigoris oriatur. Ubi et similitudinem quamdam ex nostris corporibus possumus invenire: in quibus rufi abundantia, quod est calidissimum, in typicis motibus intolerabilis rigor praecedit ignem febrium ardentissimum secuturum, et dicuntur a medicis haec duo quae sibi contraria dignoscuntur, ex una fellis materia in homine procreari.
3.24.26
Et usque ad inferos peccatum illius. Peccatum impii et iniqui tam magnum est, et tam grave, ut eum deprimat ad infernum tamquam plumbum in aqua validissima.
3.24.27
Obliviscatur ejus misericordia. Id est, qui non solum misericors, sed et misericordia dicitur: quia misericors a misericordia, et ideo quasi prototypon nomen, majus est, quam deductio nuncupata. Quicumque ergo sanctorum potest dici misericors, verax, et justus: nemo tamen eorum recte dicitur misericordia, et veritas, et justitia.
3.24.28
Dulcedo illius vermes. Per antiphrasim dictum, quod est, scatens vermibus moriatur. Et in Evangelio: Vermis eorum non morietur. Talis igitur dulcedo erit iniquis, et odientibus Deum.
3.24.29
Non sit in recordatione. Id est, ad veniam misericordiae non perveniat, quod diabolo, et suis haereticis et impiis futurum, de Scripturis sanctis ita didicimus.
3.24.30
Sed conteratur quasi lignum infructuosum. Secundum illud: Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. Vel lignum, peccatum intelligamus quod per lignum accidit: per quod lignum diabolus addidit ad cumulum criminis, quod adversum Deum rebellis exstiterit, ut et hominem praecipitaret in mortem: unde jam et in aeternum interitum condemnatus est: propter quod ipse diabolus lignum insanabile, et infructuosum potest dici: quia numquam erit poenitentiae medicatione sanandus. De ligno autem vitae, id est cruce, vel de Christo dicitur: Secundum dies ligni, erunt dies populi mei.
3.24.31
Pavit enim sterilem. Id est, nutrivit et fovit animas steriles, et infructuosas virtutibus.
3.24.32
Et quae non parit. Eas quoque animas assensionis suae delectationibus pavit, quae cum possint de utero cordis bona parturire, noluerunt, sicut de hujusmodi ait David: Noluit intelligere, ut bene ageret.
3.24.33
Et viduae bene non fecit. Viduam, animam sanctitatis viribus destitutam, quae Deum virum habuerat, cum exhortatione noluit consolari, ut id ageret, quemadmodum posset reverti ad virum suum priorem.
3.24.34
Detraxit fortes in fortitudine sua. Alii dixerunt. Et in ira evertit infirmos: id est, fortes atque virtutum viros prostravit et detraxit.
3.24.35
Et cum steterit, non credet vitae suae. Dedit ei Deus locum poenitentiae, et ille abutitur eo in superbia: oculi autem ejus sunt in viis illius. Et cum in prosperis sit, nec sic quoque mordente conscientia putat, quod eadem felicitate perpetue potiatur, cum hujusmodi pertinacis, et duri animi sit, credens quod in illa vita sua tam perdita stare possit.
3.24.36
Elevati sunt ad modicum, et non subsistent, et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur. Ad modicum autem dicitur, pro brevitate vitae praesentis, in qua pro tempore exaltantur iniqui. Auferentur sicut omnia, id est, sicut illa quaecumque sunt partis adversae, sive cum in fine saeculi ablata fuerint omnia temporalia.
3.24.37
Et sicut summitates spicarum conterentur. Quemadmodum enim summitates spicarum, res utique nimium fragiles, tanta facilitate comminuuntur, ut ad nihilum deducantur: ita et hi de quibus locutus sum ut pulvis tenuissimus, sive ut favillae lanugo erunt ante faciem Dei, cum fuerint contumelia confusionis attriti.
3.24.38
Quod si non est ita: quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea? Quis enim ex vobis arguere me poterit: quia non ita sit futurum ut dixi: meque falsitatis convincere, qui asseritis quod omnia in hoc tempore reddat Deus peccatoribus quae merentur, quod in meam potius suggillationem de studio contentionis ingeritis.
3.25.1
INCIPIUNT EDISSERI CAPITULA. CAPUT XXV.
3.25.1
Respondens autem Baldad Suites, dixit: Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis. Numquid est numerus militum ejus? Convictus Baldad a beato Job dicente, in futuro magis Dei esse judicium, ad haec se convertit ut diceret, apud eum est potestas et terror, id est, non jam exercet judicium, sed apud se repositum tenet ac reservat in posterum. Ipse tamen facit perpetuae pacis concordiam in sublimibus, id est, angelis, sive hominibus sanctis suis, custodiendo eos, ne per aliquem lapsum peccati inimicitias offensae coelestis incurrant.
3.25.2
Et super quem non surget lumen illius? Ipse enim illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
3.25.3
Numquid justificari potest homo comparatus Deo, aut apparere mundus natus de muliere? Manifestum est, quod inopia respondendi, eadem quae dixerant, frequentius repetant.
3.25.4
Ecce luna etiam non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu ejus. Sub nomine lunae, sive stellarum, angelos et supernas potestates intelligere possumus, qui ad comparationem divinae reverentiae, immundi et tenebrae possunt videri: ex eo utique, quoniam natura conditae creaturae, licet non peccent: capaces tamen peccati sunt: ut apparuit in aliis angelis ejusdem naturae peccantibus. Sed post eos nullum angelorum peccasse, credendum est, quia omne liberum suum arbitrium in solius Dei charitatem verterunt: sicque immobiles facti sunt, persistentes in veritate, in qua praedictus angelus cum suis stare noluit. Proinde angelorum voluntas per amorem Dei facta est inconvertibilis, quae in Deo est per naturam. Ideo illi soli incorrupto honor, et gloria. Potest et de his elementis dicere, quod ideo immunda dicantur, quia non semper luceant, vel quod corpora tantum illuminent, et non mentes, sicut Deus, qui utrumque facere consuevit.
3.25.5
Quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis? Si enim angeli, inquit, et coelorum etiam corpora ad comparationem Dei, immunda esse dicuntur, quid putas, homo existimandus est, cum sit ipse putredo: filius quoque hominis vermis, ex eadem utique nascens corruptione qua vermis?
3.26.1
INCIPIUNT EDISSERI CAPITULA. CAPUT XXVI.
3.26.1
Respondens autem Job, dixit: Cujus adjutor es? numquid imbecillis, et sustentas brachium ejus qui non est fortis. Cui dedisti consilium? Forsitan illi qui non habet sapientiam, et prudentiam tuam ostendisti plurimam. Quem docere voluisti? Nonne eum qui fecit spiramentum? Videns Deo injuriam fieri, justa indignatione commotus, in ipso initio sermonis sui Baldad Suiten durioribus arguit verbis, eo quod ita loqueretur, tamquam si Deus infirmus ac non habens ullam brachii fortitudinem, ejus egeret auxilio. Advertens igitur quia minor est participatio ad totum: gutta stillae, perenni fonte: scintilla latens in cinere, igni divino, quo omnia concalescunt: lucerna corporis, soli justitiae: testa, figulo: anima, Deo: unde mirans Job loquitur, quare ausus fuerit, ut eum a quo illi est esse, docere voluerit.
3.26.2
Ecce gigantes gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis. Gigantes autem appellat Scriptura divina homines superbos, rebelles et contumaces. Diabolus quoque, et sui, propter superbiam translato nomine, gigantes nuncupantur. Quod autem ait, sub aquis gigantes gemere: ita inquit velut si dixisset, sub terra: id est, in inferioribus terrae: ubi inferi esse perhibentur, unde et ipsi inferi nominati sunt. Aquae enim ejus naturae sunt, ut sine terra esse non possint. Ecce gigantes gemunt sub aquis. Qui gemitus utique de doloribus, et squalore tartareae habitationis eis nascebantur.
3.26.3
Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum perditioni. Hoc dicit, quod scientiam Dei nihil latere possit. Et quod perditio, qui diabolus nobis non absurde sentitur, se non praevaleat ab omnipotentia ejus abscondere.
3.26.4
Qui extendit Aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihilum. Hoc sic intelligendum est: sive quod terra ex nihilo facta sit, sive nihil infra terram sit, quo terra sustineatur, cum ipsa universa sustineat, et ipsa innumerabiliter Dei virtute libretur, quia in ipso sunt universa, et ab illo omnia continentur. De quo Apostolus dicit: Portans omnia virtutis suae verbo. Et quia aliquando in Scripturis per figuram Aquilo ventus, diabolus esse significatur: siquidem a Salomone Aquilo durus ventus dicitur: nomine autem dexter vocatur. A suis quippe dexter quidem dicitur, sed totus sinistri operis auctor est. Hic igitur super vacuum dilatatur, id est, super frigidos fide atque incredulos, quod est super inanes vera religione, et vacuos; atque ut eis velut rex dominetur, superextenditur. Rursum illi ipsi increduli, quos sanctus Job terrae nomine appellavit: super diabolum, qui a Deo nihil factus est, appenduntur, ut incerti semper sint, et imitentur caput suum membra, ut tamquam caput quod nihil dictum est, esse, super vacuum et nihilum appendantur.
3.26.5
Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum. Per has nubes in altitudine ipsa spatiosi aeris colligantur aquae, sicut et alio loco de Deo ita legimus: Cribrans aquas de nubibus suis. Hoc igitur modo ligatae dicuntur, quoniam non simul effunduntur in terram, sicut in diluvio factum legimus. Spiritualis autem iste est intellectus, ut nubes sanctos doctores interpretemur Ecclesiae, qui aquas Evangelii portant populis effundendas, et gubernandas a Spiritu sancto deferunt: ut irrigentur terrae populorum: et de hac coelesti pluvia, virtutum fruges spirituali operatione multiplicentur. Quas aquas de superna abundantia defluentes, ligat Deus in nubibus suis: ut unicuique secundum capacitatem cordis sui, tantum doctrinae, tamquam aquam effundat, quantum suscipientis possibilitas patitur: ne simul fortassis effusae, obsint cordibus, minus valentibus abundantiorem suscipere doctrinam.
3.26.6
Qui tenet vultum solii sui. Sententiam judicii sui reservat in posterum. Justitiae suae, et pietatis sedem in omni creatura sua, veritatis gloria resplendentem Deus tenere dicitur, quod est manifestationem secretorum judiciorum suorum obvallare atque abscondere, ut Evangelium Christi in his qui pereunt.
3.26.7
Et expandit super illud nebulam suam. Secundum illud quod Dominus ait discipulis in Evangelio: Vobis datum est nosse mysterium regni coelorum. In obtectionem quoque divinae custodiae suae, expandit super ipsum bonum nuntium Evangelii, in nubem defensionis suae, ut nullus posset ei quamvis acerrimus adversarius praevalere: de qua Apostolus ait: Patres nostri omnes sub nube fuerunt.
3.26.8
Terminum circumdedit aquis: usque dum finiantur lux et tenebrae. Sub nomine aquarum κατὰ συνεκδοχὴν, quod est a parte ad totum, mundi finem mihi videtur dixisse, quia noctis ac diei vicissitudo praeteritura sit. Sive de impiorum populis, vel de sanctorum tribulationibus, quae aquarum nomine in Scripturis saepe dicuntur. Hae igitur aquae a Deo terminum acceperunt, sive ut semper iniqui, et peccatores sint, sive ut non sinat fidelis Deus tribulationes pati sanctos suos supra quam sustinere possunt. Haec ergo fient donec prosperitas, et iniquitas transeat impiorum, quae hoc loco lucis et tenebrarum nomine significata sunt.
3.26.9
Columnae coeli contremiscunt, et pavent ad nutum ejus. Stabilitatem ergo solummodo permanentem in natura angelorum, columnarum nomine sentiamus, quia non solum immobiliter in sanctitate perseverantes sunt: sed etiam aeternae beatitudinis gloria speciosi. Nam de futura immobilitate hominum, ita ait Filius Dei: Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei. Sed et ipsa Ecclesia, quae est sanctorum omnium congregatio, pro aeterna sibi in Domino stabilitate, columna et fundamentum dicitur veritatis. Potest et de sanctis angelis ita intelligi: ut pro charitatis suae ac dilectionis intuitu, columnae dicantur, eo quod pro salute hominum curam gerant, pro quibus sunt pio affectu solliciti, quod eis quasi ad pondus cogitationum accedere videtur. Et secundum tropicos intellectus, coeli nomine significari Ecclesiam noverimus, in qua coelorum mysteria celebrantur. Hujus itaque coeli, id est Ecclesiae, columnae sunt apostoli, et caeteri qui gratia simili sunt, qui portant ac sustinent diversarum persecutionum ingruentia sibi pericula. Et animae hominum aliquando coeli intelliguntur. Harum animarum quas per metaphoram coelos diximus: columnae sunt cogitationes suae: ipsis quippe anima sustinetur, et regitur: et ne aerugine peccati nutet ac titubet, consilii stabilitate firmatur. Quia hoc saepius contingit humanae fragilitati, ut ubi cautio minor intuentium est, impulsu peccati columnae, id est, bonae cogitationes in parte altera defigantur. Et idcirco tremunt ac pavent ad nutum minantis Dei: suum horrendum judicium praedicantis. Non enim cogitationes animae istae sunt propriae, tamquam sibi natura inessent, quae utique in natura existente sunt, et naturae existentis ministerium, sine quibus natura rationalis non est: quoniam ut dixi, ipsae per se non sunt, sed motus invisibiles sunt subsistentis naturae.
3.26.10
In fortitudine illius repente maria congregata sunt. Quod in principio Genesis factum legimus.
3.26.11
Et prudentia ejus percussit superbum. Cui dubium est, quin principaliter diabolus sit hic superbus: qui tunc primum a Deo percussus est, quando eum de sede illa coelorum beata atque sublimi deposuit, de qua propheta ait: Tu humiliasti sicut vulneratum superbum. Spiritualiter, recte maria haec, Judaeorum, et nationum populos esse sentimus, quibus dominaturum verum Salomonem, David propheta ita pronuntiat, dicens: Et dominabitur a mari usque ad mare. De mari enim, id est, de gente Judaeorum coepit Evangelium Christi, quia de Sion exiit lex, et pervenit ad mare gentium. Hucusque ergo haec maria populorum fortitudine ac virtute resurrectionis Christi, apostolorum Evangelistarumque ministerio caeterorumque praedicta, repente in unum Ecclesiae corpus congregata, atque in unam copulam fidei sunt Christi charitate connexa.
3.26.12
Spiritus ejus ornavit coelos. Legimus in principio Geneseos, quarto die a Deo stellas positas esse in coelo, aut in firmamento. Spiritu etiam sancto, rationabiles coelos ornavit: quos apostolos, et apostolicos viros intelligimus: qui multis Scripturarum locis, coelorum nuncupationem consequuntur, secundum illud prophetae: Operuit coelos virtus ejus, et prudentia ejus percussit superbum. Christus Dei virtus, et Dei sapientia percussit superbum diabolum. Hi ergo sancti, a Spiritu sancto ita distincti sunt gratiarum donis, tamquam sidereis luminaribus.
3.26.13
Et obstetricante manu ejus, adductus est coluber tortuosus. Sancti ergo adornati verbo Dei, tamquam semen populis spargunt. Unde a timore Domini in utero spiritum salutis conceperunt, et ita manus, et sapientia Patris, Jesus Christus, animabus multiplici virtute fecundis, dignatione sua a sancto Job astare perhibetur, ut parturientibus filios venturi saeculi, obsequium quoddam adhibeat suae pietatis, easque in persecutionem doloribus positas consoletur: ministerio quoque suo invisibiliter intrinsecus operante, adjuvet parturientes. Quia sine illo, nullus eos bonorum operum, quae filiorum nomine superius diximus, subsequetur effectus. Ipso igitur charitate misericordiae suae, qua nos multum dilexit, per hoc ministerium observante, et pietate ejus obstetricante, ut animae sanctae hujusmodi fetus edant, educitur ab eis, et de cordibus earum excluditur ille, in quo nihil est rectum, coluber tortuosus.
3.26.14
Ecce haec ex parte dicta sunt viarum ejus. Hae sunt viae Domini, de quibus ipse Salvator per Salomonem ait, cum de sua nativitate praedixit: Dominus creavit me in principio viarum suarum in opera sua. Creatus est ergo ipse Dominus Jesus Christus per Deum Patrem, ex Maria virgine, ad ostendendas et manifestandas mandatorum vias, a quibus opus Dei, id est, homo aberraverat.
3.26.15
Et cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus. Parvam stillam, hominem assumptum intelligamus, qui in psalmo Hermonim mons modicus appellatur. Et in Daniele lapis excisus, et fasciculus guttae in Cantico Canticorum.
3.26.16
Quis poterit tonitrum magnitudinis illius intueri? Hoc dicit: si assumptio formae servi, pene ineffabilibus mysteriis continetur, et ad comparationem assumentis Dei stilla permodica est: quanto magis quisque non poterit tonitrum magnitudinis intueri: id est, ipsam divinitatem, quae ideo tonitrui nomine dicta est: quia cum de excelso fama nominis ejus in Christo Jesu Filio suo terris insonuit, et hominibus hoc fragore terribili innotuit: nemo tamen eorum poterit totam divinitatis ejus magnitudinem intelligentia contueri: id est, illud, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
3.27.1
INCIPIUNT EDISSERI CAPITULA. CAPUT XXVII.
3.27.1
Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit: Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam. Dum eum innocentem poenas iniquorum pati permittit: amaritudinem quoque animae ejus miseria praesenti replevit. Vivit Deus qui abstulit judicium meum. Secundum formam servi quam assumpsit, judicium voluntatis humanae: et ex persona assumpti hominis dictum est: quo orans dicebat ad Patrem: Mi Pater, si possibile est, transeat a me calix iste. Et ideo judicium meum dixit, quia in se humani generis infirmitatem, in veritate suscepti hominis demonstrabat. Et omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam. Amarum erat poculum mortis, ad quod bibendum Salvator noster advenerat: de ipsius namque calicis amaritudine erat, quod ait discipulis suis: Tristis est anima mea usque ad mortem. Verbum autem adduxit, secundum Apostolum intelligendum est: qui de Deo Patre ita ait: Qui proprio Filio suo non pepercit: sed pro nobis omnibus tradidit illum. Non enim nolens traditus est in mortem. Alio loco de Salvatore idem Apostolus dicit: Qui se tradidit pro peccatis nostris.
3.27.2
Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis, non loquentur labia mea iniquitatem: nec lingua mea meditabitur mendacium. Absit a me justos vos esse judicem. Huc et illud pertinet quod de Domino in Isaia scribitur: Quiesce ab homine, cujus spiritus in naribus ejus, quia excelsus reputatus est ipse. Donec autem adverbium, secundum hunc intellectum quo de Salvatore nostro seriem intelligentiae hujus texuimus, non ita ut sonat dictum existimemus, tamquam dixerit, Quoadusque est balitus vitae hujus in me: id est, antequam moriar; sed donec, pro semper atque perpetuo hoc loco dictum esse noverimus. Sicut ait ipse Dominus ad populum per prophetam: Ego sum, ait Dominus, et donec senescatis ego sum. Non enim post senectutem hominum Deus non erit, cum eisdem potius senescentibus, Deus perpetuo maneat. Ad illud autem quod Psalmista ait: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis. Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum; quid dicimus? quod posteaquam inimici subjecti fuerint, Christus non sessurus sit ad dexteram Dei Patris? et ubi erit illud quod ait angelus: Et regni ejus non erit finis? Propter quod donec, in talibus locis, ut dixi, pro perpetuo est intelligendum. Nec non et illud quo de Joseph, et beata Maria evangelista ait, Non cognoscebat donec peperit filium. Quis enim est super venerandae beatae Mariae virginitate ita blasphemus, ut hoc saltem audeat cogitare, ut post Deum Salvatorem, filium suum, illa virum cognoverit? Proinde secundum veritatem fidei catholicae, donec et hic sicut supra dictum est, pro semper intelligamus. Ait ergo Dominus Jesus, quia semper halitus divinitatis in me est, quia secundum id quod homo sum, et in Deo conditus sum et creatus: habeo in me spiritum Patris mei, meumque substantialiter: sequitur ergo ita dicens: Donec deficiam non recedam ab innocentia mea. Quia ergo innocentiam non morum industria acquisivi, sed in ea ut natus sum, ita sum justus, et innocens.
3.27.3
Donec deficiam, non recedam ab innocentia mea. Ego enim etiam si in his cruciatibus moriar, non recedam ab innocentia mea, quam vos quasi blasphemum in eis me asseritis perdidisse.
3.27.4
Justificationem meam quam coepi tenere non deseram. Potuit hoc Salvator dicere, ut homo in Deum assumptus, cujus initium est secundum carnem ex virgine Maria: peccatum autem hominis, nec nascendo habuit, nec operando contraxit: et ideo solus veraciter dicit:
3.27.5
Neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea. Sicut impius, inimicus meus, et adversarius meus, quasi iniquus. Hoc loco omnis vita, praesens vita intelligenda est, quo tempore haec dicebat: tamquam si diceret: Tota nunc conversatio mea irreprehensibilis est. Non enim reprehendit me cor meum in omni vita mea: id est, male suadentibus, ut et vos facitis ad blasphemiam hortantibus non consensi: quod et uxor ut facerem, suadebat. Non enim reprehendit me cor meum in omni vita mea. Sicut impius inimicus meus, et adversarius meus quasi iniquus. Non enim voto maledicit, sed prophetando praedicit, et secundum meritum loquitur hominum peccatorum: praedicens quid unusquisque permanens in peccatis recepturus ab eo sit. Nunc ad eum locum revertamur:
3.27.6
Quae est enim spes hypocritae si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus? Hypocrita, fictus in amicitia, vel dolosus intelligitur. Quantam vos cupiditatem, et quasi avaritiae sitim patimini, inquit, in interitu meo, ut me votis jam in tartarum rapiatis? Super hac igitur nefanda voluntate: quam spem veniae ante Deum habebitis, si non acquiescetis Deo, ut vos in hac vita emendare curetis.
3.27.7
Numquid Deus audiet clamorem ejus: cum venerit super eum angustia. In tempore itaque retributionis, quando impio ventura est angustia, nullum erit remedium peccatoribus: quia preces eorum Dominus in die ultionis non suscipiet.
3.27.8
Aut poterit in omnipotente delectari, et invocare Deum omni tempore? Is in Deo delectari poterit, et invocare eum, qui sibi bene conscius recte praesumit, et qui se talem exhibuerit, ut quolibet tempore mereatur audiri.
3.27.9
Docebo vos per manum Dei quae omnipotens habeat, nec abscondam. Ecce vos omnes nostis, et quid sine causa vana loquimini? Haec est pars hominis impii apud Deum, et haereditas violentorum, quam ab omnipotente suscipient. Illa dicit quae habet Deus in manu ac potestate, et in secretis judiciis suis.
3.27.10
Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt et nepotes ejus non saturabuntur pane. In filiis et nepotibus reliquam omnem posteritatem malae generationis signavit. Aliquando in Scripturis, non solum carnali progenie: verum etiam morum similitudine filii appellantur.
3.27.11
Qui reliqui fuerint ex eo, sepelientur in interitu, et viduae illius non plorabunt. Hoc significare mihi videtur, quod per tempora ad summam egestatem, sive miseriam, proles impii hominis, sive generatio deducenda sit, et viduae eorum prae nimio instante sibi malo, flere non poterunt.
3.27.12
Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum praeparaverit vestimenta. Insatiabilem cupiditatem ac voraginem quamdam inexplebilis hujus impii dicit.
3.27.13
Praeparavit quidem, sed justus vestietur illis, et argentum innocens dividet. Et Salomon ait: Qui amplificat divitias suas cum usuris abundanti: qui miseretur pauperum congregat eas.
3.27.14
Aedificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum. His verbis hoc ait, quod homo impius frustra laboraverit: quandoquidem, vel cito transeuntibus rebus, vel tineis demolientibus, status illius domus comparatur. Aliter: Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum praeparaverit vestimentum: praeparabit quidem, sed justus vestietur illis, et argentum innocens dividet. Aedificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum. Hic ergo impius, quem diabolum esse superius diximus, in praevaricatione Adae pretiosos quosque et claros viros, ut terram et lutum viles constituit, a quibus etiam virtutes, et bona naturae velut vestimenta detraxit, et eorum aurum, quo divitiae mentis significantur. Hi enim divitiis ad imaginem et similitudinem Creatoris sui pulchri facti fuerant, et compositi: qui eas auferendo ab eis, ad summam eos indigentiam vilitatemque perduxit. His igitur rebus homines comparantur, in Adam, ut dixi, seducti a diabolo, quae in creatura mundi viliora videntur. Sed justus Dominus, et Deus noster, auferendo a diabolo praedicta spolia captivorum: ipsos quoque captivos liberans, quos inimicus in interitum praeparaverat, Ecclesiam sanctam sibi exhibuit ex eis: mundans eam lavacro aquae in verbo, atque eam sine macula, et ruga efficiens: id est, puram a peccato, et confessione fidei simplicem, pretioso induit vestimento. Argentum etiam quo perspicui quique, ut jam locutus sum, et clari mundi hujus intelliguntur: innocens Agnus Dei, et immaculatus dividit, cum credentes in beatam vitam et aeternam gloriam mittit, et incredulos in perditionem mittit. Sive argentum clara et splendens eloquentia saecularis, a mundo per Christum aufertur: ut credentium facundia, nitenti et puro eloquio, ejus Evangelium vestiatur; quia quemadmodum animae hominum virtutum vestibus induuntur: ita et sensus dum praedicatione Evangelizantium enuntiantur, quodammodo sermonibus vestiuntur. Aedificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum. Ut tinea consumit, et demolitur habitaculum suum: ita et diabolus domum perditi populi sui in interitum ejus aedificat: qui habitationem sibi temporariam, et paulatim solubilem praeparavit, possessurus aeterna supplicia. Hic est ergo ille impius hypocrita qui avare rapit. In non convertente nulla spes veniae erit, cum etiam super haec, quadam avaritia saeviente rapiat homines ad interitum. Qui idcirco hypocrita dicitur: quia se transfigurat in angelum lucis: cujus etiam clamorem serae deprecationis non est Dominus auditurus: cum intra poenarum angustias fuerit coarctatus. In Deo quoque non erit ei de bono conscientiae aliqua delectationis fiducia: sed nec in laudem confessionis eum poterit provocare, qui in similitudinem innumerabilium filiorum suorum divina sententia Dei gladio ferietur. Nepotes etiam, in quibus illi intelliguntur qui ab illis seducuntur quos prius diabolus ipse deceperat: nepotes, inquam, ejus non saturabuntur pane visionis Dei, utique famem inopiamque passuri. Quia omnes sancti contemplantes Deum, reficiendi ab eo sunt, et pascendi: quo nunc angeli saturantur. Reliquias quoque diaboli, extremam generationem ejus intelligere possumus, quae similiter, ut ipse diabolus, et filii ac nepotes ejus, cum toto corpore populi sui in interitum sepelientur. Illae quoque viduae, id est, animae quas vitiis suis, et illecebris voluptatum diabolus enervaverat, mollesque reddiderat, ut omnem fortitudinem, et virilitatem amitterent: nulla correctione ac satisfactione deflebunt, ut saltem aliquando resipiscant ad Deum, quem tamquam virum amiserant, vitiis velut adulteris cohaerendo.
3.27.15
Dives cum dormierit, nihil secum auferet: aperiet oculos suos, et nihil inveniet. Multis modis dives intelligitur in Scripturis divinis. Est dives facultatibus terrenis: sed si confidit in ipsis divitiis, cadet. Hic ergo dives cum in somno mortis fuerit, nihil de suis facultatibus secum feret: quoniam nudus venit nascendo: nudus revertitur in terram moriendo. Hic in resurrectione aperiet oculos suos, et nullum meritum boni operis inveniet. Judaeorum quoque populus, propter innumerabilia divina beneficia: prophetarum quoque oracula, sive promissiones plurimas, et Dei ipsius frequens alloquium, dives est dictus. Unde eisdem Judaeis ait Dominus in Evangelio: Vae vobis divitibus. Superbi quoque non habentes spiritus paupertatem, divites appellantur. Philosophi etiam, habentes facundiam, et scientiam mundialem, divites nuncupantur. Hi cum in die resurrectionis fuerint suscitati, nihil remedii quo salventur invenient. Haereticus etiam quisque dives dici potest: quoniam multa immo omnia de sanctae Ecclesiae remunerationibus se habere praesumit: remissionem peccatorum, significationem spiritus, pignus etiam Dominici corporis, et haereditatem cum sanctis angelis regni coelestis. Hi ergo omnes sive quia crucis scandalum patiuntur, sive praesumptione cordis sui, ut in errore ambulent, veritatis tramitem reliquerunt. Sive quia obscuratum habentes intellectum, proprium liberae voluntatis arbitrium: in infidelitate perdurant. Vel quia abominabiles facti sunt: exaltantes cor suum post somnium mortis, in resurrectione aperient oculos suos, et nihil invenient.
3.27.16
Apprehendet eum quasi aquae inopia: nocte opprimet eum tempestas. Subitam egestatem praedictis divitibus, velut aquam superventuram significat, qui miseria, et inopinata sibi angustia, quae tempestatis nomine dicta est, nocte, id est, repente dum nesciunt opprimentur: juxta illud Apostoli: Cum dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus.
3.27.17
Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo. Venti nomine, sententiam dixit, qua velut pulvis quisque eorum projicietur a facie terrae. Et ventus hic divinae sententiae urens dicitur, eo quod ad gehennae uredinem ducit, sive compellit.
3.27.18
Emittet super eum, et non parcet. Ventus utique sententiae Dei, sive ipse Deus per sententiam justitiae suae, mittet super eum poenas: id est, meritum facinorum suorum suscipiet. Non enim parcet, cum reddet ei secundum opera sua.
3.27.19
De manu ejus fugiens fugiet. Et non tenebitur, inquit, manu Dei ut salvetur, de qua velut fugae modo, veloci lapsu in ruina decidet. Quod autem ait, fugiens fugiet, sive ut alii dixerunt, fuga fugiet: pereuntem in perpetuum peccatorem significat, quia numquam sit revocandus ad vitam, et illic ei poenitentiae locus non erit.
3.27.20
Stringet super eum manus suas, et sibilabit super illum, intuens locum ejus. Alii dixerunt, Planget super eum manibus suis, et trahet eum de loco suo. Nutibus quibusdam corporum humanorum, censuram indignantis Dei, et contra peccatorem divitem irascentis, hoc sermone describit: ubi et jam quasi sibilans indicet quam atrox illi poenarum locus reservetur. Ad talem locum et Judas Iscarioth abiit.
3.28.1
INCIPIUNT EDISSERI CAPITULA. CAPUT XXVIII.
3.28.1
Habet argentum venarum suarum principia, et auro locus est, in quo conflatur. Ferrum de terra tollitur, et lapis, solutus calore, in aes vertitur. Videtur mihi quod per aenigma et parabolam, sub horum nominibus metallorum, mores hominum, et virtutes animorum describat, minime ordinis observantiam, prophetarum more, custodiens. Argenti vero, et auri vocabulum, secundum auctoritatem Scripturarum, verbi eloquium et sensus animi indicare voluit. Haec disserentes nos ita dicamus: Habet argentum venarum suarum principia, et auro locus est in quo conflatur. Venae argenti: id est, initium eloquii ab animae sensibus oritur: sensus vero aureus, rationis ac sapientiae judicio fabricatur, et ut sit optimus, ab igne divinae examinationis probatione conflatur. Fortitudo vero, quae ferri nomine appellatur, est qua terram, id est, carnis nostrae malitiam in nobis tollimus: adversum eam contra nos militantem, et contra legem spiritus conversantem, rigore animi, et virtute repugnemus. Lapidis quoque nomine cordis figuratur durities, quae per calorem et fervorem fidei resoluta mollescit: ut primum possit in se verba scribentis recipere. Deinde velut in aes quod canorum est, merito sanctitatis proficiens, ad laudes et gratias Deo offerendas, fidei soliditate perveniet.
3.28.2
Tempus posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat. In Scripturis divinis, peccatores homines, daemones et ignorantiae atque tribulationes, sive peccata, pro modo, et locis tenebrae nuncupantur.
3.28.3
Lapidem quoque caliginis, et umbram mortis. Hunc lapidem metaphorice diabolum hoc loco intelligere possumus: qui propter errores suos quibus totum mundum involverat, lapis caliginis dictus est. Qui cum fortis et potens sit, per naturam qua est a Deo conditus: confidens per superbiam in virtute sua, et non in Domino, et Deo creatore suo, amiserit sapientiae lumen, conversus in stultitiam et tenebras, et idcirco lapis caliginis dici potuit: secundum illud, Stultus in tenebris ambulat. Sicut ergo lapis caliginis diabolus nominatur: ita et umbra mortis dicitur. Quoniam hi qui se ab eo defendi ac protegi putant: aeternis ut ipse diabolus gehennae ignibus mancipandi sunt.
3.28.4
Dividit torrens a populo peregrinante eos, quos oblitus est pes egentis hominis, et invios. Hoc dicit: invios, id est, errantes, et illos quos oblitus est pes egentis hominis, separabit torrens a populo peregrinante, eo quod oblitus eorum sit gressus. Sive praesens conversatio egentis hominis pedis nomine significata est. Oblitus est dixit, pro eo quod praemissus egens, non est Deum pro hujusmodi deprecatus, cum tamen eleemosyna Deum precetur, id est, ipsum opus bonum quod homo fecerit, quadam manifestatione sui loquatur ad Deum. Hoc ergo dicit sanctus Job, quod invios sine via verae religionis viventes, et qui misericordiam pauperibus, quod est Christi fratribus non fecerunt, torrens ignis separet, simul et a sanctorum consortio dividet. Sive hic egenus proprie Salvator noster intelligitur, qui propter nos egenus, et pauper factus est cum dives esset. In pede quoque ejus, dispensationem, vel assumentis hominem, vel mundum ingredientis adverte. Unde propheta ait: Existi in salutem populi tui. Hi ergo qui dispensationem salutis suae in Evangelio non receperunt, oblivioni dati sunt, qui credere per duritiam propriae voluntatis noluerunt. Et idcirco invii dicti sunt, quia Christum, qui est via, non receperunt.
3.28.5
Terra de qua oriebatur panis, in loco suo, igni subversa est. Diversas res et obscuras connectit, ut cum superioribus inferiora non haereant. Proinde mihi videtur, quia hoc loco terram Sodomorum describat, cujus abundantiam, et amoenitatem cum admiratione collaudet. Terra de qua oriebatur panis in loco suo, igni subversa est. Haec terra potest et Judaea intelligi, in qua panis legis Dei, per doctrinam prophetarum populis nascebatur, qua amore Dei per fidem Christi carnalis legis intelligentia subversa est, et in rectos tramites, et spirituales sensus constituta, ut jam occidentem litteram non sequatur.
3.28.6
Locus sapphiri lapides ejus, et glebae illius aurum. Per metaphoram dicit, quod in Sodomis uberrima fuerint omnia et optima, quae etiam auro et pretiosis lapidibus comparentur. Locus sapphiri lapides ejus. Sic dicit ei Dominus per prophetam: Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris, et reliqua. Hoc enim decore pretiosorum lapidum, id est, omnium Christo credentium per Deum Patrem, tunc adornata est Judaea, quando gentium populus ei per fidem Christi est copulatus. Locus sapphiri lapides ejus, et glebae illius aurum. Lapides pretiosi, et aurum non in optima terra, sed in remotis, et squalidis inveniri dicuntur. Igitur secundum hunc modum Judaea sterilis fide, et infecunda virtutibus, habuit in se hos lapides pretiosos: id est, patriarchas et prophetas, et omnem sanctorum multitudinem. Locus sapphiri lapides ejus, et glebae ejus aurum. Glebas sanctae terrae Ecclesiae, sanctos ejus propter fecunditatem bonorum operum appellavit, quos etiam et propter gratiarum divisiones, glebas sanctus Spiritus voluit nuncupare: quo auri merito censerentur, in quarum occultis venis tamquam animarum seminibus, sensus magni pretiosique nascantur.
3.28.7
Semitam ignoravit avis. Exitus plurimos in eadem regione multitudo habitatorum fecerat, et ideo forsan dixit, quod avibus prae frequenti hominum copia semitas intuendi, vel facultas illic respondendi incedendive non fuerit.
3.28.8
Nec intuitus est eam oculus vulturis. Quia tam condensis frutetis, et contiguis arboribus consita erat: ut eam aves desuper volantes depascere non possent. Semitam ignoravit avis: nec intuitus est eam oculus vulturis. Avem et vulturem, ipsum diabolum cum suis possumus dicere, qui semitam spiritualis intelligentiae in Lege, et prophetis: hoc est, quae in Judaeam occulte praedicebantur, nosse minime potuerunt. Nec intueri aliquo vestigio scientiae valuerunt, a saeculis dispensationis futurae abscondita sacramenta. De quibus ait Apostolus: Dei sapientiam loquimur in mysterio, quae abscondita est: quam nemo principum hujus saeculi cognovit. Semitam ignoravit avis: nec intuitus est eam oculus vulturis. Possunt hic duo populi intelligi non absurde, id est, Judaeorum et gentium. Carnalis ergo Judaea fidem in Christo non habens: sed potius legis operibus vivens, eumdem Christum pro nobis factum semitam sive viam, qua reditur ad patriam, ut incredula ignoravit: propter elationem suam, qua se putabat legis operibus posse justificari. Avis dicta est, levis utique, et vaga: atque in ipsis operibus legis instabilis. Vulturi vero gentium populus ideo assimilari videtur: quoniam per errores mortuorum hominum discurrebat, et rebus mortuis pascebatur. Hi ergo Christum legis littera obtectum, et terram repromissionis per Christum futuram, opacitatis significationum umbraculis non potuerunt omnino perspicere. Semitam ignoravit avis: nec intuitus est eam oculus vulturis. Sub his nominibus, avis et vulturis, inimicos Ecclesiae intelligamus, qui tenebris obscuratum habentes intellectum, nescierunt semitam vocationis ejus, qua ad Deum ambulans per fidem revertitur. Quique diversis erroribus mortuorum hominum rapti, quasi volare arbitrandi sunt.
3.28.9
Non calcaverunt eam filii institorum. Hoc ait, quod ita fuerit terra Sodomorum omnibus bonis referta: ut nullius patriae eguerit mercimoniis. Non calcaverunt eam filii institorum. Institores sive negotiatores praedicti intelliguntur. Nam negotiatores sunt mali et superbi: quod etiam ad ipsum diabolum pertinet: qui superbiam delictum maximum adinvenit. Et negotiator propter multitudinem peccatorum appellatus est, quae sive ad se ipsum, sive ad perdendum hominem exquisivit. Isti igitur promissionis terram quae mansuetis, et corde humilibus reservatur, ut in ea habitent, calcare non poterunt, quia nec quasi incolae, per eam transeundi habebunt licentiam. Item aliter: Haec igitur Judaea, cui hic panis doctrinae ministrantibus prophetis, et sacerdotibus, praebebatur in loco suo: suo utique, et non Dei: id est, in loco delectationis suae, ubi voluptatibus atque illecebris conflagrabat, igne vitiorum suorum ardens subversa est sicut dicit Propheta: Omnes adulterantes, sicut clibanus corda eorum; et in psalmo de ea dicitur: Incensa igni et suffossa manu operis sui exstirpata omnino, et effossa est. Licet possit ignis iste etiam super ultione peccatorum intelligi, sicut dicit Apostolus: Terra quae spinas, et tribulos profert, reproba est, et maledicto proxima: cujus consummatio in combustionem. De quo igne irae ait David: Juvenes eorum comedit ignis. Non calcaverunt eam filii institorum. Filii institorum, apostolorum discipuli, et apostolici viri intelligendi sunt, qui gentibus Evangelium praedicaverunt. Hi igitur Judaeam, terram videlicet infidelium, ut ei annuntiarent Evangelium, non calcaverunt. De quibus dicitur in Actibus apostolorum: Vobis oportuerat primum verbum Dei loqui, sed quia indignos vos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes. Sic itaque factum est istis Evangelizantibus verbum, ut mons Christus in mare gentium transplantaretur. Unde et in psalmo ait: Et transferentur montes in cor maris: id est, vel prophetarum, vel evangelistarum oracula, ad credituros gentium populos transferentur. Non calcaverunt eam filii institorum. Hi institores sive negotiatores reprobi sunt, et laude indigni, qui peccata peccatis, velut divitias sibi congregant: de quibus ait Apocalypsis: Omnia clara et pinguia perierunt a te. Hi igitur negotiatores circa divitias peccatorum, non calcabunt Ecclesiam, id est, non habitabunt in ea: quia sanctam eam, et immaculatam Dominus possidebit.
3.28.10
Nec pertransivit per cam leaena. Ob frequentiam innumerabilium populorum in Sodomis habitantium, bestiae per medium regionis illius transire non poterant. Nec pertransivit per eam leaena. Leaena potest diaboli dominatio sentiri, sive superbia Judaeorum. Quod autem dicit, non pertransivit: hoc ait: non recessit a Judaea, sed ibidem infidelis superbia permansit. Aliter potest, et de Ecclesia intelligi. In illa utique gloria virtutum suarum in loco necessario redemptionis suae, in quo per fidem stat, igne subversa est: illo utique igne, de quo ipse Dominus ait: Ignem veni mittere in terram. Hoc igitur igne Ecclesia, id est, terra sanctorum, amoris Dei desiderio flagrans, subvertitur: ut eam carnalis concupiscentia non possideat. Hoc igitur modo subvertitur, ut in terra carnis suae vivens, carnis in ea vitia moriantur, ut ait Apostolus: Qui enim sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis, et concupiscentiis. Nec pertransivit per eam leaena. Sive leo, ut alii dixerunt. Leo hic non absurde diabolus intelligitur, qui per sanctae Ecclesiae terram transire non potuit, eo quod gravibus persecutionibus eam vincere non valuerit.
3.28.11
Ad silicem extendit manum suam. Videtur mihi sanctus Job aliud aenigma protulisse, et propter soliditatem suam, et fortitudinem, Christum secundum hominem, quem assumpsit, silicem posse significari, qui etiam petra et lapis, prophetis et apostolis dictus est. Deus ergo Pater extendit ad silicem manum suam, id est, Filium suum: per quem universa condidit: quem etiam dexteram, et brachium vocat, et ad suscipiendum hominem misit, ut Apostolus dixit: Deus Filium suum misit in similitudine carnis peccati. Et idcirco in extensione manus, Dei Patris, et Filii ejus ad nos adventum significari noverimus, ac per eum sicut sequitur:
3.28.12
Subvertit a radicibus montes. Quos per metaphoram daemones sive homines superbos esse recte sentimus: quia principatus, et potestates palam triumphavit in semetipso.
3.28.13
In petris rivos excidit. Duris scilicet praecordiis gentium, et nimia infidelitate constrictis: abundantiam gratiarum suarum largitus est, et velut rivos aquae fluentes, uberem copiam doctrinarum tribuit. Hoc ipsum distribuisse intelligitur, quod scidisse memoratur, sicut ait Apostolus: Alii enim per spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae. Alii dixerunt: Ripas fluminum disrupit: ut illam doctrinam spiritualem Legis, et prophetarum de qua Isaias ait: Qui sititis, ite ad aquam, quae in una gente tamquam intra quasdam angustias defluebat, quae etiam Mosaicae legis praeceptis, velut quibusdam quasi riparum obicibus claudebatur. Hujuscemodi disruptis obstaculis, quasi de alveo legis super omnem terram Evangelio abundante diffudit. Aliter possumus hanc terram Ecclesiam dicere. Unde ait propheta: Fluminibus scindetur terra. Scindi vero eam atque disrumpi eo modo noverimus, quando se ad suscipiendum verbum Dei, capabilem praebet. Hanc quoque quamdam adapertionem capacitatis, quae fit per obedientiam terrae rationem habentis, eorumdem fluminum impetus operantur.
3.28.14
Et omne pretiosum vidit oculus ejus. Eductis igitur rivis gratiarum Dei, vidit Deus quam immensa, et innumerabilia pietatis suae beneficia. Vidit autem dixit: eo quod ante conspectum ejus adimpletio sive effectus suae voluntatis, exstiterit in Ecclesia sua.
3.28.15
Profunda quoque fluviorum scrutatus est, et abscondita produxit in lucem. Hos igitur fluvios non absurde singulos libros veteris Instrumenti esse sentimus: in quorum magnis latibulis erant Ecclesiae sacramenta, quae in tempora Salvatoris Deus Pater scrutatus sit: ad impletionem eorum omnia quae praedicta sunt manifestans. Sive quia fluviorum nomine, populorum multitudines aliquando intelliguntur: quemadmodum Naum propheta ait: Portae fluviorum apertae sunt: Profunda fluviorum hoc loco, secreta conscientiae hominum advertamus: quorum scrutator, et cognitor Deus est, qui in die judicii producendo omnia secreta cordium, reddet unicuique secundum opera sua.
3.28.16
Sapientia vero ubi invenitur, et quis est locus intelligentiae? Quod hoc quasi inquirens ait, difficilem rem, et quae vix in invenitur, voluit indicare, immo quae nisi a Deo demonstrante, nec inveniri posset ab homine, nec haberi. Quod et ipse Job in subsequentibus declaravit, ita dicens: Et dixit homini, utique Deus: Ecce timor Domini ipsa est sapientia, et recedere a malo intelligentia.
3.28.17
Nescit homo pretium ejus. Haec dicendo, inaestimabilem esse sapientiam timoris Dei significavit.
3.28.18
Nec invenitur in terra suaviter viventium. Hanc igitur sapientiam timoris Dei non habet quisquam, nisi carnem suam crucifixerit cum vitiis et concupiscentiis, nisi vixerit ut Paulus apostolus, et omnes sancti, in tribulationibus, persecutionibus, angustiis, et pressuris. Et ideo suaviter dicti sunt vivere illi, qui nullo jugo disciplinae tenentur, et effrenes ac praecipites in labem prorumpunt vitiorum.
3.28.19
Abyssus dicit, non est in me, et mare loquitur, non est mecum. Abyssum hoc loco infernum intelligamus, sicut dicit Apostolus: Aut quis descendit in abyssum? Et mare hoc saeculum, ut Psalmista canente cognovimus: Hoc mare magnum et spatiosum. Infernus ergo, et hic mundus sapientiam timoris Dei se non habere testantur. Loca dicit loqui, pro his qui in locis, vel mundi, vel inferorum sunt. Hic de illis loquitur, qui carnali conversatione mundi illecebris possidentur: haec dictio prosopopoeia appellatur, ubi persona loquentis cum loqui non possit, assumitur, et quod continet, pro eo quod continetur. Continet quidem hic mundus, vel infernus: continetur autem homo. Hanc ergo sapientiam non habet mare mundi istius, praeter solam Ecclesiam, quae propter saevientium fluctus inimicorum, insula dicitur in Scripturis, quemadmodum et navicula per figuram in Evangelio nominatur.
3.28.20
Non dabitur aurum obrizum pro ea: nec appendetur argentum in commutatione ejus. Hoc ait, quod nulla res quamvis pretiosa sit, possit huic sapientiae comparari. Sive quia aurum in Scripturis, vel argentum, tropicus sensus, et sermo intelligitur, hoc dicit, sapientiam istam nullus pro merito sentire posset, aut eloqui.
3.28.21
Non conferetur tinctis Indiae coloribus, nec lapidi sardonicho pretiosissimo, vel sapphiro. Diversis rebus, pretiosis, haec sapientia divina praefertur. Hoc tamen sciendum, quod maxime in meridiano climate haec metalla pretiosa nascantur. Et quia in India omnes idolorum cultores significantur: in qua colores, ut dixi, pretiosi, vel nascuntur, vel fiunt: id puto posse intelligi, quia in gentibus ubi timor veri Dei non est, fucata et quodammodo terrena religio sit: quae sub praetextu nominis Dei in errorum mendacio, diverso ac vario sermonum colore velut pictura componitur, et quasi lapis pretiosus eloquio splendeat, sive nomine fulgeat deitatis, et India sive etiam Aethiopia, nigredinem, vel tenebras peccatorum significant: quae specialiter in idolorum culturis habentur.
3.28.22
Non adaequabitur ei aurum, vel vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri. Aurum vel vitrum, et etiam vasa auri, pretiosi quique, et clari intelliguntur: qui in hoc saeculo nomine dignitatis, et divitiarum gloria splendent: hi utique non habentes verae religionis timorem, pro nihilo habebuntur: eo quod non possunt velut pro merito gloriae suae, ad commutationem sapientiae singularis accedere.
3.28.23
Excelsa et eminentia non commemorabuntur in comparatione ejus. Etiam si excelsa sint, et plurimum eminentia quaecumque in creaturis sunt: ut sunt etiam angelicae potestates, minima omnia, immo potius indigna memoria erunt, in comparatione illius, quae fecit omnem creaturam rationalem Deo placere, eique sancto amore conjungi. Et ideo praefertur illis eminentibus excelsis timoris hujusmodi sapientia: quia sine illa nihil sunt ante Deum, sicut et ipse diabolus qui amisso timore divinae reverentiae, perdidit semetipsum.
3.28.24
Trahitur autem sapientia de occultis. Haec igitur aliunde non potest nisi de supernis assumi, sive de intimis cordis affectibus, dono sancti Spiritus trahitur, ut propheta ait: Os meum aperui, et attraxi spiritum, ut videlicet sapiat homo Deum et timeat, ac recedere a malo intelligat.
3.28.25
Non adaequabitur ei topazius de Aethiopia, nec tincturae mundissimae componentur? Diversis modis, et diversis nominibus auri, ac supellectilis pretiosae, sanctus Job dicit, quod timor Domini non possit eis ullo modo comparari.
3.28.26
Unde ergo sapientia venit, et quis est locus intelligentiae. Interrogans requirit, et dicit: quod omnis creatura vel maxime sapientiam hanc ignoret.
3.28.27
Abscondita est ab oculis omnium viventium: volucres quoque coeli latet. Viventium mundo intelligendum est, de quibus superius ait, cum de hac sapientia loqueretur, nec invenitur in terra suaviter viventium. Quod autem dixit, quia haec sapientia volucres coeli lateret, superbi, et leves, sive qui altum sapiunt, quod ad tumorem arrogantiae pertinet, intelligendi sunt, sive spiritus mali, qui secundum parabolam Evangelii, jactum semen Dominicum juxta viam comedunt. Hos igitur latere ait bonum timoris Dei.
3.28.28
Perditio, et mors dixerunt, auribus nostris audivimus famam ejus. Potest utroque hoc nomine diabolus dici, sive ille mors appellari potest, ut sui satellites perditio nuncupentur. Hi ergo dixerunt, quod famam timoris Dei audierint: non enim negare possunt, quia non audierint illam, cum in naturae suae bono inditam perceperint: sed per inobedientiae malum, eam habere noluerunt.
3.28.29
Deus intelligit viam ejus, et ipse novit locum illius. Pro certo scit Deus, quod haec sapientia properet ad locum utique quietis, et perpetuae pacis: ubi per hanc ipsam sapientiam timoris sui, super quietum et humilem, et trementem sermones suos requiescere delectetur. Sive Deus intelligit viam ejus, quae praedicatione Evangelii per omnes terras prolata est. Unde et sequitur de Deo dicens:
3.28.30
Ipse enim fines mundi intuetur, et omnia quae sub coelo sunt respicit. Quis enim ambigit, Deum nosse etiam ea quae futura sunt? sed hic potius Deus cognitor futurorum illud inspexit, quod postea dixit ejus Apostolus: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum. Hoc igitur modo, adventu suo nos visitando, fines mundi intuitus est. In his, inquam, temporibus nostris, in quos saeculorum fines devenerunt.
3.28.31
Qui fecit ventis pondus, et aquas appendit in mensura. Quando ponebat pluviis legem, et viam procellis sonantibus. Manifestum est, quia omnis creatura in manu et virtute potentiae illius teneatur. Aliter: Ipsas gratias Spiritus sancti, quasi in ipso initio per apostolos accepit Ecclesia: quando factus est de coelo sonitus tanquam advenientis spiritus vehementis. Ventos, sive spiritus Scriptura commemorat, quos Deus largiendo de arcanis secretorum coelestium prolaturus hominibus est, secundum prophetam dicentem: Qui producit ventos de thesauris suis. Aliquando hae diversitates gratiarum, Spiritus sancti censentur nomine, dantis has gratias, secundum illud Apostoli: Spiritus prophetarum subjecti sunt prophetis: qui etiam propter operationem, et effectum divinae sanctificationis suae, pondus habere dicuntur, ut secundum uniuscujusque vires praedicatores verbi Dei aliis lac darent, aliis solidum cibum porrigerent, ubi dicerent, vel quibus dicerent. Inde ait propheta: Dabo vobis imbrem matutinum et serotinum: hoc est, novum et vetus Testamentum.
3.28.32
Tunc vidit illam, et enarravit, et praeparavit, et investigavit, et dixit homini. Id est, in Ecclesia sua, Deus futuram hanc sapientiam ante praevidit, quod totus mundus timorem illius habiturus esset.
3.28.33
Ecce timor Domini, ipsa est sapientia, et recedere a malo, intelligentia. Alter timor est, ne quisquam Deum offendat: alter vero si offenderit. Ille prior sanctus, et laudabilis, iste alius non habens charitatem sed poenam. Proinde de hoc praedicabili timore dicit Psalmista: Timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi. De alio timore loquitur evangelista Joannes in Epistola sua dicens: Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem. Qui timor utique poenam habet, quia dilectionis meritum non habet:
3.29.1
INCIPIUNT EDISSERI CAPITULA. CAPUT XXIX.
3.29.1
Addidit quoque Job assumens parabolam suam, et dixit. Secundum superiorem regulam etiam istic intelligentiae lineam ducimus, ut quando id quod sequitur in Salvatorem referri non convenerit, ad membrorum illius compagem sensum expositionis conemur inflectere. Et recte id fieri poterit, ut quod ipse Dominus caput Ecclesiae suae in se recipere non potest, de ejus corpore, quod est Ecclesia, sentiatur.
3.29.2
Quis mihi tribuat, ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me? Optat ergo sanctus Job atque desiderat, ut jam de illo squalore, et cruciatibus liberetur, revertaturque ad illam gloriam pristinae felicitatis, in qua aliquando, Domino prosperante, degerat.
3.29.3
Quando splendebat lucerna ejus super caput meum. Multis modis in Scripturis divinis appellatur lucerna. Hic vero potuit eam Job pro gloria temporali dixisse, quam a Deo acceperat, et quam in honoris potentia, et divitiis possidebat.
3.29.4
Et ad lumen ejus ambulabam in tenebris. Inter peccata utique, et ea quae ignorabam, quasi inter aspera, et obscura vitae hujus, ad lumen virtutum, vel consolationis illius incedebam.
3.29.5
Sicut fui in diebus adolescentiae meae, et quando secreto Deus erat in tabernaculo meo. Secretum suum, mentem suam ideo dicere voluit, quia illic tumultuosae vitiorum turbae minime perstrepebant.
3.29.6
Quando erat Omnipotens mecum, et in circumitu meo pueri mei. Quando Deum habebat in tabernaculo suo: virtutes ante eum stare tamquam pueri perhibentur, quae ideo masculi appellantur, propter vigorem contra vitia resistendi: talibus ministris Job beatus ambiebatur.
3.29.7
Quando lavabam pedes meos butyro. Pedum vocabulo in Scripturis divinis, modus quidam humanae conversationis plerumque intelligendus est. Lavabam, inquit, ab omni peccati macula actus meos, et cum innocentia et simplicitate versabar.
3.29.8
Et petra fundebat mihi rivos olei. Juxta hunc sensum Moyses ait: Suxerunt mel de petra, et oleum de firmissima petra: secundum delectationem volentium, ore sapiebat. Et cum petra illa Christum secundum Apostolum figuraret, oleo tamen isto dona Spiritus sancti, sanctus Job largiter sibi effusa voluit demonstrare. Hic est ergo oleum vivum, et verum, qui est Spiritus sanctus Patri et Filio consubstantialis. Hoc ergo oleo sanctus Job abundabat, quo et charitatis pinguedine replebatur.
3.29.9
Quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabam cathedram mihi. Manifestum est, quia Judaeorum judices in portis sedebant, ut vindicarent populum.
3.29.10
Videbant me juvenes, et abscondebantur, et senes assurgentes stabant. Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo. Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhaerebat. Reverentiam pii, et sancti timoris, quam ei non solum omnis aetas, verum etiam universae potestates merito deferebant, his versiculis demonstravit.
3.29.11
Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi, eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum, cui non esset adjutor. Tam sancta erat, ut ait, praesens conversatio ejus, quam fama referebat.
3.29.12
Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum. Pupillus, pauper et vidua, omne genus humilium atque afflictorum significat, quorum nullum sanctus Job praeteriit, vel despexit.
3.29.13
Justitia indutus sum, et vestivit me sicut vestimento, et diademate judicio meo. Justitia, judicium rectum, misericordia, haec erant animae illius indumenta.
3.29.14
Oculus fui caeco, et pes claudo. Affectus pietatis ejus atque misericordiae in his sermonibus demonstratur, sive erant ignorantiae tenebris lumen praebui veritatis, et claudicanti in viis Domini, recte viae itinera demonstravi.
3.29.15
Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam, diligentissime investigabam. Negotia causasque pauperum contra potentes suscipiendo, defensor eorum factus erat, et judex. Et idcirco ne aliqua adversantium parte opprimerentur, retectis eorum fraudibus, eas investigare dicebat.
3.29.16
Conterebam molas iniqui, et dentibus illius auferebam praedam. Hic velut rapacem bestiam et violentam hominem iniquum describit: de cujus ore substantiam pauperum vi abstulerit.
3.29.17
Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies. Nidus ejus, exterior homo ejus intelligendus est, qui de feno carnis illius compositus a Deo fuerat, et constrictus. Omnis enim caro fenum. In hoc igitur nido semper se mori sub testificatione dicebat, dum vitiis mundi, et ejus concupiscentiis non vivebat, et ob hoc in resurrectione, velut palma, multiplices dies et aeternos habebit.
3.29.18
Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea. Spes mea, et fides quae ex hac exspectatione mea sunt, patent ad divina eloquia, quarum consolatione, ne in infidelitate mentis meae viror arescat, infunditur.
3.29.19
Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur. Qui me audiebant, exspectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum. Gloria mea et caetera potest in virtutibus crescentis bonae conscientiae fructus et novus semper profectus intelligi. In arcu vero resistentis ac repugnantis vigorem significari existimo, qui in manus sancti operis contra obvios quosque, et hostiles vitiorum impetus praeparetur. Sicut ait David in psalmo: Et posuisti ut arcum aereum brachia mea, quod est, fecisti infatigabilem intentionem bonorum operum meorum.
3.29.20
Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum. Quia jam auctoritas sapientiae ubique fuerat divulgata: nemo quasi detrectans, ad verba ejus quicquam addere praesumebat, quinimmo stillabat super eos eloquium illius: id est, sensus interiora viscerum penetrabat, ut eorum infusa praecordiis, a tali magistro perfecti atque optimi discipuli redderentur.
3.29.21
Exspectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum. Pluviae nomine, copiosam valde eruditionem suae scientiae demonstrat, et laudat auditores suos, quod disputante eo, cum grandi desiderio exspectaverint.
3.29.22
Si quando ridebam ad eos, non credebant. Tanta inquit, reverentia et honore a praedictis habebar, ut sapientiae meae, et gravitati non posset indulgentiae aliquid ac remissionis, quae ad temperamentum magis morum pertinebant, congruere. Et idcirco ipso a me pietatis fiebat studio, ut affectus amoris ac dilectionis eorum mei admiratione proficeret.
3.29.23
Et lux vultus mei non cadebat in terram. Gratia reverentiae, quam in ejus facie refulgentem contuebantur, apud praedictos non pro nihilo habebatur. Non enim aliquid ejus nutibus frustra fieri existimabant, et idcirco quasi magnum atque praecipuum in se praedicti suscipiebant, quicquid in serenitate vultus illius contemplabantur.
3.29.24
Si voluissem ire ad eos, sedebam primus. Cumque sederem, quasi rex circumstante exercitu, eram tamen moerentium consolator. Dignationem suam et sanctam humilitatem his sermonibus manifestat, qua ad inferiores suos, quasi ad amicos sibique coaequales abierit, et se in regni potentia, miseris et moerentibus praebuisse.
3.30.1
INCIPIUNT EDISSERI CAPITULA. CAPUT XXX.
3.30.1
Nunc autem derident me juniores tempore. Manifestum est.
3.30.2
Quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei. Non hoc typho superbiae atque divitiarum jactantia fecerat, sed utilitate impiorum, et deridentium illum, quorum patres nec canibus quondam ejus digni fuerint comparari.
3.30.3
Quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni. Egestate et fame steriles. Id est, ignominiae vilitate despecti.
3.30.4
Qui rodebant in solitudine, squalentes calamitate, et miseria. Et manducabant herbas, et arborum cortices, et radix juniperorum erat cibus eorum. Qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant. Prae miseria et aviditate, haec etiam quae extra cibum erant, vel hominum, vel ferarum, tanquam epulas ac delicias invadebant, humectas convalles prae nimia egestate sugentes.
3.30.5
In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terrae, vel super glaream. Qui inter hujuscemodi laetabantur. Qui etiam, ut ait, in locis sterilibus, et inaquosis, sive dumibus, quasi repentia terrae, in foraminibus morabantur: quos imbres montium rigant.
3.30.6
Et esse sub sentibus delicias computabant. Si in aestu suo, vilissimorum stirpium foliis tegerentur.
3.30.7
Filii stultorum et ignobilium, et in terra penitus non parentes. Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium. Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur. Obscuri, et memoria penitus indigni.
3.30.8
Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me, et frenum posuit in os meum. Pharetram existimo multitudinem plagarum, vel ipsum diabolum, vel potestatem illius hoc loco intelligi oportere. Quam sicut Job ait, Deus aperuit, dum circa eum diabolus suam exercuit potestatem, unde eum, et jaculis tormentorum afflixit. Insuper etiam frenum ei silentii in ore ne loqueretur imposuit.
3.30.9
Ad dexteram orientis calamitates meae illico surrexerunt. Id est, vel in ipso tempore felicitatis, quod gravissimum probatur, exortae sunt, vel permissu divinae potestatis impositae sunt. Ipse est enim oriens ex alto, ipse dextera et virtus Altissimi.
3.30.10
Pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis sui. Id est, calamitates meae frequenti repetitione me affligentes, velut fluctibus omnes vias rectas conversationis meae subverterunt.
3.30.11
Dissipaverunt itinera mea, insidiati sunt mihi, et praevaluerunt, et non fuit qui ferret auxilium. Id est, itinera mea, quibus per viam justitiae quotidianis profectibus incedebam, inimici mei conturbaverunt, in injuriam meam ex insperato, velut ex insidiis erumpentes, negantibus mihi proximis meis consolationis auxilium.
3.30.12
Quasi rupto muro, et aperta janua irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt. Tam veloci, inquit, impetu praedicta mala super me irruerunt, ut nullo resistente obstaculo, in me desuper volverentur.
3.30.13
Redactus sum in nihilum. Abstulit quasi ventus desiderium meum, et velut nubes pertransiit salus mea. Quo remunerationes tuas pro mandatorum tuorum custodia praestolabar, pariter cum salute, quasi venti impetu, et quasi transvolantis nubis[ Al. nobis] celeritate rapuisti, quia abripi permisisti.
3.30.14
Tunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis. Marcescit, id est, a vigore suae intentionis dissolvitur.
3.30.15
Nocte os meum perforatur doloribus, et qui me comedunt, non dormiunt. Manifestum est, quia vermes qui carnes ejus comedebant, noctes ducebant pervigiles.
3.30.16
In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, et quasi capitio tunicae succinxerunt me. Scatentium vermium multitudo, semper se commovens, et per diversos vulnerum meorum sinus discurrens, vestem quoque meam, dum per me repere non cessat, attrivit: quem totum atque ex omni parte circumdatum, et quasi in unum vulnus redactum incessabili esu haustuque discruciat.
3.30.17
Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillae et cineri. Ad summam vilitatem perductum se dicit, qui vulneribus et sanie, sicut lutum computresceret, et foeteret: exsiccantibus rursus carnis ejus putredinem, sordibus pulveris.
3.30.18
Clamo ad te, et non exaudis me: sto, et non respicis me. In clamore intentio est orantis ad Deum. In eo vero quod stare se perhibet, perseverantiam se ad Deum habere indeclinabilem dixit. Fiducia justitiarum suarum ad Deum: haec libere Job sanctus loquitur.
3.30.19
Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuae adversaris mihi. Elevasti me, et quasi super ventum ponens elisisti me valde. Pium et misericordem Deum esse dicit in prosperis suis durum atque crudelem, cum manus duritiam, et graves poenas sustinet et atroces.
3.30.20
Scio, quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi. Post delictum parentis, inquit, domus inferiorum est constituta, id est, mors ipsa, non conditione ejus creata. Illuc ergo et me tanquam peccatoris Adae filium, secundum justam sententiam abire voluisti.
3.30.21
Verumtamen non ad consumptionem eorum. Reconciliationem mundi prophetat in Christo futuram, dum dicit homines non in perpetuam consumptionem redigendos, sed aliquando ab inferis revocandos.
3.30.22
Emittis manum tuam: et si corruerint, ipse salvabis. Si post redemptionem, qua per fidem in Christo salvamur, iterum per peccatum ruerint homines, manu pietatis allevante, per poenitentiam ipse salvabit.
3.30.23
Flebam quondam super eo, qui afflictus erat: et compatiebatur anima mea pauperi. Exspectabam bona, et venerunt mihi mala, praestolabar lucem, et eruperunt tenebrae. Factum est, ut pro bonorum exspectatione, qua miseros consolabar, mala nunc omnia sustinerem, et pro luce prosperitatis, tenebras incurrerem tormentorum.
3.30.24
Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie: praevenerunt me dies afflictionis. Ubi ait, quod eum dies afflictionis praevenerint, puto quod tempus judicii voluerit indicare: quo praeventum se idcirco videtur dixisse, quia cum sibi necdum venturum putaverit: ubi etiam magnum dolorem gehennarum significat, dum suas illis comparat poenas.
3.30.25
Moerens incedebam, sine furore consurgens, in turba clamabam. Tristis et affectus moestitia, quia poenae meritum nesciebam, et sine furoris iracundia, eram in spem animi virtute consurgens: quia Deus docuerat me patientiam, ut aequanimiter ferrem, publica satisfactione vociferans, et exorans.
3.30.26
Frater fui draconum, et socius struthionum. Cruciatu poenarum affectus, dolores meos sibilis temperabam: quemadmodum facere dicuntur dracones, quando ab elephantis capiuntur: ut propheta ait: Faciam planctum velut draconum: quem faciunt ut dixi, quando ab elephantis interficiuntur. Et socius struthionum: fatuus factus sum et insipiens, ut struthio, avis stultissima, ut prae dolore frustra me existiment laborasse.
3.30.27
Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt prae caumate. Et hoc ad poenarum ejus cumulum pertinebat, ut in stercore constitutus, per multa tempora, solis ardentissimos usque ad ossa pateretur radios.
3.30.28
Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium. His rebus, dicit felicium dierum suorum atque prosperitatis laetitiam, et jucunditatem in luctum esse conversam.
3.30.29
ITEM. Ad Christi personam vertitur expositio.
3.30.30
Quis mihi tribuat, ut sim juxta menses pristinos, etc. In assumpto homine Jesu Christo, id est, Adam secundo, sive novissimo: vox est Adam protoplasti recolentis quid perdiderit, et ad quod bonum redire cupiat. Amiserat quippe per inobedientiae malum, immortalitatis bonum, paradisique delicias: hanc sibi per Jesum Christum Dominum nostrum instaurari desiderat. Suscipiendo namque in se Dei Filius hominis filium, suscepit in eo et humani generis preces.
3.30.31
Quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris. Gloriam divinae gratiae, nomine lucernae qua in paradiso floruerat, significavit.
3.30.32
Sicut fui in diebus adolescentiae meae, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo. Adolescentiae nomine possunt primordia Adae intelligi, vel ipsa felicitas: ubi ante peccatum, juvenili vigore, sine ullo defectu aetatis semper virens, quasi in diebus adolescentiae fuisse dicitur.
3.30.33
Quando erat omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei. Pueri Adam, virtutes animae intelligendae sunt. Pueros autem Christi angelos, qui ministraverunt ei in diebus carnis ejus, vel apostolos, sive omnes sanctos non absurde sentimus.
3.30.34
Quando lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei. Pedes igitur Salvatoris, praedicatores veritatis: qui in universo mundo annuntiant Evangelium, intelligendi sunt: Hos igitur pedes suos Jesus Christus, Job noster, lacte sive butyro eluit atque abstersit, quando eos a tribulationum pressuris sinceros atque purissimos reddidit: docens eos per spiritum suum, simplicis innocentiae vitam. Hoc igitur modo pedes annuntiantis pacem Evangelii mundabuntur. Ne coinquinati essent carnalis sapientiae luto: Petra, inquit, fundebat mihi rivos olei. Ergo petra Ecclesia, fundata super Christum firmissimam petram, de se gratiam Spiritus sancti, velut rivos effundit: quod in Pentecoste, et domo Cornelii, et in illis duodecim, sive in omni Ecclesia declaratum est, et usque hodie declaratur.
3.30.35
Quando procedebam ad portam civitatis, et in platea ponebant cathedram mihi. Velut rex ergo, et Dominus primus civitatis suae Ecclesiae, ad portam ejus Christus procedit; id est, sub tempore initiorum ejus: quando ingressum parans dicebat omnibus: Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis. Cathedra autem eminens scientia Christi intelligenda est: platea autem civitatis, vel quod publice praedicaverit, vel secundum Psalmistae sensum est intelligenda: latum mandatum tuum nimis. Quod non solum in triplicem expositionem, sed etiam in disputationem porrigitur.
3.30.36
Videbant me juvenes, et abscondebantur, et senes assurgentes stabant. His scribit Joannes dicens, Scribo vobis, juvenes, quia fortes estis, et vicistis malignum. Hi per fidem Domini, Salvatorem vident in spiritu, et in terra sui corporis absconduntur: reprimentes videlicet atque in se pugnando vitia cohibentes: mortificantes semetipsos a peccatis, et concupiscentiis mundi: hinc ait propheta: Ascendite vos in terram. Senes vero filii consummati, et perfecti, qui quotidie mente elevantur ad coelum, et stant in Domino, fide immobilis vitae.
3.30.37
Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo: vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi eorum adhaerebat. In adventu, inquit, meo omnium sanctorum meorum prophetia conclusa est, et signata, quod in Zachariae silentio praefiguratum est. Clausa est quidem prophetia in mysterio annuntiatorum, sed in sacramentorum mysteriis patefacta est. Principes et duces illius populi Judaeorum fuerunt reges, sacerdotes et prophetae. Sive principes et duces, potentes quique mundi istius atque eloquentes possunt intelligi, qui propter mendacia seductionis, principatus in populis tenebant. Hi in adventu Christi conticuerunt.
3.30.38
Auris audiens beatificabat me. Gentium utique populus, ad quem Evangelium meum, annuntiatum praedicatione pervenit. Qui pro redemptione sua laudem deferens, beatificabat me gratias agendo.
3.30.39
Et oculus videns, testimonium reddebat mihi. Populus videlicet Judaeorum, cui per prophetas meos praedictus fueram, in praesentia adventus mei testimonium reddebat mihi.
3.30.40
Eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non erat adjutor. Pauper hic et pupillus, sanctorum populus est intelligendus: qui propter humilitatem spiritus contribulati, pauper est dictus. Pupillus vero idcirco dictus est, quia pater eorum pro tempore absens est: qui ita loquitur: Non relinquam vos orphanos.
3.30.41
Benedictio pueri, sive ut alii dixerunt, perituri, super me veniebat, et cor viduae consolatus sum. Pupillus fidelis, et sanctus: puer, propter reciprocatam innocentiam nuncupatus est. Perditus vero idem appellatus est, quia sanguine Domini acquisitus est.
3.30.42
Justitia indutus sum, et vestivit me sicut diademate judicio meo. Justitia ergo haec pietatis meae, ait Dominus, vestivit me sicut vestimento. Et diademate judicio meo. Hoc, inquam, vestimento, in quo per Evangelium justitia patris revelatur: in Ecclesia dicit se esse circumdatum: cujus figuram habuit vestis ejus in monte clarificati.
3.30.43
Oculus fui caeco, et pes claudo. Lumen, inquit, sum peccatori in vitiorum suorum tenebris ambulanti, et in praeceptorum meorum semitis claudicanti factus sum gressus. Unde ipse ait: Ego sum via.
3.30.44
Pater eram pauperum, id est, humilium corde.
3.30.45
Et causam cum nesciebam, diligenter investigabam. Hanc igitur causam peccaminum misericordia pietatis meae indulturus, diligentissime perscrutabar, ut radicem vulnerum curando perquirerem: ut peccatorem, investigante me, confitentem culpas suas, ab omni peccato criminis liberarem. Sive aliter: Nescivit causas peccati Dominus noster Jesus Christus: quas ab eo Judaei quaerebant.
3.30.46
Conterebam molas iniqui, et de dentibus ejus auferebam praedam. Hunc iniquum diabolum esse recte sentimus, cujus dentes ac molares sunt ad interimendum saevi ac truces animi motus. De hujusmodi, inquit, dentibus velut praedam captivam humanum genus abstraxit, de mortis utique illud interitu liberando. Omnes impii dentes sunt diaboli. Potest et haereticus quisque intelligi, in cujus dentibus doctrina perspicua sentiatur. In molaribus vero lateant remota, et secreta, et nefanda mysteria.
3.30.47
Dicebamque: Innidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies. Nidus Domini Salvatoris, Ecclesia ejus potest intelligi. Hic igitur Dominus, in Ecclesia quasi nidulo suo, quem sibi feno carnis humanae congessit, et in qua procreat ac fovet filios, mori dicitur, dum membra ejus, quorum ipse caput est, vitiis ac concupiscentiis hujus saeculi moriuntur. Sequitur: Et sicut palma multiplicabo dies ejus. Igitur post humilitatem Ecclesiae, quam in nidulo superius Dominus indicavit, gloriam altitudinis ejus in palma arbore voluit ostendere: cujus radix aspera videtur in terra, unde etiam nidulus appellatur: sed comis pulchra sub coelo, cum ex resurrectione fuerit glorificata, palmae celsitudinem obtinebit, id est, virtutum suarum merita consequetur, quae in palma significantur. Sive nidulus hic populus Judaeorum potest intelligi. In hoc igitur nido, pati et mori pro nobis voluit, sicut ait Judaeis: Moriar, et in eorum mentibus crucifigar: ubi secundum hominem conversatus, et natus sum, et in gentibus, ubi palma victoriae meae, crucisque vexillum erectum est, multiplicabo dies, dicens eis: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.
3.30.48
Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea. Ita erit in nationibus radix, id est, fides qua mihi placeri volui: ut omnes sancti in praeteritis placuerunt: ut pateat gentium aquis, id est, populus, ut in me scilicet credant, quibus utique in retributione aeterna, ros gratiae, et muneris erit me largiente profluus. Sive radix charitatis meae atque dilectionis, quae fixa est in cordibus diligentium me: aperta est in eis ad aquas eloquiorum meorum.
3.30.49
Gloria mea semper innovabitur. Hic gloriam, Ecclesiam intelligere possumus: Gloria quidem Patris est Filius, cui dicit Pater: Exsurge, gloria mea, exsurge. Sed aliter Ecclesia gloria est, quae justificata est per gratiam.
3.30.50
Et arcus meus in manu mea instaurabitur. Arcum hunc virtutem intelligere possumus, qua pro Ecclesia sua usque ad finem saeculi pugnare non desinit.
3.30.51
Qui me audiebant, exspectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum. Quotidie clamat Christus per dispensatores verbi sui, et obedientes ei, sententiam definitionis ejus exspectant. Et intenti tacebant ad consilium meum. Hoc verbo silentii, sanctorum significatur obedientia, qui tardi sunt ad loquendum, veloces autem ad faciendum: sive, quia in ipsa inquisitione legis, sancti intenti esse dicuntur.
3.30.52
Verbis meis nihil addere audebant. Statuta utique et decreta non convellentes Ecclesiae: in qua fundamentum est veritatis, stabiliunt. Haeretici autem et schismatici, praesumptione superbiae, qua praestant caeteris, verbis Domini, inventa de corde suo atque superflua dogmata plenitudinis superponere moliuntur.
3.30.53
Et super illos stillabat eloquium meum. Sensim utique sermo doctrinae meae, diligentia mea, diligentium me viscera penetrabat: in quo profectus animorum quotidie in virtutibus intelligendus est. Ubi quasi a parva stilla principiorum, pervenitur ad vitam plenam perfectionis, tamquam ad pluviam cordis, terram suam copia saturantem.
3.30.54
Exspectabant me quasi pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum. Omnes sancti antiqui, Salvatorem in carne venturum exspectaverunt, et omnes nunc pariter ad judicium venturum indubitanter exspectant: ad cujus imbrem serotinum, id est, Evangelium, ora cordium suorum nunc sitientes aperiunt; quia meliora sunt, ut Ecclesiastes ait, novissima sermonis, quam initium ejus.
3.30.55
Si quando ridebam ad eos, non credebant. Id est, Judaei non credent mihi hilari pietate futurae beatitudinis laetitiam, et aeternae gaudia promittenti: et peccatores pro reatu conscientiae suae, vix credent misericordiae meae, et sibi salutem dari posse prae magnitudine criminum desperabunt: cum ego convertentibus ad me majora quam spe possint capere, collaturus sum.
3.30.56
Et lux vultus mei non cadebat in terram. Gratia, inquit, praesentiae meae, qua mundo universo innotui, illustro corda fidelium, quia ego sum lux mundi, et quidquid promisero custodientibus pactum meum, irritum non erit: sed totum in tempore retributionis implebitur.
3.30.57
Si voluissem ire ad eos, sedebam primus. Cumque sederem quasi rex circumstante exercitu, eram tamen moerentium consolator. Ita sentiendum est, qui cum apud sanctos suos magnus, et in excelsis habitet, qui et angeli plerumque dicuntur, et de quibus secundum aliam editionem dicit: Eram quasi rex concinctus fortibus: compunctos tamen et contritos corde non despexit.
3.30.58
Nunc autem derident me juniores tempore. Legimus in Evangelio, quemadmodum irrisus est, et illusus.
3.30.59
Quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei. Ego canes in bonam partem dictos existimo, qui gregem Domini a bestiis spiritualibus vigilando defendunt. De quibus dicit propheta: Canes muti, non valentes latrare. Judaeorum quoque patres, qui sunt utique sacerdotes, principes, pastorali ab eis quippe ablata dignitate, non posui, ait Dominus, cum sanctis gregis ovium meorum custodibus, ob malitiam infidelitatis suae: ne sacerdotio fungantur mihi, abjeci eos. Quod etiam in Evangelio dicit: Auferetur a vobis regnum Dei, et reliqua. Ubi jam incipit tollere panem filiorum, et mittere canibus, sicut ad eum in Evangelio sub typo Ecclesiae dicitur: Nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum.
3.30.60
Quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo. Haec virtus manuum erat Judaeorum, ut mandatis seniorum, et observationibus deservirent. Sive in tempore passionis Domini, potest hic locus intelligi, ita ut virtus operum praedictorum usque ad mortem Salvatoris pervenerit. Vel ita intelligendum: cum ei vitam flerent finitam esse per crucem, triumpho resurgentis ex mortuis, ad nihilum conatuum pessimorum virtus redacta est.
3.30.61
Et vita ipsa putabantur indigni, egestate et fame steriles. Vitiorum suorum et criminum turpi egestate effecti, et fame eloquiorum Dei facti steriles, et mendici, vita insuper praesenti indigni sunt habiti, sicut propheta ait ad Deum: Disperge illos in virtute tua. Unde nunc in medio nationum sunt velut captivi, vitam ducentes degenerem.
3.30.62
Qui rodebant in solitudine, squalentes calamitate et miseria, et mandebant herbas, et arborum cortices, et radix juniperorum erat cibus illorum. Plerumque ubi Deus non habitat, id est, non colitur, solitudo sive eremus appellatur: in qua secundum Apocalypsim mulier, id est, corruptela sedere dicitur. Mandere enim sive rodere, opus est dentium, quoniam vox articulata dentibus et plectro linguae efficitur, ideo his verbis, doctrina praedictorum significatur, qui populos tamquam herbas et infructuosarum arborum radices mandendo atque rodendo, in errores suos multiplices, velut in suum corpus trajiciunt. Etenim pasci se arbitrantur, si ab hominibus, quos solet Scriptura arbores appellare, quidquid habent vitale subtraxerint. Radicibus juniperorum nihilominus aluntur: arborum scilicet longa aetate viventium, et in quarum lignis multo diutius ignis quam in caeteris durat. Ista sunt ligna, quae arceuthina appellantur. Sub arborum harum vocabulo, magnos quosque nomine in populo Judaico intelligere possumus, quorum praedicti doctores intima viscerum depascuntur, furando ei praedicatione legis praeteritae, bonum gratiae Christi.
3.30.63
Qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant. De convallibus utique herbas, ut fures, quod alii translatores dixerunt, et arborum cortices, rapiunt. Non enim eos quos herbas, cortices et radices arborum per aenigmatis similitudinem intelleximus, in excelsis locis atque similibus potuerunt invenire: sed in convallibus, humilibus scilicet locis, et in inferiora depressis, ubi significati sunt carnales populi Judaeorum: quorum intellectus in occidentis litterae sensu, velut in inferioribus commoratur. Hinc eos primores eorum depopulantur, dum caeci caecis ducatum praebent.
3.30.64
In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terrae; vel super glaream, qui inter hujuscemodi laetabantur, et esse sub sentibus delicias computabant. Non tantum in desertis praedictorum, ubi cultura Dei non erat, morabantur, sed etiam in cavernis terrae, et super glaream, per quam puto carnaliter legem intelligendam, ubi nihil pingue spirituali sensui admiscetur, quo posset fecunditate ubertatis, per fidem filios sanctitatis, matre gratia, procreare: et ob hoc in cavernis terrae esse perhibentur, terrenis videlicet sensibus inhaerentes. De quibus flens dicit Apostolus, inimicos crucis Christi. Aliter: Torrentes sunt peccatores, qui in hoc mare saeculi per deserta notitiae defluunt; hi ergo in cavernis sensuum commorantur, eorumque delectantur officiis ad peccandum: ipsi sunt fenestrae domus, per quas mors ingreditur. Sive caverna serpentis est pectus nostrum, quando in eo venenata consilia, et mortiferos actus recondimus. Ipsi vero similiter super glaream habitant, qui terram suam, nulla sermonum Dei diligentia colunt, ut accepta ubertate pinguedinis, possint fructus facere sanctitatis.
3.30.65
Qui inter hujuscemodi laetabantur; et esse sub sentibus delicias computabant. Inter haec mala quae sunt dicta superius, ita exsultantes gaudio vivunt, tamquam si quaererent virtutes.
3.30.66
Filii stultorum, et ignobilium, et in terra penitus non parentes. Ita enim et de eorum patribus, propheta jam ante praedixerat: Generatio prava et perversa, populus stultus, et non sapiens, alienati a terra viventium.
3.30.67
Nunc in eorum canticum versus sum eis, et factus sum proverbium. Id est, in primo sermone, et in eorum ore ego sum, et ab eis delectatione obtrectationis assumor.
3.30.68
Abominantur me, et fugiunt a me, et faciem meam spuere non verentur. Faciem vero consputam Domini Salvatoris, ipsa passio ejus nobis in Evangelio manifeste demonstrat.
3.30.69
Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me. Hic pharetra, diabolus intelligi potest. Et quoniam credimus Salvatorem verum hominem assumpsisse: non absurdum est, ut credamus quod et dolores corporis voluerit in passione sentire: secundum illud prophetae: Ipse infirmitates nostras suscepit, et pro nobis dolet.
3.30.70
Et frenum posuit in os meum. Illatas contumelias patientia demonstravit: sicut ipse Filius in psalmo ait ad Patrem: Quoniam tu es patientia mea, Domine. Et in Evangelio, interrogatus Jesus non respondit.
3.30.71
Ad dexteram orientis calamitates meae, illico surrexerunt. Id est, de voluntate Patris, ad cujus dexteram Filius sedet. Vel hoc ait, quod ad Filium Dei etiam ad eam partem, qua impassibilis est, contumelia passi hominis assumpti pervenerit, secundum Apostolum dicentem: Si enim cognovissent, numquam Deum majestatis crucifixissent. Quoniam ipse est dextera Patris, manus et brachium, per quem facta omnia gubernantur: et discipuli magis de dextris illius erant, quem in tempore passionis dereliquerunt. De quibus ait: Considerabam ad dexteram, et non erat qui cognosceret me.
3.30.72
Pedes meos subverterunt, et oppresserunt. Quasi fluctibus semitis suis dissipaverunt itinera mea. Insidiati sunt mihi, et praevaluerunt, et non fuit qui ferret auxilium, quasi rupto muro, et aperta janua, et ad meas miserias devoluti sunt. Pedes, humana substantia, quam crucifixerunt, intelligi potest, vel certe evangelizandi officium. In fluctibus, amaros Judaeos erga praedicatores Evangelii, et inquietos esse demonstrat.
3.30.73
Dissipaverunt etiam itinera mea. Prophetarum meorum oraculis, adventus mei in carne illis praesentiam pollicebar, et in visionibus revelationum saepe veniebam ad eos. Haec utique itinera mea incredulitate atque impietatis suae scelere dissipaverunt. Possunt etiam pedes ejus, praedicatores vel apostoli ejus intelligi. Et non fuit qui ferret auxilium, quia et ipsi discipuli, relicto eo, confugerunt. Quasi rupto muro, et aperta janua irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt, id est, per necem meam in ruinam suam lapsi sunt, ut quasi truculentissimi hostes et ferocissimi, irruptis civitatum munitionibus, domibusque effractis, in necem meam omnes pariter prosilirent. Miseriae autem passiones sunt, flagella, illusio, probra, alapae, sputa, colaphi, spinae et ignominia crucis.
3.30.74
Redactus sum in nihilum. Judaei despicientes eum, pro nihilo habuerunt.
3.30.75
Abstulisti quasi ventum desiderium meum, et quasi nubes pertransiit salus mea. Ventus praesens haec vita potest intelligi, quae plerumque venti, sive spiritus nomine appellantur. Ex persona ergo veteris hominis suscepti in Deo, homo Jesus Christus haec loquitur. Desiderium vero veteris hominis illud erat, ne vitam hanc temporalem amitteret, quod ipse Dominus proximus passioni demonstrat, dicens ad Patrem: Transeat a me calix iste. Verum, inquit, non quod ego volo, sed quod tu.
3.30.76
Nunc autem in memetipso arescit anima mea, et possident me dies afflictionis. Dies afflictionis ejus, dies sunt passionis. Inde ait Salvator in Evangelio, Tristis est anima mea usque ad mortem.
3.30.77
Nocte os meum perforatur doloribus, et qui me comedunt, non dormiunt. Nocte, quia vespere captus, per totam noctem scribis, et principibus sub interrogatione quaestionis auditus est. Vel noctem tristitiae, et passionis, ait Dominus ad apostolos, qui propter dilectionis, et charitatis mea fortitudinem ossa dicuntur: aculeis doloris, timorisque compuncti, usque ad negationis noxam perforati sunt: id est, penetravit virtutem animi eorum titubatio fidei, ut ad horam tentationis in charitatis soliditate nutarent. Illi vero, qui me usque ad mortem persequendo videntur consumere, non dormiunt: id est, omni vigilantia mentis insistunt, ut ad me devorandum perveniant.
3.30.78
In multitudine eorum consumitur vestimentum meum. Convenientibus in unum Judaeis, caro mea injuriis, clavis, cruce, morte confecta est.
3.30.79
Et quasi capitio tunicae cinxerunt me. In necem meam omnes undique me velut exstrangulantes circumdederunt, et ut me praefocarent in morte, tamquam ora capiti, fortibus videlicet laqueis, falsorum testimoniorum me cinxerunt, et intra passionem meam et crucem, quasi intra tunicam me incluserunt.
3.30.80
Comparatus sum luto, et assimilatus favillae et cineri. Per mortem quam volens suscepi, comparatus sum vilibus, et peccato obnoxiis, atque in Adam Dei sententia condemnatis, cum ipse peccator non sim, neque ita ut omnes peccatores fuerim natus.
3.30.81
Clamo ad te, et non exaudis me: sto, et non respicis me. Ita et in vicesimo primo psalmo, in cruce clamavit ad Patrem: Deus meus, et reliqua: Et clamabo per diem, et non exaudies, et caetera. Haec igitur verba dicuntur ex persona Crucifixi: sicut et alia, quae jam dixi superius. Clamabo, inquit, per diem ad te: id est, in rebus prosperis hujus vitae, ut non mutentur: nec exaudis, in verbis delictorum. Clamabo et in nocte, id est, in adversis vitae hujus clamabo, ut prosperentur, et similiter non exaudies. Neque hoc satis ad insipientiam mihi, sed potius ut sapiam quid clamare me velis: non verbis delictorum ex desiderio temporalis vitae, sed verbis conversionis ad te in vitam aeternam.
3.30.82
Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuae adversaris mihi. Dum Pater unico Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: crudelitatis species videbatur, quod erat piae dispensationis affectus.
3.30.83
Elevasti me, et quasi super ventum ponens, elisisti me valide. Quod est, elevasti in cruce, et non credentibus Judaeis, me allisisti.
3.30.84
Scio quia morti trades me: ubi constituta est domus omni viventi. Quia ante Domini resurrectionem, etiam justi in inferni partibus fuisse creduntur.
3.30.85
Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam, et si corruerint, ipse salvabis. Ad hoc utique morti trades me, ut non consumantur debita poena, qui divina sententia morti aeternae sunt deputati: sed potius mea morte salventur. Quod autem dicit: Si corruerint, ipse salvabis: post gratiam baptismi, remedium salutis delinquentibus, per poenitentiam repromittit.
3.30.86
Flebam quondam super eum qui afflictus erat. Duabus autem de causis Salvator Jerusalem deflebat. Una est, qua pro conversis flens, Patrem orabat. Alia vero est, qua pro non credentibus dolens flebat: praevidens utique ut Deus ob incredulitatis duritiam perditionem eorum.
3.30.87
Et compatiebatur anima mea pauperi. Quomodo animae sanctae in Scripturis pauperes appellantur, non habentes superbiae spiritum, vel peccata tamquam mundi hujus divitias. Ita e contrario omnes peccatores pauperes nuncupantur: eo quod superbiae spiritu tumeant, et sint inopes sanctitate: de quibus in psalmo canitur: Sedentes in tenebris et in umbra mortis: vinculis ligatos in mendicitate el ferro. Ad deflendos hujusmodi pauperes, utpote dives in miserationibus Deus ex affectu misericordiae tristitiam sustinebat.
3.30.88
Exspectabam bona, et venerunt mihi mala. Exspectabam ergo per patientiam, ut bonum conversionis eorum gaudens, super correctos perciperem. Sed illi divitias bonitatis meae, et longanimitatis per contumaciam contemnentes, thesaurizaverunt sibi iram in die irae, et revelationis justi judicii mei. Haec igitur mala eorum ad conspectum meum ventura sunt, ut reddam unicuique secundum opera sua.
3.30.89
Praestolabar lucem, et eruperunt tenebrae. Lucem in eis fidei et sanctorum operum praestolabar, et infidelitatis eorum ac vitiorum tenebrae praevaluerunt.
3.30.90
Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie. Sive quod dolore tactus, intrinsecus animus ejus sollicitudine et anxietate ferbuerit, super eorum perditione: sive quod Verbo carne facto, et habitante in nomine Jesu Salvatore nostro, interiora ejus, id est, animae illius motus sine cessatione divino igne fervebant.
3.30.91
Praevenerunt me dies afflictionis. Dies afflictionis dies judicii erunt: in quibus praedictam gentem judicaturus sum. Sed tamen nunc, et in hoc tempore nimiis sceleribus suis praevenerunt me, ut secundum justum judicium meum reddam eis: sicut postea accidit in passione, quando a Romanis Jerusalem templumque subversum est.
3.30.92
Maerens incedebam: sine furore consurgens in tenebris clamabam. Sine aliquo utique iracundiae furore erat: quoniam donare atque concedere peccata eorum advenerat, non punire. Ait etiam evangelista: Stabat Jesus, et clamabat: Qui sitit veniat ad me, et bibat.
3.30.93
Frater fui draconum, et socius struthionum. Judaeos in Evangelio Dominus serpentes frequenter appellat et viperas: ita dicens: Serpentes, genimina viperarum. Et propheta ait: Ova aspidum ruperunt, cum malorum generationem multiplicari videret. Item: Furor draconum vinum eorum, et furor aspidum insanabilis. Sed idcirco fratrem eorum se nuncupavit, quoniam de eorum genere secundum carnem est procreatus: de quibus in psalmo ait: Socer factus sum fratribus meis, et hospes filiis matris meae. Et quia secundum praesentem vitam, qua dum hic mortalis fuit, inter eos est conversatus, struthionum se socium dixit, id est, in eadem gente sua cum stultis et insipientibus habitavit; sicut ipse Dominus in Evangelio: Stulti et caeci.
3.30.94
Cutis mea denigrata est super me. In cute, carnem suam, id est, Judaeam gentem suam, unde Salvator carnem assumpsit, a parte totum dixisse intelligendus est. Quod autem super me ait, denigrata est cutis mea, ita est, velut si diceret, propter me, id est, in persona mea, odio persecutionem et scelere blasphemiae, peccatorum etiam infandorum criminibus, tetra ac nigra effecta est caro generis mei, et quasi Aethiopissa colorem nigredinis non amittens, et eo est infelicior, quod hanc nigredinem noctis et tenebrarum, non in superficie corporis, sed in corde contraxit. Unde ait Dominus per prophetam: Nocti assimilavi matrem vestram.
3.30.95
Et ossa mea aruerunt prae caumate. Ossa corporis Ecclesiae, cujus caput est Christus, sancti quidem omnes, sed praecipue apostoli intelligendi sunt: quorum sanctitatis robore atque virtute, omnia membra infirmiora Ecclesiae sustinentur. Horum igitur adeps pinguissimus charitatis nimio persecutionis aestu in passione Salvatoris exaestuavit. De quibus ipse Dominus in psalmo: Et ossa mea sicut cremium aruerunt. Item in alio psalmo: Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea; ut ita evangelista: Et relicto Jesu, fugerunt discipuli. Sed rursum per confessionem nominis ejus charitate illius uberrima impinguati sunt: ut nullo postmodum quantolibet ferventi caumate persecutionum, fides Christi in eis, et bonum charitatis aresceret.
3.30.96
Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium. In cithara et organo, laetitia et exsultatio intelligitur. Quam Christus se habere demonstrat, quando super salute credentium delectatur, sicut ipse in Evangelio ait, ubi parabolam centum ovium ponit, de quibus unam ait perisse, et inventa ea, ait: Amen dico vobis, quia plus gaudebit super eam, quam super caeteras nonaginta novem. Itemque cum renuntiassent apostoli Domino, quia in nomine ejus plurimae sanitates per eosdem factae fuissent, ait evangelista: In illa hora exsultavit Jesus in spiritu. Haec ergo musicorum nomina cordis significant laetitiam, quae super infidelium obduratione, versa est in tristitiam: sicut de eodem Domino ait evangelista: Et contristatus est super duritiam cordis eorum. Ea vero quae sequuntur usque ad finem parabolae, quae secundum virtutem sancti Job superius exposuimus, jam confessi sumus non posse nos secundum mysticos intellectus disserere. Si autem quis possit illa allegoricae interpretationi rationabiliter coaptare, assensum praebere me fatebor.
3.31.1
INCIPIUNT EDISSERI CAPITULA. CAPUT XXXI.
3.31.1
Pepigi foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. Quam enim partem haberet in me Deus desuper, et haereditatem omnipotens de excelsis? Numquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus injustitiam? Nonne ipse considerat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat? Ab hinc usque ad finem, justitias suas, vel maxime et misericordias atque virtutes enarrat, quas usque ad quindecim numeros digerit, velut vir perfectus, qui ascensus in corde suo disponens, per gradus quosdam profectuum usque ad domum Dei ascendendo pervenit. Ego, inquit, animo cum his obtutibus carnis meae, definivi ac statui, ut nihil omnino turpe atque obscenum mihi intrinsecus nuntiarent, quod delectatione voluptatis, intra me iniquis cogitationibus volverem. Senserat, credo, aliquando fortassis delectatione carnem suam, et voluptatibus illecebrarum titillari, et idcirco se continentiae virtute praecinxerat, timens oculum Dei, cum scrutator cordis sit, et omnes vias conversationis humanae, cunctosque gressus actuum mortalium noverit.
3.31.2
Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus, appendat me in statera justa, et sciat Deus simplicitatem meam. Sanctus Job certus de aequitate justitiae Dei, se manifestari optat hominibus. Non enim aliquid ignorat Deus, ut examinando cognoscat: sed sciat Deus, ita dixit beatus Job, ut scire alios faciat, secundum illud: Tentat vos Deus Dominus, ut sciat utrum diligatis eum: id est, ut scire caeteros faciat.
3.31.3
Si declinavi gressus meos de via, et si secutus est oculus meus cor meum, et si in manibus meis adhaesit macula: seram, et alius comedat, et progenies mea eradicetur. Nihil mandatorum Dei, ait, praeterii: quia nec cor meum acquiescens secutum est oculos meos, cum concupiscentiae imagines ei offerrem, priusquam pactum cum ipsis haberem, ne quid intrinsecus turpe transmitterent. Unde nec in operibus manuum mearum ulla peccati macula potuit adhaerere, et hoc ipsum cum quadam juramenti exsecratione confirmat.
3.31.4
Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum, scortum alterius sit uxor mea, et super illam incurventur alii. Hoc enim nefas est, et iniquitas maxima: ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina. Secundum naturae bonum loquitur, quod in Tobia scriptum est: Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris. Proinde ait, nefanda res est, et iniquitas maxima: haec funesta ac detestabilia cogitare, vel facere, ignis est incentivae libidinis, omnia bona virtutum devorans, atque universa in homine sanctarum rerum incrementa consumens.
3.31.5
Si contempsi subire judicium cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me. Sive ut alii dixerunt, apud me.
3.31.6
Quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus, et cum quaesierit, quid respondebo illi? Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est, et formavit me in vulva unus? Magna humilitas sancti viri hujus, et magna futuri judicii cogitatio.
3.31.7
Si negavi quod volebant, pauperibus, et oculos viduae exspectare feci. Manifestum est.
3.31.8
Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea, quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meae egressa est mecum. Manifestum est.
3.31.9
Si despexi praetereuntem, quod non habuerit indumentum; et absque operimento pauperem. Si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est. Hoc dicto ostendit, quemadmodum opus misericordiae fieri debeat, id est, ne aliis auferas, unde aliis recte dare te arbitreris. Unde Salomon ait: Honora Deum de tuis justis laboribus. Et Isaias: Ego Dominus diligo judicium, et odio habeo rapinam in holocaustum.
3.31.10
Si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in porta superiorem, humerus meus a junctura sua cadat, et brachium meum cum suis ossibus confringantur. Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui. In humero, opera: in brachio, virtutis perseverantia; atque instantia bonorum operum accipi potest. Nisi ita est, inquit, irriti ante Deum inveniantur omnes labores mei.
3.31.11
Si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi, fiducia mea. Si laetatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea. Verae homo philosophiae, nullo vitio tenebatur, sicut nunc cupiditatis et elationis contemptor fortissimus, aurum etiam pro nihilo se habuisse testatur.
3.31.12
Si vidi solem cum fulgeret, ut lunam incedentem clare, et laetatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo, quae est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum. Tantae virtutes et tam praecipue nihil prosunt: quamvis quisque in eisdem perpetrandis sit sapiens, magnus et clarus: si errorum stultitia teneatur. Non solum, inquit, quorumcumque idolorum culturis, verum etiam, nec horum pulchritudine ac specie magnorum luminum delectatus sum; nec quasi adorans ea inter eorum venerationem osculatus sum manum meam: nec creaturam pro creatore veneratus sum, quod in Epistola ad Romanos sanctus Apostolus detestatur.
3.31.13
Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat, exsultavi quod invenisset eum malum. Non enim dedi ad peccandum guitur meum, ut expeterem maledicens animam ejus. Cum magnum sit, si de inimicis suis quis, cum possit, non studeat ulcisci, quanto apud Deum studiosius est de eorum ruina, nec in corde delectari!
3.31.14
Si non dixerunt viri tabernaculi mei, quis det de carnibus ejus, ut saturemur? Foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit. Pro hospitalitatibus ejus et virtute, qua et caeteri sancti Deo placuerunt, odium servorum contraxerat.
3.31.15
Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam. De his peccatis tantum, quae cogitationibus committuntur, hoc loco mihi dixisse videtur: eo quod nec ipsa celare voluerit, quandoquidem secretorum suorum intima manifestaverit hominibus, se consensione iniqua cujuslibet peccati non fuisse participem.
3.31.16
Si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me, et non magis tacui, nec egressus sum ostium. Ad propinquorum suorum personam despicientium eum, locus hic pertinet, qui ei inter miserias calamitatum posito, indesinenter injurias irrogabant; contra quos sibi jurgantes posuit custodiam ori suo.
3.31.17
Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens, et librum scribat ipse qui judicat, ut in humero meo portem illum, et circumdem illum quasi coronam mihi? Per singulos gradus meos pronuntiabo illum, et quasi principi offeram eum. Quem librum sanctus Job demonstraturus caeteris, in humero suo, in loco videlicet cunctis conspicuo confert; eo quod libro pro laboris sui meritis velut corona gloriae coronatus, per singulos gradus virtutum, sive profectuum suorum incrementa ante Deum recensendo, pronuntiat.
3.31.18
Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci ejus deflent. Si fructus ejus comedi absque pecunia, et animam agricolarum ejus afflixi: pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina. Terra, caro hominis recte sentitur. Hanc dicit beatus Job sibi adversariam non fuisse, necessario utique: quoniam bene sibi eam obedientem fecerat circa ornamenta virtutum. Cujus etiam sulcos metaphoricos appellat, qui sive propter bonos mores excolendos, sive propter continendam aquam verbi Dei, infusam divinitus terrae suae, sulci ab eo dicti sunt: secundum illud Psalmistae: Sulcos ejus inebrians, multiplica generationes ejus. Agricolas autem istos terrae suae, beatus Job sanctas cogitationes, ut arbitror, dixit: quibus vivus ager mentis suae strenue colebatur. Quorum agricolarum ideo anima una ab eo refertur, ut advertamus unum eorumdem fuisse consensum. Non est hoc in moribus sanctorum notabile, sive reprehensibile, quando seipsos laudant. Non enim jactantiae vitio detinentur, ut in suis laudibus gloriam humanam requirant: sed faciunt hoc veritatis intentione, qua ante Deum simpliciter ac sinceriter vivunt.
3.32.1
INCIPIUNT EDISSERI CAPITULA. CAPUT XXXII.
3.32.1
Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur. Cedentibus adversariis, Job post multa prophetiae suae mysteria, et ipse finit sermonem. Quod autem dictum est, omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur: scriptor historiae hujus ex sensu respondentium dixit, eo quod justus sibi videretur, non ex judicio suo: cum referret vel scriberet, quae in praeconium tanti viri stylo haec suo posteriorum memoriae commendabat.
3.32.2
Et iratus indignatusque est Heliu, filius Barachiel Buzites, de cognatione Ram. De progenie et generatione Huz et Buz, filiorum Nachor et Melchae, sororis Sarae, uxoris Abraham, nascitur Job et Heliu. De Huz, Job nascitur, et de Buz, hic Heliu: unde et Buzites dicitur, qui fuit sicut hic scribitur, filius Barachiel. Hunc igitur Heliu, doctissimi Scripturarum dicunt ipsum esse Balaam hariolum, quem in Numerorum libro Balach, rex Moabitarum, ad Israelem maledicendum conduxerat: et haec Scriptura refert, quod hic Heliu, de cognatione fuerat Ram, et hunc Ram, Abraham esse intelligamus: de cujus cognatione et familia Heliu fuerit procreatus. Hinc utique fratris sui Nachor posteritas, procul dubio Abrahae cognatio erit: ubi qui hunc librum scribit, quem Hebraei Mosen autumant, in generationis Heliu nominibus, nobilitatem nativitatis ejus voluit demonstrare. Quod autem in hoc libro Ram, quasi partito sive diviso nomine, sanctus Abram dicitur: ita et in diversis locis Scriptura Dei, secundum incrementa in eo divinae gratiae nominat. Unde quando Ram dicitur, habeatur excelsus: quando vero Abram, proficiens in virtutibus, pater excelsus sit. Item cum fides ejus gentibus ad dominationem praeponitur, Abraham, id est, pater multarum gentium appelletur. Hic igitur Heliu, sicut apparet, secundum bonum naturae, homo justus videtur fuisse, qui et spiritum habuit prophetiae: sed puto non eodem modo, vel eadem gratia, ut sancti prophetae. Unde et ipse Dominus ad sanctum Job de eo locutus est: Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis? quod est, improperii verbis atque inordinatis sermonibus sensus propheticus narratur: ubi non reprobat Dominus quod Heliu loquitur, sed quod praepropere ab eo dicitur, hoc reprehendit. De hoc, inquam, Heliu, et sui similibus, et in principio libri hujus diximus, quod prophetiae mysterio usi sint etiam, qui exorbitaverant a vera religione, quia et illis dedit Deus verbum suum, ut mysteria futura pronuntiarent hominibus: ubi maxime fides et admiratio gentilium pendet, ut qui nostris nolunt credere prophetis, credant saltem divinis et vatibus suis. Hunc itaque Heliu, qui est Balaam, figuram habere gentium diximus, adversantium Christo, sicut et illos amicos beati Job, haereticorum figuram. Quod autem ait, finita sunt verba Job: possumus intelligere tamquam dixerit, firmissime stabilita sunt verba divina, et irrita esse non possunt, quae usque ad aeternam promissionem fideliter credentes perducunt. Isti vero, qui justum virum et sempiternum praesumptione adinventorum dogmatum audent discutere, aeterno quandoque silentio conticescent. Quod autem Heliu duobus nominibus vocitatur, non est mirum: familiare est hoc Scripturae divinae, ut Salomon Idida, et cognatus Mosi dictus est Jetro, et Raguel, et Petrus Simon. Unde non parvam obscuritatem haec varietas nominum solet legentibus exhibere.
3.32.3
Iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo. Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job. Igitur Heliu exspectavit Job loquentem: eo quod seniores essent qui loquebantur. Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer. Respondensque Heliu filius Barachiel, Buzites, dixit. Videtur mihi quod haec prius gesta sunt, quae hic legimus, quam illa quae in Numeris de hoc ipso Heliu sive Balaam facta referuntur. Hic igitur Heliu qui ait Job et amicos ejus se exspectasse loquentes, honoris ac reverentiae causa ostendit se fecisse quod fecit: senioribus scilicet deferendo. Jam hic ipsius Heliu verba sunt, ita dicentis:
3.32.4
Junior sum tempore, vos autem antiquiores: idcirco demisso capite, veritus sum indicare vobis meam sententiam. Sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam. Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio omnipotentis dat intelligentiam. Non sunt longaevi sapientes: nec senes intelligunt judicium. Dicit hoc sibi magis videri, quia spiritu agantur homines, quibus Deus omnipotens sapientiae suae inspirationem tribuerit, quod in sugillationem praedictorum quasi ex obliquo dicit, veluti sibi soli hoc sapientiae bonum concessum sit, Notandum quod hic Heliu, per quatuor locutiones, sicut textus lectionis docet, sibi ipsi succedit; per quas singulas, vel priorum responsa, quasi eruditius retractare, vel singula loca asperius a sancto Job dicta, coram ipso destruere conatur. Nam post praefationem copiosam, in prima locutione sua, de sancti Job verbis haec posuit, ita inquiens: Mundus sum ego, et absque delicto immaculatus, et non est iniquitas in me. Quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi. Posuit in nervo pedes meos, et custodivit omnes semitas meas. In secunda locutione verba Job ita posuit, dicens: Justus sum, et Deus subvertit judicium meum. In judicando enim me, mendacium est; violenta sagitta mea absque ullo peccato. Tertia locutio ejus ita habet, eodem Heliu dicente ad Job. Dixit enim, non tibi placet quod rectum est, id est, Deo dixit, ait, quid tibi prodest, si ego peccavero? Quarta vero locutio Heliu continet quod pro Deo locuturus, operatione sua Deum justum probare disponat, quod usque in finem quarti hujus sermonis sui inter prophetiae suae mysteria acerrime, et cum summa instantia prosequitur, et non desistit.
3.32.5
Ideo dicam, audite me, ostendam vobis etiam ego meam sapientiam. Exspectavi enim sermones vestros; audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini sermonibus vestris. Quoniam vestra mihi jam facta est manifesta. Hoc ironicos ab eo dici, non dubium est, et ideo quia superius risorie prudentiam dixerat amicorum Job, sequitur id aperte dicens.
3.32.6
Et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam. Sed, ut video, non est qui possit arguere Job, et respondere ex vobis sermonibus ejus. Ne forte dicatis, invenimus sapientiam, Deus projecit eum, non homo. Nihil locutus est mihi, et ego non secundum sermones vestros respondebo illi. Extimuerunt, nec responderunt ultra: abstuleruntque a se eloquium. Nullam, inquit, adversum me Job habuit disputationem; sed neque ego illum, quemadmodum vos facitis, maledictionibus victorum et opprobriis aggredior.
3.32.7
Quoniam igitur exspectavi, et non sunt locuti: steterunt, nec ultra responderunt, respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam. Proinde et ego, Heliu ait, pro viribus meis respondere tentabo, et ostendam vobis meam, et Job pariter scientiam quod ex jactantia vanitatis dicere eum satis apparet, cum subjungit:
3.32.8
Plenus sum enim sermonibus, et coarctat spiritus uteri mei. En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit. Loquar et respirabo paululum: aperiam labia mea, et respondebo. Juxta anagogen ventrem suum, aut uterum, καταχριστῷ ipsam memoriam suam dixit, eo quod pene omnes sermones Job et amicorum ejus, aliquamdiu disceptantium, velut cibos intra capacitatem suae memoriae congregaverit.
3.32.9
Non accipiam personam viri, et Deum homini non aequabo. Nescio enim quamdiu subsistam, et sic post modicum tollat me factor meus. Justi judicii mei, inquit, sententia haec est, ut nec homini parcam, vera dicendo: nec Deo injuriam faciam, ut eum injuste aliquid contendam fecisse.
3.33.1
INCIPIUNT EDISSERI CAPITULA. CAPUT XXXIII.
3.33.1
Audi igitur, Job, eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta. Ecce aperui os meum, loquatur lingua mea in faucibus meis. Simplici corde meo sermones mei, et sententiam labia mea puram loquentur. A Domino ita despicitur Heliu, cum ait de eo, quis est iste? Indignum enim erat atque praeposterum ut vir magnus, Deoque placidus, etiam si ut homo in aliquo deliquisset, ab ipso corriperetur, qui longe a vera religione esset. Sed si movet forsitan quempiam, quia iste Heliu multa de Salvatoris temporibus futura praedixit, quae ut prophetiam suscipiamus: sciat quisquis est, quem hoc movet, illa quae spiritu Dei praedicta sunt, suscipienda a nobis et credenda. Haec vero quae elatione cordis ab eo deprompta sunt, reprobanda, quoniam de propriis suis, ut diabolus locutus est, non ex Deo.
3.33.2
Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me. Ut det auctoritatem se audiendi, ita locutus est, quando non possit non recta et vera dicere, is qui Spiritu Dei factus sit, et Omnipotentis spiraculo animatus: ubi Trinitatis Deum intelligere debemus. In Deo enim nominat Patrem: in omnipotente Filium, in spiritu Spiritum sanctum. Trinitatis enim Deus creavit omnia; sed quando hominem fecit, propria et speciali quadam significatione nominum, per diversam operum nuncupationem se voluit demonstrare, ita legislatore dicente: Et creavit Deus hominem, ad imaginem Dei creavit eum: masculum et feminam fecit eos. Itemque: Et fecit Deus hominem de limo terrae. Et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem: ubi in faciente, et inspirante, vel etiam benedicente, sine ulla discretione, vel dissonantia voluntatis, operatam Trinitatem sentire debemus. Non enim refert aliquid, vel diversum intelligere facit, verbum creavit, inspiravit et benedixit: ubi secundum naturae unitatem, una est voluntas opusque commune.
3.33.3
Si potes, responde mihi, et adversus faciem meam consiste: ecce et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum. Verumtamen miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis. Prolaturus verba ejus, responsionem deposcit, ut sub blandimento quodam et consolatione simulata minarum terrorem incuteret, quo perturbatus Job facile multiloquio ipsius cederet.
3.33.4
Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi: Mundus sum ego, et absque delicto immaculatus, et non est iniquitas in me. Quod ergo Heliu ait Job: Hoc est ergo in quo non es justificatus, id est, accusare debueras te, non laudare: non illud dicere: mundus sum, sine peccato et immaculatus: iniquitas quoque non est in me. Hoc est, inquam, in quo non es justificatus, quia justificatio per humilitatem acquiritur. Laus vero elationis condemnationem meretur. Potuit quidem ut vir justus et de sanctis operibus suis sibi bene conscius, audenter aliqua quae vera sunt, Deo dicere: non potuit tamen haec quae ei Heliu falso objicit, velut sacrilegus loqui. Denique illa, quae dixisse Job dicit, ita inquiens:
3.33.5
Quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi. Posuit in nervo pedes meos: custodivit omnes semitas meas. Hoc est ergo in quo non es justificatus. Non legimus haec Job dixisse, quae utique ex sensu ejus, quasi a sancto Job dicta, suis hic verbis composuit. Unde hunc potius non recte verba dicere noverimus, quam eumdem sanctum Job dixisse credamus.
3.33.6
Respondebo tibi, quia major sit Deus homine. Adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi. Semel loquitur Deus et secundo idipsum non repetit. Per somnium in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo: tunc aperit aures virorum, et erudiens eos, instruit disciplina, ut avertat hominem ab his quae fecit, et liberet eum de superbia, eruens animam ejus a corruptione, et vitam illius, ut non transeat in gladium. Ab ipso principio mundi, et deinceps semper locutus est Deus hominibus, et semel nihilominus loquitur, sed ubi frequenter loqui dicitur Deus, vel lex ejus multiplex, vel prophetarum et mandatorum ejus diversitas indicatur. Ubi vero semel loqui significatur, stabilita ac definita ejus sententia demonstratur. Loqui enim Deum efficientiae ejus res intelligitur. Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit, id est, non immutat Deus, nisi hoc ipsum vitae nostrae mutatio depoposcerit: hoc loco de duobus quibusdam correptionum gradibus Heliu diligenter enarrat, et dicit quod eruditio divina, vel castigatio circa hominem, et in noctis visionibus fiat: itemque in lectulo: unde ait: Contabescere faciat hominem, donec ad vitae hujus extrema perveniat. Et cum ab aliquo sancto pro eo fuerit interventum, ut fecit Isaias pro Ezechia rege, restituatur pristinae sanitati. Et ait in subsequentibus, quod tribus vicibus haec circa hominem operetur, id est, evidenter, et probabiliter, et confirmativo modo, vel propter trinumeri perfectionem, vel propter trium testium veritatem. Quo genere etiam patientiam Dei, clementiamque significat, quae non statim, sed per partes, et per vices castigat, et arguit delinquentem: ubi ei nec praeceptis veritatis judicium, nec inutilis remissio, nec injustitiae imputatur iniquitas.
3.33.7
Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa ejus marcescere facit. Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animae illius cibus ante desiderabilis. Tabescet caro ejus, et ossa quae tecta fuerant, nudabuntur. Appropinquabit corruptioni anima ejus, et vita illius mortiferis. Si fuerit pro eo angelus loquens unum de similibus, ut annuntiet hominis aequitatem: miserebitur ejus, et dicet: Libera eum, ut non descendat in corruptionem. Inveni in quo ei propitier. Sive ut alii dixerunt: Accessit usque ad mortem anima ejus, et omnia ejus marcescere facit. Cum per haec itaque correctus homo atque consumptus, morti et infernalibus ministris appropinquaverit, si fuerit quispiam sanctorum, qui nomen sancti angeli habere mereatur: is pro hujusmodi, qui pro peccatis suis a Deo ita corripitur, poterit impetrare: si tamen de multis operibus bonis, quae operari debuerat, saltem unum bonum opus ejus, quod tamquam sacrificium pro eo placabile offerat Deo, valuerit invenire. Exaudiet, inquit, et jubebit, ut praedictus ad correptionem infernorum cruciatuum non descendat, eo quod vir magnus quidam exstiterit, cujus preces Deus non potuerit non audire. Et angelus quilibet de coelo assistens ante faciem Dei, potest pro quolibet peccatore in flagellis castigationum posito intercedere: ipsis enim est cura injuncta a Deo, vel maxime, ut diversis hominibus, vel nationibus, defensionis sive custodiae suae opem ferant. De quibus Apostolus: Nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi: propter eos qui haereditatem capient salutis? Exemplum autem rerum praesentium, de quibus nunc loquimur, in Scripturis dominicis retinemus, ubi legimus, in somnis homines fuisse correptos, ut Nabuchodonosor regem superbissimum, et Laban, qui parentis sui Jacob interitum disponebat, et Abimelech regem, qui sancti Abrahae domum contaminare tentabat, et uxorem Pilati, quae ait ad eum de Domino nostro Jesu Christo: Nihil tibi et justo illi: multa enim passa sum per somnium propter eum. Et magi in Evangelio in somnis admoniti, per aliam viam egrediuntur. Fideles etiam viri a Deo in somnis instruuntur, ut Jacob patriarcha, et alios legimus infirmatos esse propter peccata, de quibus illum paralyticum fuisse discimus, cui ait Dominus: Remittuntur tibi peccata tua. Legimus et sanctos aegros fuisse, ut Trophimum et Epaphroditum: quos utique velut justos tali castigatione examinatos credere debemus: non ut peccatores infirmitatis verbere flagellatos. Sequitur:
3.33.8
Consumpta est caro ejus a suppliciis: revertatur ad dies adolescentiae suae. Recepit, inquit, mala pro meritis suis, et suppliciorum atque poenarum mensuram: sufficiant haec ei verbera castigationis, quibus revocatus est ad emendationem: nunc indulgentia divinae pietatis ad dies adolescentiae revertatur, id est, sit iterum sanus atque incolumis.
3.33.9
Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit, et videbit faciem ejus in jubilo, et reddet homini justitiam suam. Quod interim corde fit, cum per Deum bonum conscientiae possideatur. Videbit autem Dei faciem, propitium sibi vultum illius sentiens, redditurus ei digna satisfactione justitiam.
3.33.10
Respiciet homines, et dicet: Peccavi, et vere deliqui, et ut eram dignus non recepi. Magna res est, Deoque plurimum acceptabilis ut homo errores suos confiteri non erubescat: praesertim si pro eis se intelligat castigari, et ita se humiliet, ut quidquid castigationis sustinuerit, pro meritis suis parum se passum pronuntiet.
3.33.11
Liberavit animam suam ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret. Ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos, ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium. Id est, agnitionis Dei lucem et immensa beneficia illuminatus agnosceret.
3.33.12
Attende, Job, et audi me, et tace dum ego loquor. Si autem habes, quid loquaris: responde mihi. Loquere, volo enim te apparere justum. Quod si non habes, audi me: tace, et docebo te sapientiam. Quasi hac ratione Heliu sanctum Job convicerit, ait illi: Audi me, id est, docenti te obediens esto, et praebe consensum. Quod autem dicit, ut taceat: eloquentem et tamquam minus eruditum, vel impatientem jubet ut sileat.
3.34.1
INCIPIUNT EDISSERI CAPITULA. CAPUT XXXIV.
3.34.1
Pronuntians itaque Heliu, etiam haec locutus est. Quasi sententiam Heliu pronuntiare dicitur, et praesentes amicos sancti Job ad audiendum se cohortatur.
3.34.2
Audite, sapientes, verba mea, et eruditi auscultate me. Auris enim verba probat, et guttur escas gustus dijudicat. Quemadmodum igitur, inquit, a faucibus ciborum sapor dignoscitur: et idcirco, ait Heliu:
3.34.3
Judicium eligamus nobis, et inter nos videamus quid sit melius. Id est, prius discutiamus, antequam hominem condemnemus.
3.34.4
Quia dixit Job: justus sum. Non sermonem hunc Job dixit, sed dum virtutes justitiarum suarum notas fecit, justum proculdubio se esse monstravit, quem et Dominus justum jam dixerat. Quod hic dicitur:
3.34.5
Et Deus subvertit judicium meum. In judicando enim me, mendacium est, et violenta sagitta mea absque ullo peccato. Similiter et hoc ipsum non legimus, sed scriptum tenemus: Vivit Deus, qui abstulit judicium meum. Subvertere autem judicium, ad iniquitatem respicit judicantis: abstulisse vero judicium, id est, pro tempore distulisse, ad dispensationem justi judicis pertinet. Et multiplicavit vulnera mea etiam sine causa. Proinde hoc loco asserente Heliu, hic esse sensus videtur, quod cum Job ita dixerit, fefellit Deum judicium meum, non recte et vere judicavit, et ideo erga me mendacio agitur. Quae autem locutus est Job, magis incaute, et praesumens de justitia Dei dixisse credendus est. Proinde juste ei et merito Deus ait: Utique qui arguit Deum, debet respondere ei: in quibus utique verbis Dei increpatur. Hoc resonat, quod beatus Job non recte aliqua sit locutus, sed qui optime noverat, quod bona in eo plurima essent, unde et illi placuerat, concedit ea quae immoderatus eum loqui in summis angustiis dolor compulit.
3.34.6
Quis est vir ut est Job, qui bibit subsannationem quasi aquam, qui graditur cum operantibus iniquitatem, et ambulat cum viris impiis? Cujus viscera tamquam aquae abundantia veneno hujus passionis impleta sunt.
3.34.7
Dixit enim: Non placebit vir Deo, etiam si cucurrerit cum eo. Invidiose de eo sanctum Job locutum fuisse mentitur, quia beatum Job tam infeliciter sapuisse non credimus, sed nec alicubi eum hoc dixisse meminimus.
3.34.8
Ideo, viri cordati, audite me: absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas. Opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet eis. Vere enim Deus non condemnabit frustra, nec omnipotens subvertet judicium. Quasi exposita impietate sancti Job, et in medio audientium prolata in invidiam Job, quasi impia sit locutus.
3.34.9
Quem constituit alium super terram: aut quem posuit super orbem quem fabricatus est? Id est, numquid alium rectorem posuit, qui a creatoris justitia discreparet. Ipse ergo quam potens conditor, tam pius est moderator, quia opus suum agnoscit et diligit.
3.34.10
Si direxerit ad eum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet. Deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur. Id est, mundi: nam si omnia quae in eo quotidie geruntur, secundum regulam justitiae suae voluerit intueri, deficiet ac peribit; sed cum pietate potius gubernat ac sustinet. Nam si iniquitatem observaverit, quis sustinebit? Spiritum dixit animam, quae vivificat hominem, et flatum, ipsam praesentem vitam, quae corporibus nostris per anhelitum ex hoc aere ministratur. Haec ergo Heliu dicit ad se trahere Deum, cum aufert hominibus vitam, quam eis creando tribuerat. Possunt per spiritum prophetiae haec loca ita videri figurata, ut nunc in Christo compleantur, quando dispensatione carnis assumptae, Pater eumdem Filium suum, per quem omnia fecit, ad hunc mundum ex suo eructatum corde direxit, ut spiritum ejus et flatum ad se traheret, id est, ut auferret ab eo, per humilitatem crucis, spiritum, id est, superbiam spiritus mundialis: flatum quoque tumentis eloquii, quo anhelans gloriabatur in sermonibus suis. Sic quoque homo in se represso tumore deficeret: ac revertens in seipsum, cognosceret se terram esse et cinerem: ubi secundum moralem intelligentiam, illud de psalmo sentimus: Et auferes spiritum eorum, et deficient, et in terram suam convertentur. Postea ergo quam de virtute Dei et justitia praedictis locutus est, Heliu se rursum ad Job convertens, dicit:
3.34.11
Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur et ausculta vocem eloquii mei. Numquid qui non amat judicium, sanari potest? Et quando tu eum qui justus est, intantum condemnas? Qui dicit regi, apostata: qui vocat duces impios. Manifestum est, inquit, quia is qui juste et recte judicare non diligit: neque sanare a vitiis animam, neque corrigere quemquam potest: et quomodo tu sanator es languorum nostrorum, qui iniquitates notare praesumis?
3.34.12
Qui non accipit personas principum, nec cognovit tyrannum, dum disceptaret contra pauperem. Opus enim manuum ejus sunt universi. Secundum mysticos intellectus, principes isti Judaeorum, Scribae et Pharisaei, et sacerdotes possunt intelligi: quos in Evangelio increpat. Tyrannum vero eumdem populum Judaeorum, non ab re esse sentiamus, qui contra coetum sanctorum Ecclesiae, pauperem, humilem spiritu, contritum corde, rejiciendo hodie disceptat: quod facere et tempore apostolorum non desinebat, quando per omnes civitates contra eos pugnas et seditiones agebat. Hos igitur ut infideles et impios Dominus non cognoscet: quibusque etiam manifeste dicturus est: Non novi vos: discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem. Sequitur dicente Heliu de his, de quibus dicit superius:
3.34.13
Subito morientur, et in media nocte. Secundum sensum Apostoli est, qui ait istud de filiis tenebrarum. Cum enim dixerit pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus. Mediam vero noctem dictam ideo existimo, eo quod in profunda cordis caecitate positi, spiritualiter moriantur.
3.34.14
Turbabuntur populi, et pertransibunt, et auferent violentum absque manu. Oculi enim ejus super vias hominum: et omnes gressus eorum considerat. Secundum Psalmistam: Cum viderit, inquit, justus vindictam impiorum, exemplum videlicet peccatorum hominum pertimescens, manus suas lavabit in sanguine peccatoris. Hoc igitur modo turbabuntur populi, qua perturbatione terram sensibilem legimus conturbatam: sicut propheta ait ad Deum: Commovisti terram, et conturbasti eam: sana contritiones ejus quia mota est. Sic enim quasi boni viatores ad futurum saeculum pertransibunt, ubi locus non erit impio: aliter nullum habebit adjutorium violentus, quo defendi vel erui possit a pertrahentibus eum ad supplicium mortis.
3.34.15
Non sunt tenebrae, et non est umbra mortis: ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem. Sive ut alii dixerunt in fine hujus versiculi, ut latitent qui faciunt iniquitatem. Quod utrumque secundum illud Psalmistae sensum est, ita dicentis: Quo ibo a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam?
3.34.16
Neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in judicium. Id est, si habuerit in potestate ut veniat, potest habere ut non veniat.
3.34.17
Conteret multos, et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis. Ut de Heli sacerdote et Samuele, Saul et David, Judaeorum populo et gentium.
3.34.18
Novit enim opera eorum, et idcirco inducet noctem, et conterentur. Quasi impios percussit eos in loco videntium. Sub his quoque verbis Heliu significasse potuit ob merita sua Judaeos nocte infidelitatis excaecandos, ut conterantur et humilientur, sicut propheta et Apostolus ait: Dedit illis Deus spiritum compunctionis.
3.34.19
Qui quasi de industria recesserunt ab eo, et omnes vias ejus intelligere noluerunt, ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni, et audiret vocem pauperum. Omnes enim peccatores et impii contra inditum sibi bonum naturae agunt: sicut Apostolus ait: Qui cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt. Ubi autem cognoverunt Deum, nisi inspiratione et judicio mentis? Ubi ergo Deo gloriam suam habuerunt contemptui: ubi ab ea contra suam conscientiam recesserunt, omnesque vias mandatorum Dei, quas suis cordibus habent ingenitas, nosse et intelligere detrectarunt, cum hominibus quoque ita impie et injuste egerunt, ut ad Deum pauperum oppressorum clamor ascenderit. Sive Judaeos impios atque incredulos percussit Deus in loco videntium, id est, in lege Mosaica: ubi prophetae, qui videntes dicti sunt, inhabitant. In ipsa itaque spe legis, et promissorum compositione, tamquam in quodam videntium loco, juste percussi a Deo sunt: intantum ut oratio illius, qui propter nos pauper factus est cum esset dives, ascenderet ad Deum: Disperge illos in virtute tua. Sive viventes sunt omnes, qui in Christo ex fide vivunt: in hac enim spe positi, mente contemplantur futuram beatitudinem. In hoc igitur loco, ubi quasi fide stantes sunt, quidam sub fidei hujus vocabulo, habent speciem pietatis: virtutem autem ejus sunt abnegantes. Hi ipsi igitur, qui haeretici intelliguntur, in loco Dei male stantes, a Deo percutiuntur, apostolis et Ecclesiarum doctoribus, id est, pauperibus Christi contra eos resistentibus et ad Deum clamantibus.
3.34.20
Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet? Propheta ait ad populum: Orate pro vita Nabuchodonosor, ut illius pace sit pax vobis. Sive pacem Ecclesiae, et quietem ipse concedit, quando non surgunt adversus eam pugnae persecutionum, sive quando haereticorum lites, et scandala conquiescunt. Nec non contra vitiorum bella, quietis et pacis silentium ipse donat: quando devictis eis, et velut acerrimis hostibus expugnatis, pax fit in homine summa virtutum. Quod autem ait:
3.34.21
Ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum? Et super gentes, et super omnes homines. Hoc est, quod nisi ipse dignatus fuerit se homini revelare: quis est qui possit eum suis viribus intueri, vel perscrutando ad majestatem ejus accedere?
3.34.22
Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi. Quod manifeste in Saule rege apparuit, et sicut Dominus ait: Auferam de Jerusalem judicem, et prophetam, et sapientem, et consiliarium: et dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis. Et Nabuchodonosor justo judicio Dei, multa regna, et plurimas nationes accepit. Potest, et diabolus homo iste intelligi, qui, perdita angelica dignitate, hominis nomen sortitus est: de quo Dominus ait in Evangelio: Inimicus homo hoc fecit. Hypocrita vero et simulator ideo est appellatus, quoniam transfigurat se in angelum lucis: cum ipse potius auctor sit tenebrarum, id est, omnium criminum et peccatorum inventor.
3.34.23
Quia ergo ego locutus sum ad Deum: te quoque non prohibebo. Quasi in judicio constitutum, permittit eum interloqui, ut si quid forte sibi est dicendum, non taceat.
3.34.24
Si erravi, tu doce me. Si iniquitatem locutus sum, ultra non addam. Id est, non loquar.
3.34.25
Numquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi? Tu enim coepisti loqui, et non ego. Quod si quid nosti melius, loquere. Tu dixisti quod iniquus esset Deus: quia a te iniquitatem, et injustitiam vitae, injusta correptione exigeret, cui necesse esset injuste afflictum contra eum loqui injusta, et ob hoc, inquit, displicuit tibi Deus dum ejus justitiam, qua te punit insontem, non vis veram esse justitiam.
3.34.26
Viri intelligentes loquantur mihi, et vir sapiens audiat me. Heliu sanctum Job despiciens, convertit se ad eos qui cominus assistebant, et ita de beato Job definite pronuntians, ait ad eos:
3.34.27
Job autem stulte locutus est, et verba illius non sonant disciplinam. Manifestum est.
3.34.28
Pater mi. Quia ab ipso est homo creatus, et conditus. Probetur Job, inquit Heliu: non examinetur, quod solet ad probationem eruditionis referri.
3.34.29
Probetur Job. Id est, manifestetur: probatum sit omnibus, cunctisque pateat, Job qualis sit: ante te probetur, inquam, Job.
3.34.30
Usque ad finem. Ne desinas ab homine iniquitatis. Id est, insit in eo jugiter plaga flagelli hujus: neque desinas infligere poenas operantibus iniquitatem.
3.34.31
Qui addidit super peccata sua blasphemiam. Id est, super hoc quod peccator est, addit ad cumulum peccatorum, ut in blasphemiae crimen erumpat, propter quod mala haec cruciatuum sustinet.
3.34.32
Inter nos interim constringatur, et tunc ad judicium provocet sermonibus suis Deum. Condemnetur inter nos interim, ne et nobis in injustitiam reputetur: absque crimine nostro erit, si postmodum Deum provocare tentaverit.
3.35.1
INCIPIUNT EDISSERI CAPITULA. CAPUT XXXV.
3.35.1
Igitur Heliu haec rursum locutus est: Numquid aequa videtur tibi tua cogitatio, ut diceres: justior Deo sum? Dixisti enim: Non tibi placet quod rectum est, vel quid tibi proderit, si ego peccavero? Fieri potest, quod de sermonibus ubi asperius locutus est ad Deum, quam forsitan debuit, aliqua inde hic Heliu descripserit, et verborum suorum invidiose quasi sensus illius dicere voluerit.
3.35.2
Itaque ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis tecum. Pro eo quod non potuerunt ei rationabiliter respondere.
3.35.3
Suspice ad coelum, et intuere ei, et contemplare aethera, quod altior te sit. Id est, cui te aequare praesumis? Hoc ait Heliu, qui Deum corporaliter locis contineri arbitrabatur: quod in excelsis tantum atque in sublimibus Deus Dominus commoretur.
3.35.4
Proinde si peccaveris, quid ei nocebis? Et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quid facies contra eum? Quod ita dixisse mihi videtur, non enim, te peccante, Deo damni aliquid infertur: aut si pro multitudine peccatorum tuorum ulcisci te voluerit, numquid poteris ei contraire?
3.35.5
Porro si juste egeris, quid donabis, aut quid de manu tua accipiet? Hinc David dicit, quoniam bonorum meorum non eges.
3.35.6
Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua, et filium hominis adjuvabit justitia tua. Id est, homini nocere poterit impietas tua, si male agentem te aemulatus fuerit: quemadmodum filium hominis justitia tua adjuvabit, si vias tuas, cum recte incedis, imitetur.
3.35.7
Propter multitudinem calumniatorum clamabunt, et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum. Sub hac qualitate disputationis suae, Heliu sanctum Job talibus admiscet: eisque similem judicat, dum calumniatores et tyrannos, iniquos homines nominat, quorum calumniis, et potentia, homo, et filius hominis oppressi ingemiscunt. Et modo spiritualiter hunc hominem, et filium hominis, populum sanctum non absurde sentimus, qui propter unitatem totius corporis Ecclesiae, homo unus dicitur, sicut Apostolus ait, et secundum Psalmistam filius hominis appellatur, ita dicentem: Fiat manus tua super virum dexterae tuae, et super filium hominis quem confirmasti tibi. Potest hoc et de invisibilibus inimicis dici: qui occulta impugnatione vitiorum, mentibus dominantur: propter quod fideles ejulantes in oratione ad Deum dicunt: Eripe me de inimicis meis, Deus meus.
3.35.8
Et non dixit. Quando utique affligebant praedictos, quos sibi per iniquam dominationem, Deo permittente, subegerant: ita ut hi sub tanta necessitate pressurarum positi ejularent, et clamarent ad Deum: illi non intenderunt animo, neque intenderunt in coelum, ut saperent quod Deo conditori suo haec omnia displicerent. Non dixit, inquam, apud semetipsam talia multitudo iniquorum sive daemonum.
3.35.9
Ubi est Deus qui fecit me? qui dedit carmina in nocte. Hoc ait Heliu. Cum ergo justos et recte viventes a supra dictis Deus tribulari permittat: consolationem tamen eis in nocte tribulationum concedit. Nox enim ipsa tribulatio intelligitur, secundum illud Psalmistae: Probasti cor meum et visitasti me in nocte; sicut et prosperitas aliquando dies dicitur, quoniam qui in prosperis est, quasi quadam felicitate illuminatur. Unde ait in psalmo: Per diem sol non uret te, neque luna per noctem. Tantam, inquit Heliu, tolerantiam justi homines a Deo accipiunt, ut etiam in nocte tribulationis, hymnorum spiritualium canticis delectentur. Canticum ergo ad exsultationem cordis, vel maxime pertinet. Proinde haec exsultatio de spe futuri gaudii nascitur in corde canentium, et faciunt more viatorum, quia ipsi ut viatores et peregrini transeunt per hunc mundum, qui ut ad destinatum sibi locum sine labore perveniant, cantico fatigationem itineris consolantur ac sublevant. Et juxta mysticos intellectus, noctem, secretum quoddam ac divinae disputationis remotum silentium intelligamus, quod aliis saeculis, sicut Apostolus ait: Non fuit revelatum filiis hominum. Quae nox sit in quatuor vigilias distributa, ut a principio mundi usque ad Christum Dominum nostrum hanc noctem dicamus, ut sit prima vigilia noctis hujus, ipse Adam primus, et pater hominum: per cujus conditionem evigilet animus humanus, ut credat creatorem omnium rerum Deum. Secunda vero vigilia sit tempore Noe, quo naufragium mundi factum sit, ut evigilent homines, ne et ipsi intereant. Tertia autem vigilia sancti Abrahae temporibus habeatur, per quem cognoscat mundus, quemadmodum sit fide vivendum, et Deo placendum. Quarta vero vigilia sit circa tempora prophetarum, qui aurorae et lumini diei appropinquantis viciniores fuerunt, quique in ipsum Christum proximum sibi diem pene electam noctem fidei oculis intendebant. In hac igitur nocte per singula tempora praedictorum, sive prophetiis, sive significationibus, de Christo laeta gaudioque plena praenuntiata sunt. Itemque ad illam comparationem futurae revelationis filiorum Dei, ubi gloriam aeterni illius diei percepturi sunt, et in re ipsa beatitudinem possessuri: nox est praesens haec vita, cui fructus sui in futurum absconditi sunt, et ideo adhuc nox est, quia nondum vides quod speras. Proinde in hac nocte exspectationis, hymni et cantica Scripturarum dicta sunt nobis, donec discussa nocte fidei ad diem aeternae mansionis perveniamus.
3.35.10
Qui docet nos super jumenta terrae, et super volucres coeli erudit nos. Docet in communibus eruditum, subtilioribus: docet non solum per naturae dona, sed etiam per gratiae munera. Secundum tropicum vero intellectum, jumenta, homines carnales plerumque intelliguntur, qui gulae et ventri, et luxuriae dediti sunt. Alii autem volatilibus comparantur, sive propter levitatem morum, sive propter superbiam, qua tumentes quasi in altum elevantur. Unde dicit Apostolus: Noli altum sapere. Et Dominus in Evangelio: Quia quod est in hominibus altum, abominatio est ante Deum. Nam in Graeco superbus ὑπερηφάνης dicitur, quod est super apparens, ut elatam mentem hominis, tumidamque significet.
3.35.11
Ibi clamabunt et non exaudiet, propter superbiam malorum. Quod dixit, ibi clamabunt, fortassis significare voluit locum poenarum, ubi non exaudiendi sunt peccatores, propter superbiam malorum: sive ut alii dixerunt, ab injuriis malorum, quia mali bonis et justis insectationis injurias irrogare non desinunt.
3.35.12
Non ergo frustra audiet Deus, et omnipotens causas singulorum intuebitur. Hoc ait, quod peccatores persistentes in malis suis, non audiat Deus: quoniam sine causa utique ad eum clament, qui non merentur audiri.
3.35.13
Etiam cum dixeris, non considerat: judicare coram illo, et exspecta eum. Quando vides, Job, quia non statim Deus reddit peccatoribus quae merentur, noli pusillanimitate frangi, ut in blasphemiam erumpas, et dicas Deum injustum, sive iniquum: sed judicare cum eo debes, id est, judiciis ejus consentire, non contra eum praesumptuoso judicio tuo in ejus injuriam prosilire.
3.35.14
Nunc enim non infert furorem suum: nec ulciscitur scelus valde. Quoniam igitur statuit diem, in quo judicet de orbe terrarum, idcirco in hoc tempore vindictam justitiae suae non generaliter exercet. Et hoc totum in exprobrationem sancti Job loquitur, quem velut reum criminum in hoc malum poenarum, Dei sententia pro parte condemnat. Unde scribit, cui restent plurima, quae adhuc sit postmodum recepturus.
3.35.15
Ergo Job frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat. Juxta haec convictum sanctum Job Heliu arbitratur, et quadam verborum ratione conclusum.
3.36.1
INCIPIUNT EDISSERI CAPITULA. CAPUT XXXVI.
3.36.1
Addens quoque Heliu haec locutus est: Sustine me paululum et indicabo tibi. Adhuc enim habeo quod pro Deo loquar. Id est, pro justitia et causa Dei.
3.36.2
Repetam scientiam meam a principio, et operatorem meum probabo justum. Vere enim absque mendacio sermonis mei, et perfecta scientia probabitur tibi. Et in hoc quarto sermone suo, de singulari justitia Domini, profundum nimium, et copioso sermone prosequitur: ubi multa arcana in obscuro sacramentorum recondita, et longe remota mysteria dicere videtur.
3.36.3
Deus potentes non abjicit, cum et ipse sis potens: sed non salvat impios. Haec est justitiae ejus immensitas, et naturae bonae voluntas, ut nulli invideat, quia nemo ei, quamvis potens sit, potest coaequari.
3.36.4
Et judicium pauperibus tribuit. Juxta justitiae aequitatis suae tenorem. Sanctos autem et innocentes viros consuevit Scriptura divina pauperes appellare.
3.36.5
Non auferet a justo oculos suos. Hoc ait, et beatus David: Oculi Domini super justos, etc.
3.36.6
Et reges in solio collocat in perpetuum, et illic eriguntur. Hic reges non solum saeculi hujus, sed et Ecclesiae reges et praepositi intelligi possunt. Et secundum tropicos intellectus, reges, animi hominum sunt, qui corporibus recte dominantur, quibus in psalmo dicitur. Et nunc, reges, intelligite; erudimini, qui judicatis terram. Ita hi reges eriguntur a Deo, ut sedeant cum principibus.
3.36.7
Et si fuerint in catenis, et vinciantur funibus paupertatis: indicabit eis opera eorum, et scelera eorum, quia violenti fuerunt. Hi igitur in catenis fortibus, videlicet judicis Dei, et paupertatis funibus colligantur: id est, opem divini auxilii non habentes, poenis temporalibus quasi vinculis astringentur, omnis rei bonae inopes effecti pro qualitate meritorum.
3.36.8
Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat: et loquetur, ut revertantur ab iniquitate. Aurem, inquit, cordis ad obediendum sibi Deus per castigationes et secretas inspirationes aperiet.
3.36.9
Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria. Hoc est quod Salomon ait: Memoria justi cum laudibus.
3.36.10
Si autem non audierint: transibunt per gladium et consumentur in stultitia. Id est, si instruente Deo, qui docet hominem scientiam, audire contempserint, per gladium, id est, per hanc mortalitatem de hoc saeculo praeteribunt, ut in stultitia, id est, in illis locis, ubi stulti deputabuntur, qui dicunt in corde suo, non est Deus, aeternis cruciatibus consumantur.
3.36.11
Simulatores et callidi provocant iram Dei, neque clamabunt cum vincti fuerint. Ipsum sanctum Job apertius in hoc videtur Heliu quasi ex obliquo percutere, quod et ipse quasi callide et nequiter ageret: virum quoque egregium simularet. Quique etiam cum esset vinctus plagae hujus compedibus, clamare ad Deum, et invocare eum, ut a laqueis poenalibus illigatus absolveretur, minime curaret, quod utique desperatione sive contemptu faceret. De caeteris quoque peccatoribus similiter hoc ipsum potest intelligi, qui cum venerint in profundum malorum, contemnent: et de Judaeis, et de haereticis, qui ficta dogmata quasi veritatis velamine operientes, in noctis perfidia obstinato et obturato corde persistunt.
3.36.12
Morietur in tempestate anima eorum, et vita eorum inter effeminatos. Vitiosos et vitia esse noverimus, quae sicut de virtutibus animi nihil in se habent quietum, virile, et frugi, sed totum turbulentum, remissum et fragile: ita necesse est ut velut tempestate animam semper suis illecebris inquietent, portumque virtutum hominem non sinant apprehendere, et fit istis talibus fluctibus, quod Salomon ait, ut jaceat anima tamquam in corde maris, et velut gubernator in magna tempestate. Vel aliter tempestas adventus ac judicium Dei est, de quo dicit, in circumitu ejus tempestas valida.
3.36.13
Eripiet de angustia sua pauperem. Pauperem Salvatorem nostrum intelligimus, qui propter nos pauper factus est, qui in diebus carnis suae, preces ac supplicationes Patri obtulit, ut posset a morte salvum facere pauperem, sanctum populum Dei humilem spiritu. Vel pauperem quemlibet justorum eruet de angustia pressurarum, sicut etiam in divinis Scripturis diverso modo legimus liberatos.
3.36.14
Et revelabit in tribulatione aurem ejus. Id est, fortis sit unusquisque eorum in tribulatione, corroborante visitatione divina, quando a Deo homo tribulari permittitur, consolationem in aure cordis Domini, illic audiendo percipiet.
3.36.15
Igitur salvabit te de ore angusto latissime, et non habente fundamentum subter se. Hoc in loco infernorum habitacula ab Heliu describuntur, quae immensa capacitate sui, fundamentum non habeant. Ad quorum tamen fundamenta in prophetis legimus, luciferum qui mane oriebatur depositum: multitudines quoque regum, et populos innumerabiles gentium. Ore autem angusto inferi ideo appellantur, eo quod amplum sit ad recipiendum, angustum ad dimittendum quoniam mortuos intra se teneant, et eos ad vitam non patiantur exire. David quoque sanctus similiter ait ad Deum: Libera me ex odientibus me, et de profundis aquarum. Non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum: neque urgeat super me puteus os suum. Proinde noverimus quia loca infernalium ergastulorum, secundum fidem Scripturarum, inter immensas abyssi aquas sint constituta: ab illis inferi sedibus nullus homo merito suo liberatus est, nisi gratia Domini nostri Jesu Christi. Et non solum, inquit Heliu, a tartareis angustiis liberaberis, verum etiam in latissimo refrigerii nemore, velut in campis spatiosis liber incedes.
3.36.16
Requies autem mensae tuae erit plena pinguedine. Amoenitatem paradisi, et jucunditatem, requiem nominando significavit. Immensam vero abundantiam vitae beatae, quae esset plena ubertatis pinguedine, ac loci illius felicis referta deliciis, voluit demonstrare: cujus terram sanctam mansueti secundum repromissionem Domini possidebunt.
3.36.17
Causa tua quasi impii judicata est, causam judiciumque recipies. Judicio Dei ut impius, et poenarum debitor reus inventus es, et idcirco secundum meritum causae tuae, judicium severissimum recepisti. Et ubi dictum est, causam judiciumque recipies, alii dixerunt, propter impietatem munerum, quae accipiebant: ubi sub pluralitate locutionis, sanctum Job Heliu videtur ferire sermonibus.
3.36.18
Non te ergo superet ira, ut aliquem opprimas; nec multitudo donorum inclinet te. Docetur ab Heliu vir patientiae et integritatis virtute fortissimus. Optimus judex est, qui his pessimis, iracundia et cupiditate, duobus vitiis non tenetur: quibus hoc loco ab Heliu sanctus vir correptus arguitur.
3.36.19
Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine. Id est, nec parvos nec magnos tua injusta opprimas dominatione, vel omnes motus depone fortitudine superbiae roboratus.
3.36.20
Ne protrahas noctem, ut ascendant populi pro eis. Jam sufficit hucusque in hac caecitate vixisse. Jam ad lucem prudentiae ac justitiae venire contende: sive noctem quam tibi ex diversis peccatis contexuisti, ut in ea velut in continuis ac jugibus et perpetuis tenebris ambulares: jam quaeso, ait, ne adhuc protrahas, et tamquam restem addendo peccata peccatis, in longum delecteris extendere: lumine ergo correptionis hujus jam finem talibus impone peccatis: nam protractione hac inemendabilis vita tua fiet, ut pro omnibus malis operibus tuis, populorum preces ascendant ab Deum: quos utique iniquissime deprimebas, interpellantium contra te, suasque miserias sibi a te irrogatas, ante sedem divinae justitiae deponentium.
3.36.21
Cave ne declines ad iniquitatem: hanc enim coepisti sequi post miseriam. Hoc, inquit Heliu, ne in desperationem declines peto, et blasphemiae iniquitatem jam caveas, sed reverti festines ad Deum. Video enim te post hujus plagae tuae horrendam miseriam, ad interitum tuum, hanc impietatis sequi velle perniciem, et voluntatem tuam, et cogitationem, ad adversarium mittere pusillanimitate dejectum.
3.36.22
Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus. Si poterit ei esse quispiam, et potentia et virtute similis, poterit et justitia atque sapientia, legisque multiplicatione, judiciis quoque ejus similis inveniri. Et ideo cognosce, ait, quia nullus a Deo, qui solus est et fortis et sapiens, injuste poterit condemnari.
3.36.23
Quis poterit scrutari vias ejus. Quis utique, nisi impius, superbus, sive sacrilegus, vias divinorum operum scrutari praesumat? quod non licet; et tamen quantavis intentione mentis perquirat, eas invenire non poterit.
3.36.24
Aut quis audet ei dicere: Operatus es iniquitatem? Quis ergo tam temerarius, et iniquus atque injustus, qui hoc audeat loqui? Haec omnia in injuriam Job dicuntur.
3.36.25
Memento quod ignores opus ejus, de quo cecinerunt viri. Vel omne generale opus ejus, vel certe speciale opus ejus. Super omnia enim magna, et mirabilia opera ejus, est dispensationis Christi mysterium, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Alii dixerunt: Memento, quia magna sint ejus opera, quae laudaverunt viri. De omnibus operibus Dei dicit, quae sancti viri in honorem divinae venerationis merito laudaverunt.
3.36.26
Omnes homines vident eum, unusquisque intuetur procul. Per naturae bonum, notitia creatoris inest cordibus hominum; et quamvis aliquis tam parvus sit et frigidus, ut alienus esse studeat a creatore suo Deo, nullus tamen est qui se abscondit a calore ejus. Et ideo unusquisque mortalium, licet de longe, sentit et intelligit, dissimiliter quidem omnino, quia non tamquam corpus aut sicut quemcumque spiritum creatum, ita sentit esse Deum, sive intelligit, sed alio multo et ineffabili modo, quo Deus acie mentis est intuendus: ubi in ipso obtutu cordis intelligendo, videt homo quod supra ipsum est illud divinum nomen, quod contemplari conatur.
3.36.27
Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram. Numerus annorum ejus inaestimabilis. Vincens scientiam nostram magnitudine scientiae suae et altitudine judiciorum suorum.
3.36.28
Qui aufert stillas pluviae, et effundit imbres ad instar gurgitum. Hanc ergo pluviam, legem Moysi intelligamus, quae de coelo velut pluvia venit populo Judaeorum. Et pluvia dicta est propter praeceptorum multitudinem, sicut et ipse Moyses de eadem gente Judaeorum ait, dicens; Exspectetur sicut pluvia eloquium meum. Hujus igitur pluviae stillas de illa gente abstulit Deus, ut est vel de incarnatione vel passione, vel de resurrectione Christi, quae Judaei credere excaecato corde noluerunt, quae sunt parva quidem mandata legalia, ut ea ad Evangelii fidem transferret, sicut ait Apostolus: Verbum enim consummans et brevians in iniquitate, et reliqua. Et de his stillis, parvisque guttis, tonante Evangelio, praedicationis Christi imbres effusi sunt super terram. Et hi imbres ad instar gurgitum esse dicuntur: qui utique cum in terram copiose descendant, profunditatem in se et obscuritatem continent mysteriorum, quae in Lege et prophetis per figuras et similitudines dicta vel facta sunt, in revelatione adventus Domini, obscuritate sui et profunditate mysteriorum, veluti clausa signa inventa sunt. Imbrium vero nomine, large effusam gratiam Spiritus sancti esse noverimus, sicut ait Apostolus, per lavacrum generationis et renovationis Spiritus sancti, quem effudit in nos abunde per Jesum Christum.
3.36.29
Qui de nubibus fluunt, quae praetexunt cuncta desuper. Nubes scimus plerumque in Scripturis sanctos appellari, sicut et manifestum est quodam loco, dicente Domino: Et nubibus mandabo, ne pluant super eam pluviam: id est, vineam, quod est, super gentem peccatricem Judaeorum: verbis suis salutis pluviam non effunderent. De talibus igitur nubibus, apostolis videlicet, et apostolicis viris, praedicatoribus veritatis, illi imbres pluunt talem pluviam, quae habeat in se similitudinem gurgitum, propter arcanorum coelestium opacitatem: ubi congrue illud Davidicum dicitur: Tenebrosa aqua in nubibus aeris. Hae igitur nubes, inquam, per quas imbres gurgitum fluunt in terram, praetexunt cuncta desuper. Habentes enim intra se aquas Evangelii, ut flumina de ventre eorum fluant aquae vivae, de superioribus mysteriis, quasi quodam praetextu, et obscuritate aquarum, obstaculum carnalibus faciunt et terrenis.
3.36.30
Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum, et fulgurare lumine suo, desuper cardines quoque maris operiet. Ita enim praedictas nubes extendit, ut de eis in omnem terram exierit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba illorum: quemadmodum postea locutus est ad discipulos suos, id est, nubes suas, dicens; Et eritis mihi testes in Jerusalem, et Judaea et Samaria, et usque ad ultimum terrae: per quas utique nubes sua fulgura praedicationis resplenduerunt, et nominis Christi fama de coelo velut lumen effulsit. Maris etiam, mundi videlicet hujus cardines occupavit: sive cardines mundi possumus intelligere principes, et capita gentium diversarum: quorum erroribus ac pravis doctrinarum suasionibus mundus in loco superstitionis daemoniorum velut in cardine vertebatur.
3.36.31
Per haec enim judicat populos, et dat escas multis mortalibus. Istis enim rebus sacramentorum praedictis, statuit Deus pietatis suae judicio universis populis misereri, et dare escas doctrinae verbi sui, sive mysteriorum cunctis mortalibus, secundum quod ipse ait: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi.
3.36.32
In manibus abscondit lucem, et praecipit ei ut rursus adveniat. Potestate justi judicii sui, lumen notitiae suae abscondit a peccatoribus malum operantibus, et venire eam ad illuminationem mentis praecipit; si Deum adjutorem ejus quispiam fideliter quaereret.
3.36.33
Annuntiat de ea amico suo, quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere. Deus luce manifestationis suae fidelem sibi amicum in corde docet et instruit. Erudiens quoque annuntiat ei, quod lux sive illa illuminationis gratia, sive divinorum charitas promissorum possessio ejus sit, et ad eam, si disponat ascensiones in corde suo, quotidie proficiendo perveniat.
3.37.1
INCIPIUNT EDISSERI CAPITULA. CAPUT XXXVII.
3.37.1
Super hoc expavit cor meum. Sive obstupuit cor meum, ut alii dixerunt.
3.37.2
Et emotum est de loco suo. Praedictis divinis mysteriis, et luce cognitionis Dei patefacta, quae nisi amicis Dei et fidelibus demonstratur: perterritum est, inquit, cor meum Heliu, et zelo ignorantiae ad sacramentorum cognitionem translatum.
3.37.3
Audiet auditionem in terrore vocis ejus, et sonum de ore illius procedentem. Quemadmodum vult Deus audite quod dicit, ita audite; quoniam terret vox ejus tantis sacramentis mysteriorum praevalida: sonumque oris ejus, sive ut alii dixerunt, strepitum, pari modo audite. Hic ergo sonus est maxillarum Dei, qui forte idcirco sonus dictus est, non simpliciter sermo, ut inobedientia surdos, et obdurato corde incredulos vox clarior percuteret, et totos ad timendum Dominum commoveret.
3.37.4
Subter omnes coelos ipse considerat, et lumen illius super terminos terrae. Quid sit hoc mirum de omnipotentia Dei, qui ubique est in coelo, et in terra, in mari, et in abyssis. Sed videamus secundum allegoricum intellectum, quid sit quod de Deo Heliu ait; Subter omnes coelos considerat. Sanctos viros, coelos Scriptura divina appellare consuevit, propter coelestem utique conversationem, quibus ita dicitur: conversatio vestra in coelis est. Dominus ergo subter hos coelos considerat, vel dum ea quae intra eos sunt, arcanorum scrutator introspicit, vel dum imbecillitatem corporum eorum, quae animi imperio crucis virtute subdiderint, gubernat ac sustinet, et contra carnalium passionum bella corroborat. Secundum hunc sensum est, quod timore concussus Propheta, ait: Et subtus me turbata est habitudo mea. Termini quoque, sive fines terrae ipsi sancti sunt, finem terrenis passionibus et cupiditatibus imponentes, eo quod non sint in medio Babylonis, nec saeculi hujus vitiis circumdentur, secundum quod Petrus apostolus ait; Christus igitur in carne passus, reliquit nobis exemplum, quia passus est in carne, desiit esse a peccatis, ut jam non hominum desideriis, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne, vivat temporis: id est, vivens pro tempore, desinentibus in carne peccatis, velut in finibus habitet carnis. In his finibus posita regina Saba, quae typum gerebat Ecclesiae, veri Salomonis meruit audire sapientiam. Tales igitur terminos Deus lumine gratiae suae atque agnitionis illustrat.
3.37.5
Post eum rugiet sonitus. Sive ut alii dixerunt; fremet vox.
3.37.6
Tonabit voce magnitudinis suae, et non investigabitur cum audita fuerit vox ejus. Cum positis in extremo terrae hominibus, Deus in memoriam venerit, illico super infirmitate mortalitatis suae, gementes ad eum rugient, sicut propheta ait: Rugiebam a gemitu cordis mei; et tunc hic rugitus faciet sonitum in affectu orationis, clamantium ad Deum, qui perveniat usque in coelum. Unde et tonabit eis Dominus voce praeceptorum suorum, ut timeant a facie ejus. Quo fragore tonitrui simul agnosce, quia Deus ante desiderium eorum investigabilis sit et immensus.
3.37.7
Tonabit Deus in voce sua mirabiliter, qui fecit magna et inscrutabilia. Alii dixerunt: tonabit Deus. Deus mirabiliter operatur, quando istud tonitruum nominis sui, quo in toto mundo famae ejus notitia crebrescit, in auribus facit animae personare.
3.37.8
Qui praecipit nivi, ut descendat super terram, et hyemis pluviis, et imbri fortitudinis suae. Nivem candorem gratiae, quae per baptismum fidelibus Spiritus sancti dona tribuitur, superius diximus posse significari, et exempla illic testimoniorum de Scripturis multa protulimus, de quibus et illud Davidicum, ubi ait in psalmo: Nive dealbabuntur in Selmon, quod est in umbra. Hoc igitur ait, quod coelestis, id est, Deus de coelo veniens, reges quoque discreturus sit, et separaturus: sive in umbra sint dealbandi; ubi hoc mihi significare videtur, quia regeneratio vetustissimorum hominum in Christo, obumbrante Spiritu sancto, esset efficienda. Haec igitur gratia, nivis nomine significata, ex praecepto divinitatis descendit in terram, quod est, per Jesum Christum venit ad homines, per quam vetustas nostra instauraretur in melius. Contra hanc gratiam Christi, tribulationes persecutionum futuras in pluviis hyemalibus voluit indicare, et propter graves pressuras hyemales pluvias dixit: quas tamen imber fortitudinis Spiritus sancti esset superaturus, quia eis dictum est: Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.
3.37.9
Qui in manu omnium hominum signat, ut noverint singuli opera sua. In manu, id est, in liberi arbitrii potestate, secundum imaginem et similitudinem Dei, qua homo est a Deo conditus et creatus: habet hanc sapientiam veluti quodam signo divinae operationis impressam, ut juxta liberi arbitrii judicium noverit unusquisque hominum opera sua, sive ut alii dixerunt, infirmitatem suam noverit, id est, ut vasa fragilia se subita morte confringi.
3.37.10
Ingredietur bestia latibulum suum, et in antro suo morabitur. Bestiam istam, inventorem malorum diabolum non absurde sentimus, qui idcirco, et singularis ferus dicitur, quia praecedit, sive superat malitia ejus malitiam omnium operantium iniquitatem. Haec igitur bestia rationabilis ingreditur latibulum suum, pectus scilicet humanum: quando ex permissu judicii Dei, potestatem accipit hominibus dominandi, et in antrum quod suum fecit, sibi constituit habitationem. Sive antrum vel etiam latibulum diaboli, omnes peccatores intelligendi sunt: duri videlicet infidelitate vel saxei, quos vitiis suis atque illecebris possidet, et in quorum cordibus criminibusque requiescit.
3.37.11
Ab interioribus egredietur tempestas, et ab arcturo frigus. Non mihi videtur quod de istius mundi plagis, sive qualitatibus, vel etiam secretis ejus motibus dixerit: sed, quemadmodum diximus antrum sive latibulum daemoniorum, esse humana praecordia: ita haec interiora cum ea ingressi fuerint, secreta eorum et abdita intelligamus consilia: unde in hunc mundum persecutionum tempestates venire creduntur, ut et peccatores conterant, sicut Aegyptios, quibus venit immissio per angelos malos. Et sancti eadem tempestate tribulationum nimia conturbentur, sicut quidam eorum ait: Gravati sumus supra virtutem, ita ut taederet nos etiam vivere: Frigus quoque ejus infidelitatis immittitur, ut a charitate Dei, et calore fidei discedentes, in algorem negationis incurrant: quae omnia immittunt daemones per ministerium, et sententias principum, et infidelium potestatum. Arcturus vero, quia in sinistra mundi est constitutus, adversariam partem significat: de cujus climate ventus aquilo gelidus spirat contra meridiem.
3.37.12
Flante Deo concrescit gelu, et rursum latissime funduntur aquae. Quod hic dixit flante Deo concrescere aquas, id est, glaciari, et concretas fieri, in psalmo e contrario dicit: Flabit, inquit, spiritus ejus, et fluent aquae: id est resolventur ac defluent. Sed sive hic flante Deo, sive in psalmo, flabit spiritus ejus, jubente Deo, sive jubebit spiritus, intelligere possumus. Et quod hic dixit, concrescit gelu, hoc in psalmi superiore versiculo ait: Emittit crystallum suum sicut frusta panis. Ita autem hyemali tempore fieri novimus, ut flante, id est, jubente Deo, nimio frigore densentur, vel etiam concrescant aquae, et iterum tempore aeris resolvantur. Secundum mysticos vero intellectus in praeteritis generationibus, ob meritum suum relinquente Deo genus humanum, flatu oris Dei, et justitiae ejus manante sententia, dum removetur ab igne divino, omnis creatura concreta est tamquam gelu, et a vera Dei cognitione, frigoris sui immensitate constricta. Nunc vero per gratiam Domini et Salvatoris nostri, sicut ait Petrus apostolus: Tempora ignorantiae despiciens Deus, rursum ab illo algore oblivionis atque duritia, quae sicut longi temporis gelu obduruerat, charitatis Dei igne solvuntur aquae populorum, ut fluant et recurrant ad Deum.
3.37.13
Frumentum desiderat nubes. Hoc est frumentum, de quo Dominus in Evangelio ait per parabolam, dicens: Colligite zizania in fasciculos ad comburendum, triticum autem congretate in horreum meum. Proinde hoc vivum frumentum, doctores quosque Ecclesiae, qui velut nubes portant aquas Evangelii, audire desiderat, sicut et illi qui erant de hoc frumento dominico, habitantes Antiochiae Pisidiae, rogabant Paulum et Barnabam, ut loquerentur eis verbum Dei, quod fecerunt apostoli suadentes permanere in gratia Dei. Cornelius quoque ad Petrum ait: Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus, audire omnia quaecumque tibi praecepta sunt a Domino. Et Moyses ait: Excipiat velut pluvia eloquium meum, et descendant sicut ros verba mea. Unde et Apostolus ait: Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit. Haec nubes potest, et ipse Dominus, id est, assumptus homo in Deum intelligi, sicut propheta praenuntiavit, dicens: Ecce descendit Dominus in nube levi in Aegyptum. Per quem divina gratia, et doctrina coelestis, mundo effundenda praenuntiabatur. Et pulchre nubes levis dicitur: sive quia ipse Salvator peccatum non fecit Agnus Dei, sive quia virgo Maria, mater Domini, non ex virili semine aggravata, levis nubes est dicta.
3.37.14
Et nubes spargunt lumen suum. Quae lustrant cuncta per circuitum quocumque eas voluntas gubernantis duxerit, ad omne quod praecepit illis super faciem orbis terrarum. Lumen utique Evangelii praedicationum coruscatione mittentes: lumen Evangelii spargunt supra corda credentium. Alii vero interpretes dixerunt: Et ipsa per circumitum vertitur in gubernaculis, ad operanda omnia quae mandaverat eis. Haec sunt igitur quae mandavit, et praecepit caeteris nubibus suis dicens: Ite in universum mundum, praedicate Evangelium universae creaturae. Proinde quasi vento spiritu Dei, quo ut nubes agebantur, prohibiti sunt ire Bithyniam, et de Judaea Romam illis transire praeceptum, et ita sicut editio continet, orbem universum lustrantes circumierunt.
3.37.15
Sive in una tribu, sive in terra sua, sive in quocumque loco misericordiae suae eas jusserit inveniri. Hoc est quod ipse Dominus ait in Evangelio: Eritis mihi testes in Jerusalem, et Samaria, et usque ad ultimum terrae: ubi illud praecipue intuendum est, quod ait: In quocumque loco misericordiae suae jusserit inveniri: ubi per gratiam Christi atque pietatis suae misericordiam, significavit ad fidem revocandos.
3.37.16
Ausculta haec, Job, sta, et considera mirabilia Dei. Admonet Heliu, ut sacramenta in Christo et Ecclesia adimplenda, Job aure cordis diligenter intendat, et in mentis suae specula constitutus, ubi etiam vigilantia contuendi docetur stare: consideret miraculorum Dei futura mysteria, quae per nubes rationales operaturus sit.
3.37.17
Numquid scis, quando praecepit Deus pluviis, ut ostenderent lucem nubium ejus? More prophetarum pro factis futura commemorat. Praecipit igitur Deus pluviis evangelicis, ut nubium suarum lucem, id est, sancta opera sua doctores per infusionem fidei demonstrarent: et haec ad illuminandos homines misericordia coelestis operatur.
3.37.18
Numquid nosti semitas nubium magnas, et perfectas scientias? Hic dum dicit perfectas scientias, de rationalibus se nubibus evidenter ostendit dicere, et praedicatorum viis, et subtilium sensuum semitis. Dic mihi, quaeso, si cognoscere potuisti quae semitae in nubibus sunt magnae et perfectae scientiae? Figurabat, haec dicendo, apostolicas nubes, quarum una citissima nubes ait ad Salvatorem: Tu es Christus Filius Dei vivi, quae quoniam suspensa a terra, et proxima erat coelo, respondet ei Dominus: Hoc tibi non revelavit caro, et sanguis, sed Pater meus. Alius vero apostolus tamquam nubes plena aquis perfectae scientiae, a tonitruo Evangelii copiosum imbrem effundit ita dicens, In principio erat Verbum, etc. Quo validissimo tonitruo ubique resonante, ut omnem terram ad fidem religionis tremore concuteret: alius in Judaea per iteratam nativitatem exortus, velut parva nubecula ita crevit, et flante spiritu dilatatus est, ut pluvias mysteriorum a saeculis secretorum perfectae scientiae, usque ad Illyricum spargeret, aliasque totius mundi regiones largis effusionibus irrigaret. Et hinc est ut aliqui eorum appellarentur filii tonitrui, alius vero diceretur filius suspendentis aquas.
3.37.19
Nonne vestimenta tua calida sunt, cum perflata fuerit terra Austro? Alii dixerunt, tua stola calida est. Hoc quidem verum est, quod meridianus ventus sit calidus, quo flante etiam vestimenta hominum, vel corporum, quae animarum vestimenta sunt, concalescunt. Sed quia nubes, homines sanctos, veritas prophetiae nos intelligere compulit ventum calidum a meridie spirantem, ferventem fidem, vel gratiam Spiritus sancti ardentem, et clarius illuminantem intelligamus, vel ipsum Dominum nostrum, de quo legimus: Deus ab Austro veniet, quo rationalem terram perflante, virtutes animi, quae sunt vestimenta interioris hominis, inardescunt, et ideo vestimenta appellantur, quoniam ipsi, qui eis utitur, pulchram animam faciunt, et decoram. Et ob hoc hortatur Apostolus dicens. Fratres, induite vos sicut electi Dei, et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam, etc. Et haec igitur ab Heliu, sicut et alia, spiritu prophetiae dicuntur.
3.37.20
Tu forsitan cum eo fabricatus es coelos, qui solidissimi, quasi aere fusi sunt. Haec ab Heliu juxta litteram in injuriam Job per ironiam dicuntur. Haec igitur prima fronte intellectus hujus dicta sint. Nunc vero secundum prophetiae spiritum, sensum mysticum persequamur, ut coelos Scripturas sanctas intelligamus, quae de coelo datae sunt hominibus, quarum perpetuitatem ex aeris soliditate voluit demonstrare. Sed dicit quispiam: quomodo aeternae erunt Scripturae divinae, si mundus certo fine, Deo denuntiante, est terminandus? sic enim ait in Evangelio: Coelum et terra transibunt. Verum est quidem, quod librorum pelliculae cum ipsis litteris abolendae sunt; sed quia subjungit Dominus, Verba vero mea non praeteribunt: procul dubio quod eisdem apicibus pollicetur, erit aeternum. Hos igitur coelos, ait Heliu, in quibus est divinitatis secreta dispositio, tu forsitan cum Deo, velut simili pollens sapientia, fabricatus es: quos Deus aeternus ante mundi constitutionem praefinivit quandoque erumpere in corpora litterarum, qui in illo aeternaliter erant, non jam existentes, sed ipsi soli praescientiae suae luce conspicui. Et coelos, sanctos angelos non absurde sentimus, qui propter coelorum habitationem, rectissime coeli dicuntur, et sunt velut aes aeternitate solidati. De quibus Psalmista singulari nomine ait: Coelum coeli Domino. Secundum tropicum intellectum coeli, sancti omnes propter coelestem conversationem et propter praedicationem mandatorum coelestium nuncupantur. Heliu autem si prophetiae spiritum habuit, secundum hunc intellectum quem diximus, potuit contemplatione mentis suae haec in Christo revelanda cognoscere, et aliis modis, quibus videtur coelorum nuncupationem sensisse, licet hoc ipsum in irrisionem sancti Job dici non debuerit.
3.37.21
Ostende nobis, quid dicamus illi. Nos quippe involvimur tenebris. Insultantis verbum est, et exprobrantis, ostende nobis, cum illud verbum dicat, sed ad comparationem scientiae sub ignorantiae tenebris commanent. Nam quomodo a sancto Job discere inquirit, quem in verbis suis reprehendit et reprobat. Ostende, inquit, o Job, si aliquid amplius, et melius nosse te arbitraris, quoniam nos grandis ignorantiae atque inscientiae tenebris detinemur. Certum est ergo quod Heliu deridens Job atque subsannans haec dicat.
3.37.22
Quis narrabit ei quae loquor? Etiamsi locutus fuerit homo, devorabitur. Dixi tibi quidem, o Job, ut ostenderes mihi quid loqui possem: sed haec ipsa quae de Deo dico, quis ei ausus est loqui? Certe si locutus fuerit quispiam, quod ei omnino non expedit, pro hoc ipso peccato temeritatis et irreverentiae devorabitur, ut hic Heliu ait. Ita in psalmis legimus: Devorati sunt juxta petram judices eorum: ubi intelligitur, peccato diffidentiae devoratos atque absorptos judices populi Israelis in eremo, qui non crediderunt quod possent de petra aquarum flumina virtute divinae promissionis educi.
3.37.23
At nunc non vident lucem. Subito aer cogetur in nubes, et ventus transiens fugabit eas. Ita infelicitate hujusmodi excaecati sunt, ut fiant quemadmodum aer quando crassescit in nubes, et ita in justo judicio Dei velut venti in impetu auferentur, sicut impii, quos dejicit ventus a facie terrae. Alii dixerunt: Omnibus autem non est visibile lumen, quod fulget in nubibus, et spiritus transit et fugabit eas. Hic mysticum nescio quid locutus est, quod jam non omnibus resplendet illuminatio Evangelii. His utique non resplendet, quorum sensus excaecavit Deus, ut non videant lumen Evangelii gloriae Christi, qui est imago invisibilis Patris. Hic igitur spiritus justae sententiae Dei fugabit eos a coetu beatorum, ut non videant lumen Evangelii gloriae Christi.
3.37.24
Ab Aquilone aurum veniet, et a Deo formidolosa laudatio. Audivi quemdam ita dicentem, quod aestatis tempore, sole in aquilone nascente, aurora ardentior rutilat, ita ut ipse sol colorem aureum praeferat: et inde Heliu loqui videatur aurum venire, id est, mundo flammeam rotam solis oboriri, et super hoc praeclarum sidus sit ad Deum hominibus formidolosa laudatio. Nos autem aurum sanctos intelligimus, qui secundum spiritualem sensum ab aquilone diabolo, sanguine Domini redimuntur. Hoc igitur modo venit ad Deum coetus sanctorum cum tremore laudantium eum, ac sibi cum quadam formidine, incredibile arbitrantium, quod potuerunt de hoste gravissimo liberari. Quotidie quoque examinationibus, velut aurum flammis tentationum excoctum, de fornace mundi istius eruuntur. Alii dixerunt, Ab aquilone nubes coloris aurei, in his est magna gloria et honor omnipotentis: non invenimus similitudinem virtutis ejus. Ita enim sanctos homines, qui sunt nubes Dei, tentat frigor aquilonis, ut eos pretiosos, et igne charitatis rutilos reddat. Et idcirco magna gloria Domini et honor omnipotentis est. Non invenitur alius similis virtutis ejus, qui tanta bona ex rebus contrariis speret.
3.37.25
Digne eum invenire non possumus. Magnus fortitudine et judicio et justitia, et enarrari non potest. Ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes. Quoniam, inquit, sicut fortitudine magnus et potens est Deus: ita judicio et justitia verus est, et enarrari non potest. Idcirco sicuti est, a creatura sua quae adeo imbecillis est et infirma, non potest inveniri: propter quod magni viri atque cordati non praesument scrutari incomprehensibilem, neque contemplari invisibilem conabuntur. Hoc autem totum in sancti Job exprobrationem dicitur: qui dixerit se a Deo sine ullo iniquitatis merito flagellatum. Alii dixerunt: Qui juste judicat, non putas audire eum? propterea timebunt eum homines, timebunt quoque et sapientes: hoc inquiunt, quia Deus juste judicat, apud quem non est personarum acceptio. Omnes sapientes et idiotae, considerantes semetipsos, timebunt eum: scientes quia secundum modum justitiae suae ultor iniquitatum est: exaudiet enim iniqua patientes.
3.38.1
INCIPIUNT EDISSERI CAPITULA. CAPUT XXXVIII.
3.38.1
Respondens autem Dominus Job de turbine dixit. Sermone terribili et increpativo arguendus Job, responsum a Domino accepit, hoc enim ipsum quod de turbine dicitur, ad terrorem pertinet objurgationis, quod esset, ut dixi, increpandus a Domino. Dixerat enim Job se justum injuste a Domino castigatum: de turbine ergo Dominus ait.
3.38.2
Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis? His verbis amovetur Heliu cum suis confusis atque permixtis disputationibus contra Job: ubi Dei verba videntur intelligi. Et si tu, o Job, loquendo talia in me, delicta aliqua commisisti: iste quis est qui te audeat redarguere, praesertim cum ad increpandum non sit idoneus, qui velut melior objurgare te debeat? Amoto igitur Heliu de medio cum imperitis ejus sententiis, convertit se Dominus ad Job, et ait ei, ut ad increpationem ejus audiendam se praepararet, dicens hoc modo:
3.38.3
Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et responde mihi. Omnis igitur qui cum Deo est locuturus, lumbos prius castitate jubetur accingere. Populus etiam legem auditurus, et pascha celebraturus in eremo, lumbos mentis jubetur accingere, ne fluctuantes sinus carnalium cogitationum, gressum sanctae conversationis impediant, vel super lumbos nostros corporeos vestimenta praecingimus. Dicendo ergo:
3.38.4
Ubi eras quando ponebam fundamenta terrae? Indica mihi, si habes intelligentiam. Deo respondere non potuit: quasi hoc modo loquitur ei Deus. Tu igitur, Job, qui circa unum homunculum injuste me arguis operari: ubi eras cum ego mundum, quem ex nihilo feceram, gubernarem? et cum omnem creaturam moderatione justitiae regam, in te eram injustitiae aliquid acturus? Hic Deus hoc sermone sub animalium, aviumque nominibus, magna et valde obscura, et Ecclesiae sacramenta contexit. Deus ergo secundum mysticos intellectus in praedestinatione apostolos praecipuos sanctos Ecclesiae fundamenta constituit, sicut ait apostolus: Superaedificati, inquit, super fundamenta apostolorum et prophetarum. Sive, ut alii dixerunt, Ubi eras cum fundarem terram, id est, cum Ecclesiam de terra humani generis congregatam, virtute fidei stabilirem.
3.38.5
Quis posuit mensuras ejus, si nosti, vel quis tetendit super eam lineam? Virtutem suam Deus, et potentiam mensurasque, et mundi conditionem describit, super quem lineam boni rectique operis sui tetenderit. Aliter: mensurae Ecclesiae sunt a solis ortu usque ad occasum: in qua adhuc mensurae intelligi possunt, aequalitas et plenitudo Trinitatis, cui Ecclesiae dicitur per prophetam: In exortu ejus dilata locum tabernaculi tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcas, longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida, ad dextram et sinistram penetrabis: semen enim tuum gentes haereditabit, et civitates desertas inhabitabit. Super has igitur mensuras locorum omnium, universum mundum rectae fidei tetendit, ut esset omnibus in Christum credentibus labium unum: haec ergo mysteria ante saecula constituta, Job quippe qui dum non esset, scire non potuit. Sive mensuras Ecclesiae, diversitates gratiarum recte intelligimus, quas Apostolus divisiones spiritus appellavit, qui ita cum de diversis gratiis diceret, ait: Haec autem omnia operatur unus atque idem spiritus, dividens unicuique prout vult. Item ait: Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Per has igitur gratias intentio est contemplationis, velut linea recte credentium in Deo, sicut dicitur in Actibus Apostolorum: Erat illis cor unum et anima una in Deum.
3.38.6
Super quo bases illius solidatae sunt? Unde potuit creatura rationalis et sapiens opus Creatoris, antequam esset ipsa, cognoscere, cum etiam nunc vix posset aliqua ex operibus ejus sensus attingere. Aliter, super quo bases terrae Ecclesiae solide stabiliuntur, nisi super Christum petram, qui est principium fundamentorum ejus. Bases autem Ecclesiae sunt sancti quique potentes et fortes, a quibus eadem sustinetur et regitur. Alii dixerunt: Super quo circuli ejus fixi sunt? ut intelligamus pondus roboris mundi secundum illum sensum esse, quo Psalmista de hoc loquitur, dicens: Etenim firmavit orbem terrae, qui non commovebitur. Circuli enim rotundi figura est, figuris caeteris pulchrior. Nam circulus ex omni parte sibi est congruus et aequalis; totusque per semetipsum solidus vadit, et inter oculorum aciem, per suum infinitum habitum, quia sine ullo fine semper in semetipsum recurrit, et inexplicabiliter ducitur. Hic igitur significare mihi videtur hominem in nullo sibi adversantem neque se ex parte aliqua oppugnantem, quales erunt in futuro beato saeculo: tunc enim caro non concupiscet adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Quamvis hujus pacis beatitudinem etiam in hoc saeculo nonnulli sancti ex parte praesenserint: non quidem nullam interioris exteriorisque se in ipsis sentiendo discordiam, sed hostilem vitiorum exercitum resistentibus fortiores superando virtutibus, ut Helcana, pater sancti Samuelis, vir unus dictus est. Sic itaque totus in se erit, sibique conveniens, et immobiliter in illa gloria ac sine fine consistens. Hi igitur circuli figurati per dilectionis Dei copulam, ligno crucis affixi sunt, et unusquisque eorum dicit: Confido enim, quia neque mors, neque vita, etc.
3.38.7
Aut quis demisit lapidem angularem ejus? Hic lapis angularis Christus, qui a Deo Patre positus est in fundamento terrae Dominicae: ipse est enim non solum fundamentalis, sed et angularis, in quo duo populi, Judaeorum videlicet et Gentium, continentur. De quo et Psalmista ait: Lapis quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. Et Apostolus ait: Ipso summo angulari lapide Christo Jesu, in quo omnis structura compaginata crescit in templum sanctum. Hunc igitur Pater dimisit in terram, ut in fundamentum poneretur.
3.38.8
Cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei? Demisso itaque in fundamentis Sion lapide pretioso, qui est secundus homo de coelo coelestis, laudaverunt, inquit, me simul astra matutina, et injubilarunt omnes filii Dei. Astra et filii Dei angeli intelliguntur, qui in nativitate Salvatoris exsultaverunt. Sicut ait angelus ad pastores: Ecce evangelizo vobis gaudium magnum, quia natus est Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. Item Evangelista: Et subito facta est cum angelo multitudo, et caetera. Ideo autem angeli astra matutina dicuntur, quia inter creaturas rationales primi facti sunt in die qui est Christus, et filii Dei sunt: non sunt filii tenebrarum, sicut illi qui de eorum numero collapsi sunt, facti non solum filii tenebrarum, sed etiam rectores tenebrarum, id est, hominum peccatorum. Tunc voce magna, sicut supradictum est, laudaverunt me omnes angeli mei. Quemadmodum in illius oviculae, humani generis salute, laudantes Deum gavisi sunt. Item astra matutina omnes filios Ecclesiae non absurde sentimus, qui per baptismum renascuntur Christo, sicut ait Apostolus ad Ecclesiam scribens: Omnes vos estis filii per fidem in Christo Jesu. Hi ergo propter vigiliam matutinam, in qua Dominus resurrexit, astra matutina dicuntur, vel pro incipiente eis gratiae novo lumine, unde et neophyti nuncupantur.
3.38.9
Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens. Cum in conditione mundi aquae omnem terram operirent, et tenebrae essent super faciem abyssi, tunc secundum fidem libri Geneseos, praecepit Deus die tertio, ut omnes aquae in locum unum congregarentur. Quibus etiam terminum finemque imposuit, ne se foras limites suos, ad operiendam terram rursum effunderent. Vulvam de qua mare procederat καταχρηστικῶς, ipsam terram subjacentem possumus intelligere, ut de ea, et in ea aquam creatam a Deo esse credamus. Duas enim partes mundi magnas, coelum et terram, Deus ex nihilo fecit, et ima earum de materia informi, caeteras autem creaturas distinctas sive formatas instituit, inter quarum creationem et aquas credimus factas, quarum quidem conditionem, in principio Genesis scriptam non legimus; aliarum vero pene omnium factura in libris Dominicis recensetur: licet et de ipso mari sanctus David dixerit, cum de beato viro loqueretur: Spes ejus in Domino Deo ipsius, qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt. Hunc ergo maris processum, effusionem aquarum dicere mihi videtur, qui de occultis venarum terrae finibus emanabat, et operiebat omnem faciem terrae. Quod in diluvio manifestius factum legimus, ubi dicitur: Et omnes fontes abyssi magnae erupti sunt. Proinde vulvam maris, terrae sinum dictum existimo, ut mare de eadem progenitum noverimus. Sed dicit aliquis: Ego aquarum moles coelo et terrae dico esse congenitas, et simul creatas. Denique de aquis quemadmodum et de terra fecit Deus, sive produxit caeteras creaturas. Si ergo hoc opinionem istam confirmat, ut ideo et aquae ex nihilo creatae dicantur, quia et de ipsis alia, et alia in ipsis jubente Deo quam plurima animantia processerunt: de coelo quid dicemus, quod est pars mundi praestantior, de quo non legimus, quod ex eo quasi informi materia aliquid procreatum sit. In quo etiam, quod ad majorem decoris ejus pertinet pulchritudinem, stellas ac diversos astrorum globos Deus fecit, ordinavit, et composuit. Et juxta hanc assertionem, meliora erunt maris et terrae elementa, quam coelum, cujus ornatum pulcherrimum admirantes suspicimus: quoniam praecellit vel maxime caeteras creaturas.
3.38.10
Cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem. Cum ergo, ait, magnum sit mare latitudine, et longitudine et profundo: per fortitudinem tamen potentiae meae illud velut parvum elementum, nube tamquam vestimento contexi et caligine; modicis videlicet, et vilibus rebus operui, quae assimilantur pannis infantiae. Et quia mare superius diximus quasi de vulva procedere, servans translationem nominis, ipsum mare velut parvulum procreatum: tamquam pannis infantiae ait caligine obvolutum, sive, ut alii dixerunt, et nebula obvolvi illud.
3.38.11
Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia, et dixi: Usque huc venies et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos. Termini isti, divini sermones sunt, qui sententia immobili, velut termini defixi intelliguntur, hoc ipsum est et illud quod sequitur, Deo dicente, posui vectem et ostia. Aliter, quis conclusit ostiis mare? Saeculum hoc Scripturae divinae frequenter mare appellant, ut etiam sanctus David ait: Hoc mare magnum, et spatiosum manibus. Item: Qui descendunt mare in navibus. Et Abacuc: Misisti in mare equos tuos. Et Isaias: Occidit cetum qui in mari est. Proinde hoc mare praeceptis divinis, velut quibusdam limitibus sacrorum eloquiorum concluditur, ut de utero cordis sui, ubi cogitationibus velut ex semine, curas atque illecebras mundiales voluptatum, delectatione concipiebat, jam non in opus quasi parturiendo erumperet, seque effunderet in diversa facinora perpetranda; et ideo cum vidisset propheta mundum credentem Deo, hoc bonum in se continentiae possidere, gratulans ait ad Deum: Tu confirmasti in virtute tua mare. Mundum dico fidelem sanctae Ecclesiae populum: qui mare specialiter dicitur, et habitat in hoc mundo. Et iste est ille mundus fidelium, de quo Dominus ait: Sic enim dilexit Deus hunc mundum, ut Filium suum unigenitum daret pro eo. Est et mundus incredulorum, de quo similiter Dominus ait ad discipulos suos: Si mundus vos odit: scitote quia priorem me odio habuit, etc. Sic itaque duos mundos populorum in hoc corporali, et in animali mundo dicimus habitare, qui et duo maria, secundum exemplum superius positum, dici possunt, ab hoc scilicet mari aquarum metaphoricos nomen accipientes, quia et domus bona, sive mala, et civitas optima, sive pessima. Mare vero tropicos dicuntur populi fluctuantes, qui in hac vita inquieto motu incertoque jactantur. Cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud velut pannis infantiae obvolverem. Nubem omnia operientem Spiritum sanctum, creaturis omnibus infusum ac superfusum accipiamus, de quo ait: Spiritus Domini superferebatur super aquas. Caligo autem quidquid est inane trans mundum: ubi levitas est, id est, retro defectus intelligi potest. Moraliter autem juxta auctoritatem Scripturae, nubes sunt unusquisque veritatis annuntiator. Horum igitur verbis consolatoriis atque doctrina, rorando desuper, ait Dominus, mundum fidelium ab aestu tentationum protexi, eique umbram supra promissione aeternae beatitudinis praebui, hoc est, vestimentum per sanctos meos ministros Evangelii ei super mare populorum expandi: ne videlicet infideli caumate torreretur. Quod etiam mare populorum intra praedicationem perfectam Evangelii positum, propter morum infantiam in quibusdam lactea doctrina, velut vilioribus vestimentis operitur, eo quod sacratiora mysteria non valeant intueri, quae sunt intelligentiae involuta caligine. Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia. Hucusque venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos. Terminis, inquit Deus, mandatorum meorum, praedictum mare intra unius fidei confessionem congregavi atque conclusi, et ad condensandum se, fortissimum illi vectem charitatis opposui, ostia quoque infidelitatis obstruxi, ut quantalibet tempestatum ac persecutionum violentia, defixos obedientiae limites transcendere compellatur. Numquam charitatis meae circumsepta transiliat, cui dixi: Hucusque venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos. Id est, si qui forte cogitationum malarum fluctus te intra pelagus tui cordis exagitant, ventusque validus pressurarum te funditus commovere pertentat, de statu quoque tuo in aridam siccitatem, velut in arena steriles impellat. Haec munimenta fidei et charitatis meae cave ne transeas: et ita fiet, ut minaces venti insurgentes allisi in petra validissima dissolvantur.
3.38.12
Numquid post ortum tuum praecepisti diluculo, et ostendisti aurorae locum suum. Hoc Dominus ait ad Job, quod conditarum ac secretarum rerum suarum per gyros suos recurrentes ad ordinata loca, redire quotidie ipse disponat: et idcirco Job arguitur, qui Deum factorem et gubernatorem rerum omnium diceret nullo moderamine aequitatis operatum: et quasi ita dicens ait ei: Tu qui valde sapientem te arbitraris, et quasi coaequalis lucem meam fueris fabricatus, et de meis judiciis disputare posse credis: si elementa astrorum praeceptum impleant Creatoris, te forsitan disponente mysterii sui pergunt cursum, cum ista priusquam tu in Adam per me existeres, sint creata. Aliter: Hoc diluculum Salvator noster est, qui et sol justitiae appellatur. Ipse calore fidei et splendore gratiae suae, Ecclesiam, mundum scilicet rationalem illuminat. Igitur numquid tu, Job, praecepisti huic diluculo, ut oriretur de coelo resplendens his qui sedebant in tenebris et umbra mortis: quemadmodum ergo ut, Job, post initium tuum praecipere non potuisti aeternis, ut mundo in errorum tenebris constituto esset diluculum: ita nec post mortis occasum ejus, resurrectionis et locum gloriae ejus in dextra Patris sui ostendere potuisti, quem post mortem quam sponte susceperat, ad me iterum revocavi. Sicut ipse Dominus Jesus ait in Evangelio: Si ergo videritis filium hominis ascendentem ubi erat prius.
3.38.13
Et tenuisti concutiens extrema terrae, et excussisti impios ex ea? Potest haec terra Ecclesia intelligi: de cujus fundamentis Dominus superius dixit, de qua in extremis terrae, id est, in novissimo saeculo excutiendi sunt peccatores; ita ipse Dominus ait: Ecce mandabo, et concutiam in omnibus gentibus domum Israel, sicut concutitur triticum in cribro. Deus ergo qui secundum prophetam mensus est aquas pugillo, et coelos palmo ponderavit, et tribus digitis terram appendit, ipse pro magnitudine utraque manu tenens margines terrae, quasi cribrum huc atque illuc concutit, sive excutit tamquam vestimentum, ut impios velut paleas, et lolium excutiat a frumento justorum. Proinde haec omnia operantis non solum fortitudo, verum et justitia demonstrat, et inde est, quod sancto Job Dominus cum increpatione loquitur: quare dixerit innocenti sibi poenam acerrimae tentationis illatam. Secundum moralem vero sensum intelligentiae loci hujus, ut aestimo facilior exitus, ut terram interpretemur naturam humanam, quia ab humo homo dictus est, et extrema sint, sanctorum vita, quia in carne positi, sine carnalibus illecebris vivunt. Et ideo in extremis terrae dicuntur: de terrenis actibus euntes, non in medio tamquam in tota carne viventes. Haec igitur extrema, sive fines terrae in manu Domini sunt, sicut ait propheta: Quia in manu ejus sunt omnes fines terrae: quos hic ait Dominus se tenere atque concutere, ut tremant a facie ejus, sicut de eo propheta ait: Qui respicit terram, et facit eam tremere. Et ita de terra eorum excutit impios, quos utique exsecrandos mores intelligimus vitiorum. Excutit ergo Dominus a sanctis suis hujus mundi impios, quando eos ab illis purificatos constituit innocentes. De talibus impiis et peccatoribus propheta dicebat: In matutino, id est, in cognitione scientiae Dei, fidei in me lucerna nascente, interficiebam omnes peccatores terrae, ut disperderem de civitate Domini: qualibet utique anima sancta, omnes operantes iniquitatem. Sive in novissimo tenebit Deus mundum, quasi reum ad judicium suum, quo tempore extrema etiam terrarum, conscientiae tremore quatientur, ubi minimos quosque in extremis terrae intelligere possumus, qui et ipsi justo judicio Dei, ut superbi et impii de terra mansuetorum excutiendi sunt. Beati enim mites, quoniam ipsi possidebunt terram.
3.38.14
Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum. Signaculum istud, anima hominis intelligitur, quae ad imaginem Dei facta est. Expressa est in ea similitudo bonitatis Dei, omniumque virtutum decus. Hoc igitur signaculum imaginis Dei et similitudinis, per Adae peccatum attritum fuerat, et oblitteratum, et rursum per Christum iterata impressione restituetur. Quod signaculum nunc quidem per fidem, et baptismi gratiam renovatur, et vita meliore, menti insculpetur. Sed in resurrectione totum omnimodo restaurabitur, quando sicut humani corporis lutum in incorruptione reparabitur, ita et anima cum eo pariter vestimento immortalitatis, velut stola gloriae vestietur. Ut quemadmodum ipsa gloria, et incorruptio immortalitatis, id est, Christus manet in aeternum: ita et is qui ea indutus fuerit, gloriosus sine fine permaneat. De quo vestimento respiciens ad lutum carnis suae, Apostolus ait: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Hoc tamen diligentius est intuendum, quod in Scripturis diverso intellectu vestimenta dicuntur. Vestimentum ergo aliquando dicitur ipsum corpus nostrum, quo anima velut amictu circumdatur: sicut propheta ait ad animam peccatricem: Operiet iniquitas tua vestimentum tuum. Item vestimenta sunt animae virtutes, quibus eadem anima componitur et ornatur. De quibus propheta ait ad justum misericordias operantem: Tunc erumpet matutinum lumen tuum, et vestimenta tua cito orientur: Et quoniam haec vestimenta viva sunt, et rationabilia, non fient tibi, sed orientur in te. Et peccata aliquando vestimenta nuncupantur, ut Zacharias propheta ait: Et Jesus erat indutus vestimentis sordidis. Dixit angelus ad eos qui stabant coram se, dicens: Auferte vestimenta sordida ab eo: dixit ad eum: Ecce abstuli iniquitatem tuam. Supra diximus vestimentum esse gloriam immortalitatis, cujus luce quae numquam deficiet, homo est aeternaliter vestiendus. Alii interpretes ita dixerunt: Et tu sumens terrae lutum, figurasti hominem, et famosum eum posuisti super terram: id est, creaturis omnibus praeeminentem. Dum haec Dominus ad Job loquitur, vehementer arguitur. Secundum autem mysticos intellectus, obumbrante Spiritu sancto, figuratus est homo Jesus Christus de terra Mariae virginis. Hic igitur homo de luto carnis humanae assumptus est. Lutum hoc loco non propter vilitatem nominis dictum noverimus, sed propter ipsam materiam, de qua sumptus est Christus: veluti Adam in principio, qui de limo terrae plasmatus est. Et sicut ille per unum existit de sinu terrae: ita et hic per unum creantem se, formatus est in utero matris. Et ita famosus est super omnem terram: unde jam a solis ortu usque ad occasum laudetur nomen Domini.
3.38.15
Auferetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur. Lux impiorum est hujus mundi gloria, et felicitas, quae mundo praetereunte transibit, sicut et Salomon ait: Lumen impiorum exstinguetur: et eorum virtus et potentia, quae brachii nomine dicta sunt, illico conterentur.
3.38.16
Numquid ingressus es profundum maris, et in novissimis abyssi deambulasti. Providentiam suam Deus qua cuncta dispensat et regit, in his locis multo copiosoque sermone significat. Unde ait ad Job: Si potes ubique esse, et nosse omnia quae creata sunt: et si abditos terrarum sinus penetrare potuisti, si etiam profunda maris, et novissima ejus atque extrema abyssi pervagatus es. Ad increpationem ergo Job ista dicuntur. Ubi alii dixerunt: Numquid ingressus es fontem maris? initium atque originem, unde ipsum mare, quasi de matrice, de mari Oceano emanat, dicere videtur, quod Oceani perenni cursu ac recursu fieri novimus, feruntque hoc atque confirmant, quod illa immensa effusio maris Oceani, per omnium regionum ac provinciarum fluvios itura uno puncto temporis fiat. At nos tamen scimus omnium dierum ac noctium alternatis successibus, per horas viginti quatuor venire, atque unius horae aequinoctialis dodrante transmisso, tardius sine intermissione, sive die venire, sive nocte, per quinque aequinoctiales horas refluitura, aestu violentoque impetu, sive in opertis tantum, sive retusis magnorum quoque fluminum cursibus ad superiora conscendere, ac per septem ejusdem mensurae horas cursu paulo leniore diffluere, et in ea tantum quae quinque horis fuerant suppleta, vacuare. Proinde incredibile videri potest, quod in eodem mari velut fons quidam tantarum aquarum ebulliat, de cujus profunditate et sufficiente abysso, definito sibi tempore aquae illae in superficie profundantur, et rursum recurrentes in eosdem profundissimos sinus decidant: praecipitesque discedant, et a Deo sibi constituta lege perpetua, ab imis semper ebulliant atque iterum in ima decurrant, et inde forsitan dixerit Deus ad sanctum Job: Numquid ingressus es fontem maris? Quoniam Deo soli nota sunt quae creavit. Porro secundum mysticos intellectus hoc dixisse Deum puto, quod circa finem saeculi pro redemptione hominis ad inferos esset descensurus, ubi pro potestate descendentis deambulasse eum dixit: Quia impossibile erat, ut quasi reus peccati infernalibus vinculis teneretur. Ipse enim solus factus est, sicut homo. Ad praesens quidem sine adjutorio, sed tamen inter mortuos liber. Quod autem infernus in imo terrarum sit, Jonas propheta, qui specialiter habuit figuram Salvatoris, in oratione sua quam in ventre piscis effudit, manifeste demonstrat, quemque in infernum abyssi aquae circumluant, et multis aliis locis Scripturae de qualitate inferorum loquuntur. Possumus et moraliter hunc locum ita sentire, ut quia mare per figuram, hoc saeculum dici novimus: profunda ejus super omnes iniquos et peccatores, qui quantum illud diligunt, tamen in ejus obscurissimam profunditatem demergunt, ut omnino non videant lumen Evangelii et gloriae Christi. Novissima vero abyssi sint omnes impii et sacrilegi, qui in profundiores peccatorum tenebras descendentes, lasciviarum nimio fluxu, velut aquarum multitudine deprimuntur: ad hos Dominus noster neminem despiciens, omnesque salvare cupiens, venire dignatus est, ut corda eorum infidelitate caecata, per gratiam suam illuminaret, et effecti lux in Domino, fierent templum ejus, ut inambularet et inhabitaret in eis, et esset eorum Deus.
3.38.17
Numquid apertae sunt tibi portae mortis, et ostia tenebrosa vidisti? Nulla creatura est quamvis praepotens et fortis, quae Dei majestati posset obsistere. Et ideo quia per naturam sentiunt Creatorem, cedunt divinae potentiae, qua ei omnino nequeunt contraire. Unde antiqui interpretes ita dixerunt: Numquid apertae sunt tibi portae mortis? Ubi intellexerunt, quia hujusmodi portae, quae utique metuuntur, non sint insensibiles et inanimales, sed sint illi potius spiritus immundi, inimici nostri, adversariae videlicet potestates, per quas generi humano introitus inventus est ad mortem. Ipsae sunt et ostia tenebrosa, quorum animos malivolos, et obscuritate invidiae plenos, Deus solus perspicit. Igitur quoniam hi de quibus loquimur, tenebrae factae sunt recedendo a vero lumine, et potestates sunt tenebrarum appellatae, id est, principes hominum peccatorum, et idcirco etiam ostia tenebrosa dicuntur, quoniam deceptione eorum, factus est homini per peccatorum tenebras ingressus ad mortem. Ubi ergo dictum est, ostia tenebrosa vidisti, quid nos jam exposuimus, alii interpretes locum ipsum manifestius transtulerunt, ita dicentes: Aut janitores inferni videntes te timuerunt: qui locus expositione non indiget, quin potius quod obscure prius dictum est, apertissime declaravit. Vel certe in passione et in morte Domini, haec quae dicuntur, luce sunt clariora, qui claustra inferorum aperuit, et sanctorum inde animas liberavit, leges tartari, exiens inferos, solvit, sententiam mortis resurgens irritam fecit, principatus et potestates trementes, qui erant janitores et ostia, transduxit fiducialiter, sive palam triumphans in semetipso. Secundum tropicam vero intelligentiam, portae mortis, sensus sunt nostri, quae portae tunc virtutibus clausae sunt, quoniam a vitiis obtinentur, et per eas mors peccati, ad arcem mentis ingreditur. Quae ostia tenebrosa ideo appellantur, quia in tenebras peccatorum, sive etiam poenarum, aditum pandunt. Istae itaque portae, sive haec ostia, aperiuntur hominibus ad salutem, cum evictis vitiis tamquam hostibus suis expugnatis atque in fugam versis, sanctitatis eas virtutibus homines aperuerint, ut audiant cum exhortatione sermonem prophetae dicentis: Aperite mihi portas justitiae, ingressus in eas confitebor Domino. Sanctus enim homo ad possidendum sanctitatis testimonium, et virtutum monilia, conservantis affectu, et congaudentis ingreditur, quoniam ex participatione thesauri communis, fit illis cor unum et anima una in Deum. Et ita in hoc mundo velut in fornacis examinatione pariter positi: quasi ex uno ore benedicunt Deum in omni tempore, et semper laus ejus in ore eorum.
3.38.18
Numquid considerasti latitudinem terrae? Indica mihi, si nosti, omnia. Quis hominum nosse poterit, quanta magnitudine distendatur, nisi ipse solus qui omnia condidit? De quo propheta ait: Qui mensus est aquas manu, et coelum palmo, et omnem terram clausit pugillo. Item aliter: Numquid tu, Job, praevidisti latitudinem terrae, id est, Ecclesiam futuram, quam per totum mundum, crescente ubique Evangelio, dilatavi. Indica ergo mihi si hoc sapere, sive aliquando intelligere potuisti. Sive latitudinem sapientiae meae, quam terrae, domui meae, id est, Ecclesiae tribui: numquid ut futura praevidens, oculo mentis accenso per temetipsum inspicere potuisti? quae sapientia dilatavit cor Salomonis, sicut arenam quae est in littore maris, eique dedit prudentiam multam nimis, et quae in exitu canitur, et in latitudine suarum fiducialiter agit, cujus multiplices sensus, et latitudine disputationum ditissimos, jubet eadem sapientia in corde hominis describi tripliciter. Haec ergo verba possunt ex persona Patris super sapientia, quae est Filius, disserta intelligi.
3.38.19
In qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit, ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus ejus. In via sanctae conversationis hominis, lux virtutum habitat: tenebrarum vero, id est, vitiorum locus est homo peccator, vel ille locus de quo dicit: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Nosti ergo, Job, discernere uniuscujusque meritum, et secundum justitiam unumquemque horum ad terminos praefinitos retributionis perducere, cogitationes cordium ipsorum, tamquam semitas domorum suarum intelligere potuisti. Item in qua via, sive terra, ut alii dixerunt, lux habitet: lux fidei et cognitionis habitat in corde credentis, sive lux in terra, Christus in Ecclesia. Tenebrarum autem, id est, ignorantiae et infidelitatis locus, est cor insipientium atque incredulorum. Et ideo per quaslibet semitas tendant boni et mali, secundum meritum ad domum aeternae conversationis, justo et bono Domino ducente, perveniunt.
3.38.20
Sciebas tunc quod nasciturus esses, et numerum dierum tuorum noveras? Quis hominum novit antequam sit, quia futurus est, aetatisque suae dies annosve cognoscit? Item in Adam peccator, et filius mortis effectus, quando scire vel sapere potuisti, quod spiritu et gratia baptismi nasciturus eras de visceribus matris Ecclesiae, et in aeternum secundum novissimam resurrectionem reparandus, et numerum dierum tuorum, qui sine fine sunt, unde ipse per temetipsum cognoscere potuisti?
3.38.21
Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti, quae praeparavi in tempus hostis, et in diem pugnae et belli? Potentiam suam Deus, quam etiam in secretis creaturae suae rebus atque invisibilibus habet, his verbis voluit demonstrare, dicens ad Job: Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti? non enim loca sunt quaedam in aliqua parte mundi immensa capacitate spatiosa, quae moles atque congeries infinitarum nivium intra se habeant conditas, ut merito ob hoc, quasi loca thesauri appellentur de quibus olim hae congregatae sint species, quae quando Deus voluerit proferantur; sed ita est potius, ut in alio loco ipse Dominus ait: Et species agri mecum est: Quaecumque enim voluerit facere, statim voluntas ejus in effectum procedit. Et ideo thesauri nominati, non in aliquo immenso, et capaci loco, sed in ejus voluntate, et dispositione sunt constituti: sicut in alio loco ait: Et species agri mecum est: apud quem nihil est imperfectum, quia non est aliud cogitare illius, aliud facere, sed protinus fit, quod voluerit. In hac ergo secreta cordis sui dispositione divina, ubi essent isti thesauri harum rerum cum adhuc in se corporaliter non existerent, interrogatur Job si intrare poterit. Nemo enim secretum illud divinae majestatis potest adire, sive cognoscere, nisi Filius qui est in sinu Patris, uniusque naturae atque substantiae. Haec ergo praeparata dicuntur a Deo in tempus hostis, pugnae et belli. Multis igitur modis ac diversis aliis innumerabilibus judiciis suis Deus flagellat, et corripit genus humanum, sicut etiam Aegyptios, quos fulminibus et grandine devastavit. Et generaliter aliis rebus frequentat hominum castigationem. Hostili humiliat incursu, terrarum motu hiatuque vastat, turbinibus perdit, ruinis opprimit, naufragiis demergit: aliis quoque plagis innumeris verberat, sive lentis infirmitatibus, sive acutis languoribus atque aere corrupto. Unde in Deuteronomio legimus, quae hostibus suis repugnantibus et rebellantibus praeparat, ut eis secundum justitiam suam infligat debitas poenas tribulationum. Item aliter: Nivem nunc in bonam partem, nunc in contrariam accipimus: et idcirco sub nivis nomine praefiguratum hoc loco corpus adversariarum potestatum colligunt, quod a charitate Dei longe discesserit, id est, Deum habitantem in coelo reliquerit, ut justo judicio Dei projiceretur in terram. Hujus autem nivis et grandinis, quasi in quamdam duritiam suae naturae oblita transierit, quasi quaedam secreta, cogitationum scilicet machinamenta, thesauros Deus voluit nominare, sicut propheta Ezechiel de eorum principe ait: In multitudine negotiationis tuae impleta sunt interiora tua iniquitate. Hujuscemodi igitur Dominus cogitationum omnium solus cognitor perscrutatorque est. Hos, inquam, thesauros, qui per aenigmata nives et grandines nominati sunt, ait Deus se praeparasse in tempus hostis, diemque pugnae et belli. Et quoniam insipienti corde numquam ad Deum conversuri essent, dispensatione divina magistri poenarum effecti sunt, ut alios Dei judicio ad emendationem flagris correptionum castigent, alios vero secundum justam sententiam Dei puniant, alios duris tribulationibus affectos constituant clariores. Sicut et in isto sancto Job manifeste apparuit, in Aegyptiis quoque similiter demonstratum est, quibus non voluntate Dei pugnantibus, plagae horrendae immissae sunt per angelos malos. Item, numquid ingressus es thesauros nivis, et caetera. Potuit Dominus de adventu suo in carne hoc dixisse, quo ut ignis aeternus et ignis coeli, ignisque divinus per quem omnes creaturae rationabiles concalescunt, dignatus est ad terram descendere, qui velut ad niveam regionem, et frigidam mundi hujus atque instar grandinis nimio infidelitatis frigore duratam, exclamavit et dixit: Ignem veni mittere in terram. Proinde hujuscemodi humanorum cordium thesauros, oblivione videlicet Dei sui frigidissimos, ingressum se profitetur, ut, expulso perfidiae frigore, dilectione ejus flagrarent et dicerent: Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescit ignis. Ut ad intelligentiae ignem profectu fidei de stultitiae frigore venientes dicerent: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, cum, illuminato corde atque accenso charitatis fonte, aperiret nobis Scripturas Jesus? Sic itaque ingressus mundum ac visitans eum, aspicit corda mortalium, quae etiam et thesauri ab ipso Domino nuncupantur in Evangelio, ita dicente: Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona. Haec igitur Deus facere praeparavit, quae diximus, hostis pugnae et belli, in tempore utique pro nobis moriens: hostem gravem ac molestissimum inimicum diabolum in inferis triumphavit, et resurgens a mortuis, in Judaea fidei suae adversarios expugnavit.
3.38.22
Per quam viam spargitur lux, dividitur aestus super terram? Quis poterit proprie scire mortalium, quae sit via solis, quam ordinato cursu agit in dextro climate coeli, spargentis lucem super terras aut quemadmodum aestus per vices temporum, sive per loca regionum omnium dividatur, ut alibi plus eodem tempore ferveat, et ipse alibi temperato calore sentiatur. Item, Per quam viam spargitur lux, dividitur aestus super terram. Via est Evangelii praedicatio, per quam lux fidei spargitur super corda credentium. Et pulchre spargitur, quia infidelitate mentes hominum aridae, ubertate divinae gratiae irrorantur, et ita dividitur aestus sancti Spiritus super terram fidelium. Sic, inquam, dividitur, cum unicuique datur gratia secundum mensuram donationis Domini nostri Jesu Christi. Sive hoc modo dividitur, cum aliis annuntiatio Christi odor vitae in vitam sit, aliis vero odor mortis in mortem. Sic ergo dividitur ipsum bonum Evangelii, ut vitam aliis largiatur, aliis mortem, crimine infidelitatis operetur. Itemque via sanctae conversationis hominis, luxque timoris Dei, spargitur super omnem corporis terram, ut fugiant ab eo tenebrae peccatorum et aestus ei tentationum, opitulante Dei gratia, temperentur, ne exorto super se ardore solis, exaestuet. Et sic itaque aestus dividitur, cum eis non totum simul tribulationum pondus imponitur, sicut ait Apostolus: Fidelis enim Deus, qui non patitur vos tentari, etc. Et Salomon: Effugiet aestus, filius prudens, vento autem corrumpitur in messe filius iniquus.
3.38.23
Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis tonitrui, ut plueret super terram absque homine in deserto: ubi nullus mortalium commoratur, ut impleret inviam et desolatam, et produceret herbas virentes? Hic vehementissimus imber, Salvatoris est Evangelium, qui emisit eloquium suum terrae, ut velociter curreret sermo ejus: hic, inquam, imber in montibus Jerusalem, de imo terrae in sublime surrexit. Quoniam de Sion exiet lex, ait propheta, et verbum Domini de Jerusalem; et elevatus a sanctis apostolicis nubibus, velut aqua effluens, copiose currit, aura sibi flante Spiritus sancti, in variis signis atque virtutibus viam sibi fidei fecit in nationibus, terrore nominis Dei atque miraculorum tonitruo praecedente. Alii dixerunt, praeparavit flumen omnium populorum. Et flumen, inquam, Ecclesiae praeparavit, ut pluvia copiosa et valida Spiritus sancti inundaretur, sicut in ipso principio nascentis Ecclesiae super apostolos sanctosque caeteros demonstratum est. Quod autem in laudem imbris evangelici dicitur, quod pluerit super terram inhabitabilem, quae hominem non haberet: non erit mirabile, si ut sonat, tantum intelligatur; sed in deserto, id est nationibus, doctrinam Dominicae praedicationis copiose effudit. In deserto, inquam, ubi nullus hominum fuerat commoratus, id est, quoniam nullus prophetarum ad gentes a Deo erat missus, ut impleret invia et desolata, et produceret herbas virentes Evangelii. Imber terrae Ecclesiae, quae fuerat desolata a Deo, et pluvia charitatis Dei adipe replevit eam, atque in pinguedine, ut ex ubertate bonorum coelestium produceret ac proferret herbas virentes sativi seminis, secundum genus suum, sicut ait in psalmo: Et florebit de civitate sicut fenum terrae, et multiplicatis fructibus faceret secundum parabolam Domini, aliud tricesimum, aliud sexagesimum, aliud centesimum fructum, et audiret cum exhortatione se consolantem: Laetare, sterilis, quae non paris: erumpe et exclama, quae non parturis, quia multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum.
3.38.24
Quis est pluviae pater, vel quis genuit stillas roris? Quis est hujus pluviae, et hujus imbris Dominici auctor et conditor, nisi Deus? Quam pluviam voluntariam segregavit haereditati suae, sicut dicit Pater ad Filium: Fili, pete a me et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem terminos terrae. Ipse etiam Deus genuit stillas roris: hinc et propheta ait ad Deum: Ros enim qui a te est, sanitas est illis. Proinde in fluvio, affluentissimam affluitatem largitatemque divinae gratiae demonstravit. In rore autem eamdem gratiam, sensim insuescentem visceribus, et medullas animae penetrantem. Alii dixerunt, vel quis genuit glebas roris. Has igitur glebas unum quemque sanctorum non absurdum erit intellexisse, quae sunt in agro Ecclesiae: quibusque dicit Apostolus: Dei agricultura estis. Illic ergo istae glebae per baptismum in Christo sunt genitae, sicut ait Apostolus: Creati in Christo Jesu in operibus bonis. Unde hoc rore coelesti perfusi, pingues in sanctis fructus, et uberes exstiterunt.
3.38.25
De cujus utero egressa est glacies? Uteri nomine, cordis secretum significasse mihi videtur. Non enim probabiliter glaciem egressam de ore Dei intelligere debemus, sed de illo mentis suae secreto, et inscrutabili judicio, justam ac districtam manasse sententiam. Egredi ergo glaciem dixit, pro egrediente judicio, quo secundum suum meritum, quidam hominum percutiuntur plaga obdurationis, et corda eorum durissimo atque insolubili quodam gelu, et frigidissimo constringuntur: ut non sentiant ferventis divinae charitatis calorem. De angelis apostaticis, verissime dici potest, et specialiter de Judaeis intelligendum est, quibus aquae eloquiorum coelestium glaciatae sunt, ut in fructus gentium gratiae largitate profluerent: de quarum vocatione dictum est superiore versiculo, et de quibus: Posuit desertum in stagna aquarum, et terras sine aqua in exitus aquarum, et inhabitare fecit ibi esurientes, id est, esurientes justitiam: Et seminaverunt agros, et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis, et benedixit eos, et multiplicati sunt nimis. Qui ergo mente spiritualiter nunc ubique positam contuetur Ecclesiam, videt terram ejus, quae fuit Deo aliquando deserta, nunc praedictis omnibus spiritualibus copiis abundare: sic itaque praedictas stillas roris de coelo defluentes suscepit Ecclesia, et secundum Judicum librum, quod tempore Gedeon ducis factum legimus, ros unius oviculae gentisque modicae, totam terram Christo credentem, qui ros est, gratia benedictionis infudit, et impletum est illud mysterium, quod Psalmista praedixerat dicens: Sicut ros Hermon. Hermon utique mons, qui interpretatur anathema, significat altitudine sua populum Judaeorum. Illius ergo ros, gratiae videlicet et benedictionis, descendit in montem Sion. Sion namque mons excelsus virtutibus atque sublimis Ecclesia est. In quo constituta est specula contemplationis futura credentium. Unde et ipsa virtutum species Sion interpretatur. Et ut nossemus proprium roris istius nomen, ait Psalmista: Quoniam illic quidem, scilicet in monte Sion, mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in aeternum. Et sequitur dicente Domino:
3.38.26
Et gelu de coelo quis genuit? Hoc igitur modo de coelo obdurationis sententia sacrilegi feriuntur, quod utique malum juste eis a Deo dicitur procreari, ut Pharaoni scilicet et Judaeis, quos propter infidelitatem suam, et nimiam obstinationem cordis, legimus obduratos. Sequitur de hujusmodi, dicente Domino:
3.38.27
In similitudinem lapidis aquae durantur. Nomine aquarum, secundum Scripturarum auctoritatem, populi intelliguntur: sicut Joannes apostolus ait: Aquae autem populi sunt; et David ad Dominum: Libera me, inquit, de aquis multis, de manu filiorum alienorum. De his ergo mihi dicere videtur, qui nimio oblivionis Dei frigore obriguerunt, et instar lapidum, solidi et nimium duri effecti sunt. Deinde ait:
3.38.28
Et superficies abyssi constringitur. In abysso, profundissimam obscuritatem mentis puto intelligendam, quae ita obtusione infidelitatis nimiae operiatur, et constringatur quodam gelu impietatis, ut saxo similis fiat, ita ut tali mente, non sit ad Deum ullus aditus respirandi, secundum illud quod Apostolus de Judaeis testimonium propheticum assumens, locutus est, dicens: Dedit illis Deus spiritum compunctionis, oculos ut non videant, et aures ut non audiant usque in hodiernum diem. In psalmo quoque centesimo quadragesimo septimo, de gelu, vel glacie et crystallo, secundum hunc sensum quem Dominum dixisse hic legimus, prophetam mystice locutum, manifestum est. Possumus haec loca et simpliciter intelligere, et gelu de coelo quis genuit? Coelum appellantes glacialia montium, et excelsorum cacumina, et per immensum aerem, loca coelo viciniora, vel magis proxima. Secundum hanc ergo consuetudinem Scripturarum, ipse Dominus inquit in Evangelio, volatilia coeli. His secundum litteram nunc omissis, ea potius, quae sacrate a Deo praedicata sunt, intelligere et credere nos oportet.
3.38.29
Numquid conjungere valebis micantes stellas pleiades, aut gyrum arcturi poteris dissipare? Nunc de coeli ordine et astrorum circuitu loquitur ad Job. Pleiades appellat stellas, quae junctae, velut septem esse monstrantur. His ergo Graeci, quod multae simul essent, nomen ab ipsa multitudine posuerunt: πληθὺς vel πλῆθος enim multitudo dicitur, et inde derivatum est, ut pleiades appellentur. Ait ergo Dominus ad Job: Numquid ut hae stellae junctae, et simul sint, tua potentia facere potuisti? Septentrionis quoque sive arcturi circuitum, quem indesinenti gyro per sinistram plagam mundi in se feci recurrere, ut totus in se vadat semper et redeat: numquid tu poteris dissipare? De astris coeli, sive signis et in aliis locis Scripturae legimus, sicut in Jesu Nave et Judicum: Fuit, inquit, terminus Amorrhaei ab ascensu scorpionis petra, et superiora loca. Ut igitur Domini verba secundum mysticos intellectus dicamus, coelum interpretemur Ecclesiam, quam superius Dominus terrae vocabulo nuncupavit, sed ibi propter originem suam terra est appellata. Nunc vero sublimata per Christum in gloriam: coelum rectissime intelligitur. In hoc igitur coelo etiam stellae pleiades, et septentrionis, unam in se sacrae interpretationis continent formam. Ipse enim septenarius numerus septiformis Spiritus gratias in se demonstrat, quae in hoc micant, ipsique gratiarum spiritus in eodem firmamento coeli sunt fulgentes. Istae igitur stellae per prophetam, septem oculi Domini appellantur, quorum oculorum gratias atque virtutes Isaias propheta enumerat, ubi de Salvatoris nativitate vaticinatur dicens: Et requiescet super eum spiritus Dei: spiritus sapientiae, et intellectus: spiritus consilii et virtutis: spiritus scientiae et pietatis: replevit eum spiritus timoris Dei. Quemadmodum ergo quisquam non potuit indissociabilis luminis spiritualia astra conjungere, ita omnino fieri potest, ut hae stellae gratiarum, Ecclesiam meam circum lustrantes, ab unius connexione insolubili separentur. Quod autem alii dixerunt, aut intellexisti nexus pleiadis: ad spiritualem intelligentiam erigit animum contuentis, ut aliquid allegoricum laboret inquirere.
3.38.30
Numquid producis Luciferum in tempore suo, et Vesperum super filios terrae consurgere facis? Stella est, quam Luciferum dicimus, stellis caeteris clarior, quam ferunt etiam doctores Ecclesiae, unam esse de illis quinque stellis, quas planetas vocant, quia dissimilem aliarum stellarum cursum habeant, multoque velociorem et inde planetae, id est, vagantes, sive errantes dicantur, eo quod non certum, sed mutabilem cursum habeant. Hunc igitur Luciferum appariturum terris, post biennium in Oriente autumant nasci. Aliam vero stellam, quam Vesperum appellavit, eo quod circa diei vesperum suo tamen tempore mundo monstretur: hanc, inquit Deus ad Job, super filios terrae consurgere facis? Qui ergo intelligis potentiam omnia gubernantis, et in te operantis agnosce justitiam. Hanc stellam multi putant Hesperum dici. Unde et Italia Hesperia nominata sit, eo quod illic tempore suo primum apparet. Spiritualiter autem verba sunt Patris de Filio suo Salvatore nostro dicentis sic: Numquid educes Luciferum in tempore suo, et Vesperum super filios terrae consurgere facis? Ubi et adventus Domini in carne venturi significatus est, et resurrectio ejus ex mortuis figurata, veniente plenitudine temporis. Ait autem: Misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege. In hoc igitur tempore suo eductus est a Deo Patre, ut terras inviseret, qui ideo Lucifer nuncupatus est, quia veniens de sublimibus, tamquam post biennium, post legem et prophetas ortus est, et super nos positos in tenebris, et umbra mortis, lucem nobis fidei ac tempestivae cognitionis exhibuit. Vesper vero idem Filius hominis appellatur, qui in cruce tempore passionis occubuit. De quo ait propheta populis credituris: Iter faciet ei qui ascendit super Occasum, Dominus nomen illi. Qui utique in tempore occasus, quando ait ad Patrem: In manus tuas commendo spiritum meum, posuit tenebras, et factae sunt in corde infidelium Judaeorum. Hunc ergo Deus Pater, ut pastorem magnum ovium excitavit. Hunc, inquam, Vesperum, eo quod sacrificium vespertinum in vespera saeculorum missus obtulerit, filium hominis super filios terrae consurgere fecit: utinam non sint caro, et terra esca serpentis, neque filii noctis et tenebrarum, sed sint filii Luciferi, filii Dei.
3.38.31
Numquid nosti ordinem coeli, et pones rationem ejus in terra? Si numerum astrorum omnium potest quispiam mortalium nosse, potest et militiae eorum ordinem perscrutari. Nemo ergo haec proprie novit nisi solus ille qui condidit. Spirituali autem sensu ita intelligi potest: Numquid tu, Job, quasi cognitor futurorum, jam nosti quo ordine in coelo Ecclesiae, quam diversae atque multiplices gratiae spiritus mei, velut stellae refulgeant, sive qua gloria, vel quo ordine meritorum, ut siderum radiantium globi, sancti in resurrectione fulgebunt? Hunc locum alii ita vertunt: Ut omnia quae sub coelo sunt, pariter fiant. Ubi hoc dicere videntur, quod volubilitate sive temporum, sive stellarum, per spatia sibi succedentia redeat et recurrat. Spiritualiter autem ita dictum existimandum est, quod dispensatio per Christum reconciliationis humanae, usque in finem saeculi crescat, ad notitiam omnium nationum, sive quia sancti ut ad calcem virtutum perveniant, quotidie morum sanctitate proficiant, et ideo sub coelo, id est, sub obedientia Ecclesiasticae disciplinae sunt constituti.
3.38.32
Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te? Primo auditu hoc ita intelligendum est. Numquid habes tantam potentiam, ut ad imperium ac nutum tuum illico imbres infundentes et operientes de coelo descendant. Secundum altiorem vero intelligentiam, vocem, inquit, elevo, ait Dominus, quando hominibus clamo: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et pietatis affectu, pulso secreta mentis ipsorum: ubi est velut nebula caligo peccati, et nominis mei valde obscura oblivio, ut obedientibus voci meae innumeris populis circumdatus, quasi impetu influentibus aquis operiar, quibusque velut vestimento induar, ut in eis habitem, sicut propheta ait: Sicut sponsa induit me vestimento. Alii dixerunt: Vocabis nubem voce, et in tremore aquae validae obediet tibi. Aqua valida tremendum divinae voluntatis praeceptum est, quod Deus quemlibet sanctum voce, id est, affectu clamoris, et insinuationis instinctu, ut obediendo salvetur, observare jubet. Numquid tu, Job, aliquid simile facere potuisti?
3.38.33
Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi, Adsumus? In his sermonibus Dei, adesse virtuti ejus credendum est quaecumque voluerit, cui etiam omnia insensibilia, quasi sensibilia sunt; sicut dicit propheta: A facie Domini commota est terra, a facie Dei Jacob. Reverti autem fulgura ideo appellantur, quia isti mittuntur a Deo, ut praedicatione Evangelii mundum illuminent, quibus Dominus ait: Vos estis lux mundi. Et iterum: Posui te in lucem gentium, ut sis in salutem usque ad ultimum terrae: et in fine saeculi revertentes cum fructibus manipulorum suorum venient in exsultatione, et dicent: Quinque talenta mihi tradidisti: ecce alia quinque lucratus sum. Sive fulgura sunt inspirationes divinae, quibus illuminantur corda sanctorum, ut eis accensis in amore charitatis Christi conflagrent. Haec autem fulgura illuminationis Dei revertentur ad Deum, qui ea ad desiderium sui excitandum emiserat, quando per eamdem visitationem divinam ardenti animo et ferventi opus suae illuminationis effecerunt.
3.38.34
Quis posuit in visceribus hominis sapientiam, vel quis dedit gallo intelligentiam? Manifestum est quod homo, quando ad imaginem et similitudinem Dei factus est, sapientiam rationis accepit, ut praestaret caeteris animantibus, quae ratione et prudentia carent. Quibus autem bonis a Deo homo donatus sit: lectorem ad eos transmitto qui de bono naturae, ejusque virtutibus plurima conscripserunt. Gallo etiam gallinaceo Deus hujusmodi sensum dedit, ut emenso noctis tempore, quasi proximae lucis memor, eamdem mundo canens annuntiet revertentem. Secundum intelligentiam vero spiritualem ita sentiendum est: quoniam Christus Dei est virtus Deique sapientia. Hunc Pater in visceribus hominis posuit: sic enim Dei sapientia qui est Filius ejus, ait, cum eum Petrus Filium Dei confessus fuisset, dicens: Tu es Christus Filius Dei vivi. Non tibi revelavit hoc caro et sanguis, sed Pater meus qui est in coelis. Et Apostolus: Cum autem complacuit ei, qui me segregavit ex utero matris meae, et vocavit in gratia sua, ut revelaret Filium suum in me. Gallum vero puto esse unumquemque sanctorum, qui in nocte et tenebris hujus mundi, accipiunt fidem, intelligentiam, et virtutis constantiam clamandi ad Deum, ut inspiret jam dies permanens et amoveantur umbrae vitae praesentis, cum urgenti et frequenti clamore precum suarum dicentes: Emitte lucem tuam, et veritatem tuam. Quod et de prophetis intelligere possumus, qui certatim annuntiaverunt diei ac solis adventum. Hoc in loco aliorum multo aliter interpretatio habet, qui ita dixerunt: Quis dedit mulieribus texturae sapientiam, et varietatum scientiam? Si scientiam varietatum, et textrini operis sapientiam a Deo solae mulieres acceperunt, de quibus dicitur: Sed mulieres doctae dederunt, quos noverant in opus tabernaculi: de qualibus et Dominus hoc loco, quasi specialiter ait: Quis dedit mulieribus texturae sapientiam, et varietatum scientiam? Quomodo in Exodo Beseleel et Oholiab sacerdotum et tabernaculi vestimenta vario ac polymitario opere texuerunt. Noverimus ergo esse animas sanctas, quae hoc opus efficiendi etiam nunc in historia per intelligentiam spiritus acceperunt: quibus utique sicut scriptum est: Dedit Deus sapientiam et intelligentiam, quidquid etiam fabre adinveniri potest, dedit in corde eorum. Sic itaque repleti sunt spiritu sapientiae, et intelligentiae, et sapientiae vel scientiae, et omni doctrina ad excogitandum et faciendum omne opus, quoniam tabernaculum illud legis, sanctae Ecclesiae imaginem praeferebat. Dicamus de hac varietate morum, sive meritorum velut vestem vero Salomoni ministrantium, quod per figuram regina Saba dixit Salomoni, cum admiratione laudans sapientiam ejus, et domum, cibos, habitacula, et servorum ordinem, vestes et ministros, et holocausta, quae offerebant in domo Domini continenter, hanc officiorum varietatem contextam esse per diversas in toto mundo Ecclesias, per quas alibi conjugati, alibi continentes, alibi virgines: hi per eleemosynas, illi per alienationem omnium facultatum: illi per crucem, et mortificationem terrenarum cupiditatum, illi per scientiam Scripturarum multiplicibus sancti Spiritus gratiis, velut diversis coloribus Christi corpus exornant, sibique aeternae gloriae et immortalitatis vestimenta conficiunt. Contexunt etiam perfecto intellectu fidem Trinitatis, velut spartum triplex quod non cito rumpitur. Hujusmodi vestimenta istae spirituales mulieres operantur, id est, sive sanctae animae, sive Ecclesiae per diversa regionum spatia constitutae.
3.38.35
Quis enarrabit coelorum rationem, et concentum coeli quis dormire faciet? Certum est, quia nullus coelorum rationem, vel stellarum cursum poterit aut sermone narrare, aut mente concipere. Quod autem ait: Concentum coeli quis dormire faciet? multis Scripturarum locis laudare Deum elementa dicuntur, pro eo quod in illorum dispositione ac pulchritudine Deus, vel ab hominibus, vel ab angelis praedicetur. Id est, quis homines in ejus laudibus vitam, exercentes dormire, id est, quiescere faciet? Pro hoc itaque honore, qui ab Ecclesiae congregatione persolvitur: quis alius quam ipse requiem dabit ac refrigerium in sempiternum? Dormitio enim aliquando in Scripturis requies intelligitur, ut Isaias propheta ait, Justitia dormivit in ea: id est, in Jerusalem aequitas justitiae requievit, nunc autem homicidae. Et sanctus quidam, super quem signatum fuerat lumen vultus Domini, ait in psalmo, In pace in idipsum dormiam, et requiescam. Item in alio loco, Si dormiatis, inquit, inter medios cleros, id est, inter sortes duorum Testamentorum requiescatis. Et concentum coeli quis dormire faciet? Sanctos angelos intelligamus, qui pro ipsa habitatione coeli coelum dicti sunt per prophetam hoc modo, Coelum coeli Domino. Hujus igitur coeli concentum, ait Dominus, quis dormire faciet, id est, quis erit ille qui eos a perpetuis laudibus, quibus me benedicunt, sanctus, sanctus, sanctus Dominus, incessabiliter concinentes, ut cessent, et quasi obdormientes possit inhibere? Quis narrabit coelorum rationem? Et sancti coelorum nomine crebro dicuntur, de quibus secundum mysticos intellectus propheta vaticinatur, dicens: Coeli enarrant gloriam Dei. Horum igitur donationes, quas habent secundum Dei gratiam differentes; quis poterit vel ipsam fidei ipsorum narrare rationem?
3.38.36
Quando fundabatur pulvis in terra, et glebae compingebantur? Pulvis de quo Dominus ait, gentium infidelitatem signat: pulvis utique aridus, et solutus fundamento in Ecclesia apostolico admiscetur, ut per fidem et colligationes, sive compagines charitatis, conglutinatio in Christo foedere unionis et pacis, in augmentum Dei velut in terram solidam crescendo proficiat. Unde glebae agri Dominici, effectae frugiferae, in unum corpus Ecclesiae charitatis copula compinguntur. Coelorum quoque appellatione Scripturae sanctae recte dicuntur: eo quod desursum sint hominibus attributae, sive quia coelestia in se contineant sacramenta. Horum igitur coelorum, id est Scripturarum rationem, quae de mysteriorum obscuritatibus opacatae sunt, et profundae, quis poterit animo perscrutari, vel eloquio proferre, aut quis eorum vaticinia cessare praecipiet. Antiqui interpretes ita dixerunt: Quis coeli organa in terram declinavit? id est, quis est qui coelorum laudantium Deum cantus, usque ad hominum inclinavit notitiam, ut, imitatione laudis ejus, socii angelorum effici mereantur.
3.38.37
Numquid capies leaenae praedam, et animam catulorum ejus implebis? Ex his quae per omnem textum sermonis hujus enumerat, sex sunt quadrupedia, et quatuor volatilia. Et in hoc decalogi perfecto numero videri potest quod omnem creaturam intelligi voluerit Deus, quae per eum utpote per auctorem regitur. Decimus autem numerus perfectus est; quia per ipsum iterando, omnis numerus in infinitum multiplicatur. Ergo juxta litterae superficiem, hoc ait: Ego qui omnia justa dispensatione procuro, circa te tantum, o Job, videor injustus. Juxta spiritualem intellectum, leaena sive etiam leo, diabolus est intelligendus, qui et in multis locis Scripturarum propter saevitiam et fortitudinem ita nominatur. De hoc igitur Dominus ait, quod nemini nocere possit, nisi a Deo acceperit potestatem. Justo ergo judicio ejus traduntur, quia ille omnino vires non habet dominandi, nisi ipse permiserit. Numquid capies leaenae praedam, id est, sicut ego eam capere permittam. Puto autem hoc loco ideo catulos dictos, quia leaenam nominaverat, quos veneno malitiae suae, sive nequitiae, velut lacte nutrierat ad homines perimendos. De quorum mortibus, nequissimorum spirituum animae reficiuntur, et de his in psalmo ait; Catuli leonum rugientes, ut rapiant et quaerant a Deo escam sibi. His igitur leonibus, et draconibus escas dare Deus dicitur: quando illos quos expetunt, in potestatem accipiunt.
3.38.38
Quando cubant in antris suis( in silvis, alii dixerunt) et in specubus insidiantur? Antra sive speluncae sunt corda hominum impiorum: in his latibulis sedent, sive cubant in insidiis, ut interficiant innocentem.
3.38.39
Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum: vagantes, eo quod non habeant cibos? Arbitror quod et hic corvus adversariam partem significet, sicut et pulli ejus, ut quemadmodum superius leaenam, et catulos ejus intelleximus diabolum, et turbam perditorum ejus, ita et hic corvum eumdem cum pullis ejus intelligamus. Quod ergo dicitur vagantes, indicatur hoc verbo, quod quasi quamdam famis rabiem patiantur circa hominum genus, ut perditionem portionis ejus, velut cibum sumant, et ideo satagere videntur omni instantia, donec ad effectum votorum suorum perveniant, sicut audivimus Spiritum sanctum, per Salomonem dicentem: Oculum irridentem patrem, et contumeliosum senectuti matris, effodiant eum corvi de convallibus, et devorent eum pulli aquilarum. Possumus et ita sentire, ut corvum, id est, diabolum, et omnes socios ejus quondam patres habuerimus, cum erroribus eorum assimilaremur et vitiis, et inde etiam et pullorum nomine dicebamur. Sed relinquentes eos, quod et sponsa docetur, ut faciat: quae sponsa nos sumus, cui dicitur: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui, et invocantes nunc Dominum, potest fieri ut pristino adhuc nomine appellemur: sicut propheta ait, ubi de Deo loquitur: Qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum. Et reor quod ideo pristino nomine censeamur, ut noverimus quid fuimus, et quid nunc per Christi gratiam simus. Et inde hoc ipsum magnum bonum intelligentes, magis Deo gratias referamus, dicentes cum Apostolo: Gratias Deo Patri, qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii claritatis suae. Mos autem sanctae Scripturae hujusmodi est, ut pristina culparum nomina in sanctis frequenter recenseat, sicut beatus Isaias propheta ait de Deo: Benedicent me bestiae agri; et apostolus Matthaeus dicitur publicanus. Videamus hunc locum, si et in bonam partem exponere possimus, ut istum corvum, et Christum interpretemur. Sicut enim secundum Scripturarum consuetudinem, montem dicimus Dominum nostrum, et diabolum similiter appellamus: petram quoque ac lapidem, arborem etiam, et gladium dicimus: ita et corvum fortassis dicere possumus. Nam et sponsa Ecclesia, inter caetera praeconia laudis de Christo, ita ait in Cantico canticorum: Crines ejus ut abietis, nigri sicut corvus: sed quando diabolo corvi nomen aptamus, dicimus eum nigrum criminibus atque tetrum, et qui in tenebris nequitiarum commoretur. Quando vero eo nomine Salvatorem significari dicimus, mysteriorum arcanis eum in Scripturis suis obscurissimum esse sentimus. Et cum sciamus diabolum in Scripturis serpentem nominari, quis auderet de Domino ita credere, nisi ipse in se serpentis similitudinem verbis propriis expressisset, dicens: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis: et discipulos tales admonuit esse dicens: Estote astuti ut serpentes. Et serpens, id est, diabolus maledictus a Deo est, eo quod Evam seduxit astutia: et Christus maledictus dicitur: quia maledictus omnis qui pendet in ligno. Maledictum quippe hominis in se suscipiendo, id est, eam quae ex sententia Dei venerat mortem, ut maledictum suspendit in ligno, et inde est quod pro nobis Christus factus est maledictum. Haec exempla protulimus, ut firmetur sensus supra prolatus: sequentia videamus. Nunc igitur Christo corvo figuraliter dicto, pater praeparat escam, cum ei ex gentibus convocat credituros, sicut de eodem patre propheta ait dicens: Qui suscitavit ab Oriente justum, vocavit eum, ut sequeretur. Dabit in conspectu ejus gentes, et reges obtinebit. His igitur ad fidem vocatis, Dominus Christus velut esca gaudio exsultationis reficitur. Hujus populi, id est, discipuli, et omnes credentes clamant ad Deum in oratione, panem substantialem quotidie postulantes, et hoc ipsum vagantes faciunt, quia peregrini et hospites sunt super terram, ubi sedem sibi firmam et stabilem non constituerunt, sed dicunt cum Apostolo, Instabiles sumus. Hi igitur habent quidem cibos Scripturarum: quarum consolatione pascuntur, sed spei et fidei cibus est, non alimonia rei proprie permanentis. Et idcirco in hoc mundo vagari dicuntur: donec ad immobilitatem quamdam saeculi futuri perveniant. Nam et ad hunc intellectum spiritualem pertinet, quod corvi isti rore pasci dicuntur, sicut philologi se referunt indagasse.
3.39.1
INCIPIUNT EDISSERI CAPITULA. CAPUT XXXIX.
3.39.1
Numquid nosti tempus partus ibicum in petris, vel parturientes cervas observasti? Ibices ipsi sunt, quos Graeci tragelaphos vocant, admixto nomine birci et cervi, eo quod necesse est, ut simile sibi aliquid haec animalia habeant, et unum horum puto in Canticis canticorum damulam vocari, quae aliquando, et caprea, secundum legem mactabantur. Et in Cantico canticorum crebro simul ponuntur, et munda apellantur, quoniam cornuta essent, et ruminarent, ungulamque dividerent. Istius ibicis sunt et alia animalia quasi ejusdem generis, ut est, corvorum, sicut in Lege dicitur: Et omnes corvini generis aves non manducabitis. Haec ergo animalia, vel maxime in saxis nutriuntur, et in cavernis petrarum. Ibicum tempus quando pariunt nosti, ait Dominus ad Job: vel quando cervae parturiunt observasti? Quanta alia sunt in Scripturis magis obscura atque ab hominum notitia longe remota, de quibus aliqua in hoc libro ipse Dominus videtur dixisse, quam sunt quae ad Job nunc loquitur: quod enim laboris est nosse tempus cervarum, et ibicum parturientium? aut unde tam latebrosum est humanae notitiae, ut possit tempus horum animalium parientium penitus ignorare, praesertim cum haec ipsa animalia pene in medio hominum commorentur. Proinde, ne sit apud quosdam hic sermo Domini vilis, et forte ab eis superfluus existimetur, altius quod dixit intuendum est, ut dicamus in mysteriis sub nomine horum animalium, praefiguratos apostolos et apostolicos viros, et omnes praedicatores veritatis: qui in fortitudine fidei et patientia, velut in petris per spiritum imbuentem eos, verbum Evangelii perfecte in se formatum parturiant, vel cum doloribus persecutionum parturiant. In petra parturiebat et ille qui dixit: Nam in Christo per Evangelium ego vos genui. Hoc igitur tempus futurum constitui, et animas praedictorum, velut cervas, quae de timore meo concipiunt, ut spiritum salutis pariant super terram, tu forsitan, quasi obstetricantis officio, diligentissima sollicitudine observasti, dans eis os, et sapientiam de utero mentis suae, minus fortasse solidum, vel integrum verbum praedicationis, velut fetum in hanc effunderent lucem.
3.39.2
Dinumerasti menses conceptus eorum, et scisti tempus partus earum? Vivum verbum Dei, et validum, penetrans usque in divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, in hoc spirituali conceptu profectus quosdam incrementorum, velut per menses temporum in cordium sinibus operatur, ut ipsis apostolis primum apparuit, qui in initio praedicationis, quasi parvi, et modici visi sunt, sed paulatim corroborante eos spiritu, verbum in eis demonstratum est, usque ad mensuram plenae gratiae pervenisse. Quod velut partu edentes, totum atque perfectum ac plenum divinis promissionibus scribentes, diversis Ecclesiis ediderunt. Hujusmodi igitur conceptus, et partus tempora, qui hoc modo spirituali utero cordis fiunt, unde et tu, Job, ait Dominus, cognoscere potuisti? quorumque tempora sunt in Evangelio praefinitionis meae consilio constituta. Ubi ergo dictum est, et scisti tempus partus eorum: alii dixerunt, et dolores eorum solvisti. Dolores sunt insectationes et tribulationes, quae praedicatoribus inferuntur, a quibus doloribus isti tunc absolvuntur, quando invitati ad requiem absolvuntur a corpore. Sive tunc absolvuntur a doloribus persecutionum, quando in spe positi, pro malis praesentibus ad promissionem aeternae remunerationis aspiciunt.
3.39.3
Incurvantur ad fetum, et pariunt: et rugitus emittunt. Doctrinam lacteam propinando incredulis et infirmis, sicut ait Apostolus: Lac vobis potum dedi, non escam: ab illa celsitudine sapientiae ad humiliora praedicatores quodammodo humiliantur atque descendunt, ut vir fiat parvulus: et his qui sine lege sunt, tamquam et ipse sit sine lege. Et dum eos conantur in Christo formare et parere, rugitus emittunt, dum ab inimicis Christi supra modum ac supra virtutem suam gravantur, ita ut taedeat eos etiam vivere. De qualibus etiam dicit Apostolus: Et nunc flens dico inimicos crucis Christi. Sive ex affectu charitatis hujusmodi rugitus emittunt, sicut ait idem Apostolus: Tristitia mihi est magna et continuus dolor cordi meo. Item ait: Ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrymas. Qualibus dolens ex charitatis visceribus dicit: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Item ait in Actibus apostolorum, ubi omnem fraternitatem collectam alloquitur: Vigilate, memoriae retinentes, quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrymis monere unumquemque vestrum. Et iterum ait: Ipsi scitis qualiter vobiscum per omne tempus fuerim, serviens Domino cum omni humilitate et lacrymis. Haec igitur idcirco dicta sunt, ut sciamus quoniam ad gemitus et rugitus pertineant tribulatio, angustia, lacrymae et dolor continuus cordis sanctorum. Aliter incurvantur ad fetum, et pariunt, et rugitus emittunt: ubi praedicatores veritatis verbum fidei coeperint editione eloquii praedicare, illico ab adversariis incurvantur, id est, custodiis carcerum humiliantur atque verberibus; sed quia nec in vinculis verbum Dei est alligatum: illic nihilominus id populis pariunt, quo et ipsi in Christo nascuntur: Sicut ait, ut diximus, in regeneratos, sanctus Apostolus: In Christo Jesu per Evangelium ego vos genui: Deinceps ad Deum in orationibus rugitus deprecationum emittunt, vel pro persecutoribus suis Deum rogantes, vel perseverantiam fidelium, adjutorium divinae gratiae suppliciter implorantes. Aliter, rugitus emittunt, quia qui adjicit scientiam, adjicit dolorem: gemunt sancti cogitantes quanta sunt pericula hujus vitae, vel quam longe sunt a virtutibus quas requirunt.
3.39.4
Separantur filii earum, et pergunt ad pastum: egrediuntur, et non revertuntur ad eas. Parturitione apostolica, filii quos sancti in Christo genuerint, sive a pristinis erroribus suis, sive etiam a carnalibus operibus separantur: in quibus nunc erubescunt, ut jam non sibi vivant, sed Christo, qui pro eis mortuus est, et resurrexit. Pergunt ad pastum: id est, per scientiam profundioris intelligentiae quotidie excitati conversatione proficiunt, dicentes, animalia sancta veri pastoris: Dominus regit me, et nihil mihi deerit: et caetera, quae sequuntur in psalmo eodem; sic, inquam, pergunt sancti filii evangelizantium pacem, sicut jam dixi, id est, crescunt atque proficiunt. Ad istum pastum Domini, et ad hanc alimoniam sanctarum animarum, et ad tales delicias spirituales, egrediuntur utique ab infantia morum quotidie proficientes, proficiscentes virtutum merito in virum perfectum. Et non revertuntur ad eas. Non revertuntur, ut iterum necesse sit eos doceri, quae sint elementa exordii sermonum Dei. Non revertuntur ad ea quae retro sunt, sed ad ea quae in ante sunt se extendunt. Non revertuntur, ut quidam, quibus ait Apostolus: Filioli mei, quos iterum parturio donec Christus formetur in vobis: sed potius subeunt gradus ascensionum, inambulant de virtutibus in virtutem. Hujusmodi ergo filii non possunt audire, ut Galatae, vocem increpantis Apostoli: vellem esse apud vos, et mutare vocem meam. Hic ergo sermo Dei sub figura caprearum, et ibicum, describit apostolos, sicut jam dixi, et apostolicos viros, atque omnes doctores Ecclesiae, per quorum doctrinam Ecclesia spirituales sibi filios generat. Et unaquaeque anima de verbo Dei concipiens, parit filios bonorum operum, quae tamen cervae sit similis, et ibici, ut in montibus habitet, et in petris nutriat, veloxque sit, et alacris ad currendam viam Domini. Serpentes quoque de terra sua educat, et vivat multo tempore, audiens prophetam: Adjicientur tibi anni vitae tuae. Talibus cervis sunt montes excelsi, quos Domini vox perficit, et quorum pedes in consummatione perducet.
3.39.5
Quis dimisit onagrum liberum, et vincula ejus quis solvit? In cerva et ibice superius figuram Ecclesiae esse monstravimus. Nunc vero onagri nomine, arbitramur populum Judaeorum posse intelligi, quem Deus ob incredulitatem ejus dimiserit, sicut ait: Et dimisit eos secundum desideria cordis eorum. Quod in multis aliis locis Scripturarum Deus hoc futurum esse testatur. Cujusque vincula praecepta esse legalia non absurde sentimus. Nam eumdem contumacem populum et rebellem, propheta ita objurgat, et increpat, dicens: Vacca lasciviens Israel, confregisti jugum, rupisti vincula. Hunc igitur quasi onagrum, immundum videlicet animal ac effrene reliquit Dominus, ut ab eo jugo imperii sui, quia semper restitit obedire, a vinculis praeceptorum diaboli solveretur, et secundum Apostolum servus peccati, liber esset justitiae; sic enim ipse Dominus de Judaeis ait in psalmo: Disrumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum: ubi ipsa Trinitas Dei hoc dixisse videtur. Nam quemadmodum in Genesi in factura hominis pluraliter dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: ita et hic locutus est: Disrumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum. Quem locum Actus apostolorum ita se habere manifeste declarant: ubi apostoli ad Deum elevaverunt vocem suam atque dixerunt: Domine, tu qui fecisti coelum et terram, mare, et omnia quae in eis sunt, qui Spiritu sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum, adversus Dominum, et adversus Christum ejus. Ob hoc igitur scelus quod in Christo Filio Dei commissum est, ait Pater, qui in spiritu suo hoc futurum praedixerat, dicens: Disrumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum. Processit grande peccatum ac nefandum, quo Salvatorem crucifixerunt, ut merito ab eis vincula praeceptorum Dei disrumperentur, et ita legis jugum projiceretur. Quod autem jugum, et vincula eorum dicta sunt, cum Dei fuerint potius quam Judaeorum, quibus legem ac praecepta dederat mandatorum: hoc maxime requirendum, quod ita dictum, quia Judaei legem carnaliter intelligentes, quam ex operibus se implere arbitrabantur, quasi suam effecerant, sicut dicit Apostolus: Israel vero sectans legem justitiae, in legem justitiae non pervenit. Quare? Quia non ex fide, sed ex operibus. Et ideo de eisdem sequitur, dicens: Ignorantes enim Dei justitiam, et suam quaerentes statuere, justitiae Dei non sunt subjecti. Quod autem ait, suam volentes statuere justitiam, non quia lex ab ipsis sit constituta, hoc ait, sed in lege quae ex Deo est suam constituerant, quando eamdem legem suis viribus se implere posse credebant, et idcirco secundum hunc sensum Judaeorum vincula disrumpenda a Deo dicuntur, et projiciendum jugum ipsorum.
3.39.6
Cui dedit in solitudine domum. Justos destitutos in solitudine, videlicet protectione defensionis meae habitare feci, sicut etiam postmodum ore prophetico locutus sum dicens: Fiat habitatio eorum deserta; et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet. Solitudo itaque factus est populus ille, et eremus, quia ablata lege, prophetia, sacerdotio, sacrificio quoque ac beneficiis divinis, gratiae etiam protectione privati ac destituti sunt.
3.39.7
Et tabernacula ejus in terra salsuginis. Ut sine ulla spe promissionis Dei sterilis viveret, et infructuosus terram salsuginis dicitur accepisse: ubi praeter amaritudinem qua Deum provocaret ad iracundiam, nihil haberet. Sic namque alibi de Deo dicit propheta: Posuisti flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim. Terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea.
3.39.8
Contemnit multitudinem civitatis, clamorem exactoris non audit. Ecclesia est haec civitatis, quae constat ex multitudine innumerabilium populorum, de qua Dominus ait: Non potest civitas abscondi in monte posita. Hanc igitur quisque Judaeus despiciens, respuendo contemnit, clamorem etiam cujuslibet evangelizantis verbum Dei, et exigentis obedientiam fidei, non audit, id est, obedire detrectat. Ob hoc igitur, incrassatum est cor eorum, et oculos suos clauserunt, ut non videant oculis, et auribus non audiant, et corde intelligant.
3.39.9
Circumspicit montes pascuae suae, et virentia quaeque perquirit. Montes, superbos quosque doctores, scribas videlicet, et pharisaeos legis suae, quasi suspiciens, eisque honorem deferens, adulationis ambitu circumit: ab eis procul dubio, in quibus est doctrina hominum, non recedens, in quibus etiam montibus ubi se pascua carnalis legis habere gloriantur, virentia quaeque perquirit, quae ad delicias utique carnis, et sabbata delicata pertinent, et quae velut virescentis superficie legis historiis, nullum fructum habeant figurarum.
3.39.10
Numquid volet rhinoceros servire tibi, aut morabitur ad praesepe tuum? Sive, ut alii dixerunt: Numquid volet monoceros servire tibi? Ex diversa editione transferentium advertimus, quod ipsum sit rhinoceros quod et monoceros, et Latine intelligatur unicornis, sive super nares cornu habens. Sunt ergo hujuscemodi ferae in solitudine Orientis, et ab hominibus nonnumquam videntur, sive capiuntur. Hic igitur monoceros, populi gentilis imaginem praefigurat; cujus etiam superbia significatur in cornu: sicut quibusdam peccatoribus, et superbis a Deo dicitur per prophetam: Dixi iniquis, Nolite inique agere; et delinquentibus, nolite exaltare cornu. Nolite extollere in altum cornu vestrum: quia veternosa atque antiqua in his, quos Deus increpat, superbia est. Secundam aliam editionem, in hoc eodem loco psalmi legimus: Nolite exaltare in excelsum cornu vestrum, loquentes in cervice veteri. In multis quoque aliis Scripturarum, cornu nuncupato, legimus superbiam nominari: licet et in bonam partem cornu soleat dici, ut est illud: Exaltabit cornu Christi sui. Nam et ipse Dominus Christus, propter singulare imperium suum, aliquando et unicornis dicitur. Legimus quoque cornua et regna dici, ut in Daniele et Apocalypsi continetur. Hic monoceros, qui per sapientiam mundialem tumore superbiae erat in sublime porrectus, numquid tibi subjicietur, ait Dominus ad Job, ut per fidem in sanctitate et justitia serviens, obedientiae colla submittat, et mansuetus effectus atque humilis, ad Dominicum praesepe recurrat, ac verbis Dei hominisque assumpti, sacris cibariis saturetur. Sive, numquid subjicietur, ut in Ecclesiae meae claustro habitet, quod erit viantibus stabulum, atque huic saeculo renuntiantibus salutare perfugium: ubi spiritualium ciborum alimoniis, institutionibus, et coelestibus pinguescat eloquiis, et impleatur in illo, quod erit per prophetam postea praedicendum: Agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui. In monocerote quippe hic nominato, sicut in propheta per asinum, immundus et incircumcisus significatus est populus omnium nationum.
3.39.11
Numquid alligabis rhinocerota ad arandum loro tuo, aut confringet glebas vallium post te. Lorum hoc loco dictam ipsam charitatem Christi, quae est inter omnes virtutes praecipua, intelligere debemus, de qua ad diligentes atque amantes Deum, ait Apostolus, Copulati in charitate: cujus vinculis colligandos, propheta olim praedixerat, dicens ad Deum: Labor Aegypti, et negotiatio Aethiopiae, et Sabaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt, et post te ambulabunt: vincti manicis pergent. Et David quemadmodum charitatis Dei vinculis per ministros verbi Dei vinciendi essent credentes, ita loquitur, dicens: Ad alligandos reges eorum in vinculis ferreis. Quorum vinculorum nominibus, charitatis Christi fortitudinem voluit demonstrare, quae etiam fortis et potens in manicis ferreis, ad amorem Domini constringit. Hic ergo rhinoceros, id est, populus quondam incircumcisus, praeputio scilicet carnalium voluptatum, et infidelitate immundus, hoc loro charitatis Christi fortissimo alligatus, ita ut nulla eum creatura separare possit a Christo: conficit in corpore glebas convallium, duritiam scilicet peccatorum, et colit in corpore suo terram Dominicam, secundum Apostolum, qui ait: Non estis vestri. Et ideo hic specialiter Domini est terra, in qua primitus fit omnium peccatorum quasi veprium spinarumque purgatio. Deinde aratro crucis, et ferro Dominicae passionis, duritia cordis atteritur, et confringuntur vallium glebae. Vallium nomine, humiliatos peccatis homines, atque in ima depressos significari existimo, sicut habemus in psalmo: Ascensus in corde suo disposuit in valle fletus. Unde et Isaias cum increpatione prophetaturus, contra Jerusalem peccatricem prophetiae suae hujuscemodi titulum praeposuit, dicens: Onus vallis visionis. Talium igitur vallium glebas monoceros comminuit, quando humiliati corporis terram edomat, et suscipiendis coelestium praeceptorum seminibus ac reddendis fructibus praeparat: quando cum Apostolo castigat corpus suum, et in servitutem redigit: quando omnem hebetudinem obstinati cordis, duramque stoliditatem a se auferre contendit, quod tamen efficere nequaquam poterit, ait Dominus, nisi rectorem et gubernatorem suum obedienter me fuerit secutus. Unde ait Dominus ad Job: aut confringet glebas vallium post te, sicut habemus in psalmo: Adhaesit anima mea post te. Et propheta de hujusmodi: Post te ambulabunt, inquit, vincti compedibus: ubi admiratione dignos video tales pedes, qui quanto magis compediti fuerint, tanto velocius sine offensione egrediuntur.
3.39.12
Numquid fiduciam habebis in magna fortitudine ejus, et derelinques ei labores tuos? Numquid credes illi, quoniam sementem reddat tibi, et aream tuam congreget? Ego Dominus novi fortitudinem charitatis ejus, et patientiae ac longanimitatis, et idcirco dereliqui ei ad imitandum me omnes labores dispensationis meae, quos in me credendo intelliget, quia pro illo sustinui alapas, verbera ac sputa suscipiens, eidem laboravi: eique ad coelos revolans exempla laborum ac virtutum reliqui, cui quae credidi atque commisi, opitulante sibi gratia mea, reddat multiplex semen, et in area Ecclesiae meae germen tricesimum, sexagesimum, centesimumque fructificet, et aream tuam congreget: sicut apostoli, et post apostolos multi fecere doctorum.
3.39.13
Penna struthionis, similis est pennis herodii et accipitris. Herodiorum genera tria esse dicuntur, unum horum album esse colore quidam ferunt, aliud vero quasi gruis quibusdam diversis coloribus varium, tertium quoque genus nigrum affirmant, quod sit non solum velox, et saevum ad praedam: verum etiam in coitu impatientissimum, intantum ut in tempore coitus ex oculis ejus sanguis ebulliat. Herodius in psalmo centesimo tertio ita nominatur: Herodii domus dux est eorum, cum de lignis Domini propheta tropicos loquitur. In Deuteronomio quoque et in Levitico, ubi ne aves immundae in cibum sumantur Moyses prohibet, et haec similiter ponitur. Accipitrum etiam aliquot sunt formae, vel genera. His ergo rapacissimis avibus, venatu et praeda viventibus, in pennis struthio comparatur, sicut et alii dixerunt: Struthio mixta, et alis herodionis et accipitris. Igitur struthionem secundum spiritualem intelligentiam sensusque divinos, Ecclesiam non absurde sentimus, quae per lavacrum regenerationis, et verbum munda in Christo effecta est, qui similem quidem pennam habet pennis avium, quae carnibus vescuntur et sanguine. Sed illae remigio alarum in hoc aere velut in pelago id agunt, ut de caeteris avibus praedam capiant. Unde sub hac figura inimici nostri spirituales intelliguntur. Struthio vero longe dissimili modo pennis suis utitur: eo quod eas velut per fidem, et speciem duorum testamentorum gubernaculis vivens habitantem extendat. Haec avis, ait Dominus ad Job:
3.39.14
Quando dereliquit ova sua in terra, tu forsitan in pulvere calefacies ea? Ova sive filios, ut in subsequentibus dicitur, novam creaturam atque in Christo generatam, et candidam progeniem sanctae Ecclesiae intelligere debemus. Sed in ovis illos esse noverimus, qui doctrina quotidiana, quasi fetus quidam Ecclesiae matris nutriuntur, ut quandoque de initiorum frugalitate, et imperfectione procedentes, ad ultimum testa virtutum, veluti distinctis atque formatis membrorum compagibus, existant, cum ex tenebris vitiorum hoc modo facti fuerint lux in Domino, proficientes quotidie ad aetatum morumque soliditatem. Audiant prophetam de ipsis dicentem: Dies formabuntur, et nemo in eis, id est, nullum in eis vitium dominabitur, quo impugnante vincantur. Filios vero intelligamus jam solito robustiores, fide ac virtutibus compositos, atque formatos per incrementa virtutum, tamquam per annorum seriem jam de omni infirmitate vitae incompositae nihil habentes. Hi igitur, sicut ait Dominus, in terra ab Ecclesia relinquuntur, quando persecutionem ab impiis, et terrena sapientibus patiuntur. Relinquere enim eos Ecclesia dicitur, dum adversantibus non resistit: quos Dominus fervore fidei et patientia duros, atque in illo igne quem misit in terram, et in pulverem fragilis carnis eorum fortissimos facit.
3.39.15
Obliviscitur quod pes conculcet ea, aut bestia agri conterat. Obliviscitur Ecclesia natos suos, dum eis pressurarum molestias, adversarios inferre non prohibet. Hoc loco differentiam puto esse tribulationum propter illud quod dixit, pes conculcet, et illud quod ait, et bestiae agri conterant. Et hoc sit contritio bestiarum, quando aperte truces, saevi et immanitate morum crudelitate similes bestiarum. Christum confitentes usque ad atrocitatem mortis affligunt. Pes vero conculcationis sit hujuscemodi tribulatio, quando opprobriis, et nimio contemptu iniquorum sancti usquequaque humiliantur, velut quadam conculcatione protriti.
3.39.16
Duratur ad filios suos, quasi non sint sui: frustra laboravit, nullo timore cogente. Praesentibus filiorum suorum tribulationibus, Ecclesia dura et impia videtur, quoniam non ingemiscit, et plangit angustias interitumque natorum. In cujus figuram, sancta mater Machabaeorum super filiorum suorum cruciatibus exsultabat: videbat quippe in spiritu, sicut et hic sancta mater Ecclesia per fidem quotidie contemplatur, quantam gloriam in aeternum pariant poenae praesentes, professione veritatis acceptae. Et ideo quod sequitur, frustra laboravit, nullo timore cogente, Ecclesiam signat, quae filios suos ad tentationem, et saeculi hujus molestias praeparat, sperans utique a Deo pro his malis temporariis, filiorum suorum gloriam, et incorruptionis beatitudinem sempiternam. Aliter, sed et si doluisset pro filiis consecratis, frustra doluisset, quia non habebat timendi causas, quando eos non perdidit, sed acquisivit.
3.39.17
Privavit enim eam Deus sapientia, nec dedit illi intelligentiam. Sapientia atque intelligentia mundi hujus privata est a Deo Ecclesia; nam et Apostolus hoc fieri praecipit, dicens: Qui vult sapiens esse, stultus fiat, ut sit sapiens: quia sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum.
3.39.18
Cum tempus fuerit, in altum alas erigit, deridet equum et ascensorem ejus. Cum ingruerit, ait, molestior et nimium acerba afflictio persequentis, ibi major ad Deum de afflictione obsecrantis affectus, dum quodammodo excitatur, et humiliatus erigitur intentione vigilantissima deprecandi in excelsum alacri nisu, fidem suam et spem, velut pennas in adjutorio gratiae Dei fultas suffert, et cum talium alarum sustentata fuerit auxilio, gressus profecto ejus velociores efficiuntur et conciti: ita ut insequentes se derideat inimicos, id est, equum et equitem, quod est diabolum et hominem ministrum inimici, qui in perpetrandas contra Ecclesiam persecutiones, sedet in quolibet equo suo, in corde videlicet hominis persequentis.
3.39.19
Numquid praebebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo ejus hinnitum? Hunc equum adversariam potestatem arbitror posse intelligi, qui sit pallidus, ut in Apocalypsi scribitur, quem sequitur mors et inferus. Et qui in Zacharia propheta dicitur rubeus, mortibus videlicet hominum, et cruore respersus. Proinde dum permittitur praeberi ei a Deo, dicitur fortitudo, et circumdari collo ejus hinnitus, ut per patientiam, et bonitatem Dei, thesaurizet sibi iram in die irae, et revelationis justi judicis Dei. Et idcirco in collo ejus significatur hinnitus superbiae, quo tumeat contra Deum, et blasphemiam loquatur.
3.39.20
Numquid suscitabis eum quasi locustas? More locustarum, adversarius noster dicitur suscitari, quando de locis suis ad partiendas regiones, atque vastandas praeire dicitur, sicut ait de Deo psalmista: Dixit, et venit locusta. Sed hanc suscitationem, instantiam efficiendi operis esse arbitror. Unde dicitur ad Pharaonem: In hoc ipsum te excitavi, ut ostendam in te virtutem meam, et annuntietur nomen meum in universa terra.
3.39.21
Gloria narium ejus terror. Sive ut alii dixerunt: Gloria pectora ejus audacia. Ut inimicus in fugam vertat adversarium suum, militem scilicet Christi, ipso etiam anhelitu terret: hic est odor mortis, hic est spiritus furibundus anhelans in hominis necem, retrorsum respicit, qui iterum ad peccata convertitur, sive tribulationibus cedit, ut in Evangelio Dominus per parabolam edisserit.
3.39.22
Terram ungula fodit. Sive, ut alii dixerunt: fodiens in campo luxuriat, id est, carnales homines, et terrena sapientes conculcat, et proterit, et cum eos humiliaverit, sibique subdiderit, facit eos ea contritione contritos, qualis est contritio, et infelicitas in viis hominum impiorum. In hujuscemodi igitur latitudine vitiorum, velut in campo luxurians, fodit ad subtrahenda hominibus fundamenta virtutum, ut in ruinam subducta soliditate procumbant.
3.39.23
Exsultat audacter. Gaudet superbus praesumptionis audacia, quoadusque perniciose contra homines pugnat.
3.39.24
In occursum pergit armatis. Quae sint arma sanctorum contra spiritualia nequitiae, Apostolus diligenter enarrat. Contra hos igitur hujusmodi armis indutus, in occursum pergere dicitur, quando arcem mentis expugnare moliens, adversum murum virtutum, arietes abjicit vitiorum, et ad tentandum Dominum, ausus fuit in occursum ejus venire in eremo, et per singulas civitates apostolis Christum praedicantibus occurrebat, quando eis commotiones seditionum populi suscitabat, sicut etiam in Actibus apostolorum legimus. Unde et ad quosdam Paulus ait: Ostium mihi apertum est magnum, et evidens, sed adversarii multi. Et multis aliis locis de hac adversantium impugnatione non tacet, quas diabolus immittebat.
3.39.25
Contemnit pavorem, nec cedit gladio. Quod ad imperium, et invocationem Dei, diabolus effugetur, manifestum est; sed si ad contumaciam, et voluntatem illius iniquissimam, ac procaciter impudentissimam attendamus, intrepidus non terretur, non erubescit etiamsi gladio ferri Dei territus fuerit et fugatus, et revertitur iterum, nec confutatus abscedit.
3.39.26
Super ipsum sonabit pharetra, vibrabit hasta, et clypeus. Cur habet pharetram inimicus? ut videlicet sedentes in ea Judaei, gentiles, haeretici, in quibus sunt sagittae mortis, errorum scilicet lethalia dogmata, sagittent in obscuro rectos corde. Habet hastam unde criminibus caeterisque vitiis confodiat peccatores, sagittas, subtiliores dolos, hastam, delicta trabalia atque mortifera. Habet clypeum, quo malitiae plenitudine, totum militum suorum occupat pectus, quo ne telis verborum Dei compungantur, excutit ea, frustratur, expalmat: ex quo equo transfigurato in angelum lucis, splendore quodam terribili, vibrant hasta et clypeus, et mendacii eloquio abruptae haereticorum resonant pravitates, et hic propter indesinentem intensionem usumque blandiendi vibrare dicuntur.
3.39.27
Fervens et fremens sorbet terram. Fervens est vitiis diabolus, inimicus sanctorum, et omnium criminum igne conflagrans, atque in hominem furore invidiae fremens, ut jam sorbeat illecebris peccatorem, et devoratum in corpus perditae congregationis suae transferat, quo corpore propheta dixit se forte absorbendum, nisi Dominus esset in eo: ita inquiens: Nisi Dominus esset in nobis, forte vivos absorbuissent nos. Hic ergo contrarius noster ipse est, cui Deus locutus est, dicens: Terram manducabis omnibus diebus vitae tuae. Et idcirco ipse et socii ejus, ut inimici Domini, terram lingent.
3.39.28
Nec reputat tubae sonare clangorem. Id est, prophetarum, et apostolorum increpationem audire detrectat, quibus dicitur: Sicut tuba exalta vocem tuam: sed magis saeviens, unde verus Pharao dicit: Persequens comprehendam, departibor spolia, et caetera. In his locis de quibus diximus, alii transtulerunt: Super ipsum enim gaudet arcus et gladius, lancea, hasta, et tremore et iracundia evertit terram: nec credit, donec clanguerit buccina: ubi eumdem sensum existimo contineri, secundum quem nos exposuimus. In arcu, et gladio, et caeteris armis inimici, omnes adinventiones ejus intelligendae sunt, quae in eo gaudeant cum his modis, quasi armis interficiunt hominem.
3.39.29
Ubi audierit buccinam, dicit, vah! Procul odoratur bellum, exhortationem ducum, et ululatum exercitus. Quando audierit, inquit, adversarius noster Dei buccinam, id est, unumquemque doctorem Ecclesiae adhortantem commilitones suos, secundum praeceptum imperiale, atque divinum, ut contra adversarium suum stent fortes in praelio: stupenti animo et scrutabili, auribusque attonitis, ait: Vah! tamquam si diceret: Quid audio? hac quisquam praesumit audacia, ut contra me saltem cogitet bella constituere? Ubi ergo dictum est, Vah! alii dixerunt Euge, quod secundum, ut consequentia loci fuerit, sive in bonum, sive in malum capitur, et in Psalterio: Confundantur et revereantur, qui dicunt mihi, Euge, euge. Proinde in hoc loco irridentis animo, et subsannantis vultu, euge dicitur. Subtilis enim et vigilantissimus inimicus, et nimium callidus, qui sollicitudinem perdendi omnem terram habet, cum senserit aliqua initia, sive signa quaedam in homine, quomodo ei, ejusque vitiis resistendum sit, velut sagina, adversantes sibi praevenire contendit: ne sumpta contra diabolum sanctitatis arma defendant: ne veneratione digni fiant, cum Rex aeternus advenerit. Ululatus vero, sive sonitus, ut alii dixerunt, exercitus veri imperatoris ille est, quando se invicem uno spiritu, unaque charitate, et fide cohortantes, conspiratis in unum timoris Domini viribus, alloquuntur, ut donec transeat iniquitas, sint perseverantes in praelio: quia charitate regis sui infusa in se per Spiritum sanctum, qui datus est eis, pro alterutro sunt membra sollicita.
3.39.30
Numquid suscitabis eum quasi locustas? Quem de loco ad locum transilire feci, et de praesenti, scilicet mundi delectatione ad desiderium futuri saeculi inflammavi, sic utique suscitatus est de corpore infidelitatis, velut sol, cum calor advenit. Has autem mutationes non locorum esse corporalium noverimus, nam affectus sunt animorum.
3.39.31
Gloria narium ejus terror. Ut terreat peccatores, odio habens quod sunt, et dicens eis de Deo: Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit, et caetera: de gloria narium ejus est, spiritus enim Dei est in naribus ejus, quod et sanctus Job dixit: Spiritus Dei est in naribus meis. Hoc unguento, spiritu utique Dei, perfusa est Ecclesia, sicut scribit Joannes apostolus: Et vos unctionem habetis a sancto. Proinde hic de quo loquimur, hoc loco de bono flagrabat in interiore sensu hominis sui: in quo sensu secundum voluntatis arbitrium, aliis odor mortis in mortem, aliis odor vitae in vitam, quoniam refuso super Christum, id est, myro fidei a sancta Ecclesia repletus est mundus: omnes fidelium populi, eodem sacro chrismate uncti sunt. Propter quod et ipsum unguentum, quod ante Salvatoris notitiam intra alabastri vasi angustias tenebatur, pistici nomen inditum erat, ut noverimus credentium populos, sicut dixit, chrismate consecratos. Hac igitur gloria odoris hujus, quasi terrore generationis perfunditur sensus interior.
3.39.32
Terram ungula fodit. Exsultat audacter, et in occursum pergit armatis. Quidquid in se potissimum habet ad substantiae perseverantiam, eo utique bono virtutis terram scindit et commovet. Non enim patitur ut solum gradiatur incultum, sed studet, ut ager fiat frugifer et opimus. Unde et ante Deum audacter exsultat, ut audiat de se, sicut de caeteris dici: Venientes autem venient in exsultatione, tollentes manipulos suos. Itemque audiat, Serve bone, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam. In occursum pergit armatis, antequam telis vitiorum, sive persecutionum a spiritualibus hostibus obruatur, in acie virtutum consistens, irruentes in se praevenit inimicos, ne aliquo ictu concupiscentiae, vel etiam diffidentiae vulneretur. Sic namque in occursum pergit contra hostes armis vitiorum, insectationemque munitos. Secundum hunc sensum sanctus David ait: Persequar inimicos meos, et comprehendam eos, et caetera.
3.39.33
Contemnit pavorem, nec cedit gladio. Quantaslibet ait minas cum grandi terrore, ita ut cum pavorem incutere cupiunt inimici, loquatur: Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo? Dominus defensor vitae meae: a nemine formidabo adversantium, dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas. Proinde quoniam in hac salute luminis Dei spero: Si consistant adversus me castra, non timebit cor meum. Et si consurgat in me praelium, non cedam gladio, quo mortem libenter pro Christo subire exopto.
3.39.34
Super ipsum sonabit pharetra, vibrabit hasta et clypeus. Super exteriorem et corporeum hominem, de quo ait propheta: Et subtus me conturbata est hebetudo mea: quasi arcem animam credimus, ubi unusquisque sanctorum, utpote in interiore homine suo tamquam intra pharetram habet sagittas eloquiorum Dei, quas dum ad cavendum profert, sive dum eas frequenti correptione, veluti tela pungentia educit in medium, percussurus utique earum ictibus eos, qui merito ad salutem debeant vulnerari. Super ipsum, inquam, eloquiorum Dei resonat pharetra, quod tamen in commotione sit ambulantis. Ubi intelligitur, quod is recte psallat et corripiat delinquentes, cujus in anteriora quotidie profectus est sanctitatis, sic enim apostolus magnus, et potens equus Domini ait: Unum autem quidem quae retro sunt obliviscens, ad ea vero quae in ante sunt extendens. Sive ut brevius et manifestius dicam: Pharetra haec, locus est cordis, in quo sermonum Dei sagittae conditae sunt, et repositae. Et signanter ait Dominus super ipsum, id est, equum sonare hanc pharetram, quod est super exteriorem hominem ejus, pharetra cordis illius referta divinis eloquiis, regnat, dum ut bellator Domini, et fortis in praelio, evangelizat verbum virtute multa. Super hunc equum nihilominus vibratur hasta, et clypeus. Hasta est vigilans animi virtus, sive constantia, quae increpat peccatores, sive vitia in se confodienda mortificat. Clypeus vero scutum fidei est, in quo omnia tela nequissimi ignea possit exstinguere. Et haec propter indesinentem usum bellandi, vibrare dicuntur, quae sint utique in exercitatione praeparata. Nam de talibus armis fulgentibus ita dicitur: In lucem jacula tua ibunt, in splendorem coruscationis annorum tuorum.
3.39.35
Fervens et fremens sorbet terram. Fervens fide in spiritu, et fremens ut Salvator, qui quando in vitiis mortuum spiritualiter suscitat, fremit in spiritu. Ita hic, inquam, fremet contra inimicos suos, sive vitia, sive etiam apertos persecutores: et ita sorbet terram suam, dum eam de carnali conversatione in spiritualem convertit. Sic itaque fremens, sibique plurimum cum indignatione irascens, sorbet eam, sicut dixi, ut illam in spiritus sui affectationem transmittat, ubi est ille absconditus cordis homo in incorruptibilitate, quieti et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples.
3.39.36
Nec reputat tubae sonare clangorem. Tanta animi virtute induitur, ut nullum terrorem adversariorum formidet, quando ad omnem sonitum inimicorum provocantium sit paratus.
3.39.37
Ubi audierit buccinam, dicit, Euge. Procul odoratur bellum, exhortationem ducum, et ululatum exercitus. Qui cum audierit alta voce Evangelium praedicari, gaudet et exsultat, quod Euge significat. Omnium praepositorum de Scripturis Dominicis fortissimorum virorum exempla profitentium, totius quoque Ecclesiae congregationem, quae exercitus Dei dicitur, unanimem atque unius fidei sonum cum audierit, dicit, euge, et laetum cum exhortatione ducum, etiam ululatum audit exercitus. Ululatus autem hoc loco ille significatus est, quando bellatores in acie stantes pugnaturi, se invicem cohortantur. Sed dicit aliquis: Quemadmodum fieri potest, ut una eademque res per figuram nunc in bonam partem, nunc in malam intelligatur, sicut hic nos fecimus, ut hunc equum per allegoriam diximus, et in malum et bonum posse sentire. Ad hoc respondeo, ubi sine epitasi aliquod nomen ponitur in Scripturis, ut puta, mons tantum, et non additur ei ut dicatur mons Sion, aut mons corruptus, non ab re existimo, quin expositio de eadem re in utramque partem sit libera. Ubi vero cum epitasi, ut leo de tribu Juda, aut certe, sedet in insidiis sicut leo: ibi aut Christus, sine ulla cunctatione intelligitur, aut diabolus adversarius noster. Et si placet, demus aliquod exemplum, ubi de arbore in Evangelio Dominus ait ad discipulos suos: Si habueritis quidem fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori, Eradicare et transplantare in mari, et obediet vobis. Ubi quidam intellexerunt, quia fides credentium eradicet inimicum, atque evellat de terra Ecclesiae, terra scilicet Judaeae atque confessionis, et in mare populorum, hominum videlicet impiorum transferat: et illi mali spiritus in Evangelio hoc ipsum significare possunt, qui cum hominibus immundis, et peccatoribus porcorum nomine indicatis, in mare praecipitati sunt. Ubi vero eamdem arborem Dominum significari voluerunt, ita interpretati sunt, quod praedicatione apostolorum, qui gratiam Christi, et virtutem fidei susceperunt, arbor Christus Dominus eradicetur quodammodo de illa gente Judaeorum, in qua velut stirpe generis tenebatur, et transplantatur in mare gentium, sicut ipse Dominus eisdem Judaeis locutus est, dicens: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus.
3.39.38
Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad austrum? Consequens est ut hunc accipitrem in bonam partem intelligamus, sanctum scilicet, qui sapientiam per conversionem acceperit, ut praedari et rapere jam cesset, carnibus etiam saecularium sensuum vivere desistat, et qui veteris hominis exuvias in baptismo deposuerit, plumescens, quodammodo renovata sit sicut aquilae juventus ejus: maxime cum promissionem habens praesentis vitae et futurae, quae in alis significata est, ad austrum, unde calor fidei est, se verterit, unde Christum venisse cognovit: quod et propheta ita faciendum praedixerat dicens: Deus ab austro veniet, et sanctus de monte umbroso et caligoso. Bethleem namque civitatem Domini respicientibus, Jerusalem in meridie, quod est in Austro, positam scimus. Et secundum tropicos intellectus hunc calidum ventum, ut aromata gratiarum ferveant, sponsus invitat, dicens: Exsurge, aquilo, et veni, auster, perfla hortum meum, et perfla aromata mea. Ubi ergo dictum est, expandens alas suas ad Austrum, alii dixerunt, expansis pennis immobilis, et respiciens Austrum. Intentionem ergo perseverantiae dicit ejus, qui per calorem fidei duorum Testamentorum gubernaculis vivens, splendorem aeternae beatitudinis contemplatur.
3.39.39
Numquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila? Aliquando in bonam partem aquila dicitur, et pro ipso Deo, dicente Moyse: Sicut aquila protegit nidum suum, et super pullos suos confidit, ut superius diximus. Hic vero a Deo potestas adversaria aquila dicitur, quae ex permissu Dei elata in superbiam, multum possit, sicut propheta ait: Et erit quasi aquila super domum Dei. Prophetae quoque multis in locis Scripturarum suarum eum superbissimum notant, id est, diabolum: et inde est quod eis et magnus dicitur, eo quod levetur tumens super montes aquilonis, et super astra coeli ponat sedem suam, cupiens se exaequare Altissimo.
3.39.40
Et in arduis ponet nidum suum. In magnis quibusque, et eminentibus saeculi hujus, ac malis hominibus sedem sibi constituit, ut in eis velut durus dominus, et rex trux ac potentissimus commoretur.
3.39.41
In petris manet. In excelsis videlicet duris, et in malitia fortibus manet et habitat.
3.39.42
Et in praeruptis silicibus commoratur. Praeruptae silices intelliguntur blasphemi, qui sunt nimium duris et indomitis cordibus, atque in ruinam suam inclinato peccatorum pondere dependentes.
3.39.43
Atque inaccessis rupibus. Inaccessae vero rupes sunt homines porrecti in altum, nimia elatione cordis sui, ad quorum superbiam, quae eis supra caeteros quasi singulare ad proprium malum sit, nullus accedat.
3.39.44
Inde contemplatur escam. Per illos utique quos superbia nimium elatos diximus, quos haeresiarchas, aut Judaeos, sive sapientes saeculi, id est, philosophos, intelligimus; perditos quosque dum eos erroribus suis in laqueos in escam suam capit, secundum prophetam, qui eodem de diabolo ita ait: Escae ejus electae.
3.39.45
Et de longe oculi ejus prospiciunt. Sagacis valde atque pervigilis adversarii nostri animum, ad inquirendas vires sanctorum dimicantium, nomine oculorum appellavit Deus. Quod autem ait, de longe, mentis ejus intuitus subtili intentione prospicit, eo quod etiam in posterum exercitatae malitiae sagaci suspicione praevideat: non locorum spatia intelligenda sunt, sed initia dispositionis humanae ad recte vivendum. Hoc, inquam, de longe prospicit, quod est ab ipsis utique exordiis subtilis spiritus, et ad omne malum nimium mobilis intuitus, ut illic antequam conatus hominis saltem in aliquo roborentur, pullulantia bona reprimat et exstinguat, et interemptum hominem faciat fetere peccato.
3.39.46
Pulli ejus lambunt sanguinem, et ubicumque cadaver fuerit, statim adest. Pulli ejus sunt filii ejus, vel socii ejus, qui in conspiratione tyrannidis cum eo adversum Deum moliti sunt iniquitatem. Hi igitur livore invidiae, sitientes sanguinem hominum lambunt. Et quod ait, ubi fuerit cadaver, statim adest, alii dixerunt, et ubi fuerit cadaver, statim reperiuntur: quod sive de auctore mali, sive de satellitibus ejus dicatur, ubi affuerit, illic peccatum illico gignitur, quod in anima ita feteat, sicut vulnus in corpore.
3.39.47
Et adjecit Dominus, et locutus est ad Job: Numquid qui contendit cum Deo, tam facile conquiescit? Utique qui arguit Deum, debet respondere ei. Tota altercatio quae in superioribus libri hujus contexitur, in hoc loco a Domino declaratur, cum ipse dicit: Numquid qui contendit cum Deo. Unde appare quia contra Deum, quadam praesumptionis audacia ex fiducia bonae conscientiae sit locutus, non tamen blasphemavit Deum, sicut quibusdam videtur. Ubi et si asperius aliqua dixit, ad idem respiciens, ad quod Deus, justus est: tenorem justitiae Dei respiciens, locutus est, non ad blasphemandum Deum, unde illum secundum justum judicium ejus requirendo, quasi constringit et dicit, ut parcat, vel eum injustum declaret. Quare eum circa se juxta injustitiam judicare sentiat, cum eum optime noverit justum. Accepta igitur Job ratione a Deo, in his sermonibus quos locutus est, quia omnia utique quae creasset, ipse gubernaret et regeret, a quo etiam omnino nihil injustum fieret, convictus sicut hic aperte demonstratur, silebat: sed admonetur a Domino atque compellitur, ut quia adversus eum contendit, eumque arguere conatur, ipse ad interrogata respondeat. Et ait scriptor libri hujus:
3.39.48
Respondens autem Job Domino dixit: Qui leviter locutus sum, respondere quid possum? Beatus autem Job agnoscens se leviter, et non consummate locutum, dicit omnino se Deo respondere non posse. Propter quod cupiat se silentio cohibere, sicut ait:
3.39.49
Manum meam ponam super os meum. Unum locutus sum, quod utinam non dixissem, et alterum, quibus ultra non addam. Eo quod unum et aliud verbum dixerit, pro quibus potuerit laedere. Illa esse existimo, sicut superius comprehendi, quae ita dixit: Elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea: et si flagellat, occidat semel, et non de poenis innocentum rideat.
3.40.1
INCIPIUNT EDISSERI CAPITULA. CAPUT XL.
3.40.1
Respondens autem Dominus Job, de turbine dixit. Id est, vel de increpationis impetu, vel de perturbati aeris ac nubium obscuro.
3.40.2
Accinge sicut vir lumbos tuos, interrogabo to, et indica mihi. Sive ut alii dixerunt: nequaquam, sed accinge sicut vir lumbos tuos, et caetera; quod est: Nolo ut taceas, ait Deus, sicut ipse disponis, sed potius loquere, et quod interrogo te, responde mihi. Quemadmodum autem Deus hominibus loquatur, cum sit ipse spiritus, multis significationis divinae nobis indicant litterae, ut Pater de nube ad Filium loquitur, et Moysi in flamma ignis, et Ezechiel sedenti cum senioribus Israel, fit sermo Domini, et solus audiebat quae dicebantur a Domino.
3.40.3
Numquid irritum facies judicium meum, et condemnabis me, ut justificeris? Quo sensu sanctus Job dixerit ea quae supra conscripta sunt, in hoc loco Dominus manifestat. Nam cum increpatione, propter hoc ipsum ab eo arguitur, quia in ejus injuriam et suggillationem se justificare voluerit, dum eum ex ipsis cruciatibus suis, quos sibi inique inflictos asserit, justitiam injustitiam vocat.
3.40.4
Et si habes brachium sicut Deus, et voce simili tonas, circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus. Disperge superbos in furore tuo, et confunde eos, et respiciens omnem arrogantem humilia. Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo. Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam: et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua. Ecce Behemoth, quem feci tecum, fenum quasi bos comedet. Hoc est dicere: Numquid potes hos ipsos daemones, quorum tribulationibus expugnaris, et contereris, expugnare et dispergere? Nec si contra Deum contendere deberes, si tibi esset fortitudo ut Deo est, et vox imperii tui hoc mundo terribilis insonaret: circumdares etiam tibi decorem aeternitatis, honoris quoque et sublimitatis esses gloria exaltatus, et omnibus sanctitatis virtutibus tamquam speciosis vestibus te munires, omnes nihilominus superbos justo judicio tuo, velut indignationis iracundia dissipares, et eos in locum suum, id est, in carcerem inferorum detrudens, contereres, quin etiam a sanctorum lumine separatos, in pulverem simul absconderes, sive, ut alii dixerunt, retruderes eos sub terra: simul et facies eorum, id est, animam cum intellectibus suis tamquam oculorum luminibus in foveam inferni demergeres, id est, quam impossibile est, ut haec homo habeas, tam stultum est, ut quasi ex aequali contra Deum loquaris, a quo humiliter sperare misericordiam debes, ut ex ejus dextera, id est virtute, contra eos, quos dixi superbos, arrogantes impiosque salveris. Ecce hoc ipsum noveris, fortem diabolum, et potentissimum inimicum tuum, quem ob immanissimum trucis animi furorem, Behemoth nomine feralis bestiae nuncupavi, apud te velut bovem, animal videlicet mansuetum, fenum comedere faciam, non carnes ut leonem. Quia carnes quando comeduntur, non fit sine viventis interitu. Circa te vero non ita est sicut jam dixi, cui jussione imperii mei, hoc modo praecepi, dicens: Ecce in manu tua est vivere, animam ejus serva. Behemoth namque doctores Ecclesiae, qui Hebraeas litteras contigerunt, in Latinum quasi plures interpretati sunt. Proinde inimicus diabolus cum toto corpore satellitum suorum hoc loco a Deo describitur. Quem propter pluralitatem nominis ipsius, antiqui ita interpretati sunt: Sed ecce bestiae quas feci apud te, fenum sicut bos edunt, id est, et hoc potentia dexterae meae factum est, ut substantiam tuam et facultates, quae ob pretiosae mentis tuae divitias feno comparantur, in potestatem acciperent devorandas. Et ideo vilia quaeque et temporalia tibi abstulit, quae feni nomine significata sunt: non quae magna et grandia, id est, animae ornamenta, quibus te spoliatum blasphemiae ruina comprimeret, quali peccato totus homo a diabolo devoratur. Ita ergo de eo dicit Deus.
3.40.5
Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus. In lumbis et umbilicis, ventris voluptas, vel carnis luxuria intelligitur, quae membris genitalibus post primi hominis lapsum inserta est, ut supra modum legis naturalis illa membra, et quando non vult homo, incentivis libidinis titillentur: et ita voluptatum sectatores, diabolo fortitudinem propriis vitiis ministrantes, de parte illius et consortes efficiuntur, ut sint membra ejus, quorum tamquam corporis sui ipse est caput.
3.40.6
Constringit caudam suam quasi cedrus. Hoc mihi dicere videtur, quod nec in novissimis suis, quae in cauda significantur, sit ad Deum reversurus, quod est, numquam pro tyrannide sua superbus et impius poenitebit; sed exaltatus ut cedrus, voce Domini juste judicantis est confringendus, et comminuendus. Constringitur enim ligno durissimo comparatus: duritia scilicet cordis: ne intelligat, stultus efficitur; et excaecatus, ne videat usque in finem. Sive constringit caudam suam ita sentitur: Propheta fallaciter loquitur: mendacium cauda est secundum sanctorum prophetarum auctoritatem. Hos igitur Behemot tamquam inimicos, tamquam socios et ministros suos in copulam unitate sibi conspirationis astringit, de quibus antiqui dixerunt interpretes, erexit caudam suam ut cypressum, ubi elationem mentis eorum in excelsum significaverunt, hanc arborem nominando, quae sub uno stipite, procero fastigio in altum porrigitur.
3.40.7
Nervi testiculorum ejus perplexi sunt. In nervis, vincula quaedam fortissima ac illecebrosa voluptatum quibus homines carnales implicat, dicere videtur mihi, de quibus vitiis et propheta culpans homines inter caetera ait, ita dicens: Declinantes autem ad obligationes: ubi simpliciter pene inexstinguibilem voluptatem in membris humanis a propheta significari puto, cui voluptati caro nostra captiva succumberet, nisi juxta Apostolum Dei gratia subveniret.
3.40.8
Ossa ejus velut fistulae aeris, cartilago illius quasi laminae ferreae. His membrorum nominibus indicatur, quod diabolus cum suis durus sit, rigidus, pertinax et inflexibilis. In ossibus namque et cartilagine, intus et foris, in cogitatione videlicet et opere, perfecta ejus demonstratur malitia. Quod autem dictum est, cartilago ejus quasi laminae ferreae, alii dixerunt, Spinae ejus ferrum est fusile: ut intelligatur, quia numquam se diabolus per poenitentiam Deo humiliaverit.
3.40.9
Ipse est principium viarum Dei. Qui fecit eum, applicabit gladium ejus. Hoc in loco hic esse mihi videtur sensus, quod ad vias Dei ambulandas, et per obedientiam praecepta Dominica observanda, hic inter caeteras creaturas primus a Deo sit conditus, et inde dictum sit, ipse principium est viarum Domini. Nam in Ezechiele propheta in capite lapidum ignitorum refertur, quod primus fuerit omnium angelorum, et corona in manu Domini. Sive ita dici potest, ut in illa aeternitate sua Deus semper manens, quasi egressus in facturam creaturarum videtur, et hae sint viae ejus, ut invisibilia ex visibilibus apparerent. Sive unaquaeque creatura via Dei est, per quam ad Dei itur cognitionem, dum cognita ab eo cognoscitur. Sive viae Dei illae sunt, quando cuilibet creaturae rationabili, Deus quasi ad eam veniens innotescit. Proinde hic Behemoth principium viarum Dei dicitur, eo quod primus factus, Dei sui cognitionem a quo conditus est accepit. Dominus autem Christus in principio viarum Dei creatus refertur, ut a reconciliando mundum per sanguinem suum, viam mandatorum patris quasi opera ejus graderetur, quod in principio praedicationis Evangelii demonstravit. Quod autem Dominus ait: Qui fecit eum, applicabit gladium ejus, id est, qui fecit Behemoth, applicabit ei gladium ipsius, id est, malo quo alios interemit ipse punietur, sicut et de ejus similibus Spiritus sanctus in psalmo locutus est: Gladium evaginaverunt peccatores, et; Gladius eorum intret in cor eorum. Notanda tamen est in hoc loco commutatio personarum. Nam et superius Dominus ait, quod Behemoth bestiam ipse fecerit, et nunc dicit quod alius eum creaverit, ita dicendo: Ipse est principium viarum Dei, qui fecit omnia: quod ita exponi potest, quia Pater in Filio omnia fecit, sicut Propheta ait ad Deum: Omnia in sapientia fecisti. Alii dixerunt: Ipse est initium figmenti Domini: quod illudatur ab angelis ejus, id est, sanctis. Ab his ergo illuditur, quando per gratiam sancti Spiritus, et meritum sanctitatis eis subditur, et invocatione nominis Christi ab obsessis corporibus effugatur. Ab eis utique qui deponentes omnem malitiam et omnem dolum, et simulationem, secundum Isaiam, geniti infantes in Christo sunt, de quibus prophetavit cum virtute gratiae Christi contra adversarium eorum diabolum in spiritu providentiae, dicens: Et delectabitur infans ab ubere, super foramina aspidis, et in cavernam reguli, qui ablactatus fuerit, manum suam mittet. Et Dominus, cum de ejus toto corpore loqueretur, ait ad eos, quos innocentes et parvulos fecerat, dicens: Ecce dedit vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et nihil vobis nocebunt.
3.40.10
Huic montes herbas ferunt. Omnes bestiae agri ludent ibi. Hi montes in climate aquilonis constituti sunt, ubi superbus diabolus sedere se dicit, inquiens: Ascendam super altitudinem nubium, ero similis Altissimo. Quos montes, superbos quosque et nimium elatos homines, ac tumorem cordis illius imitantes, non absurde sentimus. In his igitur habitans, temporariam jucunditatem, quae herbarum vocabulo appellata est, in eis depascitur, et in malo virentis ac vigentis in eis voluptatis noxiae delectatur, in quibus etiam montibus omnes bestiae agri ludunt. Bestiae istae socii sunt et ministri diaboli: de quibus ait propheta, orans ad Deum: Ne tradas bestiis animam confitentem tibi. Ager vero hic mundus est, secundum auctoritatem Domini, qua dicit in Evangelio: Ager autem est hic mundus. In talibus igitur montibus, qui herbas luxuriae, non arbores fructiferas ferunt, hae bestiae, adversariae videlicet potestates, non habentes rigorem virtutum, ludunt fluxu lasciviaque vitiorum, et in omnibus eorum montibus, in sceleribus ac nefandis criminibus videlicet gloriantur. Alii de hoc loco dixerunt: Ascenderunt in montem praeruptum: fecit gaudium quadrupedibus in tartaro. Montem praeruptum ipsius superbiae diabolicae verticem significatum puto, in quem nimium se extulerit, ita ut de eo usque in ima caderent inferorum. Fecit ergo gaudium, id est, dedit consolationem, vel his qui superbiae ejus consentientes, de coelis ejecti sunt tartaris deputandi, vel his peccatoribus, qui per eum in profunda inferi corruerunt, sub quorum persona ad ipsum daemonum principem ita sermo propheticus loquitur: Et tu vulneratus es sicut et nos, nostrisque similis factus es. Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum: fecit gaudium quadrupedibus, ut dictum est, id est, peccatoribus, qui in terram proni seu vergentes in tartara, coelum suspicere non possunt.
3.40.11
Sub umbra dormit in secreto calami, in locis humentibus. Quod umbrae corporum sint, nemo dubitat: sed umbra in Scripturis divinis aliquando requies, et refrigerium intelligitur, aliquando poenae. Unde dicitur, umbra mortis. Aliquando umbrae, peccata esse referuntur, quae tamquam umbra corpori, ita morti vicina sint. In peccatis ergo diabolus habitat, et requiescit in secreto cogitationum, sive etiam lumborum: unde et loca humentia appellantur. Sive in secretis, id est, in absconditis Dei, quae Deus utique non requirit, et velut se indigna non visitat: de quibus absconditis propheta ait ad Deum: De absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Peccata ergo tamquam tenebrae absconduntur a lumine veritatis. Sive, ut jam diximus, loco remoto cordis diabolus habitat, quod cor vacuum timore Dei patet vanitati et luxui, atque omnium illecebris vitiorum. Haec enim umbra solem nesciens, et calami secreta significant. Alii dixerunt: Sub omnimodis arboribus dormit secus juncum, et calamum, et caricem. Omnimodas arbores dicit, quae tamen omnes infructuosae sunt, non habentes medullam charitatis Dei, nec bonorum operum fructus.
3.40.12
Protegunt umbrae umbram ejus. Peccata ejus super omnium impiorum peccata, et impietates eminent, quas protectione quadam malitiae suae defendit, et contegit. Alii ita dixerunt: inumbrantur in eo arbores magnae: ubi hoc mihi videtur dixisse, quod quamvis maligni spiritus, vel homines ministri diaboli, superbia sint excelsi, tamen superet eos magnitudine delictorum diabolus, quia scelestioris criminis inventor est, quam imitator peccati.
3.40.13
Circumdabunt eum salices torrentis. Sive stirpes et virgultum, ut alii dixerunt. Mundus iste mortalis propter velocem volubilitatem suam, torrentis nomine appellatur: sicut et propheta ait, cum de passione Domini prophetaret: De torrente in via bibet. Dispensatione namque illa qua ad nos venire dignatus est, in cruce mortis calicem bibit, de quo dixit ad Patrem: Si fieri potest, transeat a me calix iste. Hujus ergo mundi hominibus, qui sunt sensibus peccatorum et perfidia infidelitatis amarissimi tamquam folia, fructus bonorum operum mentientes, diabolus circumdatur, qui etiam in collegas consortiumque junguntur.
3.40.14
Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus. Multis in locis Scripturarum, fluminis nomine genus humanum significari noverimus, de quo et ipsa potestas adversaria ait: Meus est fluvius, et ego feci memetipsum. Huic ergo fluvio, humano videlicet generi in ima atque inferiora, more fluminis defluentis, desideria cupiditatum, delectationis, praesentisque amorem mundi, ita insinuat, ut eum absorbere possit, et velut inferus deglutire; sic namque humanum genus praeceps in supradicta vitia defluet, ut possit ab inimico facile devorari. Quod autem ait: Habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus: Jordanis fluvius, baptismi continet sacramentum; dum in ipso Christus Dominus baptizatur, nostrum baptisma consecratum est. Cujus secundum mysticos intellectus, montes et colles, arietes, et agni ovium exsultant a facie Dei Jacob, qui junior frater credendo, seniorem fratrem incredulum supplantavit. De cujus Jordanis terra, id est Ecclesia, propheta ex persona credentis se dicit Dominum recordari. A Christo utique monte modico incipiens, qui propter passionem modicus factus est, minoratus est ab angelis, obediendo patri usque ad mortem. Hic ergo Behemoth nimia elatus temeritate, fiduciam gerit, ut praedictum Jordanem, sacramenta videlicet Ecclesiae figurantem, ore suo hauriat, et vorandi cupidus, suo eum ventre concludat. Id est, etiam eos quos sanguis Christi per aquam regenerationis, quam Jordanis typice portendit, et ablutione Spiritus sancti redemit, de illius potestate ac durissimo dominatu quaerit, ut rursus suos faciat, seu occulta suasione, seu oppugnatione manifesta.
3.40.15
In oculis ejus quasi hamo capiet eum. Verba haec Patris de Filio sunt secundum illam allocutionem, de qua superius diximus, ubi ait Pater de eo, cum ei de diabolo sermo esset: Ipse est principium viarum Dei. Hunc igitur Behemoth, homo divini numinis carne hominis assumpti vestitus, in oculis ejus capiet eum, inquit Pater de Filio, quod diabolum esset capturus. In oculis, ait, id est in ipso intelligentiae lumine, ubi est visus sapientiae, naturae rationabilis. Ibi, inquam, divina sapientia captus, dum per calliditatem suam atque versutiam non videt cujus carnem mors devorandam apprehendit. Secundum igitur hunc modum captus est diabolus.
3.40.16
Et in sudibus perforabit nares ejus. Id est, furentem saevitiam atque in sanctorum interitum anhelantem Christus Dominus noster conteret et proturbabit: sanctos vero propter lignum crucis non absurde hic intelligendos puto; sic itaque humiliat et confringit Dominus inimicum, omnemque impetum invidiae saevientis, dum eum per eosdem sanctos ligno suae crucis retundit.
3.40.17
An extrahere poteris Leviathan hamo? Commutavit figuram aenigmatis, ut diabolum quem superius Behemoth translato nomine dixerat, eumdem nunc Leviathan appellet; sed illic eum quasi bestiam dicit, quae terras inhabitet; hic vero ita illum nominat, qui velut in aquis maris consistat. Unde et alii pro Leviathan draconem dixerunt. Unde videri potest, quod horrendum nescio quid genus draconum sit quod Leviathan dicatur, cujus malitiae atque potentiae congrue diabolus coaptetur. Behemoth autem eo quod multi cum eo sint appellatur. Nam Behemoth Latine, quasi plures sonare dicitur. Unde ipse intelligi potest cum sociis et ministris, et recte, quasi dicatur, qui a Deo non sunt. Leviathan vero additamentum quidam aiunt interpretari. Quia ergo in veritate non stetit, et excedens praesumptionis modum addit sibi superbiam, quasi supra naturae bonum in tumorem et morbum elationis excedit. Proinde additamentum dictus est: vocabulum enim factum de crimine, operuit conditionem naturae bonae, quam Deus bonus creaverat. Et Isaias propheta de eo vaticinatur dicens: In die illo, sive passionis Christi tempore, sive in adventu judicii ejus: In die ergo illo visilabit Dominus in gladio suo duro et grandi, et forti, super Leviathan serpentem vectem, et super Leviathan serpentem tortuosum, et occidet cetum, qui in mari est: secundum hoc ipsum est, quod alius propheta similiter ait ad Deum: Tu confregisti in virtute tua mare. Tu confregisti caput draconum super aquas. Hic ipse diabolus tamquam caput cum suis membris describitur, et corpus ejus, et squamae indissolubili copula conjunctae narrantur. Hunc ergo Leviathan draconem typicum, ait Dominus ad Job, ne in aquis gentium dominetur, tu forsitan de mari populorum extrahere potes, quem hamo virtutis meae, ut supra dictum est, per fidem credentium extrahere, et exsiccare disposui. Secundum hunc sensum est illud quod et Dominus ait in Evangelio: Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet, et caetera. In primo autem adventu Christi factum est per gratiam redemptionis ejus, ut de societate diaboli et dominatione populi eruerentur. In secundo vero adventu ejus, omnis diaboli potestas est auferenda, quandoquidem mare, hoc est saeculum, non erit, genusque sociorum illius de terra peribunt. Quando etiam quaeretur delictum illius, et non invenietur, Domino regnante in aeternum, et in saeculum saeculi, absorpta morte mortisque inventoribus in resurrectionis victoria. Quod autem in hoc libro ait Deus, quia hamo extrahet Leviathan, per alium prophetam illud loquitur, dicens: Expandam super te rete meum in multitudine populorum, et extraham te in sagena mea. Hami vero et sagenae differentiam hanc esse existimo ut hamum ipsum Salvatorem Filium Dei, carne vestitum intelligamus: sagena autem dici potest missa praedicatio Evangelii, quae a solis ortu usque ad occasum latissimo spatio sit expansa, sicut et propheta ait: Magnus Dominus, et caetera. Et deinceps ait, dilatans exsultationem universae terrae. Quae sagena praedicationis Christi, veteris Testamenti figuris, et significationum imaginibus multisque ejusmodi Scripturae testimoniis, veluti nodis illigatis est solide roborata, quam ceti multi, et dracones saevissimi mundi istius impii et potentes scindere et rumpere tentaverunt, idque non potuerunt efficere, quia firmum fundamentum Dei fecit, et convelli nequaquam potest. Quia si Deus pro nobis, quis contra nos? Proinde secundum hanc expositionem idem sensus in hamo et sagena dignoscitur. Cum ergo dixisset Dominus ad Job, extrahere poteris Leviathan hamo? ait ei:
3.40.18
Et fune ligabis linguam ejus? Quemadmodum ex pluribus particulis subtegminis funis intexitur, ut fiat vinculum quo possint aliqua colligari; ita et diabolus de multitudine peccatorum suorum, quasi de resticulorum particulis, vincula sibi sacrilegorum velut fune blasphemiis, et lingua illius colligat, ut sit os obstructum atque oppilatum loquentis iniquitatem. Et in Proverbiis Salomonis, de similibus ejus scriptum est: Vinculis peccatorum suorum unusquisque constringitur. Et inde est quod et Dominus in Evangelio pigrum et inutilem servum, ligatis manibus et pedibus, mittendum dicit in tenebras exteriores, id est, vinculis peccatorum suorum, quae operatus est, secundum divinum judicium ligatus mittitur in poenas; quod et ipse Dominus in quodam loco manifestissime demonstravit, quando flagellum de Judaeorum resticulis fecit, eosque inde flagellans de templo ejecit.
3.40.19
Numquid pones circulum in naribus ejus, aut armilla perforabis maxillam ejus? Sive captapulum, ut alii dixerunt. Et armilla perforabis: sive, ut alii dixerunt, forcipe pertundes labrum ejus. Circuli captapuli, forcipis et armillae nominibus, intelliguntur sermones divinae potentiae, quibus superbus atque blasphemus humiliatus est a Deo et attritus.
3.40.20
Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia? Sive ut alii dixerunt: Aut loquetur tibi blande? Soli Deo, cujus creaturam se esse cognoscit, est subditus, atque ei tantum quem ipsa conscientia pavet, animus ejus superbus addicitur.
3.40.21
Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum? Licet sit rebellis et nimium tumidus, cogitur tamen atque compellitur ipsius naturae bono, quod ei in testimonium justae damnationis ejus ex parte non perit, ut Dominum creatorem suum, saltem ut servus malus esse fateatur. Hoc est pactum sive testamentum, quod ei cum Deo inire praeceptum est. Unde et ipse Dominus ait: Et accipies eum servum sempiternum. Hoc enim nulla voluntate animi facit, sed divinae potestatis imperio, et ideo a Deo servus dicitur sempiternus, quia adoptionem filiorum Dei, sive primatum illum angelicae dignitatis, numquam sit recepturus.
3.40.22
Numquid illudes ei quasi avi, aut ligabis eum ancillis tuis? In tantum, ait Dominus, humiliabitur draconis istius fortitudo, et omnino pro nihilo erit; ut illudendus habeatur, et illudendus sanctis angelis deputetur, sicut et supra jam dictum est. Quod autem quasi avis illudi perhibetur, quasi res parva et minima ad potentiam Dei habeatur, avis nomine voluit demonstrare; quodque alligandus ancillis dicitur, illud est quod ipse Dominus in Evangelio ait ad discipulos suos: Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici, et nihil vobis nocebit. Sic itaque alligatur atque illuditur a sanctis animabus Dei, quae sunt ancillae Christi; dum ab eis ipsi et ejus sociis imperatur, et de corporibus ab eo obsessis abire compellitur: cuique per universum mundum quotidie captiva aufertur captivitas, quomodo et secundum Apocalypsim per mille annos alligatus dicitur, quod a parte ad totum intelligitur, secundum apostolum qui ait: Filioli, novissima hora est; ex tempore adventus Domini in carne nostra. Itaque alligatus est: ne seducat Christi gratia et redemptione salvandos. Alii dixerunt: Alligabis eum sicut passerem infantulo, quod est, ab infantulo teneatur praecepto imperii mei, et velut ligatus in potestatem tradetur. Hic est ille infans, de quo Isaias ait: Infans ab ubere in foramine aspidum manum mittet: qui infans propheta, quamvis sit centum annorum puer, per Christi gratiam morietur, id est, sanctus et innocens ad Deum de hoc saeculo emigrabit. Hunc ergo infantem accipere debemus unumquemque sanctorum, qui de fonte, id est de utero matris Ecclesiae, tamquam infans Deo renatus est, et praecepta Domini, velut lacteos cibos de ejus uberibus sugit.
3.40.23
Concident eum amici, divident illum negotiatores. Amici et negotiatores isti, sancti intelligendi sunt, omnes etiam veritatis praedicatores: quibus Christus Filius Dei ait: Vos amici mei estis. Itemque de iisdem per parabolam dicit: Simile est regnum coelorum homini negotiaori, quaerenti bonam margaritam, et caetera. Qui regnum Dei, et aeternae vitae praemium velut pretiosissimam margaritam in venalibus proposuerunt mundo, ut unusquisque creditorum vendat quaecumque habuerit, delectationem scilicet vitae praesentis, his mercimoniis commutet et emat eam. Igitur a supradictis amicis, et negotiatoribus corpus hujus draconis conciditur atque dividitur, dum per eosdem ad fidem Christi, perditorum ejus multitudo quam plurima separatur. Nam multi de potentibus ejus, et in malitia fortibus ab ejus consortio, veluti membra illius secernuntur, sicut et Abacuc propheta ait ad Dominum; Praecidisti in stupore mentis capita potentium: et de quibus rursum ait ad Dominum: Misisti in capita inimicorum mortem: mortem utique vitiorum, ut jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est, et resurrexit. Haec capita inimicorum Dei, id est, populorum impiorum principes, ipsi sunt hujus spiritualis draconis reges et nobiles, qui secundum translationem nominum, et figuram tropi alterius, alligandi a praedictis amicis et negotiatoribus esse dicuntur: sicut David propheta ait: Ut alligent reges eorum in manicis, et nobiles eorum in vinculis ferreis. Hi ergo reges et nobiles, ipsi sunt et dracones, et membra illius draconis, de quibus draconibus ait propheta ad Deum: Tu confregisti capita draconum super aquas.
3.40.24
Numquid implebis sagenas pelle ejus, et gurgustium piscium capite illius? Omnes qui consensione malitiae et imitatione adhaerent diabolo, recte pelles ejus esse dicuntur. Quos ideo pellis nomine arbitror dictos, eo quod indissociabili connexione ei conjuncti sunt, et separari ab eo numquam, aut certe vix possunt. De his ergo dicit Dominus sagenas implendas esse.
3.40.25
Pones super eum manum tuam. Memento belli; nec ultra addas loqui. Sic mihi videtur dixisse: Victo per me adversario tuo, pones super eum manum tuam, ut possis ei et tu illudere. Vel pones super eum manum tuam, quasi dixerit, si ejus potentiae et virtutis te esse arbitraris, pones super eum manum tuam, quod est, si potes effice virtute potentiae tuae, ut te contremiscat et paveat sicut et me cui soli hoc debet: sed quia id nequaquam facere potes, ut tibi draco hic magnus, et in malitia potens subjectus sit; memento in hac tribulatione poenarum tuarum contra quam ferum et trucem hostem bellum habueris: sufficiat tibi adversum me verba aspera locutum, ubi nosse te volui, quoniam hunc fortissimum inimicum tuum superare ac vincere nequivisses, nisi ex praecepto imperii mei accepta in tua potestate jussus fuisset, et tuam nihilominus animam custodiri a me. Igitur in ditionem illius ita datus es, ut non amplius te affligeret, quam vires tuae paterentur.
3.40.26
Ecce spes ejus frustrabitur eum, et videntibus cunctis praecipitabitur. Cum in conspectu angelorum sanctorum, et innumerabilis multitudinis beatorum hominum praecipitatus fuerit in gehennam, ignemque aeternum, spem ejus, qua se fortem putat evadere, horrendum et justum judicium eum frustrabitur, et cassa atque inania cogitans in irritum deducetur.
3.41.1
INCIPIUNT EDISSERI CAPITULA. CAPUT XLI.
3.41.1
Non quasi crudelis suscitato eum. Quis enim resistere potest vultui meo, et quis ante dedit mihi ut reddam ei? Omnia quae sub coelo sunt, mea sunt. Hunc igitur inimicum non ut crudelis suscitat Deus, qui eum quasi punire desiderat: vel quoscumque sanctorum collocatione ejus elidere: cujus naturae luculentae potius aeterna bonitas competit: sed suscitare Deus nunc Leviathan hoc modo dicitur, ut eum caeteris qualis sit manifestet, quem velut Pharaonem longa impunitate, diutius insultare permittit. Hoc enim justissimo judicio suo Deus fieri sinit: aut ad exercitationem probationemque sanctorum, aut ad iniquorum poenam. Quis enim resistere potest vultui meo? Ubi hoc videtur dixisse, quod solo aspectui majestatis Dei, omnis creatura cedat et tremat. Quis ante dedit mihi ut reddam ei? omnia quae sub coelo sunt, mea sunt. Non enim, ait, a quoquam potestatem accepi, quam aliquando forsitan non habuerim: ut ei quasi pro hoc beneficio gratias agam, aut aliquid ei retributionis impendam. Secundum hunc sensum et Apostolus loquitur: Aut quis, inquit, dedit illi, et retribuetur ei? Ubi in his verbis Deus affuisse semper monstratur.
3.41.2
Non parcam ei verbis potentibus et ad deprecandum compositis. Hoc fortassis de diabolo, de cujus verbis hic loquitur, intelligere possumus: etsi sit rebellis in Deum, et contumax, suum tamen tremens sentiat creatorem, et quamvis immemor conditionis suae, tamen tamquam servus nequam, saltem coactus Dominum suum obsecrare simulat.
3.41.3
Quis revelabit faciem indumenti ejus. Hic indumento velatam faciem diaboli Job dicit, quia se transfigurat in angelum lucis. Revelatur autem facies a Domino, cum artes nequitiarum illius deteguntur.
3.41.4
Et in medium oris ejus quis intrabit? Hic os diaboli, indesinens blasphemia ejus potest intelligi, quod obstruendum a Deo est atque oppilandum, cum verbo Domini fuerit penetratum. Sive in medium oris ejus quis intrabit? potest ita sentiri ut os diaboli, infernus intelligatur: ad quem Salvator descendit, ut devoratos a diabolo homines liberaret. Et ideo quod futurum erat temporis, dixit: In medium oris ejus quis intrabit?
3.41.5
Portas vultus ejus quis aperiet? Abditam et multo secreto absconditam fortitudinem hypocriseos diaboli, dicit Dominus se patefacturum: quam in passione et cruce sua aperte manifestavit, quando cum principibus suis et potestatibus traductus a Filio Dei parum fiducialiter triumphat.
3.41.6
Per gyrum dentium ejus formido. Voratorem et insatiabilem hunc inimicum dicit, qui velut rapacissima bestia, dentibus omnia consumat, et idcirco formido et timor in gyro dentium ejus, quia ad devorandum parati sunt.
3.41.7
Corpus illius quasi scuta fusilia, et compactum squamis se prementibus. Una uni conjungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas. Unde alteri adhaerebit, et tenentes se nequaquam separabuntur. Tres hi versus continui, sub diversorum sermonum repetitione, unum idemque loquuntur. Corpus ergo diaboli, omnes consortes ejus, et spiritus immundi intelligendi sunt, quos tanta consensione atque conspiratione Deus dicit illi adjunctos, ut indissociabili connexione sint eidem copulati, quos etiam sub allegorica dictione, squamarum nomine appellavit, quae ita densatae sint, et stricte sibi invicem cohaerentes, ut nullum illis sit spiraculum respirandi ad Deum, eo quod ad illa sui connexione, nequaquam ad sanitatem poenitentiae relaxentur. Quod autem daemones impii ministri diaboli, scutis fusilibus comparantur, hoc nomine eorum significat Dominus, quod nimium pertinax et obstinate rebellans, et fortiter solida ac perennis sit eorum repugnatio contra Deum. Diabolum vetus editio smaragdi lapidi assimilavit, qui natura asper est, alia attritu laevificans, sed ipse asper esse non desinens, cuncta comminuit, diminutionem autem sui non sentiens.
3.41.8
Sternutatio ejus ut splendor ignis, et oculi ejus ut palpebrae diluculi. Sive ut alii dixerunt: In sternutamento ejus illucescit sol, et oculi ejus ut species Luciferi. Sternutatio sordes cerebri egerit, et vitia ex interno concepta depurgat. Diabolus ergo, qui totus sordidus et fetidus est, in hoc lumine se videtur ostendere, cum transfigurans se in angelum lucis malitiae suae sordes in perniciem hominum cum delectatione operatur et effundit, et de invidia, id est, de malorum omnium capite, venena sua commovet ac producit. Oculi autem diaboli falsi prophetae intelligendi sunt, de qualibus sanctus Isaias ait, cum ad peccatorem populum loqueretur, dicens de Deo: Claudet oculos vestros: qui instigatione ab eo inspirati loquuntur, quae vicina videntur lumini veritatis. Sicut palpebrae sunt diluculi, cum tamen nihil luminis Dei possideant. Nam etiamsi videantur initium lucis in se ostendere, quae eis hypocriseos fermento exoritur, mendaciorum tamen tenebras specie veritatis obducunt.
3.41.9
De ore ejus lampades procedunt sicut taedae ignis accensae. Quemadmodum os Domini locutum est, ita et omnes impii et sacrilegi, et blasphemi, os diaboli recte dicuntur, ex quo taedae ignis accensae, sive, ut alii dixerunt, faculae ardentes procedunt, id est, ignis et poenae causa suggeritur: et in Apocalypsi, ubi sub equorum similitudine hi ministri diaboli describuntur, ita de eis dicitur: De ore eorum exiit ignis et fumus, et sulphur: non perspicue quidem ita exeunt de ore eorum, sed verba blasphemi sunt ignis et fumus, et sulphur, sicut ad eum Dominus per prophetam ait: Producam ignem de medio tui qui comedat te.
3.41.10
De naribus ejus procedit fumus. Id est, superbia.
3.41.11
Sicut ollae succensae atque ferventis. Quia vapor aut ipse se aut obtemperantes generet causas ignis aeterni. Superbiae spiritus in anhelitu narium demonstratur, quibus animi sui tumorem exanhelare se gaudet, sed humiliari ac reprimi a Domino superius ita dicitur: Numquid pones circulum in naribus, et armilla perforabis maxillam ejus?
3.41.12
Halitus ejus prunas ardere facit. Hic est fumus ejus e paribus et ex anhelitu ejus, ut carbonibus suis ignem sibi aeternum, et fumandum subministret. Ita enim et similibus ejus Dominus ait: Ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis vobis.
3.41.13
Et flamma de ore ejus egredietur. Sive ut alii dixerunt: Flamma vero de ore ejus globatur: ibi idem sensus, quod est, poenae blasphemiarum de ore diaboli globatae egrediuntur.
3.41.14
In collo ejus morabitur fortitudo, et faciem ejus praecedit egestas. Colli nomine, id est cervicis, tumorem arrogantiae diaboli dicit. Cuique dicitur per prophetam: Nervus ferreus cervix tua: in qua principalis peccati malum habitat. Hac igitur superbiae fortitudine, et propheta verbis illius loquitur, dicens, fortitudinem faciam, quem ob hoc Dominus increpat et dicit ei: In sapientia tua fecisti tibi fortitudinem. Et iterum ait ei: In negotiationibus tuis multiplicasti tibi fortitudinem. Itemque: Elevatum est cor tuum in fortitudine tua. Quod vero ait: Faciem illius praecedet egestas, hoc est quod ubi appropinquaverit diabolus, illico omnes sibi vitae atque animae vires exhauriatur, ac substantia consumatur.
3.41.15
Membra carnium ejus cohaerentia sibi. Membra diaboli sunt, quos supra in squama et scutis fusilibus nominavit. Carnium autem ejus membra idcirco sunt dicti, quoniam carnalibus ac flagitiosis actibus dedita, ei velut auctori malorum cohaereant.
3.41.16
Mittet contra eum fulmina, et ad locum alium non ferentur. Ordo dicentis Dei hoc loco obscuratus videtur, ubi cum de diabolo dicat, subito personam commutet dicens: Mittet contra eum fulmina, et ad locum alium non ferentur. Credendum est, quod haec fulmina a Deo mittantur contra diabolum, secundum illum sensum, ubi dicitur: Pluit Dominus a Domino. Quod ita hic dictum arbitramur: fecit Deus, quod locutus est Deus. Fulminatur autem a Deo draco diabolus, quando igneis Dei eloquiis de sanctis nubibus increpatur, quae utique fulmina, in locum missa atque directa, non frustra jacientur, et ad locum non ferentur, nec se ab eis diabolus gloriabitur impunitum.
3.41.17
Cor ejus indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus. Sive, ut alii dixerunt, et stat sicut incus infatigabilis. Cor diaboli durum et inflexibile est, hebetudine quoque lapidis et rigore. Constringitur autem, sive stat sicut incus, quae non producitur. Incus namque caeditur, sed non producitur, superjecta edomat, immobilis autem ipsa consistit: talis diabolus est. Fidelium enim increpationibus tunditur, prophetarum dictis caeditur, martyrum victoria eliditur, sed manens rigidus, durus, indomitus, aeternis addictus est poenis.
3.41.18
Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur. Hoc de primi saeculi temporibus dictum accipi potest. Quantum sit malum superbiae, jam tunc angeli sancti scire potuerunt, quando praesumptor tyrannidis coeli arce dejectus est: quando etiam pro eo merito quo in veritate, in qua ille non steterat, steterunt: et in hoc beati facti esse credendi sunt, ut certissimi fierent nullius umquam peccati lapsum sibi esse metuendum. Igitur quod dictum est quia sublato diabolo, timebunt angeli, et territi purgabuntur, non sic intelligendum est, quod ad cavendum peccatum superbiae, emendatiores futuri sint, territi tantae damnationis exemplo, cum utique perspicuum sit minime eos beatos fore, si studendum eis sit cura impensiore ne peccent. Peccatum enim cavere, vel peccato resistere, ad poenales hujus mundi miserias pertinet, non ad futuri saeculi gloriam. Hos autem arbitror intelligendum homines, qui ad consortium pervenerint angelorum, utpote quasi novi angeli, damnato diabolo, territi purgabuntur: videntes qualem quantumque hostem, et hujuscemodi poenas horrendae damnationis evaserunt. Purgabuntur autem, id est, puriores Deo reddentur, tanta divini beneficii circa se consolatione perspecta. Id etiam quod dictum est, territi, vel quod scriptum est, timebunt, non abhorret a sensu, ut rationabilis videlicet creatura omne beneficium atque omne judicium Creatoris sui, non cum poenali, sed cum honorifico terrore miretur. Et revera quae major purificatio, sive purgatio, poterit esse ante Deum, sicut angelici hominis, quam ut semper cum exsultatione( quia cui defertur pius est) et cum tremore( quia cui defertur Deus est) omne bonum certissimae securitatis suae gloriaeque perpetuae ad laudem sui referat conditoris.
3.41.19
Cum apprehenderit eum gladius, subsistere non poterit, neque hasta, neque thorax. Alii vero manifestius transtulerunt dicentes: Si occurrerint ei lanceae, nihil facient ei: id est, nullis metallis terrorum ac increpationibus poterit emendari. In hasta autem et thorace possunt intelligi, qui justitiae lorica induti, dextera operibus sanctis armati conantur resistere. Ipsum vero punire sive expugnare non valebunt, quia tam fortis et malus est, ut adversantia contemnat, et converti minime velit. Proinde quidquid est fortitudinis animorum in sanctis, ferri vocabulo appellatur. Quidquid etiam virtutum est, aeris splendore, vel perennitate censetur.
3.41.20
Reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum, aes. Tanta enim se virtute superbiae induit, ut haec omnia arma adversum se suscepta pro nihil pendat, et ipse potius operetur opera, palearum acervis similia et lignis infructuosis, et vetustis carieque fatiscentibus, quae igne inexstinguibili sunt urenda.
3.41.21
Non fugabit eum vir sagittarius. Cuilibet sanctorum quamvis pharetram cordis sui, increpationum sermonibus tamquam telis compungentibus plenam habeat, ab eis tamen hic durus, et nimium ferreus penetrari non poterit. Et ideo non sentiens vulnera compunctionum, ab hoc tali sagittario non fugatur. Alii vero ita dixerunt: Non vulnerat eum sagitta aerea. Verbum Dei incorruptibile, et permanens sagittae aeneae comparatur, quo numquam potuit diabolus ad poenitentiam vulnerari: secundum duritiam cordis sui thesaurizat sibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei.
3.41.22
In stipulam versi sunt ei lapides fundae. Funda potest intelligi quicumque sanctorum, qui manu Domini continentur. Per hos ergo sanctos suos, duros sermones, fortes et asperos velut lapides, hunc impium valide jaculatur, ut eisdem percussus det honorem Deo; sed ille cum singularis malitiae sit, eosdem sermones sibi convertit in stipulam, ut dum eos pro nihil ducit, fiant ei velut stipula quae et fumandos globos tartarei ignis accendat. Quod alii eodem sensu dixerunt: Aestima lapides funda jactatos ut fenum.
3.41.23
Quasi stipulam aestimabit malleum. Verbum nihilominus divinum, gravo scilicet, et forte contundens eum, et atterens vastam duritiam impietatis ejus, ut a sanctorum insectatione tenuetur, pro stipula aestimabit: malitia namque obrutus non sentiet pondus tundentis desuper, quoniam cor ejus factum est sicut lapis, et sicut incus indomabilis: quae numquam, licet supra modum tusa, producitur.
3.41.24
Et deridebit vibrantem hastam. Sive, ut alii dixerunt, trementem sermonem. Validum cujuslibet sancti ad se vigore animi ac virtute emissum, non solum non verebitur, verum etiam deridebit, vel eumdem sermonem, vel etiam jaculantem. Hoc totum de diabolo Deus diversis modis ac similitudinibus ideo dicit, ut demonstret hominibus, quantum mali sit, et quam potens, et quam sit omnino irrevocabilis.
3.41.25
Sub ipso erunt radii solis, et sternet sibi aurum quasi lutum. Sol justitiae Christus Deus est, in cujus pennis est sanitas. Hi igitur radii, id est, sancti qui sunt filii lucis ejus, ab hoc principe tenebrarum, in praevaricatione Adam, peccato illius detinentur obnoxii, dum jam redemptos per Christum capitalibus criminibus, suos facit sibique velut captivos et servos subdit, et subjugat. Possunt et illi angeli, quos secum diabolus traxit: de quibus in Apocalypsi dicitur: Et traxit secum tertiam partem stellarum in terram: hi radii solis intelligi, qui recedentes a Deo, vero lumine, factae sunt tenebrae, et principes tenebrarum. Hi ergo sub ipso sunt, quibus diabolus est rex et dominus. Aurum vero secundum hunc sensum quem diximus, ipsi sunt radii solis, quia sub nomine auri, pretiosi quique et mali intelliguntur: hos sibi sternit quasi lutum, cum eos sibi subditos peccatis, sordidos et viles efficit. Dicuntur autem dracones in eis locis secretis, et terrarum abditis sinibus, vel maxime commorari, ubi metallum auri sit. Et ob hoc sub spirituali intelligentia, puto hanc metaphoram conservatam, eo quod hic draco rufus, de auro bonorum quos dejecerat, sibi cubile sternat, quod est omnes spirituales mundi hujus divitias, id est, bonorum hominum sanctitatem, justitiam caeterasque virtutes, velut aurum sub se habebit, cum eos obdormientes in fide in lutum immensum redegerit peccatorum.
3.41.26
Fervescere faciet quasi olla profundum maris, et ponet quasi cum unguenta bulliunt. Mare hoc saeculum, secundum allegoricos intellectus, esse didicimus, quod est obscuritate sua, et nimia stultitiae caecitate tenebrosum, quod ita diabolus carnali accendit concupiscentia, ut ferveat ad amanda terrena. Si autem in bonam partem unguenta intellexerimus, ut gratias sanctorum ferventes hoc loco interpretemur, a contrario diabolus maris istius habitator id agit, ut quomodo spiritualium gratiarum amore in Spiritu sancto fervescunt, ita ad amorem mundi istius homines praesentis vitae desiderio, quasi quibusdam succensionibus flammeis ardescant. Alii dixerunt, fervescere facit abyssum, ut vas aeneum aestimat sicut delictum, et tartarum abyssi sicut captivum. Hoc in loco arbitror quod ita de diabolo Deus dixerit: quia de hoc mundo quasi abyssi nomine dictus est ita diabolus: apud se definiens arbitratus sit, quod in recordationem omnino non veniat, quod de memoria divina deletus sit. Cujus impiissimum sensum in nono propheta recolit dicens: Dixit enim in corde suo, Non requiret. Itemque: Dixit enim in corde suo, Oblitus est Deus, avertit faciem suam, ne videat in finem. Tartarum quoque abyssi, id est, infernum, in quo mundi istius peccatores tenebuntur inclusi: ille velut captivum sub durissima videlicet dominatione detrusum vinculis infernalibus detinebat. Exsultans igitur, et laetabundus diabolus aestimabat, quod creaturam Dei sui omnem utique mundum, velut rex et Dominus esset perpetuo possessurus, nesciens a Domino Deo regi in aeternum, et in saeculum saeculi: perditis impiis gentibus de terra ejus, judicatos pupillos et humiles defensos ut non apponat ultra homo, id est, ipse diabolus, ut se magnificet super terram.
3.41.27
Post eum lucebit semita. Jam tunc resipiscens quaeret reverti ad Deum, quando ei tempus poenitentiae non erit. Et hanc puto conversionis ejus semitam dixerit, quae obdurato corde et caeco sera poenitentia illucescat: quando post acceptam ei minime proderit.
3.41.28
Aestimabit abyssum quasi senescentem. Sive, ut alii dixerunt, quasi deambulacrum. Abyssum diximus superius istum mundum, quem senescentem et inveteratum, in peccatis utique permanentem diabolus arbitratur, nesciens adventu Domini a peccatis veteribus liberandum.
3.41.29
Non est super terram potestas quae comparetur ei. Nulla creatura est tantae potentiae, sive peccatrix creatura tantae malitiae, et ideo in utraque re nullus ei poterit comparari.
3.41.30
Qui factus est, ut nullum timeret. Propria voluntate liberi arbitrii sui, in superbiam elatus factus est, id est, ita sui malitia depravatus est, ut nullum timeret, nec ipsum Dominum Deum creatorem suum. Timet quidem ut malus servus, et praevaricator; sed non habet in se dilectionis Dei timorem.
3.41.31
Omne sublime videt. In sublime, inquit, atque in excelsum erigitur, id est, usque ad ipsius inaestimabilis superbiae suae apicem elevatur, ut blasphemus ponat in coelo os suum, dicens: Ponam in coelo thronum meum, et ero similis Altissimo.
3.41.32
Ipse est rex super universos filios superbiae. Id est, caput et princeps omnium superborum, quem imitantes angeli, homines impii, et praevaricatores, facti sunt filii superbiae ejus.
3.42.1
INCIPIUNT EDISSERI CAPITULA. CAPUT XLII.
3.42.1
Respondens autem Job Domino, dixit: Scio quia omnia potes. Id est, qui diabolum humilias, quomodo vis, et quando vis.
3.42.2
Et nulla te latet cogitatio. Scrutatorem cordis et renium latere quis poterit? Unde apparet sanctum Job ex his sermonibus, quos Deo poenitens confitetur, accusare cogitationes suas, quibus se meminit de justitiae suae meritis sibi plurimum tribuisse, et Deo quasi rustico, notam iniquitatis objicere tentasse.
3.42.3
Quis est iste qui celat consilium absque scientia? Id est, nemo potest abscondere consilium a conscientia tua. Jam in consequentibus manifestissime errorem suum demonstrat, et insipientiam confitetur, per quam ignorans ad Deum loquendi modum excesserit, ita dicens:
3.42.4
Ideo insipienter locutus sum et quae ultra modum excedunt scientiam meam. Audi, et ego loquar: interrogabo te, et responde mihi. Jam nunc deposita insipientia, atque abjecta stultitiae praesumptione, per notitiam increpationis divinae ad emendationem correctus, et praesentis castigationis purgatus examine, Deum nihilominus audet interrogare dicendo: Audi. Clementiam divinae indignationis ostendit: et hoc loqui videtur, quod illam plagam longe alio modo circa eum Deus operatus fuerit, quam ipse antea judicaret, et hinc est, quod se a Deo doceri cupit: sibique hoc ipsum deposcit ostendi. Accepto ergo Job, sicut ex sermonibus ejus credendum est, divinae visitationis oraculo, ait ad Deum:
3.42.5
Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te. Post tentationis probationem, proximior factus divinae cognitioni, dicit se jam Deum videre, quem ante, dum examinaretur, audisse se dixit. Audire autem Deum, vel videre, qui est invisibilis, et incomprehensibilis, non istorum est oculorum, vel istarum aurium, sed potius mentis et cordis. Propter quod beati sunt mundo corde homines, quo Deus videtur.
3.42.6
Idcirco ipse me reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et cinere. Postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Job, dixit ad Eliphaz Themanitem: Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos: quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job. Sumite ergo vobis septem tauros et arietes, et ite ad servum meum Job, et offerte holocaustum pro vobis. Job autem servus meus orabit pro vobis. Faciem ejus suscipiam: ut non vobis imputetur stultitia. Neque enim locuti estis coram me rectum: sicut servus meus Job. Abierunt ergo Eliphaz Themanites, et Baldad Suites, et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat Dominus ad eos. Quem locum alii dixerunt; Ideo despexi memetipsum, et distabui, et aestimavi me terram et cinerem. Quod autem in injuriam sancti Job, amici ejus non recte locuti fuerint, hic aperte. Domino eis imputante, monstratur: unde ipse ait ad eos, quod peccatum illud exprobrationis eis remitti non possit, nisi beatus Job pro illis oraverit, et holocaustum propitiationis obtulerit. Ubi advertimus quod sacerdotis officio beatus Job functus fuerit. Intelligatur hoc loco quod nulli expediat cum exsultatione, et convicio coarguere in Dei castigatione, ac tribulationum laboribus constitutum. Ait namque, quod Job ante pro eis sacrificium offerentem, faciem ejus ad exaudiendum libenter susceperit. Et addit Dominus duplicia. In sequentibus quaeritur sensus ejus, qui quemadmodum fuerit duplicatus, libri hujus Scriptor diligenter enarrat. Fratres vero et sorores, qui ad beatum Job post plagam castigationis ejus convenerant, omnes cogitationes, et familiae generis ejus intelligendae sunt. Universi etiam noti et amici ejus, qui regalem potentiam ejus singularemque sapientiam prius noverant, venientes ad eum comederunt cum eo in convivio honoris ejus: in quo significatus est ab eo omnium sordium squalor abstersus. In motu vero capitis, indicatam convenientium ad eum laetitiam noverimus: quique muneris gratia, velut inopi, et penitus nihil habenti dederunt oves singulas, et inaures aureas singulas. In hac consolatione, etsi parva et priorum bonorum duplicatione, animadverti potest, quod grandis multitudo ad illum convenerit: qui cum a singulis parum acceperit, subito tantarum divitiarum factus sit dominus. Potuit hoc scriptor libri hujus, et per anticipationem dixisse, ut post tentationem illam per centum quadraginta annos vitae suae, benedicente Domino, cumulatas in duplum divitias possideret: filiorum vero ejus duplicatum numerum non legimus. Unde arbitror quod cum ea quae omnino perierant, illa ei in duplum fuerint restituta, etiam filii ei viginti pro decem redditi sint. Hi enim ipsi decem primi quos ruina domus labentis oppresserat, apud Deum non putantur exstincti. Propter aedificationem itaque fidei nostrae, tantos ei filios a Deo redditos, quantos amiserat, sentiendum est, ut omni bonorum suorum substantia in duplum sibi a Domino reddita, etiam filios in duplum habere se crederet: qui, utpote fidelissimus Dei servus, minime dubitare deberet eos, quos ad Deum praemiserat, non perisse. Sic ubi per totum hunc librum sanctum Job, figuram habuisse Salvatoris perspeximus, donante gratia ejus, ut nobis largiri dignatus est, exposuimus, et in quibusdam locis, amicos ejus significari haereticos intelleximus, sicut etiam et illum Heliu gentilitatis habuisse imaginem, disseruimus. Sed quia per Christum impiorum atque errantium reconciliatio est: Non est enim aliud nomen sub coelo, in quo oportet salvos fieri: ideo exstincta nunc gentilitate atque abolita, haeretici ad Christum a Deo Patre mittuntur, ut per quem prius salvati fuerant, rursum lapsi per eumdem mediatorem Deo reconcilientur. In holocausto vero septem taurorum et arietum, orationum atque eleemosynarum satisfactio, superbiae et irae emundatio plenaria, atque perfecta per laborem atque innocentiam poenitentia demonstratur. Quod autem ait:
3.42.7
Et suscepit Dominus faciem Job, Dominus quoque conversus est ad poenitentiam Job, cum oraret ille pro amicis suis; illud est quod ait Apostolus: Christus Jesus qui est in dextera Dei: qui etiam interpellat pro nobis, secundum Joannem apostolum, advocatus noster est, et propitiatio apud Patrem. Sic itaque facies Salvatoris a Patre suscipitur, dum et ipse exaudit, et exauditur.
3.42.8
Et addidit Dominus omnia quaecumque fuerant Job, duplicia. Illa igitur addita sunt Christo Domino et Deo nostro, cum populo Israel per fidem addita est gentium multitudo, et addetur in regno.
3.42.9
Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universae sorores suae, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus. Et moverunt super eum caput. Quod ait, venerunt, hoc est per fidem ei incorporati sunt, ut intra Ecclesiam in uno spiritu congregati essent membra ejus omnes credentes in eum. Fratres autem et sorores dicuntur, omnis illa cognatio Judaeorum populi: de quorum familia natus est Christus. Sive fratres et sorores generaliter omnium nationum multitudines intelligere possumus: eo quod de massa humani generis carnem assumpsit, per quam sibi caeteros fratres dignatus est facere: de quibus ait ad Patrem: Narrabo nomen tuum fratribus meis, et in medio Ecclesiae laudabo te. Et in Evangelio ait: Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic mihi et frater, et soror, et mater est. Et cuncti qui eum prius noverunt, venerant ad eum: ita et de eis sentiendum est, quia noverunt eum prius omnes sancti et prophetae, qui eum utique videbant in spiritu: quem etiam in carne venturum annuntiabant, sicut ipse Dominus dicit: Multi prophetae et justi cupierunt videre quae vos vidistis, et non viderunt: et audire quae vos audistis, et non audierunt. Quem videbant autem in spiritu, praesentiam adventus ejus in carne videre desiderabant, sicut et sanctus Abraham, de quo ait Dominus: Abraham concupivit videre diem meum: et vidit, et gavisus est. Itaque praedicti sancti venerunt, quoniam habentes eumdem spiritum fidei, prophetaverunt velut justi ex fide viventes, et sacramentum incarnationis Christi futurum praevidentes in spiritu, in ipsam fidem Christi per eamdem poenitentiam venerunt, id est, ex fide in fidem, ut essent sub Christo capite unum, et ipsi in corpore Ecclesiae constituti: ubi, jam resurrectione glorificato Christo, et ex passionis contumelia in honorem pristinum restituto, nunc in domo ejus, Ecclesia, panem sacramentorum ejus comedunt omnes per fidem venientes ad eum. Cum ipso autem panem ideo comedere dicuntur, quia ipse dixit: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Sive quia ipse eorumdem mysteriorum est consecrator, in quibus et ipsum benedicentem et consecrantem accipimus: quia ipse dixit: Ego sum panis vivus qui de coelo descendit. Et verbum Scripturarum panis est Christi, quo in domo Salvatoris Ecclesia, pascuntur, et exhortatione eorum reficiuntur quondam fide inopes, qui in hoc saeculo cum essent alieni a Deo, famem sermonis divini patiebantur, et cuncti qui eum prius noverant, venerunt ad eum, id est, qui eum noverant in terra, venire ad eum meruerunt in coelum. Et moverunt, inquit Scriptura, super eo caput: exsultantes videlicet, quod spiritualibus et sacris Christi conviviis effecti essent participes: sicut Dominus ait in psalmo: Vota mea reddam coram vultu timentium eum: edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum, qui requirunt eum.
3.42.10
Et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum. Salvatorem nostrum non mediocriter consolatur, qui passionem ejus, quam pro redemptione mundi suscepit, cum gaudio credit, et fideliter oculis fidei contuetur; ipse enim tali consolatione repletus est, qui cum vidisset turbam credentium, exsultavit in spiritu, sicut sancto evangelista scribente didicimus. Intulisse autem Filio suo Deum Patrem malum passionis et mortis, ita dicimus secundum Apostolum: Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. Super quod magnam sumimus consolationem, quod dabit nobis bona sua, qui mala nostra suscepit.
3.42.11
Et dederunt ei unusquisque ovem unam, et innurem auream unam. Unusquisque per fidem ad Christum venientium, offert ei innocentiam suam, mentisque obedientiam. Quia et Apostolus ex peccatoribus sanctos effectos, ita vivere docet, dicens: Obsecro vos, fratres, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem. Sic itaque venientes ad Christum, efficiuntur oves dominicae, oves sanctae, oves illae rationabiles, ascendentes de lavacro, geminos fetus habentes, cum per obedientiam mandatorum Dei, renatae in Christo, innocentes et simplices operarii fuerint et fideles.
3.42.12
Dominus autem benedixit novissimis Job magis quam principio ejus. Et facta sunt ei quatuordecim millia ovium, et sex millia camelorum, et mille juga boum, et mille asinae. Principia Christi Dei, et Domini nostri, Legis Moysi exordia esse significantur. Novissima vero ejus Evangelium esse monstratur. Unde Ecclesiastes ait: Meliora sunt novissima sermonis, quam initium ejus. Proinde meliora sunt mysteria Evangelii revelata in Christo, Legis significationibus et figuris: meliora sacrificia cordium contritorum, quam holocaustomata pecudum. Melior manifestatio veritatis in Evangelio, quam allegoriarum umbra in veteri Testamento. Sic itaque benedixit Dominus novissimis Job magis quam principio ejus, ut in utroque populo, Judaeorum et gentium, gratia abundaret: quos populos secundum morum qualitates, quasi sub diversorum animalium nominibus haec Scriptura voluit appellare. Quam vero significationem eadem animalium in se vocabula contineant, in principio operis istius dixisse me memini. Duplicatum vero horum animalium numerum, propter utrumque populum puto, sive propter abundantiorem gratiam Evangelii, ut jam diximus, de qua Apostolus ait: Sufficientia nostra ex Deo est: qui et idoneos nos fecit, et ministros novi Testamenti, non littera, sed spiritu: littera enim occidit: spiritus autem vivificat.
3.42.13
Et fuerunt ei septem filii et tres filiae. Quod septem filios et tres filias refertur habuisse, gratiarum septenarius numerus indicatur, Legis, et Prophetiae, et Gratiae, ut in principio hujus dixi. Quas pater earum moriens fecit cohaeredes fratrum suorum, id est, animas quas per spiritum gratiarum in testamento divinarum Scripturarum incorporat, eas utique promissionum suarum facit esse participes. Earum quoque filiarum significanter nomina posita magnum in se continent sacramentum.
3.42.14
Et vocavit nomen unius Diem, et nomen secundae Casia, et nomen tertiae Cornu stibii. Non sunt autem inventae mulieres speciosae, sicut filiae Job in universa terra. Deditque eis pater suus haereditatem inter fratres earum. Vixit autem Job post flagella haec centum quadraginta annis, et vidit filios suos, et filios filiorum suorum, usque ad quartam generationem: et mortuus est senex, et plenus dierum. Dies ergo lex Dei est, quae ad cognitionem veritatis, humanae ignorantiae noctem illuminat. Casia sanctae unctionis est donum. Cornu stibii, competentissime Evangelicis copiis Ecclesiaeque divitiis coaptatur, quae spiritualium rerum thesaurus est. Cornu vero ad insigne regium, et dignitatem Ecclesiae pertinet: sicut ait propheta: Exaltavit cornu Christi sui. Figuram ergo sanctus Job manifeste habuit Salvatoris; et in hoc quod ex ditissimo egens et pauper factus est, ut nos locupletaremur: circa corpus ejus omnem potestatem suam diabolus exercuit: sed nihil profecit, sicut ipse Dominus ait: Veniet enim princeps mundi et in me nihil inveniet. Quemadmodum etiam beatus Job post damnum filiorum infidelium ditatus in filiis est: ita et Salvator post amissionem filiorum infidelium ditatus est in gentibus. Per multa ergo sanctus Job Domini nostri passionem quoque et patientiam figuravit, numero filiorum, et filiarum nominibus, septiformem gratiam Spiritus sancti Legis, et Prophetarum atque Evangeli in Salvatorem nostrum plenitudinem portendebat futuram. In quo requievit spiritus sapientiae et intellectus: spiritus consilii et virtutis: spiritus scientiae et pietatis: replevit eum spiritus timoris Dei, quod intelligendum est, plenus dierum.
3.42.15
Tandem relevatus longae explanationis onere, velut deposito gravi fasce respirans, ad te, beatissime pater Vecteri, clausulam sermonis mei dirigo, petens, ut si quid in hoc opere dignum probabili veritate perspexeris, etiam circa meam exiguitatem largissima Domini nostri dona mireris: obsecro, ne aut amico favore permulceas, aut benevola excusatione defendas. Quia nolo eminentiam judicii tui a suae dignitatis sublimitate dejicias: sed potius sic Opusculum meum laudabile facias, dum incondita ejus corrigendo retractas, et perfecta emendatione castigas.

Intertext edge

Open linked passage

Note