Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Commentaria in Osee
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis"> —
⋯
More
Original / primary: 21350 Coinos2
2.1.1.1
LIBER PRIMUS. (CAP. I) (Cap. I.--Vers. 1.)
2.1.1.1
1 Verbum Domini quod factum est ad Osee filium Beeri. LXX similiter. Verbum Domini, quod in principio erat apud Deum Patrem, et Deus erat Verbum, factum est ad Osee filium Beeri, ut prophetam quoque Deum faceret, Salvatore dicente: Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura: Quem Pater sanctificavit et misit in mundum, vos dicitis, blasphemas: quia dixi, filius Dei sum. Ut quomodo Deus deos facit, et stat in syngoga deorum, in medio autem deos dijudicat; et cum ipse sit verum lumen, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, ad apostolos loquitur: Vos estis lux mundi, sic et ipse Salvator prophetam suum faciat salvatorem. Osee enim, in lingua nostra, salvatorem sonat: quod nomen habuit etiam Josue filius Nun, antequam ei a Deo vocabulum mutaretur. Non enim( ut male in Graecis codicibus legitur et Latinis) Ause dictus est, quod nihil omnino intelligitur; sed Osee, id est, salvator; et additum est ejus nomini Dominus, ut salvator Domini diceretur. Iste ergo salvator filius est Beeri, id est, putei mei, quos puteos fodit Abraham, Isaac, et Jacob, et Allophyli eos semper conabantur obruere. Inter puteum et lacum, id est, cisternam, hoc interest, quod puteus perpetuas aquas habet, et de vivo fonte manantes. Cisterna, quae refrigerat, aquas suas externas et adventitias possidet. Unde per Jeremiam 2 prophetam loquitur Deus: Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas, quae aquas non valent continere. De hoc fonte ad Deum psalmista proclamat: Apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen. Unde quidam putant Beeri, interpretari, lumen meum; sed superior vera translatio est.
2.1.1.2
In diebus Oziae, Joathan, Achaz, Ezechiae regum Juda; et in diebus Jeroboam filii Joas regis Israel. LXX similiter. Azarias, qui vocatur et Ozias, de stirpe David regnavit in Jerusalem super duas tribus, quae appellabantur Juda, annis quinquaginta duobus, cui successit in regnum filius ejus Joatham, qui et ipse regnavit annis sedecim: post quem filius ejus Achaz regnavit annis similiter sedecim. Post Achaz regnavit filius ejus Ezechias annis viginti novem, cujus anno sexto decem tribus, quae appellabantur Israel, captae sunt a Salmanasar rege Chaldaeorum, et in Medorum montibus collocatae. Ex quo perspicuum est, prophetante Osee, Isaia, et Joel, et Amos, et Abdia, et Jona et Michaea, qui σύγχρονοι ejus fuerunt, regnum decem tribuum esse finitum, quod a primo rege Jeroboam usque ad ultimum Osee, permansit annis ducentis quinquaginta. Eo autem tempore, quo Ozias regnare coepit super Judam, super Israel regnabat Jeroboam pronepos Jehu, cui Dominus repromiserat usque ad quartam generationem sobolem illius regnaturam: eo quod percussisset duos reges impios, 3 Juda et Israel. Hoc dicimus ut tibi breviter ostendamus, Osee prophetam, et ante captivitatem Israel, et post captivitatem ejus vaticinatum, et tam vicinam, quam praesentem, et praeteritam vidisse, et denuntiasse venturam, et luxisse ingruentem, et in emendationem Judae retexuisse praeterita; quod in ipso propheta juxta historiam conabimur approbare. Ozias interpretatur fortitudo Domini: Joatham, Domini consummatio, atque perfectio; Achaz, virtus: Ezechias, imperium Domini. Hi regnabant in populo Juda, cujus nomen, confessio, est. Porro in Israel qui sibi idola fecerat, et a Dei populo fuerat separatus, regnabat Jeroboam, qui interpretatur χρονισμὸς, id est, temporalitas, sive mora: quod mundum amaverit, et in ipso morari diu, vitam putaverit, sempiternam, nequaquam futuris, sed praesentibus delectatus.
2.1.2.1
LIBER PRIMUS. (CAP. I) (Vers. 2.)
2.1.2.1
Principium loquendi Domini[ Al. Domini et Vulg. Domino] in Osee. LXX: Principium verbi Domini ad Osee. Quia, ut supra diximus, et aliis prophetis praeferuntur in titulo, Ozias, Joatham, Achaz, et Ezechias, quibus regnantibus prophetaverunt: idcirco nunc dicit quod inter omnes hos primum in Osee Dominus sit locutus, et postea ad caeteros. Aliud est autem loqui Dominum in Osee, aliud ad Osee. In Osee, non ipsi loquitur Osee, sed per Osee ad alios; ad Osee vero loquens, ad ipsum significatur conferre sermonem. Alii autem non primum omnium prophetarum volunt fuisse Osee, ex eo quod dicitur: Principium loquendi Domini in Osee: sed ostendi quod haec quae sequuntur, primum ad Osee Dominus sit locutus.
2.1.2.2
Et dixit Dominus ad Osee: Vade, sume tibi uxorem fornicationum. LXX: Et dixit Dominus ad Osee: Vade, tolle tibi uxorem fornicationis. Verbum Hebraicum ZANUNIM(), non fornicariam et fornicationem, ut plerique aestimant, sed multas fornicationes sonat. Ex quo ostenditur mulier ista, quam propheta sumit in conjugem, non semel, sed frequentius fornicatam, ut quanto illa 4 sordidior est, tanto sit propheta patientior, qui talem uxorem duxerit. Quodque additur:
2.1.2.3
Ac[ Vulg. Et fac tibi] filios fornicationum: quia fornicans fornicabitur terra a Domino. LXX: Et filios fornicationis: quia fornicans fornicabitur terra post Dominum. Ἁπὸ κοινοῦ subauditur: Sume tibi uxorem fornicationum, et sume tibi filios fornicationum. Utrumque potest intelligi, quod et fornicariae priores[ Al. prioris] de fornicatione susceptos recipiat filios, et ipse ex meretrice generet filios, qui idcirco fornicationis appellandi sunt filii, quod sint de meretrice generati. Nec culpandus propheta, interim ut sequamur historiam, si meretricem converterit ad pudicitiam, sed potius laudandus quod ex mala bonam fecerit. Non enim qui bonus permanet, ipse polluitur, si societur malo; sed qui malus est, in bonum vertitur, si boni exempla sectetur. Ex quo intelligimus non prophetam perdidisse pudicitiam fornicariae copulatum; sed fornicariam assumpsisse pudicitiam quam antea non habebat: praesertim cum beatus Osee, non ob causam luxuriae, non libidinis, non propria fecerit voluntate, sed Dei paruerit imperio, ut quod in isto carnaliter legimus, in Deo factum spiritualiter probaremus. Qui suscepit Synagogam, hoc est, populum Judaeorum fornicationi et libidini servientem. Ad quam Dominus loquitur per Ezechielem: Et tu, meretrix, audi verbum Domini: Fractae enim sunt in Aegypto mammae ejus; et volutabatur in sanguine, et fuerat polluta usque ad verticem, ut nulla pars corporis atque membrorum ejus esset, quae turpitudinis maculam non haberet. Operuit talem Dominus pallio, et suis junxit amplexibus, dedit ei mel et oleum et similam manducare, et induit eam vestibus pretiosissimis, posuit in collo ornamenta gemmarum, aures ornavit auro et lapide pretiosissimo, armillas quoque brachiis praebuit ut bonis uteretur operibus. Et nihilominus haec contempta largitate et bonitate viri, prioris immemor turpitudinis, 5 amatores Chaldaeos et Assyrios et Aegyptios, qui magnarum sunt carnium, secuta est. De Salvatoris et Ecclesiae typo in praefatiuncula diximus, quod sumpserit sibi uxorem fornicariam, quae prius idolis serviebat. Si quis autem contentiosus, et maxime gentilium, noluerit figuraliter dictum recipere, et irriserit prophetam fornicariae copulatum, opponamus ei illud, quod solet laudare Graecia, et philosophorum scholae concinunt. Qua ratione praedicent virum eruditissimum Xenocratem, qui Polemonem luxuriosissimum juvenem inter psaltrias atque tibicines et impudicas mulieres ebrium et hedera coronatum fecit obedire sapientiae, et adolescentem turpissimum mutavit in sapientissimum philosophorum. Cur Socratem ad coelum levent, qui Phaedonem, ex cujus nomine Platonis liber est, de lupanari, ob crudelitatem et avaritiam domini, multorum libidini servientem, in Academiam transtulerit? Et quidquid illi de philosophiae magistris responderint, nos ad Prophetae defensionem referimus. Haec adversum ethnicos et eos, qui Ethnicorum sunt similes, dixerimus. Caeterum nostris, qui tamen volunt suscipere veritatem, illud breviter ostendamus, ex eo quod dicitur: Quia fornicans, fornicabitur terra a Domino, non tam prophetam junctum esse meretrici, quam omne hominum genus a societate Domini recessisse. Potest quoque ex eo quod non est additum, omnis terra, nunc Judaea accipi, vel proprie Samaria et Israel, id est, decem tribus, quae eo tempore quo haec dicebantur, a Domino recesserant.
2.1.3
LIBER PRIMUS. (CAP. I) (Vers. 3, 4.)
2.1.3
Et abiit, et accepit Gomer filiam Debelaim: et concepit et peperit[ Vulg. addit ei] filium. Et dixit Dominus ad eum: Voca nomen ejus Jezrael: quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Jezrael super domum Jehu: et quiescere faciam regnum domus Israel. LXX: Et abiit, et accepit Gomer filiam Debelaim: et concepit, et peperit filium. Et dixit Dominus ad eum: Voca nomen ejus Jezrael: quia adhuc modicum et ulciscar sanguinem Jezrael super domum Juda: et quiescere faciam regnum domus Israel. Prophetae sic multa post saecula de adventu Christi et vocatione gentium pollicentur, ut praesens tempus 6 non negligant, ne concionem ob aliud convocatam non docere de his quae instant[ Al. stant], sed de incertis ac futuris ludere videantur. Itaque et haec Gomer filia Debelaim, quae ab Osee uxor accipitur, et concipit ex eo, et parit ei filium nomine Jezrael, qui interpretatur semen Dei, in cujus sanguinis ultionem, regnum subvertit Jehu, sive, ut male error obtinuit, Juda, sic ad vocationem referenda est nationum, ut illi tempori congruat, sub quo filium generasse memoratur. Et ne longo tractatu lectoris aviditatem differam, duae istae mulieres quarum una vocatur Homer, et est meretrix, paritque tres liberos, primum Jezrael, secundam puellam, quae vocatur absque misericordia, et tertium masculum, qui et ipse appellatur non populus meus: et altera mulier, quae conducitur argenteis quindecim, et coro, et dimidio coro hordei, et vocatur adultera, referuntur ad Israel et ad Judam, id est, ad decem tribus quae erant in Samaria sub rege Jeroboam, qui fuit de Ephraim, et ad Judam, qui regnabat in Jerusalem de stirpe David. Hae sunt duae mulieres, quae in Zacharia upupae, sive milvi, sive herodii pennas habere dicuntur, et ire in terram Sennaar, ubi Babylon condita est. Has mulieres sub nomine duarum sororum Oola significat et Ooliba: hae in duabus virgis, quas Ezechiel in unam virgam sociat, demonstrantur. Et quia commentarios, non lata volumina scribimus, singulis capitulis explanationes proprias in suis locis reservantes, nunc tantum de praesenti capitulo disputemus. Gomer interpretatur τετελεσμένη, id est, consummata, atque perfecta: alii θώρακας, id est, loricas, significari putant. Sunt qui mensuram, sive amaritudinem suspicentur, qui[ Al. quod] recte dicerent, si GIMEL litteram non haberet. Debelaim παλάτας sonat, quarum in Palaestina permagna copia est, et quas Isaias propheta ulceri Ezechiae regis jubet apponi. Est autem massa pinguium caricarum, quas in morem laterum figurantes, ut diu illaesae permaneant, calcant atque compingunt. Igitur et Israel consummata in fornicatione atque perfecta filia voluptatis, quae fruentibus suavis videtur et dulcis, in typo Domini Salvatoris 7 ab Osee uxor accipitur: et primus ex ea Dei filius generatur, id est, Jezrael; est autem civitas metropolis decem tribuum, in qua interfectus est Naboth[ Al. Nabutha], ob cujus sanguinem suscitatur Jehu, qui delevit domum Achab et Jezabel. Verum quia et ipse Jehu, ultor sanguinis justi, ingressus est per vias Jeroboam filii Nabath, qui fornicari fecit Israel, et constituit vitulos aureos in Dan et in Bethel, regnum quoque ejus dicitur subvertendum: sub cujus pronepote Jeroboam prophetare coepit Osee: quo mortuo, filius ejus Zacharias successit in regnum; quem sexto mense imperii sui occidit Sellum de alia stirpe generatum. Quam ob causam nunc dicitur: Adhuc modicum, et visitabo sanguinem Jezrael, id est, occisionem populi mei, super domum Jehu regiam, quae eo tempore praeerat Israel. Nec mirum si domus Jehu subvertatur, cum etiam regnum domus Israel, hoc est, decem tribuum post non multos annos omnino sit delendum. A Zacharia enim filio Jeroboam, cujus atavus fuit Jehu, usque ad nonum annum Osee, sub quo decem tribus ductae sunt in captivitatem, supputantur anni quadraginta et novem. Occisoque Zacharia, qui fuit ultimus de stirpe Jehu, statim reges Assyrii ceperunt Ruben et Gad et dimidiam tribum Manasse, quae erant trans Jordanem; et deinde multas civitates Samariae, et deinde totam Nephtali ad extremum omnes reliquas tribus. Pro Jehu in Editione Vulgata legitur Juda: sed hoc mihi videtur non vitio Septuaginta interpretum, sed scriptorum inolevisse imperitia, qui ignorantes Jehu: quod magis tritum erat, scripserunt Juda. Typus autem seminis Dei, et ultio sanguinis ejus refertur ad Domini passionem, propter quam et domus Juda et regnum universi Israel dicitur subvertendum.
2.1.4
LIBER PRIMUS. (CAP. I) (Vers. 5.)
2.1.4
Et in illa die conteram arcum Israel in valle Jezrael. LXX similiter. Quando ultus fuero sanguinem Jezrael super domum Jehu, et regnum Israel, Assyrio vincente, delevero, tunc illa die, et in illo tempore conteram omne robur exercitus Israel in valle Jezrael. Supra diximus Jezraelem, quae nunc juxta Maximianopolim est, fuisse metropolim 8 regni Samariae prope quam sunt campi latissimi, et vallis nimiae vastitatis, quae plus quam decem millium tenditur passibus. In hoc commisso certamine, ab Assyriis caesus est Israel, id est, decem tribus, quae ob Jeroboam de tribu Ephraim, qui primus schisma fecit in populo, appellatae sunt Ephraim. Interdum propter Joseph, qui fuit pater Ephraim, vocatur Joseph: nonnumquam Samaria, quae et ipsa altera urbs fuit metropolis decem tribuum, quae postea ab Augusto Caesare appellata est, Augusta, id est, Σεβαστὴ, in qua ossa Joannis Baptistae condita sunt. Post divisionem ergo duarum et decem tribuum, ob maximam partem multitudinis quae Jeroboam secuta est, nomen pristinum Israel remansit in decem tribubus. Et propter tribum Juda, quae regnavit in Jerusalem, aliae quae tribus appellatae sunt Judas: simulque typi veritas explicatur. Quomodo enim propter sanguinem Naboth[ Al. Nabutha], qui effusus est in Jezrael, deleta est domus Achab, ut Eliae vaticinium compleretur: sic propter sanguinem veri Jezrael, hoc est, seminis Dei, regnum destructrum est Judaeorum. In omnibus quidem prophetis, sed praecipue in Osee, decem tribus referuntur ad haereticos, quorum multitudo maxima est: duae autem tribus quae appellantur Juda, Ecclesiae personam possident, quae sub stirpe David regnabant[ Al. regnant]. Arcus igitur haereticorum, de quibus scriptum, est: Filii Ephraim intendentes, et mittentes arcum, conversi sunt in die belli, confringetur in valle seminis Dei, de quo humilia et terrena senserunt.
2.1.5.1
LIBER PRIMUS. (CAP. I) (Vers. 6, 7.)
2.1.5.1
Et concepit adhuc, et peperit filiam, et dixit ei: Voca nomen ejus, Absque misericordia, quia non addam ultra misereri domui Israel; sed oblivione obliviscar eorum. Et domui Juda miserebor: et salvabo eos in Domino Deo suo: et non salvabo eos in gladio, et in arcu, et in bello, et in equis, et in equitibus. LXX: Et concepit adhuc, et peperit filiam, et dixit ei: Voca nomen ejus, Absque misericordia; quia nequaquam addam ultra misereri domui Israel: sed adversans adversabor eis: filiorum autem Juda miserebor, et salvabo eos in Domino Deo suo: et non salvabo eos in areu, neque in gladio, neque in bello, 9 neque in equis, neque in equitibus. Postquam contritus est atque confractus arcus Israel, in valle Jezrael, et regnum decem tribuum destitutum, ita ut ducerentur in captivitatem, nequaquam jam Jezrael, id est, semen Dei, nec masculini sexus filius nascitur: sed filia, id est, femina fragilis sexus, et quae victorum pateat contumeliae, et vocatur Absque misericordia. Idcirco enim captiva ducta est, quia misericordiam Dei non habuit. Et consideranda Domini indignatio. Quod nequaquam domui Israel se dicat misereri ultra, sed eos de memoria sua aeterna oblivione delere; quia usque hodie Persarum regibus serviunt, et numquam est eorum soluta captivitas. Domui autem Juda misericordiam pollicetur, et dicit, quia eos salvet in Domino Deo suo, vel in seipso qui loquitur: vel Pater salvet in Filio, juxta illud quod scriptum est: Pluit Dominus a Domino Salvavit eos enim[ Al. etiam] quando Israel Assyriis traditus est, de manu Sennacherib, non in arcu et gladio et bello et in equitum multitudine, sed in suo robore, quando misit Angelum, et percussit de exercitu Sennacherib regis Assyriorum una nocte centum octoginta quinque millia. Juxta typum dicimus, eos qui propter sanguinem seminis Dei vocantur Absque misericordia, et dicere ausi sunt: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros, hucusque servire Romanis. Domum autem Juda, eos videlicet ex Judaeis, qui Dominum sunt confessi, non in exercitus fortitudine, sed in Evangelii praedicatione salvatos. Quod in Israel et Juda tam juxta historiam, quam juxta typum, interpretati sumus, referamus ad haereticorum conciliabula, et ad Ecclesiam Domini Salvatoris, quod, illis absque misericordia derelictis, regnumque perdentibus, Ecclesia Dei sui virtute superarit.
2.1.5.2
-- Et ablactavit eam quae erat absque misericordia: et concepit, et peperit filium, et dixit: Voca nomen ejus, Non populus meus: quia vos non populus meus; et ego non ero vester. LXX similiter. Qui vocabatur semen Dei versus in feminam[ Al. femininam] et propter imbecillitatem virium, offensamque Dei, ductus in captivitatem, quia Domini misericordiam non habebat, nequaquam ablactatus dicitur, 10 sed ablactata: viri enim jam robur amiserat. Qui ablactatur, recedit a matre, parentis lacte non vescitur, alimentis sustentatur externis. Ita et Israel projectus a Domino, et captivitatis circumdatus angustiis, atque in Babylone cibis sustentatus immundis, vocatur non populus Dei, et aeterna gentis alienae feritur sententia, ut dicatur non populus meus, et abjiciatur[ Al. abdicetur] in perpetuum. Quod recte intelligere possumus, et in omni populo Judaeorum, qui propter offensam seminis Dei captivitati traditus, regnum perdidit, et provinciam, appellaturque non populus Dei: et in persona haereticorum. Si quis autem contentiosus interpres noluerit recipere ista, quae diximus, sed meretricem nomine Gomer filiam Deblaim, primum, et tertium masculos, secundam, quae media est, feminam intellexerit procreasse, hoc volens Scriptura sonare quod legitur, respondeat quomodo in Ezechiel illud exponat, ubi jubetur a Domino portare iniquitates domus Israel, id est, decem tribuum, et trecentis nonaginta diebus in uno latere sinistro dormire perpetuo, licet in LXX centum et nonaginta scripti sunt, et dormire ita ut numquam evigilet, nec mutet latus, nisi forte sopore satiatus paúlulum aperuerit oculos ad sumendum sordidissimum cibum subcinericii panis, qui de frumento, et hordeo, et taba, et lente, et milio coctus sit in humano stercore. Hoc enim rerum natura non patitur, ut quisquam hominum per trecentos nonaginta dies in uno semper latere dormiat. Et rursus, inquit: Suscipies iniquitates domus Juda, et diebus quadraginta dormies in latere dextro. Hi autem dies pro annis supputantur[ Al. supputabantur], quibus Israel et Juda obsidione et captivitate longissima detinentur, ita ut vincti et immobiles, de altero in alterum latus se versare non possint. Si illa et caetera his similia, quae in Scripturis sanctis legimus, facta non potuerit approbare, sed aliud quid significare contenderit: ergo et meretrix ista mulier, et alia adultera mulier, quae aut prophetae jungebantur, aut servabantur a propheta, non turpem stupri conjunctionem, sed sacramenta indicant futurorum.
2.1.6
LIBER PRIMUS. (CAP. I) (Vers. 10.)
2.1.6
Et erit numerus filiorum Israel quasi 11 arena maris, quae sine mensura est, et non numerabitur. Et erit in loco ubi dicetur eis: Non populus meus vos; dicetur eis, filii Dei viventis. Et congregabuntur filii Juda, et filii Israel pariter: et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra: quia magnus est dies Jezrael. LXX: Et erit numerus filiorum Israel sicut arena maris, quae non mensurabitur, nec numerari potest. Et erit in loco ubi dictum est eis: Non populus meus vos: vocabuntur filii Dei viventis. Et congregabuntur filii Juda et filii Israel simul: et ponent sibi principatum unum, et ascendent de terra, quoniam magnus est dies Jezrael. Legimus abjectionem decem tribuum, et non mensurabilem Israel, nec ultra populum Dei, indignatione perpetua condemnatum. Nunc discimus quomodo filii Juda et filii Israel pariter congregentur, et ponant sibi caput unum sive principatum[ Al. principium], et ascendant de terra, et in loco ubi prius dicebatur, Non populus meus, appellentur filii Dei viventis, et hoc fieri, quia magnus sit dies Jezrael. Ambigenti et in varias sententias fluctuanti illud occurrit Pauli apostoli ad Romanos scribentis: Quod si volens Deus ostendere iram, et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae apta in interitum, ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam, quos et vocavit nos non solum ex Judaeis, sed etiam ex gentibus: sicut in Osee dicit: Vocavi non plebem meam, plebem meam, et non misericordiam consecuta, misericordiam consecutam. Et erit in loco ubi dictum est eis: Non plebs mea vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi. Isaias autem clamat pro Israel: Si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris, reliquiae salvae fient. Verbum enim consummans et brevians in aequitate: quia verbum breviatum faciet Dominus super terram. Et sicut praedixit Isaias: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorra similes fuissemus. Quid ergo dicemus: Quod gentes quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam? justitiam autem quae ex fide est: Israel vero sectans legem justitiae, in legem justitiae non pervenit. Igitur beatus apostolus Osee prophetae assumens testimonium, et exponens illud super vocatione gentium, 12 et eorum fide qui ex Judaeis credere voluerunt, omnem nobis difficultatem interpretationis abscidit, asserens Christi temporibus esse completum, ut scilicet in Israel eligantur duodecim tribus, hoc est, omnis populus Judaeorum, et in Juda hi qui ex gentibus Jesum Dominum confitentur. Si quis autem alienus a fide Christi, et non recipiens auctoritatem novi Testamenti, sed de numero circumcisionis, responderit filios Juda et filios Israel duas tribus sonare et decem, de quibus crebro diximus, et in hoc dantes manus, nihil fidei nostrae necere monstrabimus. Sed postquam fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris in toto orbe dispersus, et omnem supputationem vicerit populi multitudo, tunc habebit licentiam Israel, qui hodie quoque captivus est, et qui prius dicebatur absque misericordia, et non populus meus, cum duabus tribubus, id est, Juda et Benjamin, quarum magna pars in Christum credidit, inire concordiam, ut corporibus separatos jungat fides, et unum sibi caput ponant et principem, de quo scripsit Ezechiel: Et princeps unus in medio eorum, David servus meus, et resuscitabuntur quasi ab inferis mortui, Juda scilicet et Israel qui in infidelitate mortui erant. Et haec omnia fient, quia magnus est dies seminis Dei, qui interpretatur Christus. Ex quo perspicuum est, ideo in typo Naboth[ Al. Nabutha] Jezraelitis sanguinem praecessisse, ut veritas compleretur in Christo. In hoc enim et non in illo magnus est dies Jezrael, de quo dicitur. Haec est dies quam fecit Dominus: exsultemus et laetemur in ea. Interpretationis tertiae quam suscepimus, Israel in haereticis, Juda in Ecclesiae hominibus exponendis, hic sensus est: Ut postquam Dominus in claritate sua venerit regnaturus, hi qui ante vocabantur, non populus ejus, vocentur filii Dei viventis: cum Judae, id est, Ecclesiae Dei fuerint copulati, et unum caput Christum habuerint, et ascenderint de terra, id est, de terrenis sensibus et humilitate litterae, et susceperint magnum diem seminis Dei. Pro οὐκ ἠλεημένη, id est, absque misericordia, in quibusdam fertur exemplaribus, οὐκ ἠγαπημένη, 13 id est, non dilecta. Sed veriora sunt exemplaria, quae habent, absque misericordia; maxime quia ad distinctionem Israelis, cui non miseretur, infert Deus: Domui autem Juda miserebor.
2.2.1
LIBER PRIMUS. (CAP. II) (Cap. II.--Vers. 1.)
2.2.1
Dicite fratribus vestris, populus meus, et sorori vestrae, misericordiam consecuta[ Al. consecutae]. LXX: Dicite fratri vestro, populus meus, et sorori vestrae, misericordiam consecuta. Quia magnus est dies Jezrael, in quo Judas et Israel unum habebunt principem, et nequaquam dicetur Israeli, non populus meus: sed econtrario vocabuntur filii Dei viventis: idcirco, o homines tribus Juda, nolite desperare decem tribuum salutem, sed eas quotidie et sermone et voto et litteris ad poenitentiam provocate, quia frater vester appellantur et soror: frater, ex eo quod dicitur, populus meus: soror, ex eo quod appellantur, misericordiam consecuta. Aliter: Qui in Christum creditis, et estis tam ex Judaeis quam ex gentibus, dicite fractis ramis, et priori populo, qui projectus est: populus meus, quia frater tuus est, et misericordiam consecuta, quia soror tua est. Cum enim intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiet. Hoc idem nobis praecipitur, ne haereticos penitus desperemus, sed provocemus ad poenitentiam: et illorum salutem germanitatis optemus affectu.
2.2.2.1
LIBER PRIMUS. (CAP. II) (Vers. 2, 3.)
2.2.2.1
Judicate matrem vestram, judicate, quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir ejus: auferat fornicationes suas a facie sua, et adulteria sua de medio uberum suorum: ne forte exspoliem eam nudam, et statuam eam secundum diem nativitatis suae. LXX: Judicamini cum matre vestra, judicamini, quia haec non uxor mea, et ego non vir ejus, et auferam fornicationem ejus a facie mea, et adulteria ejus de medio uberum illius: ut exspoliem eam nudam, et restituam eam juxta diem nativitatis suae. Hucusque ad Israel populum, hoc est, decem tribus sermo directus est. Nunc alterum caput incipit, et praecipitur filiis, id est, populo, ut ineant judicium adversum matrem suam, quae eos genuit, quae de meretrice uxor effecta, mores pristinos non reliquit, et rursum fornicata est cum amatoribus suis. Et vide clementiam viri. Jam repudiata est, jam abjecta est, 14 jam ei locutus est: Haec non uxor mea, et ego non vir ejus: tamen praecipit filiis, ut nequaquam ad uxorem patris quam ille dimisit, sed ad matrem suam loquantur quae eos genuit. Loquantur autem ad poenitentiam provocantes, ut auferat fornicationes a facie sua, et adulteria sua de medio uberum suorum. Fornicaria est, quae cum pluribus copulatur. Adultera, quae unum virum deserens, alteri jungitur. Quorum utrumque est Synagoga, quae si permanserit in fornicatione et adulterio, auferet ab ea Deus vestem et ornamenta quae dederat. De quibus scribit Ezechiel: In die quando nata es, non ligaverunt mamillas tuas, et sale non es salita: et transivi per te, et inveni te nudam, et deturpatam, et conspersam in sanguine. Et post paululum: Indui te byssino et subtilibus, et ornamenta circumposui tibi, et dedi armillas circa manus tuas, et monile circa collum tuum. Haec tunc ei dedit maritus largissimus, quando invenit illam in Aegypto idololatriae libidine constupratam et divaricantem omnibus pedes suos. Et nunc comminatur, si ad virum suum noluerit reverti, ita eam futuram absque Deo et viro, sicut prius in Aegypto fuerat. Ne semper triplici explanatione tendamus volumina, hoc raro admonuisse sufficiat, quae dicta sunt convenire et Judaeis negantibus Christum, et haereticis fidem Domini relinquentibus: quorum fornicatio proprie inter ubera est, et in artificio idolorum et variorum dogmatum corde versatur, qui revertentur ad diem nativitatis suae, ut si non egerint poenitentiam, ethnicis comparentur.
2.2.2.2
Et ponam eam quasi solitudinem, et statuam eam velut terram inviam, et interficiam eam siti[ Vulg. in siti]. LXX: Et ponam eam ut desertum, et statuam eam sicut terram sine aqua, et occidam illam in siti. Si noluerit ad meliora converti, faciam illi quod feci in solitudine, ut ducti in captivitatem cadant in terra aliena, patientes sitim omnium bonorum, et ad patriam suam redire non valeant. Vel certe audiant in Evangelio: Relinquetur vobis domus vestra deserta. Et mittet ei Dominus non famem panis, nec sitim aquae; sed famem audiendi 15 verbum Domini. De quo et Isaias loquitur: Erunt sicut paradisus aquam non habens. Haeretici qui abjecti sunt a Domino, si non redierint ad pristinam domum, sic omnium rerum patientur penuriam, ut etiam quod falsum habere videntur, redigatur ad nihilum.
2.2.3
LIBER PRIMUS. (CAP. II) (Vers. 4, 5.)
2.2.3
Et filiorum illius non miserebor, quoniam filii fornicationum sunt, quia fornicata est mater eorum: confusa est quae concepit eos, quia dixit: Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, et oleum meum, et potum meum. LXX: Et filiorum ejus non miserebor: quoniam filii fornicationis sunt, quia fornicata est mater eorum: confusa est quae peperit eos, dixit enim: Vadam post amatores meos, qui dant mihi panes meos et aquam meam, et vestimenta mea, et linteamina mea, et oleum meum, et omnia quae mihi necessaria sunt. Hoc plus faciam ei cui dixi, non uxor mea, et ego non vir tuus, et ponam eam quasi solitudinem, et faciam eam velut terram inviam. Quando enim de Aegypto eduxi eam, interfectis parentibus, filii eorum terram repromissionis ingressi sunt. Nunc autem fornicariae matris liberi peribunt cum matre meretrice, quoniam filii fornicationis sunt, et mali ex malis geniti. Quibus in Evangelio dicitur: Generatio viperarum: quae in tantam venit impudentiam, ut audiret per Jeremiam: Facies meretricis facta est tibi: impudorata es tu. An non est hoc durae frontis et meretriciae impudentiae, ut in suo scelere glorietur, et dicat: Sequar amatores meos; vadam ad idola quae mihi et ad victum et ad vestitum necessaria praebuerunt. Omnia quae propheticus sermo describit, spiritualiter a Domino accepere Judaei. Et quia Dei filium negaverunt, eligentes sibi Barabbam latrocinii et seditionis auctorem, et crucifigentes Filium Dei. Propterea usque hodie sequuntur daemones, et Dei beneficia ad illos referunt, qui cultorum suorum animas perdiderunt. Panes et aquas habent et haeretici, quorum panis luctus est, et aquae eorum coenosae, quae suffocant et interficiunt baptizatos. Habent et lanam de scabidis ovibus, et linum in nigredine perseverans, oleumque, de quo propheta dicit: Oleum peccatoris non impinguet caput meum, et potum aquarum Aegypti, de quibus clamat 16 Jeremia: Quid tibi et viae Aegypti, ut bibas aquam Geon? Et: Quid tibi et viae Assyriorum ut bibas aquas fluminum? Breviter cuncta percurrimus, ut ad reliqua transeamus.
2.2.4
LIBER PRIMUS. (CAP. II) (Vers. 6, 7.)
2.2.4
Propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet, et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos, et quaeret eos et non inveniet, et dicet: Vadam et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc, magis quam nunc. LXX: Propterea ecce ego sepiam viam ejus in sudibus, et obstruam vias illius: et semitam suam non inveniet. Et persequetur amatores suos, et non apprehendet illos, et quaeret eos, et non inveniet; et dicet: Vadam et revertar ad virum meum priorem, quia melius mihi erat tunc, quam nunc est. Dixerat meretrix: Vadam post amatores meos, qui omnium rerum mihi abundantiam praebuerunt. Respondit Dominus: Ego sepiam viam tuam spinis, sive sudibus, ne possis ire quo desideras, et interponam maceriam, sive murum et semitas tuas quas crebro triveras pede, non invenies, ne apprehendas eos quos tanto studio sequebaris, ut rerum necessitate compulsa revertaris ad virum tuum, et dicas illud de Evangelio: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo. Surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi: Pater, peccavi in coelum et coram te, et jam non sum dignus vocari filius tuus, fac me sicut unum de mercenariis tuis. Ex quo intelligimus quod providentia Dei saepe nobis accidant mala, ne habeamus ea quae cupimus, et variis oppressi calamitatibus hujus saeculi ac miseriis, ad Dei servitutem redire cogamur. Amatores autem Jerusalem et gentis Judaeae, secundum historiam illius temporis, Assyrios atque Chaldaeos et Aegyptios nationesque caeteras intelligamus, cum quorum idolis fornicata est, a quibus bellorum tempore, et prementibus malis frustra speravit auxilium. Hos amatores juxta intelligentiam spiritualem sequuntur haeretici, a quibus saepe deserti, malorum pondere ad sinum matris Ecclesiae revertuntur. Per omnia enim flagella atque tormenta eruditur Israel.
2.2.5
LIBER PRIMUS. (CAP. II) (Vers. 8.)
2.2.5
Et haec nescivit, quia ego dedi ei frumentum et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei et aurum, quae fecerunt 17 Baal. LXX: Et ipsa nescivit quia ego dedi ei frumentum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei: haec autem argentea et aurea fecit ipsi Baal. Ad superiora respondit, dixerat enim: Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam, et linum, et oleum, et potum meum, quae universa susceperat, ut in Dei cultum verteret. Illa vero panem et vinum, qui confirmat, et quod laetificat cor hominis, et oleum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, et argentum de quo saepe diximus: Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum. Et aurum de quo legimus: Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi ejus in virore auri, vertit in idola, et fecit Baal, quod interpretatur superior et devoratio: dum aut majora se putat habere dogmata quam Ecclesia, aut in ipsa falsae opinionis scientia devoratur. Quod autem juxta litteram, auro et argento et cunctis opibus abundaverit Jerusalem, et fecerit idola Baal daemoni Sidoniorum, sive, ut quidam rectius arbitrantur, Babylonio, ex quo et Bel dicitur, Ezechiel plenius in suo ponit volumine, et omnis prophetarum narrat chorus.
2.2.6
LIBER PRIMUS. (CAP. II) (Vers. 9.)
2.2.6
Idcirco revertar[ Vulg. convertar] et sumam frumentum meum in tempore suo, et vinum meum in tempore suo, et liberabo lanam meam, et linum meum, quae operiebant ignominiam ejus. LXX: Propterea revertar et tollam triticum meum in tempore suo, et vinum meum in tempore suo, et auferam vestimenta mea, et linteamina mea, ne operiant ignominiam ejus. Gravior poena est, quando in tempore messis et vindemiae speratae fruges auferuntur et vinum, et quodammodo tentae tolluntur e manibus. Sin autem in tempore areae et praeli et torcularis, quando sterilitatem praeteritam novis frugibus terra fecundat, omnium rerum penuria est, quid de reliquo anni tempore, quando vetera conservantur, aestimare debemus? Liberatur autem lana et linum, sive vestes et linteamina, ne ultra ignominiam operiant meretricis: ut scilicet Dei nudetur auxilio: et omnium ab eo angelorum tutela 18 discedat. Unde et apostolus liberari dicit creaturam a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. Multi accepere aurum et argentum sapientiae et eloquentiae, de quibus facerent candelabrum septem lucernarum ex auro purissimo, et mensam propositionis auream, et propitiatorium, et Cherubim auri splendore radiantia, et bases columnarum argenteas, et triticum sermonis Dei, et vinum gaudium Spiritus sancti: vestimenta quoque et linteamina quibus credentes vestirentur in Christo: quae universa verterunt in idololatriae cultum, varia errorum dogmata componentes, et decepti alios deceperunt. Quae omnia auferet Deus, ut qui ex copia datorem non senserant, sentiant ex penuria.
2.2.7
LIBER PRIMUS. (CAP. II) (Vers. 10, 11, et 12.)
2.2.7
Et nunc revelabo stultitiam ejus in oculis amatorum ejus: et[ Al. et nullus] vir non eruet eam de manu mea, et cessare faciam omne gaudium ejus, solemnitatem ejus, neomeniam ejus, sabbatum ejus, et omnia festa tempora ejus: et corrumpam vineam ejus, et ficum ejus, de quibus dixit: Mercedes hae meae sunt, quas dederunt mihi amatores mei: et ponam eam in saltum, et comedet eam bestia agri. LXX: Et nunc revelabo immunditiam ejus in conspectu amatorum illius; et nullus eruet eam de manu mea: et avertam omnes laetitias ejus, solemnitates illius, et neomenias, et sabbatha, et cunctas festivitates illius, et disperdam vineam ejus, et ficas illius, quae dixit: Mercedes meae istae sunt, quas dederunt mihi amatores mei: et ponam eam in testimonium, et comedent eam bestiae agri: Quod sequitur: Volatilia coeli et reptilia terrae,÷ obelo praenotandum est. Pro saltu quoque, quod Hebraice dicitur JAR(), unde CARIATH JARIM(), interpretatur villa silvarum, LXX transtulerunt testimonium. RES ET DALETH litterarum falsi similitudine. Si enim pro RES DALETH legatur, testimonium dicitur: ita dumtaxat, ut JOD littera non praecedat. Liberatis ergo veste et linteamine, ne operirent ultra ignominiam fornicariae, omnis turpitudo Jerusalem, sive stultitia, per quam operata est turpitudinem, revelabitur in conspectu amatorum ejus, ut quam velatam desiderabant, apertam contemnant. Cumque tradita fuerit 19 amatoribus suis Assyriis, sive daemonibus, quibus et ipsa et Assyrii serviunt, nullus, inquit, eam de manu mea poterit eripere, probata imbecillitate daemoniaca, quod quos rebus omnibus abundantes receperant, oppressos malis liberare non possunt. Tradita autem Babyloniae servituti, nequaquam tres solemnitates Paschae et Pentecostes et Tabernaculorum celebrare poterit. Non neomeniae, id est kalendarum, non sabbati exercere laetitiam, nec omnes festivitates quas uno nomine comprehendit. Vinea quoque et ficus et rerum omnium abundantia corrumpetur: in vinea laetitiam, in ficu suavitatem et dulcedinem intellige, quae auferuntur gravissimae servitutis malis: et auferentur idcirco, quia non a Deo sibi donata quasi conjugi; sed ab amatoribus suis quasi meretrici pro libidinis mercedibus arbitrata est. Tunc nequaquam habebit arbores pomiferas, sed omnia vertentur in saltum. Et quia semel metaphoram a silvis ceperat, finit in reliquo, ut hostes a quibus devoranda sunt omnia, bestias nuncupet. Haec et juxta historiam et juxta tropologiam infelix Judaea perpessa est, cujus omnis turpitudo in oculis gentium revelata est, et nullus eam eruere potuit de manibus Dei. Cessaverunt universae caeremoniae, in luctum est versa festivitas: omnia quae sibi putabat dari a daemonibus, nunc ob offensam Dei ablata cognoscit. Devoraverunt eam primum Assyrii atque Chaldaei, Medi et Persae atque Macedones, ad extremum saevissima laceravit bestia, Romanorum imperium, cujus in Daniele nomen tacetur, ut major formido his qui devorandi sunt, augeatur. Quae de Judaea diximus, refer ad haereticos, qui prima fronte doctrinam et scientiam promittentes, egressi de Ecclesia deseruntur a Deo, et omnis eorum ignominia in conspectu amatorum ponitur, quos prius deceperant, et traditi bestiis quas propheta declinat, dicens: Ne tradas bestiis animam confitentem tibi, earum morsibus derelinquentur.
2.2.8
LIBER PRIMUS. (CAP. II) (Vers. 13.)
2.2.8
Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum, et ornabatur inaure sua, et monili suo: et ibat post amatores suos: et mei obliviscebatur, dicit 20 Dominus. LXX: Et ulciscar super eam dies Baalim, in quibus immolabat eis: et circumdabat sibi inaures suas, et monilia: et ibat post amatores suos: mei autem oblita est, dicit Dominus. Servat personam meretricis, quae auro ornatur et gemmis, ut placeat amatoribus suis, et quidquid pulchritudinis non habet per naturam, arte conquirit. Has inaures, quibus aures ejus doctrina Dei fuerant adornatae, et has margaritas quae ex collo pretiosae pendebant, ita ut sponsus ad eam diceret et maritus: Collum tuum sicut monilia, misit ante porcorum pedes, et dedit sanctum canibus. Et impletum est quod in Proverbiis legimus: Sicut inauris aurea in naribus suis: ita mulieri pessimae pulchritudo. Haec autem universa faciebat, ut sequeretur amatores suos, et relinqueret virum. Tantumque fuit desiderium voluptatis ac libidinis, ut omnem memoriam amiserit maritalem, et oblita sit fuisse se conjugem. Quamobrem in ipsis solemnitatibus quibus incendebat thura daemonibus, visitabitur in plagis, et corripietur in poenis. Baal, numero singulari, Baalim pluraliter, eadem idola nominantur genere masculino. Ubicumque enim in fine Hebraici sermonis IM syllabam legimus, numero plurali est, genere masculino: ubi autem OTH, numero plurali, genere feminino. Ergo Seraphim et Cherubim plurali intelligimus numero, genere masculino. Sabaoth autem quod interpretatur militarium, vel exercituum, vel virtutum, numero plurali, genere feminino. Itaque et Baalim masculino genere, numero sunt plurali: licet quidam male τῇ Βαὰλ et ταῖς Βααλεὶμ[ Al. βαλὶμ] legant genere feminino. Quomodo autem decipiant haeretici amatores suos, et componantur eloquii venustate, structuraque verborum, ut mendacia simulent veritatem, et conjugalem pudicitiam derelinquant, et incendant Baalim, id est, idolis, quae de suo corde finxerunt, quotidie cernimus. Non enim habent curam rusticae simplicitatis, quae meretricia ornamenta non quaerit; sed artificis elegantisque mendacii, ut amatoribus suis diabolis et daemoniis placeant.
2.2.9
LIBER PRIMUS. (CAP. II) (Vers. 14.)
2.2.9
Propter hoc ecce ego lactabo eam: et ducam eam in solitudinem, et loquar ad 21 cor ejus. Et dabo ei vinitores ejus, ex eodem loco, et vallem Achor ad aperiendam spem. LXX: Ideo ecce ego seducam eam, et ponam illam quasi desertum; et loquar ad cor ejus, et dabo ei possessiones suas inde, et vallem Achor ad aperiendam intelligentiam ejus. Pro eo quod nos diximus, ad aperiendam spem, et LXX verterunt, ad aperiendam intelligentiam ejus, interpretatus est Symmachus εἰς θύραν ἐλπὶδος, id est, in ostium spei, Theodotion ἀνεῴξασθαι τὴν ὑπομονὴν αὐτῆς, id est, aperire patientiam, vel, exspectationem ejus. Postquam revelata fuerit ignominia Jerusalem, sive Judaeae meretricis in oculis amatorum ejus, et cessaverit universa solemnitas, vineam et ficum vel siccitas vel grando corruperit, et redacta in silvas atque infructuosas arbores, a bestiis fuerit devorata, et reddiderit ei Dominus cruciatus atque tormenta; quia daemonibus Baalim thura succenderat, et nequaquam se ultra de cineribus ac favillis putaverit posse consurgere, tunc, hoc est, in adventu Christi Filii sui, aperiet spem salutis, et dabit locum poenitentiae, et blandietur ei: hoc enim significat, lactabo eam; ut post poenarum magnitudinem, dolores pristinos repromissione mitiget prosperorum. Et ducam eam, inquit, in solitudinem, id est educam ex malis, sicut et prius de Aegyptiaca eduxeram servitute: et loquar ad cor ejus verba mollia, verba consolatoria, ut tristitiam gaudio temperem, juxta idioma Scripturarum: quibus verbis et Sichem locutus est ad cor Dinae, et Joseph in Aegypto fratribus suis tristibus atque metuentibus, ut moeror gaudio mutaretur. Quod sequitur.
2.2.10.1
LIBER PRIMUS. (CAP. II) (Vers. 15.)
2.2.10.1
Et dabo ei vinitores ejus, ex eodem loco. Quia blanditias et solitudinem in praeteritae historiae exeuntium de Aegypto similitudine praemiserat, in qua Moyses et Aaron de eadem gente Judaeorum principes exstiterunt, etiam nunc pollicetur, quod vinitores ejus de eodem loco daturus sit. Vineam intelligi Israel, omnis et veteris Instrumenti et novi Scriptura testatur 22 Vinea Domini Sabaoth, domus Israel est: Et: Vineam ex Aegypto transtulisti. Et in Evangelio. Paterfamilias locavit vineam suam, fructusque non recepit. Et interfecto filio suo, novissime locavit eam aliis vinitoribus. Hoc igitur prophetalis sermo promittit, quod principes hujus vineae exeuntes de gentibus et de captivitate hostium, sive vitiorum, de ipso sint genere Judeorum, id est, apostoli: et locus tumultus, vallisque turbarum, hoc enim interpretatur Achor, mutetur in ostium spei, sive ad aperiendam spem atque patientiam, quod idcirco supplicia et tormenta perpessa sit, ut per haec ad prospera perveniret. Quod autem vallis Achor, in qua interfectus est Achan ob furtum eorum, quae Deo fuerant consecrata, conturbatio et tumultus interpretetur: non et quidam putant διαστροφὴ, id est, perversitas, ipse Jesus interpretatur loquens ad Achan: quia turbasti nos, conturbet te Dominus in die hac. Unde appellatus est locus ille EMEC ACHOR(), id est, vallis conturbationis. Simulque et in hoc intelligimus, quae in principio terrae sanctae, juxta Jericho, quando de solitudine egressus est populus, propter fluenta Joardanis, in prima Israelis victoria, moeror in gaudium commutatus sit. Ibique aperta est spes, ubi fuerat desperatio: ut, punitis his qui peccavere in Christo, et commisere sacrilegium, salventur ex eis qui blasphemantes Judeos fuerint detestati, et quantum in se est interfecerint. Haec Circumcisio et nostri Judaizantes ad mille annorum regnum referunt, quae et in principio per apostolos vinitores et credentium multa millia ex Israel videmus esse completa, et compleri quotidie in his qui credere voluerint. Quodque nos diximus: Lactabo eam, et LXX interpretati sunt: Seducam eam, ad Antichristi tempus referunt: ut qui Christi non receperint veritatem, illius recipiant mendacium, et postea, Christo adveniente, salventur.
2.2.10.2
Et canet ibi juxta dies juventutis suae, 23 et juxta dies ascensionis suae de terra Aegypti. LXX: Et humiliabitur juxta dies infantiae suae, et juxta dies ascensionis de terra Aegypti. In eo loco ubi nos posuimus, canet, et LXX transtulerunt, humiliabitur; in Hebraico scriptum est ANATHA(), quod Symmachus interpretatus est affligetur, Theodotion respondebit, Aquila obediet, id est, ὑπακούσει: nos ab Hebraeo κατὰ λέξιν magis accipimus, id est, praecinet: ut quia semel jactationem et eductionem in solitudinem, et vinitores ex eodem loco, et vallem Achor, posuerat, et totam historiam exeuntium de Aegypto et pergentium ad terram sanctam brevi sermone perstringens, etiam nunc historiae similitudinem conservaret. Ut quomodo eo in tempore, quando egrediebantur de terra Aegypti, submerso Pharaone in mari Rubro, arripuit Maria tympanum, et praecinens caeteris, exsultavit et dixit: Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem dejecit in mare: sic nunc quoque secundum dies juventutis suae, sive adolescentiae suae, quando egressa est de terra Aegypti, canat atque laetetur, et regnum Christi ac suam salutem inter Ecclesiae choros concinat. Et animadverte quia quando eximus de Aegypto, et ad meliora transimus, dicamur ascendere: quia Jerusalem in montibus sita est, de qua qui in Jericho descendere voluerat, vulneratus est. Ad eos autem qui Aegypti, id est, saeculi hujus quaerunt auxilia dicitur: Vae qui descendunt in Aegyptum propter auxilium. Interpretatio Aquilae et Theodotionis, e quibus alter ὑπακούσει posuit, id est, audiet, alter ἀποκριθήσεται, id est respondebit, nobiscum facit, quod praecinentibus aliis, alii respondeant concinentes. Humiliabitur autem et affligetur, quod LXX et Symmachus transtulerunt, non convenit tempori laetitiae, nisi forte imitabitur Paulum, qui postquam vocatus est apostolus, plangit antiqua peccata, et se dicit indignum vocatione apostoli, quia persecutus sit Ecclesiam Dei: ut humiliatio et afflictio in conscientia praeteriti vulneris, non in dolore malorum praesentium accipiatur.
2.2.10.3
24 Et erit in die illa, ait Dominus, vocabit me vir meus, et non vocabit me ultra Baalim: et auferam nomina Baalim de ore ejus, et non recordabitur ultra nominis eorum. LXX similiter. Primum omni Asiae regnasse Ninum, Beli filium, omnes et Graecae et Barbarae narrant historiae: qui apud Assyrios Ninum sui nominis condidit civitatem, quam Hebraei vocant Niniven. Hujus uxor Semiramis, de qua multa et miranda referuntur, muros Babylonis exstruxit: de qua insignis poeta testatur dicens: Quam dicitur olim Coctilibus maris cinxisse Semiramis urbem.
2.2.10.4
Hic adversus Zoroastrem magnum, regem Bactrianorum, forti certamine dimicavit: et in tantam pervenit gloriam, ut patrem suum Belum referret in Deum, qui Hebraice dicitur BEL(), et in multis prophetis, maximeque in Daniele juxta Theodotionem, sub idolo Babylonis, hoc appellatur nomine. Hunc Sidonii et Phoenices appellant BAAL(): eadem enim inter BETH et LAMED litteras consonantes, AIN vocalis littera ponitur, quae juxta linguae illius proprietatem nunc Beel, nunc Baal legitur. Unde et Dido Sidonia regii generis, cum Aeneam suscepisset hospitio, hac patera Jovi vina delibat, qua Belus et omnes a Belo soliti. Didicimus exordium daemonis, immo hominis in daemonem consecrati: omnia enim idola ex mortuorum errore creverunt. Audiamus caetera: Lingua Hebraea et Syra BAAL interpretatur ἔχων, id est, habens. Si voluerimus dicere, habens me, dicamus BAALI(): et apud utramque gentem uxores viros suos vocant Baali, id est vir meus, quod intelligitur, habens me: et est sensus, qui me habet in conjugio. Eadem Hebraeorum lingua vocatur vir is(): unde et uxor quae de viro sumpta est, in Genesi appellatur ISSA, quasi a viro: virago.
2.2.10.5
Quod ergo dicit Dominus, hoc est: cum utroque sermone, ISSI et BAALI appelletur vir meus, sive maritus meus, tantum odi idolorum nomina, ut etiam quod bene dici potest, propter ambiguitatem et verbi similitudinem nequaquam velim dici, sed appellari me ISSI, magis 25 quam BAALI: ne dum aliud loquitur, alterius recordetur, et virum nominans, idolum cogitet. Ignosce obscuritati, quae tribus nascitur modis: aut rerum difficultate, aut magistri imperitia, aut discentis nimia tarditate. Neque enim Hebraeum prophetam edisserens, oratoriis debeo declamatiunculis ludere, et in narrationibus atque epilogis Asiatico more cantare, sed auxilio orationum tuarum, et incredibili discendi studio, aperire quae clausa sunt. Denique Aquila diligens et curiosus interpres: Vocabit, inquit, me vir meus, et non vocabit me ultra habens me, id est, BAAL.
2.2.11
LIBER PRIMUS. (CAP. II) (Vers. 18.)
2.2.11
Et percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri, et cum volucre coeli, et cum reptili terrae: et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra: et dormire eos faciam fiducialiter. LXX: Et disponam eis testamentum in die illa cum bestiis agri, et cum volatilibus coeli, et cum reptilibus terrae: et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra: et habitare eos faciam in spe. Quando omnia religionis adversae vocabula fuerint ablata de populo Dominum confitente, et vocaverit me, inquit, vir meus, et nequaquam Baali, id est, idolum meum, tunc percutiam eis foedus atque concordiam cum bestiis agri, et volucribus coeli, et reptilibus terrae. De hoc tempore et Isaias loquitur: Habitabit lupus cum agno; et pardus cum hoedo accubabit. Vitulus, et leo, et ovis simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos. Vitulus et ursus pascentur, et simul requiescent catuli eorum: et leo quasi bos comedet paleas; nequaquam carnem sanguinemque desiderans, sed mundis atque simplicibus vescens cibis. Quando Petro, ut Cornelium susciperet ex nationibus, revelatum, jussumque est ut comederet omnes bestias, et nihil immundum esse cognosceret, quod cum gratiarum actione perciperetur: super quibus audit postea: Quod Deus mundavit, tu ne commune dixeris. Ergo in adventu Domini Salvatoris, post resurrectionis ejus triumphos, et ascensum ad Patrem, duo parietes angulari lapide copulati sunt ab eo, qui fecit utrumque[ Al. utraque] unum. Et vocavit eam quae dicebatur, absque misericordia, misericordiam consecutam: et eum qui dicebatur non populus meus, populum suum: pacatisque omnibus, arcus et gladius conteretur ac bellum. Non enim erunt 26 necessaria instrumenta pugnantium, cum qui pugnent, defuerint. Jungetur Israel gentibus, et implebitur illud Deuteronomii: Laetamini gentes cum populo ejus. Notus enim in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus. Et: Factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion, hoc est, in Ecclesia, in qua confregit potentias arcuum, scutum, gladium et bellum: quibus fractis atque contritis, dormient credentes fiducialiter, et sub uno pastore requiescent, sive sperabunt, in his quae oculus non vidit, et auris non audivit, et in cor hominis non ascenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se.
2.2.12
LIBER PRIMUS. (CAP. II) (Vers. 19.)
2.2.12
Et sponsabo te mihi in sempiternum: et sponsabo te mihi in justitia, et judicio, et in misericordia, et in[ Vulg. absque in] miserationibus: et sponsabo te mihi in fide: et scies quia ego Dominus. LXX similiter. O quanta clementia Dei! meretrix quae cum multis amatoribus fornicata est, et ob crimen bestiis tradita, postquam revertitur ad virum, nequaquam reconciliari ei dicitur, sed despondi. Et vide quid sit inter Dei conjunctionem et hominum: homo cum uxorem acceperit, de virgine mulierem facit, id est, non virginem; Deus etiam meretricibus copulatus, eas mutat in virgines, juxta illud quod adulterae dicitur per Jeremiam: Non ut dominum me invocasti, aut patrem, aut principem virginitatis tuae. Unde et apostolus post fornicationem et idolorum cultum credentibus Corinthiis loquitur: Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Quaerimus cur tertio desponsionis nomen repetierit. Primo enim ait: Sponsabo te mihi in sempiternum. Secundo: Sponsabo te mihi in justitia et judicio, et in misericordia et miserationibus. Nec hoc fine contentus jungit et tertium: Sponsabo te mihi in fide, et scies quia ego Dominus. Primo despondit eam in Abraham, sive in Aegypto, ut uxorem habeat sempiternam. Secundo in monte Sinai, dans ei pro sponsalibus Legis justitiam atque judicium, et junctam Legi misericordiam, ut quando peccaverit, tradatur captivitati, cum egerit poenitentiam, revocetur in patriam, et misericordiam consequatur. De his sponsalibus in diversis locis psalmista decantat: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine. Et: Misericordia et veritas 27 obviaverunt sibi, et justitia et pax deosculatae sunt se. Quos duos calices in septuagesimo quarto psalmo legimus: Calix in manu Domini vini meri plenus mixto, et inclinavit ex hoc in illum: de justitiae calice in calicem misericordiae, et rursum de calice misericordiae in calicem justitiae. Si iniquitates, inquit, observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit? Quia apud te propitiatio est( Psal. CXXIX, 3, 4). Ista igitur meretrix, quae primum voto sponsi in aeternos fuerat juncta complexus, ut numquam a vinculo recederet maritali, quia recessit et in Aegypto fornicata est, rursum per Legem assumitur: quam quia praeteriit, prophetis quasi sponsi sodalibus, qui ad se missi fuerant, interfectis, novissime venit Dei Filius, Dominus Jesus: quo crucifixo, et a mortuis resurgente, desponsatur nequaquam in Legis justitia, sed in fide et gratia Evangelii, ut cum cognoverit Unigenitum, cognoscat et Patrem. Dicit enim ipse ad Philippum: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem meum: quomodo tu dicis, ostende nobis Patrem? non credis quia ego in Patre, et Pater in me est. Qui in fide fuerit desponsatus et crediderit Evangelio, statim sciet, quia ipse sit Deus, credens in eum quem prius negaverat.
2.2.13
LIBER PRIMUS. (CAP. II) (Vers. 20 seqq.)
2.2.13
Et erit in die illa: Exaudiam, dicit Dominus: exaudiam coelos, et illi exaudient terram, et terra exaudiet triticum et vinum et oleum, et haec exaudient Jezrael, et seminabo eam mihi in terra, et miserebor ejus quae fuit absque misericordia, et dicam non populo meo, populus meus es tu: et ipse dicet, Deus meus es tu. LXX: Et erit in die illa, dicit Dominus: Exaudiam coelum, et coelum exaudiet terram, et terra exaudiet frumentum, vinum, et oleum, et haec exaudient Jezrael, et seminabo eam mihi super terram, et miserebor ejus quae fuit absque misericordia, et dicam non populo meo, populus meus es tu: et ipse dicet, Dominus Deus meus es tu. In die illa et in illo tempore, quando te mihi in fide despondero, et cognoveris quod ego sim Dominus, exaudiam coelos, qui enarrant gloriam Dei, et coeli exaudient terram, ut eam coelesti pluvia 28 irrigent, et terra, de qua orta est veritas, et in cujus agrum paterfamilias egreditur, ut seminet semen suum exaudiet triticum et vinum et oleum, de quibus supra diximus, et haec omnia exaudient Jezrael, id est, semen Dei, ut intelligatur omnium rerum abundantia atque fertilitas ob Dei semen, qui[ Al. quod] Christus est, condonari, quod Dei semen seminatur in terra, ut multiplices fructus afferat, centenarium, sexagenarium, et tricenarium. Et illa meretrix, quae Deo fuerat copulata, et tres ediderat liberos, duos masculos, et unam feminam; primum Jezrael, secundam, absque misericordia; tertium, non populus meus, videat propter semen Dei mutata esse rerum vocabula, et in Christi fide consecutam misericordiam, quae absque misericordia erat, et vocatum populum Dei, qui prius, non populus vocabatur. Ex quo prospicimus posse universa quae dicta sunt referri et ad decem tribus quae Israel vocantur, et sub nomine meretricis tres liberos ediderunt, et ad omnem gentem Judaici nominis. De exauditione coeli et terrae, et frumenti, vini, et olei, et Jezrael, hoc quidam sentiunt, quia postquam Christus advenerit, omnia suo currant ordine, et utilitati hominum cuncta deserviat creatura, ut ab initio condita est. Quae omnia Judaei et nostri Judaizantes post Antichristum in fine mundi corporaliter praestolantur.
2.3.1
LIBER PRIMUS. (CAP. III) (Cap. III.--Vers. 1.)
2.3.1
Et dixit Dominus ad me: Adhuc vade, dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israel, et ipsi respectant[ Vulg. respiciunt] ad deos alienos, et diligunt vinacia uvarum. LXX: Et dixit Dominus ad me: Adhuc vade et dilige mulierem diligentem mala et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israel: et ipsi respiciunt ad deos alienos, et amant coctiones cum vinaciis. Priori mulieri in typum decem tribuum, vel totius Judaici populi fornicantis, propheta conjungitur, et abjectos filios atque cruciatos tandem recepit in salutem: hic jubetur ut adhuc diligat adulteram mulierem. Quando dicitur, adhuc, ostendit quia prius amaverit fornicariam: quae adultera, vel diligat illa mala, 29 vel diligatur ab amico et proximo: RE() enim verbum Hebraicum, vel malum legitur, vel amicus. Et ne putemus dilectionem prophetae in adulteram, aliud quid significare quam Dei dilectionem in filios Israel, intulit: sicut diligit Dominus filios Israel. Ergo quia propheta diligit adulteram, et tamen non ei matrimonio copulatur, nec fornicatione conjungitur, sed tantum diligit delinquentem, typus Dei est, qui filios Israel pessimos diligit, qui cum diligantur a Domino, ad deos alienos idolaque respiciunt, et diligunt vinacia uvarum, quae vina non habent, et pristinam gratiam perdiderunt, sicut daemones qui lapsi de propria dignitate, et nihil antiquae gratiae possidentes, aridi sunt, et veteri siccitate marcentes. Unde pro vinaciis, quod Hebraice dicitur, ASISE(). Aquila interpretatus est παλαιὰ, id est, vetera. Symmachus ἀκάρπους, id est, steriles: et non solum vinacia sunt, sed et vetera vinacia, ut antiqua delicta testentur. Et notandum quia haec adultera praesens tempus significet Judaeorum, qui absque Deo et notitia Scripturarum et gratia Spiritus sancti diligantur a Domino, qui omnium expectat salutem, et aperit januam poenitentibus, et nihilominus illi res inutiles amant, traditiones hominum et δευτερωσέων somnia diligentes, et nequaquam uvas habeant et vinum et plena musto torcularia, sed vetera vinacia quae projecta sunt. Pro pemmatibus quae LXX transtulerunt, et comeduntur cum uvis passis, sive vinaciis, placentas Latine possumus dicere, vel crustula, quae idolis offeruntur, et Graece appellantur πόπανα. Filii autem Israel in praesenti loco duodecim vocantur tribus; supra vero decem quae erant in Samaria, et possidebant metropolim, Jezrael.
2.3.2
LIBER PRIMUS. (CAP. III) (Vers. 2.)
2.3.2
Et fodi eam mihi quindecim argenteis, et coro hordei, et dimidio coro hordei, et dixi ad eam. LXX: Et conduxi eam mihi quindecim argenteis, et gomor hordei, et nebel vini, et dixi ad eam. Pro Gomor in Hebraico scriptum est OMER(), quod omnes interpretes, absque LXX, corum interpretati sunt, sermone Graeco et maxime Palaestino, qui habet triginta modios. Et pro nebel vini, in Hebraico legitur LETHECH SEORIM() 30 quod caeteri interpretes ἡμίκορον hordei transtulerunt, id est, mediam partem cori, quae facit quindecim modios. Quodque jungitur in editione Vulgata: Neque eris alteri viro: alteri in Hebraico non habetur, sed simpliciter, non eris viro. Si enim ponatur alteri, subauditur quod a suo habeatur viro. Quando autem absolute dicitur, non eris viro, intelligimus quod nulli jungatur omnino, et absque coitu maritali sit. Mensuram autem cori in Ezechiel legimus, et in Evangelio. Fodit itaque eam sibi, id est, adulteram, sive conduxit quindecim argenteis. Quando dicit, fodi, ostendit vineam, quae a Domino plantata est, et in multis locis ponitur Scripturarum, significans populum Judaeorum. Sin autem legerimus, conduxi, adulterae pretium est, non ut cum propheta dormiat; sed ut contenta mercede sua, adulterare desistat, nec passim caeteris copuletur. Foditur etiam, sive conducitur coro hordei, et dimidio coro hordei, id est, quadraginta et quinque modiis, et hac mercede suscepta, audivit a Domino:
2.3.3
LIBER PRIMUS. (CAP. III) (Vers. 3.)
2.3.3
Dies multos exspectabis me: non fornicaberis, et non eris viro; sed et ego exspectabo te. LXX: Dies multos sedebis mihi: et non fornicaberis, nec eris alteri viro, et ego tibi. Hoc est, nec aliis amatoribus turpiter te prostitues, nec mihi, viro a quo conducta es, legitime conjungeris. Ac ne putes factam tibi injuriam, quia dixi exspectabis me, par pari referam, et ego exspectabo te. Quinta decima die illucescente mensis Nisan percussa sunt Aegyptiorum primogenita, et Israelis de Aegypto eductus est populus, ac in servitutem Dei mercede conductus. Denique pro primogenitis Israel quae plagam non sensere communem, quinos argenti accipe siclos, qui in templi donaria conferuntur. Plerique nostrorum quindecim, ad hebdomadam Legis, et ogdoadem referunt Evangelii, id est, sabbatum, et diem resurrectionis, quo exercetur circumcisio spiritualis. Sed quomodo adultera mulier quae hordeo pascitur, et a viro aliena est, utrumque in mercedem accipiat Testamentum, explanare non possunt. Quadragesimo quinto die ad montem Sina pervenit populus, statimque altero die ut sanctificentur 31 a coitu feminarum per triduum, et se praeparent ad accipiendam legem Dei, edicitur. Transactis tribus diebus, quinquagesimo die Moyses ascendit in montem, et decalogum suscepit. Sedet itaque populus Judaeorum, qui quondam quindecim argenteis, et quadraginta quinque hordei modiis est conductus, post adventum Domini Salvatoris, et viri sui exspectat adventum. Quodque dicit: Non fornicaberis, et non eris viro, hoc ostendit quod interim modo idolis non serviat, nec tamen habeat Deum; sed et amatoribus et viro spoliata sit. Et quia virum non habet, non vescitur cibo hominum, frumento et legumine, sed hordeo irrationabilium jumentorum, ruminans vilitatem litterae, quae interficit, et non habens spiritum vivificantem. Unde et in lege mulier, quae a marito accusatur adulterii, in potione ἐλεγμοῦ, id est, convictionis, quando arguitur in peccato, farinam accipit hordei, quae enim imitata est equos et mulos, quibus non est intelligentia, equorum atque mulorum sustentatur alimentis. Pro dimidio coro hordei, nebel vini Septuaginta transtulerunt, quod penitus in Hebraico non habetur. Et possumus dicere, in nebel vini, hoc est, mensura plena atque perfecta inebriatam adulteram, et plenis afflictam esse suppliciis. Unde et Jeremias calicem meri propinat gentibus et Jerusalem. Vir quoque sedet, immo exspectat adulterae poenitentiam, ut postquam plenitudo gentium subintraverit, et novissimus crediderit Israel, ita ut qui fuerat caput, vertatur in caudam, et cauda vertatur in caput, tunc fiat unus grex et unus pastor.
2.3.4
LIBER PRIMUS. (CAP. III) (Vers. 4, 5.)
2.3.4
Quia dies multos sedebunt filii Israel sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine teraphim. Et post haec revertentur filii Israel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum: et pavebunt ad Dominum et ad bonum ejus in novissimo dierum. LXX: Quia diebus multis sedebunt filii Israel sine rege, sine principe, sine sacrificio, sine altari, sine sacerdotio, sine manifestationibus( quae Graece dicuntur δήλοι). Et post haec revertentur filii Israel, et quaerent Dominum Deum suum, et David regem suum: 32 et stupebunt ad Dominum, et super bonis ejus in novissimo die. Pro ephod et theraphim() Septuaginta ἱερατείαν, id est, sacerdotium, et δήλους, id est, manifestationes interpretati sunt. Sciendum autem, ut crebro diximus, ephod significare indumentum sacerdotale, quod in Exodo et Levitico a LXX ἐπωμὶς dicitur, id est, superhumerale, ab Aquila ἐπένδυμα, id est superindumentum. Theraphim autem proprie appellant μορφώματα, id est, figurae et simulacra, quae nos possumus in praesenti dumtaxat loco Cherubim et Seraphim sive alia quae in templi ornamenta fieri jussa sunt, dicere. Verum quia Septuaginta δήλους interpretati sunt, pro quibus Aquila φωτισμοὺς transtulit; et haec ipsa sunt in λογείῳ, id est, in Rationali, hoc intelligimus, quia in pectore et corde pontificis ἀλήθεια et φωτισμοὶ, id est, veritas esse debeat atque doctrina: ut non solum sciat rectam fidem; sed et quod noverit, possit ore proferre. Quod et apostolus Paulus scribit ad Titum, docens qualis episcopus ordinandus sit: Oportet enim episcopum sine crimine esse tamquam Dei dispensatorem: non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum: sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem, amplectentem eum, qui secundum sanam doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere. Ephod ac theraphim et in Judicum libro legimus( Judic. XVII et XVIII), quae sibi fecerat Levites, qui postea cum sexcentis de tribu Dan armatis profectus est. Post passionem Domini Salvatoris usque in praesentem diem, paulominus quadringentesimus annus expletur, et quantum temporis resideat usque ad diem judicii, nec angeli noverunt, nec Filius. Qui ideo ignorare se dicit, quia nobis non expedit discere[ Al. scire]. Hi sunt ergo multi dies, quibus infelix Synagoga et mulier adultera hordeo pascitur, et sedet contracta, quia cum Christo stare non potest. Sine rege, de quo locutus est Pater: Suscitavi regem cum justitia. Et ipse dicit in Psalmo: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus. Sine principe, vel ipso Domino Salvatore, vel certe pontifice, de quo scriptum est: 33 Principi populi tui non maledices. Et sine sacrificio, et sine altari. Subverso enim templo, et incensa Jerusalem, nec sacrificium, nec sacerdotium Judaica gens exercere potest. Et sine ephod et sine theraphim, id est, instrumentis sacerdotalis habitus. De hoc rege et Jacob in benedictione Judae Patriarchae loquitur: Non deficiet princeps ex Juda, neque dux de femoribus ejus, donec veniat cui repositum est: et ipse erit exspectatio gentium. Ergo postquam defecit princeps ex Juda, et dux de femoribus ejus, et Herodes alienigena et proselytus suscepit imperium, intelligimus venisse cui regnum repositum est, et ipse erat exspectatio gentium. Haec est caecitas quae ex parte accidit Israeli, ut subintraret plenitudo gentium, et tunc omnis Israel salvus fieret: et multo post tempore revertentur, et quaerent Dominum Deum suum, et David regem suum, qui de David stirpe generatus est, et interpretatur fortis manu. Ipse enim solvit captivitatem populi sui, et dedit vinctis remissionem. Cumque eum viderint filii Israel, qui a suis fratribus denegatus est, in Patris et sua majestate regnantem, pavebunt, et stupebunt ad Dominum et ad bonum ejus. Qui bonus filius, de bono natus est patre, sive ad bona Domini, de quibus sanctus loquitur: Credo videre bona Domini in terra viventium: haec enim quam incolimus peccatores, terra est mortuorum. Praesens capitulum, alii Judaeorum super Babylonica captivitate interpretantur, quando septuaginta annis desolatum est Templum, et altare et victimae ac sacerdotium non fuerunt, et postea sub Zorobabel in sedes pristinas sunt reversi. Alii, ut nos, in futurum tempus differunt[ Al. deserunt], et quae sit causa tam grandis offensae, ut tanto tempore relicti sint, maxime cum idola non colant, praeter interfectionem Salvatoris, aliam non valent invenire.
2.4.1
LIBER PRIMUS. (CAP. IV) (Cap. IV.--Vers. 1, 2.)
2.4.1
Audite verbum Domini, filii Israel; quia judicium Domino cum habitatoribus terrae: non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra. Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et 34 adulterium inundaverunt: et sanguis sanguinem tetigit. LXX: Audite verbum Domini, filii Israel; quia judicium Domino ad habitatores terrae, quia non est veritas, neque misericordia, neque scientia Dei super terram. Maledictio, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium effusum est super terram, et sanguinem sanguini miscuerunt. A principio prophetae usque ad hunc locum sub meretricis descriptione et adulterae, quarum post gravissimas poenas et relictionem longissimam, postea fit in pristinum, vel in meliorem statum restitutio, decem tribuum, vel duarum, et in commune omnium peccata numerantur. Nunc rursum ad Israel, id est, decem tribus sermo convertitur, exponens non frustra iratum Deum tam gravia comminari et inferre supplicia: ne forsitan non ex judicii veritate, sed ex potentia Dei injuste videatur in eos qui non peccaverunt, lata sententia. Audite, inquit propheta, verbum Domini, o filii Israel: quia vult Dominus cum suo populo judicari et exponere causas indignationis suae. Non est veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra. Nec veritas enim absque misericordia sustineri potest, et misericordia absque veritate efficit negligentes: unde alterum miscetur alteri, quae qui non habuerit, consequenter et Dei notitiam non habebit. Sed e contrario pro veritate mendacium, et pro misericordia maledictum, homicidium, furtum, adulterium. Non dixit, est; sed ut delictorum abundantiam demonstraret, intulit, inundaverunt: et pro scientia Dei, quae non est in terra, sanguis sanguinem tetigit, sive sanguinem sanguini miscuerunt, ut augerent peccata peccatis, et novis vetera cumularent. Recte autem qui habitatores terrae sunt et non incolae, ad judicium provocantur: quia a facie Aquilonis exardescunt mala super habitatores terrae. Et in Apocalypsi Joannis: Vae, vae, vae dicitur super habitatores terrae. Qui autem potest cum propheta dicere: Advena sum apud te, et peregrinus, sicut omnes patres mei, et pertransit mundum istum quasi incola et peregrinus, veritatem sequitur et misericordiam, 35 et scientiam Dei, ne inundatione maledicti atque mendacii, homicidii, et furti, et adulterii et sanguinis opprimatur.
2.4.2
LIBER PRIMUS. (CAP. IV) (Vers. 3.)
2.4.2
Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in ea: in bestia agri et in volucre coeli, sed et pisces maris congregabuntur. LXX: Ideo lugebit terra, et minuetur cum omnibus qui habitant eam, cum bestiis agri, cum serpentibus terrae, et cum volatilibus coeli, et pisces maris deficient. Quia non est veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei super terram, sed e regione maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit: idcirco lugebit terra cum habitatoribus suis, et infirmabitur, ut non habeat bestias agri, et volucres coeli, et pisces maris deficient. Cum enim captivitas decem tribuum venerit, habitatore sublato, bestiae quoque et volucres coeli et pisces maris deficient; iramque Domini etiam muta elementa sentient. Hoc qui non credit accidisse populo Israel, cernat Illyricum, cernat Thracias, Macedoniam atque Pannonias, omnemque terram, quae a Propontide et Bosphoro usque ad Alpes Julias tenditur, et probabit cum hominibus et animantia cuncta deficere, quae in usus hominum a Creatore prius alebantur. Sin autem voluerimus, ut quidam putant, feros homines bestias interpretari, et volucres coeli eos, qui elevantur in superbiam, et omnia humana contemnunt, et pisces maris, qui irrationabiles sunt, et ita bruti, ut nihil omnino sapiant, et aerem liberum coelumque non videant: hoc non tam irati quam clementis est Domini, ut quae mala sunt, auferantur de terra.
2.4.3
LIBER PRIMUS. (CAP. IV) (Vers. 4, 5.)
2.4.3
Verumtamen unusquisque non judicet, et non arguatur vir: populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti, et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum. LXX: Ut nullus neque judicetur, neque arguatur quisquam: populus autem meus quasi sacerdos, cui contradicetur, et infirmabitur per diem, et infirmabitur etiam propheta tecum. Secundum Septuaginta interpretes, hoc quod posuimus, ut nullus neque judicetur, neque arguatur quisquam, superiori capitulo coaptandum est: sed nos Hebraeos 36 sequimur. Provocati ad judicium Dei, filii Israel, qui habitabant in terra ut causas Dominicae indignationis audirent, et praeterita peccata cognoscerent, propter quae hostibus traderentur, nunc quia in sceleribus perseverant, et impudenti Deum fronte contemnunt, audiunt: Non necesse est ut veniatis ad judicium, ut in vestris flagitiis arguamini; quia tantae estis impudentiae, ut nec convicti quidem, pudorem habeatis et verecundiam; sed contradicatis mihi, quasi si discipulus magistro sacerdoti plebecula contradicat, quae non habet sacerdotii dignitatem. Et quia tales estis, ideo hodie corruetis[ Al. corruitis, et ducimini, et perditis], id est, ducemini in captivitatem, et perdetis regnum Israel. Quod dicit, hodie, aut praesens tempus significat, aut non fraude et insidiis, sed clara in captivitatem luce ducemini, tantaque erit vestri infirmitas, ut etiam prophetae, qui vobis solebant prophetare mendacium, vobiscum corruant, et sentiant captivitatem. Hic prophetas, aut pseudoprophetas debemus accipere, aut certe omnem gratiam prophetalem. Quamdiu enim non sunt captae decem tribus, habuerunt et Eliam prophetam et Elisaeum, et caeteros filios prophetarum, qui prophetaverunt in Samaria. Unde et Amos propheta qui de tribu Juda erat, et de viculo Thecue, cogitur redire ad patriam suam, ne in alieno regno et Samaria prophetaret.
2.4.4
LIBER PRIMUS. (CAP. IV) (Vers. 6.)
2.4.4
Nocte tacere feci matrem tuam, conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam: quia tu scientiam repulisti, repellam te et ego[ Vulg. tacet et ego], ne sacerdotio fungaris mihi: et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego. LXX: Nocti assimilavi matrem tuam, et assimilatus est populus meus quasi non habens scientiam: quia tu scientiam repulisti, et ego repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi: oblita es legis Dei tui, et ego obliviscar filiorum tuorum. Non quod alia mater sit, et alii filii, matrem vocat et filios; sed quomodo Dominus loquens ad populum Judaeorum dicebat: Jerusalem, Jerusalem, quae occidis Prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina congregabat pullos suos sub alas suas, et noluisti? Non quod alia 37 Jerusalem, et alius populus ejus: neque enim absque populo ad caementa urbis et ligna et lapides loquebatur. Sic mater vocatur populi frequentia et omnis turba nationis Hebraeae, ad quam loquitur: filii autem, vel singuli ex populo, vel per oppida villasque dispersi. In nocte ergo ac tenebris captivitatis et moeroris et prementis angustiae traditur Israel, et populus ejus aeterno silentio conticescit; quia non habuit legis scientiam, nec Dei praecepta servavit, recepitque quod fecerat. Ipsa enim Dei repulit legem, et ideo sacerdotium perdidit in aeternum, colens vitulos aureos in Dan et Bethel: et quia oblita est legis Dei, et penitus Aegyptiis se idolis mancipavit, idcirco et Dominus obliviscetur filiorum ejus, tradens eos aeternae captivati: Qui enim ignorat ignorabitur, et in Psalmis legimus: Nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant. Omnia quae dicuntur ad decem tribus, referre possumus ad haereticos, qui reliquerunt regnum David et Jerusalem, id est, Christum et Ecclesiam: et ideo aeterna nocte cooperti sunt, nec habent scientiam Dei, et repelluntur a Domino ne sacerdotio fungantur ei, et filiorum quos genuerint, numquam meminit, quia filii alieni facti sunt ei.
2.4.5
LIBER PRIMUS. (CAP. IV) (Vers. 7 seqq.)
2.4.5
Secundum multitudinem eorum, sic peccaverunt mihi: gloriam eorum in ignominiam commutabo, peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum, et erit sicut populus, sic sacerdos, et visitabo super eum vias ejus, et cogitationes illius reddam ei. LXX: Secundum multitudinem eorum, sic peccaverunt mihi, gloriam eorum in ignominiam ponam[ Al. pandam]: peccata populi mei comedent, et in iniquitatibus eorum accipient alii animas eorum, et erit sicut populus, sic et sacerdos, et ulciscar super eum vias ejus, et cogitationes illius reddam ei. Quot homines habuit Israel, tot aras exstruxit daemonibus, in quorum victimis peccavit mihi. Propterea gloriam eorum, in qua gloriabantur sibi, et Deo idola praeferabant, in ignominiam commutabo, ut et sacerdotes capiantur et populi. Siquidem 38 sacerdotes peccata populi mei comedunt, de quibus scriptum est: Qui devorant plebem meam, sicut escam panis. Et idcirco peccata populi mei comedunt, consentientes sceleribus delinquentium: quia cum eos peccare perspexerint, non solum non arguunt, sed laudant atque sustollunt, et beatos praedicant. De quibus et Isaias loquitur: Populus meus, qui beatos vos dicunt, seducunt vos, et semitas pedum vestrorum supplantant. De his et per Psalmistam clamat: Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et iniquus benedicitur. Unde aequaliter populus et sacerdos indignantis Dei sententiam sustinebunt; quia non solum opera eorum visitabit, quae appellantur viae, in quibus ingrediuntur; sed et cogitationes, quibus ut talia facerent, tractaverunt. Non solum enim opus, sed et cogitatio mali operis poenas luet. De haereticis facilis intelligentia est, quod quanto plures fuerint, tanto magis delinquunt Deo, et glorientur in populis: et idcirco decipiant infelices, ut peccata populi comedant, et per dulces sermones devorent domus viduarum. Cum enim viderint aliquos delinquentes aiunt: Nihil aliud quaerit Deus nisi fidei veritatem, quam si custodieritis, non curat quid agatis. Haec enim dicentes, in iniquitatibus eorum sublevant animas eorum, ut non solum non agant poenitentiam, nec humilientur; sed gaudeant in sceleribus suis, et erecta cervice gradiantur. Unde et populus et sacerdos, et hi qui docti sunt, et hi qui docuerunt, pari judicio constringentur.
2.4.6
LIBER PRIMUS. (CAP. IV) (Vers. 10 seqq.)
2.4.6
Et comedent, et non saturabuntur: et fornicati sunt, et non cessaverunt: quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo: fornicatio, et vinum, et ebrietas aufert cor. Populus meus in ligno suo interrogavit: et baculus ejus annuntiavit ei. Spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo. LXX: Et comedent, et non implebuntur: fornicati sunt, et non dirigentur: quia Dominum reliquerunt, ut non custodirent: fornicationem et vinum, et ebrietatem suscepit cor populi mei: in auguriis interrogabant: 39 et in virgis suis annuntiabant ei: quoniam spiritu fornicationis seducti sunt et fornicati sunt a Deo suo. Voluptas insatiabilis est, et quanto magis capitur, tanto plus utentibus se famem creat. Econtrario beati esurientes et sitientes justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Sicut justitia saturat, sic iniquitas substantiam non habens, vana comedentes fraude deludit, et uteros devorantium vacuos derelinquit. Fornicati sunt, et non cessaverunt. Vires in fornicatione deficiunt, et fornicandi desiderium non quiescit. Fornicatae sunt et decem tribus cum idolis Jeroboam filii Nabaoth: et reliquerunt Dominum Deum suum, non custodiendo quae jusserat, dicens: Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies, ἐμφατικῶς autem legendum: Fornicatio et vinum et ebrietas aufert cor. Sicut enim vinum et ebrietas eum qui biberit, mentis suae impotem facit: ita et fornicatio ac voluptas pervertit sensum, animumque debilitat: et de rationali homine, brutum efficit animal, ut ganeas et lupanaria et libidinum lustra sectetur. Cumque ita cor loco suo motum fuerit, ligna et lapides deos putat, et adorat opera manuum suarum. Unde et propheta quasi stupens et mirabundus eloquitur: Populus meus qui quondam meo vocabatur nomine, lignum interrogavit et virgas: quod genus divinationis Graeci ῥαβδομαντείαν vocant. Unde in Ezechiel legimus, quod virgas suas miscuerit Nabuchodonosor contra Ammon et Jerusalem, et exierit virga contra Jerusalem: causaque hujus amentiae fornicationis est spiritus, qui decepit eos, ut fornicarentur a Deo suo. Fornicationem autem idololatriam nominat, juxta illud quod in Jeremia legimus: Et moechabantur in ligno et lapide, et dixi: postquam fornicati sunt cum his omnibus, revertere ad me, et non est reversa in toto corde sed in mendacio. Et rursum: Me dereliquisti et dixisti: Vadam super omnem collem excelsum, et diffundar in fornicatione mea subter omni ligno frondoso. Et 40 in Psalmo dicitur: Perdidisti omnes qui fornicantur abs te. Principium enim fornicationis, idolorum inventio. Numquam haeretici suo errore satiantur, nec cessant a fornicationis turpitudine, et quotidie non custodiendo Legem et Scripturas sanctas, Dominum derelinquunt, insaniunt et inebriantur, et, perdito mentis judicio, adorant idola, quae de suo corde finxerunt, fornicationisque spiritu possidentur.
2.4.7
LIBER PRIMUS. (CAP. IV) (Vers. 13.)
2.4.7
Super capita montium sacrificabant, et super colles accendebant thymiama: subtus quercum et populum et terebinthum, quia bona erat umbra ejus. LXX: Super verticem montium sacrificabant, et super colles immolabant: subter quercum et populum et nemorosas arbores, quia bonum erat umbraculum. In Lege praeceptum est ut non sacrificetur Domino, nisi in loco quem elegerit Dominus Deus: et juxta altare lucus et arbores non plantentur, ne scilicet passiva et voluptuosa religio austeritatem unius et verae religionis evertat. Econtrario Israel sacrificabat in montibus, et in collibus adolebat incensum, excelsa terrae diligens loca, quia excelsum reliquerat Deum, et umbram quaerens perdiderat veritatem. Hoc est quod legimus de singulis regibus: Verumtamen excelsa non abstulit: adhuc populus immolabat et sacrificabat in excelsis, quod Hebraice appellatur BAMA(). Haeretici sublimitatem sibi dogmatum repromittunt, et sacrificant subter quercum et populum et terebinthum, infructuosas arbores, ficum et vineam non habentes, sub quibus Sanctus requiescere dicitur. Assumunt autem sibi interdum terebinthum, quae juxta Isaiam folia non habet, ut Abrahae imitari videantur exemplum.
2.4.8
LIBER PRIMUS. (CAP. IV) (Vers. 14.)
2.4.8
Ideo fornicabuntur filiae vestrae, et sponsae vestrae adulterae erunt. Non visitabo super filias vestras, cum fuerint fornicatae, et super sponsas vestras cum adulteraverint: quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur[ Vulg. versabantur], et cum effeminatis sacrificabant, et populus non intelligens vapulabit. LXX: Propterea fornicabuntur filiae vestrae, et sponsae vestrae moechabuntur, et non visitabo 41 super filias vestras cum fuerint fornicatae, et super sponsas vestras cum adulteraverint: quoniam ipsi cum meretricibus miscebantur: et cum initiatis immolabant, et populus non intelligens adhaerebat meretrici. Verbum CADESOTH(), quod Aquila ἐνηλλαγμένων, Symmachus ἑταιρίδων, Septuaginta τετελεσμένων, Theodotion κεχωρισμένων interpretati sunt, nos effeminatos vertimus, ut sensum verbi nostrorum auribus panderemus. Hi sunt quos hodie Romae, matri, non deorum, sed daemoniorum servientes, Gallos vocant, eo quod de hac gente Romani truncatos libidine, in honorem Atys( quem eunuchum dea meretrix fecerat) sacerdotes illius manciparint. Propterea autem Gallorum gentis homines effeminantur, ut qui urbem Romanam ceperant, hac feriantur ignominia. Istiusmodi idololatria erat in Israel, colentibus maxime feminis Beelphegor ob obscoeni magnitudinem, quem nos Priapum possumus appellare. Unde et Asa rex tulit excelsa de populo, et hujuscemodi sacerdotes, et matrem de augusto deposuit imperio, sicut Scriptura testatur, dicens: Et fecit Asa rectum ante conspectum Domini, sicut David pater ejus, et abstulit effeminatos de terra, purgavitque omnes sordes idolorum, quae fecerant patres ejus. Insuper et Maacham matrem suam amovit, ne esset princeps in sacris Priapi, et in luco ejus quem consecraverat: subvertitque specum ejus, et confregit simulacrum turpissimum, et combussit in torrente Cedron. Excelsa autem non abstulit: verumtamen cor Asa perfectum erat coram Deo cunctis diebus suis. Sciendum autem quod in praesenti CADESOTH, meretrices, ἱερείας, id est, sacerdotes, Priapo mancipatas vocet. In aliis autem locis viros exsectos libidine, CADESIM() legimus, Isaia dicente, Et illusores dominabuntur eorum, pro quo in Hebraeo scriptum est: Et CADESIM dominabuntur eorum, quod nos in effeminatos vertimus. Aquila autem ἐνηλλαγμένους interpretans, id est, mutatos, 42 hoc ostendere voluit, quod suam naturam mutaverint, et de viris facti sint feminae. Symmachus ἐταιρίδας proprie meretrices appellavit. Septuaginta τετελεσμένους, id est, consecratos, et initiatos, ut cultores idolorum ostenderent: Theodotion, κεχωρισμένους, id est, a populo separatos, qui sibi videbantur a vulgo aliquid plus habere. De verbo breviter disseruimus, nunc ad sensum capituli revertamur. Grandis offensa est postquam peccaveris, iram Domini non mereri. Fornicatus fuerat Israel a Domino Deo suo, et spiritu fornicationis seductus: ideo fornicantur et filiae ejus et sponsae, et absque ulla vindicta in suo scelere relinquuntur, ut quod filii et uxor vero parenti fecerant et marito, hoc in liberis suis et uxoribus sentiant, et ex proprio dolore intelligant dolorem Dei, qui intantum iratus est, ut nequaquam percutiat delinquentes. Quod et Apostolus ad Romanos scribens, mystico sermone testatur: Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt, et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentum. Et quia cum idolis fuerant fornicati, tali feriuntur sententia: Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis, qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium, et coluerunt et servierunt creaturae, potius quam creatori, qui est benedictus in saecula. Amen. Ut autem sciamus, visitationem quasi vulneratorum et languentium ideo inferri a Deo, ut veluti cauterio et amarissimis potionibus recipiant sanitatem, et morbis careant, per prophetam loquentem audiamus Dominum: Visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum: misericordiam autem meam non dispergam ab eo. Qui igitur amatur, corripitur: qui negligitur, suis peccatis dimittitur. Tantusque fuit numerus fornicatorum Israel, ut cesset ultio, desperans emendationem. 43 Quid enim turpius quam viros meretricum cultui copulari, et cum effeminatis immolare hostias libidinis suae? Quod autem jungit: populus non intelligens vapulabit, pro quo Septuaginta transtulerunt: Et populus non intelligens adhaerebat meretrici, hoc significat quod vapulet in captivitate, et diversis afficiatur plagis, ut per dolorem recipiat disciplinam. De haereticis facilis intelligentia est, quod filii eorum fornicentur, et sponsae, id est, animae quas in errore genuerunt, et suis dogmatibus desponsarunt. Istiusmodi indigni sunt correptione Dei: quoniam omnis eorum cultus fornicatio est, et turpes turpibus commiscentur, et propterea vapulabunt, ut aliquando per plagas intelligant quem requirant Deum. Quando videris peccatorem divitiis affluere, jactare se potentia, sanitate gaudere, delectari conjuge, corona circumdari liberorum, et impleri illud[ Al. aliud] quod scriptum est: In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur, dicito in illo comminationem Prophetae esse completam: Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae, et super sponsas vestras cum adulteraverint.
2.4.9.1
LIBER PRIMUS. (CAP. IV) (Vers. 15, 16.)
2.4.9.1
Si fornicaris tu, Israel, non delinquat saltem Juda, et nolite ingredi in Galgala, et ne ascenderitis in Bethaven, neque juraveritis, vivit Dominus, quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israel. Nunc pascet[ Al. pascit] eos Dominus quasi agnum in latitudine. LXX: Tu autem, Israel, ne ignores, et Juda, nolite ingredi in Galgala, ne ascendatis in domum ὢν, et ne juretis, vivit Dominus: quoniam sicut vacca asylo percussa insanivit Israel. Nunc pascet eos Dominus sicut agnum in spatioso. Pro domo ὢν in quibusdam exemplaribus, et maxime in Theodotione legitur domus iniquitatis, quod Aquila et Symmachus interpretati sunt domum ἀνωφελοῦς, id est, inutilem, quae nihil prosit, et alio verbo idolum nuncupetur. Est autem Bethel: et quae prius vocabatur domus Dei, postquam vituli in ea positi sunt, 44 appellata est Bethaven, id est, domus inutilis, et domus idoli, quod nos ut in Hebraeo legitur expressimus. Videtur autem mihi idcirco et populus Israel in solitudine fecisse sibi caput vituli, quod coleret, et Jeroboam filius Nabath vitulos aureos fabricatus, ut quod in Aegypto didicerant ἄπιν et μνεῦιν, qui sub figura boum coluntur, esse deos, hoc in sua superstitione servarent. Dicamus sensum capituli: Si semel, o Israel, errore deceptus es, et te cum meretricibus miscuisti, ita ut quicumque impleret[ Al. impleverit] manum vel suam vel regis, offerendo[ Al. afferendo] et dando ei munera, sacerdos fieret excelsorum: saltem tu, Juda, qui possides Jerusalem, et habes ex Lege Levitas, et exerces templi caeremonias, non debes sororis quondam tuae Oollae in fornicatione exempla sectari, et cum ea idola colere. Non ingrediaris Galgala, de qua in hoc eodem propheta legimus: Omnis malitia eorum in Galgalis, in qua Saul unctus est in regem: in qua exiens populus de deserto, primum castrametatus, secunda circumcisione purgatus est. Ex quo tempore religionis adversae, in loco celebri error inolevit. Et ne ascendas in Bethaven, id est, quae quondam vocabatur Bethel, quia postquam aurei ibi vituli positi sunt a Jeroboam filio Nabath, non Domus Dei appellatur, sed domus idoli. Pro qua miror cur Septuaginta domum ὢν interpretati sunt: nisi forte errore consueto pro JOD littera media, quae ALEPH et NUN litteris ex utraque parte vallatur, VAU, quae sola differt magnitudine, putaverunt. Neque juraveritis, vivit Dominus. Nolo enim per os vestrum nominis mei fieri mentionem, quod idolorum recordatione pollutum est. Sicut enim vacca lasciviens et abjiciens jugum: ita Israel, id est, decem tribus, declinavit a Domini servitute. Pro lasciviente vacca, Septuaginta transtulerunt παροιστρῶσαν, quae oestro, asyloque percussa sit, quem vulgo tabanum vocant. De quo et 45 Virgilius in tertio Georgicorum libro refert:
2.4.9.2
Quia ergo insanivit Israel, et percussus fornicationis spiritu, incredibili furore bacchatus est, ideo non multo post tempore, sed dum propheto, dum spiritus hos regit artus, pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine. Quia metaphoram a vacca lasciviente, sive oestro ceperat, servat in reliquis, ut captivitatem in Assyrios, et in latissimam Medorum terram dispersionem populi Israel quasi in campo latissimo et in spatiosa terra gregis et agnorum pasturam vocet. Super haereticis prona intelligentia est, ad quos, vel de quibus dicitur: Si semel fornicaris, haeretice, saltem tu, ecclesiastice, ne delinquas, nec[ Al. ne] ingrediaris in Galgalam, haereticorum conciliabula, ubi peccata omnium revelantur[ Al. relevantur], et instar porcorum volutantur in coeno. Ne te ascendere putes ad superbas et arrogantes falsorum dogmatum fictiones. Non est enim ibi domus Dei, sed domus idoli. Nec juraveris per nomen Christi, cujus majestatem miscendo idolis polluisti. Sicut enim vacca percussa asilo, percussi sunt haeretici ardentibus diaboli sagittis, et Legis notitiam reliquerunt: ideo pascentur in lata et in spatiosa via, quae ducit ad mortem, et patientia Domini bonique pastoris eos nutriet ad interitum.
2.4.10
LIBER PRIMUS. (CAP. IV) (Vers. 17 seq.)
2.4.10
Particeps idolorum Ephraim, dimitte eum, separatum est convivium eorum: fornicatione fornicati sunt; dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus, ligavit spiritus eum[ Vulg. eam] in alis suis; et confundentur a sacrificiis suis. LXX: Particeps idolorum Ephraim posuit sibi scandala, provocavit Chananaeos, fornicantes fornicati sunt, dilexerunt ignominiam ex fremitu ejus; turbo spiritus sibilabit in alis ejus et confundentur ex altaribus suis. Ephraim, de qua tribu Jeroboam filius Nabath, qui primus aureos vitulos in Bethel Danque 46 constituit, rex est decem tribuum. O igitur Juda, cui supra dixi, si fornicatur Israel, non delinquat saltem Juda, audi consilium meum, prophetae verba non spernas; quia Ephraim semel idolorum amicus et particeps est, dimitte eum, ne sequaris impietatem ejus, cujus cultus et religio et cibus a tuo convivio separatus est. Illi enim semel idolis serviunt, et daemonibus immolant, et quotidie fornicantur, et diligunt fornicationem suam: immo principes et protectores ejus, id est, reges dilexerunt ignominiam afferre populo, id est, vitio principum, infelix populus suscepit cultum idolorum, quorum immundus spiritus ligavit Israelem in alis suis, et eum libere volitare non patitur. Confundentur igitur in sacrificiis suis, et ignominiam principum in sua confusione suscipient. Symmachus pro eo quod nos interpretati sumus, ligavit spiritus eum in alis suis, hoc modo vertit in Graecum, velut si quis liget ventum in alïs venti, ut scilicet et principes et populum, immo et daemones et Israelem, vanos vanis, inanibus inanes asserat copulatos. Ventus enim et spiritus apud Hebraeos uno verbo appellantur RUA(). Id quod Septuaginta transtulerunt[ Al. posuerunt] provocavit Chananaeos, in Hebraico non habetur: tamen sic interpretari potest, ut dicamus tantum studium habuisse Israelem in idolorum cultu, ut non imitatus sit Chananaeos, id est, ethnicos; sed ad imitationem sui eos provocarit erroris. Hoc ipsum et ad haereticos referri potest, et dicitur ad Judam, id est, ad virum ecclesiasticum, quia Ephraim qui interpretatur καρποφόρος, falsam sibi doctrinae ubertatem, et frugifera dogmata promittit, et semel amicus est daemonum, dimitte eum atque contemne: praesertim cum sacrificia eorum a tuis sint sacrificiis separata. Hoc est enim quod dicit separatum est convivium eorum, semel fornicati sunt, et principes eorum infelicem populum deceperunt; et pro Dei cultu imbuerunt eos ignominia idolorum, et ligavit eos diaboli spiritus in alis suis, qui circumferuntur omni vento doctrinae; et stabili in Ecclesia pede permanere non possunt. Qui vere in suis sacrificiis confundentur, quia panis eorum panis luctus est. 47 Quodque dicitur, provocavit Chananaeos, eodem sensu referri potest ad haereticos, quod tam spurca plerique haereticorum et nefanda confinxerint, habeantque immunda sacrificia, ut idololatria inferior sit. Vel certe quia Chananaeus interpretatur, negotiator, sive μετάβολος, id est, translator, omnes qui domum Patris faciunt domum negotiationis, et lucra quaerunt de populis, et Ecclesiae veritatem transferunt in mendacium, Chananaei appellandi sunt.
2.5.1
LIBER PRIMUS. (CAP. V) (Cap. V.--Vers. 1, 2.)
2.5.1
Audite haec[ Vulg. hoc], sacerdotes, et attendite, domus Israel, et domus regis, auribus[ Vulg. tacet auribus] auscultate, quia vobis judicium est: quoniam laqueus facti estis speculationi, et rete expansum super Thabor, et victimas declinastis in profundum. LXX: Audite haec, sacerdotes, et attendite domus Israel, et domus regis, auribus percipite, ad vos enim est judicium, quia laqueus facti estis speculationi, et sicut rete expansum super Itabyrium, quod qui capiunt, venationem confixerunt. Sacerdotes decem tribuum ad judicium vocantur, et reges, non quod sacerdotes sint de tribu Levi, sed quod sacerdotes vocentur a populo. Unde et sacerdotes Baal, et prophetae quadringenti quinquaginta quos interfecit Elias, et postea Jehu filius Namsi, praesente Jonadab filio Rechab, appellati sunt sacerdotes; sed et Israel, id est, populus, vocatur ad judicium, et nullus excipitur, ut et sacerdotes et populus et reges, qui induxerant populum, et constituerant sacerdotes, simul audiant quid fecerint, et cur tradantur inimicis. Speculatores, inquit, vos posui, et principes in populo, et in excelso dignitatis culmine constitui, ut populum regeretis errantem. Vos autem facti estis laqueus, et non tam speculatores et principes, quam venatores appellandi. Expanditis enim rete super montem Thabor, quem Septuaginta Ἰταβύριον transtulerunt, hanc habentes consuetudinem, ut Hebraea nomina Graeco sermone declinent, sicut Edom, hoc est, Esau, et Seir, semper Idumaeam interpretantur. Est autem Thabor mons in Galilaea, situs in campestribus, rotundus atque sublimis, et ex omni parte finitur aequaliter. De hoc monte et in psalmo legimus: Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt. Hunc montem et in Jeremia 48 Septuaginta Itabyrium transtulerunt, in quo aves laqueis capi solent. Et victimas, inquit, declinastis in profundum, ut nullus ageret poenitentiam, nec occisus elevaret caput. Prohibuerunt et reges, et sacerdotes ire populum ad templum Jerusalem: idcirco in profundum victimas declinasse dicuntur. Juxta tropologiam, accusatur populus ne se alienum arbitretur a crimine, si inductus sit a regibus et a sacerdotibus, quos haereticorum principes intelligimus. Ipsi quoque principes accusantur, quod quasi laqueus, ceperint populum, et positi speculatores in Ecclesia, eos duxerint in errorem. Et in monte Thabor excelso atque pulcherrimo, qui interpretatur veniens lumen, insidias posuerunt, ut deceptos quosque pertraherent in profundum, et immolarent daemonibus, et in barathrum victimas declinarent, ne aliquando resipiscerent, ne domum Dei Ecclesiam suspirarent. Quidam Thabor interpretari putant lacum, id est, cisternam, et praesenti sensui convenire, quod haeretici foderint lacum, et inciderint in foveam quam fecerunt.
2.5.2
LIBER PRIMUS. (CAP. V) (Vers. 3, 4.)
2.5.2
Et ego eruditor omnium eorum, et ego scio Ephraim, et Israel non est absconditus a me: quia nunc fornicatus est Ephraim, contaminatus est Israel: non dabunt cogitationes suas, ut revertantur ad Deum suum, quia spiritus fornicationum in medio eorum, et Dominum non cognoverunt. LXX: Ego enim magister vester: ego cognovi Ephraim, et Israel non recessit a me, quia nunc fornicatus est Ephraim, commaculatus est Israel: non dederunt cogitationes suas ut reverterentur ad Dominum Deum suum, quia spiritus fornicationis est in eis: Dominum autem non cognoverunt. O sacerdotes et reges, qui meum populum decepistis; et tu, popule, qui deceptus es, tam graviter deliquistis, ut non solum occideritis victimas, sed et in profundum eas miseritis inferni: nolite arbitrari magnitudine sceleris vos a me penitus recessisse. Ego sum magister vester, immo eruditor, qui emendare cupiam, non punire; et salvare, non perdere. Ego, inquit, scio Ephraim, id est, Jeroboam, a quo seductus est populus, et omnes reges qui eum et dignitate et scelere sunt secuti, et Israel non est absconditus a me, id est, decem tribuum populus, quia fornicante rege, contaminatus est Israel. Rex primo 49 cepit a Dei cultu fornicari, vitulos aureos cupiens adorare, et volens secutus est populus, paremque impietatem pari studio compleverunt. Denique non revertentur ad Dominum, quia quod voluerant, invenerunt, et spiritus fornicationis, qui juxta apostolum operatur in filiis diffidentiae, possidet eorum corda captiva, et idcirco illo regnante, Dominum nescierunt, immo obliti sunt Creatoris sui. Unde et principes dogmatum perversorum et populum Dominus[ Al. Domini] non ignorat: non quod ejus notitia digni sint, sed quia nihil eum lateat eorum quae occulte faciunt, quorum alii deceperunt, alii sunt decepti. Nec dabunt cogitationes suas ut agant poenitentiam, qui semper in perditione proficiunt. Spiritus enim fornicationis quo fornicati sunt in Ecclesia, et a vero matrimonio recesserunt, versatur in medio eorum: ideo Dominum non cognoverunt.
2.5.3
LIBER PRIMUS. (CAP. V) (Vers 5.)
2.5.3
Et respondebit arrogantia Israel in facie ejus, et Israel et Ephraim ruent in iniquitate sua, ruet etiam Juda cum eis. LXX: Et humiliabitur injuria Israel in faciem ejus: et Israel et Ephraim infirmabuntur in iniquitatibus suis, infirmabitur etiam Judas cum eis. Verbum GAON() Septuaginta et Symmachus interpretantur injuriam, Aquila et Theodotion superbiam. Quidquid igitur fecit Israel, vel superbe agens contra Dominum, vel in injuriam Creatoris idola venerans, respondebit in facie ejus ut non abeat impunitus, sed humilietur ejus contumelia, et populus et reges in iniquitate sua pariter corruant, sive infirmentur, ut qui fortes erant in scelere, infirmi ad Dominum redire cogantur. Et hoc non solum eveniet Israeli et Ephraim, id est, decem tribubus et regibus earum, ut ducantur in captivitatem; sed etiam Judas, id est, duae tribus quae regnabant in Jerusalem, sequentur vestigia captivorum, ut quorum imitantur scelera, imitentur et poenam. Haeretici matrem habent iniquitatis suae superbiam, dum semper altiora scire se jactitant, et in Ecclesiae contumeliam debacchantur. Sed infirmabitur arrogantia eorum et populus ac magistri pariter corruent: Judas quoque qui videtur esse in domo Dei, et in Ecclesia, non mente 50 sed corpore commoratur: et eamdem habet cum haereticis in errore sententiam; frustra nomen ecclesiasticum repromittit, quia et ipse cum haereticis puniendus est. Manifesta transcurrimus, ut in obscurioribus immoremur.
2.5.4
LIBER PRIMUS. (CAP. V) (Vers. 6, 7.)
2.5.4
In gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum, et non invenient: ablatus est ab eis: in Domino[ Vulg. Dominum] praevaricati sunt, quia filios alienos genuerunt, nunc devorabit eos mensis cum partibus suis. LXX: Cum ovibus et vitulis ibunt et quaerent Dominum, et non invenient eum, declinavit ab illis, quia Dominum reliquerunt: quia filios alienos genuerunt sibi, nunc devorabit eos rubigo, et cleros eorum. Non solum Israel et Ephraim ibunt cum gregibus et armentis ad Dominum requirendum, sed etiam Judas, de quo supra scriptum est: Ruet etiam Judas cum eis, hoc habentes omnes certamen, ut quem praevaricationibus offenderant, hostiis placare nitantur; et non invenient quem requirunt, quia a recedentibus et ipse discessit. Praesertim cum et alibi loquatur: Numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum bibam? Et iterum: Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos. Et in Isaia: Holocausta arietum, et adipem agnorum, et sanguinem hircorum atque taurorum nolo. Praevaricati sunt enim in Domino; quia fornicantes cum idolis, non Deo filios genuerunt, sed daemonibus. Alii putant hoc significari quod in Esdra multo post tempore dicitur, quando uxores alienigenas assumpserunt, creantes ex eis liberos, et postea repudiare compulsi sunt. Sed hic melius est alienos filios accipere, qui in idolorum errore generati sunt, sive quos ducentes per ignem, idolis consecrarunt. Quia igitur hoc fecerunt, non multo post tempore, non annorum spatiis infinitis, et ut solitus eram prius, longe post futura praedicere; sed nunc et in praesentiarum adveniet Assyrius, atque Chaldaeus, et devorabunt eos cum partibus, sive cleris suis, id est cum possessionibus quas in divisione terrae ad mensuram funiculi susceperunt. Pro eo quod nos diximus, devorabit eos mensis, Septuaginta rubiginem transtulerunt: cum utique rubigo, id est, ἐρυσίβη HASIL 51() appelletur, ut ipsi quoque dixerunt in Propheta Joel: Reliquias bruchi comedet rubigo, id est, HASIL. Mensis autem HODES() dicitur: denique Aquila neomenias, id est, Kalendas interpretatus est: Symmachus et Theodotion mensem; et est sensus, per singulos menses hostis adveniet, et cuncta vastabit. Legamus Regum et Paralipomenon libros, et inveniemus sub rege Phasee, qui regnabat decem tribubus, venisse Teglathphalasar regem Assyriorum, et magnam partem populi Samariae in Assyrios transtulisse, quo tempore apud Graecos secundus annus primae Olympiadis fuit; et apud Latinos( nec dum Roma condita) Albae vicesimo anno Amulius imperabat, quem postea Romulus regno pepulit. Haeretici suspicantur quod in sacrificiorum 52 multitudine placent Deum; et ecclesiastici, quod faciendo eleemosynas, redimant peccata, in quibus permanent: cum omne sacrificium praeterita scelera deleat, non praesentia; ideo non inveniunt Dominum, qui aufertur a talibus, et procul recedit. Isti vere[ Al. vero] praevaricati sunt in Deum, et alienos filios non Christo, sed diabolo procrearunt: ideo omni tempore maledicta sunt opera eorum, et cuncta quae faciunt, cruenti coloris rubigo populatur, quia sanguini et interfectioni proxima sunt. Rubigo autem proprie descendere dicitur in rore nocturno, ac lactantia in spicis frumenta maculare colore minii, vel sinopidis, et congrue juxta ἀναγωγὴν vastat cleros haereticorum, de quibus dicitur: Cleri eorum non proderunt eis.

Intertext edge

Open linked passage

Note