Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Commentaria in Osee
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis"> —
⋯
More
Original / primary: 21350 Coinos2
3.1
LIBER SECUNDUS.
3.1
51- 52 Qui saepe navigat, aliquando patitur tempestatem: qui viam frequenter ingreditur, aut sustinet latronum impetus, aut certe metuit, omnique in arte, tam gloria quam obtrectatio, secundis adversisque ventis oritur, dum aut amici plus merito laudant, aut inimici plus justo detrahunt: rarumque invenias qui in utramque partem non favore, aut odio, sed rerum aequitate ducatur. Quod mihi in Scripturarum explanatione sudanti accidere[ Al. accidisse] video. Alii enim quasi parva contemnunt, et quidquid dixerimus, contracta nare despiciunt: alii odio nominis nostri, non res, sed personas considerant: magisque aliorum silentium, quam nostrum studium probant. Sunt qui audacter nos facere asserant, quod arripuimus opus, quod nullus ante nos Latinorum tentare ausus est. Quidam in eo se disertos arbitrantur et doctos, si alieno operi detrahant, et non quid ipsi possint, sed quid nos non possimus dijudicent. Tu autem, Pammachi, qui nos facere praecepisti hoc, necesse est ut fautor sis imperii 53- 54 tui[ Al. imperio tuo], et Amafionios ac Rabirios nostri temporis, qui de Graecis bonis, Latina faciunt non bona; et homines eloquentissimos, ipsi elingues transferunt, Evangelico calces pede: hydramque[ Al. viperamque] et scorpium juxta fabulas poetarum, aduras cauterio, solea conteras: et Scylleos canes ac mortifera carmina sirenarum surda aure pertranseas: ut pariter audire et nosse valeamus quid vaticinetur Osee propheta, in cujus explanationem secundum dictabimus[ Al. dictamus] librum. Cumque tuo laeter adminiculo; et in prima urbe terrarum, primum et nobilitate et religione habere me gaudeam defensorem: tamen magis optarem illud mihi contingere, quod Titus Livius scribit de Catone, cujus gloriae neque profuit quisquam laudando, nec vituperando nocuit: cum utrumque summis praediti fecerint ingeniis. Significat autem M. Ciceronem et C. Caesarem: quorum alter laudes, alter vituperationes supradicti scripsit viri. Dum enim vivimus, et in vase fragili continemur, videntur amicorum prodesse studia, et nocere aemulorum opprobria. Postquam autem reversa fuerit terra in terram suam, et tam nos qui scribimus, quam eos qui de nobis judicant, pallida mors subtraxerit, et alia venerit generatio, primisque cadentibus foliis virens sylva succreverit, tunc sine nominum dignitate, sola judicantur ingenia: nec considerat qui lecturus est, cujus; sed quale sit quod lecturus est: sive ille episcopus, sive sit laicus, imperator et dominus, miles et servus; aut purpura et sericio, aut vilissimo panno jaceat: non bonorum[ Al. bonorum] diversitate, sed operum merito judicabitur.
3.1
LIBER SECUNDUS. (Vers. 8, 9.)
3.1
Clangite buccina in Gabaa, tuba in Rama: ululate in Bethaven post tergum tuum Benjamin: Ephraim in desolatione erit in die correptionis, in tribubus Israel ostendi fidem. LXX: Clangite tuba super colles, sonate super excelsa, praedicate in domo ὢν: mente excidit Benjamin, Ephraim in desolatione factus est in diebus correptionis, in tribubus Israel ostendi fidelia. Ephraim et Israel et Juda menses singuli, sive rubigo cum suis partibus devorabunt. Quamobrem praecipio vobis qui auditis, ut non voce sublimi, sed clara buccina concrepetis: claro enim auditu opus est, ut omnes audiant qui in circuitu sunt. Clangite buccina in Gabaa, cujus etymologiam in colles Septuaginta transtulerunt: et tuba in Rama, quae interpretatur excelsa: istae autem duae sunt in tribu Benjamin, vicinae sibi mutuo civitates, id est, Gabaa, in qua natus est Saul; et Rama, quae est juxta Gabaa, in septimo lapide a Jerosolymis sita; et quam rex Israel occupare conatus est, ut exitum et introitum clauderet tribui Judae. In Gabaa itaque et in Rama clara buccina et tuba personate; quorum buccina pastoralis est, et cornu recurvo efficitur: unde et proprie Hebraice SOPHAR(), Graece κερατίngr; η appellatur. Tuba autem de aere efficitur, vel argento, qua[ quae] in bellis et solemnitatibus concrepabant[ Al. concrepat]. Super Bethaven, quae quondam vocabatur Bethel, et est in tribu Ephraim, in qua vitulus aureus erat, non clangore et sonitu, sed ululatu opus est: quia vicina captivitas est. Et pulchre dixit quod Bethaven post tergum sit Benjamin: ubi enim tribus finitur Benjamin, haud procul in tribu Ephraim, haec urbs condita est. Idcirco autem dico atque praecipio: Clangite buccina in Gabaa, et tuba in Rama, et ululate in 55 Bethaven; quia domus regia Ephraim, sive ipse Ephraim, hoc est imperium Israel, jam in desolatione erit; et instat vicina captivitas. In die correptionis atque supplicii decem tribuum Israel, ostendi mea fidelia verba, quae per prophetas comminatus sum: ut quod sermone praedixeram, opere comprobarem. Quidam Bethaven juxta Septuaginta qui dixerunt domus ὢν, civitatem solis, interpretati sunt: et solem justitiae Christum dicentes, urbem illius Ecclesiam esse voluerunt. Quod mihi displicet: neque enim domus idoli, quam Aquila interpretatus est, domum inutilem, juxta tropologiam ad Ecclesiam referri potest. Sed hoc dicamus, quod Haeretici qui in Gabaa et Rama, excelsam sibi scientiam pollicentur, jubeantur ululare[ Al. jubilare] in domo idoli; et non sint ante faciem Benjamin, qui interpretatur, filius dexterae: sed post tergum ejus, ubi oculos non habet. Omnis enim Ephraim jactantia, quae interpretatur ubertas, brevi in desolatione erit, et cum judicii, inquit, dies et tempus correptionis advenerit, verba mea non esse inania rebus ostendam. Pro eo quod nos transtulimus post tergum tuum Benjamin, Septuaginta verterunt, mente motus est Benjamin: semper ἔκστασιν, id est, mentis excessum, Benjamin, viro ecclesiastico coaptantes. Unde et in sexagesimo septimo psalmo dicitur: Ibi Benjamin adolescentulus in mentis excessu. Et in benedictionibus Jacob, sub persona Benjamin, de qua tribu Paulus apostolus fuit, scriptum legimus: Benjamin lupus rapax: mane comedet praedam et ad vesperam dabit escam. Qui enim in principio persequebatur Ecclesiam, postea in toto orbe Evangelii credentibus alimenta largitus est. Unde et Saul qui de tribu Benjamin fuit, in mentis excessu, tota die usque ad vesperum vaticinatus est inter prophetarum chorum.
3.2
LIBER SECUNDUS. (Vers. 10.)
3.2
Facti sunt principes Juda quasi assumentes terminum; super eos effundam quasi aquam iram meam. LXX: Facti sunt principes Juda quasi transferentes terminos: super eos effundam sicut aquam impetum meum. Ductis Ephraim et Israel in captivitatem, et redacta terra eorum in solitudinem, principes Juda qui flere debuerant, et suum populum cohortari ut recederent ab idololatria, ne et ipsi similia sustinerent, coeperunt gaudere atque laetari, quod pateret sibi terra eorum ad possidendum latius: et facti sunt 56 quasi assumentes terminos Israel, transeuntes fines suos; et in locis quondam eorum regnum suum et possessionem dilatare cupientes. Quamobrem dicit Dominus: Et super ipsos principes Juda venient Babylonii; et ita eos quasi aquae impetus occupabunt: non suis viribus, sed indignatione mea. Dicit quoque et ad principes Juda, hoc est, Ecclesiae. quod non debeant exsultare; et haereticorum perditionem suam salutem aestimare: sed potius plangere, quod illi perierint. Unde et apostolus Paulus docet ecclesiasticos viros, ne glorientur super fractione Judaicorum ramorum, sed potius timeant ne et ipsi frangantur. Et in alio loco: Quis, ait, scandalizatur, et ego non uror? Alioquin super tales principes qui in aliorum miseriis gloriantur, et idcirco se stare putant, si alii corruant, effundet Dominus quasi aquam iram suam. Pro ira Septuaginta ὅρημα id est, impetum transtulerunt; et putant quidam pro benedictione accipiendum, juxta illud quod alibi legimus: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei. Sed rectius( ut omnes praeter Septuaginta transtulerunt) ira accipienda est: praesertim cum nomen[ nomini] effusionis et irae conveniat, dicente propheta ad Dominum: Effunde super eos iram tuam, et furor irae tuae comprehendat eos. Transferunt principes Juda terminos quos posuerunt patres eorum, quando immutant mendacio veritatem; et aliud praedicant quam ab apostolis acceperunt.
3.3
LIBER SECUNDUS. (Vers. 11.)
3.3
Calumniam patiens est Ephraim, fractus judicio, quoniam coepit abire post sordem. LXX: Oppressit Ephraim adversarium suum, conculcavit judicium, quia coepit abire post vana. Si impius est Ephraim, et propter impietatem suam erit in desolationem, quomodo nunc dicitur: calumniam patiens Ephraim fractus judicio? qui enim calumniam patitur, et frangitur, judicium ejus inique opprimitur, maxime cum causa justa ponatur, quare sit traditus captivitati. Sequitur enim: quoniam coepit abire post sordem, hoc est, post idola quae sordibus comparantur. Quod ergo dicit, hoc est: opprimitur Ephraim ab Assyriis, primum a Phul, deinde a Teglatphalasar, postea a Salmanasar; non quod illi justi fuerint, qui eum oppresserunt, et idcirco traditus eis sit; sed quod qui quondam fuerunt populus meus, me eos deserente traduntur ad poenas, et in hoc videtur esse calumnia, 57 non Deo[ Al. a Deo], qui justam infert sententiam: sed his qui tormenta sustinent, dum pejoribus se adversariis conceduntur. Redditque causam Dominus, idcirco eos in hac parte calumniam sustinere, et tradi pejoribus, et erga illos judicium non servari: quia coepit Ephraim, id est, Jeroboam abire post idola, et Deum derelinquere: ipse enim aureos fabricatus est vitulos. Secundum Septuaginta interpretationem, oppressit Ephraim, id est, Jeroboam adversarium suum Roboam, id est, tribum Juda et in eo oppressit: quia deserta Jerusalem et templo, Aegyptiarum sordium simulacra sectatus sit.[ De haereticis manifestus est sensus: quod falsis sophismatibus suis et arte dialectica saepe opprimant ecclesiasticos: sed cum hoc fecerint, non munditiam verae fidei, sed sordes sequuntur mendacii, qui traditi diabolo et angelis ejus, videntur sibi calumniam pati, et in se fractam esse judicii veritatem.] Taliter vastatur Israel; et omnes labores ejus Assyrio vincente populantur: Deumque perdidit[ Al. perdit] praesulem, et idcirco fractus judicio est; quia secutus est idola.
3.4
LIBER SECUNDUS. (Vers. 12.)
3.4
Et ego quasi tinea Ephraim, et quasi putredo domui Juda. LXX: Et ego quasi conturbatio Ephraim, et quasi stimulus domui Juda. AS lingua Hebraica() tinea dicitur: RECOB() putredo et caries; quorum alterum vestes, alterum ligna consumit: pro quibus LXX, ταραχὴν, id est, tumultum, vel conturbationem, et stimulum transtulerunt. Et notandum quod tinea referatur ad Ephraim, et putredo ad domum Juda. Quomodo igitur tinea vestimenta consumit, et putredo vel caries ligna: quod utrumque longo fit tempore: ita Deus et decem tribubus, et postea tribubus duabus longo tempore dans locum poenitentiae, et eos provocans ad salutem, thesaurizantes sibi iram in die irae, quasi tinea efficitur et putredo, non quod Deus tinea sit vel putredo, aut conturbatio vel stimulus, sed quod sustinentibus poenas haec universa videatur. Primus igitur consumptus est Ephraim et Israel, deinde secuta est et domus Juda: non ipse Juda, sed domus ejus; alioquin reservabatur de genere Juda cui repositum fuit: Et ipse erat exspectatio gentium. Punitis autem haereticis, qui 58 intelliguntur Ephraim, etiam Judas, scilicet hi qui cum Ecclesia permanent, et haereticorum vel erroribus vel vitiis continentur, simili sententiae subjacebunt.
3.5
LIBER SECUNDUS. (Vers. 13.)
3.5
Et vidit Ephraim languorem suum et Judas vinculum suum, et abiit Ephraim ad Assur: et misit ad regem ultorem, et ipse non poterit sanare vos: nec solvere poterit a vobis vinculum. LXX: Et vidit Ephraim infirmitatem suam, et Judas dolorem suum, et abiit Ephraim ad Assyrios, et misit÷ legatos: ad regem Jarib, et ipse non potuit[ Al. poterit] liberare vos, nec cessare faciet a vobis dolorem. Legatos non habetur in Hebraeo. Et ubi Septuaginta posuerunt Jarib, nos juxta Symmachum, ultorem vertimus: nam Aquila et Theodotion, judicem interpretati sunt. Quod autem JARIB() ultorem significet et judicem, nomen Gedeonis ostendit, quem cum cultores Baal expeterent ad supplicium, eo quod lucum Baal arasque evertisset, respondit pater, ulciscatur se Baal, aut judicet eum Baal, et appellatus est, inquit, Jerobaal, id est, ulciscatur se Baal. Intelligens itaque Ephraim infirmitatem suam, et Judas vinculum suum, quo cum decem tribubus peccato fuerat colligatus, non a Deo qui solvere poterat, sed a rege Assyriorum quaesivit auxilium. Legimus, quod sub rege Manahen, qui decem tribubus praefuit. Israel Assyriis dona transmiserit; et Judas sub rege Achaz, praesidium flagitarit Teglathphalasar regis Assyriorum, qui eos adversante Deo liberare non potuerunt, nec captivitatis vinculum solvere. Possumus vinculum, pro quo in Hebraeo scriptum est MEZUR(), et Aquila interpretatus est ἐπίδεσιν sive συνδεσμὸν, id est, colligationem sive conjurationem, et ad illud tempus referre, quando Rasin et Phasee filius Romeliae multa de tribu Juda hominum millia vastaverunt, quod frustra Judas adversus reges duos non Dei, sed Assyriorum auxilium flagitarit. Quidam juxta tropologiam Ephraim et Judam, ad haereticos et ad viros ecclesiasticos referunt, eo quod et illi et Judas peccatorum vinculis colligati, juxta illud quod scriptum est: Funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur, miserint ad Assur et ad regem ultorem, id est, diabolum de quo legimus: Ut destruas 59 inimicum et ultorem. Et quia non verum vel auxiliatorem vel judicem deprecati sunt; idcirco permanere eos fecit in dolore languoris et vinculis delictorum. Legi in cujusdam commentariis regem Jarib, Christum interpretari. Et quia sequitur: Ipse non poterit sanare vos, hoc argumento usus est, quod haereticos vel ecclesiasticos peccatores Christus sanare non possit in tempore judicii, ubi nulla est misericordia, juxta illud quod scriptum est: In inferno autem quis confitebitur tibi? Et quod sanare vel liberare non possit, nequaquam sua imbecillitate, sed eorum merito, qui sero auxilium postularint. Quomodo et Dominus dicitur signa in patria sua facere non potuisse: et causa cur non potuerit, exponit: quia, inquit, non credebant in eum. Haec ille dixerit: nos in malam partem regem interpretemur ultorem. Pro eo quod nos exposuimus Jarib, id est, ultorem: alii male legunt JARIM per MEM litteram, quod transfertur in sylvas: unde et CARIATH JARIM, interpretatur villa sylvarum.
3.6
LIBER SECUNDUS. (Vers. 14.)
3.6
Quoniam ego quasi leaena Ephraim, et quasi catulus leonis domui Juda. LXX: Quia ego sum quasi panther Ephraim, et quasi leo in domo Juda. Illis euntibus ad Assur, et mittentibus ad regem vindicem, vel ultorem, qui eos sanare non poterit; nec solvere vinculum colligatum, ostendam quod me adversante omne hominum auxilium vanum sit: ero enim quasi leaena Ephraim, et quasi catulus leonis domui Juda. Pro leaena, quod Hebraice dicitur SOHEL(), Septuaginta interpretati sint pantherem, quae Graece similiter dicitur et Latine, et tam nomen bestiae quam omnis bestia accipi potest: ut quidquid saevum in bestiis est, hoc in Dei indignatione cognoscas. Nihil panthere velocius, nihil leone fortius: in panthere velox per Assyrios regni Samariae significatur interitus; et in leone fortissimum contra Jerusalem et Judam aliquanto post tempore regnum ostenditur Chaldaeorum. Et quia leaenam sive pantherem, et leonem se esse dixerat, metaphoram servat, et dicit:
3.7
LIBER SECUNDUS. (Vers. 15.)
3.7
Ego ego capiam et vadam, et tollam et non est qui eruat: vadens revertar ad locum meum donec deficiatis, et quaeratis faciem meam. LXX: Et ego rapiam, et 60 vadam et tollam, et non erit qui eruat: ibo et revertar in locum meum donec dispereant et quaerant faciem meam. Quaeritur si capiente, et tollente, et tenente Deo, nullus de manibus ejus potest eripere, juxta illud quod scriptum est: Nemo potest rapere de manu Patris mei quomodo Judas de manu Dei proditione sit raptus? Ad quod breviter respondebimus, nullum posse rapere de manu Dei: posse autem eum, qui tenetur, propria voluntate de manu Dei excidere. Quodque sequitur: Vadens revertar ad locum meum, locum Dei, magnificentiam et majestatem ejus debemus accipere: ut nequaquam pro dispensatione descendat ad homines, irascatur, misereatur, obliviscatur, fiat quasi panther, vertatur in leonem, mutetur in bestias: sed res spernat humanas, et permittat eos quos antea protegebat hostibus subjacere, ut tabescant, et deficiant, et intereant, et postea quaerant faciem Domini, et dicant: Illumina faciem tuam et salvi erimus. Et: Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis. Haereticis quoque et Ecclesiae negligenti, Deus in pantherem vertitur et leonem; et tollet ab his praedam quam Ecclesiae ante rapuerunt: ut capti salventur qui liberi perierant; et nequaquam habitabit in conciliabulis perversorum, sed revertetur ad locum suum, de quo dicit: Ego in Patre, et Pater in me et eos spernet atque despiciet, donec deficiant in impietate, et quaerant eum per poenitentiam a quo fuerant derelicti. Alii locum Dei coelum putant; quo offensus Deus ab his qui in terra habitant revertatur, et eos faciet disperire, qui clementissimum Dominum magnitudine peccatorum in ferarum sibi rabiem converterunt.
3.8.1
LIBER SECUNDUS. (CAP. VI) (Cap. VI.--Vers. 1, 2.)
3.8.1
In tribulatione sua mane consurgent ad me: venite et revertamur ad Dominum, quia ipse cepit, et sanabit nos: percutiet et curabit nos; vivificabit nos post duos dies, et in die tertio suscitabit et vivemus in conspectu ejus: sciemus sequemurque, ut cognoscamus Dominum. LXX: In tribulatione sua mane vigilabunt ad me, dicentes: eamus et revertamur ad Dominum Deum nostrum: quia ipse verberabit, et sanabit nos: percutiet, et curabit nos: sanos nos faciet post dies duos: in tertio resurgemus et 61 vivemus coram eo, et sciemus, et persequemur, ut cognoscamus Dominum. Ideo Deus tradidit Ephraim et Judam captivitati, et nullus est qui de manu ejus possit eripere, et revertetur ad locum suum donec deficiant, et quaerant faciem ejus, ut quem propitium praesentemque non senserant, iratum et absentem requirant, et in tribulatione sua, orto eis lumine poenitentiae, mane consurgant ad cum, juxta illud quod in Isaia legimus: In tribulatione, Domini recordatus sum. Et in primo graduum psalmo: Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me. Cumque ad Dominum mane surrexerint, quid loquentur? Venite et revertamur ad Dominum. Non sunt propria salute contenti, sed se mutuo provocant, ut revertantur ad Dominum quem reliquerant, quem propter peccata deseruerant, a quo fuerant derelicti. Quia ipse cepit, et sanabit nos: qui supra dixerat: Ego ego capiam et vadam, percutiet, et curabit nos. Pro eo quod diximus, curabit, omnes similiter transtulerunt, μοτώσει proprie autem μότα appellantur linteola quae inseruntur[ Al. inferuntur] vulneribus, ut putridas carnes comedant, et extrahant purulentias: artisque medicorum est grandia vulnera longo sanare tempore, et per dolorem reddere sanitatem. Percutit ergo Dominus, et curat nos: quia quem diligit Dominus corripit, et castigat omnem filium quem recipit; et non solum curat, sed vivificat post dies duos et die tertio resurgens ab inferis, omne hominum secum suscitat genus. Cumque percussos curaverit, et curatos vivificaverit, et vivificatos suscitaverit, tunc vivemus in conspectu ejus, qui, illo absente, mortui jacebamus. Vivemus[ Al. viventes] autem in conspectu ejus: sciemus eum, et omni studio sectabimur, ut cognoscamus Dominum, quo tertia die resurgente, resurreximus. His sermonibus explicatur illud quod saepe jam admonuimus, et Israelem et Judam, id est, decem et duas tribus, tunc unum habituras esse pastorem, et regem David, cum crediderint in Dominum resurgentem: frustraque Judaei mille annorum sibi somnia pollicentur cum salus universorum die tertio repromissa sit, 62 qua Dominus ab inferis resurrexit. Hebraei diem secundum in adventu Christi sui interpretantur, et diem tertium in judicio, quando salvandi sunt. Quod ut concedamus, respondeant nobis, quae sit dies prima, hoc est, primus Salvatoris adventus. Et cum respondere non potuerint, inferamus primum diem esse juxta quod ipsi volunt, in humilitate Salvatoris adventum, secundum in gloria, tertium in habitu judicantis. Qui autem secundum tertiumque suscipiunt, primum se perdidisse testantur: quia secundus et tertius sine primo non potest appellari.
3.8.2
LIBER SECUNDUS. (CAP. VI) (Ves. 3.)
3.8.2
Quasi diluculum praeparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrae. LXX: Quasi mane paratum inveniemus eum, et veniet nobis quasi pluvia temporanea et serotina terrae. Venite, inquit, et revertamur ad Dominum, quia ipse qui cepit, et sanabit nos, percutiet et curabit nos, et vivificabit nos, post dies duos, et die tertio suscitabit nos, ipse et non alius, quasi mane et aurora paratus est nobis. De quo et vicesimi primi psalmi titulus est: Pro assumptione matutina: licet in Hebraeo scriptum sit: Pro cervo matutino: eo quod interfecta morte, et tortuoso antiquoque serpente cupiat ad montana conscendere, et ipse, tenebris dissipatis, oritur nobis sol justitiae, ut nostram illuminet caecitatem. Et pulchre, praeparatus est, inquit, egressus ejus. De quo juxta tropologiam in octavo decimo psalmo legimus: Et ipse tamquam sponsus egreditur de thalamo suo. Qui non solum mane vocatur, et aurora, et diluculum: sed veniet nobis quasi imber temporaneus et serotinus terrae. Nos Christum[ Al. Christi] recipimus temporaneum, quando fidei in nobis jacta sunt fundamenta et suscipiemus eum imbrem serotinum, quando maturis segetibus, fruges capiemus aeternas, et in dominica horrea recondemur. Ergo Judaei, qui temporeneas pluvias non receperunt, et absque pluviis jecere semen, segetum fructus in ultimo tempore non recipient. Haec est pluvia de qua Dominus pollicetur dicens: Dabo vobis pluviam temporaneam, et serotinam. Juxta allegoriam, datur 63 pluvia temporanea, quando ex parte cognoscimus: datur pluvia serotina, quando venit quod perfectum est. Semperque Dominus mane surgentibus paratus est, qui possunt dicere, Consurgam diluculo. Et: Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea.
3.8.3
LIBER SECUNDUS. (CAP. VI) (Vers. 4, 5.)
3.8.3
Quid faciam tibi, Ephraim? quid faciam tibi, Juda? misericordia vestra, quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens: propter hoc dolavi in prophetis, et occidi eos in verbis oris mei, et judicia tua quasi lux egredientur. LXX: Quid faciam tibi, Ephraim? quid faciam tibi, Juda? misericordia autem vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens: propterea succidi prophetas vestros, occidi eos in verbis[ Al. verbo] oris mei, et judicium tuum quasi lux egredietur. Quando dicit: Quid faciam tibi, Ephraim? quid faciam tibi, Juda? parentis in perditos filios monstrat affectum, juxta illud quod in Isaia legimus: Quid est quod ultra debui facere vineae meae et non feci ei( Isa, V, 4)? Et in Michaea: Popule meus, quid feci tibi, aut quid molestus fui tibi? Responde mihi; quia eduxi te de terra Aegypti, de domo servientium liberavi te, et misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et Mariam. Quid igitur faciam tibi, Ephraim, quid faciam tibi, Juda? misericordia vestra, qua vobis semper misertus sum quasi nubes matutina pertransiit, et quasi ros mane consurgens, qui, orto sole, siccatur. Jam enim captivitas prope est, jam vos cerno duci in Assyrios et in Babylonios catenatos: dolavi vos in prophetis, et verbis terribilibus comminatus sum, scalpellum, ignes et cauteria protuli, ut qui clementem contemnebatis, timeatis offensum, et occidi negligentes in verbis oris mei, ut ante peccatores verborum terrore punirem, quam captivitas immineret. Et haec universa feci, ut judicii, quo te judicaturus sum, veritas appareret, nullusque dubitaret vos juste quae patimini fuisse perpessos. Pro eo quod est, dolavi in prophetis, Septuaginta transtulerunt, succidi prophetas vestros, ipsos pseudoprophetas occisos a Domino intelligentes: ut qui causa erroris fuerant, prospera promittentes, interfecti verterentur in occasionem salutis. Et est sensus: Ne 64 diceretis, prophetis credidimus, etiam ipsos interfeci: ut omnis vobis peccandi tolleretur occasio. Legimus in Regum volumine quadringentos quinquaginta Prophetas Baalim interfectos sub Elia, et aliam innumerabilem multitudinem sub Jehu, qui subvertit domum Achab. Haec eadem et ad haereticos, et ad verum[ Al. virum] Judam, qui similia perpessurus est, dicta sentimus, quod provocet eos Dominus ad misericordiam, et reverti cupiat ad salutem. Sed illi delicias hujus saeculi et refrigeria quasi nubem et rorem, qui cito transeat consectentur, quibus in Evangelio dicitur: Stulte, hac nocte repetunt animam tuam a te: quae autem parasti cujus erunt? Et dives ille purpuratus, qui ante januas suas jacentem Lazarum contemnebat, omne quod fruitus est, instar nubis ac roris transisse cognovit. Semper autem prophetas haereticorum interficit Deus: dum aeterna eis supplicia comminatur, et aufert de vera vita, et morti scelerum derelinquit. Nos autem nubem diligamus illam, quae perpetua est, et quae a mundi hujus ardore nos protegit, cui sedens Dominus venit in Aegyptum, et omnia Aegyptiorum simulacra confregit. Amemus illum rorem, de quo Moyses loquitur: Descendant sicut ros verba mea. Et de que Isaias dicit: Resurgent mortui, et resuscitabuntur qui in sepulcris sunt: ros enim qui a te est, sanitas eorum est. Sunt qui prophetas interfectos vere[ Al. viros] sanctos aestiment, eo quod causa populi peccatoris etiam prophetae occisi sint, et hostibus traditi.
3.8.4
LIBER SECUNDUS. (CAP. VI) (Vers. 6, 7.)
3.8.4
Quia misericordiam volui, et non sacrificium: et scientiam Dei plus quam holocausta; ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum: ibi praevaricati sunt in me. LXX: Quia misericordiam volo, et non sacrificium, scientiam Dei magis quam holocausta: ipsi vero sunt sicut homo praeteriens testamentum. Quod sequitur in Septuaginta: Ibi contempsit me Galaad civitas, quae operatur vana, et reliqua, sequenti capitulo coaptanda sunt[ Al. aptandum est]: nos quod proposuimus, disseramus: Dolavi eos in prophetis, occidi in verbis oris mei, gravia comminatus sum, ut misererer poenitentium, ut lapsis atque surgentibus porrigerem manum. 65 Neque enim sacrificiis delector et victimis, et holocaustorum multitudine. Victimae meae et holocausta, salus credentium, et conversio peccatorum est. Ipsi autem imitati sunt Adam, ut quod ille in paradiso fecerat, pactum meum legemque praeteriens, isti in terra facerent. Et ibi, hoc est, in paradiso, omnes praevaricati sunt in me, in similitudinem praevaricationis Adam. Non enim mirum si quod in parente praecessit, etiam in filiis condemnetur. Quotidie Deus et eos qui extra Ecclesiam sunt, et qui peccant in Ecclesia commorantes, provocat ad poenitentiam, et dicit eis: Misericordiam volo, et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta. Illi vero offerunt panem sacrilegum, et dant eleemosynas, et sectari videntur humilitatem: quae ego, si vere fiant, holocausta interpretor. Cum autem scientiam Dei reliquerint, frustra, truncato capite fidei, caetera membra habere se jactant, praevaricati sunt enim pactum Dei in Ecclesia, sicut Adam praevaricatus est in paradiso; et imitatores se antiqui parentis ostendunt, ut quomodo ille de paradiso, sic et isti ejiciantur de Ecclesia.
3.8.5
LIBER SECUNDUS. (CAP. VI) (Vers. 8.)
3.8.5
Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine, et quasi fauces virorum latronum( sive viri latronis) utrumque enim legi potest. LXX: Ibi contempsit me Galaad, civitas quae operatur vana, et conturbat aquam, et fortitudo tua viri piratae. Legimus in Ramoth Galaad unctum esse in regem Jehu, qui sanguinem sanguini miscuit, et Achab subvertit domum, et ante solis ortum acervos capitum filiorum ejus jussit statui; in hac urbe trans Jordanem in possessione tribus Gad, idolum consecratum est: quae habitabatur a sacerdotibus, nam et ipsa fugitivorum civitas fuit. Quanto igitur celebrior et majoris auctoritatis, quia in partem sacerdotum fuerat delegata, tanto trans Jordanem habitanti Israel principium idololatriae, et malorum omnium fuit, ut qui primi peccaverant, primi ab Assyriis caperentur. Et quoniam 66 ipsa provincia plena est latrociniorum, comparat eos latronibus, ut quomodo illi viatoribus, sic sacerdotes simplicitati populi insidiati sunt. Porro secundum tropologiam, Galaad interpretatur transmigratio testimonii; et contemnit Deum, dum testimonia Scripturarum ad perversa depravat dogmata, et omnia opera illius vana sunt, conturbatque Ecclesiae aquas, et de purissimis fontibus coenosos et sordidos rivos facit, qui maculent potius quam mundent baptizatos. Omnisque fortitudo hujus urbis, quasi viri piratae est, dum imitatur diabolum, qui in hujus saeculi mari, in quo naves pertranseunt, insidiatur his qui ad portum pervenire contendunt. Denique Symmachus manifestius interpretatus est, dicens: Et fauces tuae quasi viri insidiatoris. De istiusmodi piratis in Job legimus: Non est dilatio piratis. Quamvis enim in praesenti saeculo se jactare videantur, e conturbare aquas, et operari vana, et exercere piraticam, tamen non est mora poenarum, quae eos velociter comprehendent.
3.8.6
LIBER SECUNDUS. (CAP. VI) (Vers. 9.)
3.8.6
Particeps sacerdotum in via interficientium pergentes de Sichem: quia scelus operati sunt. LXX: Absconderunt sacerdotes viam Domini, interfecerunt Sicima: quia iniquitatem operati sunt. Symmachus hunc locum ita interpretatus est: Societas sacerdotum in via interficiebant Sichem: Theodotion hoc modo, Absconderunt sacerdotes viam, interficiebant in dorso: Aquila, Participatio sacerdotum in via occidebant humeros: quorum cum intelligentiam juxta historiam quaereremus ab Hebraeo, ita nobis expositum est: Sacerdotes Bethel, immo fanatici Bethaven, temporibus Paschae et Pentecostes, et Scenopegiae, quando per Sichem, quae hodie Neapolis appellatur, eundum erat Jerosolymam, ubi solum licebat victimas immolare, ponebant in itinere latrones, qui insidiarentur pergentibus, ut magis vitulos aureos in Dan et in Bethaven, quam in Jerosolymis et in templo adorarent Deum. Quod autem dicit: Participatio et societas sacerdotum, conjurationem eorum 67 significat, et in malam partem consensum. Sin autem legerimus, ut nos interpretati sumus: particeps sacerdotum, ad Galaad, inquit, referendum est, quae operatur idolum: est et supplantata sanguine, quod sacerdotum impietatem secuta sit, et latrociniis vacet ac sanguini. Hoc illi dixerint: Nos autem dicamus intercludere haereticos viam, ne de Sichem, id est, de bonis operibus pergamus in Jerusalem, id est, in Ecclesiam. Isti sunt quasi fauces virorum latronum, et interficiunt eos, qui per hujus saeculi viam ad veritatem pergere cupiunt. Sichem interpretatur ὦμοι, id est, humeri: in humeris opus intelligimus, et omnes falsi sacerdotes abscondunt viam, et occidunt homines malis operibus, ne perveniant Jerusalem. Quod autem humerus opus significet illud ostendit: Da cor tuum in humerum tuum, hoc est, quae intelligis, verte in opera. Et de Issachar legimus, quod supposuerit humerum suum ad laborandum, et vir agricola sit.
3.8.7
LIBER SECUNDUS. (CAP. VI) (Vers. 10, 11.)
3.8.7
In domo Israel vidi horrendum, ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israel; sed et, Juda, pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei. LXX: In domo Israel vidi horribilia, ibi fornicationem Ephraim, contaminatus est Israel et Juda: incipe vindemiam tuam cum convertero captivitatem populi mei. De hoc scelere et horrore terribili est[ Al. et] Jeremias locutus[ Al. loquitur]: Obstupuit coelum super hoc, et exhorruit terra vehementer. Quid enim horribilius, quam decem tribus ad idolorum cultum repente transgressas? Unde ad metropolim earum dicitur: Aufer vitulum tuum, Samaria, in qua primus fornicatus est Ephraim, id est, Jeroboam de tribu Ephraim, et illo fornicante, contaminatus Israel est, populus videlicet Samariae, qui magna est parte commune Israelis nomen obtinuit. Unde et ad Judam sermo convertitur: Tu quoque Juda, pone messem tibi, et est sensus: Non te putes esse securum, quod Israel captivus abducitur: tu quoque praepara tibi segetes, ut metantur; non multo enim post tempore duceris captivus in Babylonem, et messionis tuae tempus adveniet. Cumque te Chaldaei 68 messuerint, convertam rursum captivitatem populi mei, et sub Cyro rege Persarum, et Artaxerxe reducam populum meum. Et nota quam significanter Judae captivitas, et regressio pariter prophetetur; de Israel autem, hoc est, de decem tribubus, et nunc tacitum est, et si quando prosperum quid dicitur, in Christi differtur adventum. In domo autem haereticorum quotidie videmus horrenda: fornicantibus primum magistris, et populo qui ab eis inducitur sordidato. Judae quoque, hoc est, Ecclesiae praecipitur, ut et ipse propter peccata paret sibi messem, sive vindemiam, cum judicii tempus advenerit. Sed huic ignoscitur, et veniam Dominus pollicetur, quia quem diligit corripit, et castigat omnem filium quem recipit, ut probatum et purgatum condat in thesauros suos. Quidam hoc quod dicitur, Juda, incipe vindemiam tuam, sive, pone messem tibi, ad bonam partem referunt, ut punito Israel, iste operum suorum fructus recipiat juxta illud quod scriptum est: Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent. Nobis superior sensus magis placet.
3.9.1
LIBER SECUNDUS. (CAP. VII) (Cap. VII.--Vers. 1.)
3.9.1
Cum sanare vellem Israel, revelata est iniquitas Ephraim, et malitia Samariae: quia operati sunt mendacium, et fur ingressus est, spolians latrunculus foris. LXX similiter. Multa saepe Israel idololatriae accepit vulnera, et maxime illud, quando in eremo vituli conflaverunt caput, atque dixerunt: Isti sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti. Unde ego qui malo poenitentiam peccatoris, quam mortem, et postea loquor in Evangelio: Non indigent sani medico, sed hi qui male habent, vulnera populi mei sanare conatus sum. Et cum haec omni arte tractarem, ut miserabilis populus curaretur, subito exstitit Jeroboam de tribu Ephraim, qui vitulos aureos faceret, et malitia Samariae revelata est, sequentis regem impium: operati sunt enim et rex et populus mendacium, hoc est, idolum. Sicut enim contrarium est simulacrum Deo, ita mendacium veritati. Ipse autem rex instar furis ingressus est ad populum Israel, et quasi latrunculus infelicem 69 plebem Dei expoliavit auxilio. Et est sensus: Cum vellem vetera populi mei peccata delere, propter antiquam idololatriam, Ephraim et Samaria nova idola repererunt. Sed et hoc dici potest, quod Domino Salvatore post effusionem sanguinis sui, et Ecclesiam suam tam de Judaeis quam de gentibus congregatam, volente populi peccata sanare, et eos ad poenitentiam reducere; subito Ephraim, qui ubertatem falsorum dogmatum repromittunt, et populus Samariae qui se dicit Dei praecepta servare, surrexerunt et operati sunt idolum falsorum dogmatum, et per illos ingressus est fur et latro diabolus in Ecclesiam: sive ipsa doctrina haereticorum ingressa est, quasi fur et latrunculus, de quibus Salvator dicit in Evangelio: Omnes qui venerunt ante me, fures fuerunt et latrones. Fures insidiantur, et occulta fraude decipiunt: latrones audacter aliena diripiunt. Qui enim furantur, nocte furantur et in tenebris. Unde significanter ait, quod fur ingressus clam sit, et latrunculus exspoliet foris. Non enim possunt exspoliare veste Christi quos docuerunt, nisi eos de Ecclesia foras eduxerint, et in perversa doctrinarum suarum via fecerint ambulare. Fures et latrones qui venerunt ante Dominum, non Moysen et prophetas qui semper Salvatoris ore laudantur, sed pseudoprophetas debemus accipere, et postea haereticos, qui non missi sunt a Domino, sed sua voluntate venerunt.
3.9.2
LIBER SECUNDUS. (CAP. VII) (Vers. 2.)
3.9.2
Et ne forte dicant in cordibus suis, omnis malitiae[ Vulg. omnem malitiam] eorum me recordatum: nunc circumdederunt eos adinventiones suae: coram facie mea factae sunt. LXX: Ut concinant quasi canentes in cordibus suis, omnes malitias eorum recordatus sum: nunc circumdederunt eos cogitationes suae, contra faciem meam factae sunt. Ne forsitan, inquit, dicant in cordibus suis: vetera nobis Deus peccata restituit, et patrum delicta persolvimus: illi comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt; idcirco quae nunc et in praesentiarum, me vidente, fecerunt, et quotidie faciunt, sequenti sermone narrabo, et ostendam illis adinventiones suas, sive cogitationes quibus mala studiosissime consectati sunt, 70 et quae me praesente gesserunt, non timentes faciem meam. Quod autem in Septuaginta legimus, ut concinant quasi canentes in cordibus suis, ad illud referendum est, quod ideo fur ingressus, sive latrunculus exspoliaverit foris, ne in pristinis divitiis et vestibus permanentes, repellerent furis latronisque consensum; sed cum spoliati fuerint, concinant cum eis, et uno corde efficiantur: idcirco recipient quae fecerunt, et omnes cogitationes eorum vel opera meum non merebuntur aspectum. Haeretici quoque non possunt vetera contra Deum peccata causari; cum quotidie antiquis operibus novam addant impietatem, et cum perditis pereant, suisque ligentur erroribus, et cum Deum se coelare putent, oculos ejus vitare non valeant.
3.9.3
LIBER SECUNDUS. (CAP. VII) (Vers. 3.)
3.9.3
In malitia sua laetificaverunt regem, et in mendaciis suis principes. LXX: In malitiis suis laetificaverunt reges, et in mendaciis suis principes. Exponit quae coram facie ejus fecerunt: In malitiis suis laetificaverunt regem Jeroboam, et in mendaciis suis principes qui sub Jeroboam populo praefuerant. Haeretici quoque in malitia operum suorum laetificaverunt regem diabolum, et in mendaciis dogmatum perversorum principes, haud dubium quin mundi hujus, quorum falsam sapientiam destruit Deus. Possumus regem apud haereticos dicere, qui primus haeresim reperit, et principes eos qui praepositi haereticorum populis, falsum sibi vindicant sacerdotium. Et simul notandum, quod in peccatis nostris gaudeant contrariae fortitudines et rectores ac principes tenebrarum istarum.
3.9.4
LIBER SECUNDUS. (CAP. VII) (Vers. 4.)
3.9.4
Omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente: quievit paululum civitas a commixtione fermenti, donec fermentaretur totum. LXX: Omnes adulterantes quasi clibanus ardens ad coquendum in deustionem flammae a commixtione fermenti, donec fermentaretur totum. Qui in malitia sua laetificaverunt regem, et in mendaciis suis principes, omnes adulteri sunt, et instar clibani ab Jeroboam idololatriae igne succensi, ut panem coquerent impietatis, qui cum erroris in animas eorum misisset incendium, quasi caminus et clibanus primo igne succensus, paululum conquievit, ut non vim faceret 71 populo, sed suae eum dimitteret voluntati, donec fermentaretur omne mendacium: quidquid enim necessitate fit, cito solvitur: quod voluntate arripitur, perseverat. Ideo et hic quia translationem a clibano sumpserat, qui ad coquendos panes succenditur, servat in reliquis, ut in commixtione fermenti totius populi monstret assensum: quo scilicet et rex et populus pari in idololatria ardore corruerint. Haereticorum corda diaboli igne succensa, ut in eis panes coquantur Antichristi, nemo ambigit: qui idcirco primum quiescunt in Ecclesia, et loquuntur occulte, et omnia pacifica repromittunt, ut cancer paulatim serpat in populos, et fermentum doctrinae eorum( quod et Dominus intelligens loquitur: Cavete a fermento Pharisaeorum cum intumuerit in cordibus deceptorum, tunc in apertam prorumpunt insaniam, et impletur in eis quod a Joanne Apostolo dicitur: Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis: si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum.
3.9.5
LIBER SECUNDUS. (CAP. VII) (Vers. 5 seq.)
3.9.5
Dies regis nostri: coeperunt principes furere a vino: extendit manum suam cum illusoribus: qui applicuerunt quasi clibanum cor suum cum nsidiaretur eis. Tota nocte dormivit coquens eos, mane ipse succensus quasi ignis flammae: omnes calefacti sunt quasi clibanus, et devoraverunt judices suos: omnes reges eorum ceciderunt, non est qui clamet ad me ex[ Vulg. in] eis. LXX: Dies regum vestrorum. Coeperunt principes furere a vino: extendit manum suam cum pestilentibus, quia succensa sunt quasi clibanus corda eorum, cum praecipitarentur tota nocte. Ephraim[ Al. Israel] somno repletus est: mane factum est: incensus est quasi ignis flammae[ Al. flamma]. Omnes calefacti sunt quasi clibanus ignis ardens, et ignis devoravit judices suos. Omnes reges eorum ceciderunt: non est in eis qui invocet me. Obscurus locus et attento lectoris sensu indigens, ut primum historiam cognoscamus. Paulum Israel et Samariae civitas conquievit, recepto in se erroris ardore, donec tota massa fermento similis fieret, et cresceret atque erumperet, ac 72 populus intumescens clamaret ad fores Jeroboam regis, et diceret: Hic est dies Jeroboam regis nostri, hic est festus dies quem nobis constituit imperator noster: hunc celebramus, hunc canimus, in hoc exsultamus et ludimus, in hoc vitulos aureos adoramus. Clamante populo, principes non irati sunt, ut quidam putant; sed et ipsi coeperunt furere a vino, et intelligentiam suae mentis amittere, oblivisci Dei, et in idolorum ligna impingere. Quod cum rex cerneret, clamare scilicet populum et dicere: dies iste regis nostri est, et principes quasi temulentos et fanaticos, nescire quid dicerent, extendit manum suam illusoribus, populavit assensum his qui ei vanis laudibus illudebant. Qui illusores, cum insidiaretur eis rex suus, et eos a Deo suo abduceret, praebuerunt ei quasi clibanum cor suum, ut eos succenderet et idololatriae flammis ardere faceret. Idcirco enim assensus est populo, quia intellexit omni eos ad errorem mente conversos. Quodque sequitur: tota nocte dormivit coquens eos, mane ipse succensus est quasi ignis flammae, hoc significat: postquam misit ignem in clibanum cordis eorum, et vidit eos furere, et nullum esse qui suae resisteret voluntati, tota nocte dormivit, id est, securus fuit: versatus in tenebris est, dum illi coquerentur et impietatis panem efficerent. Unde postea surrexit mane, et scelerum suorum flammam aperta ostendit insania, ut nequaquam per insidias, sed impudenter a Dei cultu ad idolorum caeremonias transilirent. Quid plura? omnes quasi clibanus, idololatriae igne calefacti sunt, et devoraverunt judices suos, ut etiam qui bonus esse potuerat per naturam, et religionis Domini recordari, videns et principes et populum vitulis subditos, et illos putare deos, etiam ipse a scelere devoraretur. Denique omnes reges ceciderunt Israel, et ambulaverunt in viis Jeroboam filii Nabath, qui peccare fecit Israel, et nullus inventus est qui, desertis idolis, reverteretur ad Deum. 73 Haec juxta Hebraeorum traditionem audacter magis quam scienter locuti sumus, fidem dictorum auctoribus relinquentes. Nunc ad spiritualem intelligentiam transeamus: Infelices populi, qui a rege diabolo, et ab ejus principibus seducuntur: sive qui ab haereseos principe, et ejus ducibus solemnitates alias susceperunt, relinquentes Ecclesiam, et veritatem conculcantes fidei, solent clamare et dicere: Haec est dies regis nostri: verbi gratia, Valentini, Marcionis, Arii, atque Eunomii. Quod audientes qui eis praepositi sunt, non inebriantur vino, ne leve putetur esse peccatum; sed insaniunt ex vino, de quo Moyses scripsit in Cantico Deuteronomii: Furor draconum vinum eorum, et furor aspidum insanabilis: hi enim comedunt cibos impietatis, et vino iniquitatis inebriantur. De quo dicit et Apostolus: Nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Et in Proverbiis legimus: Principes vinum non bibant: ne obliviscantur sapientiae, et recta judicare non possint. Unde deceptis et populis et ducibus, princeps extendit manum suam vel illusoribus et pestilentibus, quales erant filii Heli, et de quibus in primo psalmo legimus: In cathedra pestilentium non sedit; de quo dicitur: Ejice pestilentem de consilio, et egredietur cum eo contentio: quorum succensa sunt corda, ut allidant quos deceperint. Hoc enim juxta Septuaginta significant cataractae, quae non sursum levant, sed allidunt deorsum. Quodque dicit: Tota nocte Ephraim in somno repletus est, ostendit haereticos dormientes lucem solis justitiae non videre. Qui enim dormiunt, nocte dormiunt: quia oppressus est sensus eorum. Et de his in Psalmis legimus: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt. Horum corda calefiunt variis perturbationibus: ira, amore, avaritia; et devorant judices suos, vel si quid possunt in animo habere virtutum, vel sensus quibus mala discernunt a bonis. Sive hoc dicendum quod duces haereticorum a suis populis devorentur, ut quorum domos devorant turpis lucri gratia, ipsi eorum devorentur assensu. Omnes haereticorum principes ceciderunt: quamvis clamet ad Dominum, nullus est qui invocet nomen ejus: Omnis enim qui invocaverit nomen 74 Domini, salvus erit. Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus: invocabant Dominum, et ipse exaudiebat illos, qui haereticorum reges et principes non exaudit, quia non est inter eos qui clamet ad Dominum.
3.9.6
LIBER SECUNDUS. (CAP. VII) (Vers. 8-10.)
3.9.6
Ephraim in populis ipse commiscebatur, Ephraim factus est subcinericius panis, qui non reversatur: comederunt alieni robur ejus, et ipse nescivit: sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignoravit; et humiliabitur superbia Israel in facie ejus: nec reversi sunt ad Dominum Deum suum, et non quaesierunt eum in omnibus his. LXX: Ephraim populis suis commiscebatur: Ephraim factus est subcinericius, qui non reversatur: comederunt alieni fortitudinem ejus, ipse vero nescivit, et cani effloruerunt ei, et ipse ignovit: et humiliabitur contumelia Israel in facie ejus, et non sunt reversi ad Dominum Deum suum, et non quaesierunt eum in omnibus his. Factum est regnum decem tribuum, sicut omnium nationum, quia recesserunt a Domino: et sicut subcineritius panis, qui non reversatur, hoc est, non agit poenitentiam, comederunt Assyrii atque Chaldaei fortitudinem ejus, et quidquid virium habere poterat, devoraverunt. Tantaeque vecordiae fuit, ut devoratum esse se nesciret: aut certe ignoraret causam propter quam fuisset devorantibus traditus: denique usque ad senectutem, id est, usque ad ultimam captivitatem, in coepto errore permansit. Unde humiliabitur superbia Israel non multo post tempore, sed nunc et in praesenti: hoc est enim quod dicit, in facie ejus: humiliabitur autem, quia se erexerat et non in Deo, sed in multitudine confidebat exercitus. Et quia superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam; pro superbia, id est, GAON(), more suo Septuaginta ὕβριν, id est, injuriam, transtulerunt. Et quia supra dixerat: Ephraim factus est subcinericius panis qui non reversatur, et videbatur ambiguum, nec satis sonare quid diceret, nunc ponit manifestius: Non sunt reversi ad Dominum Deum suum, et non quaesierunt eum in omnibus his. Quod si fuissent reversi ad Dominum Deum suum, audissent utique per Jeremiam loquentem Deum, Revertimini ad me, et ego revertar 75 ad vos. Et cum tanta fecerint, non quaesierunt eum, quem suo vitio perdiderunt. Cum autem debeat Ephraim, ut ad sensum alium transeamus, docere populos, et ad similitudinem sui trahere, ipse populis commiscetur, et similis eorum efficitur, juxta quod supra dictum est: Erit sicut populus, sic sacerdos. Sive Ephraim populis et gentibus commiscetur, ut omnes haeretici nihil differant ab errore gentilium. Et qui quondam fuit princeps in Ecclesia, factus est subcinericius panis, ex omni parte immundo cinere et ignium ardore circumdatus, ut non reverteretur ad Dominum, sed in coepto permaneret errore. Comederunt daemones robur ejus: isti sunt enim alieni et hostes omnium Christianorum, et ipse nescivit, adversarios amicos putans, et devoratores suos arbitrans esse convivas; sed et cani effusi sunt in eo, immo effloruerunt, id est, multo erravit tempore; et nihilominus ignoravit senectutem et vetustatem suam, de qua scriptum est: Quod veteratur et senescit, prope exterminium est. Et si ad justum virum, et ad ecclesiasticum dicitur: Cani hominis sapientia ejus: quare non dicatur ad iniquum, et ad haereticum: Cani hominis stultitia ejus? De hac senectute Daniel dicebat ad presbyterum: Inveterate dierum malorum. Unde et in libro Pastoris( si cui tamen placet illius recipere lectionem) Hermae primum videtur Ecclesia cano capite, deinde adolescentula, et sponsa crinibus adornata. Cumque humilietur superbia haereticorum, sive contumelia, quam quotidie faciunt ecclesiasticis viris, non revertuntur ad Dominum; sed in omnibus his nequaquam requirunt eum; quia calefacti sunt quasi clibanus, et non quaesierunt eum: devoraverunt judices eorum, et reges pariter conciderunt, nec est qui clamet ad Dominum. Quae universa perpessi sunt, ut Dominum quaererent, quem quaerere noluerunt.
3.9.7
LIBER SECUNDUS. (CAP. VII) (Vers. 11, 12.)
3.9.7
Et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor. Aegyptum invocabant, ad Assyrios abierunt: et cum profecti fuerint, extendam[ Vulg. expandam] super eos rete meum, quasi volucrem[ Al. volucres] coeli detraham eos, caedam illos secundum auditionem 76 coetus eorum. LXX: Et erat Ephraim quasi columba insipiens non habens cor. Aegyptum invocavit[ Al. invocabit], et in Assyrios abierunt sicut ibunt. Mittam super eos rete meum, ut volatilia[ Al. volatile] coeli detraham illos, corripiam eos in auditu[ Al. adventu] tribulationis eorum. Praecepit Dominus in Evangelio, ut simus simplices quasi columbae, et astuti quasi serpentes, ut imitantes simplicitatem columbarum, et serpentis astutiam, nec aliis nocere possimus, nec ab aliis patiamur insidias, sed simplicitate et prudentia exhibeamus hominem temperatum: quia prudentia absque bonitate, malitia est: et simplicitas absque ratione, stultitia nominatur. Factus est ergo Ephraim quasi columba seducta, quod Hebraice PHOTHA(): ab Aquila et Symmacho, θελγομένη, vel ἀπατωμένη dicitur, id est, lactata, sive decepta: et a Septuaginta insipiens, sive insensata: ἄνους enim utrumque exprimere potest. Et pulchre columba seducta, sive insipiens appellatur, quia est columba et sapiens, quae dicit in Psalmis: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam? Cujus pennae deargentatae sunt, et posteriora dorsi ejus in virore auri. Ephraim autem columba insipiens, et non habens cor, intantum brutae mentis ostenditur, ut Aegyptum invocans, ad Assyrios perrexerit. Qui enim deprecatus Aegyptiorum auxilium est, ab Assyriis captivus abducitur. Baculus arundineus Aegyptus, cui qui innixus fuerit, statim conteret eum, et fractus atque contritus manum transforat incumbentis. Et ut ostenderet Deus, quod commutantes loca, oculos ejus vitare non possumus, et semper Dei regimur potestate: Cum, inquit, profecti fuerint in Assyrios, etiam ibi extendam rete meum, et si exaltati fuerint ut volucres, inde detraham illos. Deiraham illos autem non in perditionem, sed ut caedam quasi filios: et caedam non in poenarum magnitudine, sed in timore, ut audientes ventura[ Al. vetera] supplicia, solis terroribus emendentur. Quaeritur cur Ephraim non aliis avibus, sed columbae comparatus sit. Aves caeterae pullos suos etiam cum periculo vitae suae protegere festinant, 77 et cum ad nidum suum accipitrem, colubrum, corvum, sive cornicem accedere viderint, huc illucque volitant, et immittunt se morsu, et unguibus lacerant, et dotorem parentis querula voce testantur; sola columba ablatos pullos non dolet, non requirit: et ideo huic recte comparatur Ephraim, quod vastatum per partes populum non sentiat, sed negligens sit salutis suae. Quodque dicit, caedam eos secundum auditionem coelus eorum, hoc significare potest: sicut juncto consilio omnes idola fabricati sunt: ita me irato, omnes pariter vastabuntur. Magistros contrariorum dogmatum, qui Christum reliquere sapientiam, et de Ecclesia sunt egressi, recte insipientem et excordem columbam possumus dicere, qui terrena desiderantes, Assyriis traditi sunt. Et cum profecti fuerint de Ecclesia, expandit Dominus super eos rete suum, testimoniis Scripturarum, et artifici sapientiae sermone contextum, ut elevantes se contra sapientiam Dei, et instar avis ad excelsa volitantes, ad humilia detrahat, et corripiat eos comminatione, et auditione poenarum, ut correcti non pereant in aeternum.
3.9.8
LIBER SECUNDUS. (CAP. VII) (Vers 13.)
3.9.8
Vae eis, quoniam recesserunt a me: vastabuntur, quia praevaricati sunt in me. Ego[ Vulg. Et ego] redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacia, et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis. LXX: Vae eis, quoniam recesserunt a me: manifesti sunt, quoniam impie egerunt in me: ego vero redemi eos: ipsi vero locuti sunt contra me mendacium, et non clamaverunt ad me corda eorum, sed ululabant in cubilibus suis. Me extendente rete meum, ut eos comprehenderem, et quasi volucrem coeli de superbia deponerem, et caederem in auditu angustiae, illi recesserunt et resilierunt a me, hoc enim significat ἀπεπήδησαν, quod Septuaginta transtulerunt: et propterea vastabuntur, quia praevaricati sunt in me. Pro eo quod nos diximus, vastabuntur, et in Hebraeo scriptum est SOD LAEM(), id est, vastatio eis: Symmachus, interitum: 78 Theodotio, miseriam interpretati sunt. Porro in editione Vulgata dupliciter legimus; quidam enim codices habent, δῆλοί εἰσιν, hoc est, manifesti sunt: alii δειλαῖοί εἰσιν, hoc est, meticulosi, sive miseri sunt. Vastabuntur igitur et miseri erunt, et semper timentes ac formidantes, quia praevaricati sunt in Deum, adorantes vitulos aureos, et relinquentes eum qui redemit eos de Aegyptia servitute, et eduxit in excelso brachio. Ipsi vero locuti sunt contra Dominum mendacia, dicentes de idolis: Hi sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti, et non clamaverunt ad Dominum in corde suo, sed in idololatriae fornicationibus volutabantur. Sive quia daemonum cultum sequitur libido et luxuria, qui colebant daemones, consequenter instar porcorum in coeno libidinum versabantur. Et pulchre cantica idolis servientium, non carmina in Deum, sed ululatum appellat. Super haereticis facilis interpretatio est, quod vae habeant sempiternum, quia recessesunt a Deo, et miseri sunt, quia reliquerunt Creatorem suum qui redemit eos sanguine suo: et ipsi loquuntur contra eum mendacia, impia falsitatis dogmata componentes, et non clamant in cordibus suis, sed ululant semper in conciliabulis, quae pulchre cubilia appellat, et ferarum lustra. Istiusmodi non possunt dicere: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo: sed volutantur in sordibus libidinum, vacant stupris, et quidquid loquuntur et putaverint se in laudem Dei dicere, ululatus luporum et baccharum insanientium sonitus est. Raro haereticus diligit castitatem, et quicumque amare pudicitiam se simulant, ut Manichaeus, et Marcion, et Arius, et Tatianus, et instauratores veteris haereseos, venenato ore mella promittunt. Caeterum juxta Apostolum, quae secrete agunt, turpe est dicere.
3.9.9
LIBER SECUNDUS. (CAP. VII) (Vers. 14 seq.)
3.9.9
Super triticum et vinum ruminabant: recesserunt a me, et ego erudivi et confortavi brachia eorum: et in me cogitaverunt 79 malitiam: reversi sunt, ut essent absque jugo: facti sunt quasi arcus dolosus: cadent in gladio principes eorum, a furore linguae suae: ista subsannatio eorum in terra Aegypti. LXX: Super tritico et vino dissecabantur; eruditi sunt in me, et ego confortavi brachia eorum, et contra me cogitaverunt mala: conversi sunt in nihilum, facti sunt quasi arcus intentus, cadent in gladio principes eorum propter imperitiam linguae eorum; sic est subsannatio eorum in terra Aegypti. Propter abundantiam, inquit, rerum omnium corruerunt. Quod etiam Ezechiel in Sodomis et Gomorrhis factum esse commemorat, ut nihil aliud nisi cibos et luxuriam ruminarent: pro quo Septuaginta transtulerunt, super frumento et vino dissecabantur, in exemplum prophetarum Baal, qui praesente Elia, concisione membrorum pluvias precabantur. Simulque ut ostenderet eos jumentorum similes, non dixit, comedebant, sed ruminabant: et ideo recesserunt a Domino qui dicit: ego eos erudivi, ego fortitudinem praebui, et contra me suas erexere cervices; non quod aliquid possint facere et nocere Creatori suo: sed quod solum facere potuerunt, cogitaverunt mala contra me. Et quomodo a principio fuerunt, priusquam vocarem eos per Abraham, et postea per Moysen et Aaron, et erant absque jugo legisque notitia, et cunctis nationibus miscebantur: ita etiam nunc reversi sunt in pristinum statum: ut absque jugo et frenis deferrentur per praecipitia, et mutarentur in arcum dolosum, ut quem Deus contra adversarios intenderat, ipsi contra suum Dominum verterent, et mitterent adversus eum blasphemiarum sagittas. Unde principes eorum, qui infelicem populum deceperunt, cadent gladio propter furorem linguae suae, quod vitulos aureos deos appellare sunt ausi, ut hoc facerent in terra repromissionis, quod in Aegypto didicerant: colentes Apim Aegyptium, et omnia eorum portenta venerantes: ita enim et in solitudine, quando egressi sunt de Aegypto, Dominum subsannaverunt, dicentes: Isti sunt dii tui, Israel. Et: 80 Utinam essemus in terra Aegypti, ubi sedebamus super ollas carnium, et caetera. Super tritico et vino, et falsis mysteriis corporis et sanguinis Christi, qui dicit in Evangelio: Nisi ceciderit granum tritici in terram, et mortuum fuerit, ipsum solum manet: Et in alio loco: Ego sum vitis vera: Et: Nisi biberitis sanguinem meum. Super hoc ergo tritico et vino haeretici conciduntur, et diversa sibi construunt tabernacula: sive praeciduntur ab Ecclesiae corpore, et legem Dei meditari, et ruminare se simulant. Sed hoc facientes recedunt a Domino qui docuit eos in Ecclesia, et dedit eis fortitudinem, qua contra adversarios dimicarent. Illi vero cogitaverunt malitiam contra Dominum, impiissimas haereses exstruentes, et reversi sunt in statum gentilium, ut essent absque Dei notitia et jugo: sive reversi sunt in nihilum, non quod desierint esse, sed quod ad comparationem ejus, qui loquitur ad Moysen: Vade, dic populo Israel: Qui est misit me, omnes qui contra Dominum sapiunt, non esse dicantur[ Al. dicuntur]. Juxta illud quod in Esther legimus in Septuaginta dumtaxat: Ne tradas sceptrum tuum his qui non sunt, haud dubium quin idola significet. Si enim Deus est veritas, quidquid contrarium veritati est, mendacium est, et nihil nominatur. Hoc haereticis convenit, qui instructi de Scripturis sanctis, adversum Dominum Legis et Prophetarum et Evangelii verba vertunt: et sunt quasi arcus dolosus sive perversus. Dolosus arcus atque perversus est, qui percutit dirigentem, et vulnerat dominum suum. Sive facti sunt quasi arcus intentus, parati semper ad pugnam et contentiones, in subversionem audientium. Unde principes eorum, id est haeresiarchae, Domini mucrone feriuntur, propter insaniam linguae suae, qua Dominum blasphemaverunt: hoc idem facientes in falsi nominis Ecclesia, quod faciebant eo tempore quo in Aegypto saeculi morabantur, hoc est, quando gentiles erant. Omnes enim haereticorum et gentilium quaestiones eaedem sunt, quia non Scripturarum 81 auctoritatem, sed humanae rationis sensum sequuntur.
3.10.1
LIBER SECUNDUS. (CAP. VIII) (Cap. VIII.--Vers. 1 seq.)
3.10.1
In gutture tuo sit tuba, quasi aquila super domum Domini: pro eo quod transgressi sunt foedus meum, et legem meam praevaricati sunt. Me invocabunt[ Al. invocabant], Deus meus, cognovimus te Israel. Projecit Israel bonum, inimicus persequetur eum. Ipsi regnaverunt, et non ex me: principes exstiterunt, et non cognovi. Argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent. LXX: In sinu eorum quasi terra sicut aquila super domum Domini: pro eo quod transgressi sunt testamentum meum, et contra legem meam impie egerunt. Me invocaverunt[ Al. invocabant], Deus, cognovimus te: quia Israel aversatus est bona: inimicum persecuti sunt, ex semetipsis regnaverunt, et non per me: principes exstiterunt, et non indicaverunt mihi: argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut dispereant. Hoc quod interpretati sumus, in gutture tuo sit tuba, pro quo in Hebraeo scriptum est, ALECHCHAC SOPHAR(), Aquila et Symmachus et Theodotio similiter transtulerunt. Soli Septuaginta dixerunt: in sinu eorum quasi terra: quod quid significet, incertum est. Quidam enim aestimant sinum dupliciter accipi, et inferiorem partem vestimenti a genitalibus usque ad pedes: et colpum maris, id est, sinum, verbi gratia, Hadriatici, et Ionii, et Propontidis, falsosque magistros, qui blasphemiam Aegypti sunt secuti, omnia in sinu suo libidini servientia et terrena retinere: vel certe in portu et refugio navigationis suae, nihil pretiosarum mercium, sed terrena conquirere. Nos autem sequentes veritatem Hebraicam, coeptae explanationis texamus ordinem. Praecipitur prophetae, et dicitur ad eum: In gutture tuo sit tuba, hoc est, sic exalta vocem tuam, ut tubae similis sit: ut plurimi audiant, quia plurimi peccaverunt. Cumque exaltaveris vocem tuam, hoc dicito cum clamore, quasi aquila super domum Domini, et est sensus: Veniet Nabuchodonosor cum omni exercitu suo tam raptim, tam velociter, ut aquilae imitetur volatum festinantis ad praedam: et veniet non ad alium locum, sed ad Jerusalem, in qua templum Dei situm est, 82 ut eam destruat atque subvertat. De hac aquila et Ezechiel plenius loquitur: magnarum alarum plumarumque et unguium; quae habet ductum intrandi in Libanum, hoc est, in templum Dei. Juxta Zachariam prophetam, in quo scriptum est: Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuas. Hoc autem, o propheta, quod tibi dico atque praecipio: In gutture tuo sit tuba, ut vocifereris et dicas, quasi aquila super domum Domini, regem venire Chaldaeorum, non aliam ob causam jubeo, nisi quod transgressi sunt foedus meum, et meas caeremonias reliquerunt. Unde tempore necessitatis et angustiae, quando captivitas venerit, me invocabunt et dicent: Deus meus, cognovimus te, Israel; nos qui appellamur Israel, scimus te atque cognoscimus, et nomen Jacob, qui tibi placuit, servamus antiquum, ut dicamur Israel. Quibus respondit Dominus: Quomodo vocamini Israel, cum Israel projecerit bonum, id est, Dominum Deum suum, a quo appellatus est Israel? Idcirco quia Israel projecit bonum, inimicus, hoc est, Assyrius persequetur eum, atque comprehendet: qui, me rege deserto, petierunt sibi regem, sicut et gentes reliquae, et fecerunt contra voluntatem Dei[ Al. meam]. Denique Samuel ideo eis dura regis exponit imperia, et filios eorum ac filias dicit regibus servituras, ut ad Dominum regem clementissimum convertantur; sed illi absque voluntate Dei principes exstiterunt. Et non eis suffecit hoc scelus, nisi majori impietate facinus duplicarent, ut argentum suum et aurum quod acceperant ad divitias et ornatum, in idola verterent. Ergo Saul non ex voluntate Dei, sed ex populi errore rex factus est. Et quia radicem pietatis non habuit, statim ut regnare coepit, impietate succensus est. Potest hoc quod dicit: Ipsi regnaverunt, et non ex me: principes exstiterunt, et non cognovi, etiam de Jeroboam accipi filio Nabath, et de caeteris principibus, qui ei in imperio successerunt. Nec statim, quia Deus Salomoni iratus, regnum ejus dividi voluit, idcirco Israel bene suscepit regem. Debuerat enim juxta legis praecepta interrogare Dominum, an vellet hoc fieri. Nam de Salvatore 83 dicitur: quod oporteat quidem tradi Filium hominis, sed vae illi, per quem tradendus sit. Diabolum qui ponere cupit supra astra coeli nidum suum, aquilam saepissime legimus: Si exaltatus fueris ut aquila, inde detraham te, dicit Dominus. Oculus quoque qui irridet patrem, et despicit senectutem matris, effodietur a corvis, et devorabunt eum pulli aquilarum: per diabolum ac daemones, clarum visionis suae lumen amittens. Unde in Lege praecipitur, ut non comedamus aquilam. Haec igitur aquila venit super haereticorum conciliabula, quae quondam fuerant domus Domini: et idcirco venit, quia praevaricati sunt foedus ejus, et legem Dei dereliquerunt: et sine causa invocant eum, et dicunt: Deus meus es, et cognovimus te, nos qui vocamur Israel, cernentes Deum, et vocamur nomine Christiano. Frustra, inquit, haec faciunt, cum ipsi sibi reges constituerint, et contra meam fecerint voluntatem, et principes habeant adversarios meos, quos ego nescio, quia mei notitiam non merentur. Argentum quoque suum, et aurum, et quidquid habere poterant naturaliter, sermones ac sensus verterunt in idola, quae de suo corde finxerunt: et verterunt, non ut interirent; sed quia verterunt, ideo interierunt. Neque enim hac ratione fecerunt, ut perirent; sed quia fecerunt, idcirco perierunt.
3.10.2
LIBER SECUNDUS. (CAP. VIII) (Vers. 5, 6.)
3.10.2
Projectus est vitulus tuus, Samaria. Iratus est furor meus in eis: usquequo non poterunt emundari? quia ex Israel et ipse est: artifex fecit illud, et non est Deus: quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariae. LXX: Projice vitulum tuum, Samaria: concitatus est furor meus super eos: usquequo non poterunt emundari in Israel? et hoc artifex fecit, et non est Deus: quia seducens erat vitulus tuus, Samaria. In eo loco, in quo nos posuimus aranearum telas, in Hebraico scriptum est SABABIM(), per IOD litteram penultimam: non ut quidam falso putant, SABABUM(), id est, per VAU, quod Septuaginta et Theodotion, πλανῶν interpretati sunt, id est, seducens, atque decipiens: Aquila errantibus, sive conversis: Symmachus, inconstans, vel instabile, id est, ἀκαταστατῶν: 84 Quinta editio, ῥεμβεύων, vagus et fluctuans. Nos ab Hebraeo didicimus SABABIM proprie nominari aranearum fila per aerem volantia, quae dum videntur intereunt, et in atomos atque in nihilum dissolvuntur. Et recte his Samariae vitulus comparatur, quem eo tempore pro pretii magnitudine, quia aureus erat, populus adorabat. Hoc quod supra dixerat: Argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent, nunc exponit manifestius: Projectus est vitulus tuus, Samaria, iratus est furor meus in eos: vel in vitulos, quia duos fecerant: vel in Samariae habitatores, qui eos adorabant. Porro quod in Septuaginta legimus: Projice vitulum tuum, Samaria, cohortatur habitatores ejus, non unius urbis, sed omnium decem tribuum, quae appellantur Samaria( alioquin in urbe Samaria vituli non erant, sed in Dan et in Bethel), ut projiciat vitulos super quos iratus est Deus: sive ἀποτρίψεται, id est, defricet: ut quos multo tempore coluerat, paulatim a se defricet et emundet. Illisque non audientibus, convertitur ad alios, et quasi ad tertiam personam loquitur: Usquequo non poterunt emundari? Quae ista, inquit, insania est, me dante[ Al. mediante] locum poenitentiae, illos ad sanitatem nolle converti Et quia dixerat: Projice vitulum tuum, Samaria, exponit quis iste sit vitulus: quia ex Israel et ipse est: non ab aliis ait, vitulum gentibus accepistis, ut Baal et Astaroth a Sidoniis, ut Chamos a Moabitis, ut Moloch ab Ammonitis; sed vos ipsi, et rex vester Jeroboam, quod in Aegypto didiceratis, fecistis in Israel. Aut qualis ille est deus, qui manu formatur artificis? Denique ut aranearum fila dissolvuntur in ventum, ita vitulus Samariae redigetur in nihilum. Projicit Dominus haereticorum vitulos et Samariae, qui se dicunt legis praecepta servare: qui vituli haerent humo, et operantur in terra, non spiritu, nec oculos ad coelum levant; et idcirco iratus est furor Domini super eos, et miratur quae sit tanta perversitas, ut nolint relinquere idola, quae sibi fabricati sunt, et ament[ Al. amant] sordes haereticas pro Ecclesiae munditiis. Quos vitulos non accepit Israel, qui Dominum videre se fingit 85 a caeteris gentibus: sed de Scripturis sanctis sibi ipse conflavit intelligentiae pravitatem, et artifex est Dei sui, qui cito peribit et aranearum telas imitabitur, quae levi rumpuntur attactu.
3.10.3
LIBER SECUNDUS. (CAP. VIII) (Vers. 7.)
3.10.3
Quia ventum seminabunt, et turbinem metent: culmus stans, non est in eo germen, non faciet farinam: quod et si fecerit, alieni comedent eam. LXX: Quia corrupta vento seminaverunt, et subversio eorum suscipiet ea: manipulus non habens vires ut faciat farinam: quod et si fecerit, alieni comedent eam. Aranearum telis, Samariae vitulum comparat: idcirco metaphoram servat in reliquis, ut quos aranearum telas dixerat, comparet vento, et turbini, culmisque non stantibus: et si steterint, farinam non habentibus; et si farinam, inquit, fecerint, ab aliis devorabitur. Et quia tam de haereticis quam de his, qui in Samaria fabricati sunt idola, communis est sensus, communiter disputandum est. Isti ventum seminant, sive quae a vento corrupta sunt semina, quae medullam non habent, quam Graeci ἐντεριώνην vocant, et idcirco vacua seminantes, inania vacuaque recipiunt: immo seminantes in carne, de carne metunt corruptionem, et circumferuntur omni vento doctrinae. Cumque ventum seminaverint, metent turbines et tempestates, et primum quidem culmus, hoc est, stipula non erit ex his seminibus, nec aliquam poterunt speciem segetis habere fecundae. Quod si raro acciderit, ut Ecclesiastici quid dogmatis simile habere videantur: ipsum germen et spica farinam non faciet. In cujus farinae satis tribus mittit fermentum Evangelica mulier: ut et spiritus quo sentimus, et anima qua vivimus, et corpus quo incedimus, in unum sanctum Spiritum redigantur, juxta Apostolum: In ipso vivimus, movemur et sumus. Quod si raro acciderit haereticis, ut farinam quoque sementis eorum faciat, de hac farina fiet subcinericius panis, qui non reversatur, et quem alieni comedent. Unde et nunc ait: Quod et si fecerit farinam, alieni comedent eam. 86 Alienos autem illos debemus accipere, de quibus scriptum est: Filii alieni mentiti sunt mihi. Et in octavo decimo psalmo: Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo. Qui si justo viro non fuerint dominati, tunc immaculatus erit, et mundabitur a delicto maximo.
3.10.4
LIBER SECUNDUS. (CAP. VIII) (Vers. 8.)
3.10.4
Devoratus est Israel, nunc factus est in nationibus quasi vas immundum. Septuaginta pro immundo, inutile transtulerunt, caetera similiter. Immundum vas, sive inutile, Hebraei matulam vocant, qua ad suscipienda et projicienda stercora uti solemus. Huic immunditiae idololatras et haereticos comparat, qui miscentur gentibus, dum Dei non custodiunt veritatem, et facti vas in honorem, conversi sunt in vasa[ Al. vas] contumeliae. Quid enim immundius daemonico spiritu, et haereticorum dogmatibus, quae eos ethnicis miscuerunt? Talis erat Jechonias idolis mancipatus, de quo per Jeremiam loquitur Deus: Inhonoratus est Jechonias, sicut vas cujus nulla est utilitas. Econtrario Paulus qui dicere poterat: An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus? appellatur vas electionis aureum et argenteum: quia habebat sapientiam, et eloquium, quo Christi Evangelium praedicabat. Quod autem dicit, devoratus est, vel absorptus, hoc significat, quod mixtus idolis et nationibus, proprium Israelis et Christiani nomen amiserit.
3.10.5
LIBER SECUNDUS. (CAP. VIII) (Vers. 9, 10.)
3.10.5
Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi: Ephraim munera dederunt amatoribus, sed et cum mercede conduxerunt nationes: nunc congregabo eos, et quiescent paulisper ab onere regis et principum. LXX: Quia ipsi ascenderunt ad Assyrios, germinavit apud semetipsum Ephraim: munera dilexerunt: idcirco tradentur in gentibus, nunc suscipiam eos, et quiescent parvum, ut ungant reges et principes. Devoratus est, inquit, Israel, et factus est tamquam vas inutile, sive immundum, de quo non supersit testa, in qua hauriri possit aqua, aut modicum quid igniculi. Et quia factus est vas immundum, ideo ascenderunt ad Assyrios imitantes onagrum solitarium: 87 nequaquam ut oves pasti a Domino, sed male abutentes libertate sua, et educti in captivitatem, quos propheta plangit et dicit: Ephraim munera dederunt Assyriis, et conduxerunt mercede amatores suos, de quibus scribit Ezechiel: Omnibus meretricibus dantur mercedes: tu autem dedisti mercedes amatoribus tuis, et econtrario factum est in te. Cumque dederit dona gentibus, et mercede ad auxiliandum sibi conduxerint nationes, congregabuntur ad pugnam, et vincti pariter abducentur. Et quia amant offerre adversariis munera, ideo paulisper beneficium consequentur, ut non solvant stipendia regi et principibus, donec perveniant in Assyrios, ubi nequaquam tributa, et stipendia dabunt ut liberi; sed redigentur in ultimam servitutem. De haereticis non ambigimus, quin juxta errorem mentis suae euntes ad Assyrios, ascendere se putent, et non descendere. Unde dicitur ad eos per Isaiam: Quid factum est tibi nunc, quia ascendistis omnes in tecta vana? quorum Assyriorum princeps est sensus magnus. Unde in semetipso germinavit Ephraim, praesumptione sui aestimans se crevisse. Sive onager factus est solitarius, ut non Ecclesiae consita, sed diaboli deserta penetraret. Amavit munera pro errore suo, ipse sibi praemia repromittens, sive turpis lucri gratia omnia faciens. Vel certe dedit amatoribus suis daemonibus munera atque mercedes, et cum hoc fecerit, tradetur gentibus. Sicut enim nationes corporalia simulacra venerantur: sic isti idola deos putant, quae de suo corde finxerunt, et ideo reputabuntur in numero nationum. Sin autem, inquit, nunc, et in praesenti saeculo egerint poenitentiam, et susceperim eos, cessabunt parvum super se regem constituere et principes ejus. Ut intelligamus parvum regem diabolum, ad distinctionem magni regis, qui societatem cum Belial habere non potest; sed statim ut receptus fuerit, de corde credentium fugat parvum regem et principes ejus. Juxta Hebraicum autem, congregabuntur in Ecclesia Dei qui fuerant antea dispersi, et mercede sibi conduxerant nationes, et quiescent ab onere regis, 88 super quo Apostolus scissos ab Ecclesia increpat, dicens: Sine nobis regnatis: atque utinam regnetis, et a principibus quos habent in synagogis diaboli constitutos.
3.10.6
LIBER SECUNDUS. (CAP. VIII) (Vers. 11.)
3.10.6
Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum, factae sunt ei arae in delictum. LXX: Quia multiplicavit Ephraim altaria: in peccatum sunt ei altaria dilecta. Ducti, ait, in captivitatem cessabunt paulisper ab onere regis et principis. Et hoc patientur quia Ephraim princeps eorum multiplicavit altaria, non in quibus immolaret Domino, sed in quibus peccatis peccata conjungeret: quae altaria, id est, arae vertentur ei in delictum, ut quanto plura fuerint, tanto illius scelera multiplicentur. Deinde ut supra dixerat: Quid faciam tibi, Ephraim? quid faciam tibi, Juda? velut ambigens et requirens, quo medicamine sanaret infirmum, et quibus consiliis peccantem retraheret ad salutem.
3.10.7
LIBER SECUNDUS. (CAP. VIII) (Vers. 12.)
3.10.7
Scribam ei multiplices leges meas, quae velut alienae reputatae[ Vulg. computatae] sunt: hostias offerent[ Vulg. afferent], immolabunt carnes, et comedent, et Dominus non suscipiet eas. LXX: Scribam eis multitudinem: legitima ejus in aliena reputata sunt altaria: quia si immolaverint hostias, et comederint carnes, Dominus non suscipiet eas: quas prius dederam per Moysen. Sed quid prodest ultra alias scribere, cum contempserit eas quas ante suscepit? Annon contemptus Dei est, quando, me jubente, ut unum in Jerusalem esset altare, per omnes montes et colles idola fabricati sunt, quibus irritarent Dominum? Altaria quoque idcirco fecerunt, non ut mihi placerent; sed ut, multis hostiis immolatis, carnes earum comederent, juxta illud quod Dominus loquitur in Evangelio: Amen, amen dico vobis, quaeritis me, non quia vidistis signa; sed quia manducastis de panibus, et saturati estis. Omne enim studium victimarum in eo habent, ut devorent hostias, non ut per eas placeant Deo: nec suscipiet eas Dominus quas non illi, sed suo ventri immolaverunt et gutturi. Unum autem esse altare in Ecclesia, et unam fidem, et unum baptisma apostolus docet, quod haeretici deserentes, multa sibi altaria 89 fabricati sunt, non ad placandum Deum, sed in delictorum multitudinem. Propterea leges Dei accipere non merentur, cum eas quas acceperant, ante contempserint. Et si quid dixerint de Scripturis, nequaquam divinis verbis, sed ethnicorum sensibus comparandum est. Isti multas immolant hostias et comedunt carnes earum, unam Christi hostiam deserentes: nec comedentes ejus carnem, cujus caro cibus credentium est. Quidquid fecerint, sacrificiorum ordinem ritumque simulantes, sive dederint eleemosynam, sive pudicitiam repromittant, sive humilitatem simulent, fictisque blanditiis simplices quosque decipiant, nihil de hujuscemodi sacrificiis Dominus suscipiet.
3.10.8
LIBER SECUNDUS. (CAP. VIII) (Vers. 13, 14.)
3.10.8
Nunc recordabitur iniquitates[ Vulg. iniquitatis] eorum, et visitabit peccata eorum: ipsi in[ Vulg. ad] Aegyptum convertentur, et oblitus est Israel factoris sui, et aedificavit delubra, et Judas multiplicavit urbes munitas, et mittam ignem in civitate ejus, et devorabit aedes illius. LXX: Nunc recordabitur iniquitates eorum, et ulciscetur injustitias eorum: ipsi in Aegyptum conversi sunt, et oblitus est Israel eum qui fecit illum, et aedificaverunt delubra, et Judas multiplicavit urbes munitas[ Al. muratas], et emittam ignem in civitates ejus, et devorabit fundamenta ejus. Inter ἀνομίαν, id est, iniquitatem, et peccatum, hoc interest, quod iniquitas ante legem, peccatum post legem est, et qui permanent in delictis, iniquitates eorum Dominus recordabitur, quas ante legem commiserant: peccatorum autem non recordabitur, sed faciet ultionem. Ideo autem et veterum iniquitatem recordabitur, et peccata pristina visitabit: quia in Aegyptum sunt reversi, vel auxilia postulantes, vel eosdem colentes deos, in quibus prius erraverant, ἄπιν et μνεῦιν. Oblitus est enim Israel factoris sui, et aedificavit delubra in excelsis, totos colles et montes, et umbrosas arbores, Baal et Astaroth, et 90 aliis idolis consecrans. Judas quoque intelligens Israelem de Dei amore recessisse, et visitata eorum peccata esse, non est conversus ad Dominum, sed in urbium munitione confisus est, quas Dominus destructurum esse se dicit, et usque ad fundamentum illius voraturum. Illius, haud dubium, quin Judam[ Al. Juda] significet: licet quidam fundamenta earum, id est, urbium pro illius legant. Secundum autem anagogen iniquitates, id est, ἀνομίαι et ἀδικίαι vocantur, quas ante baptismum commisimus, et quae nobis in baptismate sunt dimissae: peccata autem quae post baptismum egimus, de quibus et in psalmo scriptum est: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Quae omnia imputabuntur haereticis ut et veteres iniquitates, et nova eis peccata reddantur. Qui enim de Aegypto exierant per confessionem Christi, perfidia in Aegyptum sunt reversi. Oblitus est Israel factoris sui, et Creatore contempto, alium sibi finxit dominum. Judas quoque, id est, vir Ecclesiasticus, in malis operibus, vel in sanctarum Scripturarum interpretatione perversa, aedificavit sibi urbes munitas, non auxilio Dei, sed artifici[ Al. artificis] mendacio: quas Dominus igne sui spiritus succensurum esse se dicit, et devoraturum βάρεις ejus, id est, magnas et in modum turrium aedificatas domos: et fundamenta male posita subversurum, ne possint sacrilega contra Deum delubra construere. Quidam urbes a Juda munitas in bonam partem accipiunt, et illud quod huic sensui contrarium videbatur: immittam ignem in civitates ejus, et devorabit aedes illius, ita temperare nituntur, ut postquam venerit quod perfectum est, id quod ex parte est, destruatur. Quod juxta LXX interpretes legimus,÷ et in Assyriis immunda comederunt, in Hebraico non habetur, et idcirco obelo praenotandum est. Possumus autem 91 dicere, quod desiderantes Aegyptum Israelitae, capti ab Assyriis, ibi immunda comederint, juxta Ezechielem, qui eos in Chaldaea idolothyta comedisse describit: et in tantum idolorum polluta sordibus, ut humano stercori comparentur. Haeretici quoque, quorum principes sunt Assyrii( de quibus crebro diximus), comedunt apud eos immunda, dum illorum sordibus inquinantur.
3.11.1
LIBER SECUNDUS. (CAP. IX) (Cap. IX.--Vers. 1, 2.)
3.11.1
Noli laetari, Israel: noli exsultare sicut populi: quia fornicatus es a Deo tuo: dilexisti mercedem super omnes areas tritici. Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis. LXX: Noli gaudere, Israel, et noli laetari sicut populi: quia fornicatus es a Deo tuo: dilexisti munera super omnem aream tritici. Area et torcular non cognovit eos, et vinum mentitum est illis. Qui a Deo recesserunt, cum in profundum venerint peccatorum, et desperaverint salutem suam, universa contemnent. Denique et Israel recedens a lege Dei, et colens idola, ex multis gentibus unam gentem esse se dicit: gaudens et gratulans quod a Dei notitia recesserit, et sit gens mixta cum caeteris, et propterea nunc corripit eos, et dicit: Ne gaudeas, ne laeteris, nec putes te talem esse, ut sunt caeterae nationes. Aliter enim nesciens Deum, aliter punitur recedens a Deo, quia servus qui scit voluntatem domini sui, et non facit eam, vapulabit multum. Mercedem fornicationis tuae areas multas et torcularia reputasti, ut rerum omnium abundantia fruereris: ideo area et torcular, triticum vinumque non facient, et mentietur eis torcular, sive negabit vinum suum, quo se inebriandos putabant. Legimus sud Acab rege Israel, et Elia propheta, famem gravissimam fuisse in Samaria: ita ut matres filiorum suorum cadaveribus vescerentur. Eo tempore, juxta litteram, area et torcular non pavit eos, et vinum mentitum est eis, et in egestate tabuerunt. Dicitur et ad haereticos, ne exsultent atque laetentur, et putent se caeterarum similes nationum. Illae enim 92 non crediderunt in Deum; isti vero sub nomine Dei idola colunt, et fornicantur a Deo suo: et plures sibi areas, et torcularia infinita multiplicant, et comedunt triticum, de quo efficitur panis luctus, et bibunt vinum Sodomorum, quod cum aspidum felle calcatur. Et quia sibi plura torcularia, et multas areas praepararunt: idcirco de vera et de una area, et de torculari quod calcavit Dominus Jesus, non vescentur, et non bibent; sed quodcumque se habere putaverint, mendacio depravabitur.
3.11.2
LIBER SECUNDUS. (CAP. IX) (Vers. 3 et 4.)
3.11.2
Non habitabunt in terra Domini. reversus est Ephraim in Aegyptum, et in Assyriis pollutum comedit: Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei sacrificia eorum, quasi panis lugentium, omnes qui comedunt[ Vulg. comedent] illum, contaminabuntur, quia panis eorum, animae ipsorum, non intrabunt in domum Domini. LXX: Non habitaverunt in terra Domini, habitavit Ephraim in Aegypto, et in Assyriis immundum comedit: non libaverunt Domino vinum, nec placuerunt ei sacrificia eorum: quasi panis luctus ejus: omnes qui manducaverint ea, contaminabuntur; quia panes animarum eorum non intrabunt in domum Domini. Non solum area, et torcular non pavit eos, et vinum mentitum est in terra Israel, quando per triennium, et menses sex cuncta perierunt, sed et ipsi habitatores recedent de terra Domini, et ducentur in terram alienam, ne habitent in terra sancta quam suis fornicationibus polluerunt. Reversus est, inquit, Ephraim in Aegyptum, et in Assyriis pollutum comedit. De hoc loco quidam supra addiderunt: et in Assyriis pollutum comedit, quod in Hebraico non habetur, de quo jam diximus. Cum autem fuerint in Chaldaea absque templo et absque altari, non libabunt Domino vinum, sed daemonibus, et non placebunt ei, qui libant diis alienis, et qui in captivitate retinentur atque in Assyriis idolothyta comedunt, et quasi panes lugentium sunt. Non est enim licitum de sacrificiis comedere lugentium, et si comederit, immundum fiet quod licite oblatum est. Lugentium 93 coenas Graeci νεκρόδειπνα vocant, nos parentalia possumus dicere, ab eo quod parentibus mortuis immolentur. Et non solum qui obtulerit, sed etiam qui comederit de hujuscemodi cibis immundus erit: panis enim eorum, hoc est cibus quem offerunt, non intrabit in domum Domini, quae destructa est, quae Babylonio igne succensa est; sed erit animae eorum. Et est sensus, suae gulae, et suae provident voluptati; caeterum mihi non placent polluta. Non habitabunt in terra domini, qui ab Ecclesia recesserunt, et reversi sunt mente in Aegyptum, et Assyriorum, id est, daemonum comedunt[ Al. comederunt] sacrificia: nec libant Domino vinum quo inebriati sunt in luxuriam, et non placent ei nec illa quae offerunt, nec ipsi qui offerunt. Sacrifia haereticorum panis luctus est et lacrymarum: omnia enim quae faciunt vertentur in fletum. Nec audire poterunt: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur; sed econtrario audient: Vae ridentibus, quia ipsi lugebunt. Quidquid offerunt non Deo, sed mortuis offerunt: his videlicet qui sceleratas haereses confinxerunt; et quicumque de eorum comederit victimis, contaminabitur, Caeci in foveam ducentur a caecis. Quidquid fecerint, deliciarum causa faciunt, ut populum decipiant, ut domos devorent viduarum. Panem luctus possumus dicere, verba mortifera, quibus iniquitatem loquuntur contra Dominum: qui panis non ingreditur in domum Dei: haereticorum enim conciliabula, non domus Dei appellantur, sed speluncae latronum.
3.11.3
LIBER SECUNDUS. (CAP. IX) (Vers 5. et 6.)
3.11.3
Quid facietis in die solemni, in die festivitatis Domini? Ecce enim profecti sunt a vastitate: Aegyptus congregabit eos, Memphis sepeliet eos, desiderabile argentum eorum urtica haereditabit, lappa in tabernaculis eorum. LXX: Quid facietis in die conventus, et in die solemnitatis 94 Domini? Ideo ecce ibunt de miseria Aegypti, et suscipiet eos Memphis, et sepeliet eos Machmas, argentum eorum interitus possidebit, spinae in tabernaculis eorum. Cum venerit, inquit, dies captivitatis et saevissimus hostis ingruerit, quae mea solemnitas est? quam ego placabilem habeo hostiam? quia me de meis hostibus vindicat, et injuriae ponit modum, et flagellat impios filios. Quid igitur facietis in die festivitatis Domini? Respondete. Illisque tacentibus, sibi ipse respondet, immo quae facturi sint, divinis oculis intuetur: Ecce, inquit, miseria et vastitate prementibus, et Assyrio atque Chaldaeo captos ligare cupientibus, ad Aegyptum confugerunt. Ibi Memphis sepeliet eos, quae eo tempore erat metropolis Aegypti, antequam Alexandria, quae prius appellabatur NO(), ab Alexandro Macedone et magnitudinem urbis et nomen acciperet. Quod autem in Septuaginta dicit, sepeliet eos Machmas, in Hebraeo non habetur; sed MAMAD(), quod appellatur desiderabile. Ex quo perspicuum est, falsos eos esse similitudine litterarum DALETH() et CHAPH(); et pro Mamad, quod omnes desiderabile transtulerunt, putasse Machmas Aegypti civitatem esse. Possumus hoc quod dicitur: Ecce enim profecti sunt a vastitate, Aegyptus congregabit eos, Memphis sepeliet eos, et de tribu Juda accipere: quando, interfecto Godolia ab Ismaele, quem Nabuchodonosor terrae praeposuerat, reliquiae populi cum Jeremia propheta ad Aegyptum transfugerunt, et ibi persequentibus postea Chaldaeis, vel captae sunt, vel sepultae. Desiderabile autem argentum eorum, quod urtica possedit, villas et omnia ornamenta villarum intelligemus, quae pretio emuntur argenti. Quodque sequitur, lappa in tabernaculis eorum, longam significat vastitatem, ut ubi quondam domus eorum erant, ibi lappae et urticae nascantur 95 ac spinae. Dicitur et ad haereticos: Cum dies solemnis advenerit, quid facturi estis? Pro die solemni, Aquila interpretatus est, tempus. Ex quo manifestum est, non festum diem sonare, sed tempus retributionis: statim enim sequitur: Venerunt dies ultionis, venerunt dies retributionis tuae. Ecce vastati estis a multis hostibus: Assyrii vos Chaldaeique jugularunt, fugistis ad saeculum, et caeteris estis nationibus comparati: ibi vos Memphis sepeliet, quod interpretatur ex ore; et est sensus: juxta vestras blasphemias recipietis, et quod locuti estis, in suppliciis sentietis: desiderabilia, hoc est, dogmata quae vobis artifici composueratis eloquio, quod interpretatur argentum, possidebit urtica, quae vos aeterno ardore consumet: et erit lappa vel spina in tabernaculis vestris, spinae quippe orientur in manibus eorum, qui inebriati sunt calice Babylonio. Et in Evangelio legimus, turpes cogitationes et curas hujus mundi, et inhaerentia vitia, spinas appellari, quae surgentia in herbis frumenta suffocent.
3.11.4.1
LIBER SECUNDUS. (CAP. IX) (Vers. 7.)
3.11.4.1
Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis: scitote, Israel, stultum prophetam, insanum virum spiritualem propter multitudinem iniquitatis tuae, et multitudinem amentiae. LXX: Venerunt dies ultionis, venerunt dies retributionis tuae, et affligetur Israel sicut propheta insaniens, homo qui habebat spiritum, propter multitudinem iniquitatum tuarum, multiplicata est amentia tua. Et in hoc loco error est solitus: ubi enim nos interpretati sumus, scitote, Israel, hoc est, Israelitae, et in Hebraeo legitur JADAU(), Septuaginta transtulerunt et affligetur: JOD litteram VAU putantes, et pro DALETH legentes RES: quorum alterum scientiam, alterum afflictionem, vel malitiam sonat. Venerunt igitur dies visitationis, de quibus supra dixerat: Quid facietis in die solemni, et in die festivitatis Domini? Venerunt dies retributionis. O Israel, nunc tua verba cognosce, qui prophetam tibi vera dicentem, et prophetantem Spiritu sancto, stultum et insanum vocabas, juxta illud quod in Ramoth Galaad principes locuti sunt ad Jehu: Quid venit ad te iste vesanus? Igitur propter multitudinem 96 iniquitatum tuarum, quibus in scelere diu debacchatus es, non prophetam meum, sed te insanum esse cognosce, qui ad hoc laborasti, ut mea verba calcares. Pro amentia, Aquila vertit ἐγκότησιν, quam nos vel iracundiam, vel memoriam doloris, in Latino possumus dicere. Diem ultionis et retributionis, quidam interpretantur diem judicii, quando affligetur Israel, qui nunc Deum se videre jactat, et non sancto Spiritu regitur, sed daemoniaco in partes varias circumfertur, nesciens quid loquatur: dicens Dei Filium creaturam, sanctum Spiritum Deum negans. Et rursum alium Deum bonum, alium mundi asserens creatorem: quorum vesania multiplex est, quia et iniquitates fuere quamplurimae. Quem nos stultum prophetam diximus, septuaginta pseudoprophetam interpretati sunt. Et ne eadem saepe repetentes, videamur lectoris prudentiae diffidere, breviter admonemus, quidquid de Israel et de Ephraim in hoc propheta dicitur, ad haereticos esse referendum, qui vere insanientes, contra Deum loquuntur mendacia
3.11.4.2
. Speculator Ephraim cum Deo meo: propheta laqueus ruinae super omnes vias ejus: insania in domo Dei ejus, profunde peccaverunt: sicut in diebus Gabaa, recordabitur iniquitates eorum, et visitabit peccata eorum. LXX: Speculator Ephraim cum Deo propheta: laqueus tortuosus super omnes vias ejus, insaniam in domo Dei confinxerunt: corrupti sunt secundum dies collis: recordabitur iniquitates eorum, ulciscetur super peccata eorum. Idcirco Deus principes dedit, ut populum corriperent delinquentem, et ad rectum iter retraherent: unde et ad Ezechiel loquitur: Speculatorem te dedi domui Israel. Ergo Jeroboam quasi speculator datus in populo est, et quasi propheta cum Deo meo, hoc est, cum Deo, qui haec Osee loquitur. At ille juxta id quod supra scriptum est: Laqueus facti estis speculationi, et rete expansum super Thabor, et victimas declinastis in profundum, etiam nunc populi Israel laqueus appellatur, eo quod omnes in laqueo ejus corruant, maxime cum insaniam in domo Dei posuerit, sive confinxerit, id est, in Bethel vitulum aureum 97 fecerit, hoc enim interpretatur domus Dei: et tam profunde in scelere peccaverit, sicque in impietatis barathrum sit demersus, ut vincat scelus, quod quondam gestum est in Gabaa, quando uxorem levitae revertentis de Bethleem illicito necavere concubitu. Possumus dies Gabaa et illud tempus accipere, quando pro Deo elegerunt sibi regem de urbe Gabaa, id est, Saul. Et multo nunc eos dicit majora peccasse, eligendo Jeroboam et adorando idola, quam eo tempore, quo elegerunt Saul: hic enim schismati etiam idololatria copulata est: ibi vero Dei cultus permansit in populo. Ideo recordabitur iniquitates eorum, qui nunc per patientiam putatur oblitus, et visitabit[ Al. visitat] peccata eorum, et vulnera, quae longo tempore computruerunt. Veteres scrutans historias, invenire non possum scidisse Ecclesiam, et de domo Domini populus seduxisse, praeter eos qui sacerdotes a Deo positi fuerant et prophetae, id est, speculatores. Isti ergo vertuntur in laqueum tortuosum, in omnibus locis ponentes scandalum, ut quicumque per vias illorum ingressus fuerit, corruat, et in Christo stare non possit, variisque abducatur erroribus, et semitis tortuosis ad praecipitia deferatur. Hi sunt speculatores Ephraim, qui insaniam in domo Domini confinxerunt, hoc est, in Ecclesia, sive in Scripturis sanctis, perverse eas interpretantes, vel certe in unoquoque credentium, qui domus Dei rectissime nominatur. Propterea corrupti sunt, et interierunt juxta dies collis, quando iniquitatem in excelsos locuti sunt, et ascenderunt in tecta vana. Recordabitur Deus iniquitatis eorum, per quam inique gesserunt in proximum, educentes eum de Ecclesia, et visitabit peccata eorum, quibus in suas animas peccaverunt. Hoc est quod in psalmo legimus: Juxta semitam scandalum posuerunt mihi. Nisi enim quis Dei viderit semitam, id est, Christi nomen audierit, non ingredietur per eum. Idcirco et haeretici sub nomine Christi juxta semitam ponunt laqueos, ut qui in Christo calcare se credit, de quo legimus, quod ipse sit via, calcet et in eorum laqueis, qui insaniam in domo Dei confinxerunt.
3.11.5
LIBER SECUNDUS. (CAP. IX) (Vers. 10, 11.)
3.11.5
Quasi uvas in deserto inveni Israel, 98 quasi prima poma ficulneae in cacumine ejus, vidi patres eorum, ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et alienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles, sicut ea quae dilexerunt. LXX: Sicut uvam in deserto inveni Israel, et sicut ficum in arbore ficus temporanea vidi patres eorum, ipsi autem ingressi sunt Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut dilecti. Pro quo in aliis exemplaribus legimus: et facti sunt dilecti, quasi abominabiles, quod magis congruit veritati. Cum omnis orbis esset desertus, et Dei notitiam non haberet, inveni, ait, populum Israel quasi uvam in solitudine, et quomodo eum invenerit, dicit: Sicut prima poma ficulneae, in cacumine ejus vidi patres eorum. Ergo in Abraham, in Isaac, et Jacob inventus est populus. Et nota proprietatem, parentes videntur, populus invenitur et in utroque vinea est, et ficulnea, sub quibus requiescere dicitur qui confidit in Domino. Ipsi autem educti de Aegypto, fornicati sunt cum Madianitis, et ingressi sunt[ Al. egressi] ad Beelphegor idolum Moabitarum, quem nos Priapum possumus appellare. Denique interpretatur Beelphegor, idolum tentiginis, habens in ore, id est, in summitate, pellem; ut turpitudinem membri virilis ostenderet. Et quia intraverunt ad Beelphegor, idcirco abalienati sunt a Deo, confusioni suae, id est, idolo mancipati, ut propter quod recesserant a Deo, illud colerent, secundum quod scriptum est: A quo enim quis superatur, hujus et servus est, et sicut gulae servientes, habent ventrem Deum: ita qui libidini deserviunt, habet Deum Beelphegor. Et facti sunt, inquit, abominabiles, sicut ea quae dilexerunt, juxta illud quod scriptum est in Psalmis: Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis, ut non solum idololatrae, sed idola nuncupentur. Dicente autem Domino in passione sua: Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum. Et in psalmo: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus. Cum omnis mundus teneretur in peccato, et gentes ignorarent Deum, et Israel repulisset quem ante cognoverat, primum in apostolis, et in apostolicis viris, invenit Dominus Israel 99 populum Christianum, et sensu videntem Deum: et dulcissimis eorum satiatus est fructibus, uva et ficu, quae si in deserto inveniantur, et necdum maturo tempore, ob raritatem majoris sunt gratiae. Ipsi autem, hoc est, Israel, qui sibi Christianum nomen assumunt( neque enim de patribus intelligendum est), intraverunt ad idolum Beelphegor, quod habet in ore pellem. Quidquid enim loquitur haereticus, mortiferum est, et a vivente Dei sermone sejunctum. Sive intraverunt ad libidinem: difficile est enim haereticum reperire, qui diligat castitatem, non quod eam praeferre desistat in labiis, sed quod non servet in conscientia, aliud loquens, et aliud faciens; unde et abalienati sunt a Deo, et habent gloriam in confusionem suam, et facti sunt abominabiles, qui prius diligebantur in patribus. Si autem voluerimus legere, facti sunt abominabiles, sicut dilecti, quod tamen in Hebraico non habetur: dicemus ita factos esse gentiles, qui sunt abominabiles, quomodo et haereticos qui prius diligebantur in patribus, hoc est, ut et hi, et illi pariter abominabiles sint et culpae rei.
3.11.6
LIBER SECUNDUS. (CAP. IX) (Vers. 12.)
3.11.6
Ephraim quasi avis avolavit: gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu: quod et si enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus. Sed et vae eis cum recessero ab eis. Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine: et Ephraim educet ad interfectorem filios suos. LXX: Ephraim quasi avis avolavit: gloria eorum in partu, et in parturitionibus et conceptu: quia etiam si enutrierint filios suos, sine filiis erunt in hominibus: quia et vae eis est: caro mea ex eis. Ephraim, sicut vidi, in captionem praebuit filios suos: et Ephraim, ut educeret ad interfectionem filios suos. Multum in hoc loco inter se discordant interpretes. In eo enim loco, in quo nos diximus, vae eis cum recessero ab eis, Septuaginta et Theodotion transtulerunt, vae eis, caro mea ex eis: quaerensque causam cur sit tanta varietas, hanc mihi videor reperisse: Caro mea, lingua Hebraea dicitur BASARI(): rursum si dicamus, recessio mea, sive, declinatio mea, dicitur BASORI(). Septuaginta igitur et Theodotion pro eo, quod est recessio mea, et declinatio mea, verterunt, caro mea. Rursum ubi nos posuimus: Ephraim, ut vidi, Tyrus erat, 100 Septuaginta interpretati sunt, θήραν, id est, venationem, sive capturam: Aquila et Symmachus et Theodotion, petram durissimam, id est, silicem, quae lingua Hebraica appellatur SUR(); quod si legamus SOR, Tyrus dicitur. Putantes autem Septuaginta interpretes ob litterarum similitudinem RES et DALETH, non esse RES, sed DALETH, legerunt SUD, id est, venationem, sive capturam, unde et BETHSAIDA() domus dicitur venatorum. Diversitatem interpretum diximus: revertamur ad sensum. Ephraim, id est, decem tribus, quasi avis avolavit in captivitatem, et de suo recessit loco. Avem autem appellavit, ut velocem in Babylonem transitum demonstraret. Sin autem legerimus, quasi avis avolavit gloria eorum, hoc dicimus, quod Dei ab eis recesserit et avolaverit auxilium. Quodque sequitur, a partu, et ab utero, et a conceptu, dupliciter intelligi potest, ut gloria quae avolavit ab Ephraim, etiam a partu, et ab utero, et a conceptu eorum recedat, hoc est, deserat filios eorum, et posteros derelinquat. Aut certe dicimus, omnem gloriam Israel habuit in multitudine, et in eo se majorem arbitratus est Juda fratre suo, quia ipse decem tribubus, ille duabus praefuit. Unde Dominus loquitur, quod etiam si enutrierint filios, et liberorum multitudinem congregaverint, tradentur neci: et nunc eis verum incumbat vae, cum ab eis recesserit Deus. Et consequenter exponit, qualis quondam fuerit Ephraim, qui tunc desertus est: tam pulcher, inquit, erat, et sic Dei vallabatur auxilio, ut Tyrus quae mari cingitur, vel certe, ut scopulus durissimus, qui fixus in terra, omnes contemnit procellas, et de turbinibus ventisque non curat. Ipse autem, id est, Ephraim, sive Tyrus, quae erat fundata in maris pulchritudine[ Al. plenitudine], educet ad captivitatem filios suos. Multi hoc capitulum ad Azaelis tempora referunt, qui obsedit Samariam, et longo tempore afflixit fame, ut levius arbitrarentur obsessi gladio perire, quam inedia. Nos autem dicamus juxta tropologiam, Ephraim, id est, haereticos, quasi avem de Ecclesia recessisse, et omnem habere gloriam in partu, et in utero, et in conceptu, si multos genuerint filios, quos Dominus comminatur, etiamsi enutriti fuerint, et 101 puniendos, non ab alio quolibet, sed ab ipso Domino, quoniam filios fornicationis generarint, et verum illis sit vae, cum Deus recesserit ab eis. Simulque replicat qualis fuerit Ephraim: quando, inquit, in Ecclesia erat, ita saeculi hujus tentationibus, quasi Tyrus maris flactibus tundebatur, et tamen nihil adversi poterat sustinere, quia habebat fundamentum Christi, super quo aedificata domus, everti non potest. Nunc autem filios suos educit ad interfectorem: hoc est, ad diabolum. Et pulchre dixit, educit, id est, de Ecclesia facit exire foras. Possumus filios Ephraim, cogitationes pessimas dicere, et contraria dogmata veritati, quae interficit Dominus spiritu oris sui, et eos tales liberos habere non patitur, et aeterno interitui derelinquit. Quod autem in Septuaginta legimus, Caro mea ex eis: Ephraim, quomodo vidi, in venationem praebuit filios suos, ita intelligimus: Si Christus caput est corporis, id est, Ecclesiae, omnes nos Christi et Ecclesiae membra sumus. Qui ergo de Ecclesia recesserit, Christi corpus lacerat: igitur et Ephraim caro fuit et membrum Domini Salvatoris. Sed in venationem praebuit filios suos, in venationem autem eorum, de quibus scriptum est: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium. Et eduxit de Ecclesia liberos suos, ad occisionem, sive ad vulnerandum: ut vulnerentur ab his qui mittunt ardentes sagittas, ut percutiant pariter et exurant.
3.11.7
LIBER SECUNDUS. (CAP. IX) (Vers. 14.)
3.11.7
Da eis, Domine: quid dabis eis? da eis vulvam sine filiis[ Vulg. liberis], et ubera arentia LXX similiter. Si his quae Deus pro benedictione donavit, male abutamur, et in contrarium quam ab eo data sunt convertantur, expedit ut auferantur a nobis. Denique lingua data est ad laudandum Dominum Deum, et quae bona sunt eloquenda: Si quis ea abutatur in blasphemiam, contra hunc Psalmista Dominum deprecatur: Muta fiant labia dolosa, quae loquuntur adversus justum iniquitatem in superbia et in abusione. Et in alio loco: Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam. Quia igitur Ephraim gloriabatur in utero, et in conceptu, et in partu, et in populorum multitudine, 102 Propheta Dominum deprecatur et dicit: Da eis, Domine. Sibique ipse respondit: Quid dabis eis? et statim infert: Da eis vulvam sterilem, et ubera arentia, ne habeant causas superbiae, ut in quo sibi gloriari solent, in eo confundantur. Quod et de magistris contrariorum dogmatum intelligi posse, perspicuum est, qui in populorum multitudine gloriantur, et in iis liberis quos nutrierint in interitum, ut educerent eos de Ecclesia et inducerent ad interfectorem. Tot enim diabolus jugulat, quot haeretici in errore genuerint filios. De istiusmodi anima dicitur: Beata sterilis immaculata, quae non cognovit cubile in peccato. Beatus est enim vir Ecclesiasticus, qui comparatione haeretici in errore filios non procrearit. Et in alio loco legimus. Melius est filios non habere cum virtute. Ex iniquo enim concubitu semen peribit: et cum longi fuerint temporis, reputabuntur in nihilum et ignobilis in novissimis erit senectus eorum: fecunda enim impiorum multitudo ad nihilum est utilis; neque enim aestimare debemus, quod vulvam sterilem, et ubera arentia corporaliter deprecatus sit.
3.11.8.1
LIBER SECUNDUS. (CAP. IX) (Vers. 15.)
3.11.8.1
Omnes nequitiae eorum in Galgal: quia ibi exosos habui eos. LXX similiter. In Galgal Saul unctus in regem est, Samuele iram Dei populo nuntiante. Ibi, inquit, exosos habui eos, et sibi regem hominem postulantes, a meo imperio recesserunt. Sive quia Galgala idololatriae locus est, ubi omnia scelera commiserunt. Verum quia Galgala interpretatur revelatio, aut κυλισμοὶ, id est, volutabra, omnes malitias haereticorum dicit eo tempore revelandas, cum eis dederit Deus vulvam sterilem et ubera arentia, et viderint ignominiam suam. Et qui se jactabant per superbiam, quod ad excelsa conscenderint, devolventur in terram, sive ad inferos pertrahentur. Vere haeretici odio Dei digni sunt, qui loquuntur contra Dominum mendacium, de quibus dicit in consequentibus:
3.11.8.2
Propter malitiam adinventionum eorum de domo mea ejiciam eos. Non addam ut diligam eos: omnes principes eorum recedentes, sive inobedientes. Quod et Septuaginta similiter. Et de haereticis quidem non est dubium, quin de domo 103 Dei ejecti sint, et non addat ut diligat eos, quamdiu in errore permanserint, omnesque principes eorum recedentes a Deo sunt, sive inobedientes, ut Valentinus, Marcion, et caeteri. Possumus principes haereticorum daemones dicere, qui vere a Deo recesserunt, et appellantur principes, juxta quod Dominus loquitur in Evangelio: Veniet princeps hujus mundi, et inveniet in me nihil. Et Apostolus adversus potestates, principatus et rectores tenebrarum istarum pugnare nos dicit. Quaeritur autem juxta historiam, quomodo de domo sua ejecerit eos, id est, decem tribus, cum in domo Dei non fuerint? Sed domum Dei, vel terram sanctam appellabimus, in quam introducti sunt, vel falsum nomen Israelis, vel quod ad eos quasi ad populum Dei mittebantur prophetae. Quod autem non addat, ut diligat eos, et omnes reges Israel a Deo fuerint recedentes, perspicuum est: usque hodie enim permanent in captivitate. Alii hoc quod scriptum est, de domo mea ejiciam eos, ad regnum Juda referri arbitrantur, quod et ipsi ducendi sint in captivitatem. Sed quomodo eis poterit adaptari, non addam ut diligam eos, cum postea Jerosolymam sint reducti: et omnes principes eorum sint recedentes, cum legerimus David, Asa, Josaphat, Ezechiam, et Josiam reges fuisse justos? Unde ad Christi tempora transeundum est, quod in adventu ejus ejecti sint de domo Dei, et nequaquam salventur ut Israel, sed ut populus Christianus. Unde et Dominus fecit sibi flagellum de funiculis, et ejecit eos de templo: quia domum Patris ejus fecerant domum negotiationis.
3.11.9
LIBER SECUNDUS. (CAP. IX) (Vers. 16 et 17.)
3.11.9
Percussus est Ephraim: radix eorum exsiccata est: fructum nequaquam facient: quod et si genuerint, interficiam amantissima uteri eorum. Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum: et erunt vagi in nationibus. LXX: Doluit Ephraim radices suas: arefactus est, fructum nequaquam affert: quia et si genuerint, interficiam desiderabilia uteri eorum. Repellet eos Deus, quia non audierunt eum: et 104 erunt vagi in nationibus. Metaphoram sumit ab arbore, cujus si radices aruerint, fructum afferre non poterit, et si paululum fecerit, statim in ipso flore siccabitur. Dicit autem de Ephraim, cujus radix aruit, quia Deum, in quo fundatus erat, perdidit, sive patres suos Abraham, Isaac, et Jacob, in quibus radicem miserat, habere non meruit: et propterea fructum justitiae non facit; quod et si fecerit, Interficiam, inquit, amantissima uteri ejus, juxta id quod supra dixerat: Si enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus: unde et abjecit eos Deus, et fecit ire captivos. Et erunt vagi in nationibus. Possumus hoc ipsum et de omnibus Judaeis dicere quorum quia principes a Deo recesserunt, commoventes populum, ut eum ad mortem expeterent: propterea ejecit eos de domo sua, et non addet, ut ultra diligat eos. Percussit radicem eorum et exsiccavit, et fructum ultra non facient: quod et si fecerint, et visi fuerint Scripturam sanctam, Legemque meditari, et quasi amantissimos filios aliquid scientiae atque doctrinae de suo corde protulerint, adversante Domino, succidetur. Abjecit enim eos Deus omnium prophetarum, quia non audierunt eum: et vagi erunt in nationibus, non habentes altare, non sedem, non civitatem propriam. Unde et David loquitur in psalmo: Ne occidas eos, ne quando obliviscantur populi mei: disperge illos in virtute tua. Et in alio loco: Secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine. De hac arbore etiam in Evangelio legimus: Jam securis ad radices arborum posita est. Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur. Haereticos fructus facere non posse virtutum, quia Dominum perdiderunt, super quo[ Al. quod] juxta Apostolum radicati esse debuerant et fundati, nemo dubitet: quod et si fecerint, et aliquos uteri sui fecunditate generarint, Domino adversante, morientur. Sive quia fructus eorum sunt universa quae fingunt, et de suo corde generant, arefient et peribunt: et erit 105 cunctis perspicuum, siccam radicem fruges afferre non posse. Isti abjicientur, immo abjecti sunt a Deo: quia non audierunt eum dicentem: Ne transferas terminos quos posuerunt patres tui. Et idcirco vagi erunt in nationibus, nunc ad has, non ad illas sententias transeuntes: dum non eis placet, quod semel repererint, sed semper vetera mutant novis, et ethnicorum imitantur errores.
3.12.1
LIBER SECUNDUS. (CAP. X) (Cap. X.--Vers. 1.)
3.12.1
Vitis frondosa Israel: fructus adaequatus est ei: secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria: juxta ubertatem terrae suae exuberavit simulacris. LXX: Vitis frondosa Israel: fructus abundans in ea: secundum multitudinem fructuum suorum multiplicavit altaria: juxta bona terrae eorum aedificabunt titulos. Pro vite frondosa, Aquila interpretatus est, ἔνυδρον, quam nos aquosam, vel ἔξοινον, possumus dicere, eo quod vini perdat saporem: Symmachus ὑλομανοῦσαν, quae tota in frondibus creverit. Vites quae putatae a vinitore non fuerint, in flagella frondesque luxuriant, et humorem quem debuerant in vina mutare, vana frondium et foliorum ambitione disperdunt: istiusmodi vitis damnosa est agricolis. Talis fuit Israel, crescens in multitudine populorum, et non reddens fructus agricolae Deo debitos. Dicamus et aliter: Vitis frondosa sive juxta Septuaginta εὐκληματοῦσα, id est, bonas habens propagines, et flagella fructifera, multos botros attulit, et uvarum fecunditas, ramorum magnitudinem coaequavit: sed haec quae prius talis erat antequam offenderet Deum, postea abundantiam fructuum vertit in offensae multitudinem: ut quanto plures haberet populos, tanto plura aedificaret altaria, et abundantiam terrae numero vinceret idolorum. Pro simulacris, Septuaginta verterunt στήλας, quas nos statuas, vel titulos appellamus, qui proprie daemonum sunt, aut hominum mortuorum. Ita et haeretici dum essent in Ecclesia plantati, et crescerent in domo Dei, vocabantur vinea Sorec, et afferebant uberrimos fructus: postea vero quanto plures facti sunt, tanto sibi multiplicaverunt altaria, 106 ut pro uno altari quod verum est, plures erroris sui aras exstruerent, et juxta ubertatem terrae suae exuberaverunt simulacris. Haereticorum terra fecunda est, qui a Deo acumen sensus et ingenii percipientes, ut bona naturae in Dei cultum verterent, fecerunt sibi ex his idola. Nullus enim potest haeresim struere, nisi qui ardentis ingenii est, et habet dona naturae; quae a Deo artifice sunt creata. Talis fuit Valentinus, talis Marcion, quos doctissimos legimus. Talis Bardesanes, cujus etiam philosophi admirantur ingenium. Isti ergo terrae suae bona verterunt in titulos mortuorum, quia omnis doctrina eorum non ad viventes refertur, sed ad mortuos, tam eos quos colunt, quam illos quos decipiunt.
3.12.2
LIBER SECUNDUS. (CAP. X) (Vers. 2.)
3.12.2
Divisum est cor eorum: nunc interibunt: ipse confringet simulacra eorum: depopulabitur aras eorum. LXX: Diviserunt corda sua: nunc peribunt: ipse suffodiet altaria eorum: affligentur tituli eorum. Tradunt Hebraei hujuscemodi fabulam, suspicionem suam Scripturarum auctoritate confirmantes: Quamdiu et reges et populi pariter vitulos aureos adorabant, et habebant in impietate consensum, non venit captivitas. Extremus rex decem tribuum fuit Osee, de quo scriptum est, quod fecerit quidem malum Osee in conspectu Domini, sed non sicut reges Israel, qui fuerunt ante eum, cujus nono anno Salmanasar, rex Assyriorum, cepit populum Israel, et eduxit eos in Assyrios, et habitare fecit juxta flumen Gozan in civitatibus Medorum. Quaeritur ergo quare sub pessimis regibus capti non fuerint, sed sub eo qui coeperat ex parte aliqua ad meliora converti? Ad quod haec inferunt: excusabat se primum populus, et dicebat, Regum paremus imperiis, nec possumus eorum resistere tyrannidi: colimus vitulos quos adorare compellimur. In diebus autem Osee ab eodem rege praeceptum est, ne tanto studio vituli colerentur, sed qui vellet iret in Jerusalem, et in Templo sacrificaret Deo; huic, aiunt, sententiae populus contradixit. Et hoc est, quod nunc dicit: divisum est cor eorum, hoc est, regis et populi, 107 et nulla excusatione remanente, nunc interibunt, et tradentur aeternae captivitati; statim enim ut populus dissensit a rege, venit interitus. Quodque sequitur: ipse confringet simulacra eorum, de Deo dicit: arasque depopulabitur, non quia Deus ipse propria hoc fecerit manu, sed quod per hostes voluntas ejus expleta sit. Haereticorum inter se corda divisa, et contrariis repugnare sententiis, etiam ipsi non negant, dum diversa sentiunt. Unde disperdentur, et confringet, sive suffodiet Dominus simulacra, vel altaria eorum, quae de suo corde finxerunt, et vastabit titulos, quibus singuli suis appellantur nominibus, et vocaverunt nomina sua super terras suas, ut nequaquam Christi Ecclesiae, sed illius vel illius esse dicantur.
3.12.3
LIBER SECUNDUS. (CAP. X) (Vers. 3 et 4.)
3.12.3
Quia nunc dicent, non est rex nobis: non enim timemus Dominum, et rex quid faciet nobis? Loquimini verba visionis inutilis, et ferietis foedus, et germinabit quasi amaritudo judicium super sulcos agri. LXX: Propterea nunc dicent, non est rex nobis, quia non timuimus Dominum, rex autem quid faciet nobis? Loquens verba, occasiones mendaces: disponet testamentum, orietur sicut gramen judicium super desertum agri. Postquam confregerit Deus simulacra Israel, et depopulatus fuerit aras, vel statuas eorum, et extrema captivitas venerit, dicent: Non est rex nobis. Et ne in longum tempus putent sententiam protelari, addidit: Nunc dicent, quando vastabuntur, quando sentient Osee regem ultimum a se esse sublatum: ideo rex ablatus a nobis est, quia non timuimus Dominum verum regem: homo enim rex prodesse quid poterat? Dicite quid vultis, errores veteres suspirate, pollicemini vobis prospera, quae vertentur in contraria, foedus ferietis, nequaquam cum Deo, sed cum mendacio. Et post foedus, quod Septuaginta interpretati sunt, testamentum, germinabit vobis, non seges fecunda frumenti, non saltem jumentorum cibus, hordeum, non legumina varia, non vites quae fructus 108 suos in musta desudant, non poma arbores germinabunt, quae humorem terrae in varios mutant sapores; sed orietur vobis amaritudo, immo amaritudinis judicium, sive ἄγροστις, quam Latine in gramen vertimus. Est enim genus herbae calamo simile, quae per singula genicula fruticem sursum et radicem mittit deorsum, rursusque ipsi frutices et virgulta alterius herbae seminaria sunt, atque ita in brevi tempore si non imis radicibus effodiatur, totos agros veprium similes facit. Denique etiam si sicca ejus aliqua pars, dummodo geniculum habeat, super cultam terram ceciderit, omnia replet gramine. Haec diximus juxta LXX interpretes, caeterum in Hebraico ROS() scriptum habet, quod in amaritudinem vertitur, hoc est, amaritudinis judicium, de quo et Dominus loquitur in Evangelio: In judicium ego in mundum istum veni: et de aliis scriptum est, quod recipiant amplius judicium. Discipuli quoque contrariorum dogmatum, cum eorum fuerint contrita mendacia, et arae lucique subversi, sero dicent: Non habemus reges qui nobis prius imperaverant, quibus decipientibus, Dominum non timuimus; quid enim nobis profuit illos sequi, quorum in necessitate non sentimus auxilium? Haec loquentur quaerentes aliquam excusationem, ut non per se, sed per doctores pessimos errasse videantur. Unde et LXX verba eorum, excusationes falsas transtulerunt, quas propheta devitat, dicens: Ne declines cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis. Libenter vitiis nostris applaudimus, et superati voluptatibus, obtendimus carnis infirmitatem, aut dura majorum imperia: unde verba et visiones haereticorum inutiles erunt. Et ferient foedus, nequaquam cum Deo, sed cum amaritudine, quae cum dies judicii advenerit, germinabit super sulcos agri eorum, ut qui seminaverunt in gaudio, metant in lacrymis: qui riserunt, fleant: qui habuerunt consolationem, lugeant.

Intertext edge

Open linked passage

Note