Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Commentaria in Matthaeum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis"> —
⋯
More
Original / primary: 7191 Coinma3
5.1
LIBER QUARTUS.
5.1
183 Congregatis autem Pharisaeis, interrogavit eos Jesus, dicens: Quid vobis videtur de Christo, cujus filius est? Dicunt ei: David. Ait illis: Quomodo ergo David in Spiritu vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est? Qui ad tentandum Jesum fuerant congregati, et veritatem fraudulenta interrogatione capere nitebantur, occasionem praebuerunt confutationis suae. Interroganturque[ Al. Interrogatur] de Christo cujus filius sit. Interrogatio Jesu nobis proficit usque hodie contra Judaeos. Et hi enim qui confitentur Christum esse venturum, hominem simplicem et sanctum virum asserunt de genere David. Interrogemus ergo eos docti a Domino: si simplex homo est, et filius tantum David: quomodo David vocet eum Dominum suum: non erroris incerto, nec propria voluntate: sed in[ Al. tacet in] Spiritu sancto. Testimonium autem quod posuit, de centesimo nono Psalmo sumptum est. Dominus igitur David vocatur, non secundum id quod de eo natus est, sed juxta id quod natus ex Patre semper fuit, praeveniens ipsum carnis suae Patrem. Judaei ad deludendam interrogationis veritatem frivola multa confingunt, vernaculum Abrahae asserentes, cujus fuerit filius Damascus Eliezer: et ex ipsius persona scriptum psalmum, quod post caedem quinque regum, Dominus Deus Domino suo dixerit Abrahae: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Quos interrogemus: Quomodo Deus dixerit Abrahae ea quae sequuntur: Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum, ex utero ante Luciferum genui te; et: Juravit Dominus, et non poenitebit eum; tu es sacerdos in aeternum, 184 secundum ordinem Melchisedec? Et respondere cogamus, quomodo Abraham ante Luciferum genitus sit; et sacerdos fuerit secundum ordinem Melchisedec: pro quo Melchisedec obtulerit panem et vinum, et a quo decimas praedae acceperit.
5.2
Et nemo poterat ei respondere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare. Pharisaei et Sadducaei quaerentes occasionem calumniae, et verbum aliquod invenire, quod pateret insidiis, quia in sermonibus confutati sunt, ultra non interrogant, sed apertissime comprehensum, Romanae tradunt potestati. Ex quo intelligimus venena invidiae posse quidem superari, sed difficile conquiescere.
5.3
Tunc Jesus locutus est ad turbas et ad discipulos suos, dicens: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei: omnia ergo quaecumque dixerint vobis, servate et facite: secundum opera vero eorum nolite facere. Dicunt enim, et non faciunt. Quid mansuetius, quid benignius Domino? Tentatur a Pharisaeis, confringuntur insidiae eorum, et secundum Psalmistam: Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum, et nihilominus propter sacerdotii et nominis dignitatem, hortatur populos ut subjiciantur eis, non opera, sed doctrinam considerantes. Quod autem ait: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei: per cathedram doctrinam Legis ostendit. Ergo et illud quod dicitur in Psalmo: In cathedra pestilentiae non sedit. Et: Cathedras vendentium columbas evertit doctrinam debemus accipere.
5.4
Alligant autem onera gravia et importabilia, et imponunt in humeros hominum; digito autem suo nolunt ea movere. Hoc generaliter adversus omnes magistros, qui gravia jubent, et minora non faciunt. Notandum autem 185 quod et humeri, et digitus, et onera, et vincula, quibus alligantur onera, spiritualiter intelligenda sunt.
5.5
Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus. Quicumque igitur ita facit quodlibet, ut videatur ab hominibus, Scriba et Pharisaeus est.
5.6
Dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias. Amant autem primos recubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi. Vae nobis miseris, ad quos Pharisaeorum vitia transierunt. Dominus cum dedisset mandata Legis per Moysen, ad extremum intulit: Ligabis ea in manu tua, et erunt immota ante oculos tuos. Et est sensus: Praecepta mea sint in manu tua, ut opere compleantur: sint ante oculos tuos, ut die ac nocte mediteris in eis. Hoc Pharisaei male interpretantes, scribebant in membranulis Decalogum Moysi, id est decem verba Legis, complicantes ea, et ligantes in fronte, et quasi coronam capitis facientes, ut semper ante oculos moverentur: quod usque hodie Indi, Persae, et Babylonii faciunt: et qui hoc habuerit, quasi religiosus in populis judicatur. Jusserat quoque aliud Moyses ut in quatuor angulis palliorum hyacinthinas fimbrias facerent, ad Israelis populum dignoscendum, ut quomodo in corporibus circumcisio signum Judaicae gentis daret, ita et vestis haberet aliquam differentiam. Superstitiosi magistri captantes auram popularem, atque ex mulierculis sectantes lucra, faciebant grandes fimbrias, et acutissimas in eis spinas ligabant, ut videlicet ambulantes et sedentes interdum pungerentur, et quasi hac admonitione retraherentur ad officia Domini, et ministeria servitutis ejus. Quia ergo dixerat Dominus: Omnia opera sua faciunt, ut videantur 186 ab hominibus; quod generaliter accusarat, nunc per partes dividit. Pictatiola illa Decalogi, phylacteria vocabant: quod quicumque habuisset ea, quasi ob custodiam et monimentum sui haberet: non intelligentibus Pharisaeis quod haec in corde portanda sint, non in corpore: alioquin et armaria, et arcae habent libros, et notitiam Dei non habent. Hoc apud nos superstitiosae mulierculae, in parvulis Evangeliis, et in crucis ligno, et istiusmodi rebus( quae habent quidem zelum Dei, sed non juxta scientiam) usque hodie factitant, culicem liquantes, et camelum glutientes( Infra, eodem). Istiusmodi erat fimbria parva et brevis ex Lege praecepta, quam et mulier illa quae sanguine fluebat, tetigit in pallio Domini: sed non est compuncta superstitiosis sentibus Pharisaeorum; magisque sanata ad tactum ejus. Cumque superflue dilatent phylacteria, et magnas faciant fimbrias, gloriam captantes ab hominibus, arguuntur in reliquis, cur quaerant primos accubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis; et in publico gulam sectentur et gloriam: et vocentur ab hominibus Rabbi, quod Latino sermone magister dicitur. Denique sequitur:
5.7
Vos autem nolite vocari Rabbi: Unus est enim magister vester: omnes autem vos fratres estis. Et patrem nolite vocare vobis super terram: Unus est enim Pater vester, qui in coelis est. Nec vocemini magistri: quia magister vester unus est, Christus. Qui major est vestrum, erit minister vester. Qui autem se exaltaverit, humiliabitur, et qui se humiliaverit, exaltabitur. Nec magister, nec pater vocandus est alius, nisi Deus Pater et Dominus noster Jesus Christus. Pater, quia ex ipso sunt omnia. Magister, quia per ipsum omnia: vel quoniam per dispensationem carnis ejus, 185 omnes reconciliati sumus Deo. Quaeritur quare adversum hoc praeceptum, doctorem gentium Apostolus se esse dixerit; aut quomodo vulgato sermone, maxime in Palaestina et Aegypti monasteriis se invicem Patres vocent? Quod sic solvitur: Aliud esse natura patrem vel magistrum, aliud indulgentia. Nos si hominem patrem vocamus, honorem aetati deferimus, non auctorem nostrae ostendimus vitae. Magister quoque dicitur ex consortio veri magistri. Et ne infinita replicem, quomodo unus per naturam Deus et unus Filius, non praejudicat caeteris ne per adoptionem dii[ Al. dei] vocentur, et filii: ita et unus et pater et magister, non praejudicat aliis, ut abusive appellentur patres et magistri.
5.8
Vae autem vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia clauditis regnum coelorum ante homines. Vos[ Al. ipsi] enim non intratis, nec introcuntes sinitis intrare. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia comeditis domus viduarum, orationes longas orantes, propter hoc amplius accipietis judicium. Habentes Scribae et Pharisaei Legis Prophetarumque notitiam, sciunt Christum esse Filium Dei: non ignorant natum esse de Virgine; sed dum praedam de subjecta sibi plebe appetunt, nec ipsi introeunt regna coelorum, nec eos qui poterant, intrare permittunt. Hoc est quod in Osee propheta arguit: Absconderunt Sacerdotes viam, interfecerunt Sicimam. Et rursum: Sacerdotes non dixerunt, ubi est Dominus? Vel certe omnis magister qui scandalizat malis operibus discipulos suos, claudit ante eos regnum coelorum.
5.9
Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum: et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos. Non eo studio servamus quaesita, quo quaerimus. Scribae et Pharisaei totum lustrantes orbem, propter negotiationes, vel diversa lucra tam a discipulis captanda, quam per imaginem sanctitatis, studium[ Al. studii] habebant de gentibus facere proselytum, id est, advenam, et incircumcisum miscere populo Dei. Sed qui ante, dum esset ethnicus, simpliciter errabat, et erat semel filius gehennae, videns 186 magistrorum vitia, et intelligens destruere eos opere, quod verbis docebant, revertitur ad vomitum suum: et gentilis factus, quasi praevaricator, poena majori dignus erit. Filius autem vocatur gehennae, quomodo filius perditionis, et filius hujus saeculi. Unusquisque enim cujus opera agit, ejus filius appellatur.
5.10
Vae vobis, duces caeci, quia dicitis: quicumque juraverit per templum, nihil est: qui autem juraverit in auro templi, debitor est. Stulti et caeci, quid enim majus est, aurum, an templum quod sanctificat aurum? Et quicumque juraverit in altari, nihil est: quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet. Caeci, quid enim majus est, donum, an altare quod sanctificat donum? Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus quae super illud sunt. Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo, et in eo qui habitat in ipso. Et qui jurat in coelo, jurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum. Supra, ut nobis visum est, exposuimus quid significaret traditio Pharisaeorum, dicentium: Donum quodcumque est ex me, tibi proderit: nunc duplex, et ad unam avaritiae occasionem trahens, Pharisaeorum traditio condemnatur, ut arguantur cuncta pro lucro facere, et non pro timore Dei. Sicut enim in phylacteriis et fimbriis dilatatis opinio sanctitatis captabat gloriam, et per occasionem gloriae quaerebat lucra: sic alia traditionis inventa stropha, impietatis arguit praeceptores. Si quis in contentione, seu in aliquo jurgio, vel in causae ambiguo, jurasset in templo, et postea convictus esset mendacii, non tenebatur criminis reus[ Al. ejus]. Sin autem jurasset in auro et pecunia, quae in templo sacerdotibus offerebatur, statim id in quo juraverat, cogebatur exsolvere. Rursum: Si quis jurasset in altari, perjurii reum nemo tenebat[ Al. retinebat]: sin autem perjurasset in dono, vel in oblationibus, hoc est, in hostiis, in victimis, et in simila et caeteris, quae offeruntur Deo super altare, haec studiosissime repetebantur[ Al. repetebant]. Arguit ergo eos Dominus, et stultitiae et fraudulentiae, quod multo majus sit templum quam aurum, quod sanctificatur a templo, et altare quam hostiae, quae 187 sanctificantur ab altari. Totum autem faciebant, non ob Dei timorem, sed ob divitiarum cupiditatem.
5.11
Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia decimatis mentham et anethum et cyminum, et reliquistis quae graviora sunt Legis, judicium, et misericordiam, et fidem. Haec oportuit facere, et illa non omittere. Multa in Lege praecepta sunt, quae typos praeferunt futurorum. Alia vero aperta sunt juxta Psalmistam, dicentem: Mandatum Domini lucidum, illuminans oculos, quae statim opera desiderant. Verbi gratia: Non adulterabis: non furtum facies: non testimonium falsum dices, etc. Pharisaei autem, quia praeceperat Dominus( ut interim intellectus mysticos dimittamus) propter alimoniam sacerdotum et Levitarum, quorum pars erat Dominus, omnium rerum offerri in templo decimas; hoc unum habebant studii, ut quae jussa fuerant, comportarentur: caetera quae erant majora, utrum quis faceret, an non, parvipendebant. Et ex hoc itaque capitulo arguit eos avaritiae, quod studiose etiam vilium olerum decimas exigant, et judicium in disceptatione negotiorum, misericordiamque in pauperes, pupillos et viduas, et fidem in Deum, quae magna sunt, praetermittant.
5.12
Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes. Camelum puto esse, secundum sensum praesentis loci, et magnitudinem praeceptorum, judicium, et misericordiam, et fidem. Culicem autem decimas menthae, anethi, cymini, et reliquorum vilium olerum. Haec contra praeceptum Dei, quae magna sunt, devoramus atque negligimus, et opinionem religionis in parvis, quae lucrum habent, diligentiam demonstramus.
5.13
Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis, intus autem pleni estis rapina et immunditia. Pharisaee caece, munda prius quod intus est calicis et paropsidis, ut fiat et id quod deforis est mundum. Diversis verbis, eodem sensu, quo supra, arguit Pharisaeos simulationis atque mendacii, quod aliud ostentent hominibus foris, aliud domi agant. Non quod in calice et paropside eorum superstitio moraretur; sed 188 quod foris hominibus ostenderent sanctitatem, in habitu, in sermone, in phylacteriis, in fimbriis, in orationum longitudine, et caeteris hujusmodi, intrinsecus autem essent vitiorum sordibus pleni.
5.14
Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae a foris parent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia. Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi: intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. Quod in calice et paropside demonstrarat, eo quod foris loti essent, et intrinsecus sordidi, hoc nunc per exemplum sepulcrorum replicat: quod quomodo sepulcra forinsecus lita sunt calce, et ornata marmoribus et auro coloribusque distincta, intus autem plena sunt ossibus mortuorum: sic et perversi magistri, qui alia docent, et alia faciunt, munditiam habitu vestis, et verborum humilitate demonstrant: intus autem pleni sunt omni spurcitia, et libidine. Denique manifestius hoc ipsum exprimit, inferens: Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi: intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.
5.15
Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia aedificatis sepulcra prophetarum, et ornatis monumenta justorum, et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non fuissemus socii eorum in sanguine prophetarum. Itaque testimonio estis vobismetipsis: quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt. Prudentissimo syllogismo coarguit eos filios esse homicidarum, dum ipsi opinione bonitatis et gloriae in populos, sepulcra aedificant prophetarum, quos majores eorum interfecerunt, et dicunt: Si fuissemus tempore illo, non fecissemus ea quae fecerunt patres nostri. Hoc autem etiamsi sermone non dicant, opere loquuntur, ex eo quod ambitiose et magnifice aedificent memorias occisorum, quos a patribus suis esse jugulatos non negant.
5.16
Et vos implete mensuram patrum vestrorum. Probato superioribus dictis, quod filii essent homicidarum, et eorum qui prophetas occidissent, nunc concludit quod voluerat, et quasi extremam syllogismi partem ponit. Et vos implete mensuram patrum vestrorum. 189 Quod illis defuit, vos adimplete. Illi interfecerunt servos: vos Dominum crucifigite. Illi prophetas: vos eum qui a prophetis praedicatus est.
5.17
Serpentes,[ Al. additur et] genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae? Hoc ipsum et Joannes Baptista dixerat. Sicut ergo de viperis nascuntur viperae: sic de homicidis patribus, vos, inquit, nati estis homicidae.
5.18
Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem. Hoc quod antea dixeramus, Implete mensuram patrum vestrorum, ad personam Domini pertinere, eo quod occidendus esset ab eis, potest et ad discipulos ejus referri, de quibus nunc dicit: Ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem, ut impleatis mensuram patrum vestrorum. Simulque observa juxta Apostolum scribentem ad Corinthios, varia esse dona discipulorum Christi; alios prophetas, qui ventura praedicant; alios sapientes, qui noverint quando debeant proferre sermonem; alios scribas in Lege doctissimos, ex quibus lapidatus est Stephanus, Paulus occisus, crucifixus Petrus, flagellati in Actibus apostolorum discipuli: et persecuti eos sunt de civitate in civitatem; expellentes de Judaea, ut ad gentium populum transmigrarent.
5.19
Ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. Amen dico vobis, venient haec omnia super generationem istam. 190 De Abel nulla est ambiguitas, quin is sit quem Cain frater ejus occiderit. Justus autem non solum ex Domini nunc sententia, sed ex Genesis testimonio comprobatur, ubi accepta ejus a Deo narrantur munera. Quaerimus quis iste sit Zacharias filius Barachiae, quia multos legimus Zacharias. Et ne libera nobis tribueretur erroris facultas, additum est: quem occidistis inter templum et altare. In diversis diversa legi, et debeo singulorum opiniones ponere. Alii Zachariam filium Barachiae dicunt, qui in duodecim prophetis undecimus est, patrisque in eo nomen consentiat[ Al. consentit]; sed ubi occisus sit inter templum et altare Scriptura non loquitur: maxime cum temporibus ejus vix ruinae templi fuerint. Alii Zachariam patrem Joannis intelligi volunt, ex quibusdam apocryphorum somniis approbantes, quod propterea occisus sit, quia Salvatoris praedicarit[ Al. praedicaret] adventum. Hoc quia de Scripturis non habet auctoritatem, eadem facilitate contemnitur, qua probatur. Alii istum volunt Zachariam, qui occisus est a Joas rege Judae inter templum et altare, sicut Regum narrat historia. Sed observandum, quod ille Zacharias non sit filius Barachiae, sed filius Joiadae sacerdotis. Unde et Scriptura refert: Non fuit recordatus Joas patris ejus Joiadae, quia sibi fecisset bona( II Paral. XXIV, 22). Cum ergo et Zachariam teneamus, et occisionis consentiat locus, quaerimus quare Barachiae dicatur filius, et non Joiadae? Barachia lingua nostra benedictus Domini dicitur: et sacerdotis Joiadae justitia, Hebraeo sermone demonstratur. In Evangelio quo utuntur Nazaraeni, pro filio Barachiae, filium Joiadae reperimus 191 scriptum. Simpliciores fratres inter ruinas templi et altaris, sive in portarum exitibus, quae Siloam ducunt, rubra saxa monstrantes, Zachariae sanguine putant esse polluta. Non condemnamus errorem, qui de odio Judaeorum, et fidei pietate descendit. Dicamus breviter quare sanguis Abel justi, usque ad Zachariam filium Barachiae ab illa generatione requiratur, cum neutrum eorum occiderit. Regula Scripturarum est, duas generationes ponere, bonorum vel malorum, hoc est, singulorum singulas. De bonis sumamus exempla: Quis ascendet in montem Domini? aut quis requiescet in monte sancto ejus? Cumque plures qui ascensuri sunt in montem Domini, descripsisset, qui diversis fuere aetatibus, postea infert: Haec est generatio quaerentium Dominum, quaerentium faciem Dei Jacob. Et in alio loco de omnibus sanctis: Generatio justorum benedicetur. De malis vero, ut in praesenti loco: Generatio viperarum. Et Requirentur omnia a generatione ista. Et in Ezechiel, cum peccata terrae descripsisset, sermo propheticus adjecit: Si Noe, et Job, et Daniel, ibi fuerint inventi, non dimittam peccata terrae illi: Omnes justos qui similes forent virtutibus eorum, per Noe et Job et Daniel volens intelligi. Ergo et isti qui similia Cain et Joas contra apostolos gesserint, de una generatione esse referuntur.
5.20
Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt: quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti! Jerusalem, non saxa et aedificia civitatis, sed habitatores vocat, quam plangit patris affectu, sicut et in alio loco legimus, quod videns eam fleverit. In eo autem quod dicit: Quoties volui congregare filios tuos, omnes retro prophetas a se missos esse testatur. Gallinae quoque similitudinem congregantis sub alas pullos suos, in cantico Deuteronomii legimus: Sicut aquila protegit nidum suum, et super pullos suos desideravit, expandens alas suas suscepit et tulit super pennas suas.
5.21
192 Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Hoc ipsum ex persona Jeremiae jam ante dixerat: Reliqui domum meam, dimisi haereditatem meam: facta est mihi haereditas mea quasi spelunca hyaenae. Desertam Judaeorum domum, id est, templum illud, quod fulgebat augustius, oculis comprobamus: quia habitatorem Christum perdidit, et haereditatem praeripere gestiens, occidit haeredem.
5.22
Dico enim vobis: non me videbitis amodo, donec dicatis: Benedictus qui venit in nomine Domini. Ad Jerusalem loquitur, et ad populum Judaeorum. Versiculum autem istum, quo et parvuli atque lactentes in ingressu Jerusalem Domini Salvatoris usi sunt, quando dixerunt: Benedictus qui venit in nomine Domini, osanna in excelsis, sumpsit de centesimo decimo septimo psalmo, qui manifeste de adventu Domini scriptus est. Et quod dicit, hoc vult intelligi: Nisi poenitentiam egeritis, et confessi fueritis ipsum me esse, de quo Prophetae cecinerunt, Filium omnipotentis Patris, meam faciem non videbitis. Habent Judaei datum sibi tempus poenitentiae: confiteantur benedictum qui venit in nomine Domini, et Christi ora conspicient.
5.23
Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei aedificationes templi. Ipse autem respondens, dixit illis: Videtis haec omnia? Amen dico vobis: non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur. Juxta historiam manifestus est sensus. Recedente autem Domino de templo, omnia legis aedificia, et compositio mandatorum ita destructa est, ut nihil a Judaeis possit impleri; et capite sublato, universa inter se membra compugnent.
5.24
Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis quando haec erunt, et quod signum adventus tui, et consummationis saeculi? Et respondens Jesus, dixit eis: Videte ne quis vos seducat. Sedet in monte Oliveti, ubi verum lumen scientiae nascebatur, et accedunt ad eum 193 discipuli secreto, qui mysteria et futurorum revelationem nosse cupiebant, et interrogant tria: Quo tempore Jerusalem destruenda sit; quo venturus Christus; quo consummatio saeculi futura sit.
5.25
Multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus, et multos seducent. Quorum unus est Simon Samaritanus, quem in Actibus apostolorum legimus, qui se magnam dicebat esse Dei virtutem, haec quoque inter[ Al. et] caetera in suis voluminibus scripta dimittens: Ego sum sermo Dei, ego sum speciosus, ego paracletus, ego omnipotens, ego omnia Dei. Sed et Joannes apostolus in epistola sua loquitur: Audistis quia Antichristus venturus est, nunc autem Antichristi multi sunt. Ego reor omnes haeresiarchas, Antichristos esse, et sub nomine Christi ea docere, quae contraria sunt Christo. Nec mirum si aliquos ab his videamus seduci, cum Dominus dixerit: Et multos seducent.
5.26
Audituri enim estis praelia, et opiniones praeliorum: videte ne turbemini. Oportet enim haec fieri; sed nondum est finis. Cum haec igitur fieri viderimus, non putemus diem instare judicii, sed in tempus illud reservari, cujus signum perspicue in consequentibus ponitur.
5.27
Consurget enim gens contra gentem, et regnum contra regnum, et erunt pestilentiae et fames, et terraemotus per loca. Haec autem omnia initia sunt dolorum. Non ambigo et haec quidem juxta litteram futura quae scripta sunt: sed mihi videtur regnum contra regnum, et pestilentia eorum, quorum sermo serpit ut cancer, et fames audiendi verbum Dei, et commotio universae terrae, et a vera fide separatio, in haereticis magis intelligi, qui contra se invicem dimicantes, Ecclesiae victoriam faciunt. Quod autem dixit: Haec autem omnia initia sunt dolorum, melius transfertur, parturitionum: ut quasi conceptus quidam adventus Antichristi, non partus intelligatur.
5.28
Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos; et eritis odio omnibus gentibus 194 propter nomen meum. Per apostolos omnium credentium persona signatur, non quo eo tempore apostoli in corpore reperiendi sint.
5.29
Et quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum. Qui autem perseveraverit usque ad finem, hic salvus erit. Non omnium negavit fidem, sed multorum. Multi enim vocati, pauci vero electi. Nam in apostolis et similibus eorum permansura est charitas, de qua scriptum est: Aquae multae non poterunt exstinguere charitatem. Et ipse Paulus: Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio, an angustia, an fames? et reliqua.
5.30
Et praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet consummatio. Signum Dominici adventus est, Evangelium in toto orbe praedicari, ut nullus sit excusabilis; quod aut jam completum, aut in brevi cernimus esse complendum. Non enim puto aliquam remansisse gentem, quae Christi nomen ignoret. Et quamquam non habuerit praedicatoren, tamen ex vicinis nationibus opinionem fidei non potest ignorare.
5.31
Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat. Quando ad intelligentiam provocamur, mysticum monstratur esse quod dictum est. Legimus autem in Daniele hoc modo: Et in dimidio hebdomadis auferetur sacrificium et libamina, et in templo abominatio desolationum erit usque ad consummationem temporis, et consummatio dabitur super solitudinem. De hoc et apostolus loquitur: quod homo iniquitatis et adversarius elevandus sit contra omne quod dicitur Deus, et colitur; ita ut audeat stare in templo Dei, et ostendere quod ipse sit Deus, cujus adventus secundum operationem Satanae destruat eos, et ad Dei solitudinem redigat, qui se susceperint. Potest autem simpliciter aut de Antichristo accipi, aut de imagine Caesaris, quam Pilatus posuit in templo; aut de Hadriani equestri statua, quae in 195 ipso sancto sanctorum loco usque in praesentem diem stetit. Abominatio quoque, secundum veterem Scripturam, idolum nuncupatur; et idcirco additur, desolationis; quod in desolato templo atque destructo idolum positum sit.
5.32
Tunc qui in Judaea sunt, fugiant ad montes; et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua; et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam. Abominatio desolationis intelligi potest, et omne dogma perversum; quod cum viderimus stare in loco sancto, hoc est, in Ecclesia, et se ostendere Deum, debemus fugere de Judaea ad montes, hoc est, dimissa occidente littera et Judaica pravitate, appropinquare montibus aeternis, de quibus illuminat mirabiliter Deus; et esse in tecto et in domate, quo non possint ignita diaboli jacula pervenire: nec descendere et tollere aliquid de domo conversationis pristinae: nec quaerere quae retrorsum sunt; sed magis serere in agro spiritualium Scripturarum, ut fructus capiamus ex eo. Nec tollere alteram tunicam, quam apostoli habere prohibentur. De hoc loco, id est, de abominatione desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stante in loco sancto, multa Porphyrius tertio decimo operis sui volumine contra nos blasphemavit, cui Eusebius Caesariensis episcopus tribus respondit voluminibus, decimo octavo, decimo nono, et vicesimo. Apollinaris[ Al. Apollinarius] quoque scripsit plenissime: superflueque conatus est uno capitulo velle disserere, de quo tantis versuum millibus disputatum est.
5.33
Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non in perfectum virum sua genimina perduxerunt, sed initia habent fidei, ut enutritione indigeant magistrorum. Hoc quoque dici potest, quod in persecutione Antichristi, seu Romanae captivitatis, praegnantes et nutrientes, uteri et filiorum sarcina praegravati, expeditam fugam habere non quiverint.
5.34
Orate autem, ut non fiat fuga vestra hieme, vel sabbato. Si de captivitate Jerusalem voluerimus accipere, quando a Tito et Vespasiano capta est, orare debent, ne fuga eorum hieme, vel sabbato fiat; quia in altero duritia frigoris prohibet ad solitudines pergere, 196 et in montibus desertisque latitare; in altero, aut transgressio Legis est, si fugere voluerint, aut mors imminens, si remanserint. Si autem de consummatione mundi intelligitur, hoc praecipit, ut non refrigescat fides nostra et in Christum charitas, neque ut otiosi in opere Dei torpeamus virtutum sabbato.
5.35
Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro; sed propter electos breviabuntur dies illi. Abbreviatos dies, non secundum deliramenta quorumdam( qui putant temporum momenta mutari; nec recordantur illius scripti: Ordinatione tua permanet dies[ Ps. CXVIII, 91], sed juxta temporum qualitatem sentire debemus, id est, abbreviatos non mensura, sed numero; ut quomodo in benedictione dicitur; Longitudine dierum replebo eum; sic et nunc abbreviati dies intelligantur: ne temporum mora, fides concutiatur credentium.
5.36
Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic; nolite credere. Multi captivitatis Judaicae tempore principes exstitere, qui Christos esse se dicerent: intantum ut obsidentibus Romanis, tres intus fuerint factiones. Sed melius de consummatione mundi intelligitur.
5.37
Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetae, et dabunt signa magna et prodigia; ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Ecce praedixi vobis. Tripliciter, ut ante jam dixi, locus hic disserendus est; aut de tempore obsidionis Romanae; aut de consummatione mundi; aut de haereticorum contra Ecclesiam pugna, et istiusmodi antichristis, qui sub opinione falsae scientiae contra Christum dimicant.
5.38
Si ergo dixerint vobis, ecce in deserto est, nolite exire; ecce in penetralibus, nolite credere. Si quis promiserit vobis quod in deserto gentilium et philosophorum dogmate Christus moretur; aut in haereticorum penetralibus, qui Dei pollicentur arcana, nolite exire, nolite credere; sive( quia persecutionis et angustiarum tempore semper pseudoprophetae decipiendi inveniunt locum) si quis sub nomine Christi se jactare voluerit, non statim accommodetis fidem.
5.39
Sicut enim fulgur exit ab Oriente, et paret usque in Occidentem; ita erit et adventus Filii hominis. Nolite exire, nolite credere, quod Filius hominis vel 197 in deserto gentium sit, vel in penetralibus haereticorum; sed quod ab Oriente usque in Occidentem, fides ejus in catholicis Ecclesiis fulgeat. Hoc quoque dicendum, quod secundus Salvatoris adventus non in humilitate ut prius, sed in gloria demonstrandus sit. Stultum est itaque eum in parvo loco vel abscondito quaerere, qui totius mundi lumen sit.
5.40
Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae. De exemplo naturali quod quotidie cernimus, Christi instruimur sacramento. Aquilae et vultures etiam trans maria dicuntur sentire cadavera, et ad escam hujuscemodi congregari. Si ergo irrationabiles volucres naturali sensu tantis terrarum spatiis, et maris fluctibus separatae, parvum cadaver sentiunt ubi jaceat: quanto magis nos et omnis multitudo credentium debet festinare ad eum, cujus fulgur exit ab Oriente, et paret usque ad Occidentem! Possumus autem corpus, id est, πτῶμα, quod significantius Latine dicitur cadaver, ab eo quod per mortem cadat, passionem Christi intelligere, ad quam provocamur; ut ubicumque in Scripturis legitur, congregemur, et per illam venire possimus ad Verbum Dei, ut est illud: Foderunt manus meas et pedes meos. Et in Isaia: Sicut ovis ad victimam ductus; et caetera his similia. Aquilae autem appellantur sancti, quibus innovata est juventus ut aquilae; et qui juxta Isaiam plumescunt, et assumunt alas, ut ad Christi veniant passionem.
5.41
Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo, et virtutes coelorum commovebuntur. Sol et luna obscurabuntur, et non dabunt lumen suum; et caetera astra cadent de coelo, virtutesque coelorum commovebuntur, non diminutione luminis, sed quod ad comparationem verae lucis omnia visui tenebrosa sint. Si itaque iste sol, qui nunc per totum orbem rutilat, et luna quae secundum est luminare, et stellae quae ad solatium noctis accensae sunt, omnesque virtutes( quas angelorum multitudines 198 intelligimus) in adventu Christi in tenebras reputabuntur: decutiatur supercilium eorum, qui se sanctos arbitrantes praesentiam judiciis non formidant.
5.42
Et tunc parebit signum Filii hominis in coelo. Signum hic, aut crucis intelligamus, ut videant( juxta Zachariam et Joannem[ Joan. XIX]) Judaei quem compunxerunt; aut vexillum victoriae triumphantis.
5.43
Et tunc plangent omnes tribus terrae, et videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeli cum virtute multa et majestate. Plangent hi qui municipatum non habuere in coelis, sed scripti sunt in terra.
5.44
Et mittet angelos suos cum tuba et voce magna; et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis coelorum usque ad terminos eorum. De hac tuba et Apostolus loquitur: et in apocalypsi Joannis legimus: et in veteri Testamento, tubae ductiles ex auro, et aere argentoque fieri praecipiuntur; ut sublimia doctrinarum resonent sacramenta.
5.45
Ab arbore autem fici discite parabolam: cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est aestas. Ita et vos cum videritis haec omnia, scitote quia prope est in januis. Sub exemplo arboris, docuit consummationis adventum. Quomodo, inquit, quando teneri fuerint in arbore ficus cauliculi, et gemma erumpit in florem, cortexque folia parturit, intelligitis aestatis adventum, et Favonii ac Veris introitum: ita cum haec omnia quae scripta sunt, videritis, nolite putare jam adesse consummationem mundi, sed quasi prooemia et praecursores quosdam venire; ut ostendant quod prope sit et in januis.
5.46
Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia ista fiant. Supra diximus generationes bonorum, et econtrario malorum esse singulas. Igitur aut omne genus hominum significat, aut specialiter Judaeorum.
5.47
Coelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt. Coelum et terra transibunt immutatione, non abolitione sui: alioquin quomodo sol 199 obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent, si coelum in quo ista sunt, terraque non fuerit?
5.48
De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli coelorum, nisi solus Pater. In quibusdam Latinis codicibus additum est, neque Filius: cum in Graecis, et maxime Adamantii et Pierii exemplaribus, hoc non habeatur ascriptum: sed quia in nonnullis legitur, disserendum videtur. Gaudent Arius et Eunomius, quasi ignorantia magistri, gloria discipulorum sit, et dicunt: Non potest aequalis esse qui novit, et qui ignorat. Contra quos breviter ista dicenda sunt: Cum omnia tempora fecerit Jesus, hoc est, Verbum Dei: Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, in omnibus autem temporibus, etiam dies judicii sit: qua consequentia potest ejus ignorare partem, cujus totum noverit? Hoc quoque dicendum est: Quid est majus, notitia Patris, an judicii? Si majus novit, quomodo ignorat quod minus est? Scriptum legimus. Omnia quae Patris sunt, mihi tradita sunt. Si omnia Patris Filii sunt, qua ratione unius sibi diei notitiam reservavit, et noluit eam communicare cum Filio? Sed et hoc inferendum: Si novissimum diem temporum ignorat, ignorat et pene ultimum, et retrorsum omnes. Non enim potest fieri, ut qui primum ignorat, sciat quid secundum sit. Igitur quia probavimus non ignorare Filium[ Al. additur Dei] consummationis diem: causa reddenda est cur ignorare dicatur. Apostolus super Salvatore scribit: In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Sunt ergo omnes thesauri in Christo sapientiae et scientiae, sed absconditi sunt. Quare absconditi sunt? Post resurrectionem interrogatus ab apostolis, de die manifestius respondit: Non est vestrum scire tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate. Quando dicit, non est vestrum scire, ostendit quod ipse sciat, sed non expediat nosse apostolis, ut semper incerti de adventu judicis, sic quotidie vivant, quasi die 200 alia judicandi sint. Denique et consequens Evangelii sermo idipsum cogit intelligi, dicens quoque Patrem solum nosse: in Patre comprehendit et Filium. Omnis enim pater, filii nomen est.
5.49
Sicut autem in diebus Noe, ita erit et adventus Filii hominis. Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptui[ Al. nuptum] tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noe in arcam, et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis. Quaeritur quomodo supra scriptum sit: Surget enim gens contra gentem, et regnum contra regnum: et erunt pestilentiae, et fames, et terraemotus; et nunc ea futura memorentur quae pacis indicia sunt. Sed existimandum, juxta Apostolum, quod post pugnas, et dissensiones, et pestilentias, et fames, et terraemotus, et caetera quibus genus vastatur humanum, brevi[ Al. brevis] subsecutura sit pax, quae quieta omnia repromittat, ut fides credentium comprobetur, utrum transactis malis, sperent judicem esse venturum. Hoc est enim quod in Paulo legimus: Quando dixerint, pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor parturientis, et non effugient.
5.50
Tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et unus relinquetur. Duae molentes in mola: una assumetur, et una relinquetur. Tunc, inquit, duo erunt in agro, quando, tempore videlicet consummationis atque judicii, duo in agro pariter invenientur eumdem habentes laborem, et quasi parem sementem, sed fructus laboris non aeque recipientes. Duae quoque molentes simul erunt: una assumetur, et una relinquetur. In duobus qui in agro commorantur, et in duabus quae pariter molunt, vel Synagogam intellige, et[ Al. vel] Ecclesiam, quod simul molere videantur in Lege, et de eisdem Scripturis farinam terere praeceptorum Dei: vel caeteras haereses, quae de utroque Testamento, aut de altero videntur molere farinam doctrinarum suarum: et cum unum nominis Christiani propositum 201 habeant, non eamdem mercedem recipient: aliis assumptis, et aliis derelictis.
5.51
Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. Illud autem scitote, quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Perspicue ostendit quare supra dixerit: De die autem illa et hora nemo scit, neque Filius hominis, neque angeli, nisi Pater solus: quod non expediat scire apostolis, ut pendulae exspectationis incerto semper eum credant esse venturum, quem ignorant quando venturus sit. Et non dixit, quia nescimus qua hora venturus sit Dominus; sed nescitis. Praemissoque patris familias exemplo, cur reticeat consummationis diem, manifestius docet, dicens:
5.52
Ideo et vos estote parati: quia nescitis qua hora Filius hominis venturus est. Quis, putas, est fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus ejus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore? Beatus ille servus, quem cum venerit Dominus ejus, invenerit sic facientem. Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum. Plenius inculcat et replicat, quare de die consummationis et hora nec angelos, nec se scire praedixerit; sed solum Patrem, quod non expediat scire apostolis: et exemplum patrisfamilias, hoc est, sui et fidelium servorum, id est, apostolorum, ad cohortationem sollicitae mentis interserit, ut spe praemiorum ministrent conservis in tempore suo cibaria doctrinarum.
5.53
Si autem dixerit malus servus ille in corde suo, moram facit dominus meus venire, et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriis. Ex superioribus pendet, quod sicut sollicitus servus et semper adventum domini praestolans, tradit conservis cibaria in tempore suo, et postea super omnia bona patrisfamilias constituitur: ita econtrario, qui juxta Ezechielem dixit: In tempora longa fiet istud, et non putat dominum cito esse venturum; factus securior, vacat epulis atque luxuriae: et non lenem patremfamilias, sed severissimum sentiet judicem.
5.54
Veniet dominus servi illius, in die qua non sperat, et hora qua ignorat: et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis: illic erit fletus et stridor dentium. 202 Hoc ipsum docet, ut sciant quando non putatur dominus, tunc eum esse venturum, et vigilantiae ac sollicitudinis dispensatores admonet. Porro quod dicit, dividet eum, non quo gladio eum dissecet; sed quo a sanctorum consortio eum separet, et partem ejus ponat cum hypocritis: cum his videlicet, qui erant in agro, et qui molebant, et nihilominus derelicti sunt. Saepe diximus hypocritam aliud esse, aliud ostendere: sicut et in agro, et in mola idem videbatur facere, quod ecclesiasticus vir, sed exitus diversae voluntatis apparuit.
5.55
Tunc simile erit regnum coelorum decem virginibus, quae accipientes lampades suas, exierunt obviam sponso et sponsae. Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes. Sed quinque fatuae acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum. Prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. Hanc parabolam, id est, similitudinem decem virginum, fatuarum atque prudentium, quidam simpliciter in virginibus interpretantur: quarum aliae, juxta Apostolum, et corpore et mente sunt virgines: aliae virginitatem tantum corporum reservantes, vel caetera opera non habent proposito suo similia, vel parentum custodia reservatae, nihilominus mente nupserunt. Sed mihi videtur ex superioribus alius sensus esse qui dicitur, et non ad virginalia corpora, sed ad omne hominum genus comparatio pertinere. Sicut enim duo in agro, et duae molentes, duos significant populos, Christianorum et Judaeorum, sive sanctorum et peccatorum, qui in Ecclesia constituti, videntur quidem et ipsi arare et molere; sed cuncta in hypocrisi faciunt: sic et nunc decem virgines omnes homines complectuntur, qui videntur Deo credere, et applaudunt sibi in Scripturis sanctis, tam ecclesiasticos, quam Judaeos, atque haereticos. Qui idcirco omnes virgines appellantur, quia gloriantur in unius Dei notitia, et mens eorum idololatriae turba[ Al. turbine] non constupratur. Oleum habent virgines, quae juxta fidem et operibus adornantur. Non habent oleum, quae videntur simili quidem fide Dominum confiteri; sed virtutum opera negligunt. Possumus quinque virgines, sapientes et stultas, quinque sensus 203 interpretari: quorum alii festinant ad coelestia, et superna desiderant: alii terrenis faecibus inhiantes, fomenta non habent veritatis, quibus sua corda illuminent. De visu, et auditu, et tactu spiritualiter dictum est: Quod vidimus, quod audivimus, quod oculis nostris perspeximus, et manus nostrae palpavere. De gustu: Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus. De odoratu: In odorem unguentorum tuorum currimus. Et: Christi bonus odor sumus.
5.56
Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt. Non enim parum temporis inter priorem et secundum adventum Domini praetergreditur. Omnes dormitaverunt, id est, mortuae sunt: quia sanctorum mors somnus appellatur. Consequenter autem dicitur, dormierunt: quia postea suscitandae sunt.
5.57
Media autem nocte clamor factus est, ecce sponsus venit, exite obviam ei. Subito enim quasi intempesta nocte, et securis omnibus, quando gravissimus sopor est, per angelorum clamorem, et tubas praecedentium fortitudinum, Christi resonabit adventus. Dicamus aliquid quod forsitan lectori utile sit. Traditio Judaeorum est, Christum media nocte venturum in similitudinem Aegyptii temporis, quando Pascha celebratum est, et exterminator venit, et Dominus super tabernacula transiit, et sanguine agni postes nostrarum frontium consecrati sunt. Unde reor et traditionem apostolicam permansisse, ut in die vigiliarum Paschae ante noctis dimidium populos dimittere non liceat, exspectantes adventum Christi. Et postquam illud tempus transierit, securitate praesumpta, festum cuncti agunt diem. Unde et Psalmista dicebat: Media nocte surgebam ad confitendum tibi super judicia justificationis tuae.
5.58
Tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt lampades suas. Omnes 204 virgines surrexerunt, et ornaverunt unaquaeque lampades suas, id est, sensus, in quibus oleum scientiae recipiebant, ut haberent opera virtutum, quae ante verum judicem refulgerent.
5.59
Fatuae autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur. Quae lampades suas queruntur exstingui, ostendunt eas ex parte lucere: et tamen non habent lumen indeficiens, nec opera perpetua. Si quis igitur habet animam virginalem, et amator est pudicitiae, non debet mediocribus esse contentus, quae cito exolescunt, et exorto caumate, arefiunt; sed perfectas virtutes sequatur, ut lumen habeat sempiternum.
5.60
Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis et vobis. Hoc, non de avaritia, sed de timore respondent. Unusquisque enim pro operibus suis mercedem recipiet, neque possunt in die judicii aliorum virtutes, aliorum vitia sublevare. Et quomodo tempore Babyloniae captivitatis, Jeremias peccatores juvare non potuit, et dicitur ad eum: Ne oraveris pro populo isto( Jerem. VII, 16): sic formidolosa erit illa dies, cum unusquisque pro semetipso sollicitus erit.
5.61
Ite potius ad vendentes, et emite vobis. Venditur hoc oleum, et multo emitur pretio, ac difficili labore conquiritur, quod in eleemosynis cunctisque virtutibus et consiliis intelligimus magistrorum.
5.62
Dum autem irent emere, venit sponsus. Dant quidem quasi prudentes consilium, quod non debeant sine oleo lampadarum sponso occurrere: verum quia jam emendi tempus excesserat, et adveniente judicii die, locus non erat poenitentiae, Psalmista dicente: In inferno autem quis confitebitur tibi? non nova opera patrare, sed praeteritorum coguntur rationem exsolvere.
5.63
Et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua. Post 205 judicii diem, bonorum operum, et justitiae occasio non relinquitur[ Al. relinquetur].
5.64
Novissime vero veniunt et reliquae virgines, dicentes: Domine, domine, aperi nobis. Egregia quidem in Domini appellatione confessio, idemque repetitum, indicium fidei est. Sed quid prodest voce invocare, quem operibus neges?
5.65
At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos. Novit Dominus eos qui ejus sunt, et qui ignorat, ignorabitur. Nescit Dominus operarios iniquitatis: et licet virgines sint, et secundum duplicem intelligentiam de corporis puritate, et de confessione verae gloriantur fidei; tamen quia oleum non habent scientiae, sufficit eis pro poena quod ignorantur a sponso.
5.66
Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam. Prudentem semper admoneo lectorem, ut non superstitiosis acquiescat interpretationibus, et quae commatice pro fingentium dicuntur arbitrio, sed consideret priora, media, et sequentia, et nectat sibi universa quae scripta sunt. Ex hoc ergo quod infert: Vigilate, quia nescitis diem neque horam, intelliguntur universa quae dixit, id est, de duobus qui in agro sunt, et de duabus molentibus, et de patrefamilias, qui servo suo credit substantiam, et de decem virginibus, ideo parabolas esse praemissas, ut quia ignoramus omnes judicii diem, sollicite nobis lumen bonorum operum praeparemus, ne, dum ignoramus, judex veniat.
5.67
Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua. Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est statim. Homo iste paterfamilias, haud dubium quin Christus sit, qui ad Patrem post resurrectionem victor ascendens, vocatis apostolis, doctrinam evangelicam tradidit, non pro largitate et parcitate alteri plus, et alteri minus tribuens, sed pro accipientium viribus: quomodo et Apostolus eos qui solidum cibum capere non poterant, lacte potasse se dicit. Denique et illum qui de quinque talentis, decem fecerat, et qui de duobus quatuor, simili recepit gaudio; non considerans lucri magnitudinem, sed studii voluntatem. 206 In quinque, et duobus, et uno talento, vel diversas gratias intelligamus, quae unicuique traditae sunt. Vel in primo, omnes sensus examinatos: In secundo, intelligentiam et opera: In tertio, rationem, qua homines a bestiis separamur.
5.68
Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis; et lucratus est alia quinque. Acceptis terrenis sensibus coelestium sibi notitiam duplicavit: ex creaturis intelligens Creatorem: ex corporalibus, incorporalia: ex visibilibus, invisibilia: ex brevibus, aeterna.
5.69
Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo. Et iste pro viribus quidquid in Lege didicerat, in Evangelio duplicavit: sive scientiam et opera praesentis vitae, futurae beatitudinis typos intellexit.
5.70
Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui. Nequam servus terrenis operibus et saeculi voluptate, Dei praecepta neglexit et polluit: quamquam in alio evangelista scriptum sit, quod in sudario ligaverit, id est, doctrinam patrisfamilias molliter et delicate vivendo enervarit.
5.71
Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis. Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens: Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum. Grande tempus est inter ascensionem Salvatoris, et secundum ejus adventum. Si autem apostoli reddituri sunt rationem, et sub metu judicis resurrecturi, quid nos oportet facere?
5.72
Ait illi dominus ejus: Euge, serve bone, et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam: intra in gaudium domini tui. Accedens autem et qui duo talenta acceperat, ait: Domine, duo talenta tradidisti mihi: ecce alia duo lucratus sum. Ait illi dominus ejus: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam: intra in gaudium domini tui. Utrique servo, ut ante jam dixi, et qui de quinque talentis, decem fecerat, et qui de duobus, quatuor, idem patrisfamilias sermo blanditur. Et notandum quod omnia quae in praesenti habemus. 207 licet magna videantur et plurima: tamen comparatione futurorum, parva et pauca sunt. Intra, inquit, in gaudium domini tui, et suscipe quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt. Quid autem potest majus dari fideli servo, quam esse cum Domino, et videre gaudium Domini sui?
5.73
Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: Domine, scio quia homo durus es: metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti: et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra. Et ecce habes quod tuum est. Vere quod scriptum est: Ad excusandas excusationes in peccatis, etiam huic servo contigit, ut ad pigritiam et negligentiam, superbiae quoque crimen accederet. Qui enim simpliciter debuit inertiam confiteri, et orare patremfamilias, econtrario calumniatur, et dicit se prudenti fecisse consilio, ne dum lucra pecuniae quaereret, etiam de sorte periclitaretur.
5.74
Respondens autem dominus ejus, dixit ei: Serve male et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi: oportuit ergo te committere pecuniam eam nummulariis, et veniens ego, recepissem utique quod meum est cum usura. Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta. Quod putaverat se pro excusatione dixisse, in culpam propriam vertitur. Servus autem malus appellatur: quia calumniam domino facit. Piger, quia noluit talentum duplicare, ut in altero superbiae, in altero negligentiae condemnetur. Si, inquit, durum et crudelem esse me noveras, et aliena sectari, ibique metere ubi non severim, quare non tibi instiusmodi cogitatio incussit timorem, ut scires me mea diligentius quaesiturum, et dares pecuniam meam, sive argentum nummulariis? Utrumque enim ἀργύριον, Graecus sermo significat. Eloquia, inquit, Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum. Pecunia ergo et argentum, praedicatio Evangelii est, et sermo divinus, qui dari debuit nummulariis et trapezitis, id est, vel caeteris doctoribus( quod fecerunt et apostoli, per singulas provincias presbyteros, et episcopos ordinantes), vel cunctis credentibus, qui possunt pecuniam duplicare, 208 et cum usuris reddere, ut quidquid sermone didicerant, opere explerent. Tollitur autem talentum, et datur ei qui decem talenta fecerat, ut intelligamus, licet in utriusque labore aequale sit gaudium domini, hoc est, et ejus qui quinque in decem duplicaverat, et ejus qui duo in quatuor: tamen majus deberi praemium ei, qui plus in domini pecunia laborarit. Unde dicit et Apostolus: Presbyteros honora, qui vere presbyteri sunt, maxime qui laborant in verbo Dei. Ex eo quod malus servus ausus est dicere: Metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti, intelligimus, etiam gentilium et philosophorum bonam vitam recipere Dominum, et aliter habere eos qui juste, aliter qui injuste agant, et ad comparationem ejus qui naturali legi serviat, condemnari eos qui scriptam legem negligant.
5.75
Omni enim habenti dabitur, et abundabit: ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo. Multi cum sapientes sint naturaliter, et habeant acumen ingenii, si fuerint negligentes, et desidia bonum naturae corruperint, ad comparationem ejus qui paululum tardior, labore et industria compensavit quod minus habuit, perdunt bonum naturae, et praemium quod eis fuerat repromissum, vident transire ad alios. Potest et sic intelligi: ei qui fidem habet, et bonam in Domino voluntatem, etiam si quid minus in opere ut homo habuerit, dabitur a bono judice. Qui autem fidem non habuerit, etiam caeteras virtutes quas videbatur naturaliter possidere, perdet. Et eleganter etiam, quod videtur, inquit, habere auferetur ab eo. Quidquid enim sine fide Christi est, non ei debet imputari qui male eo abusus est, sed illi qui malo etiam servo naturae bonum tribuit.
5.76
Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores: illic erit fletus et stridor dentium. Dominus lumen est; qui ab eo foras mittitur, caret vero lumine. Quid sit autem fletus et stridor dentium, supra diximus.
5.77
Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo: tunc sedebit super sedem majestatis suae, et congregabuntur ante eum omnes gentes; et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis. Et statuet oves 209 quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris. Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt. Post biduum Pascha facturus, et tradendus cruci, et illudendus ab hominibus; et aceto ac felle potandus, recte praemittit gloriam triumphantis, ut secutura scandala, pollicitationis praemio compensaret. Et notandum quod qui in majestate cernendus est, Filius hominis sit. Quodque sequitur: Statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris, juxta illud intellige, quod alibi legis: Cor sapientis in dextra ejus, et cor stulti in sinistra illius. Et supra in hoc eodem Evangelio: Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua( Supra VI, 3). Oves in parte justorum stare jubentur ad dexteram: haedi, hoc est, peccatores, ad sinistram, qui semper pro peccato offeruntur in Lege. Nec dixit, capras, quae possunt habere fetus, et tonsae egrediuntur de lavacro, omnes gemellis fetibus, et sterilis nulla inter eas; sed haedos, lascivum animal et petulcum, et fervens semper ad coitum.
5.78
Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare. Sitivi, et dedistis mihi bibere. Hospes eram, et collegistis me. Nudus, et operuistis me. Infirmus, et visitastis me. In carcere eram, et venistis ad me. Tunc respondebunt ei justi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum? Quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te; aut nudum, et cooperuimus te: aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te? Et respondens, rex, dicet illis. Hoc juxta praescientiam Dei accipiendum, apud quem futura jam facta sunt.
5.79
Amen dico vobis: quamdiu[ Al. quando] fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis. Tunc dicet et his qui a sinistris erunt: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare. Sitivi, et non dedistis mihi potum. Hospes eram, et non collegistis me. Nudus, et non operuistis me. Infirmus et in carcere eram, et non visitastis me. Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: 210 Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi? Tunc respondebit illis, dicens: Amen dico vobis, quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis. Libera nobis erat intelligentia, quod in omni paupere Christus esuriens pasceretur, sitiens potaretur, hospes induceretur in tectum, nudus vestiretur, infirmus visitaretur, clausus carcere haberet solatium colloquentis. Sed ex hoc quod sequitur: Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis, non mihi videtur dixisse generaliter de pauperibus, sed de his qui pauperes spiritu sunt, ad quos tendens manum, dixerat: Fratres mei et mater mea hi sunt, qui faciunt voluntatem Patris mei.
5.80
Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam. Prudens lector, attende quod et supplicia aeterna sint, et vita perpetua metum deinceps non habeat ruinarum.
5.81
Et factum est, cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis: Scitis quia post biduum pascha fiet: et Filius hominis tradetur, ut crucifigatur. Erubescant qui putant Salvatorem timuisse mortem, et passionis pavore dixisse: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Post biduum pascha facturus, tradendum se ut crucifigatur novit, et tamen non declinat insidias, non territus fugit: intantum ut etiam, caeteris ire nolentibus, pergat intrepidus, quando dicit Thomas: Eamus et nos, et moriamur cum eo. Et finem carnali festivitati volens imponere, umbraque transeunte, paschae reddere veritatem, dixerit: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar. Etenim pascha nostrum immolatus est Christus, si tamen comedamus illud in azymis sinceritatis et veritatis. Porro quod ait: Post biduum pascha fiet, simplici intelligentia praetermissa, id quod sacratum[ Al. sacramentum] est, requiramus. Post duos dies clarissimi luminis, veteris ac novi Testamenti, verum pro mundo pascha celebratur. Pascha, quod Hebraice dicitur PHASE(), non a 211 passione ut plerique arbitrantur, sed a transitu nominatur: eo quod exterminator videns sanguinem, in foribus Israelitarum pertransierit, nec percusserit eos. Vel ipse Dominus praebens auxilium populo suo desuper ambulaverit. Lege Exodi librum, de quo plenius, si vita comes fuerit, disputabimus. Transitus autem noster, id est, PHASE, ita celebratur, si terrena et Aegyptum dimittentes, ad coelestia festinemus.
5.82
Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas, et consilium fecerunt, ut Jesum dolo tenerent, et occiderent. Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. Qui debuerant Paschate vicino praeparare victimas, levigare templi parietes, pavimenta verrere, vasa mundare, et secundum ritum Legis purificari, ut esu agni digni fierent, congregantur ineuntes consilium, quomodo occidant Dominum, non timentes seditionem, ut simplex sermo demonstrat; sed caventes ne auxilio populi de suis manibus tolleretur.
5.83
Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. Passurus pro omni mundo, et universas nationes suo sanguine redempturus, moratur in Bethania, domo obedientiae, quae quondam fuit Simonis leprosi. Non quod leprosus et illo tempore permaneret, sed qui antea leprosus, postea a Salvatore mundatus est, nomine pristino permanente, ut virtus curantis appareat. Nam in catalogo apostolorum cum pristino vitio et officio, Matthaeus publicanus appellatur, qui certe publicanus esse desierat. Quidam Simonis leprosi domum, eam volunt intelligi 212 partem populi, quae crediderit Domino, et ab eo curata sit. Simon quoque ipse obediens dicitur, qui juxta aliam intelligentiam mundus interpretari potest, in cujus domo curata est Ecclesia.
5.84
Accesit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis. Nemo putet eamdem esse quae super caput effudit unguentum, et quae super pedes. Illa enim et lacrymis lavat, et crine tergit, et manifeste meretrix appellatur. De hac autem nihil tale scriptum est. Nec enim poterat statim capite Domini meretrix digna fieri. Alius evangelista pro alabastro unguenti pretiosi( quod genus est marmoris), nardum pisticam posuit, hoc est, veram et absque dolo, ut fidem Ecclesiae et gentium demonstraret.
5.85
Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes: Ut quid perditio haec? Potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus. Scio quosdam hunc locum calumniari, quare alius evangelista Judam solum dixerit contristatum, eo quod loculos tenuerit, et fur ab initio fuerit, et Matthaeus scribat omnes apostolos indignatos, nescientes tropum, qui vocatur σύλληψις, vel synecdoche: quo et pro uno omnes, et pro multis unus appellari soleat. Nam et Paulus in Epistola sua quae scribitur ad Hebraeos( licet de ea multi Latinorum dubitent), cum sanctorum passiones et merita descripsisset, intulit: Lapidati sunt, tentati sunt, secti[ Al. serrati] sunt, in occasione gladii mortui sunt, cum unum tantummodo Isaiam Prophetam sectum Judaei autument. Possumus et aliter dicere, quod apostoli vere, propter pauperes indignati 213 sint: Judas autem propter lucra sua. Unde et mussitatio ejus cum crimine ponitur, quod non curam pauperum habuerit, sed suo furto voluerit providere.
5.86
Sciens autem Jesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? Opus enim bonum operata est in me. Nam semper pauperes habebitis vobiscum, me autem non semper habebitis. Alia oboritur quaestio, quare Dominus post resurrectionem dixerit ad discipulos: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem mundi; et nunc loquatur, me autem non semper habebitis. Sed mihi videtur in hoc loco de praesentia dicere corporali, quod nequaquam cum eis ita futurus sit post resurrectionem, quomodo nunc in omni convictu et familiaritate. Cujus rei memor Apostolus ait: Et si noveramus Jesum Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus eum.
5.87
Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. Quod vos putatis perditionem esse unguenti, officium sepulturae est. Nec mirum si mihi bonum odorem fidei suae dederit, cum ego pro ea fusurus sim sanguinem meum.
5.88
Amen dico vobis, ubicumque praedicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam ejus. Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotis, ad principes sacerdotum. In toto mundo non tam mulier ista, quam Ecclesia praedicatur, quod sepelierit Salvatorem, quod unxerit caput ejus. Et attende notitiam futurorum, quod passurus post biduum et moriturus, sciat Evangelium suum in toto orbe celebrandum.
5.89
Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? Infelix Judas, damnum quod ex effusione unguenti se fecisse credebat, vult magistri pretio compensare. Nec certam tamen postulat summam, ut saltem lucrosa videretur proditio, sed quasi vile tradens mancipium, in potestate ementium posuit quantum vellent dare.
5.90
214 At illi constituerunt ei triginta argenteos. Et exinde quaerebat opportunitatem ut eum traderet. Joseph non, ut multi putant, juxta Septuaginta interpretes, viginti aureis venditus est, sed juxta Hebraicam Veritatem, viginti argenteis; neque enim pretiosior poterat esse servus, quam Dominus.
5.91
Prima autem die azymorum, accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? Prima azymorum, quarta decima dies mensis primi est, quando agnus immolatur, et luna plenissima est, et fermentum abjicitur. Inter eos autem discipulos qui accesserunt ad Jesum, interrogantes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? et Judam aestimo fuisse proditorem.
5.92
At Jesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est: apud te facio Pascha cum discipulis meis. Morem veteris Testamenti nova Scriptura conservat. Frequenter legimus: Dixit ille illi, et in loco illo et illo; quod Hebraice dicitur PHELONI ELMONI(), et tamen personarum locorumque non ponitur nomen. Et invenietis ibi quemdam, portantem lagenam aquae. Quorum idcirco vocabula praetermissa sunt, ut omnibus qui Pascha facturi sunt, libera festivitatis occasio panderetur.
5.93
Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha. In alio Evangelista scriptum est, quod invenerunt coenaculum magnum, stratum atque mundatum, et ibi paraverunt ei. Videtur autem mihi coenaculum, lex spiritualis intelligi, quae de angustiis litterae egrediens in sublimi loco recipit Salvatorem, Paulo idipsum loquente, quod ea quae ante pro lucro reputabat, quasi purgamenta quisquiliasque contempserit, ut dignum Domino hospitium praepararet.
5.94
Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis. Omnia sic agit Judas, ut tollatur suspicio proditoris.
5.95
Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est. Qui de passione praedixerat, et de proditore praedicit, dans locum poenitentiae, ut cum intellexisset sciri cogitationes suas et occulta consilia, poeniteret eum facti sui, et tamen non designat specialiter, ne manifeste coargutus, impudentior fieret. Mittit crimen in numero, ut conscius agat poenitentiam.
5.96
Et contristati valde, coeperunt singuli dicere: Numquid ego sum, Domine? Et certe noverant undecim apostoli, quod nihil tale contra Dominum cogitarent: sed plus credunt magistro, quam sibi: pertimescentes fragilitatem suam, tristes interrogant de peccato, cujus conscientiam non habebant.
5.97
At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. O mira Domini patientia! Primum dixerat: unus vestrum me traditurus est. Perseverat proditor in malo, manifestius arguit, et tamen nomen proprie non designat. Judas caeteris contristatis, et retrahentibus manum, et interdicentibus cibos ori suo, temeritate et impudentia, qua proditurus erat, etiam manum cum magistro mittit in paropsidem, ut audacia bonam conscientiam mentiretur.
5.98
Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur. Nec primo, nec secundo correptus a proditione retrahit pedem, sed patientia Domini nutrit impudentiam suam, et thesaurizat sibi iram in die irae. Poena praedicitur, ut quem pudor non vicerat, corrigant denuntiata supplicia. Quod autem sequitur:
5.99
Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille: Non ideo putandus est ante fuisse, quam nasceretur, quia nulli possit bene esse, nisi ei qui fuerit: sed simpliciter dictum est, multo melius esse, non subsistere, quam male subsistere.
5.100
Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Quia caeteri tristes, et valde tristes interrogaverant: Numquid ego sum, Domine? Ne tacendo se prodere videretur, et ipse similiter interrogat, 216 quem conscientia remordebat, qui manum audacter miserat in paropside.
5.101
Numquid ego sum, rabbi? Ait illi: Tu dixisti. Et blandientis jungit affectum, sive incredulitatis signum. Caeteri enim qui non erant prodituri, dicunt: Numquid ego sum, Domine? Iste qui proditurus erat, non Dominum, sed magistrum vocat, quasi excusationem habeat, si Domino denegato, saltem magistrum prodiderit. Et ait illi: Tu dixisti. Eadem responsione confutatus est proditor, qua Pilato postea responsurus est.
5.102
Coenantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite et comedite, hoc est corpus meum. Et accipiens calicem, gratias egit, et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes. Hic est enim sanguis meus novi Testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Postquam typicum Pascha fuerat impletum, et agni carnes cum apostolis comederat, assumit panem, qui confortat cor hominis, et ad verum Paschae transgreditur sacramentum, ut quomodo in praefiguratione ejus Melchisedech, summi Dei sacerdos, panem et vinum offerens fecerat, ipse quoque in veritate sui corporis et sanguinis repraesentaret. In Luca legimus duos calices quibus discipulis propinarit. Unum primi mensis, et alterum secundi, ut qui inter sanctos primo mense agnum comedere non potuerit, secundo inter poenitentes haedum comedat.
5.103
Dico autem vobis, non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. De carnalibus transit ad spiritualia, quod vinea de Aegypto transplantata sit populus Israel, cui per Jeremiam Dominus loquitur: Ego te plantavi vineam veram, quomodo mutata es in amaritudinem vitis alienae[ Al. aliena]? Et Isaias propheta in cantico quod dilecto canit, et omnis sparsim Scriptura testatur. Dicit ergo se Dominus de hac vinea nequaquam esse bibiturum, nisi in regno Patris sui. Regnum Patris, 217 fidem puto esse credentium, Apostolo quoque idipsum confirmante: Regnum Dei intra vos est. Ergo cum Judaei receperint regnum Patris( attende quod dicat, Patris, non Dei), omnis Pater nomen est Filii. Cum, inquam, crediderint in Deum Patrem, et adduxerit eos Pater ad Filium, tunc de vino eorum bibet Dominus, et in similitudinem Joseph regnans in Aegypto, inebriabitur cum fratribus suis.
5.104
Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti. Hoc est quod in quodam psalmo legimus: Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae. Juxta hoc exemplum, qui Salvatoris pane saturatus, et calice inebriatus fuerit, potest laudare Dominum et conscendere in montem Oliveti, ubi laborum refectio, dolorisque solatium, et veri luminis notitia est.
5.105
Tunc dicit illis Jesus: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Praedicit quod passuri sunt, ut, cum passi fuerint, non desperent salutem, sed agentes poenitentiam, liberentur. Et signanter addidit, in ista nocte scandalum patiemini; quia quomodo qui inebriantur, nocte inebriantur: sic et qui scandalum patiuntur, in nocte et in tenebris sustinent. Nos vero dicamus: Nox praeteriit, dies autem appropinquavit.
5.106
Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam. Hoc aliis verbis in Zacharia propheta scriptum est; et( ni fallor) ex persona prophetae ad Deum dicitur: Percute pastorem, et dispergentur oves gregis. Sexagesimo quoque et octavo psalmo, qui totus a Domino canitur, huic sensui congruente: Quoniam quem tu percussisti, ipsi persecuti sunt. 218 Percutitur autem pastor bonus, ut ponat animam suam pro ovibus suis; et de multis gregibus errorum fiat unus grex, et unus pastor. De hoc testimonio in libello, quem de Optimo Genere interpretandi scripsimus, plenius dictum est.
5.107
Respondens autem Petrus, ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor. Non est temeritas, nec mendacium; sed fides est apostoli Petri, et ardens affectus erga Dominum Salvatorem, de quo supra diximus.
5.108
Ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte antequam gallus cantet, ter me negabis. Et Petrus de ardore fidei promittebat, et Salvator quasi Deus futura noverat. Et nota quod Petrus in nocte neget, et neget tertio. Postquam autem gallus cecinit, et decrescentibus tenebris vicina lux nuntiata est, conversus flevit amare, negationis sordes poenitentiae lacrymis lavans.
5.109
Tunc venit Jesus cum illis in villam, quae dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: Sedete hic, donec vadam illuc et orem. Gethsemani interpretatur, vallis pinguissima, in qua jussit discipulos sedere paulisper et exspectare redeuntem, donec pro cunctis solus Dominus oraret.
5.110
Et assumpto Petro et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et moestus esse. Illud quod supra diximus de passione et propassione, etiam in praesenti capitulo ostenditur, quod Dominus, ut veritatem probaret assumpti hominis, vere quidem contristatus, sit, sed ne passio in animo illius dominaretur, per propassionem coeperit contristari. Aliud est enim contristari, et aliud incipere contristari. Contristabatur autem non timore patiendi, qui ad hoc venerat ut pateretur, 219 et Petrum timiditatis arguerat; sed propter infelicissimum Judam, et scandalum omnium apostolorum, et rejectionem populi Judaeorum, et eversionem miserae Jerusalem. Unde et Jonas super ariditate cucurbitae vel hederae contristatus est, nolens perire quondam tabernaculum suum. Si autem tristitiam animi, non affectum Salvatoris erga perituros, sed passionem haeretici interpretantur, respondeant, quomodo exponunt illud quod ex persona Dei per Ezechielem dicitur: Et in omnibus istis contristabas me( Ezech. XVI, sec. LXX).
5.111
Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: Sustinete hic, et vigilate mecum. Quae contristatur, anima est, et[ Al. sed] non propter mortem, sed usque ad mortem contristatur, donec apostolos sua liberet passione. Quod autem praecepit: Sustinete hic, et vigilate mecum, non a somno prohibet, cujus tempus non erat imminente discrimine; sed a somno infidelitatis, et torpore mentis. Dicant ergo qui irrationabilem Jesum sumpsisse animam suspicantur, quomodo contristetur et noverit tempus tristitiae. Quamquam enim et bruta animalia moereant, tamen non noverunt nec causas, nec tempus usque ad quod debeant contristari.
5.112
Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste. Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. Dato apostolis praecepto, ut sustinerent, vigilarentque cum Domino, paululum procedens ruit in faciem suam, et humilitatem mentis habitu carnis ostendit, dicitque blandiens: Mi Pater, et postulat ut, si possibile est, transeat ab eo passionis calix, de quo supra diximus. Postulat autem non timore patiendi, sed misericordia prioris populi, ne ab illis bibat calicem propinatum. Unde et signanter non dixit, transeat a me calix, sed calix iste, hoc est, populi Judaeorum, qui excusationem ignorantiae habere non potest, si me occiderit, habens Legem et prophetas, qui me quotidie vaticinantur. Attamen revertens in semetipsum, quod 220 ex hominis persona trepidanter renuerat, ex Dei Filiique confirmat. Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. Non, inquit, hoc fiat, quod humano affectu loquor; sed propter quod ad terras tua voluntate descendi.
5.113
Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum? Ille qui supra dixerat: Etiam si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor, nunc tristitiae magnitudine somnum vincere non potest.
5.114
Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Impossibile est humanam animam non tentari. Unde et in Oratione Dominica dicimus: Ne nos inducas in tentationem, quam ferre non possumus[ Al. possimus]. Non tentationem penitus refutantes, sed vires sustinendi in tentationibus deprecantes. Ergo et in praesentiarum non ait: Vigilate et orate, ne tentemini; sed, ne intretis in tentationem, hoc est, ne tentatio vos superet et vincat, et vos intra casses suos teneat. Verbi gratia: Martyr, qui pro confessione Domini sanguinem fundit, tentatus quidem est; sed tentationum[ Al. tentationis] retibus non ligatur. Qui autem negat, in plagas tentationis incurrit.
5.115
Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Hoc adversum temerarios, qui quidquid crediderint, putant se posse consequi. Itaque quantum de ardore mentis confidimus, tantum de carnis fragilitate timeamus. Sed tamen juxta Apostolum, in spiritu carnis opera mortificantur.
5.116
Iterum secundo abiit et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua. Secundo orat, ut si Ninive aliter salvari non potest, nisi aruerit cucurbita, fiat voluntas Patris, quae non est contraria Filii voluntati, dicente ipso per prophetam: Ut facerem voluntatem tuam, Deus meus, volui.
5.117
Et venit iterum, et invenit eos dormientes. Erant enim oculi eorum gravati. Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens. Solus orat pro omnibus, sicut et solus patitur 221 pro universis. Languescebant autem et opprimebantur apostolorum oculi negatione vicina.
5.118
Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite jam, et requiescite: ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. Postquam tertio oraverat, ut in ore duorum vel trium testium staret omne verbum, et apostolorum timorem sequenti poenitentia impetraverat corrigendum, securus de passione sua pergit ad persecutores, et ultro se interficiendum praebet, dicitque discipulis suis:
5.119
Surgite, eamus, ecce appropinquavit qui me tradet. Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi. Ne nos inveniant quasi timentes et retrahentes, ultro pergamus ad mortem, ut confidentiam et gaudium passuri videant.
5.120
Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. Miser Judas, et tamen non miserabilis, eadem infidelitate, qua magistrum et Dominum tradidit, putabat signa, quae Salvatorem viderat facientem, non majestate divina, sed magicis artibus facta. Et quia eum forte audierat in monte transfiguratum, timebat ne simili transformatione elaberetur e manibus ministrorum. Dat ergo signum, ut sciant ipsum esse, quem osculo demonstraret.
5.121
Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum. Impudens quidem et scelerata confidentia, magistrum vocare, et osculum ei ingerere, quem tradebat. Tamen adhuc aliquid habet de verecundia discipuli, cum non eum palam tradit persecutoribus, sed per signum osculi. Hoc est signum, quod posuit Deus in Cain, ne quicumque invenisset, interficeret eum.
5.122
Dixitque illi Jesus: Amice, ad quid venisti? Tunc accesserunt et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum. Verbum, Amice, vel κατὰ ἀντίφρασιν intelligendum, vel certe juxta illud quod supra legimus: Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem?
5.123
Et ecce unus ex his, qui erant cum Jesu, 222 extendens manum exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum, amputavit auriculam ejus. In alio evangelista[ Al. Evangelio] scriptum est, quod Petrus hoc fecerit, eodem mentis ardore quo caetera. Servus quoque principis sacerdotum Malchus appellatur[ Al. appellabatur]: auricula quae amputatur, dextera est. Transitorie dicendum, quod Malchus, id est, rex quondam populus Judaeorum, servus factus sit impietatis et devorationis sacerdotum. Dexteramque perdiderit auriculam, ut totam litterae vilitatem audiat in sinistra: sed Dominus in his, qui ex Judaeis credere voluerunt, reddidit aurem dextram, et fecit servum genus regale et sacerdotale.
5.124
Tunc ait illi Jesus: Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt. Et si non frustra portat gladium, qui ultor Dominicae irae positus est in eum, qui malum operatur: attamen quicumque gladium sumpserit, gladio peribit. Quo gladio? illo nempe qui igneus vertitur ante paradisum: et gladio spiritus, qui in Dei describitur armatura.
5.125
An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum? Quomodo ergo implebuntur Scripturae: quia sic oportet fieri? Non indigeo duodecim apostolorum auxilio, etiamsi omnes me defenderent, qui possum habere duodecim legiones angelici exercitus. Una legio apud veteres sex millibus complebatur hominum. Pro brevitate temporis numerum non occurrimus explicare, typos tantum dixisse sufficiat: septuaginta duo millia angelorum, in quot gentes hominum lingua divisa est, duodecim legionibus fieri. Sequens sententia promptum ad patiendum demonstrat animum, quod frustra prophetae cecinerint, nisi Dominus eos vere dixisse, passione sua asseruerit.
5.126
In illa hora dixit Jesus turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me: quotidie apud vos sedebam, docens in templo, et non me tenuistis. Stultum est, inquit, eum cum gladiis et fustibus quaerere, qui ultro se tradat vestris manibus, et in nocte 223 quasi latitantem, et a vestris oculis declinantem per proditorem investigare, qui quotidie in templo doceat. Sed ideo adversum me in tenebris congregamini, quia potestas vestra in tenebris est.
5.127
Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturae prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt. Quae sunt Scripturae prophetarum? Foderunt manus meas, et pedes meos; et alibi: Sicut ovis ad victimam ductus est. Et in alio[ Al. eodem] loco: Ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem.
5.128
At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi Scribae et seniores convenerant. Moyses, Deo jubente, praeceperat, ut pontifices patribus succederent, et generationis in sacerdotibus series texeretur. Refert Josephus istum Caipham unius tantum anni Pontificatum ab Herode pretio redemisse. Non ergo mirum est, si nequam pontifex inique[ Al. iniquus] judicet.
5.129
Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum. A longe sequebatur, qui Dominum erat negaturus.
5.130
Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem. Principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Jesum, ut morti eum traderent. Et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Vel amore discipuli, vel humana curiositate scire cupiebat, quid judicaret de Domino pontifex: utrum eum neci addiceret, an flagellis caesum dimitteret. Et in hoc diversitas decem apostolorum et Petri. Illi fugiunt, iste, quamquam procul, sequitur tamen Salvatorem.
5.131
Novissime autem venerunt duo falsi testes, et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reaedificare illud. Quomodo falsi testes sunt, si ea dicunt, quae Dominum supra dixisse legimus? Sed falsus testis est, qui non in eodem sensu dicta intelligit quo dicuntur. Dominus enim dixerat de templo corporis sui. Sed et in ipsis verbis calumniantur, et paucis additis vel mutatis, quasi justam calumniam faciunt. Salvator dixerat: Solvite Templum 224 hoc; isti commutant, et aiunt: Possum destruere templum Dei. Vos, inquit, solvite, non ego: quia illicitum est, ut ipsi nobis inferamus manus. Deinde illi vertunt: et post triduum reaedificare illud; ut proprie de templo Judaico dixisse videatur. Dominus autem, ut ostenderet animale et spirans templum, dixerat: Et ego in triduo suscitabo illud. Aliud est aedificare, aliud suscitare.
5.132
Et surgens princeps sacerdotum, ait illi: Nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur? Jesus autem tacebat. Ira praeceps et impatiens non inveniens calumniae locum, excutit de solio pontificem, ut vesaniam mentis motu corporis demonstraret. Quanto Jesus tacebat ad indignos responsione sua, falsos testes et sacerdotes impios, tanto magis pontifex furore superatus, eum ad respondendum provocat: ut ex qualibet occasione sermonis locum inveniat accusandi. Nihilominus Jesus tacebat. Sciebat enim, quasi Deus, quidquid respondisset torquendum ad calumniam.
5.133
Et princeps sacerdotum ait illi: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei? Quid adjuras, impiissime sacerdotum, ut accuses, an ut credas? Si ut accuses, arguunt alii: condemnate tacentem. Si ut credas, quare confitenti credere noluisti?
5.134
Dixit illi Jesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis: amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus coeli? Et adversum Pilatum, et adversum Caipham similis responsio, ut propria sententia condemnentur.
5.135
Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit. Quid adhuc egemus testibus? Ecce nunc audistis blasphemiam. Quid vobis videtur? At illi respondentes, dixerunt: Reus est mortis. Quem de solio sacerdotali furor excusserat, eadem rabies ad scindendas vestes provocat. Scidit autem vestimenta sua, ut ostendat Judaeos sacerdotii gloriam perdidisse, et vacuam sedem habere pontifices. Sed et consuetudinis Judaicae est, cum aliquid blasphemiae et quasi contra Deum audierint, 225 scindere vestimenta sua. Quod Paulum quoque et Barnabam, quando in Lycaonia deorum cultu honorabantur, fecisse legimus. Herodes autem, quia non dedit honorem Deo, sed acquievit immoderato favori populi, statim ab angelo percussus est.
5.136
Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum caeciderunt. Ut adimpleretur quod dictum est: Dedi maxillas meas[ Al. maxillam meam] alapis, et faciem meam non averti a confusione sputorum.
5.137
Alii autem palmas in faciem ejus dederunt, dicentes: Prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit? Stultum erat verberantibus respondere, et prophetizare caedentem, cum palam percutientis videretur insania. Sed sicut hoc vobis non prophetavit, sic illud manifestissime vaticinatus est, quod circumdaretur Jerusalem ab exercitu, et non relinqueretur lapis super lapidem in templo.
5.138
Petrus vero sedebat foris in atrio. Foris sedebat, ut videret exitum rei. Et non appropinquabat Jesu, ne ministris aliqua suspicio nasceretur.
5.139
Et iterum negavit cum juramento, quia non novi hominem. Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro. Scio quosdam pii affectus[ Al. pio affectu] erga Apostolum Petrum, locum hunc ita interpretatos, ut dicerent Petrum non Deum negasse, sed hominem, et esse sensum: Nescio hominem, quia scio Deum. Hoc quam frivolum sit, prudens lector intelligit; sic[ Al. si] defendunt Apostolum, ut Deum mendacii reum faciant. Si enim iste non negavit, ergo mentitus est Dominus, qui dixerat: Amen dico tibi, quia hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. Cerne quid dicat, me negabis, non hominem.
5.140
Vere et tu ex illis es: nam et loquela tua te manifestum facit. Non quod alterius sermonis esset Petrus, aut gentis exterae. Omnes quippe Hebraei erant, et qui arguebant, et qui arguebatur[ Al. arguebantur]; sed quod unaquaeque provincia et regio habeat proprietates suas, et[ Al. ut] vernaculum loquendi sonum vitare non possit. Unde et Ephrathaei in Judicum libro non possunt σύνθημα dicere.
5.141
Tunc coepit detestari et jurare, quia non 226 novisset hominem. Et continuo gallus cantavit. Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat: Priusquam gallus cantet, ter me negabis. In alio Evangelio legimus: quia post negationem Petri, et cantum galli, respexerit Salvator Petrum, et intuitu suo eum ad amaras lacrymas provocarit. Nec fieri poterat, ut in negationis tenebris permaneret, quem lux respexerat mundi.
5.142
Et egressus foras, flevit amare. In atrio Caiphae sedens, non poterat agere poenitentiam. Egreditur foras de impiorum concilio, ut pavidae negationis sordes amaris fletibus lavet.
5.143
Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent. Et vinctum adduxerunt, et tradiderunt eum Pontio Pilato praesidi. Non solum ad Pilatum, sed etiam ad Herodem ductus est, ut uterque Domino illuderet. Et cerne sollicitudinem sacerdotum in malum. Tota nocte vigilaverunt, ut homicidium facerent. Et vinctum tradiderunt Pilato. Habebant enim hunc morem, ut quem adjudicassent morti, ligatum judici traderent.
5.144
Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, poenitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus, dicens: Peccavi, tradens sanguinem justum. Avaritiae magnitudinem[ Al. magnitudine] impietatis pondus exclusit. Videns Judas Dominum adjudicatum morti, pretium retulit sacerdotibus, quasi in potestate sua esset persecutorum mutare sententiam. Itaque licet mutaverit voluntatem suam, tamen voluntatis primae exitum non mutavit. Si autem peccavit ille qui tradidit sanguinem justum, quanto magis Judaei peccaverunt, qui emerunt sanguinem justum, et offerendo pretium, ad proditionem discipulum provocarunt? Qui diversas naturas conantur introducere, et dicunt Judam proditorem malae fuisse naturae, nec electione[ Al. electionem et servare] apostolatus potuisse servari, respondeant quomodo natura mala egerit poenitentiam.
5.145
At illi dixerunt: Quid ad nos? Tu videris. Et projectis argenteis in templo, 227 recessit: et abiens, laqueo se suspendit. Nihil profuit egisse poenitentiam, per quam scelus corrigere non potuit. Si quando sic frater peccat in fratrem, ut emendare valeat quod peccavit, potest ei dimitti. Sin autem permanent opera, frustra voce assumitur poenitentia. Hoc est quod in psalmo de eodem infelicissimo Juda dicitur: Et oratio ejus fiat in peccatum; ut non solum emendare nequiverit proditionis nefas, sed ad prius scelus etiam proprii homicidii crimen addiderit. Tale quid et Apostolus in secunda ad Corinthios Epistola loquitur: Ne abundantiori tristitia absorbeatur frater.
5.146
Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam[ Al. corbonam], quia pretium sanguinis est. Vere culicem liquantes, et camelum glutientes. Si enim ideo non mittunt pecuniam in corbonam, hoc est, in gazophylacium et dona Dei, quia pretium sanguinis est, cur ipse sanguis effunditur?
5.147
Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum, propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach, hoc est ager sanguinis, usque in hodiernum diem. Illi quidem fecerunt alia voluntate, ut aeternum impietatis suae relinquerent ex agri emptione monimentum. Caeterum nos, qui peregrini eramus a Lege et prophetis, prava eorum studia suscepimus in salutem: et in pretio sanguinis ejus requiescimus. Figuli autem ager appellatur, quia figulus noster est Christus.
5.148
Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem: Et acceperunt triginta argenteos, pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israel, et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus. Hoc testimonium 228 in Jeremia non invenitur. In Zacharia vero, qui pene ultimus est duodecim prophetarum, quaedam similitudo fertur: et quamquam sensus non multum discrepet, tamen et ordo et verba diversa sunt. Legi nuper in quodam Hebraico volumine, quod Nazaraenae sectae mihi Hebraeus obtulit, Jeremiae apocryphum, in quo haec ad verbum scripta reperi. Sed tamen mihi videtur magis de Zacharia sumptum testimonium: Evangelistarum et Apostolorum more vulgato, qui verborum ordine praetermisso, sensus tantum de veteri Testamento proferunt in exemplum.
5.149
Jesus autem stetit ante praesidem, et interrogavit eum praeses, dicens: Tu es rex Judaeorum? Pilato nihil aliud interrogante criminis, nisi utrum rex Judaeorum sit, arguuntur impietatis Judaei, quod ne falso quidem invenire potuerint quod objicerent Salvatori.
5.150
Dixit illi Jesus: Tu dicis. Sic respondit ut et verum diceret, et sermo ejus calumniae non pateret. Et attende quod Pilato, qui invitus promebat sententiam, aliqua ex parte responderit: Sacerdotibus autem et principibus respondere noluerit, indignos suo sermone judicans.
5.151
Tunc dicit illi Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt[ Al. dicant] testimonia? Et non respondit ei ad ullum verbum: ita ut miraretur praeses vehementer. Per diem autem solemnem consueverat praeses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent. Ethnicus quidem est, qui condemnat Jesum: sed causam refert in populum Judaeorum. Non audis quanta adversum te dicunt testimonia? Jesus autem nihil respondere voluit, ne crimen diluens a praeside dimitteretur, et crucis utilitas differretur.
5.152
Habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barrabbas. Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis, Barrabbam, an Jesum, qui dicitur Christus? Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. Iste in Evangelio, quod scribitur juxta Hebraeos, filius magistri eorum interpretatur, qui propter seditionem et homicidium fuerat condemnatus. Offert autem eis optionem Pilatus dimittendi quem velint, latronem, an Jesum: non dubitans, Jesum potius eligendum, sciens eum propter invidiam traditum. Igitur causa crucis manifeste invidia est.
5.153
Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens: Nihil tibi et justo illi: multa enim passa sum hodie per visum propter eum. Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barrabbam, Jesum vero perderent. Respondens autem praeses, ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barrabbam. Nota quod gentibus saepe a Deo somnia revelentur; et quod in Pilato et uxore ejus justum Dominum confitentibus Gentilis, populi testimonium sit.
5.154
Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus? Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis praeses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant, dicentes: Crucifigatur. Multas liberandi Salvatoris Pilatus occasiones dedit. Primum, latronem justo conferens. Deinde inferens: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus? hoc est, qui rex vester est. Cumque responderent, Crucifigatur, non statim acquievit; sed juxta suggestionem uxoris, quae mandaverat: Nihil tibi et justo illi, ipse quoque respondit: Quid enim mali fecit? Hoc dicendo, Pilatus absolvit Jesum. At illi magis clamabant, dicentes: Crucifigatur. Ut impleretur quod in vigesimo primo psalmo dixerat: Circumdederunt me canes multi: et congregatio malignantium obsedit me. Et illud Jeremiae: Facta est mihi haereditas mea sicut leo in silva: dederunt super me vocem suam. Isaia quoque in hac sententia congruente: Exspectavi ut facerent judicium, fecerunt autem iniquitatem, et non justitiam, sed clamorem.
5.155
Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, accepta 230 aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine hujus justi: vos videritis. Pilatus accepit aquam, juxta illud propheticum: Lavabo inter innocentes manus meas; ut in lavacro manuum ejus Gentilium opera purgarentur, et ab impietate Judaeorum, qui clamaverunt, crucifige eum, nos alienos faceret, quodammodo hoc contestans, et dicens: Ego quidem innocentem volui liberare; sed quoniam[ Al. etiam] seditio oritur, et perduellionis mihi contra Caesarem crimen impingitur: Innocens ego sum a sanguine justi hujus. Judex qui cogitur contra Christum sententiam ferre, non damnat oblatum; sed arguit offerentes, justum esse pronuntians qui crucifigendus est. Vos, inquit, videritis. Ego minister sum legum: vestra vox sanguinem fundit.
5.156
Et respondens universus populus, dixit: Sanguis ejus super nos et super filios nostros. Perseverat usque in praesentem diem haec imprecatio super Judaeos, et sanguis Domini non aufertur ab eis. Unde per Isaiam loquitur: Si levaveritis ad me manus, non exaudiam vos. Manus enim vestrae plenae sunt sanguine. Optimam haereditatem Judaei filiis relinquunt[ Al. reliquerunt], dicentes: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros.
5.157
Tunc dimisit illis Barrabbam, Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur. Barrabbas latro, qui seditiones faciebat in turbis, qui homicidiorum auctor erat, dimissus est populo Judaeorum, id est, diabolus, qui usque hodie regnat in eis, et idcirco pacem habere non possunt. Jesus autem a Judaeis traditus, absolvitur ab uxore Pilati, et ab ipso praeside justus appellatur. Et centurio confitetur quod vere Dei Filius sit. Quaerat eruditus lector, quomodo sibi conveniat Pilatum lavisse manus suas, et dixisse: Innocens ego sum a sanguine justi hujus, et postea flagellatum tradidisse Jesum ut crucifigeretur? Sed sciendum est Romanis eum legibus ministrasse, quibus sancitum est, ut qui crucifigitur, prius flagellis verberetur. Traditus est itaque Jesus militibus verberandus, et illud sacratissimum corpus, pectusque Dei capax, flagella secuerunt. Hoc autem factum est, ut quia scriptum erat: Multa flagella peccatorum, illo flagellato, nos a verberibus liberaremur, 231 dicente Scriptura ad virum justum: Flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.
5.158
Tunc milites praesidis suscipientes Jesum in praetorio, congregaverunt ad eum universam cohortem, et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei. Et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus: et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes: Ave, rex Judaeorum. Milites quidem, quia rex Judaeorum fuerat appellatus, et hoc ei Scribae et sacerdotes crimen objecerant, quod sibi in populo Israel usurparet imperium, illudentes hoc faciunt, ut nudatum pristinis vestibus, induant chlamyden coccineam pro rufo limbo, quo reges veteres utebantur: et pro diademate ponant ei coronam spineam: pro sceptro regali dent calamum, et adorent quasi regem. Nos autem haec omnia intelligamus mystice. Quomodo enim Caiphas dixit: Oportet unum hominem mori pro omnibus, nesciens quid diceret: sic et isti quaecumque fecerunt, licet alia mente fecerint, tamen nobis, qui credimus, sacramenta tribuerunt. In chlamyde coccinea, opera gentium cruenta sustentat: in corona spinea, maledictum solvit antiquum: in calamo, venenata occidit animalia. Sive calamum tenebat in manu, ut sacrilegium scriberet Judaeorum.
5.159
Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus. Eo tempore completum est; Non averti faciem meam a confusione sputorum, et tamen cum caput ejus percutiant arundine, sustinet cuncta patienter, ut 232 Isaiae verum ostendat vaticinium, dicentis: Arundinem quassatam non confringet.
5.160
Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum, ut crucifigerent. Quando flagellatur Jesus, et conspuitur, et irridetur, non habet propria vestimenta: sed ea quae propter nostra peccata sumpserat. Cum autem crucifigitur, et illusionis atque irrisionis pompa praeterierit, tunc pristinas vestes recipit, et proprium assumit ornatum: statimque elementa turbantur, et testimonium Creatori dat creatura.
5.161
Exeuntes autem, invenerunt hominem Cyraeneum, nomine Simonem: hunc angariaverunt, ut tolleret crucem ejus. Ne quis putet huic loco Joannis Evangelistae historiam esse contrariam. Ille enim dixit, exeuntem Dominum de praetorio portasse crucem suam; Matthaeus autem refert quod invenerunt hominem Cyrenaeum, nomine Simonem, quem angariantes imposuerunt ei crucem Jesu. Sed hoc intelligendum est quod egrediens de praetorio Jesus, ipse portaverit crucem suam: postea obvium habuerint Simonem, cui portandam crucem imposuerint. Juxta anagogen vero, crucem Jesu suscipiunt nationes, et peregrinus obediens portat ignominiam Salvatoris.
5.162
Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus. Audivi quemdam exposuisse Calvariae locum, in quo sepultus est Adam, et ideo sic appellatum esse, quia ibi antiqui hominis sit conditum caput, et hoc esse quod Apostolus dicat: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te 233 Christus. Favorabilis interpretatio et mulcens aurem populi, nec tamen vera. Extra urbem enim et foras portam, loca sunt in quibus truncantur capita damnatorum, et Calvariae, id est, decollatorum sumpsere nomen. Propterea autem ibi crucifixus est Dominus, ut ubi prius erat area damnatorum, ibi erigerentur vexilla martyrii. Et quomodo pro nobis maledictum crucis factus est, et flagellatus est, et crucifixus: sic pro omnium salute quasi noxius inter noxios crucifigeretur. Sin autem quispiam contendere voluerit, ideo ibi Dominum crucifixum, ut sanguis ipsius super Adae tumulum distillaret, interrogemus eum, quare et alii latrones in eodem loco crucifixi sint? Ex quo apparet Calvariam non sepulcrum primi hominis, sed locum significare decollatorum, ut ubi abundavit peccatum, superabundaret gratia. Adam vero sepultum juxta Hebron et Arbee, in Jesu filii Nave volumine legimus.
5.163
Et dederunt ei acetum bibere cum felle mixtum, et cum gustasset, noluit bibere. Deus loquitur ad Jerusalem: Ego te plantavi vineam veram, quomodo facta es in amaritudinem vitis alienae[ Al. aliena]? Amara vitis amarum vinum facit, quod propinat Domino Jesu, ut impleatur quod scriptum est: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Quod autem dicitur: Et cum gustasset, noluit bibere, hoc indicat, quod gustaverit quidem pro nobis mortis amaritudinem, sed tertia die resurrexerit.
5.164
Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes, ut impleretur quod dictum est per prophetam, dicentem: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Et hoc in eodem psalmo fuerat prophetatum: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
5.165
Et sedentes servabant eum. Diligentia militum et sacerdotum nobis proficit, ut major et apertior resurgentis virtus appareat.
5.166
Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam, Hic est Jesus, rex Judaeorum. Non possum digne admirari pro 234 rei magnitudine, quod redemptis pretio falsis testibus, et ad seditionem clamoremque infelici populo concitato, nullam aliam invenerint causam interfectionis ejus, nisi quod rex Judaeorum esset. Et illi forsitan illudentes ridentesque hoc fecerint. Caeterum Pilatus etiam nolentibus respondit: Quod scripsi, scripsi. Velitis, nolitis, Judaei, omnis vobis gentium turba respondet: Jesus rex Judaeorum est, hoc est, imperator credentium et confitentium.
5.167
Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones, unus a dextris, et unus a sinistris. Si Golgotha tumulus est Adam, et non damnatorum locus, et ideo Dominus ibi crucifigitur, ut suscitet Adam, duo latrones quare in loco isto eodem crucifiguntur?
5.168
Praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua, et dicentes: Vah! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reaedificas, salva temetipsum; si Filius Dei es, descende de cruce. Similiter et principes sacerdotum, illudentes cum scribis et senioribus, dicebant. Blasphemabant, quia praetergrediebantur viam, et in vero itinere Scripturarum ambulare nolebant. Movebant capita sua, quia jam antea moverant pedes, et non stabant super petram. Idipsum autem insultans, dicit fatuus populus, quod falsi testes confinxerant.
5.169
Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Etiam nolentes, confitentur Scribae et Pharisaei, quod alios salvos fecerit. Itaque vos vestra condemnat sententia. Qui enim alios salvos fecit, utique si vellet, seipsum salvare poterat.
5.170
Si rex Israel est, descendat de cruce, et credimus ei. Confidit in Deo; liberet eum nunc si vult. Dixit enim, quia Filius Dei sum. Fraudulenta promissio. Quid est plus de cruce adhuc descendere viventem, an de sepulcro mortuum resurgere? Resurrexit, et non credidistis. Ergo si etiam de cruce descenderet, similiter non crederetis. Sed mihi hoc videntur daemones immittere. Statim enim ut crucifixus est Dominus, senserunt virtutem crucis, et intellexerunt fractas esse vires suas, et hoc agunt, ut de cruce descendat, 235 sed Dominus sciens adversariorum insidias, permanet in patibulo, ut diabolum destruat.
5.171
Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei. Hic per tropum, qui appellatur σύλληψις, pro uno latrone uterque inducitur blasphemasse. Lucas vero asserit, quod altero blasphemante, alter confessus sit, et econtrario increpaverit blasphemantem. Non quod discrepent Evangelia; sed quod primum uterque blasphemaverit, dehinc sole fugiente, terra commota, saxisque disruptis, et ingruentibus tenebris, unus crediderit in Jesum, et priorem negationem sequenti confessione emendaverit. In duobus latronibus uterque populus, et Gentilium, et Judaeorum primum Dominum blasphemavit. Postea signorum magnitudine alter exterritus egit poenitentiam, et usque hodie Judaeos increpat[ Al. increpuerit] blasphemantes.
5.172
A sexta autem hora, tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam. Qui scripserunt contra Evangelia, suspicantur deliquium solis, quod certis statutisque temporibus accidere solet, discipulos Christi ob imperitiam super resurrectione Domini interpretatos: cum defectus solis numquam nisi ortu lunae fieri soleat. Nulli autem dubium est paschae tempore lunam fuisse plenissimam. Et ne forsitan videretur umbra terrae, vel orbis lunae soli oppositus, breves et ferrugineas fecisse tenebras, trium horarum spatium ponitur, ut omnis causantium occasio tolleretur. Et hoc factum reor, ut compleretur[ Al. compleatur] prophetia, dicens: Occumbet sol meridie, et contenebrabitur super terram in die lux( Amos, VIII, 9); et in alio loco: Occubuit sol cum adhuc media esset dies. Videturque mihi clarissimum lumen mundi, hoc est, luminare majus retraxisse radios suos, ne aut pendentem videret Dominum, aut impii blasphemantes sua luce fruerentur.
5.173
Et circa horam nonam, clamavit Jesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lammasabacthani, Hoc est, Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Principio 236 vicesimi primi psalmi abusus est, illudque quod in medio versiculo legitur: Respice in me, superfluum est. Legitur enim in Hebraeo: Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti? Ergo impii sunt qui psalmum istum ex persona David, sive Esther et Mardochaei dictum putant, cum etiam evangelistae testimonia ex eo sumpta super Salvatore intelligant: ut est illud: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Et aliud: Foderunt manus meas et pedes meos. Ne mireris verborum humilitatem et querimonias derelicti, cum formam servi sciens, scandalum crucis videas.
5.174
Quidam autem illic stantes et audientes, dicebant: Eliam vocat iste. Non omnes, sed quidam quos arbitror milites fuisse Romanos, non intelligentes sermonis Hebraici proprietatem, sed ex eo quod dixit: Eli, Eli, putantes Eliam ab eo invocatum. Sin autem Judaeos qui hoc dixerint, intelligere voluerimus, et hoc more sibi solito faciunt, ut Dominum imbecillitatis infament, qui Eliae auxilium deprecetur.
5.175
Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto: et imposuit arundini, et dabat ei bibere. Et haec facta sunt ut compleretur prophetia: In siti mea potaverunt me aceto. Usque hodie Judaei et omnes increduli Dominicae resurrectionis aceto et felle potant Jesum; et dant ei vinum myrrhatum ut eum consopiant, et mala eorum non videat.
5.176
Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum. Divinae potestatis indicium est emittere spiritum, ut ipse quoque dixerat: Nemo potest tollere animam meam a me; sed ego pono eam a me ipso, et rursum accipiam eam.
5.177
Et ecce velum Templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum. Velum templi scissum est, et omnia Legis sacramenta quae prius tegebantur, prodita sunt, atque ad Gentium populum transierunt. In Evangelio, cujus saepe facimus mentionem, superliminare templi infinitae magnitudinis fractum 237 esse atque divisum legimus[ Al. legi]. Josephus quoque refert virtutes Angelicas, praesides quondam templi, tunc pariter conclamasse: Transeamus ex his sedibus.
5.178
Et terra mota est, et petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt. Nulli dubium est, quin[ Al. quid] significet juxta litteram magnitudo signorum, ut crucifixum Dominum suum et coelum et terra et omnia demonstrarent. Sed mihi videtur terraemotus et reliqua typum ferre credentium, quod pristinis errorum vitiis derelictis, et cordis emollita duritia, qui prius similes erant tumulis mortuorum, postea agnoverint Creatorem.
5.179
Et multa corpora sanctorum qui dormierant, surrexerunt. Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. Quomodo Lazarus mortuus resurrexit, sic et multa corpora sanctorum resurrexerunt, ut Dominum ostenderent resurgentem. Et tamen cum monumenta aperta sint, non antea resurrexerunt, quam Dominus resurgeret, ut esset primogenitus resurrectionis ex mortuis. Sanctam autem civitatem in qua visi sunt resurgentes, aut Jerosolymam coelestem intelligamus, aut hanc terrenam, quae ante sancta fuerat. Sicut et Matthaeus appellatur publicanus, non quod et Apostolus adhuc permaneat publicanus, sed quod pristinum vocabulum teneat. Sancta appellabatur civitas Jerusalem propter templum et sancta sanctorum, et ob distinctionem aliarum urbium, in quibus idola colebantur. Quando vero dicitur, apparuerunt multis, ostenditur non generalis fuisse resurrectio, quae omnibus appareret: sed specialis ad plurimos, ut hi 238 viderent qui cernere merebantur.
5.180
Centurio autem et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terraemotu et his quae fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste. In alio Evangelio post terraemotum manifestior causa miraculi centurionis exponitur: quod cum vidisset eum spiritum dimisisse, dixerit: Vere Filius Dei erat iste. Nullus enim habet potestatem dimittendi spiritum, nisi ille qui animarum conditor est. Spiritum autem in hoc loco pro anima intelligamus, seu quod spirituale et vitale corpus faciat, seu quod animae ipsius substantia spiritus sit, juxta illud quod scriptum est: Auferes spiritum eorum, et deficient. Et hoc considerandum, quod centurio ante crucem in ipso scandalo passionis vere Dei Filium confiteatur: et Arius in Ecclesia praedicet creaturam.
5.181
Erant autem ibi mulieres multae a longe quae secutae fuerant Jesum a Galilaea, ministrantes ei: inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedaei. Consuetudinis Judaicae fuit, nec ducebatur in culpam more gentis antiquo, ut mulieres de substantia sua victum atque vestitum praeceptoribus ministrarent. Hoc quia scandalum facere poterat in nationibus, Paulus abjecisse se memorat. Dicit enim ipse: Numquid non habemus potestatem sorores mulieres circumducendi, sicut et caeteri Apostoli faciunt? Ministrabant autem Domino de substantia sua, ut meteret earum carnalia, cujus illae metebant spiritualia. Non quod indigeret cibis Dominus creaturarum, sed ut typum ostenderet magistrorum, quod victu atque vestitu ex discipulis deberent esse contenti. Sed videamus quales comites habuerit: Mariam Magdalenam, a qua 239 septem daemonia ejecerat, et Mariam Jacobi, et Joseph matrem, materteram suam, sororem Mariae, matris Domini, et matrem filiorum Zebedaei, quae paulo ante regnum liberis postulaverat, et alias quas in caeteris Evangeliis legimus.
5.182
Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathia, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu. Hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus. Dives refertur non de jactantia scriptoris, quo virum nobilem atque ditissimum referat Jesus fuisse discipulum; sed ut ostendat causam quare a Pilato corpus Jesu potuerit impetrare. Pauperis enim et ignoti non erat ad Pilatum praesidem Romanae potestatis accedere, et crucifixi corpus impetrare. In alio Evangelista Joseph iste βουλευτὴς appellatus, id est, consiliarius, et de ipso quidam putant primum psalmum esse compositum: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et reliqua.
5.183
Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda. Ex simplici sepultura Domini, ambitio divitum condemnatur, qui ne in tumulis quidem possunt carere divitiis. Possumus autem juxta intelligentiam spiritualem et hoc sentire, quod corpus Domini non auro, gemmis et serico, sed lenteamine puro obvolvendum sit, quamquam et hoc significet, quod ille in sindone munda involvit Jesum, qui pura mente eum susceperit.
5.184
Et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra, et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit. In novo ponitur monumento, ne post resurrectionem, caeteris corporibus remanentibus, resurrexisse alius fingeretur. Potest autem et novum sepulcrum Mariae virginalem uterum demonstrare: saxumque ostio appositum, et saxum magnum ostendere absque auxilio plurimorum sepulcrum non potuisse reserari.
5.185
Erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria, sedentes contra sepulcrum. Altera autem die quae est post parasceven, convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei 240 ad Pilatum, dicentes: Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam. Caeteris relinquentibus Dominum, mulieres in officio perseverant, exspectantes quod promiserat Jesus, et ideo meruerunt primae videre resurgentem, quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
5.186
Jube ergo custodiri sepulcrum usque in diem tertium, ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi, surrexit a mortuis, et erit novissimus error pejor priore. Ait illis Pilatus: Habetis custodiam. Ite, custodite sicut scitis. Illi autem abeuntes, munierunt sepulcrum, signantes lapidem cum custodibus. Non suffecerat principibus sacerdotum, et Scribis ac Pharisaeis crucifixisse Dominum Salvatorem, nisi sepulcrum custodirent, cohortem acciperent, signarent lapidem, quantum in illis est, manum opponerent resurgenti, ut diligentia eorum nostrae fidei proficeret: Quanto enim amplius reservatur, tanto magis resurrectionis virtus ostenditur. Unde et in monumento novo, quod excisum fuerat in petra, conditus est: ne si ex multis lapidibus aedificatum esset, suffossis tumuli fundamentis, ablatus furto diceretur. Quod autem in sepulcro ponendus esset, prophetae testimonium est, dicentis: Hic habitabit in excisa spelunca petrae fortissimae. Statimque post duos versiculos sequitur: Regem cum gloria videbitis.
5.187
Vespere autem sabbati quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum. Quod diversa tempora istarum mulierum in Evangeliis describuntur, non mendacii signum est, ut impii objiciunt, sed sedulae visitationis officium, dum crebro abeunt ac recurrunt, et non patiuntur a sepulcro Domini diu abesse vel longius.
5.188
Et ecce terraemotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de coelo, et accedens, revolvit lapidem, et sedebat super eum. Erat autem aspectus ejus sicut fulgur[ Al. fulgor], et vestimentum ejus sicut nix. Dominus noster unus atque idem Filius Dei et Filius hominis, juxta utramque naturam, divinitatis et carnis, 241 nunc magnitudinis suae, nunc humilitatis signa demonstrat. Unde et in praesenti loco, quamquam homo sit qui crucifixus est, qui sepultus est, qui clausus tumulo, quem lapis oppositus cohibet, tamen quae foris aguntur, ostendunt Filium Dei, sol fugiens, tenebrae ingruentes, terra commota, velum scissum, saxa dirupta, mortui suscitati, angelorum ministeria, quae ab initio nativitatis ejus Deum probabant. Ad Mariam Gabriel venit, cum Joseph angelus loquitur; idem pastoribus nuntiat, angelorum postea auditur chorus dicentium: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Tentatur in solitudine, et post victoriam statim serviunt angeli. Nunc quoque Angelus venit custos sepulcri Dominici, et in vestitu candido signat gloriam triumphantis. Necnon ascendente ad coelos Domino, duo angeli in Oliveti monte cernuntur, pollicentes apostolis secundum Salvatoris adventum.
5.189
Prae timore autem ejus, exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. Respondens autem angelus, dixit mulieribus: Nolite timere vos. Scio enim quod Jesum, qui crucifixus est, quaeritis: Non est hic, surrexit enim sicut dixit. Custodes, timore perterriti, instar mortuorum stupefacti jacent, et tamen angelus non illos, sed mulieres consolatur. Nolite timere vos. Illi, inquit, timeant: in his perseveret pavor, in quibus permanet incredulitas. Caeterum vos quia Jesum quaeritis crucifixum, audite quod resurrexerit et promissa perfecerit.
5.190
Venite, et videte locum ubi positus erat Dominus. Et cito euntes, dicite discipulis ejus. Ut si meis verbis non creditis, vacuo credatis sepulcro, et gradu concito pergite ac nuntiate discipulis ejus.
5.191
Quia surrexit, et ecce praecedit vos in Galilaeam: ibi eum videbitis: ecce praedixi vobis. Hoc est in volutabrum gentium, ubi ante error erat et lubricum, et firmo ac stabili pede vestigium non ponebat.
5.192
Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus. Duplex mentes mulierum tenebat affectus, timoris et gaudii: alter de miraculi magnitudine, 242 alter ex desiderio resurgentis; et tamen uterque femineum concitabat gradum. Pergebant ad apostolos, ut per illos fidei seminarium spargeretur.
5.193
Et ecce Jesus occurrit illis, dicens: Avete. Quae sic quaerebant, quae ita currebant, merebantur obvium habere Dominum resurgentem, et primum audire, Avete: ut maledictum Evae mulieris in mulieribus subverteretur.
5.194
Illae autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum. Istae accedunt et tenent pedes ejus, quia adoraverunt eum. Caeterum illa, quae quaerebat viventem cum mortuis, et nesciebat adhuc Filium Dei surrexisse, merito audit: Ne tangas me, nondum enim ascendi ad Patrem meum.
5.195
Tunc ait illis Jesus: Nolite timere. Et in veteri et in novo Testamento, hoc semper observandum est: quod quando augustior[ Al. angustior] aliqua apparuerit visio, primum timor pellitur, ut, sic mente placata, possint quae dicuntur[ Al. dicunt], audiri.
5.196
Ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam, ibi me videbunt. Quae cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant. His fratribus de quibus in alio loco dixit: Annuntiabo nomen tuum fratribus meis: qui Salvatorem nequaquam in Judaea conspiciunt, sed in gentium multitudine.
5.197
Et congregati cum senioribus, consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus, dicentes: Dicite, quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus. Et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus. At illi accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judaeos usque in hodiernum diem. Custodes miraculum confitentur: ad urbem conciti redeunt: nuntiant principibus sacerdotum quae viderint, quae facta conspexerint. Illi qui debuerant converti ad poenitentiam, et Jesum quaerere resurgentem, perseverant in malitia, et pecuniam quae ad usus templi data fuerat, vertunt in redemptionem mendacii, sicut antea triginta argenteos dederant Judae proditori. Omnes igitur qui stipe templi, et his quae conferuntur ad usus Ecclesiae abutuntur in aliis rebus, 243 quibus suam expleant voluntatem, similes sunt scribarum et sacerdotum, redimentium mendacium, et Salvatoris sanguinem.
5.198
Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Jesus. Et videntes eum, adoraverunt; quidam autem dubitaverunt. Post resurrectionem Jesus in monte Galilaeae conspicitur, ibique adoratur: licet quidam dubitent, et dubitatio eorum nostram augeat fidem. Tunc manifestius ostenditur Thomae, et latus lancea vulneratum, et manus fixas demonstrat clavis.
5.199
Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Illi potestas data est, qui paulo ante crucifixus, qui sepultus in tumulo, qui mortuus jacuerat, qui postea resurrexit. In coelo autem et in terra potestas data est, ut qui ante regnabat in coelo, per fidem credentium regnet in terris.
5.200
Euntes ergo, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Primum docent omnes gentes, deinde doctas intingunt aqua. Non enim potest fieri ut corpus 244 baptismi recipiat sacramentum, nisi ante anima fidei susceperit veritatem. Baptizantur autem in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, ut quorum una est divinitas, una sit largitio: nomenque Trinitatis, unus Deus est.
5.201
Docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis. Ordo praecipuus: Jussit apostolis ut primum docerent universas gentes, deinde fidei intingerent sacramento, et post fidem ac baptisma, quae essent observanda praeciperent. Ac ne putemus levia esse quae jussa sunt et pauca, addidit: Omnia quaecumque mandavi vobis. Ut quicumque crediderint, qui in Trinitate fuerint baptizati, omnia faciant quae praecepta sunt.
5.202
Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi. Qui usque ad consummationem saeculi cum discipulis se futurum esse promittit, et illos ostendit semper esse victuros, et se numquam a credentibus recessurum. Qui autem usque ad consummationem mundi sui praesentiam pollicetur, non ignorat eam diem in qua se scit futurum cum apostolis.

Intertext edge

Open linked passage

Note