Commentaria in Osee
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis">
—
⋯
Original / primary: 21350 Coinos2
4.1
LIBER TERTIUS.
4.1
109- 110 Non ignoro, Pammachi, difficillimum me duodecim Prophetarum opus[ Al. opusculum] cudere, certe interpretatum Latinis, et quod magis temeritatem nostram possit arguere, quam scientiam prodere. Sed quia tibi hortanti, immo imperanti, negare nihil possumus, et pro offerentium viribus in gazophylacium Dei, multorum divitias duo mulieris pauperis aera superarunt: quidquid possumus, primum Deo, deinde tibi, qui Dei es, solvimus: illiusque semper versiculi recordamur: Pollio et ipse facit nova carmina. Cumque apertum fautorem pro jure amicitiae esse te gaudeam, tacitum eruditionis tuae judicium pertimesco: magisque te laudantem, quam adversarios detrahentes metuo. Illis enim aemulatio detrahit fidem, et non tam judices quam accusatores vocandi sunt. Tu autem qui[ Al. quod] diligis, nequaquam personarum, sed rerum promis sententiam: quamquam et amor recipiat errorem, pulchrumque sit illud Θεοφράστου, quod Tullius magis ad sensum, quam ad verbum interpretatus est, τυφλὸν τὸ φιλοῦν περὶ τὸ φιλούμενον, id est, amantium caeca judicia sunt. Attamen in istam partem peto magis ut labaris, non odio, sed amore. Tertium in Osee prophetam dictamus librum, et ad vaccas Bethaven usque pervenimus: nobisque interpretationis vela pandentibus, tu debes propheticum illud dicere: A quatuor ventis coeli veni, spiritus, ut celeri cursu varios insidiantium scopulos transeuntes, merces Dominicas, ex omni parte saeviente naufragio, ad portus tutissimos perferamus.
4.1
LIBER TERTIUS. (Vers. 5 et 6.)
4.1
Vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariae, quia luxit super eum populus ejus: et aeditui ejus super eum exsultaverunt in gloria ejus, quia migravit ab eo. Siquidem et ipse in Assur delatus est, munus regi ultori, confusio Ephraim capiet: confundetur Israel in[ Al. a] voluntate sua. LXX: Apud vitulum domus Ὦν morabuntur qui habitant in Samaria: quia luxit populus ejus super eum. Et sicut irritaverunt illum, gaudebunt super gloria ejus: quia translata est ab eo, et ipsum in Assyrios ligantes, tulerunt munera regi Jarib in domo. Ephraim suscipiet confusionem: confundetur Israel in consilio suo. Quae sit Bethaven, pro qua LXX transtulerunt, domum Ὦν, et qui sit rex Jarib, qui interpretatur ultor, supra plenius disputavimus. In Bethaven igitur, id est, Bethel, vaccas aureas coluerunt habitatores Samariae, quas cum irrisione non vitulos sexus masculini, sed vaccas, id est, feminas appellavit: ut videlicet Israel non solum deos vitulos, sed deas vaccas coleret. Et ut ostenderet vaccas Bethaven, unum in Bethel vitulum sentiendum, non intulit, luxit super eis populus, sed, super eo, id est, vitulo aureo. Si autem luxit populus, quare aeditui ejus super eo exsultaverunt? Tradunt Hebraei vitulos aureos a sacerdotibus 111 furto esse sublatos, et pro his aeneos et deauratos repositos. Cum igitur lugeret populus tempore necessitatis et angustiae, etiam vitulos aureos inter munera caetera Assyriis regibus et maxime regi Sennacherib ab Israel rege esse directos, exsultabant aeditui, quod fraus eorum nequaquam posset argui vel deprehendi. Et hoc est quod ait, aeditui ejus, id est, vituli, super eo exsultaverunt in gloria populi, hoc est, in vitulo, quem habebant pro gloria; quia migrasset ab eo, id est, a populo, et translatus esset ad Assyrios. Et ut sciamus, inquiunt, hoc esse quod dicitur, perspicue sequens versus ostendit: Siquidem ipse in Assur delatus est, munus regi ultori. Statimque sequitur: Confusio Ephraim capiet, et confundetur Israel in voluntate sua, sive, in consilio suo. Deprehensa enim fraus deauratorum vitulorum regi Israel litteris indicatur, et unde se placere aestimaverant, inde vel maxime confunduntur, et offendunt eos quibus munera miserant, aestimantes[ Al. aestimantium] non furto sacerdotum, sed fraude regum atque consilio hoc esse perfectum. Legimus in Regum volumine, regem Israel Manahen regi Assyriorum Phul mille argenti talenta misisse, ut esset manus ejus cum eo, id est, ut ei praeberet auxilium, inter quae nonnulli arbitrantur etiam vitulos aureos esse directos. Pro Jarib in praesenti loco Symmachus interpretatus est ὑπερμάχοντι, id est praesuli et defensori. Juxta spiritalem intelligentiam laborandum est, quomodo omnia haereticis coaptemus. Vaccas Bethaven, sive, domus Ὦν, quod interpretatur labor, coluerunt haeretici, qui se in custodia mandatorum Dei, hoc est, Samaria habitare jactabant, dieque judicii quando germinabit quasi amaritudo judicium super sulcos agri, lugebit populus super eum, hoc est super vitulum, et super dogma perversum, quod putabat Deum. Sed et aeditui, non dixit, exsultabunt, sed exsultaverunt, ad praeteritum tempus referens super gloria sua, qua quondam gloriosa confixerant, eo quod migrasset populus a Deo, sive quod ipsa gloria Dei migrasset a populo, a quo fuerat derelicta. Quidquid autem loquuntur haeretici, et pulchro sermone componunt, 112 mittunt munera regi suo diabolo, ad illum cuncta referentes, unde confusio eos capiet in aeternum, et confundentur in voluntatibus suis. Quidam et supra et in praesenti loco in commentariis suis scriptum reliquit, regem Jarib, id est, ultorem, Christum intelligendum. Quod nobis omnino displicet. Impium enim est quod juxta historiam intelligitur de rege Assyrio, juxta tropologiam ad Christum referri.
4.2
LIBER TERTIUS. (Vers. 7 et 8.)
4.2
Transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae, et disperdentur excelsa idoli, peccatum Israel. LXX: Projecit Samaria regem suum sicut cremium super faciem aquae, et auferentur arae Ὦν, peccata Israel. Pro spuma, quam LXX et Theodotio φρύγανον, id est, cremium, transtulerunt aridas, scilicet herbas siccaque virgulta, quae camino et incendio praeparantur, Symmachus posuit ἐπίζεμα, volens ostendere ferventis ollae superiores aquas, et in spumam bullasque assurgentes, quas Graeci πομφόλυγας vocant. Sicut igitur spuma, quae super aquam est, cito dissolvitur: sic regnum decem tribuum velociter finietur, et peribunt excelsa, id est, BAMOTH(), de quibus scriptum est: Verumtamen adhuc populus immolabat et adolebat in excelsis. Ipsa autem excelsa ὢν sunt, sive AVEN(), id est, idoli, quod interpretatur inutile, quod idolum et inutile peccatum est Israel. Dissipato autem idolo et excelsis ejus.
4.3
LIBER TERTIUS. (Vers. 9.)
4.3
Lappa et tribulus ascendet super aras eorum, et dicent montibus, operite nos, et collibus, cadite super nos. LXX: Spinae et tribuli ascendent super altaria eorum, et dicent montibus, operite nos, et collibus, cadite super nos. Signum ultimae solitudinis, ut ne parietes quidem et extrema aedificiorum vestigia relinquantur. Eo tempore, dicent montibus, operite nos, et collibus, cadite super nos. Quod Dominus in ultimo tempore captivitatis Judaicae dicit esse complendum. Quidquid ergo nunc contra decem tribus, sive contra omnem dicitur Israel, sciamus τυπικῶς etiam ad totum populum posse transferri, ut quando Romani ceperint Jerusalem, et subverterint templum, sive cum judicii dies venerit, ut alii suspicantur, 113 dicant magno horrore metuentes, montibus, operite nos, et collibus, cadite super nos, mori magis optantes quam cernere quae afferunt mortem. Sed et spiritalis nequitiae Samaria, quae se a populo Dei diviserat, fecit regem suum transire velociter, sermonem videlicet haereticorum, atque doctrinam quasi spumam, sive cremium super faciem aquae, quorum aliud dum videtur, repente dissolvitur, aliud facile est tollere de aquarum summitatibus, et in ignem mittere. Tales sunt haeretici spumantibus verbis tumentes, et arsura praecepta Christi baptismati ac sermonibus illius commiscentes. Quae omnia pertransibunt, et verba magnifica in quibus laboraverunt, quod interpretatur ὢν, illico dispergentur, in quibus peccavit Israel: tantaque erit solitudo doctrinae pessimae, ut spinae et tribuli ascendant super aras eorum. Spinas et tribulos ibi nasci, ubi agrorum nulla cultura est, omnibus patet. Istae spinae sunt, quae suffocant sementem, et crescere non sinunt quae nascuntur in manu temulenti, quas pro uva fecit Israel. Dominus enim exspectavit ut faceret uvas, et fecit spinas, sive labruscam habentem uvae similitudinem, et amaro gustu vescentium ora torquentem. Ideo cum judicii tempus advenerit, et fuerint cuncta subversa, dicent montibus, quos prius excelsos putabant, et magistris quondam suis, operite nos: collibusque, cadite super nos. Sed quia in montibus posuit, operite nos: et in collibus, cadite, sacratius aliquid explanandum est. Montibus, id est, sanctis qui veram habent et non fictam altitudinem, dicent: operite nos. Beati enim quorum opertae sunt iniquitates. Et collibus qui non habent altitudinem naturalem, quos dudum putabant habere aliquid summitatis, loquentur: cadite super nos: montes enim operient, et colles cadent: haec autem fient prae pavore et incredibili formidine, per quam et montes et colles humiliabuntur.
4.4
LIBER TERTIUS. (Vers. 9, 10.)
4.4
Ex diebus Gabaa peccavit Israel: ibi steterunt. Non comprehendet eos in Gabaa praelium super filios iniquitatis: Juxta desiderium meum corripiam eos: congregabuntur super eos populi, cum corripientur 114 super duas iniquitates suas. LXX: Ex quo colles sunt, peccavit Israel: ibi steterunt: non comprehendit eos in colle bellum super filios iniquitatis: venit ut corriperet[ Al. corrumperet] eos: et congregabuntur super illos populi, quando correpti fuerint in duabus iniquitatibus suis. Ex eo die quo uxorem Levitae turpiter atque crudeliter interfecit Benjamin in urbe Gabaa, peccavit mihi omnis Israel: non quia ultus est injuriam, et scelus sanguine vindicavit; sed quia dolore maritali prosilivit ad pugnam, et sacrilegium in Deum suum noluit vindicare: eo quod in domo Michae ephod et theraphim quae pro idolis adorabantur, neglexerint. Hic igitur stetit Israel: ibi suum repressit gradum, ne ultra ambularet in viis Domini: idcirco non eos comprehendet propter Gabaa praelium, sive captivitas, sicut ipsi putant; ibi enim bene fecerunt ut persequerentur filios iniquitatis; sed corripiam, inquit, eos atque erudiam tota animi mei voluntate, et congregabo adversus illos populorum multitudinem, quia duas fecerunt iniquitates, vindicando hominem, et Dei sui injuriam negligendo. Sive duas iniquitates: quia primum peccaverunt in idolis Michae, secundo in vitulis Jeroboam: vel certe duos vitulos Samariae in Dan et Bethel, possumus duas iniquitates appellare, de quibus et Jeremias loquitur: Duo pessima fecit populus meus: dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi lacus contritos, qui non possunt aquas continere. Hae duae iniquitates contra duo Decalogi erupere praecepta, in quibus dicitur: Ego Dominus Deus tuus: non erunt tibi dii alii absque me. Septuaginta Gabaa, colles interpretati sunt: A diebus ergo collium peccavit Israel: quando montes Ecclesiae dereliquit, et ad colles, sive clivos descendit haereticos: doctiorem se putans quam Ecclesia est, et sublimius aliquid reperisse: ibi steterunt, hoc est, in errore perseveraverunt. Quodque sequitur: Non comprehendet eos in colle praelium, quidam sic interpretati sunt: quia genuerunt filios iniquitatis, et de Ecclesia recedentes, coeperunt esse in collibus, cum persecutio advenerit, non eos comprehendet praelium, diabolo suos impugnare 115 nolente. Alii ita: Quoniam ex diebus collium peccavit Israel, et ibi stetit et ultra ambulare non potuit: nonne oportet eum in collibus a praelio comprehendi? Nonne debent pugnare adversus eum viri Ecclesiastici, ut illos destruant super filios iniquitatis? qui si fuerint comprehensi et superati, ultra generare non poterunt. Simulque Dominus pollicetur, quod corripiat eos atque erudiat, ut cum superati fuerint magistri, congregentur adversus eos discipuli sui, quos ante deceperant, et videant correptionem propter duas iniquitates, quia et Ecclesiam fontem Domini reliquerunt, et foderunt sibi lacus contritos, speluncas scilicet haereticorum, qui non possunt aquas, id est, doctrinam Salvatoris et sacramentum baptismi continere.
4.5
LIBER TERTIUS. (Vers. 11.)
4.5
Ephraim vitula docta diligere trituram: et ego transivi super pulchritudinem colli ejus, et ascendam super Ephraim: arabit Judas: confringet sibi sulcos Jacob. LXX: Ephraim vitula( sive vacca: etenim quod Hebraice dicitur EGLA(), id est, μόσχος et δάμαλις, utrumque significat), Ephraim ergo vitula edocta diligere contentionem: ego autem veniam super pulchritudinem colli ejus: superponam Ephraim, et reticebo Judam: roborabitur sibi Jacob. Locus iste, immo omnia quae hoc capitulum sequuntur, magnis obscuritatibus involuta sunt. Unde et nos qui explanare conamur, et prudens simul lector attendat, ut si non veritatem, quod difficillimum est, saltem suspicionem verisimilium investigare valeamus. Hanc habet consuetudinem sermo divinus, ut per tropologiam et metaphoram historiae exprimat veritatem. Igitur Ephraim similis est vaccae vel vitulae, quae a juventute sua didicit aream terere, et ferreos orbes super acervos segetum trahere, ut paleae a tritico separentur: et non solum didicit, verum nimia consuetudine coepit amare, quod docta est. Et ego, inquit, transivi super pulchritudinem colli ejus. Verbum Hebraicum ABARTHI(), id est, transivi, maxime quando a Deo dicitur, semper plagas et adversa significat. Denique et exterminator in Aegypto transisse memoratur. Quia ergo Ephraim vacca vel vitula 116 diligit aream terere, ego, inquit, transivi super pulchritudinem colli ejus, et tumentes cervicum toros jugo imposito edomui. Quid memorem Legis jugum? ipse ascendi super eam, et me ita laborante, Judas, hoc est, duae tribus coeperunt arva scindere vomere, et in sulcos terram reclinare. Portante autem jugum Ephraim, et arante Juda, confregit sibi sulcos Jacob. Hic Jacob ad distinctionem Israel et Judae, duodecim tribus intelligamus: quod coeperint aratris[ Al. rastris] glebas frangere, terramque comminuere: ut emollita recipiat sementem, et fecunda post modicum seges pullulet. Pro tritura, vel area, contentionem Septuaginta transtulerunt, et est sensus: Quia Ephraim non vult Legis recipere jugum, ego transibo et ascendam super pulchritudinem colli ejus: ut diseat contentiosa vacca atque lasciviens laborare, quod non vult. Judas autem arabit sponte sua: quia habet templum, et moratur in lege, ut tota certatim duodecim tribus arva praeparent ad serendum. Quodque sequitur juxta eosdem Septuaginta; Superponam Ephraim: et reticebo Judam, roborabitur sibi Jacob, hic esse sensus potest: Ephraim qui contentiosus est et non vult Legis onera portare, imponam captivitatem. Judam autem parumper relinquam, et nihil loquar de eo: quicumque autem tam de Ephraim, quam de Juda mea praecepta servaverit, roborabitur sibi et vocabitur Jacob. Secundum ἀναγωγὴν hoc dici potest, quod Ephraim qui eruditus fuit in lege Dei, ut tereret aream Scripturarum, et meditaretur in ea die ac nocte, coepit diligere contentionem et jugum Legis abjicere, et contendere contra Ecclesiasticos in subversionem audientium. Unde Dominus elevatam cervicem et sibi sublimia promittentem, vel jugo premet, vel ipse transiens calcabit pedibus suis, et ascendet super eum, ut sciat se habere Dominum. Judas autem, hoc est, Ecclesiasticus arabit, in coepto opere perseverans. Sive: Retinebo, inquit, Judam. Non enim sani indigent medico, sed qui male habent. Jacob vero qui interpretatur supplantator, et quotidie supplantat vitia atque peccata, et accipit primitiva fratris sui, et haeres paternae 117 possessionis est, et dormit in Bethel, quod interpretatur domus Dei, sulcos glebasque confringet, ut molli sinu jactatam sementem terra suscipiat, et faciat centum modios hordei, sive, ut habetur in Hebraeo, centuplum. Neque enim credendum est quod patriarcha Isaac hordeo studuerit, et non frumento. Usque hodie vir Ecclesiasticus Jacob glebas historiae et litterae duritiam confringit in partes, et spiritaliter dividit, ut possint fruges reddere spiritales. Quod quidem et Dominum fecisse legimus, ut quinque Legis panes, quos integros populus comedere non poterat, in frusta concerperet: ut per apostolorum manus vescendos credentibus daret. Quod autem dicit juxta Septuaginta, roborabitur sibi Jacob, ostendit sibi omnem laborantem laborare, ut fructus capiat sempiternos.
4.6
LIBER TERTIUS. (Vers. 12.)
4.6
Seminate vobis in justitia, metite in ore misericordiae. Innovate vobis novale: tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos justitiam. LXX: Seminate vobis in justitia, vindemiate fructum vitae: illuminate vobis lumen scientiae, quoniam est tempus: quaerite Dominum, donec veniant fruges justitiae vobis. Servat ab agricolis semel coeptam translationem. Dixerat Ephrain vitulam edoctam trituram areae amare ac diligere, et se ascendisse super collum ejus, et arasse Judam, et confregisse sulcos, sive glebas Jacob. Nunc praecipit ut seminent sibi per poenitentiam, et seminent in justitia, id est, in Lege, metantque in misericordia, id est, in gratia Evangelii. Ibi enim: Oculum pro oculo, dentem pro dente: hic legimus: Qui te percusserit in dexteram maxillam, praebe ei et alteram. Cumque seminaveritis in justitia, et messueritis in misericordia, innovate vobis laeta novalia. Redditque causas cur seminent, cur metant, cur innovent laeta novalia. Tempus, inquit, requirendi Dominum est, cum venerit, Christus atque Salvator, qui docebit vos justitiam, quam nunc speratis in Lege: Finis enim Legis Christus est ad justitiam omni operanti bonum. Pro eo quod nos diximus, metite in ore misericordiae, Septuaginta transtulerunt, vindemiate fructum vitae: magisque semini convenit messio, quam vindemia: fructus autem vitae ipse est, qui et lignum vitae. Et 118 pro eo quod nos posuimus, innovate vobis novale, illi verterunt, illuminate vobis lumen scientiae, ut ex operibus atque mandatis Legis notitiam habere mereamur, juxta illud quod in quodam libro legimus: Desiderasti sapientiam: serva mandata, et Dominus dabit eam tibi. Qui enim mandata in opera verterit, seminat in justitia, et metet ex ea fructus vitae. Unde et alibi legimus: Mandatum Domini lucidum illuminans oculos. Et Isaias ad Dominum dicit: Lux praecepta tua super terram. Et in alio loco: A mandatis tuis intellexi. His quoque, qui ab Ecclesia separati sunt, et falsum sibi Christianorum nomen assumunt, praecipitur ut agant poenitentiam, et utrumque recipiant Testamentum: in Veteri justitiam seminent, in Novo metant misericordiam: et illuminent sibi lumen scientiae, sive innovent sibi novalia, et requirant Dominum, qui docere eos potest veram justitiam, falsosque magistros destruant, a quibus non discunt justitiam, sed iniquitatem.
4.7
LIBER TERTIUS. (Vers. 13.)
4.7
Arastis impietatem, iniquitatem messuistis: comedistis frugem mendacii. LXX: Quid reticetis impietates, et iniquitates ejus vindemiastis: comedistis fructum mendacem. Cogor contra voluntatem meam saepius de Hebraeae linguae proprietatibus disputare: neque enim rhetorum more sententias repetimus, verba construimus, et audientes vel legentes in laudes nostras declamationibus suscitamus: sed quae obscura sunt, maxime alienae linguae hominibus explanare nitimur. Supra ubi nos interpretati sumus, arabit Judas, in Hebraico legitur JEROS() per JOD primam litteram, quam Septuaginta VAU() putantes, interpretati sunt, et tacebo. Nunc quoque in Hebraeo scriptum est ARASTHEM,() quod nos vertimus, arastis: pro quo Septuaginta transtulerunt, quid reticetis: simili errore quo supra, silentium pro aratione interpretantes. Est autem sensus iste dictorum: Super collum vitulae Ephraim contentiosae amantisque trituram ego transivi, et ego ascendi, ut, arante Juda, et confringente sulcos, Jacob tereret aream, et solis ferret calorem. Monuique eos ut seminarent in justitia, et meterent in misericordia, et facerent sibi novalia: tempusque requirendi Dominum illud esse 119 cognoscerent, quo venturus est qui docebit nos justitiam. Me haec jubente, et volente de laetis novalibus fructus justitiae ac misericordiae accipere, araverunt mpietatem, qua egerunt impie contra Dominum, relinquentes Creatorem, et colentes idola, et messuerunt iniquitatem, de malo semine malas fruges recipientes, de quibus fecerunt non solum panem subcinericium, sed fraudulentum atque mendacem, qui vana spe deciperet comedentem. Istiusmodi sunt haeretici, qui arant sermone composito, et protegunt vel tacent impietatem: ne impietas esse videatur, sed credatur pietas. Unde quia dixerunt in corde suo, non est Deus, corrupti sunt et abominabiles facti sunt, et messuerunt, sive vindemiaverunt iniquitates. Quomodo enim radix omnium malorum est avaritia: sic peccatorum scelerumque cunctorum radix est impietas, quam qui araverit, sive seminaverit, metet iniquitates. Qui igitur araverunt impietatem, et messuerunt iniquitates, comederunt fructum mendacii: omnia quae falsa sunt deceptis populis praedicantes, ut non quaerant panem verum, qui de coelo descendit: sed panem mendacii, qui suffocat et interficit devorantes.
4.8
LIBER TERTIUS. (Vers. 14 et 15.)
4.8
Quia confisus es in viis tuis: in multitudine fortium tuorum consurget tumultus in populo tuo, et omnes munitiones tuae vastabuntur: sicut vastatus est Salmana a domo ejus, qui vindicavit[ Vulgat. judicavit] Baal in die praelii, matre super filios allisa, sic fecit vobis Bethel a facie malitiae nequitiarum vestrarum. LXX: Quia sperasti in curribus tuis, in multitudine fortitudinis tuae, consurget perditio in populo tuo, et omnia murata tua abibunt; sicut principes Salmana de domo Jerobaal in diebus belli, matrem super filios alliserunt, sic faciam vobis, domus Israel, a facie malitiarum 120 vestrarum. Ideo comedistis frugem mendacii, et in cunctis quae proposuistis, spes vos vana decepit; quia confisus es, o Ephraim, in viis idololatriae tuae: hae sunt enim viae tuae, et in multitudine fortium tuorum, non in Deo habens spem, sed in exercitus robore. Itaque consurget tumultus in populo tuo, quod Hebraice dicitur, SAON(), id est, sonitus et fremitus ululantis exercitus, quibus clamantibus, omnes munitiones tuae vastabuntur, et ea quae munita arbitrabaris et tuta, patebunt hostibus, et sic vastabuntur, quomodo vastatus est atque contritus Salmana princeps Madianitarum, qui interfectus est a domo Jerobaal. Haud dubium quin Gedeonem significet, qui ex eo quod destruxit fanum Baal, lucumque succidit, et ille se vindicare non potuit, cognomentum Jerobaal sortitus est, id est, ulciscatur se Baal; ut quomodo Salmana interfecit filios coram matribus suis, ipsis quoque matribus deinceps interfectis: sic et filii tui, o Ephraim, te praesente interficiantur[ Al. interficientur], qui et ipse trucidandus es. Quaerimus, ubi scriptum sit, quod Salmana matrem super filiis occiderit: legimus in Judicum libro loquente Gedeone ad principem Madian: Quomodo absque liberis fecit gladius tuus multas matres, ita sine filiis erit inter mulieres mater tua. Sicut igitur vastatus est Salmana ab Jerobaal, quem male quidam arbitrantur Jeroboam filium Nabath, qui decem tribubus praefuit, et vastatus est, ut in Hebraeo continetur, ab ARBEL(), id ipsum significante, quod et Jerobaal, sed breviori disertiorique sermone: sic fecit vobis, o Israel, a facie malitiarum vestrarum Bethel, in qua vitulum aureum posuistis, et estis venerati Aegyptios deos. Pro Bethel, quod interpretatur domus Dei, LXX transtulerunt domus Israel, 121 quod in Hebraeo penitus non habetur. Evasimus utcumque de confragosis locis: nunc in altum vela tendentes, allegoriae pelagus transeamus. Quia confisus es, o Ephraim, in viis, sive, in curribus tuis, de quibus scriptum est: Hi in curribus et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri magnificabimur: et confisus es in multitudine fortium tuorum, quos tibi falsa scientia roborasti: ideo consurget tumultus et sonitus in populo tuo. Quidquid enim loquuntur haeretici, non habent vocem sententias explicantem, sed tumultum clamoremque et sonitum. Et omnes munitiones tuae, sive quae murata sunt, vastabuntur( non enim testimoniis Scripturarum, sed arte dialectica, et argumentis philosophorum munita sunt atque constructa) sicut vastatus est quondam Salmana a Gedeone, matre super filiis interfecta. Cujus historiae et octogesimus secundus psalmus meminit: ubi inter caeteros duces Madian etiam Salmana fuisse commemorat, dicens: Fac eis, Domine, haud dubium quin eos significet qui contra Dominum inierunt pactum sive testamentum, sicut Madian et Sisarae. Et post reliqua: Pone, inquit, principes eorum sicut Oreb et Zeb, et Sebee, et Salmana, omnes principes eorum qui dixerant: haereditate possidemus sanctuarium Dei. Et in hoc eodem psalmo duces haereticorum describuntur, qui altare Dei sibi vindicare conati sunt. Quodque sequitur: Sicut fecit vobis, Bethel, a facie malitiae nequitiarum vestrarum, proprie haereticorum principibus coaptatur, quod eis fecerit Bethel quam ipsi vocant Bethel, hoc est, domum Dei, et falsam Ecclesiam; ut sit sensus: Sic vobis faciet Ecclesia vestra quam vocatis domum Dei: caeterum ex quo a vobis tenetur, appellanda est Bethaven, id est, domus idoli, propter multitudinem malitiarum vestrarum.
4.9.1
LIBER TERTIUS. (CAP. XI) (Cap. XI.--Vers. 1 et 2.)
4.9.1
Sicut mane transiit, pertransit rex Israel: quia puer Israel, et dilexi eum, et ex Aegypto vocavi filium meum: vocaverunt eos: sic abierunt a facie eorum: Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant. LXX: Mane projecti sunt, projectus est rex Israel, quia parvulus Israel, et ego dilexi eum, et ex Aegypto vocavi 122 filios suos. Sicut vocavi eos, ita abierunt a facie mea ipsi: Baalim immolabant, et sculptilibus adolebant. Diversis figuris eumdem explicat sensum. Qui supra dixerat: Transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae; eo quod spuma et bullae in aquarum summitatibus natantes celeriter dissolvantur: nunc eamdem rem sub alia ponit similitudine. Sicut enim ortus aurorae et diluculum et principium diei, quod appellatur mane, inter noctis solisque viciniam transit celeriter; ita ut finiatur nox et clarescat dies: sic rex Israel, id est, decem tribuum velociter transiet. Exponitque beneficia quae in ipsum contulerit Deus. Dum, inquit, esset puer et parvulus, et captus in Aegypto teneretur, intantum eum dilexi, ut mitterem servum meum Moysen, et ex Aegypto vocarem filium meum, de quo dixi in alio loco: Filius primogenitus meus Israel. Et quia Israel singulariter quidem dicitur, sed pluraliter intelligitur: quomodo et populus et Ephraim et Judas: siquidem in numero singulari multus est numerus, qui hoc numero continetur, veteris recordatur historiae, quod vocaverit quidem eos per Moysen et Aaron, qui vocaverunt eos, ut egrederentur de Aegypto: ipsi vero vocati ab eis recesserunt a facie eorum, vertentes ei terga, et mentis duritiam gestu corporis indicantes. Nec eis suffecit vocantes contemnere, nisi immolarent Baal et sculptilibus suis, sive simulacris adolerent incensum. Adorasse eos Baal primum sub Achab rege Israel legimus, qui Sidonii regis filiam Jezabel duxit uxorem, et Babylonium ac Phoenicis idolum transtulit in Samariam. Ergo distantia peccata temporibus, uno sermone conjungit: quomodo primum vocati sint de Aegypto et appellati filii, deinde in solitudine recesserint a Deo, Beelphegor magis colentes, quam Deum, et postea in terra sancta Baalim et Astaroth, et caeteris idolis servierint. Et transire haereticos instar diluculi, et regem eorum diabolum, vel haeresiarcham intelligimus, quos in infantia( quando crediderunt in Ecclesia, et erant parvuli, et Christi nomine censebantur) dilexit eos Deus, et vocavit 123 illos de tribulatione et tenebris Aegypti. Vocavit autem per apostolos et doctores Ecclesiae. Cumque a meis, inquit, ducibus sint vocati, recesserunt a facie eorum, et adoraverunt Beelphegor, hoc est, suis vitiis et libidini servierunt, et postea immolabant Baalim et simulacris, quae sibi confinxerant. Singuli enim haereticorum habent deos suos, et quodcumque simulaverint, quasi sculptile colunt[ Al. ponunt] atque conflatile. Pro eo quod nos diximus: Ex Aegypto vocavi filium meum, Septuaginta transtulerunt: Ex Aegypto vocavi filios ejus, quod in Hebraico non habetur: nullique dubium est, Matthaeum de hoc loco sumpsisse testimonium juxta Hebraicam veritatem. Ergo qui detrahunt nostrae translationi, dent Scripturam, de qua Evangelista hoc testimonium sumpserit, et interpretatus sit in Domino Salvatore, quando de Aegypto reductus est in terram Israel. Et cum invenire non quiverint, desinant rugare frontem, adducere supercilium, crispare nares, digitis concrepare. Hunc locum in septimo volumine Julianus Augustus quod adversum nos, id est, Christianos evomuit, calumniatur, et dicit: quod de Israel scriptum est, Matthaeus evangelista ad Christum transtulit, ut simplicitati eorum, qui de gentibus crediderant, illuderet. Cui nos breviter respondebimus: Primum Matthaeum Evangelium Hebraeis litteris edidisse, quod non poterant legere nisi hi qui ex Hebraeis erant. Ergo non propterea fecit, ut illuderet ethnicis. Sin autem Hebraeis illudere voluit, aut stultus, aut imperitus fuit: stultus, si apertum finxit mendacium: imperitus, si non intellexit, de quo haec dicerentur. Stultitiam ipsum volumen excusat, quod prudenter ordinateque compositum est: imperitum non possumus dicere, quem ex aliis testimoniis Scripturarum scientiam Legis habuisse cognoscimus. Superest ut illud dicamus quod ea quae τυπικῶς praecedunt in aliis, juxta veritatem et adimpletionem referantur ad Christum: quod Apostolum in duobus montibus Sina et Sion, et in Sara et Agar fecisse cognovimus. 124 Neque enim non est Sina mons, et non est Sion: non fuit Sara, et non fuit Agar; quia haec apostolus Paulus ad duo retulit Testamenta. Sic igitur hoc quod scriptum est: Parvulus Israel, et dilexi eum, et ex Aegypto vocavi filium meum, dicitur quidem de populo Israel, qui vocatur ex Aegypto, qui diligitur, qui eo tempore post errorem idololatriae quasi infans et parvulus est vocatus: sed perfecte refertur ad Christum. Nam et Isaac in typo Christi fuit quod futurae mortis ligna sibi ipse portaverit: et Jacob quia Liam dolentem oculos, et Rachel pulchram habuerit uxorem. In Lia quae major erat, caecitatem intelligimus Synagogae, in Rachel pulchritudinem Ecclesiae: et tamen qui ex parte typi fuerunt Domini Salvatoris, non omnia quae fecisse narrantur, in typo ejus fecisse credendi sunt. Typus enim partem indicat: quod si totum praecedat in typo, jam non est typus, sed historiae veritas appellanda est. Haec breviter ut in Commentariis diximus: nunc ad reliqua recurramus.
4.9.2
LIBER TERTIUS. (CAP. XI) (Vers. 3, 4.)
4.9.2
Et ego quasi nutritius Ephraim, portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos. In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis. Et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum, et declinavi ad eum ut vesceretur. LXX: Et ego colligavi[ Al. collocavi] Ephraim, suscepi eum super brachium meum; et non cognoverunt ut sanarem illos in corruptione hominum: extendi eos in vinculis charitatis meae. Et ero illis, quasi dans alapas homo super maxillas ejus: et respiciam ad eum praevalens ei. Multum inter se Hebraicum et Septuaginta interpretum editio dissonant. Tentemus igitur juxta Hebraeos historiam; juxta LXX, ἀναγωγὴν texere. Qui supra dixerat: puer Israel et dilexi eum, et ex Aegypto vocavi filium meum; et postea intulit quod perpetraverit nefas, Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant, nunc narrat quo Israel amore dilexerit, secundum illud quod in Deuteronomio legitur: Portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via, per quam ambulasti, donec venires ad locum istum. 125 Et in alio loco: Expandit alas suas et assumpsit eum, atque portavit in humeris suis. Ego, inquit, qui pater eram, nutritius factus sum, et parvulum meum in ulnis meis ipse portabam, ne laederetur in solitudine, et ne vel aestu vel tenebris terreretur, in die nubes eram, in nocte ignis columna: ut quos protexeram, meo illustrarem et sanarem lumine, cumque peccassent, et fecissent sibi vituli caput, dedi locum poenitentiae, et ignoraverunt quod curarem eos, et vulnus idololatriae quadraginta annorum spatio obducerem, et pristinae redderem sanitati. Curavi autem eos propter funiculos et vincula charitatis, quibus mihi Abraham, Isaac, et Jacob astrinxeram. Pro Adam enim Aquila et Symmachus et Septuaginta et Theodotio, homines transtulerunt: ut dicerent, in funiculis hominum traham eos, in vinculis charitatis. Quodque sequitur: Ero eis quasi exaltans jugum, pro quo interpretatus est Symmachus: et putaverunt quod imponerem jugum super maxillam eorum, dupliciter accipitur: aut abstuli ab eis jugum cunctarum per circuitum nationum: aut Legem meam quasi gravissimum jugi pondus arbitrati sunt. Et dedi eis escam manna in deserto, quo vescerentur, hoc est enim, quod ait, declinavi ad eum, ut vesceretur: pro quo interpretatus est Symmachus, et declinavi ad eum cibos. Non quod Deus ad eum declinaverit, sed quod cibum mannae ad eum fecerit declinare. Aliter: Intantum dilexi eos, et tam clemens pastor fui, ut morbidam ovem humeris meis ipse portarem: ipsi vero ignoraverunt quod mea illos passione curarem: et qui amator sum omnium hominum, traherem eos ad credendum in vinculis charitatis, juxta illud quod in Evangelio scriptum est: Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me traxerit eum. Et arbitrati sunt jugum meum leve, esse gravissimum: et declinavi ad eos deserens regna coelorum, ut cum eis vescerer, assumpta forma hominis, sive dedi eis esum Corporis mei: ipse et cibus et conviva. Transeamus ad intelligentiam spiritualem, juxta Septuaginta duntaxat interpretes: ne si utrumque et secundum historiam, et 126 secundum ἀναγωγὴν voluerimus exponere, tendamus libri magnitudinem. Illis immolantibus Baalim quae de suo corde finxerunt, et me vocante, fugientibus a facie mea( ita enim in Septuaginta continetur), ego clementissimus Dominus ligabam pedes Ephraim, ne a me longius fugerent: hoc enim significat συνεπόδισα. Ligabam autem testimoniis Scripturarum, et disputatione magistrorum Ecclesiae, ut ligatos per patientiam suis brachiis contineret, non intelligentes quod patientia Dei salutis eorum esset occasio. Unde in corruptione hominum, videlicet magistrorum, qui eos deceperant contractos perfidiae frigore, extendi calorem fidei, et quasi repugnantes vinculis meae dilectionis astrinxi. Et quia non sua sponte currebant, sed vincti funibus trahebantur, paululum maxillas eorum alapis verberavi, non puniens; sed corrigens et emendans. Judex lacerat carnes, torquet funiculis, flagellis atque ignibus cruciat. Qui autem pater est, lascivientem filium palma percutit manus[ Al. manu]. Et pulchre non dixit, ero eos alapis verberans, sed quasi homo maxillas manu percutiens. Percutit autem Deus filios aberrantes comminatione poenarum, Evangelica lectione, et testimoniis prophetarum. Cumque sic percusserit in maxilla, ut haereticorum panem atque doctrinam excutiat de ore polluto: tunc respicit ad eum, dicente sibi filio verberato: Respice in me, et miserere mei. Et iterum: Respice et exaudi me, Domine Deus meus. Cumque eo respexerit, praevalebit, sive proderit eis, id est, superabit adversarios, et de fugitivis servos faciet. Sive dabit eis verum et dulcem cibum, qui prius haereticorum mendacia et cibos amarissimos devorabant.
4.9.3
LIBER TERTIUS. (CAP. XI) (Vers. 5, 6 et 7.)
4.9.3
Non revertetur in terram Aegypti, et Assur ipse[ Vulg. addit est] rex ejus, quoniam noluerunt converti. Coepit gladius in civitatibus ejus, et consumet electos ejus: et comedet capita eorum, et populus meus pendebit ad reditum meum. Jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur. LXX: Habitabit Ephraim in Aegypto, et Assur ipse rex ejus: quia noluit converti. Et infirmatus est gladius in civitatibus ejus, et requievit 127 in manibus illius, et comedent de cogitationibus suis: et populus ejus suspensus est ex incolatu suo, et Deus super pretiosa ejus irascetur, et non exaltabit eum. Quando dicit: non revertetur in terram Aegypti, ostendit quod reverti cupiat, sed ire non possit. Reverti autem cupiebat Israel ab Aegyptiis auxilium efflagitans; sed possessus est ab Assyrio, qui cepit eum, et dominatus est illius jure victoris, et hoc passus est, quia converti noluit, nec agere poenitentiam. Vel certe dicamus, quod reversus sit in terram Aegypti, quando Aegyptios in terra sancta adoravit deos, vel illo sensu accipiendum, quo supra dictum est: Aegyptum invocabant, ad Assyrios abierunt. Coepit itaque gladius in civitatibus ejus, sive irruet, ut interpretatus est Aquila, aut vulnerabit, ut Symmachus transtulit. Et vide quantum pondus sit miseriarum, ut non agri vel possessiones ac rura vastentur; sed medias civitates hostis introeat, et consumat electos ejus, sive brachia illius, ut interpretatus est Symmachus, quod Hebraice dicitur BADDAU(). Cumque consumpserit gladius electos, et principes, sive robur exercitus, et devoraverit vel capita vel consilia eorum, ut non possint aliquod invenire praesidium, tunc plebs miserabilis quae ad me reverti noluit, meum ad se reditum praestolabitur. Et sero aget poenitentiam, hostibus cuncta vastantibus. Itaque quia peccata grandia grandibus sunt punienda suppliciis, imponent eis qui derelicti fuerint de populo( rege eorum ac principibus Assyrio mucrone truncatis) jugum gravissimum servitutis, et imponent pariter quod non auferetur juxta litteram, nisi spiritualiter tollatur in Christo. Juxta Septuaginta habitabit Ephraim in Aegypto, terram sanctam se habere dicens, et Ecclesiam Domini Salvatoris; sed vitiis atque peccatis et perversitate fidei semper in Aegypto commoratus est. Quia igitur habitavit in Aegypto, sensus magnus Assyrius erit rex ejus: noluit enim reverti ad Ecclesiam, et virtute perdita, id est, Christo, qui est Dei virtus et Dei sapientia, semper in languore versatus est, et infirmus fuit, cunctis daemonibus ac perturbationibus subjacens: idcirco gladius, 128 hoc est, scientia spiritualis, vel sermo Ecclesiastici viri, vastans atque debellans semper versabitur in urbibus ejus, quas impie exstruxit contra Dominum, et ipse gladius requiescet in manibus ejus, ut occisus ab alio, alium non possit occidere, nec contra adversarium levare manum. Denique recipient, et vorabunt secundum consilia sua. Infelix autem populus et vulgus indoctum suspirabit antiquam patriam, et captum se esse sentiet, sive pendebit in incolatu suo, nesciens quid agat, et quo vertatur ignorans. Deus vero super pretiosa eorum, aurum videlicet et argentum quae acceperant ab eo, de quibus saepe diximus, irascetur, et nequaquam liberabit eum qui suo vitio corruit. Hoc juxta LXX; eumdem autem sensum et Hebraico coaptabimus.
4.9.4
LIBER TERTIUS. (CAP. XI) (Vers. 8 et 9.)
4.9.4
Quomodo dabo te, Ephraim: protegam te, Israel? quomodo dabo te sicut Adama: ponam te ut Seboim? Conversum est in me cor meum: pariter conturbata est poenitudo mea. Non faciam furorem irae meae: non convertar, ut disperdam Ephraim: quoniam Deus ego sum[ Vulg. tacet sum] et non homo: in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem. LXX: Quid faciam tibi, Ephraim: protegam te, Israel? Quid faciam tibi? sicut Adama ponam te, et sicut Seboim: conversum est cor meum in ipso: simul conturbata est poenitudo mea. Non faciam juxta iram furoris mei. Non derelinquam ut deleatur Ephraim: quoniam Deus ego sum, et non homo: in te sanctus: et non ingrediar civitatem. In eo loco ubi nos et LXX interpretati sumus: protegam te, Israel? in Hebraico scriptum est AMAGGENACH() quod Aquila transtulit, ὅπλῳ κυκλώσω σε, id est, scuto circumdabo te. Quod cum in bonam partem putaremus intelligi, et significare protectionem, ex editione Symmachi contrarius nobis sensus subjicitur, dicentis, ἐκδώσω σε, id est, tradam te. Ex translatione quoque Theodotionis non prospera, sed adversa demonstrantur: ἀφοπλίσω σε quod significat, nudabo te, et auferam a te ὅπλον, hoc est, scutum, quo te ante protexeram: et hic sensus magis convenit Domino comminanti. Quod igitur dicit, hoc est: quoniam noluerunt converti, et Assur factus est rex eorum, devorabit gladius et urbes et 129 principes et populum, et imponetur eis jugum, quod non auferetur ab eis: et quia videbatur dura sententia, nequaquam eis locum poenitentiae derelinquens, nunc Deus parentis ad Israel loquitur affectu: Quid tibi faciam, Ephraim? quomodo te meo auxilio denudabo? quid tibi faciam? qua te arte corripiam? quo potero sanare medicamine? Sicut Adama et Seboim ponam te, quae duae sunt quinque urbium, sicut in Genesi legimus: Sodoma et Gomorrha, Adama, et Seboim et Bale, quae est Segor, et Syro sermone Zoara dicitur. Ponam itaque et vertam te in solitudinem, et delebo usque ad cineres ac favillas, sicut delevi Adama et Seboim. Cumque duram, immo crudelem sententiam protulisset, rursum parentis affectu misericordia vincitur, et austeritatem judicii pietate mitigat patris. Dicit enim: Conversum est in me cor meum: pariter conturbata est poenitudo mea. Statim ut locutus sum, me Ephraim et Israel sicut Adama Seboimque positurum, mea commota sunt viscera. Poenituit me meum quondam populum delere in perpetuum: idcirco non faciam secundum furorem iracundiae meae, nec de mea clementia commutabor, ut disperdam Ephraim: non enim percutio ut perdam in perpetuum; sed ut emendem. Crudelitas mea poenitentiae et pietatis occasio est: Deus enim ego sum, et non homo. Homo ad hoc punit ut perdat, Deus ad hoc corripit ut emendet. In medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem, hoc est, non sum unus de his, qui in urbibus habitant, qui humanis legibus vivunt, qui crudelitatem arbitrantur justitiam, quibus jus summum summa malitia est; mea autem lex meaque justitia est salvare correctos. Possumus et aliter dicere: quia primus Cain parricida exstruxit civitatem in nomine filii sui Enoch, in hujuscemodi urbem Dominus non ingreditur, quae ex scelere et sanguine et parricidio fabricata est. Sin autem voluerimus legere, quomodo dabo te, Ephraim, protegam te, Israel? Sic intelligendum est: Quid tibi faciam? num protectione dignus es, qui tanta fecisti? Notandum quoque quod ubi contra Judam dicitur, id est, populum Dei, non Adama ponitur et Seboim, sed Sodoma et Gomorrha. Legimus enim in Isaia: Audite legem Dei, 130 principes Sodomorum: attendite verbum Domini, populus Gomorrhae. In Evangelio quoque civitas, quae et apostolos non receperit, excutientibus eis pulverem pedum suorum, dicitur de ea, quod in die judicii tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorrhae, quam civitati illi. Et ad Jerusalem prophetalis sermo dirigitur: Justificata est Sodoma ex te. Datur ergo nobis suspicio, quod Sodoma et Gomorrha principes fuerint in peccato, et Adama et Seboim earum exempla sectatae sint, quod potentes potenter tormenta patiantur: et servus qui scit voluntatem Domini sui, et non facit eam, vapulet multis. Unde et Ecclesiastici viri, si iisdem quibus haeretici sceleribus continentur, nequaquam Adamae et Seboim, quae inferiores sunt; sed Sodomae et Gomorrhae, quae majorum criminum esse dicuntur, cruciatibus subjacebunt. Ad haereticos quoque deceptumque ab eis populum loquitur Dominus, quod nisi egerit poenitentiam, ponantur sicut Adama et Seboim, ut nullam spem habeant salutis. Rursum ut clementissimus pater dicit se suam mutare sententiam, et poenitere quod talia sit locutus, ut illos quoque ad conversionem et ad poenitentiam provocet. Non faciam, inquit, in furore meo, non disperdam Ephraim. Quantum, inquit, in me est, quantum ego cupio, si errorem veritate correxerit, si me magis amaverit quam principes haereseos, Deus enim ego sum, et non homo, lapsis manum porrigam, errantes ad salutem vocabo. Et quia sanctus sum, propterea non ingrediar civitatem, id est, conciliabula et urbes haereticorum. Foras exeuntes de urbibus suis, libenter recipio: in civitates eorum non ingrediar. Hoc quod dixit, non ingrediar civitatem, et juxta LXX sequitur: post Dominum ambulabo, quidam sic interpretati sunt, ut dicerent Domino populum respondisse, et esse sensum: Quia conversum est cor tuum in te, et non secundum peccata nostra fecisti nobis; sed imitaris clementiam tuam, et nostra delicta non punis, et polliceris te sanctum et clementem in nostri medio versaturum; idcirco et ego malorum hominum non ingrediar civitatem: nec ero de numero peccatorum; sed ambulabo post Dominum Deum meum. Hebraei autem ex persona Dei ita edisserunt. 131 Non te derelinquam: non ibo ad aliam gentem: nec ingrediar alteram civitatem.
4.9.5
LIBER TERTIUS. (CAP. XI) (Vers. 10 et 11.)
4.9.5
Post Dominum ambulabunt: quasi leo rugiet: quia ipse rugiet: et formidabunt filii maris, et volabunt[ Vulg. avolabunt] quasi avis[ Al. aves] ex Aegypto, et quasi columba de terra Assyriorum: et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus. LXX: Post Dominum ambulabo: sicut leo rugiet: quia ipse rugiet, et formidabunt filii aquarum, et volabunt quasi avis ex Aegypto, et quasi columba de terra Assyriorum: et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus. Domino prospera pollicente, populus convertetur ad eum: et ambulabit post Dominum; quia Dominus rugiet quasi leo. De quo et Amos propheta commemorat: Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam. Rugiet autem quando dicit: sicut Adama, ponam te ut Seboim. Cumque ille rugierit, tunc formidabunt filii maris, sive aquarum, ut LXX transtulerunt. Etenim verbum MAIM(), quod per tres litteras scribitur MEM, JOD, MEM: si legatur MAIM, aquas significat: si MEJAM, de mari intelligitur. Haec Hebraei ad adventum Christi referunt, quem sperant esse venturum. Nos jam transacta convincimus; quia et de Aegypto, et de Assyriis, hoc est, ab Oriente et Occidente, et ab Aquilone et a Meridie venerunt, et quotidie veniunt qui discumbant cum Abraham, Isaac et Jacob. Filios autem maris, sive aquarum, eos possumus appellare, qui sagena Domini comprehensi sunt, et abstracti de mari hujus saeculi. Cumque capti fuerint de morte ad vitam, collocabuntur in domibus suis: quae horrea vocat Evangelium, in quibus electa et a paleis separata frumenta conduntur. Natura leonum esse dicitur: ut cum infremuerint et rugierint, omnia animantia contremiscant, et fixo gradu se movere non possint: tantus pavor est et tanta formido. Itaque et Dominus cum instar leonis rugierit, et intonuerit, ac dederit vocem suam, cunctae aves et universa volatilia perhorrescent: et ibunt ad nidos, id est, ad domos suas in quibus Dominus habitabit cum eis. Dicamus et aliter: Cum verus leo infremuerit, falsus leo qui est 132, juxta apostolum Petrum, adversarius noster, illico conticescet, et omne dogma perversum os suum aperire non poterit: quique ante ab eo capti fuerant, rugitu leonis soluti et comminatione terribili, sequentur Dominum Deum suum. Tunc timebunt filii maris, sive aquarum, qui in amaritudine et salsis haereticorum aquis fuerant procreati; et assumptis pennis, volabunt quasi aves ex Aegypto, et quasi columba de terra Assyriorum, et dicent: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam? ut qui apud haereticos laboraverant, requiescant in Ecclesia, et habitent in domibus suis, de quibus fuerant errore seducti. Aegyptum, id est, MESRAIM() tribulationem interpretari, et angustiam novimus: Assyrios quoque, dirigentes, sive, ut melius arbitramus, arguentes. Ab his ergo liberabuntur haeretici, cum habitare coeperint in domibus suis, et malis parentibus dixerint: Relinquetur vobis domus vestra deserta.
4.9.6
LIBER TERTIUS. (CAP. XI) (Vers. 12.)
4.9.6
Circumdedit me in negatione sua[ Vulg. abest sua] Ephraim: et in dolo domus Israel: Judas autem testis descendit cum Deo et cum sanctis fidelis. LXX: Circumdedit me in mendacio Ephraim: et in impietate domus Israel et Juda: nunc cognovit eos Deus: et populus sanctus vocabitur Dei. Tradunt Hebraei hujuscemodi fabulam: In exitu Israel ex Aegypto, quando ex alia parte mons, ex alia Rubrum mare, et ex alia Pharaonis cingebat exercitus, et inclusus populus tenebatur, caeteris tribubus desperantibus salutem, et aut reverti in Aegyptum, aut bellare cupientibus, solus Juda fideliter ingressus est mare, unde et regnum meruit accipere, et hoc esse quod nunc dicatur: Judas testis sermonum Dei, et astipulator ac vindex descendit cum Deo in mare, et inter sanctos fuit fidelissimus, ut verbis jubentis crederet Dei. Hoc illi dicunt. Nos coeptae explanationis sequamur ordinem, quod circumdederit Ephraim regia tribus et domus Israel, populus qui tribui regiae serviebat, et circumdederit eum in negatione sive mendacio, dum Dominum negant, et idola confitentur. Judas autem, hoc est, duae tribus, quae habebant Templum, Legem, Prophetas, et servabant praecepta 133 legalia, erant testes, gradientesque cum Deo et cum sanctis fideles. Sanctos possumus dicere vel angelos, vel patriarchas ac prophetas, et caeteros qui Dei imperio serviebant. Ad comparationem enim illius temporis quo haec dicebantur, aberrante penitus Ephraim, et decepto in idolorum cultu Israel, solus Juda remanserat, qui in Dei cultu et testimoniis versaretur, et posset descendere cum eo, sive fortis esse cum forte: RAD() enim et descensionem et fortitudinem significat: pro quo Aquila transtulit ἐπικράτειαν. Juxta ἀναγωγὴν circumdant haeretici Dominum in mendacio, immo in negatione. Quidquid enim loquuntur, negatio, immo mendacium est: et circumdant eum in dolo, sive in impietate domus Israel; dum universa quae simulant, artifici sermone componunt, et impietatem loquuntur contra Dominum. Judas autem, hoc est, vir ecclesiasticus, non superbit, non inflatur tumore haeretico, sed humiliatur cum Deo, et cum sanctorum choro fidelis est et robustus: dum aedificat domum suam super petram, quae nulla tempestate quatiatur. LXX multo aliter transtulerunt: quod et Ephraim et domus Israel et Judas circumdederint Deum in mendacio et in impietate, et tantae clementiae sit Deus ut non ab eis abscindat spem salutis; sed cognoscat illos, et paratus sit vocare populum sanctum et populum Dei, qui nunc impietate perversus est. Juxta tropologiam quoque, velle Deum et haereticos salvari, et ecclesiasticos peccatores, et omnes suo vocabulo nuncupari. Qui autem vere sanctus est, non circumdat Deum in mendacio, sed in veritate, Psalmista dicente: Potens es, Domine: et veritas tua in circuitu tuo.
4.10.1
LIBER TERTIUS. (CAP. XII) (Cap. XII.--Vers. 1.)
4.10.1
Ephraim pascit ventum, et sequitur aestum: tota die mendacium et vastitatem multiplicat: et foedus cum Assyriis iniit: et oleum in Aegyptum ferebat. LXX: Ephraim autem pessimus spiritus, prosecutus est aestum: tota die inania et vana multiplicavit, et testamentum cum Assyriis pepigit, et oleum in Aegypto mercabatur. Sacra narrat historia, Manahen regem Israel, pace facta cum Assur, ab Aegyptiis auxilium postulasse, 134 et hoc est quod nunc dicitur, Ephraim pascere ventos, id est, spe vana se decipere, sequique καύσωνα, hoc est, aestum, et ire ad Meridiem, nihilque aliud agere tota die nisi sibi illudere. Et dum huc illucque discurrat, vastitatem et eversionem suis urbibus praeparare. Annon est vastitas atque mendacium, pepigisse foedus cum Assyriis, et oleum tulisse in Aegyptum? συνεκδοχικῶς a parte totum, quod videlicet munera Aegyptiis miserit. Licet quidam arbitrentur quod nequaquam in Aegypto oleum gignitur; sed pretiosissimum missum esse ab Ephraim, cujus terra Samaria olei fertilissima est. Porro secundum tropologiam omnes haeretici pessimo daemonum spiritu continentur, de quo et in Apostolo scriptum est: Adversus spiritualia nequitiae in coelestibus. Et immundus spiritus cum exierit ab homine, et requiem non invenerit, septem alios spiritus nequiores se sibi copulat, et ad pristinam revertitur domum. Spiritu igitur pessimo sequuntur καύσωνα, id est, ariditatem, sive ventum urentem, qui contrarius floribus est, et germinantia cuncta disperdit, tota die inania vacuaque sectatur, nec proprio errore contentus est, sed multos discipulos, immo comites suae vanitatis errorisque multiplicat. Foedus quoque facit cum Assyriis, quorum princeps est sensus magnus, ut quaecumque finxerit, sapienter simulasse videatur, ea sapientia quae destruitur a Deo, quam et Apostolus praecipit declinandam, dicens: Videte, ne quis vos depraedetur per philosophiam et inanem seductionem, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi. Sed et oleum fert in Aegyptum, sive mercatur Aegypti sapientiam, Ecclesiasticis cupiens miscere dogmatibus oleum unctionis, quo ungebantur prophetae ac sacerdotes, quo ungebantur et reges. Hoc oleum habent et sancti, de quibus dicitur: Filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae. Et bona oliva in qua oleaster noster insertus est. Quamvis autem conentur haeretici veritati miscere mendacium, oleum aquis et caeteris humentibus atque liquentibus rebus non potest copulari. Semper veritas supra est, deorsumque mendacium. 135 Omnes aliae species, id est, haereses, quae non habent, ut diximus, oleum veritatis, possunt sibi misceri, et de pluribus unum effici corpus. Sed harum oleum quod defertur in Aegyptum, et de terra sancta ad Pharaonis regna descendit, detestatur propheta, dicens: Oleum peccatoris non impinguet caput meum.
4.10.2
LIBER TERTIUS. (CAP. XII) (Vers. 2, 3 et seqq.)
4.10.2
Judicium ergo Domini[ Al. Dei] cum Juda: et visitatio super Jacob: juxta vias ejus, et juxta adinventiones ejus reddet[ Al. reddere] ei. In utero supplantavit fratrem suum: et in fortitudine sua directus est cum angelo, et invaluit ad angelum, et confortatus est: flevit, et rogavit eum, in Bethel invenit eum, et ibi locutus est nobiscum, et Dominus Deus exercituum, Dominus memoriale ejus, et tu ad Deum tuum converteris: misericordiam et judicium custodi, et spera in Deo tuo semper. LXX: Et judicium Domino[ Al. Domini] cum Juda, ut ulciscatur Jacob, juxta vias ejus, et juxta adinventiones ejus reddet ei. In utero supplantavit fratrem suum et in labore suo praevaluit Deo, et confortatus est cum angelo, et potuit: fleverunt et deprecati sunt me: in domo ὢν invenerunt me, et ibi dictum est ad eos: Dominus autem Deus omnipotens erit memoriale ejus, et tu in Deo tuo converteris, misericordiam et judicium custodi: et appropinqua Deo tuo semper. Ephraim semel pascente ventos, et sequente mendacium, qui in tantam venit amentiam, ut inter duas gentes adversarias dubius fluctuaret, faciens pacem cum Assyriis, et oleum portans in Aegyptum, nunc mihi omne judicium est cum Juda, et visitatio super Jacob. Visitationem autem vocat flagella atque supplicia, ut qui Ephraim reddidit, quod merebatur, Judae quoque, qui de Jacob ortus est semine, reddat juxta vias et juxta adinventiones suas, qui non tantum fortuito errore deceptus est, et humana concidit fragilitate; sed inquisivit et adinvenit in quibus peccaret et rueret. Exponit autem quanta bona Judas, hoc est, Jacob acceperit, et in patre filius nominatur, veterisque recordatur historiae, ut et Dei misericordia erga Jacob, et illius contra Dominum duritia cognoscatur. Dum adhuc esset in utero Rebeccae, supplantavit fratrem suum Esau, non utique fortitudine propria, qui sentire non poterat; sed misericordia Dei, qui cognoscit et diligit eos, quos praedestinavit. 136 Et non solum in utero supplantavit fratrem suum; sed in fortitudine quoque directus est cum angelo, quando ad torrentem Jacob adversum angelum tota nocte pugnavit. Et quia directus est cum angelo, propterea εὐθυτάτου[ Al. εὐθύτατον], quod Hebraice dicitur ISAR(), hoc est, dirigentis, sive directi, nomen accepit. Et invaluit, inquit, adversum angelum; et ejus benedictione quem vicerat, confortatus est. Flevit quoque, et rogavit eum, id est, angelum, dicens: Non te dimittam, nisi mihi benedixeris. Cumque patris matrisque consilio in Mesopotamiam fugeret, invenit eumdem angelum in Bethel, qui locutus est ad eum, locutus est nobiscum, id est, in patre locutus et filiis est, et in Jacob dilexit et Judam: ex quo tempore usque ad praesens, nominis ejus quod illi ab Angelo et a Deo impositum est, memoria perseverat. Cum haec se habeant ita, et tu, o Juda, imitare parentem tuum, plora et roga Dominum exercituum, et ad eum convertere. Custodi et misericordiam et judicium, et cum utrumque feceris, spera in Deo tuo semper, bonis operibus ad majora proficiens. Pro eo quod in Hebraico habet, flevit et rogavit eum: in Bethel invenit eum, et ibi locutus est nobiscum, legimus in editione Vulgata: fleverunt et rogaverunt me, in domo ὢν invenerunt me, et ibi dictum est ad eos; ὢν interpretatur dolor. Si quis igitur flet, et agit poenitentiam, et Dominum deprecatur, inveniet eum in dolore cordis sui, et cum eum invocaverit, sibi audiet respondentem. Possumus Judam Ecclesiasticum virum intelligere, qui a Domino corripitur, quod non sit pristinorum in se beneficiorum ejus memor, sed quotidie peccatis peccata consociet, et exponit quae sint ipsa beneficia: Cum te, inquit, nascentem in fide Ecclesia parturiret, supplantasti Judaeum sive gentilem fratrem tuum, et ejus accepisti primogenita, et in fortitudine tua directus es cum angelo, vel vincens adversarias fortitudines, vel roboratus benedictionibus angeli, qui ipse est Deus, et invaluisti per figuram contra angelum, ut invalesceres contra homines, et confortatus es. Cumque esses victoriam consecutus, flevisti, et rogasti angelum Domini, et peccatorum veterum recordatus, invenisti eum in Bethel, hoc est, in domo Dei, quae est Ecclesia, 137 sive in domo ὢν, doloris et lacrymarum et poenitentiae. Et ut sciremus quis esset iste Judas, ibi, inquit, locutus est nobiscum, hoc est, nobis Christianis, et ex eo tempore usque in praesentem diem, Christi censemur nomine, et ipso dirigente corrigimur. O itaque, vir Ecclesiastice, qui appellaris Judas, et confitens, convertere quotidie per poenitentiam ad Dominum tuum, et si forte peccaveris, imitare prophetam dicentem: Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo. Nec hoc dixisse sufficiat, sed Dei serva mandata, fac in alios misericordiam, ut et ipse misericordiam consequaris. Judicium verum judica, ut in quo judicaveris, judicetur de te. Et spera in Deo tuo semper, sive appropinqua Deo tuo jugiter, ut omni tempore in virtute proficiens, appropinques Deo tuo.
4.10.3
LIBER TERTIUS. (CAP. XII) (Vers. 7, 8.)
4.10.3
Chanaan in manu ejus statera dolosa, calumniam dilexit, et dixit Ephraim: Verumtamen dives effectus sum, inveni idolum mihi, omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi. LXX: Chanaan in manu ejus statera iniquitatis, opprimere per potentiam dilexit: et dixit Ephraim: Verumtamen dives effectus sum: inveni requiem mihi, omnes labores ejus non invenientur ei, propter iniquitates in quibus peccavit. Monuerat Judam ut converteretur ad Dominum Deum suum, et misericordiam servaret atque judicium, et speraret in Domino semper, sive appropinquaret ei jugiter. Nunc ad Ephraim, hoc est, ad decem tribus sermo convertitur, quem vocat Chanaan, juxta illud quod loquitur Daniel ad presbyterum, qui utique erat de semine Juda: Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te. Et in Ezechiel ad Jerusalem dictum legimus: Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea. Et in Isaia dicitur ad tribum Juda: Audite verbum Domini, principes Sodomorum: percipite auribus legem Domini nostri, populus Gomorrhae. In Zachariae quoque extremo versiculo legimus: Et non erit Chananaeus ultra in domo Domini[ Al. De civitate]. Dicit autem Chanaan, hoc est, Ephraim, habere in manu sua stateram dolosam, sive iniquam, jubente Scriptura, Aequa sint tibi pondera; et non solum habere stateram iniquam ac dolosam; sed diligere calumniam, et opprimere homines per 138 potentiam. Et ne putaremus Chanaan alium quempiam sentiendum, ponit manifestius qui sit iste Chanaan. Dixit Ephraim: Verumtamen dives effectus sum; et est sensus: Non refert unde possideam, dummodo possideam. Hoc morbo laborant plurimi, de quibus scriptum est: Divitiae congregatae inique evomentur: Redemptio enim animae viri, propriae divitiae. Unde praecipitur, ut faciamus nobis amicos de iniquo mammona, qui nos possint recipere in aeterna tabernacula, Ephraim autem qui gloriatur et dicit: Verumtamen dives effectus sum, inveni idolum mihi, sive ἀνωφελὲς, hoc est, AVEN(), quod non prosit possidenti, casso labore sudavit. Sicut autem gulosi et luxuriosi venter deus est, ita et avarus adorat auri idolum, et dicit in corde suo: inveni quod quaerebam: sed audiet: Stulte, hac nocte rapietur anima tua a te: quae autem praeparasti, cujus erunt? Cumque semel oculos ejus divitiarum, non dicam fulgor, sed caecitas occuparit, loquitur: Omnes labores mei non invenient iniquitatem meam, in qua peccavi. Et est sensus: quidquid peccavero, si habuero divitias ab his, qui meo indigent auxilio, mihi non poterit imputari, secundum illud quod scriptum est: Et qui iniqua gerit, benedicitur: Divitum enim amici multi. Unde et ad haereticos hoc ipsum refertur. Chanaan quippe interpretari potest, quasi moventes. Et nota quod dixerit, quasi moventes[ Al. moventis], non moventes. Moventes sunt, eos quos deceperint, quasi moventes, illos quos tentaverint. Sed quia fundati sunt super petram, nullo possunt turbine concuti, nec pedum suorum mutare vestigium. In istiusmodi Chanaan manu, hoc est, operibus, statera dolosa est et iniqua; quidquid enim haereticus loquitur, Dei justitiam non habet, et plenum est doli et fraudium; unde et calumniam diligunt, dum deprimunt innocentes, sive opprimunt eos per potentiam. Opprimitur pauper ecclesiasticus verbositate et argutiis haereticorum, qui postquam aliquos deceperint, solent dicere: Divites facti sumus, habemus plurimam multitudinem; discipulorum turba nos sequitur; invenimus idolum vel refrigerium nobis. Idcirco enim vel maxime haereses componuntur, ut devorent domos viduarum, quae semper discunt, et numquam ad scientiam perveniunt 139 veritatis. Et pulchre, inveni, ait, idolum mihi. Omnia enim haereticorum figmenta idola sunt et simulacra gentilium: nec multum differunt in impietate, licet in nomine discrepare videantur. Solentque dicere, quidquid fecero, quidquid egero, mihi non poterit imputari: habeo enim divitias meas, argumenta philosophorum, habeo populi multitudinem, quam qui aspexerit, me peccare non arbitrabitur.
4.10.4
LIBER TERTIUS. (CAP. XII) (Vers. 9 et 10.)
4.10.4
Et ego Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti, adhuc sedere te faciam in tabernaculis sicut in diebus festivitatis, et locutus sum super prophetas, et ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum. LXX: Ego autem Dominus Deus tuus eduxi te de terra Aegypti: adhuc habitare te faciam in tabernaculis, sicut in diebus solemnitatis, et loquar ad prophetas, et ego visiones multiplicavi, et in manibus prophetarum assimilatus sum. Tu quidem tanta peccasti, ut laetareris in scelere, et multitudinem peccatorum putares esse divitias, et diceres: Dives effectus sum, inveni idolum mihi: omnes labores mei peccata mea invenire non poterunt. Ego autem Dominus Deus tuus qui te eduxi de terra Aegypti, quando serviebas Pharaoni, et aedificabas de luto et paleis civitates, adhuc tribuo tibi locum poenitentiae, et magnitudine promissorum hortor, ut ad me redeas, adhuc enim sedere te faciam in tabernaculis sicut in diebus festivitatis. Diem festivitatis, Scenopegiam vocat, septimo mense, quintadecima die mensis, quando de Aegypto egressi sunt filii Israel. Sicut, inquit, in eo tempore te de Aegypto liberavi, et habitasti in tabernaculis ad terram sanctam, et ad locum templi ire festinans: sic etiam nunc educam te de tribulatione et angustiis, et imminente captivitate, si tamen feceris quae praecepi. Ego enim sum qui per omnes prophetas et varia genera visionum assimilatus sum hominibus, et te ad poenitentiam provocavi. An non est humanae similitudinis, quando Moyses in altum extollens manus orat, ut Jesus vincat Amalec, et crucis in eo sacramenta monstrentur? Nonne in manibus prophetarum assimilatur 140 Deus, quando Jonas tribus diebus ac noctibus in profundo est, ut Dominum significet die tertia ab inferis resurgentem? Multiplicatas autem visiones in omnibus prophetis legimus, quando Ezechiel Dominum cernit in aurigae modum sedentem super Cherubim. Et Isaias, Vidi, inquit, Dominum sedentem super thronum excelsum et elevatum, et duo Seraphim in circuitu ejus clamantia ad invicem, sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth. Et Abacuc stabat in specula[ Al. spelunca] sua, ut cornua videret in manibus Salvatoris, in quibus abscondita est fortitudo ejus. Unde et Psalmista conclamat: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Ut autem sciamus omnem prophetiam in Scripturis sanctis appellari visionem: Et omnis, inquit, populus videbat vocem Domini: unde et prophetae ante dicebantur videntes. Ad eos quoque qui ab haereticis seducti sunt, dicitur ut revertantur ad Dominum, qui mavult poenitentiam peccatoris, quam mortem: ipsum enim esse qui eos eduxerit de terra Aegypti, id est, de tenebris et errore gentilium. Et ne forsitan peccati memores tardius revertantur: adhuc, inquit, sedere vos faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis: ut quod facit baptisma, hoc faciat poenitentia, et habitent in tabernaculis Salvatoris, hoc est, in Ecclesiis, de quibus dicitur: Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt. Et ne putent haeresiarchas et principes erroris sui, Dei locutos spiritu: Ego sum, inquit, qui locutus sum ad prophetas, et non ad magistros vestros: et ego visiones multiplicavi, et in manu prophetarum meorum qui sunt in Ecclesia constituti, assimilatus sum.
4.10.5
LIBER TERTIUS. (CAP. XII) (Vers. 11.)
4.10.5
Si Galaad idolum, ergo[ Al. tamen] frustra erant in Galgal bobus immolantes; nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri. LXX: Si non Galaad est, ergo falsi erant in Galgala principes immolantes, et altaria eorum quasi testudines super desertum agri. Pro eo quod nos transtulimus, bobus, qui Hebraice appellantur SURIM(), LXX interpretati sunt, principes, qui vocantur SARIM(), verbi similitudine atque ambiguitate decepti. Rursum ubi nos posuimus, acervos, 141 qui Hebraice appellantur GALLIM() et proprie θῖνας significant, hoc est, ex arena tumulos congregatos, qui maxime in deserto, et in littoribus flante vento, vel augentur, vel minuuntur, LXX transtulerunt, testudines( χελῶνας): pro quibus Symmachus, acervos lapidum, interpretatus est: Theodotio colles. Et revera si θῖνας respicias, habent similitudinem magnarum testudinum in deserto agro, vel in ripis atque littoribus paululum humo eminentium. Quod ergo dicit, hoc est, si in Galaad, de qua scriptum est: Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine, falsi sunt dii et perversa religio, et est trans Jordanem ubi duae tribus habitant, Ruben et Gad, et dimidia tribus Manasse, ergo et Galgal de qua in hoc eodem propheta legimus: Omnis malitia eorum in Galgala, quae est post tergum Bethaven; quicumque idola colunt, non boves diis immolant, sed bobus offerunt sacrificia, imitantes errorem Samariae. Eo enim tempore quo haec prophetabantur, Galaad in regno decem tribuum erat; et Galgal sub imperio duarum tribuum, quae appellabantur Juda. Ergo et decem tribus et duae pari idololatriae errore deceptae sunt, et altaria eorum sicut acervi et tumuli de lapidibus congregati, sive de arenis. Cumque et illi et hi in captivitatem fuerint abducti, arae quondam eorum absque cultoribus testudinum vel tumulorum habebunt similitudinem. Quia vero Galaad interpretatur, translatio testimonii, et Galgal, volutabrum, hoc dicere possumus, quod principes haereticorum testimonia veritatis transferant in mendacium, et quidquid colunt, idolum sit, et sacrificia eorum habeant similitudinem, vel acervorum de lapidibus congregatorum, vel testudinum. Quomodo enim θίνες[ Al. θεῖναι], et acervi hinc atque illinc de lapidibus et sabulo congregantur: ita et haeretici de sapientia saeculari et argutiis hominum, fraude atque mendacio simulacra componunt. Et cum hoc fecerint, tardis gressibus in uno moventur loco, et totum orbem occupare 142 non possunt. Testudo tardigrada et onerata, immo oppressa pondere suo, non tam ambulat quam movetur, haereticorum gravissima peccata significans, qui suis in coeno et volutabro luti erroribus immolant, adorantes opera manuum suarum, et instar boum cuncta pro terrenis frugibus laborantes.
4.10.6
LIBER TERTIUS. (CAP. XII) (Vers. 12 et 13.)
4.10.6
Fugit Jacob in regionem Syriae, et servivit Israel in uxore, et in uxore servavit. In propheta autem eduxit Dominus Israel de Aegypto, et in propheta servatus est. LXX: Et recessit Jacob in campum[ Al. campos] Syriae, et servivit Israel in uxore, et in uxore custodivit, et in propheta eduxit Dominus Israel de Aegypto, et in propheta servatus est. Videtur absque ratione et ordine prophetali post idolum Galaad et Galgal et altaria acervis lapidum similia, subito historiam Geneseos de Jacob voluisse narrare: quod statim solvit, qui supra de Jacob legisse se meminit: In utero supplantavit fratrem suum, et in fortitudine sua directus est cum angelo, et invaluit ad angelum, et confortatus est: flevit et rogavit eum, in Bethel invenit eum, et ibi locutus est nobiscum. Iste igitur Jacob non frustra ab angelo confortatus est; sed quia tota nocte pugnavit, et vicit adversarium, ut ex hoc fratrem disceret non timere, cujus metu in Syriam fugeret ad Laban avunculum suum, et servivit in uxore Rachel septem annis, et pro Lia oves soceri Laban, eodem annorum spatio custodivit. Et quia semel Jacob dixerat Israel, patrem filiosque conjungit, et sequentis recordatur historiae, quando in propheta Moyse eduxit Dominus Israel de Aegypto, et duodecim tribus, quae generatae sunt de Israel, propheta educente, servatae sunt. Non errabit qui supplantatorem Jacob, et Israel videntem Deum, in typo Domini dixerit praecessisse, et Rachel primum sterilem atque formosam, quam plurimum dilexit Jacob, significare Ecclesiam: Liam autem lippientibus oculis atque fetosam, Synagogae sacramenta monstrare, et quod ipse credentium populum eduxerit de 143 tenebris hujus saeculi, et ad dulcissima Jordanis, id est, baptismi fluenta pervenerit.
4.10.7
LIBER TERTIUS. (CAP. XII) (Vers. 14.)
4.10.7
Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis, et sanguis ejus super eum veniet, et opprobrium illius restituet ei Dominus suus. LXX similiter. Cum ergo Ephraim tanta praestiterim, ut nudum et exsulem et solum, divitem dominumque reducerem, et multorum filiorum parentem, deseruit me Ephraim, immo ad iracundiam provocavit: et amaritudine sua amarum fecit esse qui dulcis sum. Unde sanguis ejus super eum veniet, id est, ipse erit causa mortis suae, secundum id quod David loquitur ad eum, qui Saulis nuntiavit interitum, et a se regem Israel caesus esse memorabat: Sanguis tuus super caput tuum. Non mea sententia, sed Saulis[ Al. pro Saulis] sanguine tuus sanguis effundetur. Quodque sequitur: Et opprobrium ejus restituet ei Dominus, illi sensui congruit quem Nathan loquitur ad David: Quia blasphemare fecisti inimicos nomen Domini, propter hanc rem, hoc est, propter hoc peccatum quo interfecisti Uriam, ipsa blasphemia atque opprobrium, quo per te Dominus blasphematus est, vertetur in caput tuum. Semper haeretici ad iracundiam provocant clementem Dominum, et eum qui mavult poenitentiam peccatoris, quam mortem, duritia cordis sui punire compellunt, et sanguis eorum, quo et suum et multorum effuderunt sanguinem, veniet super caput eorum, et opprobria quibus Dominum blasphemaverunt, restituet eis Dominus suus, non quod eorum Dominus sit, sed quia quondam Dominus eorum fuit.
4.11.1
LIBER TERTIUS. (CAP. XIII) (Cap. XIII.--Vers. 1, 2.)
4.11.1
Loquente Ephraim horror invasit Israel et deliquit in Baal, et mortuus est, et nunc addiderunt ad peccandum: feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum: factura artificum totum est, his ipsi dicunt: immolate homines, vitulos adorantes. LXX: Juxta verbum Ephraim justificationes accepit ipse in Israel, et posuit ad[ Al. absque ad] Baal, et mortuus est, et nunc apposuit ut peccaret, et fecerunt sibi conflatile ex auro et argento suo, secundum imaginem 144 idolorum, opera artificum completa; his ipsi dicunt, immolate homines, vituli enim defecerunt. Pro eo quod LXX interpretati sunt, immolate homines, vituli enim defecerunt; et nos vertimus, immolate homines, vitulos adorantes, Symmachus interpretatus est, immolate, homines vitulos adorent; ut sit sensus: Immolate, hoc est, sacrificate idolis, et hucusque distinctio sequatur: rationale animal, homines, adorent vitulos, muta animantia. Loquente ergo Ephraim, id est, Jeroboam filio Nabath de tribu Ephraim, horror invasit Israel, id est, decem tribus. Pro horrore qui Hebraice dicitur RATHATH(), quem Symmachus et Theodotio tremorem interpretati sunt; nescio quid volentes, δικαιώματα, id est, justificationes, LXX transtulerunt. Et tantus Israelem horror invasit, ut delinqueret et offenderet Deum in Baal et moreretur perdens eum qui dicit: Ego sum vita. Anima enim quae peccaverit, ipsa morietur. Et Apostolus: Vidua, inquit, quae in deliciis est, vivens mortua est. Et non solum mortuus est in Baal, sed addidit peccata peccatis, ut ex argento quod Dominus dederat, idola fabricaretur, opera manuum hominum. Quibus ipsi dicunt, id est, sacerdotes et principes qui populum bona docere debuerant: Immolate homines, vitulos adorantes: quod quidem et in psalmis dicitur: Immolaverunt filios suos, et filias suas daemoniis. Pro eo quod juxta Symmachum et Theodotionem vertimus, adorantes; Aquila interpretatus est καταφιλοῦντες, id est deosculantes. Qui enim adorant, solent deosculari manum suam: quod Job fecisse se negat, dicens: Si osculatus sum manum meam apponens ori meo, et hoc mihi ad iniquitatem maximam reputetur. Sin autem ut quidam volunt, daemones loquuntur ad populum: Immolate homines, vituli enim defecerunt, ostenditur ingluvies eorum, qui sanguine victimarum aluntur, et holocaustorum fumo: quod deficientibus hostiis, homines sibi cupiant immolari, quorum non solum interitu, sed et cruore laetantur. Loquentibus autem haereticis, immo principibus haereticorum, id est, Ephraim, horror et tremor invasit[ Al. invadet] infelicem populum; et deliquit[ Al. delinquet] 145 in idolis, quae de suo corde confinxit, et mortuus est cum populo quem seduxit. Et non sufficit corruisse, nisi linguam quam ad canendum Deum acceperat, vertat in imagines idolorum, et artifici eloquio simile veritati dogma componat, quod nihil est aliud, nisi excogitatio pravitatis humanae. Praecipiuntque discipulis suis, ut et ipsi immolent homines, hoc est, furentur de Ecclesia Dei, et introducant ad haereticos, et occidant quos deceperint; Quodque sequitur, Vituli enim defecerunt, hunc habet sensum: Nolite quaerere quos seducatis de gentibus, qui vocantur bruta animalia; sed eos rapite, eos immolate, qui in Ecclesia constituti, Christi censentur nomine, et homines appellantur.
4.11.2
LIBER TERTIUS. (CAP. XIII) (Vers. 3.)
4.11.2
Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus pertransiens[ Vulg. praeteriens], sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario. LXX similiter: hoc solum quod in ultimo est immutantes: et sicut vapor de locustis, sive de lacrymis, quia in plerisque codicibus ἀκρίδων, in aliis δακρύων positum reperimus. Quia, inquit, homines pro vitulis immolaverunt, et adoraverunt vitulos: idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros mane pertransiens, sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario. Quae omnia videntur ad tempus et subito dilabuntur, juxta illud quod dixerat: Transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae. Et iterum: Sicut mane transit, pertransit rex[ Al. pertransiet rex] Israel. Et nubem quidem aut rorem transire velociter, et pulverem ex area, et fumum de fumario, nemo ambigit, juxta illud quod scriptum est: Sicut deficit fumus, deficiant. Quaerimus autem quare LXX pro fumario, quod Theodotio transtulit καπνοδόχην( Editi legunt καπνοδόχον), locustas interpretati sunt? Apud Hebraeos locusta et fumarium, iisdem scribitur litteris ALEPH, RES, BETH, HE. Quod si legatur ARBE(), locusta dicitur; si OROBBA[ Al. arobba], fumarium: pro quo Aquila καταράκτην, Symmachus foramen interpretati sunt. Cataractam autem proprie vocat foramen in pariete fabricatum, per quod fumus 146 egreditur. Si quis autem contentiosus et nolens recipere Hebraicam veritatem, locustae sensum quaesierit, audiat Ephraim ἀτμῷ, id est, vapori sive aurae et spiritui comparari: qui ita tenuis de ore locustae egreditur, ut non sentiatur: quod si econtrario objecerit, quare non aliis, quae minora sunt, periturum Ephraim assimilaverit: verbi gratia pulici, qui omnia membra habet, caput, oculos, pedes, ventrem, et caetera: quae licet oculis non videamus, tamen sensu intelligimus; intantum ut os pulicis ac dentes non videntes oculis, morsibus sentiamus. Respondendum est ei, quod ideo vapori locustae, sive aurae tenuissimae, periturorum gloria comparata sit: quia locusta noxia est, et sic inimica mortalibus, ut famem faciat, et segetum culta populetur: intantum ut arbores quoque et vineas decorticet: quod plenius in Joel Propheta legimus( Joel I et II). Et huic locustae et nubi matutinae et rori et pulveri haeretici comparantur, de quibus et in Epistola Catholica dicitur: Hi sunt nubes sine aquis( Judae XII). Habent enim speciem prophetarum, et nubium apostolicarum, ad quas Dei veritas pervenit: sed non habent aquas, id est, gratiam Spiritus sancti, dicente Domino in Evangelio: Qui credit in me,( sicut dicit Scriptura) flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Hoc autem, inquit, dixit de spiritu quem accepturi erant credentes in eum. De lacrymis autem, quae sermone Graeco habent aliquam similitudinem locustarum, δακρύων καὶ ἀκρίδων, manifestus error est, quibusdam pro locustis, lacrymas aestimantibus.
4.11.3
LIBER TERTIUS. (CAP. XIII) (Vers. 4.)
4.11.3
Ego autem Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti. Pro quo in LXX legitur: Ego autem Dominus Deus tuus: firmans coelum, et creans terram: cujus manus creavit omnem militiam coeli, et non ostendi ea tibi, ut ambulares post ea** Et ego eduxi te de terra Aegypti. Quae quoniam et in Hebraico non habentur, et a nullo vertuntur Interpretum, in antiqua quoque editione LXX non leguntur, obelo praenotanda sunt: praesertim cum sensus eorum perspicuus sit. Unde ad reliqua transeamus, cum his quae sequuntur 147 jungentes superius capitulum.
4.11.4
LIBER TERTIUS. (CAP. XIII) (Vers. 5 et 6.)
4.11.4
Ego autem Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti, et Deum absque me nescies: et salvator non est praeter me: ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis: juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt: et elevaverunt cor suum et obliti sunt mei. LXX: Ego autem Dominus Deus tuus, et ego eduxi te de terra Aegypti: et Deum praeter me non cognosces, et salvator non est absque me. Ego pascebam te in solitudine, in terra inhabitabili, secundum pascua sua: et repleti sunt in saturitate, et elevata sunt corda eorum: idcirco obliti sunt mei. Qui[ Al. quia] supra dixerat: Fugit Jacob in regionem Syriae: et servivit Israel in uxore, et in uxore servavit; in propheta eduxit Dominus Deus Israel de Aegypto, et in propheta servatus est: etiam nunc quid eis praestiterit, refert: Ego Dominus Deus tuus, qui te eduxi de terra Aegypti, qui tibi mandavi per Moysen: attende, ne forte comedas et satureris, et obliviscaris Dei tui, qui eduxi te de terra Aegypti: non est enim alius Deus praeter me, et qui possit salvare, nullus est alius. Ego qui conditor omnium sum, cognovi, sive pavi te in deserto et in terra inhabitabili, ubi rerum omnium penuria, ubi nullae aquae: dedi tibi manna de coelo, et aquarum fontes produxi de petra durissima. Qui juxta illud, quod alibi scriptum est: Incrassatus est, impinguatus, dilatatus, et recalcitravit dilectus: nunc quoque comederunt et saturati sunt, et elevaverunt cor suum, et obliti sunt ejus, cujus beneficiorum memores esse debebant. Neque enim per tantam eremi vastitatem, ubi non solum fruges et arbores vineaeque, sed nec herba quidem gignitur, et nullae aquae ardorem temperant solis, quadraginta annis poterat Israel ad terram pervenire Jordanis, nisi Dominus omnia praestitisset. Haereticos quoque eduxit Dominus de terra Aegypti, de domo servitutis, et de camino ferreo: qui primo serviebant regi Pharaoni et ducibus ejus: praecepitque eis in Ecclesia, ut alium nescirent Deum, nisi eum qui creator est omnium, et novit salvare quos fecit. Ipse cognovit eos et pavit in terra solitudinis; ita 148 ut possint dicere: Dominus pascit me et nihil mihi deerit: in loco pascuae ibi me collacavit: super aquam refectionis educavit me. Deditque eis angelorum panem manna de coelo, quod in Aegypto numquam comederant, et aquas de sequenti eos petra. Petra autem juxta Apostolum Christus est: qui comederunt et impleti sunt, et cibos Domini non tulerunt. Quibus idem Apostolus loquitur: Jam saturati estis, et jam divites facti estis: sine nobis regnatis, atque utinam regnetis, ut et nos regnemus vobiscum. Comederunt enim in sanctis Scripturis panem qui de coelo descendit, et cum David dixerunt: Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. Impletique et saturati elevaverunt contra Creatorem cor suum: et alterum sibi finxerunt deum, quidquid biberant et comederant, suis meritis, non Dei misericordiae deputantes. Idcirco obliti sunt Dei, qui praeceperat eis, ut Legis verba religarent inter oculos et in manibus, atque in fimbriis palliorum, ne umquam obliviscerentur Dei sui.
4.11.5
LIBER TERTIUS. (CAP. XIII) (Vers. 7, 8.)
4.11.5
Et ego ero eis quasi leaena, sicut pardus in via Assyriorum: occurram eis quasi ursa raptis catulis: et disrumpam interiora jecoris eorum: et consumam eos ibi quasi leo: bestia agri scindet eos. LXX: Et ero eis quasi panther, et sicut pardus in via Assyriorum; occurram eis sicut ursa indigens cibo, et disrumpam interiora cordis eorum, et devorabunt eos ibi catuli silvarum, bestiae agri disrumpent eos. Illi adimpleti sunt et saturati: elevaverunt corda sua, et obliti sunt mei. Ego autem, inquit, ero eis quasi leaena, sive panther, de quo supra plenius diximus: et sicut pardus in via Assyriorum, quando ducentur captivi ab Assyriis: et occurram illis quasi ursa raptis catulis, sive indigens cibo: et disrumpam eorum universa vitalia. Aiunt qui de bestiarum scripsere naturis, inter omnes feras nihil esse ursa saevius cum perdiderit catulos, vel indiguerit cibis; et non solum pantherae, pardi, et ursae ferociam comminatur, sed leonis quoque et omnium bestiarum, quae gignuntur in saltibus: et in haec omnia dicit se esse vertendum, quando ierint ad Assyrios: ne cum ibi dura fuerint perpessi, non 149 potentiae et indignationi Domini, sed hostium fortitudini assignent miserias suas. Simulque consideremus, quod qui in Evangelio credentibus loquitur: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos: jugum enim meum suave est et onus meum leve, nunc per prophetam incredulis, et nolentibus agere poenitentiam, panther, pardus, ursa et leo efficitur: non solum Israelitis, quia[ Al. qui] propter idololatriam in Medorum urbibus sive montibus collocati sunt: sed etiam haereticis; quia[ Al. qui] propter mentis superbiam, et falsorum dogmatum vanitatem, obliti sunt Dei sui, finxerunt idola, et secuti sunt deos alienos.
4.11.6
LIBER TERTIUS. (CAP. XIII) (Vers. 9, 10 et 11.)
4.11.6
Perditio tua, Israel, tantummodo in me auxilium tuum. Ubi est rex tuus? maxime nunc te salvum[ Vulg. salvet] faciat in omnibus urbibus tuis; et judices tui, de quibus dixisti: Da mihi regem et principes: dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea. LXX: Corruptioni tuae, Israel, quis auxiliabitur? ubi est rex tuus iste? et salvum te faciat in cunctis urbibus tuis: judicet te de quo dixisti: Da mihi regem et principem, et dedi tibi regem et principem, et dedi tibi regem in ira mea, et habui in furore meo. Pro eo quod LXX interpretati sunt habui, omnes abstuli transtulerunt. Infelix Israel et dignus maledictione perpetua, qui in tantum impietatis descendit profundum, ut solius Dei salvetur misericordia. Potest autem in Hebraeo et hoc sensu legi: Dispereas, Israel, quia nihil tibi reliquum est nisi ut mea solum clementia conserveris. In LXX autem alter est sensus: Corruptioni tuae, Israel, quis auxiliabitur? id est, captivitati tuae et ultimae servituti quis ferre poterit auxilium eorum, quos tibi praesules aestimasti? Ubi est rex tuus, de quo dicebas ad Samuel: Constitue super nos regem, ut judicet nos: sicut et gentes habent caeterae. Cumque ille contradiceret, respondebas: nequaquam, sed rex erit nobis, et erimus etiam nos sicut et gentes omnes, et judicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit pro nobis. De quo ergo tibi promiseras, quod tua bella bellaret, nunc in necessitate subveniat, et universas urbes tuas liberet de servitute. Ubi sunt judices tui? ubi reges? 150 Tu enim dixisti: Da mihi regem et principes: itaque dedi tibi Saulem regem in furore meo; intantum ut in diebus messis pluviam demonstrarem contra naturam Judaeae provinciae. Et abstuli, inquit, in indignatione mea regem, videlicet Sedeciam: ut quem cum furore dederam, tollerem cum indignatione. Alii arbitrantur datum in furore regem Jeroboam filium Nabath, et ablatum in indignatione Osee ultimum regem decem tribuum. Hoc quod exposuimus, dedi tibi regem et abstuli regem in indignatione mea, Hebraei ad futurum tempus referunt. Eo, inquit, tempore quo dicebas: da mihi regem et principes; ego tibi respondebam per Samuelem, quod daturus tibi essem in furore meo, et ablaturus in indignatione mea. Perditus est omnis haereticus et corruptioni traditus; qui enim corrupit templum Dei, corrumpet illum Dominus: et in nullo alio habet auxilium, nisi in sola misericordia Dei, quam poenitudine consequitur. Hujus rex et judices diabolus est et daemones, sive omnes principes dogmatum perversorum, qui eos tempore necessitatis et angustiae liberare non poterunt, qui dati sunt in furore, et auferentur in indignatione: non quod Dominus tales eos voluerit habere reges: alioquin non auferret quos sponte dederat, sed quod dimiserit eos voluntatibus suis: ut comedentes et incrassatis carnibus, nausearent, et evomerent per nares suas, et odisse inciperent eos, quos tanto studio sequebantur.
4.11.7
LIBER TERTIUS. (CAP. XIII) (Vers. 12 et 13.)
4.11.7
Colligata est iniquitas Ephraim: absconditum peccatum ejus: dolores parturientis venient ei, ipse filius non sapiens: nunc enim non stabit in contritione filiorum. LXX: Congregatio iniquitatis Ephraim: absconditum est peccatum ejus: dolores quasi parturientis venient ei: iste est filius tuus sapiens: quia nunc non sustinebit in contritione filiorum. Quomodo si ligetur quid in saeculo, conservatur, et non perit ei cui ligatum est: sic omnis iniquitas qua in Deum peccavit Ephraim, colligata est ei, et abscondita quasi in marsupio reservatur. Denique cum dies ultionis advenerit, et extrema captivitas, dolores quasi parturientis venient ei, sive apprehendent illum. Mulier 151 parturiens multo antequam pariat, ex eo tempore quo concepit, scit se esse parituram, et exspectat quotidie extrema tormenta cruciatusque venturos. Ita et Ephraim filius insipiens, de quo supra dixerat: Ephraim columba insipiens, non habens cor in contritione filiorum et populi sui, Cum dies parturitionis et captivitatis advenerit, aut stare aut sufferre non poterit. Pro Insipiente filio in LXX per ironiam legitur: Iste filius sapiens, hoc est quem sapientem putabas, ut econtrario intelligatur insipiens. Omnibus autem haereticis iniquitas colligata est, quam in excelso locuti sunt: et absconditum est peccatum eorum, dum se putant venena sui cordis abscondere et habere secreta: quae cum dies parturitionis advenerit, dolore ejulationibusque pandentur. Iste Ephraim filius insipiens est, quia Dei sapientiam dereliquit, de quo in Jeremia scriptum est: Novissimum ejus erit insipiens, et in contritione filiorum suorum quos interfecit, quos jugulavit Dei iram sustinere non poterit.
4.11.8
LIBER TERTIUS. (CAP. XIII) (Vers. 14.)
4.11.8
De manu mortis liberabo eos: de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors: ero morsus tuus, inferne. Consolatio abscondita est ab oculis meis: quia ipse inter fratres dividet[ Al. dividit]. LXX: De manu inferni liberabo eos, de morte redimam illos: ubi est causa tua, mors? ubi est aculeus tuus, inferne? consolatio abscondita est ab oculis meis: quia ipse inter fratres dividet[ Al. dividit]. Secundum utramque intelligentiam Ephraim, hoc est, et decem tribuum, et haereticorum, qui sustinere non poterunt in contritione filiorum suorum, cum dolores quasi parturientis advenerint, Dominus pollicetur de manu mortis se eos liberaturum, et de morte redempturum. Manum autem mortis appellat opera quibus interficit, juxta illud quod scriptum est: In manu linguae mors et vita. Liberavit autem omnes Dominus, et redemit in passione crucis et effusione sanguinis sui: quando anima ejus descendit in infernum, et caro ejus non vidit corruptionem, et ad ipsam mortem atque 152 infernum locutus est: Ero mors tua, o mors. Idcirco enim mortuus sum, ut tu mea morte moriaris. Ero morsus tuus, inferne, qui omnes tuis faucibus devorabas. Vidensque mortis duram necessitatem, et quod nullus sit hominum qui vivat et non videat mortem, clementissimus pater sententiae recordatur antiquae: quia[ Al. qua] in Adam omnes morimur. Sive propheta intelligens fragilitatem suam, et conditionem carnis humanae: Consolatio, ait, abscondita est ab oculis meis, et est sensus: Non valeo consolari, quidquid mente concepero, dolorem meum non potest mitigare, cernentis[ Al. cernens], charissima inter se nomina morte sejungi: ipse enim[ Al. inquit] infernus inter fratres dividit. Quidquid igitur separat fratres, infernus est appellandus: et maxime mulier meretrix, quae vocans insipientem ad se, dicit in opibus prudentiae: Panes occultos libenter attingite, et aquae furtivae dulcedinem bibite: et nescit insipiens, quoniam terrigenae apud eam pereunt, et in profundum inferni incurrunt. Quidquid enim non licet, magis desideratur, et quod raritate dulce est, assiduitate in amaritudinem vertitur. Et mel distillat de labiis mulieris meretricis, quae ad tempus impinguat fauces insipientis, novissime autem amarius felle invenitur, et acutius magis quam gladius utrimque acutus. Quicumque terrigena est, et de coelo non nascitur, interficitur ejus amplexibus, et ligatur institis lectulorum, et insipientiae pedes deducunt eos, qui utuntur ea, cum morte ad inferos. Inter mortem autem et inferos, hoc interest: Mors est, qua anima separatur a corpore: infernus, locus in quo animae recluduntor, sive in refrigerio, sive in poenis, pro qualitate meritorum. Hoc diximus, ut ostenderemus, id mortem facere, quod meretricem mulierem. Mors enim dividit fratres, hoc et mulier facit. In fratribus, omnem intellige charitatem, quod et mater dividatur a filia, et pater a filio, et frater a fratre. Quod autem aliud sit mors, et aliud infernus, et psalmista 153 demonstrat, dicens: Non est in morte qui memor sit tui: in inferno autem quis confitebitur tibi? Et in alio loco: Veniat mors super eos, et descendant in infernum viventes. Pro eo quod nos interpretati sumus: Ero mors tua, o mors: ero morsus tuus, inferne, LXX, transtulerunt: Ubi est causa tua, o mors? ubi est stimulus tuus, inferne? Pro quo Apostolus posuit: Absorpta est mors in contentione; ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Et exponens virtutem testimonii intulit: Aculeus autem mortis peccatum est, virtus vero peccati lex; Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum. Itaque quod ille in resurrectionem interpretatus est Domini, nos aliter interpretari nec possumus, nec audemus. Potest mors, et infernus et diabolus accipi, qui Christi morte jugulatus est, de quo et Isaias loquitur: Devoravit mors invalescens. Et postea sequitur: Abstulit Dominus omnem lacrymam ab omni facie. Duos autem fratres inter se morte divisos, juxta historiam illius temporis, quidam Israel et Judam intelligunt: ut quod tunc figurabatur in parte, nunc sentiatur in toto, et cum omni humano genere Israel et Judas liberandus sit et redimendus. In eo loco, in quo LXX transtulerunt, ubi est causa tua? et nos diximus, ero mors tua: Symmachus interpretatus est, ero plaga tua: Quinta editio et Aquila: ubi sunt sermones tui? quod Hebraice scribitur DABARACH(): legentes DABAR, hoc est, verbum, pro DEBER, quod interpretatur mors: juxta illud quod in Isaia legimus: Mortem misit Dominus in Jacob, et venit in Israel, hoc est, deber, pro quo nos interpretati sumus: Verbum misit Dominus in Jacob, et venit in Israel, id est, dabar. Pro aculeo quoque, quem nos morsum transtulimus: Symmachus ἀπάντημα, id est, occursum: Theodotion et quinta editio, plagam, et conclusionem interpretati sunt.
4.11.9
LIBER TERTIUS. (CAP. XIII) (Vers. 15.)
4.11.9
154 Adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus, et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis. LXX: Adducet urentem ventum Dominus de deserto super eos, et siccabit venas ejus, desolabit fontes illius; iste arefaciet terram ejus, et omnia vasa desiderabilia. Legi in cujusdam Commentariis, ventum urentem quem adducet Dominus de deserto, illum esse qui percusserit domum Job in quatuor angulis, et fecerit eam super filios ruere convivantes, et unum esse de his ventis, quos in Evangelio legimus flare et venire cum turbine, pluviis atque fluminibus, ut subvertant domum, quae super petram aedificata est, sive super arenas. Quod nequaquam mihi videtur: neque enim in Job scriptum est, quod ventum de deserto Dominus adduxerit; sed nomen Domini tacitum est, ut ventus de solitudine, qui contra sanctum virum sua venerat voluntate, contraria possit accipi fortitudo, et venti qui domorum fundamenta subvertunt, utique ad bonam partem non poterunt referri. Superest ut ventum urentem quem adducet Dominus de deserto ascendentem, illum intelligamus, de quo et in Abacuc legimus: Deus ab Austro veniet, et sanctus de monte Pharan: qui utique in solitudine et in meridie situs est. Et in Cantico legimus: Ubi pascis, ubi cubas in meridie? Hunc itaque ventum urentem, qui siccet venas mortis, et fontes ejus arefaciat, adducet Dominus de deserto ascendentem: de deserto autem humani generis, in quo et diabolus quaerens requiem, invenire non potuit. Sive desertum intelligimus sanctae Mariae uterum virginalem, quod absque semine humano nullo[ Al. nulla] frutice pullulaverit: sed virga simplex atque purissima et unione fecunda ediderit eum florem qui dicit in Cantico canticorum: Ego flos campi et lilium convallium. Et pulchre tam in 155 Isaia, quam in praesenti loco, flos ascendens et ventus ascendens dicitur: quia de humilitate carnis ad excelsa conscendit, et nos secum duxit ad Patrem, dicens in Evangelio: Cum exaltatus fuero, omnia traham ad me. Ipse quasi radix ascendet de terra inhabitabili, et nequaquam mors in eum, sed ipse morti superveniet, neque enim mors in eo ullam suae potestatis viam reperit, et hoc est, quod in Proverbiis dicitur: Impossibile est super petram serpentis invenire vestigia. Et ipse loquitur in Evangelio: Ecce veniet princeps mundi hujus, et inveniet in me nihil. Iste siccabit venas mortis, et desolabit fontes ejus. Venae mortis et fontes et aculeus, peccata ab Apostolo nominantur: quibus arefactis, mors quoque ipsa siccabitur. Quodque sequitur: Ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis, dupliciter accipitur, sive quod desiderabilia sunt his, qui in morte habitant, sive vasa desiderabilia quae in thesauro retinebantur inferni, sanctos intelligimus, quos alligatos forte Dominus eripuit et tulit de inferis, et quasi vasa pretiosissima secum perduxit in paradisum. Pro thesauro, LXX terram transtulerunt: terra haud dubium quin mortem significet. Et in Psalmis legimus: Credo videre bona Domini in terra viventium. Et juxta Evangelium: Mites possidebunt terram. Econtrario debemus accipere terram inferni non esse terram viventium, sed mortuorum, quae diripitur atque vastatur, quando morte Christi vinctae apud inferos animae liberantur. Secundum tropologiam in eisdem( de quibus supra diximus) Commentariis legimus ventum urentem, diabolum intelligi et singulos haeresiarchas. Quod nobis displicet: Neque enim diabolus venas mortis fontesque erroris siccare potest: cum ipse fons et initium mortuorum sit. Itaque sermo Ecclesiasticus, urens intelligendus est ventus, qui omnia haereticorum dogmata arefaciat et perducat ad nihilum, et diripiat eos atque dispergat, qui haereticorum doctrina in morte fuerant congregati.
4.12.1
LIBER TERTIUS. (CAP. XIV) (Cap. XIV.--Vers. 1.)
4.12.1
156 Pereat Samaria: quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum: in gladio pereant: parvuli eorum elidantur, et foetae ejus discindantur. LXX: Disperdetur Samaria quoniam restitit Deo suo, in gladio corruent, et lactentes eorum elidentur ad petram, et habentes in utero disrumpentur. Saepe diximus decem tribus appellari Samariam a metropoli Samaria, quae ex nomine Augusti nunc vocatur Augusta, id est, Sebaste. Cur autem Samaria dicta sit civitas, in Regum volumine legimus. Imperat igitur propheta, et, ut verius dicam, optativo modo loquitur, ut Samaria pereat. Cui cum Deus tanta praepararit bona, illa contra Deum faciat, et magis daemonum simulacra sectetur. Symmachus autem non dixit pereat, sed μεταμελήσει id est, aget poenitentiam, suique eam poenitebit erroris, quod dulcissimum Deum in amaritudinem verterit, ita ut bellatores ejus in gladio pereant, parvuli et lactentes elidantur ad terram, et fetae ejus atque praegnantes disrumpantur in mortem. Quae omnia ei accidisse credendum est tempore captivitatis et angustiae, quando suam patriam perdiderunt, et qui evasere gladium, in servitutem perpetuam sunt abducti. De haereticis facilis intelligentia est, quod vocentur Samaria, eo quod Dei praecepta servare se jactent, non quod custodes sint Legis ejus; sed quod hoc esse se dicant, in similitudinem schismatis Novatianorum, qui et ipsi καθαροὺς, id est mundos, se vocant, cum sint omnium immundissimi, negantes poenitentiam, per quam peccata mundantur, juxta illud quod scriptum est: Lavabis me, et super nivem dealbabor. Et in Isaia: Lavamini, mundi estote. Lavacrum autem non baptismum vocat, sed omnem poenitudinem, quae sordes abluit peccatorum. Pereat igitur hujuscemodi Samaria: quia quidquid loquitur, repugnat Deo suo, et clementiam ejus vertit in crudelitatem, usque adeo, ut qui viri sunt apud illam et ad malitiae[ Al. militiae] aetatem venere perfectam, spirituali mucrone truncentur. 157 Qui autem parvuli atque lactentes, elidantur ad petram. De quibus et in psalmo legimus: Beatus qui tenebit et allidet parvulos suos ad petram. Fetae quoque ejus atque praegnantes quae de malo semine conceperunt, ideo disrumpentur, ne pessimos liberos faciant. Tale quid et in Evangelio nobis subjicitur: Vae praegnantibus et nutrientibus in diebus illis: diebus videlicet tribulationis et angustiae. Interficiuntur autem et bellatores Samariae gladio, et lactentes eliduntur, et praegnantes disrumpuntur: ut, pereunte malo semine, zizaniisque ejus exustis, solum remaneat triticum, quod in Domini horrea recondatur.
4.12.2
LIBER TERTIUS. (CAP. XIV) (Vers. 2, 3 et 4.)
4.12.2
Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua, tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum; dicite ei: Omnem aufer iniquitatem, et accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum. Assur non salvabit nos, super equum non ascendemus, nec dicemus ultra: Dii nostri opera manuum nostrarum, quia ejus qui in te est misereberis pupilli[ Al. populi]. LXX: Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum, quia infirmatus es in iniquitatibus tuis: sumite vobiscum sermones, et revertimini ad Dominum, dicite ei ut non tollatis iniquitatem, sed assumatis bona, et reddemus fructum labiorum nostrorum. Assur non salvabit nos, super equum non ascendemus, nequaquam ultra dicemus: Dii nostrii, operibus manuum nostrarum: qui in te est miserebitur pupilli. Pereunte Samaria. et viris ejus, et parvulis et praegnantibus occisis, elisis atque discissis, totus Israel ad poenitentiam provocatur: ut qui infirmatus est, sive corruit in iniquitatibus suis, revertatur ad medicum et recipiat sanitatem, vel stare incipiat qui corruerat: doceturque quomodo debeat agere poenitentiam. Tollite, inquit, vobiscum verba, id est, preces, et delictorum confessionem, et convertimini ad Dominum tam verbis quam operibus; et dicite ei: Omnem aufer iniquitatem, nihil languoris in nobis et ruinae pristinae derelinquas, ne rursum mali seminis pullulent redi viva plantaria: et accipe, inquit, bonum: Nisi enim tuleris mala nostra, bonum tibi quod offeramus, habere non possumus, juxta illud quod alibi scriptum est: Declina a malo, et fac bonum, et reddemus, ait, vitulos labiorum nostrorum. Pro vitulis qui Hebraice appellantur 158 PHARIM(), fructum Septuaginta transtulerunt qui dicitur PHERI(), falsi sermonis similitudine. Vituli autem labiorum, laudes in Deo sunt et gratiarum actio: Sacrificium enim Deo spiritus contribulatus. Igitur illo jam tempore carnalibus victimis reprobatis, placabilis Deo hostia est pura confessio. Qui reddituros se esse dicunt labiorum vitulos, et Dei laudes perpeti voce canturos, etiam illud repromittunt quod nequaquam in Assyriis spem habeant, nec super equos Aegyptios, quia fallax equus ad salutem, et ultra non adorent opera manuum suarum, vitulos aureos, quos in Dan Bethelque conflaverunt, et idcirco, inquiunt: Nequaquam operi manuum nostrarum dicemus: dii nostri, quia tu ejus qui in te est pupilli[ Al. populi] misereberis, hoc est, populi Israel, de quo dixeras: Filius primogenitus meus Israel. Et: Filios genui et exaltavi, ipsi autem me spreverunt. Et in alio loco: Filii alieni mentiti sunt mihi. Pupillus autem vocatur, quia Deum perdidit patrem. Quidam autem pupillum exposuit eum qui a malo patre recesserit diabolo, et idcirco Dei misericordia sublevetur. Ad omne quoque dogma perversum quotidie propheta loquitur, et sectatores ejus ad poenitentiam provocat, dicens: Convertimini ad Dominum Deum vestrum, qui corruistis, sive elanguistis, Domini perdita sanitate: tollite vobiscum verba, veram fidei confessionem et dicite: Aufer iniquitatem quae in nostro corde versatur, et accipe bonum fidei: Quia[ Al. quae] corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Vituli et victimae, sive fructus labiorum, sunt in Patrem et Filium et Spiritum sanctum, et in passionem et resurrectionem Domini credere: quam qui obtulerit ei, nequaquam sperabit in rege Assyrio, de quo crebro diximus. Nec ascendet super equum quem praecipit Dominus nequaquam multiplicandum, quem habens Pharao, cum suo est demersus equitatu. Omnis enim haereticus ascendit equos per superbiam, quos in errore suo ipse generavit. Et nequaquam ultra dicent operibus manuum suarum, quae ipsi artifici eloquio confinxerunt, dii nostri. Gulosi venter deus est: avarus colit mammona, haereticus dogma quod finxit; qui universa haec deseruerit, id est, Assur et equum et 159 opera manuum suarum, revertetur ad Dominum, et placabit patrem suum a quo fuerat abjectus.
4.12.3
LIBER TERTIUS. (CAP. XIV) (Vers. 5 seqq.)
4.12.3
Sanabo contritiones eorum, diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eo[ Vulg. eis]: ero quasi ros. Israel germinabit quasi lilium, et erumpet radix ejus ut Libani: ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani. Convertentur sedentes in umbra ejus, vivent tritico, et germinabunt quasi vinea. Memoriale ejus sicut vinum Libani. Ephraim quid mihi ultra idola: ego exaudiam et dirigam eum: ego ut abietem virentem, ex me fructus tuus inventus est. LXX: Sanabo habitatores eorum: diligam eos manifeste, quia aversa est ira mea ab eis, ero quasi ros: Israel florebit ut lilium, et mittet radices suas quasi Libanus: ibunt rami ejus, et erit quasi oliva fructifera, et odor illius quasi Libani, convertentur et sedebunt sub umbra ejus: bibent et inebriabuntur frumento, et efflorebit ut vinea memoriale ejus quasi vinum Libani Ephraim. Quid ei ultra et idolis? ego humiliavi eum, et ego confortabo illum, ego sicut juniperus condensa: ex me fructus tuus inventus est. Conversis ad poenitentiam, et instar pupilli patrem quem reliquerant cognoscentibus, respondit Deus: Sanabo contritiones, vel habitacula eorum in quibus fuerant vulnerati, sive confracti, vel in quibus tam male habitaverant: diligam eos spontanee; quod LXX transtulerunt ὁμολογουμένως, perspicue atque aperte, vel absque ulla dubitatione. Diligit autem Dominus diligentes se, de quibus et in alio loco ait: Ego diligentes me diligo. Qui enim prius irascebar eis propter peccata quae fecerant: nunc miserebor propter clementiam meam. Et ero eis quasi ros; ut fornacem Babylonicam, et caminum aestuantis incendii meo rore restinguam, qui et per Isaac patriarcham ad Jacob servum meum locutus sum: De rore coeli erit habitaculum tuum. Quomodo enim Dominus fit credentibus lumen, via, veritas, panis, vinea, ignis, pastor, agnus, janua, vermis, etc.: sic qui indigemus illius misericordia, et peccatorum febribus aestuamus, in rorem nobis vertitur, ad quem dicit Isaias: Ros enim qui a te est, sanitas 160 eorum est. Et in Deuteronomii Cantico Moyses loquitur: Descendant sicut ros verba mea. Cum autem nos Dominus suo rore resperserit, et siccitatem pectoris nostri suis pluviis irrigarit, germinabimus, immo florebimus ut lilium, imitantes Dominum Salvatorem, qui dicit in Cantico canticorum: Ego flos campi et lilium convallium, et loquitur ad sponsam suam, quae non habet rugam neque maculam: Sicut lilium in medio spinarum, sic proxima mea in medio filiarum. Cumque creverimus in Domino, mittemus radices nostras sicut arbores Libani, quae quantum in auras consurgunt vertice, tantum radicem in ima demergunt, ut nulla tempestate quatiantur, sed stabili mole consistant. Harum arborum rami huc illucque tenduntur, ut veniant volatilia coeli et habitent in eis. Et ne forsitan putaremus, quia dixerat, erumpet radix ejus, sive emittet radices suas quasi Libanus, de cedris eum loqui et infructuosis arboribus, sanctum virum et conversum ad Dominum, olivae frugiferae comparat, qui dicit in alio loco: Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei. Cujus fructum quinque sibi sapientes virgines paraverunt, ex quo vulnerum mitigatur tumor, languentis membra requiescunt, in tenebris lumen accenditur, unguntur in agone certantes. Haec oliva habebit odorem quasi Libani, vel thuris, quod genus est thymiamatis: ὁμωνύμως apud Graecos et Hebraeos et mons appellatur, et thus, vel certe montis Libani, qui fertilissimus et virens, densissimis arborum comis protegitur, ita ut possit oliva dicere: Christi bonus odor sumus. Qui autem conversi fuerint ad Dominum, accipient conversionis suae praemium, ut sedeant in umbra ejus et dicant: Sub umbra ejus requievi et sedi, et fructus ejus dulcis est in ore meo. Cumque sederint in umbra illius, vivent qui prius mortui fuerant, sive juxta Septuaginta, bibent et inebriabuntur tritico, hoc est, rerum omnium abundantia. Quod autem hic ebrietas non eversionem mentis, sed copiam rerum 161 omnium significet, versiculus ille declarat, dicens: Visitasti terram et inebriasti eam. Et Joseph convivium, in quo inebriasse dicitur fratres suos. Et Dominus loquens ad apostolos: Comedite, amici mei, et bibite, et inebriamini, fratres. Sive quia Dominus noster ipse est frumentum et vinea, quicumque crediderit in eo, inebriari dicitur. Denique sequitur: Et florebit quasi vinea memoriale ejus sicut vinum Libani. Vinum autem Libani possumus appellare mixtum et conditum thymiamate, ut odorem suavissimum habeat, vel vinum Libani quod Domino libatur in templo, de quo in Zacharia sub Libani vocabulo legimus: Aperi, Libane, portas tuas. Cum ergo tanta rerum abundantia sit futura, o Ephraim omnis, qui agis poenitentiam, et qui meus esse coepisti, dimitte idola, simulacra contemne: ego enim sum qui humiliavi te, et ego exaltabo te, sive ego exaudiam et dirigam, et faciam eum quasi abietem virentem, ut de illo juxta Hebraeos dicatur in psalmo: Abies domus ejus. Aut certe ego ero quasi juniperus condensa, ut sub mea umbra requiescat. De ἀρκεύθοις, id est, juniperis, juxta Septuaginta Interpretes, Salomon januas templi fecisse memoratur, quia Christus, per quem ad Patrem accedimus, hanc habet naturam, ut semper floreat, semper novos afferat fructus, et numquam deponat virorem suum. Haec juniperus sub umbra sua quiescentibus, ne mundi hujus ardore feriantur, et percutiat aestus caput eorum, sicut quondam percussit et Jonae, dat fruges, et non solum dormientibus requiem et sedentibus; sed et saturitatem vescentibus praebet. Quidquid secundum ἀναγωγὴν interpretati sumus, in adventu Domini Salvatoris, et in conversione veri Israel, hoc tam ad haereticos et Judaeos, quam ad gentes et ad omne dogma perversum referri potest: ut cum egerint poenitentiam, veniam consequantur. 162 Si ergo plenitudo repromissionis adimpleta est in adventu Salvatoris, et quotidie impletur in Ecclesia, credendum est quod plenius impleatur, quando perfectione veniente, quod nunc ex parte est, destruetur. Notandum quod saepe jam diximus, salutem Israelis et reversionis ad Dominum, et de captivitate redemptionem, non carnaliter accipere, ut Judaei putant, sed spiritualiter, ut verissime comprobatur.
4.12.4
LIBER TERTIUS. (CAP. XIV) (Vers. 10.)
4.12.4
Quis sapiens et intelliget ista? intelligens et sciet haec? quia rectae viae Domini, et justi ambulabunt in eis, praevaricatores vero corruent in eis. LXX: Quis sapiens et intelliget haec, aut intelligens et cognoscet ea? quia rectae viae Domini, et justi ambulabunt[ Al. ambulant] in eis: qui autem impii sunt, infirmabuntur in illis. Quando dicit: Quis sapiens et intelliget haec? intelligens et cognoscet ea? obscuritatem voluminis et difficultatem explanationis ostendit. Si autem ipse qui scripsit, vel difficile, vel impossibile confitetur: quid nos facere possumus, qui lippientibus oculis et peccatorum sordibus obscuratis, clarissimum jubar solis non possumus intueri, nisi dicere illud quod scriptum est: O profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim potest absque Christo docente cognoscere quid significet Jezrael: quid soror ejus, non misericordiam consecuta: quid tertius frater, non populus meus: quae sit adultera, quae sine lege Dei multo sessura sit tempore: quod sit pactum cum bestiis terrae, et cum volatilibus coeli: qui sit David ad quem populus reversurus sit, cujus sit die tertia resurrectio, et egressus ejus diluculo comparetur: quae sit pluvia prima et novissima: qui sit quem propheta dicit esse venturum, qui nobis monstret justitiam, aut in cujus typo Israel educatur ex Aegypto, et portetur in brachiis, et ducatur in funiculis charitatis: qui sit qui 163 interficiat mortem, et siccet venas ejus et fontes arefaciat, et diripiat vasa quae in thesauro condita tenebantur, et caetera quae longum est retexere? Unde quicumque sanctus et justus est, rectas vias Domini esse cognoscet. Vias autem Domini esse cognoscimus lectionem veteris et novi Testamenti, sanctarum intelligentiam Scripturarum. In his viis qui ambulat, nisi convertatur ad Dominum et ablatum ab eo fuerit velamen, quod erat ante oculos 164 Moysi, rectum iter invenire non poterit. Sin autem dixerit cum David: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua, ambulabit in eis, et Christum inveniet: et Judaeos atque haereticos, quos vel praevaricatores vel impios Scriptura nunc nominat, offendere in eis, et infirmari atque corruere sentiet, juxta illud quod scriptum est: Ecce iste positus est in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel.