Commentaria in Matthaeum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis">
—
⋯
Original / primary: 7191 Coinma3
3.1
LIBER SECUNDUS.
3.1
67 Et factum est cum consummasset Jesus, praecipiens duodecim discipulis, transiit inde ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum. Non quasi ignorans interrogat; ipse enim caeteris ignorantibus demonstraverat, dicens: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi: et Patris vocem audierat, intonantis: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui: sed quomodo Salvator interrogat, ubi sit positus Lazarus, ut qui locum sepulcri indicabant, saltem sic pararentur ad fidem, et viderent mortuum resurgentem: sic et Joannes interficiendos ab Herode, discipulos suos mittit ad Christum, ut per hanc occasionem videntes signa atque virtutes, crederent in eum, et magistro interrogante, sibi discerent. Quod autem superbirent discipuli Joannis adversus Dominum, et haberent aliquid mordacitatis ex livore et invidia, superior quoque interrogatio demonstravit, Evangelista referente: Tunc accesserunt ad eum discipuli Joannis, dicentes: Quare nos et Pharisaei jejunamus frequenter: discipuli autem tui non jejunant? Et alibi: Magister, cui tu perhibuisti[ Al. praebuisti] testimonium ad Jordanem, ecce discipuli ejus baptizant, et omnes veniunt ad eum, quasi dixerint: Nos deserimur, hic raritas est, ad illum turba concurrit.
3.2
Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui venturus es. Et est sensus: Manda mihi, quia ad inferna descensurus sum, utrum te et inferis debeam nuntiare, qui nuntiavi superis? An non conveniat Filio Dei, ut gustet mortem, et alium ad haec sacramenta missurus es?
3.3
Et respondens Jesus, ait illis: Euntes 68 renuntiate Joanni quae audistis et vidistis. Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt. Joannes interrogaverat per discipulos: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Christus signa demonstrat, non ad ea respondens quae interrogatus fuerat, sed ad scandalum nuntiorum: Ite, inquit, et dicite Joanni signa quae cernitis: caecos videntes, et claudos ambulantes, et reliqua. Et quod his non minus est,
3.4
Pauperes evangelizantur. Vel pauperes spiritu, vel certe opibus[ Al. operibus] pauperes, ut nulla inter nobiles et ignobiles, inter divites et egenos, in praedicatione distantia sit. Haec magistri rigorem, haec praeceptoris comprobant veritatem, quando omnis apud eum qui salvari potest, aequalis est. Quod autem ait:
3.5
Et beatus qui non fuerit scandalizatus in me. Internuntios percutit, sicut in consequentibus demonstrabitur.
3.6
Illis autem abeuntibus, coepit Jesus dicere ad turbas de Joanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. Si superior sententia contra Joannem prolata fuerat, ut plerique arbitrantur, in eo quod ait: Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me, quomodo nunc Joannes tantis laudibus praedicatur? Sed quia turba circumstans interrogationis mysterium nesciebat, et putabat Joannem dubitare de Christo, quem ipse monstraverat digito, ut intelligerent Joannem non sibi interrogasse, sed discipulis suis: Quid, inquit, existis in desertum? Numquid ob hoc, ut hominem videretis calamo 69 similem, qui omni vento circumfertur, et levitate mentis de eo ambigeret quem antea praedicarat? An forsitan stimulis contra me invidiae cogitur, et praedicatio ejus vanam sectatur gloriam, ut ex ea quaerat lucra? Cur divitias cupiat, ut affluat dapibus? Locustis vescitur, et melle silvestri. An ut mollibus vestiatur? Pili camelorum tegmen ejus sunt. Istius modi cibus et vestis carceris hospitio recipiuntur, et praedicatio veritatis tale habet habitaculum. Qui autem adulatores sunt, et sectantur lucra, et quaerunt divitias, et deliciis affluunt, et mollibus vestiuntur, isti in domibus regum sunt. Ex quo ostenditur rigidam vitam et austeram praedicationem, vitare debere aulas regum, et mollium hominum palatia declinare.
3.7
Sed quid existis videre, prophetam? Etiam dico vobis, et plusquam prophetam. In eo Joannes prophetis caeteris major est, quod quem illi praedicaverant esse venturum, hic venisse digito demonstravit, dicens: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Et quia ad privilegium prophetale etiam Baptistae accessit praemium, ut Dominum suum baptizaret, inde[ Al. unde] infert meritorum αὔξησιν, faciens de Malachia testimonium, in quo etiam angelus praedicatur. Angelum autem hic dici Joannem non putemus naturae societate, sed officii dignitate, id est, nuntium, quod venturum Dominum nuntiarit.
3.8
Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista. Inter natos, inquit, mulierum. His ergo praefertur hominibus, qui de mulieribus nati sunt, et de concubitu viri, et non ei qui est natus ex Virgine, et Spiritu sancto: quamquam in eo quod dixit: Non surrexit major inter natos mulierum Joanne Baptista, non caeteris prophetis et patriarchis, cunctisque hominibus Joannem praetulit, sed Joanni caeteros exaequavit. Non enim statim sequitur, ut si alii majores eo non sunt, ille major aliorum sit: verum ut aequalitatem cum caeteris sanctis habeat.
3.9
Qui autem minor est in regno coelorum, major est illo. Multi de Salvatore hoc intelligi volunt quod qui minor est tempore, major sit dignitate. Nos autem simpliciter intelligamus: quod omnis sanctus, qui jam cum Deo est, major sit illo qui adhuc consistit in praelio. Aliud est enim coronam victoriae possidere, 70 aliud adhuc in acie dimicare. Quidam novissimum angelum in coelis Domino ministrantem meliorem volunt accipere quolibet primo homine, qui versetur in terris.
3.10
A diebus autem Joannis Baptistae usque nunc regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. Si primus Joannes, ut supra diximus, poenitentiam populis nuntiavit, dicens: Poenitentiam agite; appropinquabit enim regnum coelorum: consequenter a diebus illius regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud. Grandis enim est violentia, in terra nos esse generatos et coelorum sedem quaerere, possidere per virtutem, quod non tenuimus per naturam.
3.11
Omnes enim prophetae et Lex usque ad Joannem prophetaverunt. Non quod post Joannem excludat Prophetas. Legimus enim in Actibus apostolorum, et Agabum prophetasse, et quatuor virgines filias Philippi; sed quod Lex et prophetae quos scriptos legimus, quidquid prophetaverunt, de Domino vaticinati sunt. Quando ergo dicitur: Omnes Prophetae et Lex usque ad Joannem prophetaverunt, Christi tempus ostenditur, ut quem illi dixerunt esse venturum, Joannes venisse ostenderet.
3.12
Et si vultis recipere, ipse est Elias qui venturus est. Qui habet aures audiendi, audiat. Hoc quod dictum est: si vultis recipere, ipse est Elias, mysticum esse et egere intelligentia, sequens sermo Domini demonstrat, dicens: Qui habet aures audiendi, audiat. Si enim planus esset sensus, et manifesta sententia, quid necesse fuit nos ad illius intelligentiam praeparari? Elias ergo Joannes dicitur, non secundum stultos philosophos et quosdam haereticos, qui μετεμψύχωσιν introducunt: sed quod juxta aliud testimonium Evangelii venerit in spiritu et virtute Eliae, eamdem sancti Spiritus vel gratiam habuerit, vel mensuram. Sed et vitae austeritas rigorque mentis Eliae et Joannis pares sunt. Ille enim in eremo, iste in eremo: ille zona pellicea cingebatur, et iste simile habuit cingulum. Ille quoniam regem Achab et Jezabel impietatis arguit, fugere compulsus est; iste quia Herodis et Herodiadis illicitas arguit nuptias, capite truncatur. Sunt qui propterea Joannem, Eliam vocari putant, quod quomodo in secundo Salvatoris adventu juxta Malachiam praecessurus est Elias, 71 et venturum judicem nuntiaturus: sic Joannes in primo adventu fecerit; et uterque sit nuntius vel primi adventus Domini, vel secundi.
3.13
Cui autem similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro, qui clamantes coaequalibus suis dicunt: Cecinimus vobis, et non saltastis: lamentavimus vobis, et non planxistis. Venit enim Joannes, neque manducans, neque bibens, et dicunt: Daemonium habet. Venit Filius hominis, manducans et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis. Pueris in foro sedentibus et clamantibus atque dicentibus ad coaequales suos: Cecinimus vobis, et non saltastis: lamentati sumus, et non planxistis, comparatur generatio Judaeorum, Scriptura dicente: Cui similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro, et reliqua. Non ergo nobis tribuitur libera intelligentia, et allegoriae interpretatio passiva: sed quidquid dicturi sumus de pueris, ad similitudinem generationis est referendum. Pueri isti qui sedent in foro, hi sunt de quibus Isaias loquitur: Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Deus. Et in decimo octavo psalmo: Testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis. Et alibi: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem. Isti ergo pueri sederunt in foro, sive ἐν ἀγορᾷ, quod significantius Graece dicitur, ubi multa venalia sunt. Et quia populus Judaeorum audire nolebat, non ei tantum locuti sunt, sed plenis faucibus inclamaverunt: Cecinimus vobis, et non saltastis; provocavimus ut ad nostrum canticum bona opera faceretis, et saltaretis ad nostram tibiam, sicut saltavit et David ante arcam Domini, et noluistis. Lamentati sumus, et vos ad poenitentiam provocavimus, et ne hoc quidem facere voluistis, spernentes utramque praedicationem, tam exhortationis ad virtutes, quam poenitentiae post peccata, Nec mirum si duplicem viam contempseritis salutis, cum et Dei[ Al. tacet Dei] jejunium, et saturitatem pariter spreveritis. 72 Si jejunium vobis placet, cur Joannes displicuit? Si saturitas, cur Filius hominis displicuit? Quorum alterum, daemonium habentem, alterum, voratorem et ebrium nuncupatis[ Al. nuncupastis]. Ergo quia vos noluistis utramque recipere disciplinam, justificata est sapientia a filiis suis: id est, Dei dispensatio atque doctrina. Et ego qui sum Dei virtus et Dei sapientia, juste fecisse ab apostolis meis filiis comprobatus sum, quibus revelavit Pater, quae a sapientibus abscenderat, et prudentibus apud semetipsos. In quibusdam Evangeliis legitur: Justificata est sapientia ab operibus suis. Sapientia quippe non quaerit vocis testimonium, sed operum.
3.14
Tunc coepit exprobrare civitatibus in quibus sunt factae plurimae virtutes ejus, quia non egissent poenitentiam. Exprobratio civitatum Chorozain, et Bethsaidae et Capharnaum, capituli hujus titulo panditur. Quod ideo exprobraverit eis, quia post factas virtutes et signa quamplurima, non egerint poenitentiam.
3.15
Vae tibi, Chorozain; vae tibi, Bethsaida: quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent. Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis. Chorozain et Bethsaida, urbes Galilaeae, a Salvatore planguntur, quod post tanta signa atque virtutes non egerint poenitentiam, et praeferuntur eis Tyrus et Sidon, urbes idololatriae et vitiis deditae. Praeferuntur autem ideo, quod Tyrus et Sidon naturalem tantum legem calcaverint, istae vero post transgressionem naturalis Legis et scriptae, etiam signa quae apud eas facta sunt, parvi duxerint. Quaerimus ubi scriptum sit, quod in Chorozain et Bethsaida Dominus signa fecerit. Supra legimus: Et circuibat civitates omnes et vicos, curans omnem infirmitatem, et reliqua( Supra IV, 23). Inter caeteras ergo civitates et viculos, aestimandum est in Chorozain quoque et Bethsaida Dominum signa fecisse.
3.16
Et tu, Capharnaum, numquid usque in coelum exaltaberis, usque in infernum 73 descendens? In altero exemplari reperimus: Et tu, Capharnaum, quae usque in coelum exaltata es, usque ad inferna descendes. Et est duplex intelligentia. Vel ideo ad inferna descendes, quia contra praedicationem meam superbissime restitisti. Vel ideo, quia exaltata usque ad coelum meo hospitio, et meis signis atque virtutibus, tantum habens privilegium, majoribus plecteris suppliciis, quod his quoque credere noluisti.
3.17
Quia si in Sodomis[ Al. Sydonis] factae fuissent virtutes, quae factae sunt in te, forte mansissent usque in hunc diem. Verumtamen dico vobis: quia terrae Sodomorum remissius erit in die judicii quam tibi. Quaerat prudens lector et dicat: si Tyrus et Sidon et Sodoma potuerunt agere poenitentiam ad praedicationem Salvatoris, signorumque miracula, non sunt in culpa quod non crediderunt: sed vitium silentii in eo est, qui acturis poenitentiam noluit praedicare. Ad quod facilis et aperta responsio est: ignorare nos judicia Dei, et singularum dispensationum ejus sacramenta nescire. Propositum fuerat Domino Judaeae fines non excedere, ne justam Pharisaeis et sacerdotibus occasionem persecutionis daret. Unde et apostolis ante passionem praecepit: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis( Supra X, 5). Chorozain igitur et Bethsaida damnantur, quod praesenti Domino credere noluerunt. Tyrus et Sidon justificantur, quod apostolis illius crediderunt. Non quaeras tempora, cum credentium intuearis salutem. In Capharnaum autem, quae interpretatur villa pulcherrima, condemnatur incredula Jerusalem, cui dicitur per Ezechielem: Justificata est Sodoma ex te.
3.18
In illo tempore, respondens Jesus, dixit: Confitebor, tibi, Pater, Domine coeli et terrae. Confessio, non semper poenitentiam, sed et gratiarum actionem significat; ut in psalmis saepissime legimus. Audiant qui Salvatorem non natum, sed creatum calumniantur, quod Patrem suum vocet coeli et terrae Dominum. Si enim et ipse creatura est, et creatura conditorem suum patrem appellare potest, stultum fuit non et sui et coeli ac terrae Dominum, vel Patrem similiter appellare.
3.19
74 Quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Gratias agit et exsultat in Patre, quod apostolis sui adventus aperuerit sacramenta, quae ignoraverint Scribae et Pharisaei, qui sibi sapientes videntur, et in conspectu suo prudentes. Justificata est sapientia a filiis suis.
3.20
Ita, Pater, quoniam sic placitum fuit ante te. Blandientis affectu loquitur ad Patrem, ut coeptum in apostolis beneficium compleatur.
3.21
Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et tradentem Patrem, et accipientem Filium, mystice intellige. Alioquin si juxta fragilitatem nostram sentire volumus, cum coeperit habere qui accipit, incipiet non habere qui dederit. Tradita autem sibi omnia, non coelum et terra, et elementa intelligenda sunt, et caetera quae ipse fecit et condidit: sed hi qui per Filium accessum habent ad Patrem, et ante rebelles, Deum postea sentire coeperunt.
3.22
Et nemo novit Filium nisi Pater: neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Erubescat Eunomius tantam sibi notitiam Patris et Filii, quantam alterutrum inter se habeant, vendicans. Quod si inde contendit, et suam insaniam consolatur, quia sequitur: Et cui voluerit Filius revelare. Aliud est naturae aequalitate nosse quod noveris, aliud revelantis dignatione.
3.23
Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis: et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos: et discite a me quia mitis sum et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris. Gravia onera esse peccati, et Zacharias propheta testatur, dicens, iniquitatem sedere super talentum plumbi. Et Psalmista complorat: Iniquitates meae aggravatae sunt super me. Vel certe eos qui gravissimo Legis jugo premebantur, ad Evangelii invitat gratiam.
3.24
Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est. Quomodo levius Lege Evangelium, cum in Lege homicidium, in Evangelio ira damnetur? Qua ratione Evangelii gratia facilior, cum in Lege adulterium, in Evangelio concupiscentia puniatur? In Lege multa praecepta sunt, quae Apostolus non posse compleri plenissime docet. In Lege opera requiruntur, quae qui fecerit, vivet 75 in eis. In Evangelio voluntas quaeritur: quae etiamsi effectum non habuerit, tamen praemium non amittit. Evangelium ea praecipit quae possumus: ne scilicet concupiscamus: hoc in arbitrio nostro est. Lex cum voluntatem non puniat, punit effectum, ne adulterium facias. Finge in persecutione aliquam virginem prostitutam. Haec apud Evangelium, quia voluntate non peccat, virgo suscipitur: in Lege quasi corrupta repudiatur.
3.25
In illo tempore abiit Jesus sabbato per sata: discipuli autem ejus esurientes coeperunt evellere spicas, et manducare. In alio quoque evangelista legimus, quod propter nimiam importunitatem, nec vescendi quidem habebant locum, et ideo quasi homines esuriebant. Quod autem spicas segetum manibus confricant, et inediam consolantur, vitae austerioris indicium est; non praeparatas epulas, sed cibos simplices quaerentium.
3.26
Pharisaei autem videntes, dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt, quod non licet eis facere sabbatis. Nota quod primi apostoli Salvatoris litteram sabbati destruunt, adversus Ebionitas, qui cum caeteros recipiant apostolos, Paulum quasi transgressorem legis repudiant.
3.27
At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant: quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei comedere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus? Ad confutandam calumniam Pharisaeorum, veteris recordatur historiae, quando David fugiens Saulem, venit in Nobe, et ab Achimelech sacerdote susceptus, postulavit cibos, qui cum panes laicos non haberet, dedit ei consecratos, quibus non licebat vesci nisi solis sacerdotibus et levitis. Et hoc tantum interrogavit si essent mundi pueri a mulieribus: et illo respondente, ab heri et nudiustertius, non dubitavit panes dare, melius arbitratus, propheta dicente: Misericordiam volo, et non sacrificium( Osee, VI, 6), de famis periculo homines liberare, quam Deo offerre sacrificium. Hostia enim placabilis Deo, hominum salus est. Opponit ergo Dominus, et dicit: Si et David 76 sanctus est, et Achimelech pontifex a vobis non reprehenditur, sed Legis uterque mandatum probabili excusatione transgressi sunt, et fames in causa est, cur eamdem famem non probatis in apostolis, quam probatis in caeteris? Quamquam et in hoc magna distantia sit. Isti spicas in sabbato manu confricant, illi panes comederunt Leviticos, et ad sabbati solemnitatem accedebant Neomeniarum dies, quibus in convivio requisitus fugit ex aula regia. Observa quod panes propositionis nec David, nec pueri ejus acceperint, antequam se a mulieribus mundos esse responderent.
3.28
Aut non legistis in Lege, quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt? Calumniamini, inquit, discipulos meos, cur per segetes transeuntes, spicas triverint, et hoc fecerint famis necessitate cogente, cum et ipsi sabbatum violetis in Templo, immolantes victimas, caedentes tauros, holocausta super lignorum struem incendio concremantes: et juxta alterius Evangelii fidem, circumcidentes parvulos in sabbato, ut dum aliam Legem servare cupitis, sabbatum destruatis. Numquam autem Leges Dei sibi contrariae sunt. Et prudenter ubi transgressionis discipuli sui argui poterant, David et Achimelech dicit exempla sectatos: veram autem et absque necessitatis obtentu, sabbati praevaricationem in ipsos refert, qui calumniam fecerant.
3.29
Dico autem vobis, quia templo major est hic. Hic, non pronomen, sed adverbium loci est; quod major templo sit locus, qui Dominum templi teneat.
3.30
Si autem sciretis quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium: numquam condemnassetis innocentes. Quid sit, volo misericodiam, et non sacrificium, supra diximus. Quod autem sequitur: Numquam condemnassetis innocentes, de apostolis intelligendum est. Et est sensus: Si misericordiam comprobastis Achimelech, eo quod fame periclitantem refocillaverit David et pueros ejus: quare discipulos meos condemnatis, qui nihil tale fecerunt?
3.31
Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum. Et ecce homo manum habens aridam. Tertius decimus iste 77 est, qui curatur in synagoga. Et notandum, quod non in itinere et foris, sed in conciliabulo Judaeorum manus arida fuerit sanata.
3.32
Et interrogabant eum, dicentes: Si licet sabbatis curare: ut accusarent eum. Quia destructionem sabbati, quam[ Al. qua et discipulos] Pharisaei in discipulis arguebant, probabili exemplo excusaverat, ipsum calumniari volunt: et interrogant utrum liceat curare in sabbatis; ut si non curaverit, crudelitatis aut imbecillitatis; si curaverit, transgressionis accusarent[ Al. accusent].
3.33
Ipse autem dixit illis: Quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam, et si ceciderit haec sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit[ Al. allevabit] eam? Quanto magis melior est homo ove! Itaque licet sabbatis benefacere. Sic solvit propositam quaestionem, ut interrogantes avaritiae condemnaret. Si vos, inquit, in sabbato ovem et aliud quodlibet animal in foveam decidens, eripere festinatis, non animali, sed vestrae avaritiae consulentes, quanto magis ego hominem, qui multo melior est ove, debeo liberare!
3.34
Tunc ait homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera. In Evangelio, quo utuntur Nazaraeni et Ebionitae( quod nuper in Graecum de Hebraeo sermone transtulimus, et quod vocatur a plerisque Matthaei authenticum), homo iste, qui aridam habet manum, caementarius scribitur: istius modi vocibus auxilium precans: Caementarius eram, manibus victum quaeritans: precor te, Jesu, ut mihi restituas sanitatem, ne turpiter mendicem cibos. Usque ad adventum Salvatoris arida manus in synagoga fuit Judaeorum, et Dei opera non fiebant in ea: postquam ille venit in terras, reddita est in apostolis credentibus dextera, et operi pristino restituta.
3.35
Exeuntes autem Pharisaei, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum. Quod Domino moliuntur insidias, livor in causa est. Quid enim fecerat, ut Pharisaeos ad interfectionem 78 sui provocaret? nempe quod homo extenderat manum. Quis enim Pharisaeorum in die sabbati non extendit manum, portans cibos, calicemque porrigens, et caetera quae victui necessaria sunt? Si ergo manum extendere et alimenta sublevare vel potum in sabbato, non est criminis: cur hoc in alio arguunt quod ipsi facere coarguuntur, praesertim cum iste caementarius nihil tale portaverit, sed ad praeceptum Domini solam extenderit manum?
3.36
Jesus autem sciens, recessit inde, et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes. Et proecepit eis, ne manifestum eum facerent, ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem. Sciens insidias eorum, quod vellent perdere Salvatorem suum, recessit inde, ut Pharisaeis contra se occasionem impietatis auferret.
3.37
Ecce puer meus, quem elegi: dilectus meus, in quo bene complacuit animae meae. Ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit. Non contendet, neque clamabit. Per Isaiam prophetam ex persona Patris hoc dicitur: Ponam spiritum meum super eum. Spiritus ponitur non super Dei verbum, et super unigenitum, qui de sinu processit Patris, sed super eum, de quo dictum est: Ecce puer meus( Ibidem).
3.38
Neque audiet aliquis in plateis vocem ejus. Lata enim est et spatiosa via, quae ducit ad perditionem, et multi ingrediuntur per eam( Supra VIII). Qui multi vocem non audiunt Salvatoris, quia non sunt in arcta via, sed in spatiosa.
3.39
Arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non exstinguet, donec ejiciat ad victoriam judicium: et in nomine ejus gentes sperabunt. Qui peccatori non porrigit manum, nec portat onus fratris sui, iste calamum quassatum confringit. Et qui modicam scintillam fidei contemnit in parvulis, hic linum exstinguit fumigans. Quorum neutrum Christus fecit; ad hoc enim venerat, ut salvum faceret quod perierat.
3.40
Tunc oblatus est ei daemonium habens, 79 caecus, et mutus, et curavit eum, ita ut loqueretur et videret. Et stupebant omnes turbae, et dicebant: Numquid hic est filius David? Pharisaei autem audientes, dixerunt: Hic non ejicit daemones, nisi in Beelzebub principe daemoniorum. Tria signa simul in uno homine perpetrata sunt: Caecus videt, mutus loquitur, possessus a daemone liberatur. Quod et tunc quidem carnaliter factum est, sed et quotidie completur in conversione credentium, ut expulso daemone, primum fidei lumen aspiciant, deinde in laudes Dei tacentia prius ora laxentur.
3.41
Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum in se divisum desolabitur, et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit. Turbae stupebant et confitebantur eum, qui tanta signa faciebat, esse filium David: Pharisaei vero opera Dei principi daemoniorum deputabant. Quibus Dominus non ad dicta, sed ad cogitata respondit: ut vel sic compellerentur credere potentiae ejus, qui cordis videbat occulta.
3.42
Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est; quomodo ergo stabit regnum ejus? Non potest regnum et civitas contra se divisa perstare; sed quomodo concordia parvae res crescunt, ita discordia maximae dilabuntur. Si ergo Satanas pugnat contra se, et daemon inimicus est daemonis, deberet jam mundi venisse consummatio; ut non haberent in eo locum adversariae potestates, quarum inter se bellum, pax hominum est. Si autem putatis, o Scribae et Pharisaei, quod recessio daemonum obedientia sit in principem suum, ut homines ignorantes fraudulenta simulatione deludant, quid potestis dicere de corporum sanitatibus, quas Dominus perpetravit? Aliud est si membrorum quoque debilitates et spiritualium virtutum insignia daemonibus assignatis.
3.43
Et si ego in Beelzebub ejicio daemones, filii vestri in quo ejiciunt? Ideo ipsi judices vestri erunt. Filios Judaeorum, vel exorcistas gentis illius, ex more significat, vel apostolos, ex eorum stirpe generatos. Si exorcistas, qui ad invocationem Dei ejiciebant daemones, coarctat interrogatione prudenti, ut confiteantur Spiritus sancti esse opus. 80 Quod si expulsio daemonum, inquit, in filiis vestris, Deo, non daemonibus deputatur: quare in me idem opus non eamdem habeat et causam? Ergo ipsi judices vestri erunt, non potestate, sed comparatione: dum illi expulsionem daemonum Deo assignant; vos Beelzebub principi daemoniorum. Sin autem de apostolis dictum est, quod et magis intelligere debemus, ipsi erunt judices eorum: quia sedebunt in duodecim soliis, judicantes duodecim tribus Israel.
3.44
Si autem ego in spiritu Dei ejicio daemones. In Luca istum locum ita scriptum legimus: Si autem ego in digito Dei ejicio daemones. Iste est digitus quem confitentur et Magi, qui contra Moysen et Aaron signa faciebant, dicentes: Digitus Dei est iste: quo tabulae lapideae scriptae sunt in monte Sina. Si igitur manus et brachium Dei, Filius est; et digitus ejus Spiritus sanctus, Patris, et Filii, et Spiritus sancti una substantia est: non te scandalizet membrorum inaequalitas, cum aedificet unitas corporis.
3.45
Igitur pervenit in vos regnum Dei. Vel seipsum significat, de quo in alio loco scriptum est: Regnum Dei intra vos est. Et: Medius stat inter vos, quem nescitis: vel certe illud regnum quod et Joannes et ipse Dominus praedicaverant: Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum( Supra III, 2). Est et tertium regnum Scripturae sanctae, quod aufertur a Judaeis, et tradetur genti facienti fructus ejus( Infra XXI).
3.46
Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem, et tunc domum illius diripiet? Non debemus esse securi: Adversarius noster fortis, victoris quoque vocibus comprobatur. Domus illius mundus, qui in maligno positus est, non creatoris dignitate, sed magnitudine delinquentis. Vasa ejus nos quondam fuimus. Alligatus est fortis, et religatus in tartarum, et Domini contritus pede: et direptis sedibus tyranni, captiva ducta est captivitas.
3.47
Qui non est mecum, contra me est: et qui non congregat mecum, spargit. Ideo dico vobis: omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus: spiritus autem blasphemiae non remittetur. Non putet hoc quisquam de haereticis dictum et schismaticis 81( quamquam et ita ex superfluo possit intelligi), sed ex consequentibus textuque sermonis ad diabolum refertur: eo quod non possint opera Salvatoris Beelzebub operibus comparari. Ille cupit animas hominum tenere captivas; Dominus liberare. Ille praedicat idola; hic unius Dei notitiam. Ille trahit ad vitia: hic ad virtutes revocat. Quomodo ergo possunt inter se habere concordiam, quorum opera divisa[ Al. diversa] sunt?
3.48
Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro. Et quomodo quidam nostrorum episcopos atque presbyteros post blasphemiam Spiritus sancti, in suum recipiunt gradum, cum Salvator dicat, omne peccatum et blasphemiam dimitti hominibus: qui autem in Spiritum sanctum blasphemaverit, non dimitti ei neque in praesenti tempore, neque in futuro? Nisi forte illud de Marco evangelista sumamus exemplum, qui causas tantae irae manifestius expressit, dicens: Quia dicebant, spiritum immundum habet. Ergo quicumque opera Salvatoris Beelzebub principi daemoniorum deputarit; et dixerit Filium Dei habere spiritum immundum, huic nullo tempore blasphemia remittetur. Vel ita locus iste intelligendus est: Qui verbum dixerit contra Filium hominis, scandalizatus carne mea, et me hominem tantum arbitrans, quod filius sim fabri, et fratres habeam, Jacobum, et Joseph, et Judam; et homo vorator, et vini potator sim, talis opinio atque blasphemia, quamquam culpa non careat erroris, tamen habeat veniam propter corporis vilitatem. Qui autem manifeste intelligens opera Dei, cum de virtute negare non possit, eadem stimulatus invidia, calumniatur; et Christum Deique Verbum, et opera Spiritus sancti dicit esse Beelzebub: isti non dimittetur neque in praesenti saeculo, neque in futuro.
3.49
Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: aut facite arborem malam, et fructum ejus malum. Siquidem ex fructu arbor agnoscitur. Constringit eos syllogismo, quem Graeci vocant ἄφυκτον, 82 nos inevitabilem possumus appellare: qui interrogatos hinc inde concludit, et utroque cornu premit. Si, inquit, diabolus malus est, bona opera facere non potest. Si autem bona sunt quae facta cernitis, sequitur ut non sit diabolus qui ea facit. Neque enim fieri potest, ut ex malo bonum, aut ex bono oriatur malum. Quod autem sequitur:
3.50
Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui cum sitis mali? Ex abundantia enim cordis os loquitur. Ostendit illos arborem malam, et tales afferre fructus blasphemiae redundantes[ Al. redundantis], qualia habeant semina diaboli.
3.51
Bonus homo de bono thesauro profert bona. Et malus homo de malo thesauro profert mala. Vel ipsos Judaeos Dominum blasphemantes ostendit de quali thesauro blasphemias proferant, vel cum superiori quaestione haeret sententia, quod quomodo non possit bonus homo proferre mala, nec malus bona: sic non possit Christus mala, et diabolus bona opera facere.
3.52
Dico autem vobis, quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. Ex verbis enim tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis. Hoc quoque haeret cum superioribus. Et est sensus: Si otiosum verbum, quod nequaquam aedificat audientes, non est absque periculo ejus qui loquitur, et in die judicii redditurus est unusquisque rationem sermonum suorum: quanto magis vos, qui opera Spiritus sancti calumniamini, et dicitis me in Beelzebub principe daemoniorum ejicere daemonia, reddituri estis rationem calumniae vestrae! Otiosum verbum est, quod sine utilitate loquentis dicitur et audientis: si omissis seriis, de rebus frivolis loquamur, et fabulas narremus antiquas. Caeterum qui scurrilia replicat, et cachinnis ora dissolvit et aliquid profert turpitudinis, hic non otiosi verbi, sed criminosi tenebitur reus.
3.53
Tunc responderunt ei quidam de Scribis et Pharisaeis, dicentes: Magister, volumus a te signum videre. Sic signum postulant, quasi quae viderant, signa non fuerint. Sed in alio Evangelista quid petant plenius explicatur: Volumus 83 a te signum videre de coelo. Vel in morem Eliae ignem de sublimi venire cupiebant, vel in similitudinem Samuelis, tempore aestivo contra naturam loci mugire tonitrua, coruscare fulgura, imbres ruere, quasi non possint et illa calumniari, et dicere ex occultis et variis aeris passionibus accidisse. Nam qui calumniaris ea quae oculis vides, manu tenes, utilitate sentis: quid facturus es de his quae de coelo venerint? Utique respondebis, et magos in Aegypto multa signa fecisse de coelo.
3.54
Qui respondens, ait illis: Generatio mala et adultera. Egregie dixit adultera: quia dimiserat virum, et juxta Ezechielem, multis se amatoribus copulaverat.
3.55
Signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus: sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. De hoc loco plenius in Commentariis Jonae prophetae disputavimus: ad illum ergo locum lectoris diligentiam remittimus. Hoc breviter nunc dixisse contenti, quod synecdochice totum intelligatur ex parte: non quod omnes tres dies et tres noctes in inferno Dominus steterit; sed quod in parte Parasceves, et Dominicae, et tota die sabbati, tres dies et totidem noctes intelligantur.
3.56
Viri Ninivitae surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam: quia poenitentiam egerunt in praedicatione Jonae. Non sententiae potestate, sed comparationis exemplo.
3.57
Et ecce plus quam Jonas hic. Hic, adverbium loci, non pronomen intelligas. Jonas, secundum Septuaginta Interpretes, triduo praedicavit: ego tanto tempore. Ille Assyriis genti incredulae: ego Judaeis populo Dei. Ille peregrinis: ego civibus. Ille voce locutus est simplici, nihil signorum faciens: ego tanta faciens signa, Beelzebub calumniam sustineo. Plus ergo est Jona hic, id est, in praesentiarum inter vos.
3.58
Regina Austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis. Et ecce plus quam Salomon hic. 84 Eodem modo condemnabit regina Austri populum Judaeorum, quo condemnabunt viri Ninivitae Israelem incredulum. Ista autem est regina Saba, de qua in Regum volumine et in Paralipomenon legimus: quae per tantas difficultates, gente sua et imperio derelictis, venit in Judaeam audire sapientiam Salomonis, et ei multa munera detulit. In Ninive autem et in regina Saba, occulte[ Al. occulta] fides nationum praefertur Israel.
3.59
Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quaerens requiem et non invenit. Tunc dicit. Quidam istum locum de haereticis dictum putant, quod immundus spiritus, qui in eis antea habitaverat quando gentiles erant, ad confessionem verae fidei ejiciatur: postea vero cum se ad haeresim transtulerint et simulatis virtutibus ornaverint domum suam, tunc aliis septem nequam spiritibus adjunctis, revertatur ad eos diabolus et habitet in illis: fiantque novissima eorum pejora prioribus. Multo quippe pejori conditione sunt haeretici quam gentiles: quia in illis spes fidei est, et in istis pugna discordiae. Cum haec intelligentia plausum quemdam et colorem doctrinae praeferat, nescio an habeat veritatem. Ex eo enim quod finita vel parabola, vel exemplo, sequitur: Sic erit et generationi huic pessimae: compellimur non ad haereticos et quoslibet homines: sed ad Judaeorum populum referre parabolam, ut contextus loci non passivus et vagus in diversum fluctuet, atque insipientium more turbetur; sed haerens sibi, vel ad priora, vel ad posteriora respondeat. Immundus spiritus exivit a Judaeis, quando acceperunt Legem, et ambulavit per loca arida, quaerens sibi requiem. Expulsus videlicet a Judaeis, ambulavit per gentium solitudines: quae cum postea Domino credidissent, ille, non invento loco in nationibus, dixit:
3.60
Revertar in domum meam, unde exivi. Hoc est, abibo ad Judaeos, quos ante dimiseram.
3.61
Et veniens, invenit vacantem, scopis mundatam, et ornatam. Tunc vadit et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes, habitant ibi: et fiunt 85 novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimae. Vacabat enim templum Judaeorum, et Christum hospitem non habebat, dicentem: Surgite, et abeamus hinc. Et in alio loco: Dimittetur vobis domus vestra deserta. Quia igitur et Dei et angelorum praesidia non habebant, et ornati erant superfluis observationibus Legis, et traditionibus Pharisaeorum, revertitur diabolus ad sedem suam pristinam: et septenario sibi numero daemonum addito, habitat pristinam domum, et fiunt illius populi novissima pejora prioribus. Multo enim nunc majori daemonum numero possidentur, blasphemantes in synagogis suis Christum Jesum, quam in Aegypto possessi fuerant ante Legis notitiam: quia aliud est venturum non credere, aliud eum non suscepisse qui venerit. Septenarium autem numerum adjunctum diabolo, vel propter sabbatum intellige, vel propter numerum Spiritus sancti: ut quomodo in Isaia super virgam de radice Jesse, et florem qui de radice conscendit, septem spiritus virtutum descendisse narrantur; ita econtrario vitiorum numerus in diabolo consecratus sit.
3.62
Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris quaerentes loqui ei. Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quaerentes te. At ipse respondens dicenti sibi, ait: Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei? Et extendens manum in discipulos suos, dixit. Occupatus erat Dominus in opere sermonis, in doctrina populorum, in officio praedicandi, mater et fratres veniunt, et foris stant, et ei desiderant loqui. Tunc quidam nuntiat Salvatori, quod mater sua et fratres stent foris, quaerentes eum. Videtur mihi iste qui nuntiat, non fortuito et simpliciter nuntiare: sed insidias tendere Salvatori, utrum 86 spirituali operi carnem et sanguinem praeferat. Unde et Dominus, non quod negaret matrem et fratres, exire contempsit; sed quod responderet insidianti, extendens manum in discipulos, ait:
3.63
Ecce mater mea, et fratres mei. Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse meus frater, et soror, et mater est. Isti sunt mater mea, qui me quotidie in credentium animis generant. Isti sunt fratres mei, qui faciunt opera Patris mei. Non ergo juxta Marcionem et Manichaeum matrem negavit, ut natus de phantasmate putaretur; sed apostolos cognationi praetulit, ut et nos in comparatione dilectionis carni spiritum praeferamus. Ecce mater tua, et fratres tui foris stant, quaerentes te. Quidam fratres Domini de alia uxore Joseph filios suspicantur, sequentes deliramenta apocryphorum, et quamdam Melcham vel Escham mulierculam confingentes. Nos autem sicut in libro, quem contra Helvidium scripsimus, continetur, fratres Domini, non filios Joseph, sed consobrinos Salvatoris, Mariae liberos intelligimus materterae Domini quae esse dicitur mater Jacobi Minoris et Joseph et Judae, quos in alio Evangelii loco fratres Domini legimus appellatos. Fratres autem consobrinos dici, omnis Scriptura demonstrat. Dicamus et aliter: Salvator loquitur ad turbas, intrinsecus erudit nationes. Mater ejus et fratres, hoc est, synagoga et populus Judaeorum foris stant, et intrare desiderant, et sermone ejus indigni fiunt. Cumque rogaverint, et quaesierint, et nuntium miserint, responsum accipient[ Al. accipiunt], liberi eos esse arbitrii, et intrare posse, si velint et ipsi credere: qui tamen intrare non poterunt[ Al. potuerunt], nisi alios rogaverint.
3.64
87 In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare. Et congregatae sunt ad eum turbae multae: ita ut in naviculam ascendens sederet, et omnis turba stabat in littore. Populus domum Jesu non poterat intrare, nec esse ibi ubi apostoli audiebant mysteria: idcirco miserator et misericors Dominus egreditur de domo sua, et sedet[ Al. sedit] juxta hujus saeculi mare, ut turbae multae congregentur ad eum, et audiant in littore quae intus non merebantur audire, ita ut in naviculam ascendens sederet, et omnis turba staret in littore. Jesus in mediis fluctibus est, hinc inde mari tunditur, et in sua majestate securus, appropinquare facit terrae naviculam suam. At populus nequaquam periculum sustinens, nec tentationibus circumdatus, quas ferre non poterat, stat in littore fixo gradu, ut audiat quae dicuntur.
3.65
Et locutus est eis multa in parabolis, dicens. Turba non unius sententiae est, sed diversarum in singulis voluntatum. Unde loquitur ad eam in multis parabolis, ut juxta varias voluntates, diversas reciperent disciplinas. Et notandum quod non omnia locutus sit eis in parabolis; sed multa. Si enim dixisset omnia in parabolis, absque emolumento populi recessissent. Perspicua miscet obscuris, ut per ea quae intelligunt, provocentur ad eorum notitiam quae non intelligunt.
3.66
Ecce exiit qui seminat, seminare. Et dum seminat. Intus erat, domi versabatur, loquebatur discipulis sacramenta. Exivit ergo de domo sua qui seminat verbum Dei, ut seminaret in turbis. Significatur autem sator iste qui seminat, esse Filius Dei, et Patris in populis seminare sermonem. Et simul observa hanc esse primam parabolam, quae cum interpretatione sua posita sit. Et cavendum est ubicumque Dominus exponit sermones suos, et rogatus a discipulis intrinsecus disserit, ne vel aliud, nec plus quid vel minus velimus intelligere, quam ab eo expositum est.
3.67
Quaedam ceciderunt secus viam: et venerunt volucres coeli, et comederunt ea: Alia autem ceciderunt in petrosa[ Al. petrosis], ubi non habebant terram multam: et continuo exorta 88 sunt, quia non habebant altitudinem terrae. Sole autem orto, aestuaverunt: et quia non habebant radicem, aruerunt. Alia autem ceciderunt in spinas: et creverunt spinae, et suffocaverunt ea. Alia autem ceciderunt in terram bonam, et dabant fructum: aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum. Hanc parabolam ad comprobandam haeresim suam Valentinus assumit, tres introducens naturas: spiritualem, naturalem vel animalem, atque terrenam; cum hic quatuor sint: una, juxta viam: alia petrosa, tertia plena spinis: quarta terrae bonae. Differimus parumper interpretationem ejus cum discipulis, volentes secrete audire quod dicitur.
3.68
Qui habet aures audiendi audiat. Provocamur ad dictorum intelligentiam, quoties his sermonibus commonemur[ Al. commovemur].
3.69
Et accedentes discipuli, dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris eis? Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni coelorum: illis autem non est datum. Quaerendum est quomodo accedant ad eum discipuli, cum Jesus in navi sedeat; nisi forte intelligi datur, quod dudum cum ipso navem conscenderint, et ibi stantes super interpretatione parabolae sciscitati sint.
3.70
Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet, auferetur ab eo. Non in aequalitate judicii habentibus additur, et non habentibus id quod habere videntur, aufertur: sed quod apostolis in Christo habentibus fidem, etiamsi quid minus virtutum habeant, conceditur: Judaeis autem, qui non crediderunt in Filium Dei, etiamsi quid per naturae bonum possident, tollitur. Neque enim possunt aliquid sapienter intelligere, qui caput non habent sapientiae.
3.71
Ideo in parabolis loquor eis: quia videntes, non vident: et audientes, non audiunt, neque intelligunt: ut adimpleatur in eis prophetia Isaiae dicentis: Auditu audietis, et non intelligetis; et videntes videbitis, et non videbitis. Haec de his loquitur qui stant in littore, et dividuntur ab Jesu, et sonitu fluctuum perstrepente, non audiunt ad liquidum quae 89 dicuntur: impleturque in eis prophetia Isaiae: Auditu audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non videbitis. Haec de turbis prophetata sunt, quae stant in littore, et Dei non merentur audire sermonem. Accedamus ergo et nos cum discipulis ad Jesum, et rogemus eum dissertionem parabolae, ne cum turbis frustra aures et oculos habere videamur.
3.72
Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas quare videntes non videant, et audientes non audiant: quia incrassatum est, inquit, cor populi hujus, et auribus suis graviter audierunt: Ac ne forte arbitremur crassitudinem cordis et gravitatem aurium naturae esse, non voluntatis, subjungit culpam arbitrii, et dicit:
3.73
Et oculos suos clauserunt: nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos. In parabolis ergo audiunt et in aenigmate, qui, clausis oculis, nolunt cernere veritatem.
3.74
. Vestri autem beati oculi, quia vident: et aures vestroe, quia audiunt. Nisi supra legissemus auditores ad intelligentiam provocatos, Salvatore dicente: Qui habet aures audiendi, audiat, putaremus nunc oculos et aures quae beatitudinem accipiunt, carnis[ Al. corporales] intelligi. Sed mihi videntur illi beati oculi, qui possunt Christi cognoscere sacramenta, et quos levari Jesus in sublime praecepit, ut candentes segetes aspiciant; et illae aures beatae, de quibus Isaias loquitur: Dominus apposuit mihi auriculam.
3.75
Amen quippe dico vobis, quia multi prophetae et justi cupierunt videre quae videtis, et non viderunt: et audire quae auditis, et non audierunt. Vos ergo audite parabolam seminantis. Videtur huic loco illud esse contrarium quod alibi dicitur: Abraham cupivit diem meum videre, et vidit, et laetatus est. Non autem dixit, omnes prophetae et justi cupierunt videre quae videtis, sed multi. Inter multos potest fieri, ut alii viderint, alii non viderint: licet et in hoc periculosa sit interpretatio, ut inter sanctorum merita, discretionem quamlibet facere videamur. Ergo Abraham vidit in aenigmate, non vidit in specie: vos autem in praesentia eum tenetis, et habetis Dominum vestrum, 90 et ad voluntatem interrogatis, et convescimini ei.
3.76
Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit. Hoc praemittens hortatur nos, ut quae dicuntur, diligentius audiamus.
3.77
Venit malus et rapit quod seminatum est in corde ejus: hic est qui secus viam seminatus est. Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud, non habet autem in se radicem, sed est temporalis. Malus bonum semen rapit. Et simul intellige quod in corde fuerit seminatum, et diversitas terrae animae sint credentium.
3.78
Facta autem tribulatione et persecutione, propter verbum continuo scandalizatur. Attende quod dictum sit, continuo scandalizatur. Est ergo aliqua distantia inter eum qui multis tribulationibus poenisque compellitur Christum negare, et eum qui ad primam persecutionem statim scandalizatur, et corruit.
3.79
Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo soeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. Mihi videtur et illud quod juxta litteram ad Adam dicitur: Inter spinas et tribulos panem tuum manducabis, hoc significare mystice, quod quicumque dederit se saeculi voluptatibus curisque istius mundi, panem coelestem et cibum verum inter spinas comedat. Et eleganter adjunxit: fallacia divitiarum suffocat verbum. Blandae enim sunt divitiae, et aliud agentes, et aliud pollicentes. Lubrica est earum possessio, dum huc illucque circumferuntur, et instabili gradu vel habentes deserunt, vel non habentes referciunt. Unde et Dominus divites asserit difficulter intrare in regnum coelorum, suffocantibus divitiis verbum Dei, et rigorem virtutum emollientibus.
3.80
Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum facit: et aliud quidem centesimum, aliud sexagesimum, aliud vero tricesimum. Sicut in terra mala tres fuere diversitates: secus viam, et petrosa, et spinosa loca: sic in terra bona trina diversitas est: centesimi, sexagesimi et tricesimi fructus. Et in illa autem et in ista non mutatur 91 substantia, sed voluntas: et tam incredulorum, quam credentium corda sunt quae semen recipiunt. Venit, inquit, malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus; et secundo ac tertio, hic est, ait, qui verbum audit. In expositione quoque terrae bonae, iste est, qui audit verbum. Primum ergo debemus audire, deinde intelligere, et post intelligentiam fructus reddere doctrinarum, et facere vel centesimum fructum, vel sexagesimum, vel tricesimum, de quibus plenius in libro contra Jovinianum diximus, et nunc breviter perstringimus: Centesimum fructum virginibus, sexagesimum viduis et continentibus, tricesimum casto matrimonio deputantes. Honorabiles enim nuptiae, et cubile immaculatum. Quidam nostrorum centesimum fructum ad martyres referunt: quod si ita est, sancta consortia nuptiarum excluduntur a fructu bono.
3.81
Aliam parabolam proposuit illis, dicens: Simile est regnum coelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo. Cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit. Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania? Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei: Vis, imus, et colligimus ea? Et ait: Non, ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum. Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum; triticum autem congregate in horreum meum. Haec secunda parabola est cum interpretatione sua non statim posita, sed interjectis aliis parabolis edisserta. Hic enim proponitur, et postea dimissis turbis venitur domum et accedunt ad eum discipuli ejus rogantes: Dissere nobis parabolam zizaniorum agri, et reliqua. Non ergo debemus praepropero intelligendi desiderio ante ejus notitiam quaerere, quam a Domino disseratur.
3.82
Aliam parabolam proposuit eis, dicens: Sedebat Dominus in navi, et turba 92 stabat in littore: illi procul, discipuli vicinius audiebant: proponit eis et aliam parabolam, quasi dives paterfamilias invitatos diversis reficiens cibis, ut unusquisque secundum naturam stomachi sui varia alimenta susciperet. Unde et in priori parabola non dixit alteram, sed aliam. Si enim praemisisset alteram, exspectare tertiam non poteramus, praemisit aliam, ut plures sequantur.
3.83
Simile est regnum coelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo, quod minimum quidem est omnibus seminibus. Cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor: ita ut volucres coeli veniant et habitent in ramis ejus. Non sit molestum lectori, si totas parabolas proponimus. Quae enim obscura sunt, plenius disserenda sunt, ne brevitate nimia involvantur magis sensus, quam exponantur. Regnum coelorum, praedicatio Evangelii est, et notitia Scripturarum quae ducit ad vitam; et de qua dicitur ad Judaeos: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus( Infra XXI, 43). Simile est ergo hujuscemodi regnum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo. Homo qui seminat in agro suo, a plerisque Salvator intelligitur, quod in animis credentium seminet. Ab aliis, ipse homo seminans in agro suo, hoc est, in semetipso et in corde suo. Quis est iste qui seminat, nisi sensus noster et animus, qui suscipiens granum praedicationis, et fovens sementem humore fidei, facit in agro sui pectoris pullulare? Praedicatio Evangelii minima est omnibus disciplinis. Ad primam quippe doctrinam fidem non habet veritatis, hominem Deum, Deum mortuum, et scandalum crucis praedicans. Confer hujuscemodi doctrinam dogmatibus philosophorum, et libris eorum, splendori eloquentiae, et compositioni sermonum, et videbis quanto minor sit caeteris seminibus sementis Evangelii. Sed illa cum creverit, nihil mordax, nihil vividum, nihil vitale demonstrat, sed totum flaccidum marcidumque et mollitum ebullit in olera, et in herbas, quae cito arescunt et corruunt. Haec autem praedicatio, quae parva 93 videbatur in principio, cum vel in anima credentis, vel in toto mundo sata fuerit, non exsurgit in olera, sed crescit in arborem: ita ut volucres coeli( quas vel animas credentium, vel fortitudines Dei servitio mancipatas, sentire debemus) veniant et habitent in ramis ejus. Ramos puto Evangelicae arboris, quae de grano sinapis creverit, dogmatum esse diversitates, in quibus supradictarum volucrum unaquaeque requiescit. Assumamus et nos pennas columbae, ut volitantes ad altiora, possimus habitare in ramis hujus arboris, et nidulos nobis facere doctrinarum, terrenaque fugientes, ad coelestia festinare. Multi legentes granum sinapis minimum omnibus seminibus, et illud quod in Evangelio a discipulis dicitur: Domine, adauge nobis fidem; et respondetur eis a Salvatore: Amen dico vobis, si habueritis fidem quasi granum sinapis, et dixeritis monti huic, migra de loco isto, migrabit, putant apostolos vel parvam fidem petere, vel Dominum de parva fide dubitare; cum apostolus Paulus fidem grano sinapis comparatam maximam judicet. Quid enim dicit? Si habuero? totam fidem, ita ut montes transferam; charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Ergo quod Dominus dixit fide fieri, quae grano sinapis comparetur, hoc Apostolus docet tota fide posse fieri.
3.84
Aliam parabolam locutus est eis. Simile est regnum coelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum. Diversus est hominum stomachus: alii amaris, alii dulcibus, alii[ Al. hi... illi] austerioribus, alii lenibus delectantur cibis. Proponit itaque Dominus, ut jam supra diximus, diversas parabolas, ut juxta vulnerum varietates et medicina diversa sit. Mulier ista, quae fermentum accepit, et abscondit illud in farinae satis tribus, donec fermentaretur totum, vel praedicatio mihi videtur apostolica vel Ecclesia, quae de diversis gentibus congregata est. Haec tollit fermentum, notitiam scilicet et intelligentiam Scripturarum, et abscondit illud in farinae satis tribus, ut spiritus, anima, et corpus in unum redacta, non discrepent inter se; sed cum duobus et tribus convenerint, 94 impetrent a Patre quodcumque postulaverint. Disseritur locus iste, et aliter. Legimus in Platone, et philosophorum dogma[ Al. dogmate] vulgatum est, tres esse in humana anima passiones, τὸ λογικὸν quod nos possumus interpretari rationabile: τὸ θυμικὸν quod dicamus, plenum irae, vel irascibile: τὸ ἐπιθυμητικὸν quod appellamus, concupiscibile: et putat ille philosophus rationabile nostrum in cerebro, iram in felle, desiderium in jecore commorari. Et nos ergo si acceperimus fermentum Evangelicum sanctarum Scripturarum, de quo supra dictum est, tres humanae animae passiones in unum redigentur, ut in ratione possideamus prudentiam: in ira, odium contra vitia: in desiderio, cupiditatem virtutum; et hoc totum fiet per doctrinam Evangelicam, quam nobis mater Ecclesia praestitit. Dicam et tertiam quorumdam intelligentiam, ut curiosus lector e pluribus quod placuerit, eligat: Mulierem istam et ipsi Ecclesiam interpretantur, quae fidem hominis farinae satis tribus commiscuerit credulitati Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Cumque in unum fuerit fermentata, non nos ad triplicem Deum, sed ad unius divinitatis perducit notitiam. Farinae quoque[ Al. quippe] sata tria, dum non est in singulis diversa natura, et ad unitatem trahunt substantiae. Pius quidem sensus, sed numquam parabolae et dubia aenigmatum intelligentia, potest ad auctoritatem dogmatum proficere. Satum autem genus est mensurae, juxta morem provinciae Palaestinae, unum et dimidium modium capiens. Dicuntur et alia de hac parabola, sed non est praesentis materiae totum de omnibus dicere.
3.85
Haec omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas, et sine parabolis non loquebatur eis. Non discipulis, sed turbis per parabolas loquitur; et usque hodie turbae in parabolis audiunt: discipuli domi interrogant Salvatorem.
3.86
Ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi. Hoc testimonium de septuagesimo septimo psalmo sumptum est. Legi in nonnullis codicibus, et studiosus lector forte reperiet idipsum, in eo loco 95 ubi nos posuimus, et Vulgata habet editio: Ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem, ibi scriptum, per Isaiam prophetam dicentem. Quod quia minime inveniebatur in Isaia, arbitror postea a prudentibus viris esse sublatum. Sed mihi videtur in principio ita editum: Quod scriptum est per Asaph prophetam, dicentem. Septuagesimus enim septimus psalmus, de quo hoc sumptum est testimonium, Asaph prophetae titulo inscribitur. Et primum scriptorem non intellexisse Asaph, et putasse scriptoris vitium, atque emendasse nomen Isaiae, cujus vocabulum manifestius erat. Sciendum est itaque, quod in psalmis et hymnis et canticis Dei, non solum David, sed et caeteri, quorum praescripta sunt nomina, prophetae sint appellandi: Asaph videlicet et Idithum, et Eman Ezraites, et Aethan, et filii Chore, et reliqui quos Scriptura commemorat. Quodque ex persona Domini dicitur: Aperiam in parabolis os meum: eructabo abscondita a constitutione mundi, considerandum attentius et inveniendum describi egressum Israelis ex Aegypto, et omnia signa narrari, quae in Exodi continentur historia. Ex quo intelligimus universa illa quae scripta sunt, parabolice sentienda: nec manifestam tantum sonare litteram, sed et abscondita sacramenta; hoc enim se Salvator edicturum esse promittit, aperiens os suum in parabolis, et eructans abscondita a constitutione mundi.
3.87
Tunc dimissis turbis venit in domum, et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Edissere nobis parabolam zizaniorum agri. Dimittit turbas Jesus, et domum revertitur, ut accedant ad eum discipuli, et secreto interrogent quae populus nec merebatur audire, nec poterat. Edissere nobis parabolam zizaniorum agri.
3.88
Qui respondens, ait: Qui seminat bonum semen, est Filius hominis. Ager autem 96 est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regni: zizania autem filii sunt nequam. Inimicus autem qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio saeculi est. Messores autem Angeli sunt. Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur: sic erit in consummatione saeculi. Mittet ergo Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem, et mittent eos in caminum ignis, ibi erit fletus et stridor dentium. Perspicue exposuit quod ager mundus sit: sator, Filius hominis; bonum semen, filii regni; zizania, filii pessimi; zizaniorum sator, diabolus; messis, consummatio mundi; messores, angeli. Omnia scandala referuntur ad zizania; justi reputantur in filios regni. Ergo, ut supra dixi, quae exposita sunt a Domino, his debemus accommodare fidem. Quae autem tacita, et nostrae intelligentiae derelicta, perstringenda sunt breviter. Homines qui dormiunt, magistros Ecclesiarum intellige. Servos patrisfamilias, ne alios accipias quam angelos, qui quotidie vident faciem Patris. Diabolus autem propterea inimicus homo appellatur; quia Deus esse desivit. Et in nono psalmo scriptum est de eo: Exsurge, Domine, non confortetur homo. Quamobrem non dormiat, qui Ecclesiae praepositus est, ne per illius negligentiam inimicus homo superseminet zizania, hoc est, haereticorum dogmata. Quod autem dicitur: Ne forte colligentes zizania, eradicetis simul et frumentum, datur locus poenitentiae, et monemur ne cito amputemus fratrem: quia fieri potest, ut ille qui hodie noxio depravatus est dogmate, cras resipiscat et defendere incipiat veritatem. Illud quoque quod sequitur: Sinite utraque crescere usque ad messem, videtur illi praecepto esse contrarium: Auferte malum de medio vestrum; et nequaquam societatem habendam cum his qui fratres 97 nominentur, et sunt adulteri et fornicatores. Si enim prohibetur eradicatio, et usque ad messem tenenda est patientia, quomodo ejiciendi sunt quidam de medio nostrum? Inter triticum et zizania, quod nos appellamus lolium, quamdiu herba est, et nondum culmus venit ad spicam, grandis similitudo est, et in discernendo aut nulla, aut perdifficilis distantia[ Al. substantia]. Praemonet ergo Dominus, ne ubi quid ambiguum est, cito sententiam proferamus; sed Deo judicii terminum reservemus: ut cum dies judicii venerit, ille non suspicionem criminis, sed manifestum reatum de sanctorum coetu ejiciat. Quod autem dixit, zizaniorum fasciculos ignibus tradi, et triticum congregari in horrea, manifestum est haereticos quosque et hypocritas fidei gehennae ignibus concremandos; sanctos vero qui appellantur triticum, horreis, id est, mansionibus coelestibus suscipi.
3.89
Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum[ Al. sui]. Qui habet aures audiendi, audiat. In praesenti saeculo fulget lux sanctorum coram hominibus; post consummationem autem mundi ipsi justi fulgebunt sicut sol in regno Patris sui.
3.90
Simile est regnum coelorum thesauro abscondito in agro, quem qui invenit homo abscondit: et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum. Crebris parabolarum obscuritatibus retardati, commaticam interpretationem excedimus, ut prope de alio interpretationis genere ad aliud transisse videamur. Thesaurus iste in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, aut Deus Verbum est, qui in carne Christi videtur absconditus, aut sanctae Scripturae, in quibus reposita est notitia Salvatoris: quem cum quis in eis invenerit, debet omnia istius mundi emolumenta contemnere, ut illum possit habere quem reperit. Quod autem sequitur: Quem cum invenerit homo 98 abscondit: idcirco dicitur, non quod hoc de invidia faciat, sed quod timore servantis, et nolentis perdere, abscondat in corde suo, quem pristinis praetulit facultatibus.
3.91
Iterum simile est regnum coelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas. Inventa autem una pretiosa[ Al. pretiosissima] margarita, abiit et vendidit omnia quae habuit, et emit eam. Aliis verbis idipsum quod supra dicitur. Bonae margaritae, quas quaerit institor, Lex et prophetae sunt. Audi, Marcion; audi, Manichaee: bonae margaritae sunt Lex et prophetae, et notitia veteris Instrumenti. Unum autem est pretiosissimum margaritum, scientia Salvatoris, et sacramentum passionis illius, et resurrectionis arcanum. Quod cum invenerit homo negotiator, similis Pauli apostoli, omnia legis prophetarumque mysteria, et observationes pristinas, in quibus inculpate vixerat, quasi purgamenta contemnit et quisquilias, ut Christum lucrifaciat. Non quo inventio novae margaritae condemnatio sit veterum margaritarum: sed quo comparatione ejus omnis alia gemma vilior sit.
3.92
Iterum simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Quam cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa: malos autem foras miserunt: Sic erit in consummatione saeculi, exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis, ibi erit fletus et stridor dentium. Impleto Jeremiae vaticinio, dicentis: Ecce ego mittam ad vos piscatores multos( Jerem XVI, 16): postquam audierunt Petrus et Andreas, Jacobus et Joannes, filii Zebedaei: Sequimini me, et faciam vos piscatores hominum, contexuerunt sibi ex veteri et novo testamento sagenam Evangelicorum dogmatum; et miserunt eam in mare hujus saeculi: quae usque hodie in mediis fluctibus tenditur, capiens de salsis et amaris gurgitibus quidquid inciderit, id est, et bonos homines et malos, et 99 optimos pisces et pessimos. Cum autem venerit consummatio et finis mundi, ut ipse infra manifestius disserit, tunc sagena extrahetur ad littus: tunc verum secernendorum piscium judicium[ Al. signum] demonstrabitur, et quasi in quodam quietissimo portu, boni mittentur in vasa coelestium mansionum: malos autem torrendos et exsiccandos gehennae flamma suscipiet.
3.93
Intellexistis haec omnia? Dicunt ei: Etiam. Ait illis. Ad apostolos proprie sermo est; et illis dicitur: Intellexistis haec omnia; Quos non vult audire tantum ut populum, sed intelligere ut magistros futuros.
3.94
Ideo omnis Scriba doctus in regno coelorum similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. Instructi erant apostoli, Scribae et notarii Salvatoris, qui verba illius et praecepta signabant in tabulis cordis carnalibus, regnorum coelestium sacramentis, et pollebant opibus patrisfamiliae, ejicientes de thesauro doctrinarum suarum nova et vetera: ut quidquid in Evangelio praedicabant, legis et prophetarum vocibus comprobarent. Unde et sponsa dicit in Cantico canticorum: Nova et vetera, fratruelis meus, servavi tibi.
3.95
Et factum est cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde. Et veniens in patriam[ Al. terram] suam, docebat eos in synagoga eorum, ita ut mirarentur et dicerent. Post parabolas, quas locutus est ad populum, et quas soli apostoli intelligunt, transit in patriam suam, ut ibi apertius doceat.
3.96
Unde huic sapientia haec, et virtutes? Mira stultitia Nazaraenorum: mirantur unde habeat sapientiam sapientia, et virtutes virtus; sed error in promptu est, quod fabri filium suspicantur.
3.97
Nonne hic est fabri filius? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus Jacobus et Joseph et Simon et Judas? et sorores ejus nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic omnia ista? Et scandalizabantur in eo. Error Judaeorum salus nostra est, et haereticorum condemnatio. Intantum enim cernebant hominem Jesum Christum, ut fabri putarent 100 filium: Nonne hic est fabri filius? Miraris si errent in fratribus, cum errent in patre? Locus iste plenius in supradicto contra Helvedium libello expositus est.
3.98
Jesus autem dixit eis: Non est Propheta sine honore, nisi in patria sua et in domo sua. Propemodum naturale est cives semper civibus invidere. Non enim considerant praesentia viri opera, sed fragilis recordantur infantiae, quasi non et ipsi per eosdem aetatum gradus ad maturam aetatem venerint.
3.99
Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem eorum. Non quod etiam illis incredulis facere non potuerit virtutes multas; sed quod ne multas faciens virtutes, cives incredulos condemnaret. Potest autem et aliter intelligi, quod Jesus despiciatur in domo et in patria sua, hoc est, in populo Judaeorum. Et ideo ibi pauca signa fecerit; ne penitus inexcusabiles fierent. Majora autem signa quotidie in gentibus per apostolos facit, non tam in sanatione corporum, quam in animarum salute.
3.100
In illo tempore audivit Herodes Tetrarcha famam Jesu, et ait pueris suis: Hic est Joannes Baptista, ipse surrexit a mortuis: et ideo virtutes operantur in eo. Quidam Ecclesiasticorum interpretum causas quaerit, quare Herodes ista sit suspicatus, ut putet a mortuis Joannem resurrexisse, et ideo virtutes operari in eo, quasi erroris alieni nobis reddenda sit ratio, aut μετεμψυχώσεως facta ex his verbis habeat occasionem, cum utique eo tempore quo Joannes decollatus est, Dominus triginta esset annorum: μετεμψυχώσις autem post multos annorum circulos, in diversa corpora dicat animas insinuari.
3.101
Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum, et posuit in carcerem propter Herodiadem, uxorem Philippi fratris sui. Dicebat enim illi Joannes: Non licet tibi habere eam. Vetus narrat historia, Philippum Herodis majoris filium( sub quo Dominus fugit in Aegyptum), fratrem hujus Herodis, sub quo passus est Christus, duxisse uxorem Herodiadem filiam Aretae regis; postea vero 101 socerum ejus, exortis quibusdam contra generum simultatibus, tulisse filiam suam, et in dolorem prioris mariti, Herodis inimici ejus nuptiis copulasse. Quis sit autem hic Philippus, evangelista Lucas plenius docet: Anno quintodecimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Judaeam; tetrarcha autem Galilaeae Herode; Philippo vero fratre ejus tetrarcha Ituraeae et Traconitidis regionis. Ergo Joannes Baptista qui venerat in spiritu et virtute Eliae, eadem auctoritate qua ille Achab corripuerat, et Jezabel, arguit Herodem et Herodiadem, quod illicitas nuptias fecerint, et non liceat, fratre vivente germano, uxorem illius ducere: malens periclitari apud regem, quam propter adulationem esse immemor praeceptorum Dei.
3.102
Et volens illum occidere, timuit populum: quia sicut prophetam eum habebant: Seditionem quidem[ Al. quippe] populi verebatur propter Joannem, a quo sciebat turbas in Jordane plurimas baptizatas; sed amore vincebatur uxoris, ob cujus ardorem etiam Dei praecepta neglexerat.
3.103
Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum alium invenimus observasse diem natalis sui, nisi Herodem, et Pharaonem, ut quorum erat par impietas, esset et una solemnitas.
3.104
Unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo. At illa praemonita a matre sua. Ego non excuso Herodem, quod invitus et nolens propter juramentum homicidium fecerit, qui ad hoc forte juravit, ut futurae occisioni machinas praepararet. Alioquin si ob jusjurandum fecisse se dicit, si patris, si matris postulasset interitum, facturus fuerat, an non? Quod in se ergo repudiaturus[ Al. repudiatus] fuit, contemnere debuit et in propheta.
3.105
Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae. Herodias timens ne Herodes aliquando resipisceret, vel Philippo 102 fratri amicus fieret, atque illicitae nuptiae repudio solverentur, monet filiam, ut in ipso statim convivio, caput Joannis postulet: digno operi saltationis, dignum sanguinis praemium.
3.106
Et contristatus est rex. Consuetudinis Scripturarum est, ut opinionem multorum sic narret historicus, quomodo eo tempore ab omnibus credebatur. Sicut Joseph ab ipsa quoque Maria appellabatur pater Jesu, ita et nunc Herodes dicitur contristatus, quia hoc discumbentes putabant. Dissimulator enim mentis suae et artifex homicidii, tristitiam praeferebat in facie, cum laetitiam haberet in mente.
3.107
Propter jusjurandum autem et propter eos qui pariter discumbebant, jussit dari. Misitque, et decollavit Joannem in carcere. Scelus excusat juramento, ut sub occasione pietatis impius fieret. Quod autem subjecit: Et propter eos qui pariter discumbebant, vult omnes sceleris sui esse consortes, ut in luxurioso impuroque convivio cruentae epulae deferrentur.
3.108
Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellae, et attulit matri suae. Legimus in Romana historia, Flaminium ducem Romanum, quod accumbenti[ Al. accubanti] juxta meretriculae latus quae numquam se vidisse diceret hominem decollatum, assensus sit ut reus quidam capitalis criminis in convivio truncaretur, a censoribus pulsum curia, quod epulas sanguini miscuerit, et mortem, quamvis noxii hominis, in alterius delicias praestiterit, ut libido et homicidium pariter miscerentur. Quanto sceleratior Herodes et Herodias ac puella, quae saltavit, in pretium sanguinis caput postulat prophetae, ut habeat in potestate linguam, quae illicitas nuptias arguebat. Hoc juxta litteram factum sit; nos autem usque hodie cernimus in capite Joannis prophetae, Judaeos Christum, qui caput 103 est prophetarum, perdidisse.
3.109
Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud. Refert Josephus in quodam Arabiae oppido Joannem capite truncatum. Et quod sequitur: Accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus, et ipsius Joannis, et Salvatoris discipulos possumus intelligere.
3.110
Et venientes nuntiaverunt Jesu. Quod cum audisset Jesus, secessit inde in naviculam in locum desertum seorsum. Necem Baptistae nuntiant Salvatori, qua audita, secessit in locum desertum. Non, ut quidam arbitrantur, timore mortis, sed parcens inimicis suis, ne homicidio homicidium jungerent. Vel in diem Paschae suum interitum differens, in quo propter sacramentum immolandus est agnus, et postes credentium sanguine respergendi. Sive ideo recessit, ut nobis praeberet exemplum vitandae ultro tradentium se temeritatis: quia non omnes eadem constantia perseverant in tormentis, qua se torquendos offerunt. Ob hanc causam et in alio loco praecipit: Cum vos persecuti fuerint in ista civitate, fugite in aliam. Eleganter quoque evangelista non ait, fugit in locum desertum, sed secessit, ut persecutores vitaverit magis quam timuerit. Aliter: Postquam a Judaeis et rege Judaeorum prophetae truncatum est caput, et linguam ac vocem apud eos perdidit prophetia, Jesus transit in desertum Ecclesiae locum, quae virum ante non habuerat.
3.111
Et cum audissent turbae, secutae sunt eum pedestres de civitatibus. Potest et aliam ob causam, audito Joannis interitu, secessisse in desertum locum, ut credentium probaret fidem. Denique turbae secutae sunt eum pedestres, non in jumentis, non in diversis vehiculis, sed proprio labore pedum, ut ardorem mentis ostenderent. Si volumus singulorum verborum aperire rationes, propositi operis brevitatem excedimus[ Al. excedemus]. Attamen dicendum est transitorie, quod postquam Dominus venerit in desertum, secutae sunt eum turbae plurimae. Nam antequam veniret in solitudines gentium, ab uno tantum populo colebatur.
3.112
104 Et exiens vidit turbam multam, et misertus est ejus, et curavit languidos eorum. In evangelicis sermonibus semper litterae junctus est spiritus, et quidquid primo frigere videtur aspectu, si tetigeris, calet. In loco deserto erat Dominus; secutae sunt eum turbae, relinquentes civitates suas, hoc est, pristinas conversationes et varietates dogmatum. Egressus autem Jesus, significat quod turbae habuerint quidem eundi voluntatem, sed vires perveniendi non habuerint: ideo Salvator egreditur de loco suo, et pergit obviam: sicut et in alia parabola filio poenitenti occurrerat. Visaque turba, miseretur et curat languores eorum, ut fides plena statim praemium consequatur.
3.113
Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus, et hora jam praeteriit: dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas. Omnia plena mysteriis sunt. Recedit de Judaea, venit in desertum locum: sequuntur eum turbae, relictis civitatibus suis; egreditur ad eos Jesus, miseretur turbis, curat languidos eorum: et hoc facit non mane, non crescente die, non meridie, sed vespere, quando sol justitiae occubuit.
3.114
Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire. Non habent necesse diversos cibos quaerere, et emere sibi ignotos panes, cum secum habeant coelestem panem.
3.115
Date illis vos manducare. Provocat apostolos ad fractionem panis, ut illis se non habere testantibus, magnitudo signi notior fiat.
3.116
Responderunt ei: Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces. In alio evangelista legimus: Est hic quidam puer, qui habet quinque panes; qui mihi videtur significare Mosen: Duos autem pisces, vel utrumque intelligimus Testamentum, vel quia par numerus refertur ad Legem. Igitur apostoli ante passionem Salvatoris et coruscationem Evangelii fulgurantis, non habebant nisi quinque panes et duos pisciculos, qui in salsis aquis et in maris fluctibus versabantur.
3.117
Qui ait eis: Afferte mihi illos huc. 105 Audi, Marcion, audi, Manichaee, quinque panes et duos pisciculos ad se afferri jubet Jesus, ut eos sanctificet atque multiplicet.
3.118
Et cum jussisset turbam discumbere super fenum. Juxta litteram manifestus est sensus: spiritualis interpretationis sacramenta pandamus. Discumbere jubentur supra fenum, et secundum alium Evangelistam, supra terram, per quinquagenos aut centenos, ut postquam calcaverint carnem suam, et omnes flores illius, et saeculi voluptates quasi arens fenum sibi subjecerint, tunc per quinquagenarii numeri poenitentiam ad perfectum centesimi numeri culmen ascendant.
3.119
Acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in coelum, benedixit et fregit, et dedit discipulis panes. Aspicit in coelum, ut illic oculos dirigendos doceat. Quinque panes et duos pisciculos sumpsit in manus, et fregit eos, tradiditque discipulis. Frangente Domino, seminarium fit ciborum. Si enim fuissent integri, et non in frusta discerpti, nec divisi in multiplicem segetem, turbas, et pueros, et feminas, tantam multitudinem alere non poterant. Frangitur ergo lex cum prophetis, et in frusta discerpitur, et ejus in medium mysteria proferuntur, ut quod integrum et permanens in statu pristino non alebat, divisum in partes alat gentium multitudinem.
3.120
Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Turbae a Domino per apostolos alimenta suscipiunt.
3.121
Et tulerunt reliquias duodecim cophinos fragmentorum plenos. Unusquisque apostolorum de reliquiis Salvatoris implet cophinum suum, ut vel habeat unde postea gentibus cibum praebeat, vel ex reliquiis doceat veros fuisse panes, qui postea multiplicati sunt. Et simul quaere, quomodo in eremo et in tam vasta solitudine panes non inveniantur, nisi quinque tantum, et duo pisciculi, 106 et tam facile duodecim cophini reperiantur.
3.122
Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis. Juxta numerum quinque panum, et comedentium virorum quinque millium multitudo est. Necdum enim secundum alterius loci narrationem ad septenarium numerum venerat, quem qui comedunt, quatuor millia sunt, vicina Evangeliorum numero. Comedunt autem quinque millia virorum qui in perfectum virum creverant, et sequebantur eum, de quo dicit Zacharias: Ecce vir, Oriens nomen ejus. Mulieres autem, et parvuli, sexus fragilis et aetas minor, numero indigni sunt. Unde et in Numerorum libro quoties sacerdotes atque Levitae, et exercitus vel turbae pugnantium describuntur, servi et mulieres, et parvuli, et vulgus ignobile absque numero praetermittitur.
3.123
Et statim compulit Jesus discipulos suos ascendere in naviculam, et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. Discipulis praecepit transfretare, et compulit ut ascenderent naviculam: quo sermone ostenditur invitos eos a Domino recessisse: dum amore praeceptoris ne punctum quidem temporis ab eo volunt separari.
3.124
Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi. Si fuissent cum eo discipuli Petrus, et Jacobus, et Joannes, qui viderant gloriam transformari, forsitan ascendissent in montem cum eo; sed turba ad sublimia sequi non potest, nisi docuerit eam juxta mare in littore, et aluerit in deserto. Quod autem ascendit solus orare, non ad eum referas qui de quinque panibus quinque millia saturavit hominum, exceptis parvulis et mulieribus; sed ad eum qui, audita morte Joannis, secessit in solitudinem, non quod personam Domini separemus, sed quod opera ejus inter Deum et hominem divisa sint.
3.125
107 Navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus: erat enim contrarius ventus. Recte quasi inviti, et retractantes apostoli a Domino recesserant, ne illo absente, naufragia sustinerent. Denique Domino in montis cacumine commorante, statim ventus contrarius oritur, et turbat mare, et periclitantur apostoli, et tamdiu imminens naufragium perseverat, quamdiu Jesus veniat.
3.126
Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare. Stationes et vigiliae militares in terna horarum spatia dividuntur. Quando ergo dicit, quarta vigilia noctis venisse ad eos Dominum, ostendit tota nocte periclitatos, et extrema parte noctis, atque in consummatione mundi eis auxilium praebiturum.
3.127
Et videntes eum supra mare ambulantem, turbati sunt, dicentes: quia phantasma est. Si juxta Marcionem et Manichaeum, Dominus noster non est natus ex Virgine, sed visus in phantasmate: quomodo nunc apostoli timent ne phantasma videant?
3.128
Et prae timore clamaverunt. Confusus clamor et incerta vox, magni timoris indicium est.
3.129
Statimque Jesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam, ego sum, nolite timere. Quod primum versabatur in causa, hoc curat, et timentibus praecipit, dicens: Habete fiduciam, nolite timere. Et quod sequitur, Ego sum, nec subjungit quis sit, vel ex voce sibi nota poterant eum intelligere, qui per obscurae noctis tenebras loquebatur, vel ipsum esse repetebant, quem locutum ad Moysen noverant: Haec dices filiis Israel: qui est, misit me ad vos.
3.130
Respondens autem Petrus, dixit: Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquas. At ipse ait: Veni. In omnibus locis ardentissimae fidei invenitur Petrus. Interrogatis discipulis, quem homines dicerent Jesum Dei Filium confitetur. Volentem ad passionem pergere, prohibet: et licet erret in sensu, tamen non errat in affectu: nolens eum mori, quem Filium Dei fuerat paulo ante confessus. In montem cum Salvatore inter primos primus ascendit, et in passione solus sequitur, 108 peccatum negationis quod ex repentino timore descenderat, amaris statim abluit lacrymis. Post passionem cum essent in lacu Genesareth, et piscarentur, et Dominus staret in littore, aliis paulatim navigantibus, ille non patitur moras, sed accinctus ependyte suo, statim praecipitatur in fluctus. Eodem igitur fidei ardore quo semper, nunc quoque, caeteris tacentibus, credit se posse facere per voluntatem magistri, quod ille poterat per naturam. Jube me venire ad te super aquas. Tu praecipe, et illico solidabuntur undae: et leve fiet corpus quod per se grave est.
3.131
Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam, ut veniret ad Jesum. Qui putant Domini corpus ideo non esse verum, quia super molles aquas, molle et aereum incesserit, respondeant quomodo ambulaverit Petrus, quem utique verum hominem non negabunt.
3.132
Videns vero ventum validum, timuit. Et cum coepisset mergi, clamavit, dicens: Domine, salvum me fac. Ardebat animi fides, sed humana fragilitas in profundum trahebat: paululum ergo relinquitur tentationi, ut augeatur fides, et intelligat se non facilitate postulationis, sed potentia Domini conservatum.
3.133
Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum, et ait illi: Modicae fidei, quare dubitasti? Et cum ascendisset in naviculam, cessavit ventus. Si apostolo Petro, de cujus fide et ardore mentis supra diximus, qui confidenter rogaverat Salvatorem, dicens: Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquas, quia paululum timuit, dicitur: Modicae fidei, quare dubitasti? quid nobis dicendum est, qui hujus modicae fidei, nec minimam quidem habemus portiunculam?
3.134
Qui autem in navicula erant, venerunt et adoraverunt eum, dicentes: Vere Filius Dei es. Ad unum signum tranquillitate maris reddita, quae post nimias procellas interdum et casu fieri solet, nautae atque vectores vere Filium Dei confitentur, et Arius in Ecclesia praedicat creaturam.
3.135
Et cum transfretasset, venerunt in 109 terram Genesareth. Si sciremus quid in nostra lingua resonaret Genesareth, intelligeremus quomodo Jesus per typum apostolorum et navis, Ecclesiam de persecutionis naufragio liberatam transducat ad littus, et in tranquillissimo portu faciat requiescere.
3.136
Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam. Cognoverunt eum rumore, non facie, vel certe pro signorum magnitudine, quae patrabat in populis, etiam vultu plurimis notus erat. Et vide quanta sit fides hominum terrae Genesareth, ut non praesentium tantum salute contenti sint, sed mittant ad alias per circuitum civitates, quo omnes currant ad medicum.
3.137
Et obtulerunt ei omnes male habentes, et rogabant eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt. Qui male se habent, non tangant corpus Jesu, neque totum vestimentum ejus, sed extremam fimbriam, et quicumque tetigerint, sanabuntur. Fimbriam vestimenti ejus, vel minimum intellige mandatum: quod qui transgressus fuerit, minimus vocabitur in regno coelorum( Supra, III). Vel assumptionem corporis, per quam venimus ad Verbum Dei, et illius postea fruimur majestate.
3.138
Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis Scribae et Pharisaei, dicentes: 110 Quare discipuli tui transgrediuntur traditiones seniorum? Mira Pharisaeorum Scribarumque stultitia, Dei Filium arguunt, quare hominum traditiones et praecepta non servet?
3.139
Non enim lavant manus suas, cum panem manducant. Manus, id est, opera, non corporis utique, sed animae lavandae sunt, ut fiat in illis verbum Dei.
3.140
Ipse autem respondens, ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei, propter traditionem vestram? Falsam calumniam vera responsione confutat. Cum, inquit, vos propter traditionem hominum praecepta Domini negligatis, quare discipulos meos arguendos putatis, quod seniorum jussa parvipendant, ut Dei scita custodiant?
3.141
Nam Deus dixit: Honora patrem et matrem, et qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur. Vos autem dicitis: Quicumque dixerit patri vel matri: munus quodcumque est ex me, tibi proderit, et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam, et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram. Hypocritae, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens: Populus hic labiis me honorat; cor autem eorum longe est a me. Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum. Et convocatis ad se turbis, dixit eis: Audite et intelligite. Honor in Scripturis non tantum in salutationibus et officiis deferendis, quantum 111 in eleemosynis ac munerum oblatione sentitur. Honora, inquit Apostolus, viduas, quae vere viduae sunt; hic honor donum intelligitur. Et in alio loco: Presbyteri duplici honore honorandi, maxime qui laborant in verbo et doctrina Dei. Et per hoc mandatum jubemur, ut bovi trituranti os non claudamus. Et dignus sit operarius mercede sua. Praeceperat Dominus, vel imbecillitates, vel aetates, vel penurias parentum considerans, ut filii honorarent, etiam in vitae necessariis ministrandis, parentes suos. Hanc providentissimam Dei legem volentes Scribae et Pharisaei subvertere, ut impietatem sub nomine pietatis inducerent, docuerunt pessimos filios, ut si quis ea quae parentibus offerenda sunt, Deo vovere voluerit( qui verus est Pater), oblatio Domini praeponatur parentum muneribus: vel certe ipsi parentes, quae Deo consecrata cernebant, ne sacrilegii crimen incurrerent, declinantes, egestate conficiebantur. Atque ita fiebat ut oblatio liberorum, sub occasione templi Dei, in sacerdotum lucra cederet. Haec pessima Pharisaeorum traditio, de alia veniebat occasione. Multi habentes obligatos aere alieno, et nolentes sibi creditum reddere, delegabant sacerdotibus, ut exacta pecunia ministeriis templi et eorum usibus deserviret. Potest autem et hunc breviter habere sensum. Manus quod ex me est, tibi proderit: Compellitis, inquit, filios, ut dicant parentibus suis: quodcumque donum oblaturus eram Deo, in tuos consumo cibos, tibique prodest, o pater, et mater, ut illi timentes accipere quod Deo 112 mancipatum videant, inopem magis velint vitam ducere, quam comedere de consecratis.
3.142
Non quod intrat in os communicat hominem: sed quod procedit ex ore, hoc communicat hominem. Vebum communicat, proprie Scripturarum est, et publico sermone non teritur. Populus Judaeorum partem Dei esse se jactitans communes cibos vocat, quibus omnes utuntur homines. Verbi gratia, suillam carnem, ostreas, lepores, et istiusmodi animantia quae ungulam non findunt; nec ruminant, nec squamosa in piscibus sunt. Unde et in Actibus Apostolorum scriptum est: Quod Deus sanctificavit, tu ne commune dixeris. Commune ergo, quod caeteris hominibus patet, et quasi non est de parte Dei, pro immundo appellatur. Non quod intrat in os communicat hominem: sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem. Opponat prudens lector, et dicat: Si quod intrat in os non coinquinat hominem, quare idolothytis non vescimur? Et Apostolus scribit: Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum. Sciendum igitur quod ipsi quidem cibi, et Dei creatura per se omnis munda sit: sed idolorum ac daemonum invocatio ea faciat immunda.
3.143
Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei: Scis quia Pharisaei, audito verbo hoc, scandalizati sunt? Ex uno sermone omnis superstitio observationum Judaicarum fuerat elisa; qui in cibis sumendis abominandisque, religionem suam sitam arbitrabantur[ Al. arbitrantur]. Et quia crebro teritur in Ecclesiasticis Scripturis, scandalum, breviter dicamus quid 113 significet. Σκῶλον et scandalum, nos offendiculum, vel ruinam et impactionem pedis possumus dicere. Quando ergo legimus: Quicumque de minimis istis scandalizaverit quempiam, hoc intelligimus, qui dicto factove occasionem ruinae cuiquam dederit.
3.144
At ille respondens, ait: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur. Etiam quae plana videntur in Scripturis, plena sunt quaestionibus. Omnis, inquit, plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur. Ergo eradicabitur et illa plantatio, de qua Apostolus ait: Ego plantavi, Apollo rigavit. Sed solvitur quaestio ex eo quod sequitur: Deus autem incrementum dedit. Dicit et ipse: Dei agricultura, Dei aedificatio estis. Et in alio loco: Cooperatores Dei sumus. Si autem cooperatores: igitur plantante Paulo, et rigante Apollo, Deus cum cooperatoribus[ Al. operatoribus] suis plantat et rigat. Abutuntur hoc loco qui diversas naturas introducunt, dicentes: Si plantatio quam non plantavit Pater, eradicabitur: ergo quam plantavit ille, non potest eradicari. Sed audiant illud Jeremiae; Ego vos plantavi vineam veram, quomodo versi estis in amaritudinem vitis alienae? Plantavit quidem Deus, et nemo potest eradicare plantationem ejus. Sed quoniam ista plantatio in voluntate proprii arbitrii est, nullus alius eam eradicare poterit, nisi ipsa praebuerit assensum.
3.145
Sinite illos, caeci sunt, duces caecorum. Caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt. Hoc est quod Apostolus praeceperat: Haereticum hominem post unam et alteram correptionem devita, sciens quod perversus sit hujuscemodi, et a semetipso damnatus. In hunc sensum et Salvator praecepit doctores pessimos dimittendos arbitrio suo, sciens eos difficulter ad veritatem posse trahi, et caecos esse, et caecum populum in errorem trahere.
3.146
114 Respondens autem Petrus, dixit ei: Edissere nobis parabolam istam. At ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis? Quod aperte dictum fuerat, et patebat auditui, apostolus Petrus per parabolam dictum putat, et in re manifesta mysticam quaerit intelligentiam. Corripiturque a Domino, quare parabolice dictum putet, quod perspicue locutus est. Ex quo animadvertimus vitiosum esse auditorem, qui aut obscura manifeste, aut manifeste dicta obscure velit intelligere.
3.147
Non intelligitis, quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur? Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. Omnia Evangeliorum loca apud haereticos et perversos plena sunt scandalis. Et ex hac sententiola quidam calumniantur, quod Dominus physicae disputationis ignarus, putet omnes cibos in ventrem ire, et in secessum digeri[ Al. dirigi]: cum statim infusae escae per artus et venas ac medullas, nervosque fundantur. Unde et multos, qui vitio stomachi perpetem sustinent vomitum, post coenas et prandia, statim evomere quod ingesserint, et tamen corpulentos esse: quia ad primum tactum liquidior cibus et potus per membra fundantur. Sed istiusmodi homines dum volunt alterius imperitiam reprehendere, ostendunt suam. Quamvis enim tenuis humor et liquens esca, cum in venis et artubus concocta fuerit et digesta, per occultos meatus corporis, quos Graeci πόρους vocant, ad inferiora dilabitur, et in secessum vadit.
3.148
De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae: haec sunt quae coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem. De corde, inquit, exeunt cogitationes malae. Ergo animae principale non secundum Platonem in cerebro, sed juxta Christum in corde est: et arguendi ex hac sententia sunt, qui 115 cogitationes a diabolo immitti putant, et non ex propria nasci voluntate. Diabolus adjutor et incentor malarum cogitationum potest esse, auctor esse non potest. Sin autem semper in insidiis positus, levem cogitationum nostrarum scintillam suis fomitibus inflammarit, non debemus opinari eum cordis quoque occulta rimari, sed ex corporis habitu, et gestibus aestimare quid versemus intrinsecus. Verbi gratia: Si pulchram mulierem nos crebro viderit inspicere, intelligit cor amoris jaculo vulneratum.
3.149
Et egressus inde Jesus, secessit in partes Tyri et Sidonis. Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa clamavit, dicens ei. Scribis et Pharisaeis calumniatoribus derelictis, transgreditur in partes Tyri et Sidonis, ut Tyrios, Sidoniosque curaret. Mulier autem Chananaea egreditur de finibus pristinis, ut clamans filiae impetret sanitatem. Observa quod in quinto decimo loco filia Chananaeae sanetur.
3.150
Miserere mei, Domine, fili David. Inde novit vocare filium David, quia egressa jam fuerat de finibus suis, et errorem Tyriorum ac Sidoniorum loci ac fidei commutatione dimiserat.
3.151
Filia mea male a daemonio vexatur. Ego filiam Chananaeae, puto animas esse credentium, quae male a daemonio vexabantur, ignorantes Creatorem, et adorantes lapidem.
3.152
Qui non respondit ei verbum. Non de superbia Pharisaica, nec de Scribarum supercilio; sed ne ipse sententiae suae videretur esse contrarius, per quam jusserat: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis( Supra, X, 5). Nolebat enim occasionem calumniatoribus dare perfectamque salutem gentium, passionis et resurrectionis tempori reservabat.
3.153
Et accedentes discipuli ejus rogabant eum, dicentes: Dimitte eam, quia clamat post nos. Discipuli illo adhuc tempore mysteria Domini nescientes, vel misericordia commoti, rogabant pro 116 Chananaea muliere, quam alter Evangelista Syrophoenissam appellat, vel importunitate ejus carere cupientes; quia non ut clementem, sed ut durum medicum crebrius inclamaret.
3.154
Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt[ Al. perditas] domus Israel. Non quo et ad gentes non missus sit; sed quo primum missus sit ad Israel, ut illis non recipientibus Evangelium, justa fieret ad gentes transmigratio. Et significanter dixit, ad oves perditas domus Israel; ut ex hoc loco etiam unam erroneam ovem de alia parabola intelligamus.
3.155
At illa venit et adoravit eum, dicens: Domine, adjuva me. Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. Mira sub persona mulieris Chananitidis Ecclesiae fides, patientia et humilitas praedicatur. Fides, qua credidit sanari posse filiam suam. Patientia, qua toties contempta, in precibus perseverat. Humilitas, qua se non canibus, sed catulis comparat. Canes autem ethnici propter idololatriam dicuntur, qui esui sanguinis dediti, et cadaveribus mortuorum, feruntur in rabiem. Nota quod ista Chananitis perseveranter primum filium David, deinde Dominum vocet, et ad extremum adoret ut Deum.
3.156
At illa dixit: Etiam, Domine. Nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. Tunc respondens Jesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora. Scio me, inquit, filiorum panem non mereri, nec integros posse capere cibos; nec sedere ad mensam cum patre; sed contenta sum reliquiis catulorum; ut per humilitatem micarum, ad panis integri veniam magnitudinem. O mira rerum conversio! Israel quondam filius, nos canes. Pro diversitate fidei, ordo nominum commutatur. De illis postea dicitur: Circumdederunt me canes multi. Et: Videte canes, videte 117 malos operarios, videte concisionem. Nos audivimus cum Syrophoenissa, et muliere quae sanguine fluxerat: Magna est fides tua, fiat tibi sicut vis. Et: Filia, fides tua te salvam fecit.
3.157
Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilaeae: et ascendens in montem, sedebat ibi. Et accesserunt ad eum turbae multae, habentes secum mutos, caecos, claudos, debiles, et alios multos. Et projecerunt eos ad pedes ejus. In eo loco ubi Latinus interpres transtulit, debiles, in Graeco scriptum est, κυλλοὺς, quod non generale debilitatis, sed unius infirmitatis est nomen: ut quomodo claudus dicitur, qui uno claudicat pede: sic κυλλὸς appelletur qui unam manum debilem habet. Nos proprietatem hujus verbi non habemus. Unde et in consequentibus evangelista caeterorum debilium exposuit sanitates, horum tacuit. Quid enim sequitur.
3.158
Et curavit eos: ita ut turbae mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, caecos videntes: et magnificabant Deum Israel. De κυλλοῖς tacuit, quia quid econtrario diceret, non habebat. Hoc de uno verbo. Intueamur autem quod sanata Chananaeae filia revertatur ad Judaeam, et ad mare Galilaeae, et ascendat in montem: et quasi avis teneros fetus provocet ad volandum; ibique sedeat, et turbae concurrant ad eum, deducentes sive portantes secum variis oppressos infirmitatibus: quos postquam curavit, dedit eis cibos; et hoc opere completo, ascendit in naviculam, et venit in fines Magedan. Et ascendens in montem, sedebat ibi: et accesserunt ad eum turbae. Observa quod muti, claudi, et caeci ducuntur ad montem, ut ibi curentur a Domino.
3.159
Jesus autem convocatis discipulis suis, dixit: Misereor turbae, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent. Et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via. Vult pascere quos curavit, prius aufert debilitates, ut postea sanis offerat cibos. Convocat quoque discipulos suos, et quod facturus est, loquitur, ut vel magistris exemplum tribuat, cum minoribus atque discipulis communicanda esse consilia, vel ex confabulatione intelligant signi 118 magnitudinem, respondentes se panes in eremo non habere. Misereor, inquit, turbae, quia triduo jam perseverant mecum. Miseretur turbae, quia in trium dierum numero, Patri, Filio, Spirituique sancto credebant. Et non habent quod manducent. Turba semper esurit, et cibis indiget, nisi saturetur a Domino. Et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via. Esuriebant post magnas debilitates, et per patientiam futuros exspectabant cibos. Non vult eos Jesus dimittere jejunos, ne deficiant in via. Periclitatur ergo, qui sine coelesti pane ad optatam mansionem pervenire festinat. Unde et angelus loquitur ad Eliam: Surge, et manduca, quia grandem viam ambulaturus es.
3.160
Et dicunt ei discipuli: Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam? Et ait illis Jesus: Quot habetis panes? At illi dixerunt: Septem, et paucos pisciculos, et praecepit turbae ut discumberent super terram. Et accipiens septem panes et pisces, et gratias agens fregit, et dedit discipulis suis: et discipuli dederunt populo. Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas. Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres. Et dimissa turba, ascendit in naviculam, et venit in fines Magedan[ Μαγδαλά]. De hoc signo jam supra diximus, et eadem repetere otiosi est: tantum in his quae discrepant, immoremur. Supra legimus: Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli, dicentes: Desertus est locus( Supra, XIV, 15), et reliqua. Hic discipulis convocatis, ipse Dominus loquitur: Misereor turbae, quia triduo jam perseverant mecum. Ibi quinque panes erant et duo pisces: hic septem panes et pauci pisciculi. Ibi super fenum discumbunt: hic super terram. Ibi qui comedunt quinque millia sunt, juxta panum numerum quos comedunt: hic quatuor millia. Ibi duodecim cophini replentur de reliquiis fragmentorum: hic septem sportae. In superiori ergo signo, quia propinqui erant et vicini quinque sensuum, non ipse Dominus eorum recordatur, sed discipuli: et recordantur vespere vicina nocte, et inclinante 119 jam sole. Hic autem ipse Dominus recordatur, et misereri se dicit, et causam miserationis exponit: quia triduo jam perseverant mecum[ Al. cum eo, et secum], et dimittere eos jejunos non vult, ne deficiant in via. Isti qui de septem panibus, hoc est, in sacrato aluntur numero atque perfecto, non sunt quinque millia, sed quatuor millia: qui numerus semper in laude ponitur, et quadrangulus lapis non fluctuat, et non est instabilis; et ob hanc causam etiam Evangelia in eo numero consecrata sunt.
3.161
Et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei tentantes, et rogaverunt eum, ut signum de coelo ostenderet eis. At ille respondens, ait illis: Facto vespere, dicitis, serenum erit; rubicundum est enim coelum: et mane, hodie tempestas; rutilat enim triste coelum. Faciem ergo coeli dijudicare nostis, signa autem temporum non potestis scire. Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. Hoc in plerisque codicibus non habetur: sensusque manifestus est, quod ex elementorum ordine atque constantia, possint et sereni, et pluviae dies praenosci. Scribae autem et Pharisaei, qui videbantur legis esse doctores, ex prophetarum vaticinio non potuerunt intelligere Salvatoris adventum.
3.162
Et relictis illis, abiit, et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere. Qui dixit illis. Relictis Scribis et Pharisaeis, quibus dixerat: Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae, recte abiit trans fretum, et gentium secutus est populos. Quid autem sibi velit signum Jonae, jam supra dictum est.
3.163
Intuemini, et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum. At illi cogitabant inter se, dicentes: Quia panes non accepimus. Qui cavet a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum, Legis ac litterae praecepta non servat, traditiones 120 hominum negligit, ut faciat mandatum Dei.
3.164
Sciens autem Jesus, dixit eis: Quid cogitatis inter vos, modicae fidei, quia panes non habetis? Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum, et quinque millium hominum, et quot cophinos sumpsistis? Neque septem panum, quatuor millium hominum, et quot sportas sumpsistis? Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis: Cavete a fermento Pharisaeorum, et Sadducaeorum. Tunc intellexerunt, quia non dixerit, cavendum a fermento panum, sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum. Per occasionem praecepti, quod Salvator jusserat, dicens: Cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum, docet eos quid significent quinque panes, et septem: quinque millia hominum, et quatuor millia, quae pasta sunt in eremo; quod licet signorum magnitudo perspicua sit, tamen et aliud in spirituali intelligentia demonstretur. Si enim fermentum Pharisaeorum et Sadducaeorum non corporalem panem, sed traditiones perversas, et haeretica significat dogmata; quare et cibi, quibus nutritus est populus Dei, non veram doctrinam integramque significent? Quaerat aliquis et dicat: Quomodo panes non habebant, qui statim impletis septem sportis, ascenderunt in naviculam, et venerunt in fines Magedan: ibique audiunt navigantes, quod cavere debeant a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum? Sed Scriptura testatur quod obliti sint eos secum tollere. Hoc est fermentum, de quo et Apostolus loquitur; Modicum fermentum totam massam corrumpit. Istiusmodi fermentum, quod omni ratione vitandum est, habuit Marcion, et Valentinus, et omnes haeretici. Fermentum hanc vim habet, ut si farinae mixtum fuerit, quod parvum videbatur, crescat in majus, et ad saporem suum universam conspersionem[ Al. conversionem] trahat: ita et doctrina haeretica, si vel modicam scintillam in tuum pectus jecerit, in brevi ingens flamma succrescit, et totam hominis possessionem ad se trahit. Denique sequitur: Tunc intellexerunt, quia non dixisset cavendum a fermento panum, sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum.