Hieronymus Stridonensis340-420
Commentaria in Osee
Osee 4.11.5
Choose a text
More by Hieronymus Stridonensis
—
21350 Coinos2
4.11.1
LIBER TERTIUS. (CAP. XIII) (Cap. XIII.--Vers. 1, 2.)
4.11.1
Loquente Ephraim horror invasit Israel et deliquit in Baal, et mortuus est, et nunc addiderunt ad peccandum: feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum: factura artificum totum est, his ipsi dicunt: immolate homines, vitulos adorantes. LXX: Juxta verbum Ephraim justificationes accepit ipse in Israel, et posuit ad[ Al. absque ad] Baal, et mortuus est, et nunc apposuit ut peccaret, et fecerunt sibi conflatile ex auro et argento suo, secundum imaginem 144 idolorum, opera artificum completa; his ipsi dicunt, immolate homines, vituli enim defecerunt. Pro eo quod LXX interpretati sunt, immolate homines, vituli enim defecerunt; et nos vertimus, immolate homines, vitulos adorantes, Symmachus interpretatus est, immolate, homines vitulos adorent; ut sit sensus: Immolate, hoc est, sacrificate idolis, et hucusque distinctio sequatur: rationale animal, homines, adorent vitulos, muta animantia. Loquente ergo Ephraim, id est, Jeroboam filio Nabath de tribu Ephraim, horror invasit Israel, id est, decem tribus. Pro horrore qui Hebraice dicitur RATHATH(), quem Symmachus et Theodotio tremorem interpretati sunt; nescio quid volentes, δικαιώματα, id est, justificationes, LXX transtulerunt. Et tantus Israelem horror invasit, ut delinqueret et offenderet Deum in Baal et moreretur perdens eum qui dicit: Ego sum vita. Anima enim quae peccaverit, ipsa morietur. Et Apostolus: Vidua, inquit, quae in deliciis est, vivens mortua est. Et non solum mortuus est in Baal, sed addidit peccata peccatis, ut ex argento quod Dominus dederat, idola fabricaretur, opera manuum hominum. Quibus ipsi dicunt, id est, sacerdotes et principes qui populum bona docere debuerant: Immolate homines, vitulos adorantes: quod quidem et in psalmis dicitur: Immolaverunt filios suos, et filias suas daemoniis. Pro eo quod juxta Symmachum et Theodotionem vertimus, adorantes; Aquila interpretatus est καταφιλοῦντες, id est deosculantes. Qui enim adorant, solent deosculari manum suam: quod Job fecisse se negat, dicens: Si osculatus sum manum meam apponens ori meo, et hoc mihi ad iniquitatem maximam reputetur. Sin autem ut quidam volunt, daemones loquuntur ad populum: Immolate homines, vituli enim defecerunt, ostenditur ingluvies eorum, qui sanguine victimarum aluntur, et holocaustorum fumo: quod deficientibus hostiis, homines sibi cupiant immolari, quorum non solum interitu, sed et cruore laetantur. Loquentibus autem haereticis, immo principibus haereticorum, id est, Ephraim, horror et tremor invasit[ Al. invadet] infelicem populum; et deliquit[ Al. delinquet] 145 in idolis, quae de suo corde confinxit, et mortuus est cum populo quem seduxit. Et non sufficit corruisse, nisi linguam quam ad canendum Deum acceperat, vertat in imagines idolorum, et artifici eloquio simile veritati dogma componat, quod nihil est aliud, nisi excogitatio pravitatis humanae. Praecipiuntque discipulis suis, ut et ipsi immolent homines, hoc est, furentur de Ecclesia Dei, et introducant ad haereticos, et occidant quos deceperint; Quodque sequitur, Vituli enim defecerunt, hunc habet sensum: Nolite quaerere quos seducatis de gentibus, qui vocantur bruta animalia; sed eos rapite, eos immolate, qui in Ecclesia constituti, Christi censentur nomine, et homines appellantur.
4.11.2
LIBER TERTIUS. (CAP. XIII) (Vers. 3.)
4.11.2
Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus pertransiens[ Vulg. praeteriens], sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario. LXX similiter: hoc solum quod in ultimo est immutantes: et sicut vapor de locustis, sive de lacrymis, quia in plerisque codicibus ἀκρίδων, in aliis δακρύων positum reperimus. Quia, inquit, homines pro vitulis immolaverunt, et adoraverunt vitulos: idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros mane pertransiens, sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario. Quae omnia videntur ad tempus et subito dilabuntur, juxta illud quod dixerat: Transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae. Et iterum: Sicut mane transit, pertransit rex[ Al. pertransiet rex] Israel. Et nubem quidem aut rorem transire velociter, et pulverem ex area, et fumum de fumario, nemo ambigit, juxta illud quod scriptum est: Sicut deficit fumus, deficiant. Quaerimus autem quare LXX pro fumario, quod Theodotio transtulit καπνοδόχην( Editi legunt καπνοδόχον), locustas interpretati sunt? Apud Hebraeos locusta et fumarium, iisdem scribitur litteris ALEPH, RES, BETH, HE. Quod si legatur ARBE(), locusta dicitur; si OROBBA[ Al. arobba], fumarium: pro quo Aquila καταράκτην, Symmachus foramen interpretati sunt. Cataractam autem proprie vocat foramen in pariete fabricatum, per quod fumus 146 egreditur. Si quis autem contentiosus et nolens recipere Hebraicam veritatem, locustae sensum quaesierit, audiat Ephraim ἀτμῷ, id est, vapori sive aurae et spiritui comparari: qui ita tenuis de ore locustae egreditur, ut non sentiatur: quod si econtrario objecerit, quare non aliis, quae minora sunt, periturum Ephraim assimilaverit: verbi gratia pulici, qui omnia membra habet, caput, oculos, pedes, ventrem, et caetera: quae licet oculis non videamus, tamen sensu intelligimus; intantum ut os pulicis ac dentes non videntes oculis, morsibus sentiamus. Respondendum est ei, quod ideo vapori locustae, sive aurae tenuissimae, periturorum gloria comparata sit: quia locusta noxia est, et sic inimica mortalibus, ut famem faciat, et segetum culta populetur: intantum ut arbores quoque et vineas decorticet: quod plenius in Joel Propheta legimus( Joel I et II). Et huic locustae et nubi matutinae et rori et pulveri haeretici comparantur, de quibus et in Epistola Catholica dicitur: Hi sunt nubes sine aquis( Judae XII). Habent enim speciem prophetarum, et nubium apostolicarum, ad quas Dei veritas pervenit: sed non habent aquas, id est, gratiam Spiritus sancti, dicente Domino in Evangelio: Qui credit in me,( sicut dicit Scriptura) flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Hoc autem, inquit, dixit de spiritu quem accepturi erant credentes in eum. De lacrymis autem, quae sermone Graeco habent aliquam similitudinem locustarum, δακρύων καὶ ἀκρίδων, manifestus error est, quibusdam pro locustis, lacrymas aestimantibus.
4.11.3
LIBER TERTIUS. (CAP. XIII) (Vers. 4.)
4.11.3
Ego autem Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti. Pro quo in LXX legitur: Ego autem Dominus Deus tuus: firmans coelum, et creans terram: cujus manus creavit omnem militiam coeli, et non ostendi ea tibi, ut ambulares post ea** Et ego eduxi te de terra Aegypti. Quae quoniam et in Hebraico non habentur, et a nullo vertuntur Interpretum, in antiqua quoque editione LXX non leguntur, obelo praenotanda sunt: praesertim cum sensus eorum perspicuus sit. Unde ad reliqua transeamus, cum his quae sequuntur 147 jungentes superius capitulum.
4.11.4
LIBER TERTIUS. (CAP. XIII) (Vers. 5 et 6.)
4.11.4
Ego autem Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti, et Deum absque me nescies: et salvator non est praeter me: ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis: juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt: et elevaverunt cor suum et obliti sunt mei. LXX: Ego autem Dominus Deus tuus, et ego eduxi te de terra Aegypti: et Deum praeter me non cognosces, et salvator non est absque me. Ego pascebam te in solitudine, in terra inhabitabili, secundum pascua sua: et repleti sunt in saturitate, et elevata sunt corda eorum: idcirco obliti sunt mei. Qui[ Al. quia] supra dixerat: Fugit Jacob in regionem Syriae: et servivit Israel in uxore, et in uxore servavit; in propheta eduxit Dominus Deus Israel de Aegypto, et in propheta servatus est: etiam nunc quid eis praestiterit, refert: Ego Dominus Deus tuus, qui te eduxi de terra Aegypti, qui tibi mandavi per Moysen: attende, ne forte comedas et satureris, et obliviscaris Dei tui, qui eduxi te de terra Aegypti: non est enim alius Deus praeter me, et qui possit salvare, nullus est alius. Ego qui conditor omnium sum, cognovi, sive pavi te in deserto et in terra inhabitabili, ubi rerum omnium penuria, ubi nullae aquae: dedi tibi manna de coelo, et aquarum fontes produxi de petra durissima. Qui juxta illud, quod alibi scriptum est: Incrassatus est, impinguatus, dilatatus, et recalcitravit dilectus: nunc quoque comederunt et saturati sunt, et elevaverunt cor suum, et obliti sunt ejus, cujus beneficiorum memores esse debebant. Neque enim per tantam eremi vastitatem, ubi non solum fruges et arbores vineaeque, sed nec herba quidem gignitur, et nullae aquae ardorem temperant solis, quadraginta annis poterat Israel ad terram pervenire Jordanis, nisi Dominus omnia praestitisset. Haereticos quoque eduxit Dominus de terra Aegypti, de domo servitutis, et de camino ferreo: qui primo serviebant regi Pharaoni et ducibus ejus: praecepitque eis in Ecclesia, ut alium nescirent Deum, nisi eum qui creator est omnium, et novit salvare quos fecit. Ipse cognovit eos et pavit in terra solitudinis; ita 148 ut possint dicere: Dominus pascit me et nihil mihi deerit: in loco pascuae ibi me collacavit: super aquam refectionis educavit me. Deditque eis angelorum panem manna de coelo, quod in Aegypto numquam comederant, et aquas de sequenti eos petra. Petra autem juxta Apostolum Christus est: qui comederunt et impleti sunt, et cibos Domini non tulerunt. Quibus idem Apostolus loquitur: Jam saturati estis, et jam divites facti estis: sine nobis regnatis, atque utinam regnetis, ut et nos regnemus vobiscum. Comederunt enim in sanctis Scripturis panem qui de coelo descendit, et cum David dixerunt: Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. Impletique et saturati elevaverunt contra Creatorem cor suum: et alterum sibi finxerunt deum, quidquid biberant et comederant, suis meritis, non Dei misericordiae deputantes. Idcirco obliti sunt Dei, qui praeceperat eis, ut Legis verba religarent inter oculos et in manibus, atque in fimbriis palliorum, ne umquam obliviscerentur Dei sui.
4.11.5
LIBER TERTIUS. (CAP. XIII) (Vers. 7, 8.)
4.11.5
Et ego ero eis quasi leaena, sicut pardus in via Assyriorum: occurram eis quasi ursa raptis catulis: et disrumpam interiora jecoris eorum: et consumam eos ibi quasi leo: bestia agri scindet eos. LXX: Et ero eis quasi panther, et sicut pardus in via Assyriorum; occurram eis sicut ursa indigens cibo, et disrumpam interiora cordis eorum, et devorabunt eos ibi catuli silvarum, bestiae agri disrumpent eos. Illi adimpleti sunt et saturati: elevaverunt corda sua, et obliti sunt mei. Ego autem, inquit, ero eis quasi leaena, sive panther, de quo supra plenius diximus: et sicut pardus in via Assyriorum, quando ducentur captivi ab Assyriis: et occurram illis quasi ursa raptis catulis, sive indigens cibo: et disrumpam eorum universa vitalia. Aiunt qui de bestiarum scripsere naturis, inter omnes feras nihil esse ursa saevius cum perdiderit catulos, vel indiguerit cibis; et non solum pantherae, pardi, et ursae ferociam comminatur, sed leonis quoque et omnium bestiarum, quae gignuntur in saltibus: et in haec omnia dicit se esse vertendum, quando ierint ad Assyrios: ne cum ibi dura fuerint perpessi, non 149 potentiae et indignationi Domini, sed hostium fortitudini assignent miserias suas. Simulque consideremus, quod qui in Evangelio credentibus loquitur: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos: jugum enim meum suave est et onus meum leve, nunc per prophetam incredulis, et nolentibus agere poenitentiam, panther, pardus, ursa et leo efficitur: non solum Israelitis, quia[ Al. qui] propter idololatriam in Medorum urbibus sive montibus collocati sunt: sed etiam haereticis; quia[ Al. qui] propter mentis superbiam, et falsorum dogmatum vanitatem, obliti sunt Dei sui, finxerunt idola, et secuti sunt deos alienos.
4.11.6
LIBER TERTIUS. (CAP. XIII) (Vers. 9, 10 et 11.)
4.11.6
Perditio tua, Israel, tantummodo in me auxilium tuum. Ubi est rex tuus? maxime nunc te salvum[ Vulg. salvet] faciat in omnibus urbibus tuis; et judices tui, de quibus dixisti: Da mihi regem et principes: dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea. LXX: Corruptioni tuae, Israel, quis auxiliabitur? ubi est rex tuus iste? et salvum te faciat in cunctis urbibus tuis: judicet te de quo dixisti: Da mihi regem et principem, et dedi tibi regem et principem, et dedi tibi regem in ira mea, et habui in furore meo. Pro eo quod LXX interpretati sunt habui, omnes abstuli transtulerunt. Infelix Israel et dignus maledictione perpetua, qui in tantum impietatis descendit profundum, ut solius Dei salvetur misericordia. Potest autem in Hebraeo et hoc sensu legi: Dispereas, Israel, quia nihil tibi reliquum est nisi ut mea solum clementia conserveris. In LXX autem alter est sensus: Corruptioni tuae, Israel, quis auxiliabitur? id est, captivitati tuae et ultimae servituti quis ferre poterit auxilium eorum, quos tibi praesules aestimasti? Ubi est rex tuus, de quo dicebas ad Samuel: Constitue super nos regem, ut judicet nos: sicut et gentes habent caeterae. Cumque ille contradiceret, respondebas: nequaquam, sed rex erit nobis, et erimus etiam nos sicut et gentes omnes, et judicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit pro nobis. De quo ergo tibi promiseras, quod tua bella bellaret, nunc in necessitate subveniat, et universas urbes tuas liberet de servitute. Ubi sunt judices tui? ubi reges? 150 Tu enim dixisti: Da mihi regem et principes: itaque dedi tibi Saulem regem in furore meo; intantum ut in diebus messis pluviam demonstrarem contra naturam Judaeae provinciae. Et abstuli, inquit, in indignatione mea regem, videlicet Sedeciam: ut quem cum furore dederam, tollerem cum indignatione. Alii arbitrantur datum in furore regem Jeroboam filium Nabath, et ablatum in indignatione Osee ultimum regem decem tribuum. Hoc quod exposuimus, dedi tibi regem et abstuli regem in indignatione mea, Hebraei ad futurum tempus referunt. Eo, inquit, tempore quo dicebas: da mihi regem et principes; ego tibi respondebam per Samuelem, quod daturus tibi essem in furore meo, et ablaturus in indignatione mea. Perditus est omnis haereticus et corruptioni traditus; qui enim corrupit templum Dei, corrumpet illum Dominus: et in nullo alio habet auxilium, nisi in sola misericordia Dei, quam poenitudine consequitur. Hujus rex et judices diabolus est et daemones, sive omnes principes dogmatum perversorum, qui eos tempore necessitatis et angustiae liberare non poterunt, qui dati sunt in furore, et auferentur in indignatione: non quod Dominus tales eos voluerit habere reges: alioquin non auferret quos sponte dederat, sed quod dimiserit eos voluntatibus suis: ut comedentes et incrassatis carnibus, nausearent, et evomerent per nares suas, et odisse inciperent eos, quos tanto studio sequebantur.
4.11.7
LIBER TERTIUS. (CAP. XIII) (Vers. 12 et 13.)
4.11.7
Colligata est iniquitas Ephraim: absconditum peccatum ejus: dolores parturientis venient ei, ipse filius non sapiens: nunc enim non stabit in contritione filiorum. LXX: Congregatio iniquitatis Ephraim: absconditum est peccatum ejus: dolores quasi parturientis venient ei: iste est filius tuus sapiens: quia nunc non sustinebit in contritione filiorum. Quomodo si ligetur quid in saeculo, conservatur, et non perit ei cui ligatum est: sic omnis iniquitas qua in Deum peccavit Ephraim, colligata est ei, et abscondita quasi in marsupio reservatur. Denique cum dies ultionis advenerit, et extrema captivitas, dolores quasi parturientis venient ei, sive apprehendent illum. Mulier 151 parturiens multo antequam pariat, ex eo tempore quo concepit, scit se esse parituram, et exspectat quotidie extrema tormenta cruciatusque venturos. Ita et Ephraim filius insipiens, de quo supra dixerat: Ephraim columba insipiens, non habens cor in contritione filiorum et populi sui, Cum dies parturitionis et captivitatis advenerit, aut stare aut sufferre non poterit. Pro Insipiente filio in LXX per ironiam legitur: Iste filius sapiens, hoc est quem sapientem putabas, ut econtrario intelligatur insipiens. Omnibus autem haereticis iniquitas colligata est, quam in excelso locuti sunt: et absconditum est peccatum eorum, dum se putant venena sui cordis abscondere et habere secreta: quae cum dies parturitionis advenerit, dolore ejulationibusque pandentur. Iste Ephraim filius insipiens est, quia Dei sapientiam dereliquit, de quo in Jeremia scriptum est: Novissimum ejus erit insipiens, et in contritione filiorum suorum quos interfecit, quos jugulavit Dei iram sustinere non poterit.
4.11.8
LIBER TERTIUS. (CAP. XIII) (Vers. 14.)
4.11.8
De manu mortis liberabo eos: de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors: ero morsus tuus, inferne. Consolatio abscondita est ab oculis meis: quia ipse inter fratres dividet[ Al. dividit]. LXX: De manu inferni liberabo eos, de morte redimam illos: ubi est causa tua, mors? ubi est aculeus tuus, inferne? consolatio abscondita est ab oculis meis: quia ipse inter fratres dividet[ Al. dividit]. Secundum utramque intelligentiam Ephraim, hoc est, et decem tribuum, et haereticorum, qui sustinere non poterunt in contritione filiorum suorum, cum dolores quasi parturientis advenerint, Dominus pollicetur de manu mortis se eos liberaturum, et de morte redempturum. Manum autem mortis appellat opera quibus interficit, juxta illud quod scriptum est: In manu linguae mors et vita. Liberavit autem omnes Dominus, et redemit in passione crucis et effusione sanguinis sui: quando anima ejus descendit in infernum, et caro ejus non vidit corruptionem, et ad ipsam mortem atque 152 infernum locutus est: Ero mors tua, o mors. Idcirco enim mortuus sum, ut tu mea morte moriaris. Ero morsus tuus, inferne, qui omnes tuis faucibus devorabas. Vidensque mortis duram necessitatem, et quod nullus sit hominum qui vivat et non videat mortem, clementissimus pater sententiae recordatur antiquae: quia[ Al. qua] in Adam omnes morimur. Sive propheta intelligens fragilitatem suam, et conditionem carnis humanae: Consolatio, ait, abscondita est ab oculis meis, et est sensus: Non valeo consolari, quidquid mente concepero, dolorem meum non potest mitigare, cernentis[ Al. cernens], charissima inter se nomina morte sejungi: ipse enim[ Al. inquit] infernus inter fratres dividit. Quidquid igitur separat fratres, infernus est appellandus: et maxime mulier meretrix, quae vocans insipientem ad se, dicit in opibus prudentiae: Panes occultos libenter attingite, et aquae furtivae dulcedinem bibite: et nescit insipiens, quoniam terrigenae apud eam pereunt, et in profundum inferni incurrunt. Quidquid enim non licet, magis desideratur, et quod raritate dulce est, assiduitate in amaritudinem vertitur. Et mel distillat de labiis mulieris meretricis, quae ad tempus impinguat fauces insipientis, novissime autem amarius felle invenitur, et acutius magis quam gladius utrimque acutus. Quicumque terrigena est, et de coelo non nascitur, interficitur ejus amplexibus, et ligatur institis lectulorum, et insipientiae pedes deducunt eos, qui utuntur ea, cum morte ad inferos. Inter mortem autem et inferos, hoc interest: Mors est, qua anima separatur a corpore: infernus, locus in quo animae recluduntor, sive in refrigerio, sive in poenis, pro qualitate meritorum. Hoc diximus, ut ostenderemus, id mortem facere, quod meretricem mulierem. Mors enim dividit fratres, hoc et mulier facit. In fratribus, omnem intellige charitatem, quod et mater dividatur a filia, et pater a filio, et frater a fratre. Quod autem aliud sit mors, et aliud infernus, et psalmista 153 demonstrat, dicens: Non est in morte qui memor sit tui: in inferno autem quis confitebitur tibi? Et in alio loco: Veniat mors super eos, et descendant in infernum viventes. Pro eo quod nos interpretati sumus: Ero mors tua, o mors: ero morsus tuus, inferne, LXX, transtulerunt: Ubi est causa tua, o mors? ubi est stimulus tuus, inferne? Pro quo Apostolus posuit: Absorpta est mors in contentione; ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Et exponens virtutem testimonii intulit: Aculeus autem mortis peccatum est, virtus vero peccati lex; Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum. Itaque quod ille in resurrectionem interpretatus est Domini, nos aliter interpretari nec possumus, nec audemus. Potest mors, et infernus et diabolus accipi, qui Christi morte jugulatus est, de quo et Isaias loquitur: Devoravit mors invalescens. Et postea sequitur: Abstulit Dominus omnem lacrymam ab omni facie. Duos autem fratres inter se morte divisos, juxta historiam illius temporis, quidam Israel et Judam intelligunt: ut quod tunc figurabatur in parte, nunc sentiatur in toto, et cum omni humano genere Israel et Judas liberandus sit et redimendus. In eo loco, in quo LXX transtulerunt, ubi est causa tua? et nos diximus, ero mors tua: Symmachus interpretatus est, ero plaga tua: Quinta editio et Aquila: ubi sunt sermones tui? quod Hebraice scribitur DABARACH(): legentes DABAR, hoc est, verbum, pro DEBER, quod interpretatur mors: juxta illud quod in Isaia legimus: Mortem misit Dominus in Jacob, et venit in Israel, hoc est, deber, pro quo nos interpretati sumus: Verbum misit Dominus in Jacob, et venit in Israel, id est, dabar. Pro aculeo quoque, quem nos morsum transtulimus: Symmachus ἀπάντημα, id est, occursum: Theodotion et quinta editio, plagam, et conclusionem interpretati sunt.
4.11.9
LIBER TERTIUS. (CAP. XIII) (Vers. 15.)
4.11.9
154 Adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus, et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis. LXX: Adducet urentem ventum Dominus de deserto super eos, et siccabit venas ejus, desolabit fontes illius; iste arefaciet terram ejus, et omnia vasa desiderabilia. Legi in cujusdam Commentariis, ventum urentem quem adducet Dominus de deserto, illum esse qui percusserit domum Job in quatuor angulis, et fecerit eam super filios ruere convivantes, et unum esse de his ventis, quos in Evangelio legimus flare et venire cum turbine, pluviis atque fluminibus, ut subvertant domum, quae super petram aedificata est, sive super arenas. Quod nequaquam mihi videtur: neque enim in Job scriptum est, quod ventum de deserto Dominus adduxerit; sed nomen Domini tacitum est, ut ventus de solitudine, qui contra sanctum virum sua venerat voluntate, contraria possit accipi fortitudo, et venti qui domorum fundamenta subvertunt, utique ad bonam partem non poterunt referri. Superest ut ventum urentem quem adducet Dominus de deserto ascendentem, illum intelligamus, de quo et in Abacuc legimus: Deus ab Austro veniet, et sanctus de monte Pharan: qui utique in solitudine et in meridie situs est. Et in Cantico legimus: Ubi pascis, ubi cubas in meridie? Hunc itaque ventum urentem, qui siccet venas mortis, et fontes ejus arefaciat, adducet Dominus de deserto ascendentem: de deserto autem humani generis, in quo et diabolus quaerens requiem, invenire non potuit. Sive desertum intelligimus sanctae Mariae uterum virginalem, quod absque semine humano nullo[ Al. nulla] frutice pullulaverit: sed virga simplex atque purissima et unione fecunda ediderit eum florem qui dicit in Cantico canticorum: Ego flos campi et lilium convallium. Et pulchre tam in 155 Isaia, quam in praesenti loco, flos ascendens et ventus ascendens dicitur: quia de humilitate carnis ad excelsa conscendit, et nos secum duxit ad Patrem, dicens in Evangelio: Cum exaltatus fuero, omnia traham ad me. Ipse quasi radix ascendet de terra inhabitabili, et nequaquam mors in eum, sed ipse morti superveniet, neque enim mors in eo ullam suae potestatis viam reperit, et hoc est, quod in Proverbiis dicitur: Impossibile est super petram serpentis invenire vestigia. Et ipse loquitur in Evangelio: Ecce veniet princeps mundi hujus, et inveniet in me nihil. Iste siccabit venas mortis, et desolabit fontes ejus. Venae mortis et fontes et aculeus, peccata ab Apostolo nominantur: quibus arefactis, mors quoque ipsa siccabitur. Quodque sequitur: Ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis, dupliciter accipitur, sive quod desiderabilia sunt his, qui in morte habitant, sive vasa desiderabilia quae in thesauro retinebantur inferni, sanctos intelligimus, quos alligatos forte Dominus eripuit et tulit de inferis, et quasi vasa pretiosissima secum perduxit in paradisum. Pro thesauro, LXX terram transtulerunt: terra haud dubium quin mortem significet. Et in Psalmis legimus: Credo videre bona Domini in terra viventium. Et juxta Evangelium: Mites possidebunt terram. Econtrario debemus accipere terram inferni non esse terram viventium, sed mortuorum, quae diripitur atque vastatur, quando morte Christi vinctae apud inferos animae liberantur. Secundum tropologiam in eisdem( de quibus supra diximus) Commentariis legimus ventum urentem, diabolum intelligi et singulos haeresiarchas. Quod nobis displicet: Neque enim diabolus venas mortis fontesque erroris siccare potest: cum ipse fons et initium mortuorum sit. Itaque sermo Ecclesiasticus, urens intelligendus est ventus, qui omnia haereticorum dogmata arefaciat et perducat ad nihilum, et diripiat eos atque dispergat, qui haereticorum doctrina in morte fuerant congregati.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).