Commentaria in Zachariam
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis">
—
⋯
Original / primary: 7181 Coinza
4.1
LIBER TERTIUS. ( 881-882. )
4.1
Urget me frater Sisinius incompta et impolita transmittere ut non dicam emendandi, sed ne relegendi quidem habeam facultatem. Ille festinat in opus suum, nos in nostro opere minus facimus, dum eruditio incassum vertitur; et quidquid sensu concipimus, composito non licet ornare sermone. Rudes igitur, non mea culpa, sed studio portitoris suscipe libros: dum ipse tua festinat sanctis aera dividere, et nos non patitur nostra tibi aera numerare. Quamvis enim elegans sit exercitatumque ingenium, et longo usu trita currat oratio: tamen nisi Auctoris manu curata fuerit et polita, redolet sordes negligentiae, et vel nimio verborum flore luxuriat, vel hiulca vocalibus fit, vel aspera consonantibus. Unde et de Virgilio traditum est, quod libros suos quasi ursorum fetus lingua composuerit, et lambendo fecerit esse meliores, qui durarent in memoriam sempiternam, et necessitatem metri libera oratione complerent. Transimus ad Libanum, et ad duas virgas, tresque pastores, qui in uno mense succisi sunt, et ad triginta argenteos, de quibus emptus est ager figuli in sepulturam peregrinorum, et ad stulti vasa pastoris, et caetera usque ad finem voluminis: quae tantis sunt contexta mysteriis, ut misericordia Dei et tuis indigeamus orationibus, ne cursus noster aliquo praepediatur errore, et malevolis justa sit occasio detrahendi, qui ad hoc solum linguas habere se putant, ut proximos lacerent, et duritiam frontis attritae verborum rabie consolentur.
4.2.1
LIBER TERTIUS. (CAP. XI) (Cap. XI.--Vers. 1.)
4.2.1
Aperi, Libane, portas tuas, et comedat[ Al. comedet] ignis cedros tuas. Ulula, abies, quia cecidit cedrus: quoniam magnifici vastati sunt. Ululate, quercus Basan, quoniam succisus est saltus munitus. LXX: Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuas. Ululet pinus, quia cecidit cedrus, quia optimates contriti sunt. Ululate, quercus Basanitidis, quoniam depositus est saltus nemorosus. Perspicue Libanus, ad quem prophetalis sermo convertitur, dicens: Aperi, Libane, portas tuas, templum intelligitur Judaeorum, quod instauratum, immo aedificatum a Zorobabel, rursum a Vespasiano, et Tito canitur subvertendum. Et quia Libanum, templum appellaverat μεταφορικῶς, et in reliquis servat translationem, ut per cedros et abietes et quercus Basan saltumque nemorosum, principes ac sacerdotes et populum significet Judaeorum. Aperit autem Libanus portas suas, ut Romanus intret exercitus, et comedat ignis cedros ejus, ut vel incendio cuncta vastentur, vel hostili impetu duces ac principes consumantur. Ululant abietes, quia cecidit cedrus, mutuo sacerdotes et principes sua populatione lugentes. Quodque prius dixit obscure, nunc ponit manifestius, quoniam magnifici vastati sunt. Cupio scire quae sint cedri Libani, quae combustae sunt: quae abietes, quibus ululatus indicitur: quae pinus, quae corruit: magnifici, inquit, vastati sunt. Ululate, quercus Bazan, id est, confusionis et ignominiae, quia saltus munitissimus, qui Hebraice dicitur BESOR, 883 et a LXX translatus est, nemorosus, excisus est; quia templum, quod inexpugnabili creverat firmitate, et a diversis regibus et principibus, ac postea ab Herode constructum est, Romano oppugnante, deletum est. Hunc locum quidam non intelligentes, Libanum et abietes et pinos et quercus Basan, et saltum nemorosum sive munitum, ad contrarias referunt fortitudines, de quibus et in Ezechiele sub nomine Assur, et Pharaonis dictum sit: Ecce Assur cypressus in Libano, et bonus ramis, et condensus umbraculo, et excelsus magnitudine, et in medio nubium factum est cacumen ejus: aqua nutrivit eum: abyssus exaltavit illum, et caetera, quae tam de Assur, quam de Pharaone dicuntur, vel ad contrarias fortitudines, vel ad superbos quosque et principes dici arbitrantur, de quibus et in Psalmo legimus: Vox Domini confringentis cedros, et confringet Dominus cedros Libani. Et in alio loco: Dies, Domini sabaoth super omnem contumeliosum et superbum, et super omnem excelsum atque sublimem. Et post paululum: Et super omnem cedrum Libani excelsam( Al. excelsorum], et super omnem arborem quercus Basan. Et de hoc Libano asserunt prophetari: Libanus cum excelsis cadet. Nos autem priorem interpretationem sequamur, praesertim cum et ea quae sequuntur, huic sensui congruant.
4.2.2
LIBER TERTIUS. (CAP. XI) (Vers. 3.)
4.2.2
Vox ululatus pastorum, quia vastata est magnificentia eorum: vox rugitus leonum, quia vastata est superbia Jordanis. LXX: Vox lugentium pastorum, quoniam misera facta est magnificentia eorum. Vox rugientium leonum, quia afflictus est fremitus Jordadanis. Pars superioris capituli, et in his versiculis continetur. Quos vocaverat cedros, abietes, pinos et quercus Basan, et exponens quae essent istae arbores intulerat, dicens: Quoniam magnifici vastati sunt, nunc per aliam μεταφορὰν dicit esse pastores, id est, principes atque doctores, et qui primi erant in populo, quod flere debeant et lugere, quia magnificentia eorum et pulchritudo et decus vastata sint, atque consumpta: templum videlicet, in quo sibi gloriabantur. Et vox, inquit, rugitus leonum, quos excelsas arbores, et rursum pastores, eosdem nunc leones appellat. Et quia leones dixerat, servat translationem, ut inferat: Quoniam vastata est 884 superbia Jordanis, sive fremitus et sonitus aquae decurrentis, qui Hebraice dicitur GAON(). Et quomodo templi altitudinem juxta situm terrae Judaeae altitudini Libani comparavit( nihil enim Libano in terra repromissionis excelsius est, nec nemorosius atque condensius) sic Jordani fluvio, qui maximus in Judaea est, juxta quem morantur leones, fremitum junxit leonum propter ardorem sitis, et ob deserti viciniam et latitudinem vastae solitudinis, et arundineta, et carecta. Unde et per prophetam dicitur: Ascendit leo de Jordane, volens ostendere Nabuchodonosor se sedibus suis, quasi leonem de cubili exisse contra Jerusalem. Aliter: Vox rugitus leonum, quoniam vastata est superbia Jordanis. Vox, inquit, optimatum, quia templum destructum est, unde sperabant semper auxilium, et quod justos et bellatores ac potentes quondam nutriebat leones.
4.2.3
LIBER TERTIUS. (CAP. XI) (Vers. 4, 5.)
4.2.3
Haec dicit Dominus Deus meus: Pasce pecora occisionis, quae qui possederant, occidebant, et non dolebant, et vendebant ea dicentes: Benedictus Dominus, divites facti sumus, et pastores eorum non parcebant eis. LXX: Haec dicit Dominus omnipotens: Pasce oves occisionis: quas qui possederunt, interficiebant, et non agebant poenitentiam, et qui vendebant eas, dicebant: Benedictus Dominus, et divites facti sumus, et pastores earum nihil patiebantur super eis. Ubi manifestissima prophetia est, et per translationem historiae verus ordo narratur, superflua est tropologiae interpretatio, ut alios bonos, alios malos dicamus esse pastores, et hoc tam ad veterem populum referri, quam ad novum, id est, tam ad Judaeorum sacerdotes et principes, quam ad episcopos et presbyteros Christianorum, et quicumque pastores fuerint negligentes, et unum de minimis scandalizaverint, ipsos esse qui nutriant pecora occisionis, et non patiantur super eis quidquam nec doleant, nec possint dicere cum Apostolo: Quis scandalizatur, et ego non uror? et vendant populos sibi creditos, de quibus scriptum est: Qui devorant populum meum sicut cibum panis, et ex aliorum mortibus divitias consequantur, laudantes eos, qui praedas agunt de miseris, et iniquis benedicentes. Haec alii interpretentur ut volunt: nos teneamus explanationis ordinem quem semel arripuimus. 885 Quoniam apertus est Libanus, et cedri ejus atque abietes flamma urente combustae sunt, ululatusque pastorum auditus est, et rugitus leonum, quia omnis pulchritudo et superbia Jordanis vastata est atque consumpta: idcirco haec mihi dixit Dominus Deus meus: O propheta Zacharia, ad te iste sermo confertur: Pasce gregem occisionis, hoc est, nunc interim nutriatur, et crescat, qui postea ab hostibus occidendus est, quas oves et pecora, principes Romanorum, qui possidebant ea, et obtinebant jure victoriae, interficiebant, et non miserebantur, sive immolabant, et non sentiebant dolorem, id est, nihil mali pro tanta crudelitate patiebantur, et vendebant ea quae non propter clementiam, sed propter pretium reservabant. Legamus veteres historias, et traditiones plangentium Judaeorum, quod in tabernaculo Abrahae( ubi nunc per annos singulos mercatus celeberrimus exercetur) post ultimam eversionem, quam sustinuerunt ab Adriano, multa hominum millia venundata sint, et quae vendi non potuerint, translata in Aegyptum, et tam naufragio et fame, quam gentium caede truncata. Isti ergo victores, et Domini ultores qui occidebant, et non dolebant, et vendebant pecora atque dicebant: Benedictus Dominus, divites facti sumus, hanc habebant sententiam. Propter peccata sua offendere Judaei: ideo eos oppressimus, et ex pretio eorum divites facti sumus. Nec mirum, inquit, si hostes jure victorum occidebant pecora, et non dolebant, vendebant, et in suo scelere gloriabantur; cum ipsi pastores eorum, atque doctores non pepercerint eis, et culpa eorum, grex lupis traditus sit.
4.2.4
LIBER TERTIUS. (CAP. XI) (Vers. 6, 7)
4.2.4
Et ego non parcam ultra super habitantes terram, dicit Dominus: Ecce ego tradam homines unumquemque in manu proximi sui, et in manu regis sui, et concident terram, et non eruam de manu eorum, et pascam pecus occisionis, propter hoc, o pauperes gregis. LXX: Ideo non parcam ultra super habitatores terrae, dicit Dominus. Et ecce ego tradam homines unumquemque in manus proximi sui, et in manu regum ejus, et concident terram, et non eruam de manu eorum, et pascam oves occisionis in Chananitide. Hoc quod LXX in extremo capitulo transtulerunt: Et pascam oves occisionis in terra 886 Chanaan, non est in Hebraeo, et a nullo alio transfertur interpretum. Quia ergo pastores eorum non parcebant eis, et ipsi primum meum populum devoraverunt: idcirco, et ego non parcam ultra super habitatores terrae Judaeae, dicit Dominus. De hac enim terra loquitur, de qua ei sermo erat, et non de orbe terrarum, sicut Judaei male interpretantes a se volunt in aliam partem Dei depravare sententiam. Post eversionem quippe templi( quae propterea eis accidit, quia per quadraginta et duos annos, postquam passus est Dominus, accepto spatio, poenitentiam agere noluerunt) dimittam, inquit, unumquemque contra proximum suum, et mutua se caede truncabunt, sive in ipsa obsidione templi, quando Jerusalem Romanus cinget exercitus: tanta enim inter ipsos Judaeos erunt bella atque discordiae, ut in tres partes populus dividatur. Legamus Josephum et septem Judaicae captivitatis libros, et hanc prophetiam esse completam, historiae veritate cernemus. Et concident, ait, terram, haud dubium quin Romani omnem terram et universas urbes destruxerint Judaeorum. Et non eruam eos de manu eorum. Audi, Judaee, qui tibi spes vanissimas repromittis, et non audis dicentem Dominum atque firmantem: Non eruam de manibus eorum, quod aeterna sit apud Romanos tua futura captivitas. Et pascam pecus occisionis, ut semper Judaei nutriantur ad mortem; propterea quia Dei est ista sententia: O vos qui estis pauperes gregis, hoc est, justi de Israel, qui credidistis in Dominum Jesum, et Dei filium suscepistis, audite quae dicantur, et sequentis capituli sacramenta cognoscite. Quod autem secundum Septuaginta legimus: Et pascam oves occisionis in terra Chanaan, sic possumus intelligere; quod populum Judaeorum, qui destinatus est morti, in toto orbe dispersum( hoc est, in terra Chanaan atque gentilium) pascat Dominus, et nutriat ad immolandum.
4.2.5
LIBER TERTIUS. (CAP. XI) (Vers. 8, 9.)
4.2.5
Et assumpsi mihi duas virgas: unam vocavi decorem, et alteram vocavi funiculos[ Vulg. funiculum]; et pavi gregem. Et succidi tres pastores in mense uno, et contracta est anima mea in eis; siquidem et anima eorum variavit in me. Et dixi: Non pascam vos; quod moritur, moriatur, et quod succiditur 887 succidatur, et reliqui devorent unusquisque carnem proximi sui. LXX: Et assumam mihi duas virgas: unam vocari decorem, et alteram vocavi funiculum, et pascam oves. Et auferam tres pastores in mense uno, et ingravescet anima mea super eos: siquidem et animae eorum rugiebant super me. Et dixi: Non pascam eos; quod moritur, moriatur, et quod deficit, deficiat, et reliqui devorent unusquisque carnes proximi sui. Supra dixerat: Propter hoc, o pauperes gregis, et facta ἀποσιωπήσει, subaudiebatur, attendite, quia Libani portae apertae sunt, et quercus Basan, abietes cedrique succisae, et intulerat comminans: Non parcam ultra super habitatores terrae, dicit Dominus. Et hoc de uno Judaico populo dicere videbatur, quod interfectis prophetis, etiam in Filium Dei misissent manus, et voce temeraria conclamassent: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros! Nunc Creator universitatis et Dominus mysteria sui orbis exponit, et dicit duas habuisse se virgas, quarum alteram decorem vocaverit, alteram funiculos, et in duabus virgis vinctum paverit gregem: tres quoque pastores in uno mense succiderit, et contracta sit, sive indignata, aut( ut Septuaginta transtulerunt) ingravescet anima mea super eos; haud dubium quin pastores significet, quos succidit in mense uno. Redditque causam cur pastoribus indignatus sit intantum, ut eos in uno mense succiderit: Siquidem et anima, inquit, eorum variavit in me. Et est sensus: Non me pleno animo dilexerunt: nec pastores mercenarii verum amavere pastorem: Quia pastor bonus ponit animam suam pro ovibus suis. Quamobrem et ego indignatus sententiam protuli, et ad ipsos pastores, quos mea indignatione succideram, sive succisis pastoribus ad relictum[ Al. reliquum] gregem locutus sum: Non pascam vos; sed quod mortem elegit, sua voluntate moriatur, et se alterutrum devorent, mutuaque caede dilanient. Haec παραφραστικῶς diximus, ut futurae explanationis semitam sterneremus. Creator et pastor cujus oves cognoscunt vocem, et sequuntur eum, duas sibi assumpsit virgas, sive duas σκυτάλας, id est, baculos, qui Hebraice dicuntur MACALOTH(), 888 ut pastoris habitum demonstraret. Unam virgam vocavit decorem, hoc est, sub Noe omne hominum genus sua benedictione protexit: quando instaurato mundo, necdum peccata sorduerant. Et idcirco vocatio cunctarum gentium appellatur decora et pulchra, quia nihil justius est, quam universitatis parentem vocare omnes aequaliter, quos aequali conditione generavit. Et alteram vocavit funiculos; quando enim dividebat Altissimus gentes, et disseminabat filios Adam, statuit terminos gentium, juxta numerum angelorum Dei. Et facta est pars Domini populus ejus Jacob; funiculus haereditatis ejus Israel. Et pavi, inquit, gregem: sive ipsum Israelem, sive cum Israele omne hominum genus. Et succidi, inquit, tres pastores in uno mense. Legi in cujusdam Commentariis: Pastores Domini indignatione succisos, in sacerdotibus et falsis prophetis et regibus intelligi Judaeorum; quod post passionem Christi, uno omnia succisa sint tempore, de quibus loquitur Jeremias: Sacerdotes non dixerunt: Ubi est Dominus. Tenentes legem meam, nescierunt me. Et pastores praevaricati sunt in me, et prophetae prophetabant in Baal, et idola secuti sunt. Nec hac explanatione contentus, tres pastores in uno mense succisos, eos vult accipi, qui in Patrem et Filium et Spiritum sanctum peccaverunt; omnes enim haereticos, aut in unam, aut in duas, aut in tres simul peccare personas. Dixerit ille quod voluit, neque enim alterius sensui detrahendum est. Nobis tres pastores qui in uno mense succisi sunt, Moyses videtur, et Aaron, et Maria; quorum Maria in mense primo, qui vocatur NISAN(), mortua est in deserto Sin, et in eodem loco propter aquam contradictionis, eodemque mense, Moyses et Aaron condemnati sunt, ne terram repromissionis intrarent. Atque ita factum est, ut e tribus pastoribus, alia praesenti morte succideretur, alii sententia mortis futurae. Et contracta est, inquit, anima mea super eos: videlicet super tres pastores quos praeposueram gregi meo. Quia et illorum anima variavit in me, non enim glorificaverunt 889 me ad aquam contradictionis. Si autem ad populum referimus, quod anima populi variaverit in Deum, sic exponendum est: Idcirco eis indignatus sum, quia et ipsi inter me et idola fluctuantes, variis contra me pugnaverunt modis. Quamobrem indignatus dixi ad Moysen: Non pascam vos: dimitte me, et disperdam eos. Quando autem dicit, cum irascitur, Dimitte me, provocat ad rogandum, et ostendit se ab eo posse retineri. Quod moritur, inquit, moriatur, et quod succiditur succidatur; omnium corpora ruant in solitudine, et versi in seditionem, instar bestiarum mutuis lacerentur morsibus, nullusque terram repromissionis introeat. Quidam duas vocationes Judaeorum et gentium, in primo Israel, et novissimo intellexere nomine Christianos. Sed quomodo vocatio Christiana ante projecta sit, et Judaei remanserint et pasti sint a Deo, non satis attenderunt.
4.2.6
LIBER TERTIUS. (CAP. XI) (Vers. 10, 11.)
4.2.6
Et tuli virgam meam quae vocabatur decus, et abscidi eam ut irritum facerem foedus meum quod percussi cum omnibus populis. Et in irritum deductum est in die illa, et cognoverunt sic pauperes gregis, qui custodiunt mihi, quia verbum Domini est. LXX: Et assumam virgam meam pulchram, et projiciam eam, ut dissipem testamentum meum quod disposui ad omnes populos, et dissipabitur in die illa, et cognoscent Chananaei oves, quae custodiuntur quia verbum Domini est. Post vocationem Israelis, et assumptionem virgae secundae, quae vocabatur funiculus, tulit Dominus virgam primam, totius orbis nationes, quae vocabatur decora, et abscidit eas a cultu suo, quia veneratae sunt idola, et omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Manifestiusque exponens quae esset haec virga, intulit: Ut irritum facerem foedus meum quod percussi cum omnibus populis: Statim enim ut Israel assumptus est, gentium turba projecta est: et ut nata est filia Archisynagogi, quae postea in Evangelio, cum duodecim esset annorum, aegrotare et mortua esse narratur, αἰμοῤῥοοῦσα coepit sanguinem fluere, et perpetua infirmitate cruciari. Et in irritum, ait, deductum est foedus meum quod cum omnibus 890 inieram nationibus. Et intellexerunt pauperes gregis, id est, populus Israel qui mea mandata custodit, quia verbum Domini est, id est, voluntatis est Domini abjicere gentes negantes, et in Abraham Israel assumere confitentem. Pro eo quod nos interpretati sumus, et cognoverunt sic pauperes gregis, Septuaginta transtulerunt, et cognoscent Chananaei oves, quae custodiuntur mihi, quod ita nonnulli edisserunt: Cognoscet populus Judaeorum, ad quem dictum est: Semen Chanaam, et non Juda; qui nunc meis caeremoniis custoditur: sive quia Chananaei interpretantur, parati ad humilitatem, cognoscent qui olim parati sunt ut humilientur a Domino, et relinquantur. Cur autem pro eo quod nos interpretati sumus, sic pauperes, illi dixerunt, Chananaeos, causa manifesta est: apud Hebraeos enim, sic, CHEN() dicitur: ANIE(), pauperes; illi duo verba in unum copulantes, pro eo quod est, sic pauperes, hoc est, CHEN ANIE(, nomen Chananaeae gentis interpretati sunt.
4.2.7
LIBER TERTIUS. (CAP. XI) (Vers. 12, 13.)
4.2.7
Et dixi ad eos: Si bonum est in oculis vestris, afferte mercedem meam, et si non, quiescite; et appenderunt mercedem meam, triginta argenteos. Et dixit Dominus ad me, Projice illos[ Vulg. illud] ad statuarium, decorum pretium quod appretiatus sum ab eis: et tuli triginta argenteos, et projeci illos in domum Domini ad statuariunt. LXX: Et dicam ad eos: Sibonum est in conspectu vestro, date statuentes mercedem meam, aut renuite. Et statuerunt mercedem meam triginta argenteos. Et dixit Dominus ad me: Depone eos in conflatorium, et recogita si probatum est, sicut probatus sum pro eis. Et tuli triginta argenteos, et misi eos in domum Domini in conflatorium. Cognoscentibus Israelitici gregis pauperibus, qui mea mandata custodiunt, verbum esse Domini quod locutus sum, et vera quae dixi, ait ad eos, id est, ad pauperes gregis, si vobis placet( homines enim estis et semel libero arbitrio vos creavi, quibus et in eremo locutus sum: Si audieritis me, quae bona sunt terrae, comedetis) pro hac assumptione, qua abjeci universum hominum genus, et vos mihi in peculiarem elegi gregem, et Creator omnium 891 volui parvum habere funiculum, reddite mihi mercedem meam, id est, mea praecepta servate. Sin autem non vultis mercedem reddere, nec placet in oculis vestris meo censeri nomine, aperte renuite, et facite quod vultis. Qui tunc quidem responderunt Moysi: Omnia qaaecumque dicit Dominus, faciemus. In fine autem temporum pro eo quod eos elegi de medio nationum, et liberavi de Aegypti fornace ferrea, appenderunt mercedem meam triginta argenteos, pro meo sanguine dantes Judae proditori. Et dixit, inquit propheta, Dominus ad me, sive ipse Salvator, cujus priora sunt verba, patrem ad se locutum esse contestans: Projice illud ad statuarium: pro quo in Hebraeo legitur JOSER(), id est, τὸν πλαστὴν, quem nos, fictorem et figulum possumus dicere. Et est sensus: Projice pretium meum ad figulum, qui Creator et fictor est omnium. Nec dixit, depone; sed, projice, ut fictoris plastaeque judicio merces Domini penderetur. Et εἰρωνικῶς pretium suum, id est, divinae majestatis, in triginta cernens argenteis, et tam vili mercede se proditum: Decorum, inquit, pretium quo appretiatus sum ab eis; hoc autem pressius est legendum cum irrisione et subsannatione dicentis: Tanto me populus meus et pauperes quondam gregis, et a me electi in filios, emendum atque vendendum pretio judicarunt. Et tuli, ait Dominus per prophetam, sicut mihi a Deo fuerat imperatum, triginta argenteos, et non eos deposui, sed projeci in domum Domini ad fictorem: in domo Domini feci eos a proditore reddi sacerdotibus et pharisaeis, ipso confitente, qui vendidit: Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi quoniam pretium sanguinis erat, noluerunt illud reponere in corbonam, id est, in gazophylacio; sed emerunt ex eo agrum figuli in sepulturam peregrinorum. Nos enim omnes qui peregrini et advenae Legis fuimus, redempti pretiosissimo ejus sanguine, in domo figuli 892 Creatorisque omnium sepelimur et requiescimus. Pro πλάστῃ atque fictore, statuarium olim interpretatus sum, verbi ambiguitate compulsus, quod statuarium fictoremque uno sermone significat. Judaei istum locum malitiose interpretantes, triginta argenteos, triginta Legis mandata commemorant, quae facere jubeantur in Lege, et rursum triginta sex alia quae prohibeantur in Lege, et dici eis, ut argentum mandatorum Domini plastae suo atque fictori reddant Deo: quod quia facere noluerunt, esse projectos. Breviter indicare volui quid sentiant, alioquin explanationem eorum laciniosissimam taedet revolvere, ut ad reliqua transeamus.
4.2.8
LIBER TERTIUS. (CAP. XI) (Vers. 14.)
4.2.8
Et praecidi virgam meam secundam, quae appellabatur funiculus, ut dissolverem germanitatem inter Judam et[ Vulg. addit inter] Israel. LXX: Et abjeci virgam secundam, quae appellabatur funiculus, ut dissiparem testamentum quod erat inter Judam et Israel. Et in hoc loco longam cujusdam explanationem, immo tricas inextricabiles legisse me novi, duarum virgarum in unam societatem ex Ezechielis volumine proferentis, et omnia quae de concordia Judae et Ephraim spiritualiter sentienda sunt, huic capitulo coaptantis. Nos autem coeptum sequamur ordinem. Postquam a Judaeis crucifixus est Dominus et triginta appretiatus argenteis, et pretium sanguinis ejus in sepulturam projecit gentium, quae peregrinae erant a Lege et mandatis Dei: statim Dominus sententiam suam ultra non differens, Praecidi, ait, virgam meam secundam, quae proprie mea erat, quae sic mihi haerebat, ut in Jeremia perizoma et cinctorium atque lumbare, sive, ut consueto verbo utar, coxale sit appellata: quae secunda virga quondam appellata funiculus et pars mea, a me ideo projecta est, ut dissolverem foedus et germanitatem atque concordiam, quae inter Judam fuerat et Israel, et fratres a se invicem separarem. Ut in apostolorum et eorum qui egerunt poenitentiam 893 numero, rursum Judas appellaretur et confitens Deum suum: Israel autem et Ephraim et Joseph vocarentur, qui in cordis duritia permanentes dixerunt: Non habemus regem, nisi Caesarem. Unde non intulit: ut irritum facerem pactum, sive testamentum, quod habui cum Juda et Israel( usque hodie enim poenitentibus porrigit manum) sed ut de uno populo credentes alios, et alios non credentes inter se divideret, dicens: Nolite arbitrari quia veni mittere pacem in terram: non veni mittere pacem, sed gladium. Veni enim separare hominem adversum patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam, et inimici hominis domestici ejus.
4.2.9
LIBER TERTIUS. (CAP. XI) (Vers. 15 seqq.)
4.2.9
Et dixit Dominus ad me: Adhuc sume tibi vasa pastoris stulti: Quia ecce ego suscitabo pastorem in terra, qui derelicta non visitabit, dispersum non quaeret, et contritum non sanabit: et id quod stat non enutriet, et carnes pinguium comedet, et ungulas eorum dissolvet. O pastor, et idolum derelinquens gregem: gladius super brachium ejus et super oculum dextrum ejus, brachium ejus ariditate siccabitur, et oculus dexter ejus tenebrescens obscurabitur. LXX: Et dixit Dominus ad me: Adhuc sume tibi vasa pastoralia pastoris imperiti: Quia ecce ego suscitabo pastorem super terra, qui derelictum non visitet et dispersum non requirat, et fractum non sanet, et integrum non dirigat, et carnes electorum devoret, et talos eorum pervertat. O qui pascitis vana, et qui dereliquistis oves, gladius super brachium ejus, et super oculum ejus dextrum, brachium ejus ariditate siccabitur, et oculus dexter ejus caecitate obscurabitur. Quando dicit, Adhuc sume tibi vasa pastoris stulti, illud significat quod supra assumpserit sibi virgas duas, unam decorem, et alteram funiculum. Et quia illas suo vitio peccatoque projecit, et soluta germanitate inter Judam et Israel, nos inserti sumus in radicem bonae olivae, et caecitas ex parte facta est domui Israel, donec intraret plenitudo gentium, nunc prophetae dicitur, ut gravissimum pastoris stulti, sive imperiti, assumat vaticinium. Pastor stultus, et imperitus, haud dubium 894 quin Antichristus sit; qui in consummatione mundi dicitur esse venturus, et qualis venturus sit, indicatur. Vasa autem pastoris, insignia illius et habitum debemus accipere, peram, baculum, fistulam, et sibilum. Et quomodo Isaias, ut captivitatem populi demonstraret, nudus ingreditur: et Jeremias vadit ad domum figuli, ut ex dissipatione vasis quod currebat in rota, et manu fingebatur artificis, et interitum Israel, et Dei potentiam ostenderet( Jerem. XVIII): et Ezechiel, ut subversionem Jerusalem et fugam Sedeciae, et onera captivorum, non solum voce, sed et habitu demonstraret, perfodit parietem, et in suis humeris excipitur: sic Zacharias habitum stulti et imperiti pastoris assumit, ut eum nuntiet qui venturus est. Iste pastor ideo consurget in Israel, quia verus pastor dixerat: Jam non pascam vos. Qui alio nomine et in Daniele propheta, et in Evangelio, et in epistola Pauli ad Thessalonicenses, abominatio desolationis, sessurus in templo Domini prophetatur, et se facturus ut Deum, qui et per Isaiam magnus sensus dicitur. Et ad hoc venit, non ut sanet, sed ut perdat gregem Israel. Pastor enim bonus aegrotantia pecora visitat, dispersa inquirit, relicta affert, lassa sustentat. Econtrario pastor malus omnia adversa agit, et carnes pinguium devorat, ungulas arietum et ovium dissolvit atque pervertit, ne recto ingrediantur pede. Hunc pastorem suscepere Judaei, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et evacuabit illuminatione adventus sui, ut qui non crediderunt veritati, ne salvi fierent, credant mendacio, et judicentur, quia consenserunt iniquitati. Descripto autem pastore pessimo, stulto et imperito, ad ipsum pastorem prophetalis sermo convertitur: O pastor, et idolum. Tam sceleratus est pastor, ut non idolorum cultor, sed ipse idolum nominetur, dum se appellat Deum, et vult ab omnibus adorari. Qui dereliquit gregem a bestiis devorandum, quem Dominus tanto tempore custodierat. Gladius super brachium ejus, et robur, et super 895 oculum dextrum ejus, quo se acute Dei jactabat cernere sacramenta, et plus videre quam omnes retro prophetae viderant, intantum ut Dei Filium se vocaret. Gladius autem ille est, de quo et supra diximus, et nunc dicemus ex parte, de quo et Isaias loquitur: Inebriatus est gladius meus in coelo. Propterea autem gladius Domini super brachium ejus, et super oculum dextrum illius erit: ut robur ejus et omnis jactantia fortitudinis ejus ariditate siccetur, et scientia, quam sibi falso nomine promittebat, aeternis tenebris obscuretur.
4.3.1
LIBER TERTIUS. (CAP. XII) (Cap. XII.--Vers. 1.)
4.3.1
Onus verbi Domini super Israel: Dixit Dominus extendens coelum, et fundans terram, et fingens spiritum hominis in eo: Ecce ego ponam Jerusalem superliminare crapulae omnibus populis in circuitu; sed et Juda erit in obsidione contra Jerusalem. Et erit in die illa, ponam Jerusalem lapidem oneris cunctis populis, omnes qui levaverunt[ Vulg. levabunt] eam, concisione lacerabuntur, et colligentur adversus eam omnes gentes[ Vulg. omnia regna] terrae. LXX: Assumptio verbi Domini super Israel, dicit Dominus extendens coelum et fundans terram, et fingens spiritum hominis in eo: Ecce ego vonam Jerusalem ut superliminaria quae moventur omnibus[ Al. in omnibus] populis in circuitu, et in Judaea. Et erit obsidio circa Jerusalem, et erit in die illo, vonam Jerusalem lapidem qui conculcatur a cunctis gentibus: omnis qai conculcaverit eam illudens illudet, et congregabo super eam omnes gentes terrae. Triplex interpretatio est ab eo loco, in quo legimus: Ecce ego ponam Jerusalem superliminare crapulae omnibus populis in circuitu, usque ad eum locum ubi scriptum est: Framea suscitare super pastorem meum; et super virum cohaerentem mihi, dicit Dominus exercituum: Percute pastorem, et dispergentur oves. Alii enim Judaeorum putant jam haec ex parte completa a Zorobabel, usque ad C. Pompeium, qui primus Romanorum Judaeam cepit et templum, quam historiam scribit Josephus. Alii vero quando Jerusalem fuerit instaurata, in fine mundi esse complenda: quod sibi cum ἠλειμμένῳ suo, quem supra stultum pastorem legimus, miserabilis gens Judaea promittit. Alii autem, hoc est, 896 nos qui Christi censemur nomine, in Ecclesia usque ad finem mundi quotidie expleri et explenda, memoramus. Et ne per singula extendamus modum voluminis, proponentes: Haec dicunt illi: sic alii suspicantur: nos ita sentimus, tres posuimus sententias, ut ex interpretationis varietate, quid cui coaptandum sit, prudens lector intelligat. Dominus igitur qui coelum extendit ut pellem, et terram alta mole solidavit, et spiritum hominis finxit in eo, idem animarum Creator est omnium, ut ex duabus substantiis animae et corporis, unum animal compingeret. Spiritus enim pro anima frequenter accipitur, ut ibi: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et: Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur. Iste igitur Creator universitatis et Dominus, se Jerusalem superliminare crapulae omnibus populis in circuitu positurum esse, testatur, ut qui limen ejus attigerit, inebrietur et corruat, sive ipsum superliminare in eum corruat a quo contingitur. Sed et Judas, obsessa Jerusalem, est captus a gentibus, et in illarum transiens societatem, cogetur obsidere metropolim suam. Non solum autem Dominus Jerusalem ponet cunctis populis quasi superliminare crapulae; sed ponet illam quasi lapidem oneris cunctis populis, quem qui levare voluerit, concisione lacerabitur. Congregabuntur enim adversus Jerusalem omnia regna terrarum. Mos est in urbibus Palaestinae, et usque hodie per omnem Judaeam vetus consuetudo servatur, ut in viculis, oppidis, et castellis rotundi ponantur lapides gravissimi ponderis, ad quos juvenes exercere se soleant, et eos pro varietate virium sublevare, alii usque ad genua, alii usque ad umbilicum, alii ad humeros et caput, nonnulli super verticem, rectis junctisque manibus, magnitudinem virium demonstrantes, pondus extollant. In arce Atheniensium, juxta simulacrum Minervae, vidi sphaeram aeneam gravissimi ponderis, quam ego pro imbecillitate corpusculi movere vix potui. Cum autem quaererem, quidnam sibi vellet, responsum est ab urbis ejus cultoribus, athletarum in illa massa 897 fortitudinem comprobari, nec prius ad agonem quemquam descendere, quam ex levatione ponderis sciatur quis cui debeat comparari. Sensus ergo iste est: Ponam Jerusalem cunctis gentibus, quasi gravissimum lapidem sublevandum. Levabunt quidem eam, et pro virium varietate vastabunt; sed necesse est ut dum levatur, in ipso nixu et elevatione ponderis, gravissimus lapis scissuram aliquam vel rasuram in levantium corporibus derelinquat. Super Ecclesia sic interpretari potest, quod cuncti persecutores qui contra domum Domini dimicarunt inebrientur eo calice quo universis gentibus propinat Jeremias, ut bibant, et inebrientur, et cadant, et vomant, et insaniant. Scio persecutionis tempore multos e nostris contra Ecclesiam pugnare compulsos; sed quicumque hoc pondus voluerit sublevare, levabit quidem, et pro ira Domini qua corripit peccatores, suis manibus sustentabit: verum ipse non erit impunitus, Dei contra se gladio dimicante. Pro lapide oneris, quem nos, ut potuimus, interpretati sumus, Septuaginta verterunt, lapidem conculcatum a cunctis gentibus. Omnis qui conculcaverit eum( sive eam, id est, Jerusalem) illudens illudet. Qui manifestus est sensus, quod utroque modo Jerusalem et ab inimicis gentibus, et a persecutoribus conculcanda sit et illudendum ei pro voluntate illudentium. Sed melior et verior est sensus superior. Breviter singula exponimus, ut tandem veniamus ad calcem, ne si prolixius scripserimus, et rerum obscuritate, et sermonis longitudine, Lectoris animus confundatur.
4.3.2
LIBER TERTIUS. (CAP. XII) (Vers. 4.)
4.3.2
In die illa dicit Dominus, percutiam omnem equum in stuporem, et ascensorem ejus in amentiam: et super domum Juda aperiam oculos meos, et omnem equum populorum percutiam in[ Vulg. tacet in] caecitate. LXX: In die illa, dicit Dominus omnipotens: Percutiam omnem equum in stupore, et ascensorem ejus in amentia: super domum autem Juda aperiam oculos meos, et omnes equos populorum percutiam in caecitate. In illo tempore( hoc enim significat dies) quando obsessa fuerit Jerusalem, ita ut Judas quoque eam obsidere cogatur, et carnaliter et spiritualiter percutiet Dominus omnes adversariorum 898 equos in stuporem, ita ut omnes stupeant qui eos viderint esse percussos, et ascensores eorum, malorum premente magnitudine, vertentur in amentiam, et super domum Juda, qui contra metropolim suam facere aliquid cogebantur, aperiet Dominus oculos suos, ut eorum misereatur, et eos dignos suo faciat aspectu, oculorumque suorum illustret lumine: omnes autem equos populorum aeterna percutiet caecitate. Qui spiritualiter equi intelligendi sint, supra diximus: Fallax equus in salutem. Et: Hi in curribus, et hi in equis, et caetera his similia. Ascensores quoque eorum, vel daemones, vel falsos magistros diximus, qui omnes in stuporem vertentur et amentiam, ut nihil sapere convincantur: sed palpabiles eos opprimant tenebrae, quales fuerunt quando Aegyptiorum primitiva percussa sunt. Super domum autem Juda, id est, populum qui confitetur Deum, et fractus persecutionis angustiis ac timore perterritus, videtur esse in numero persequentium: aperiet Dominus oculos suos, ut plerosque respiciat dicentes ad se: Respice in me, et miserere mei, et mereantur audire: Erit tibi Dominus lumen aeternum. Haec est gravissimi lapidis laceratio, quam in adversarios suos, qui Jerusalem levare et vexare conati sunt, Dominus comminatur.
4.3.3
LIBER TERTIUS. (CAP. XII) (Vers. 5.)
4.3.3
Et dicent duces Juda in corde suo: Confortentur mihi habitatores Jerusalem in Domino exercituum Deo eorum[ Al. suo]. LXX: Et dicent tribuni, id est, οἱ χιλίαρχοι, Juda in cordibus suis: Inveniemus nobis, qui habitant Jerusalem, in Domino omnipotente Deo eorum. Cum aperuerit Dominus oculos suos super Judam, et percusserit omnes equos gentium caecitate, duces Juda, de quo supra dictum est: Sed et Judas erit in obsidione contra Jerusalem, vota facient in cordibus suis, quia loqui libere non audebunt, ut vincat Jerusalem, et victus Judas cum hostibus vincat cum civibus suis. Pro eo quod nos diximus: confortentur mihi, et LXX transtulerunt εὐρήσομεν ἑαυτοῖς, inveniemus nobis; in Hebraico scriptum EMSA LI(), quod Aquila transtulit, καρτέρησον μοι, id est, conforta mihi, ut sit sensus: Optabunt chiliarchi, et tribuni, ac duces Juda, 899 ac vota facient in abscondito mentis arcano, ut Deus confortet habitatores Jerusalem in Domino Deo suo, et vincant adversarios suos. Juxta tropologiam, duces ac tribuni apostoli sunt, et omnes apostolici viri atque doctores, qui Christi exercitui praefuerunt, qui nollent sibi alios invenire nisi eos qui habitent in Jerusalem, visione pacis, et qui habitent in Domino omnipotente Deo suo. De his ducibus Paulus apostolus fuit, qui invenit Titum, et Timotheum, Lucam atque Sylvanum: Petrus quoque qui Marcum scriptorem erudivit Evangelii[ Al. in Evangelio], et caeteri apostoli qui omnem mundum sua doctrina et eruditione compleverunt, ut haberent discipulos habitatores Jerusalem.
4.3.4
LIBER TERTIUS. (CAP. XII) (Vers. 6, 7.)
4.3.4
In die illa ponam duces Juda sicut caminum ignis in lignis, et sicut facem ignis in feno: et devorabunt ad dextram, et ad sinistram, omnes populos in circuitu: et habitabitur Jerusalem rursus in loco suo, in Jerusalem. Et salvabit Dominus tabernacula Juda, sicut in principio: ut non magnifice glorietur domus David, et gloria habitantium Jerusalem contra Judam: LXX: In die illa, ponam tribunos Juda sicut torrem ignis in lignis, et sicut fenum ignis in stipula, et devorabunt a dextris et sinistris omnes populos Domini per circuitum, et habitabitur Jerusalem adhuc in semetipsa, et salva faciet Dominus tabernacula Juda, sicut a principio: ut non magnificetur gloria domus David, et elatio habitatorum Jerusalem super Judam. Quando duces Juda dixerint in cordibus suis: Conforta mihi, Domine, obsessos Jerusalem, ut qui sua imbecillitate victi sunt, tuo superent auxilio: tunc ego Dominus omnipotens Deus eorum, ponam principes Juda sicut fornacem ignis in lignis, et sicut facem in stipula, ut devorent adversarios, quibus simulata amicitia jungebantur. Devorent autem a dextris et sinistris, et omnes populos occidant in circuitu, ut rursum Jerusalem habitetur in loco suo, et nequaquam hostiles impetus timeat. Urbes quoque et oppida, ac villas, et viculos tribus Judae, qui direpti fuerant atque vastati, instaurent sicut fuerant antequam vastarentur, et nequaquam domus regia, et inclyti ac magnifici tribus Juda, et habitatores Jerusalem glorientur adversus tribum 900 Juda, quod suo regatur imperio, suo consilio gubernetur; sed sciant quod Domini sit in utrisque victoria. Haec juxta historiam seu facta sint, seu futura, fidem rerum Domini judicio relinquentes, et sanctis ejus, qui ab eo sapientiae ac veritatis spiritum receperunt. Nos dicamus, quod tempore persecutionis Ecclesiae, duces et tribuni nominis Christiani, de quibus supra diximus: cum Dominus pacem reddiderit Jerusalem, et interfecerit adversarium spiritu oris sui, futuri sint quasi caminus ignis in lignis, ut devorent infructuosas arbores, et sicut faces in stipula, ut quodcumque frumentum non habet, et circumfertur omni vento doctrinae, tradatur incendio. Et devorabunt( inquit) duces Juda, et tribuni ad dexteram, et ad sinistram, eos qui in medio itinere incedere noluerunt, nec scierunt[ Al. nesciunt]. ὑπερβολὰς esse κακίας, unde Dei populus pollicetur, nec ad dexteram, nec ad sinistram declinabimus, via recta gradiemur( Num XX). Via dextera, parcitas est, quam Graeci φειδολίαν vocant: sinistra, luxuries: media rectaque frugalitas. Omnes igitur qui sunt in via dextra, quibus dicitur: Ne sis justus nimis: Et in sinistra, qui audiunt: Viae quae ad sinistram sunt, perversae sunt, devorans flamma consumet, et desertis adversariis atque sublatis, rursum Jerusalem, id est Ecclesia, pristinam gloriam recipiet, et erit in suo statu, et Judae tabernacula salvabuntur, toto orbe dispersa Christianorum conciliabula, de quibus quasi tentoriis et tabernaculis ire cupimus ad domum, quae non est manufacta, et ad coelestem Jerusalem. Propterea autem tabernacula plebis et omnium qui censentur nomine Christiano, et reputantur in vulgus, antiquam pacem recipient obsessis Ecclesiarum principibus, et in fugam versis, ut nequaquam putant magistri atque doctores sua doctrina et sapientia: sed Domini auxilio pacem Ecclesiis redditam.
4.3.5
LIBER TERTIUS. (CAP. XII) (Vers. 8.)
4.3.5
In die illa proteget Dominus habitatores Jerusalem, et erit qui offenderit ex eis in die illa; quasi David: Et domus David, quasi Dei, sicut Angelus Damini in conspectu eorum. LXX: Et erit in die illa, proteget Dominus habitatores Jerusalem; et qui infirmus in eis fuerit in die illa, erit quasi domus David; et domus 901 David, quasi domus Dei, et angelus Domini in conspectu eorum. Juda obtinente victoriam, et Domino restituente tabernacula ejus sicut fuerant a principio, ut nequaquam domus regia contra populum glorietur, in illa die et in illo tempore, Dominus( cujus auxilio Judas a dextris et a sinistris adversarios devorabit) proteget etiam obsessos Jerusalem: et in tantam felicitatem ac beatitudinem omnia mutabuntur, ut qui vilissimus putabatur, sit quasi domus regia; et qui de domo regia erat, sit quasi de domo Dei, id est, quasi nuntius Domini et angelicae dignitatis in conspectu eorum, qui eo tempore fuerint resalvati. Juxta anagogen: Proteget Dominus habitatores Ecclesiae, pace Ecclesiarum post persecutionem gravissimam reddita, quando et sui nominis interpretatione decorabitur: Jerusalem enim visio pacis exprimitur. Et tam beati erunt qui pro Ecclesia militarunt, et in persecutione Dominum sunt confessi: ut qui minimus fuerit, et quasi homo in aliquo peccato dictoque offenderit, ponatur in ordine magistrorum: et magistri, qui suum servaverint gradum, sint quasi domus Dei, et quasi angelus Domini; quia hoc omni studio laboramus, positi in terra, et vario labore sudantes, ut transformemur in angelicam gloriam.
4.3.6
LIBER TERTIUS. (CAP. XII) (Vers. 9.)
4.3.6
Et erit in die illa: quaeram conterere omnes gentes quae veniunt contra Jerusalem. Et effundam super domum David et super habitatores Jerusalem spiritum gratiae et precum. LXX: et erit in die illa: quaeram auferre omnes gentes quae veniunt contra Jerusalem, et effundam super domum David: et super habitatores Jerusalem spiritum gratiae et misericordiae. In die illo quando proteget Dominus habitatores Jerusalem, quaeret Dominus conterere omnes gentes, quae veniunt contra Jerusalem. Conteret autem non in perditionem, sed in emendationem, ut adversum Jerusalem militare desistant, et esse incipiant de Jerusalem. Si enim de nihilo creavit omnia, non idcirco fecit ut perderet quae creavit; sed ut illius misericordia quae creata sunt salvarentur. Unde et in Sapientia, quae Salomonis 902 inscribitur( si cui tamen placet librum recipere), scriptum reperimus: Creavit ut essent omnia, et salutares generationes mundi: et non erit eis venenum mortiferum. Sicut enim venit Dominus ut quaereret quod perierat, et salvavit humanum genus: sic et gentes in eo perdidit, quod gentes erant adversariae. Denique sequitur: Effundam super domum David et super habitatores Jerusalem spiritum gratiae et misericordiae. De hac gratia scribit et Paulus: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris[ Al. vestris] per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Et in supradicto volumine continetur: Quae in coelo sunt, quis investigabit? nisi quod tu dedisti sapientiam, et Spiritum sanctum tuum misisti de excelsis: et sic correctae sunt semitae eorum qui versantur in terra: et quae tibi placent, eruditi sunt homines. Et in Isaia loquitur Deus: Dedi spiritum meum super te. Et rursum de eodem Scriptura commemorat: Dedi spiritum meum super eum( Ibidem). Verbum autem effusionis, sensum largitatis ostendit: sicut manifestum est in eo quod diximus: Charitas Dei diffusa est in cordibus vestris. Et in alio loco ex persona Dei: Effundam de spiritu meo super omnem carnem. Qui sit autem spiritus gratiae, idem Apostolus loquitur ad Hebraeos: Quanto magis putatis deteriora mereri supplicia eum qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit! Unde et Spiritus sancti diversae gratiae esse dicuntur. Et salutatio Apostoli: Gratia( inquit) vobis et pax multiplicetur: ut postquam nobis peccata donaverit, tunc pax per misericordiam consequatur. Haec Judaei ex parte jam facta, et plenius in consummatione mundi futura commemorant. Nos autem post adventum Christi quotidie impleri intelligimus et probamus.
4.3.7
LIBER TERTIUS. (CAP. XII) (Vers. 10.)
4.3.7
Et aspicient ad me quem confixerunt: et plangent eum planctu quasi super unigenitum: et dolebunt super eum, ut doleri solet in morte primogeniti. LXX: Et aspicient ad me, pro eo quod insultaverunt: et plangent super eum planctum, quasi super charissimum: Et dolebunt dolore, quasi super primogenito. Hebraicae 903 litterae DALETH et RES, hoc est D et R, similes sunt, et parvo tantum apice distinguuntur. Ex quo evenit ut idem verbum diverse legentes, aliter atque aliter transferant. Intelligentiae gratia unum demus exemplum: Et vestitus, inquit, erat Samuel EPHOD BAD, id est, indumento lineo, BAD enim linum appellatur: unde et BADDIM lina dicuntur. Pro quo Hebraico Latinoque sermone, male quidam legunt EPHOD BAR: siquidem BAR, aut filius appellatur, aut frumenti manipulus, aut electus, aut οὖλος, id est, crispus. Quod ibi errore interpretationis accidit, etiam hic factum deprehendimus. Si enim legatur DACARU(), ἐξεκέντησαν, id est, compunxerunt sive confixerunt accipitur: sin autem contrario ordine, litteris commutatis, RACADU(), ὠρχήσαντο, id est, saltaverunt intelligitur. et ob similitudinem litterarum error est natus. Joannes autem evangelista, qui de pectore Domini hausit sapientiam, Hebraeus ex Hebraeis quem Salvator amabat plurimum, non magnopere curavit quid Graecae litterae continerent; sed verbum interpretatus e verbo est, ut in Hebraeo legerat, et tempore Dominicae passionis dixit esse completum. Quod si quis non recipit, det testimonium, de quo sanctarum Scripturarum loco Joannes ista protulerit: et cum non repererit, cogetur ingratis suscipere veritatem. Plangent autem Judaei quasi super unigenito et primogenito, idipsum significante in Domino Salvatore, et unigenito et primogenito. Unigenitus dicitur, propter naturae proprietatem: Primogenitus juxta Apostolum, ex mortuis resurgentium. Pro unigenito, charissimum Septuaginta transtulerunt, de quo in Evangelio legimus: Hic est Filius meus charissimus, in quo mihi complacui. Tunc dolebunt a se crucifixum, cum viderint in claritate regnantem. Verbum κατωρχήσαντο, apud Graecos, non ab illusione, sed a saltatu compositum est, quod scilicet contra Dominum quasi ludendo saltaverint, quando dicebant illudentes atque ridentes: Vah! qui destruis templum, et in tribus diebus aedificas illud: salvum fac temetipsum, descendens de cruce. Haec et alia 904 illudentes, et quodam amentiae tripudio saltantes loquebantur.
4.3.8
LIBER TERTIUS. (CAP. XII) (Vers. 11, 12.)
4.3.8
In die illa magnus erit planctus in Jerusalem, sicut planctus Adadremmon in campo Mageddon. Et planget terra, familiae et familiae seorsum: familiae domus David seorsum, et mulieres( sive uxores) eorum seorsum( verbum enim Hebraicum NESE, id est γυναῖκες, utrumque significat). Familiae domus Nathan seorsum, et mulieres eorum seorsum: familiae domus Levi seorsum: et mulieres eorum seorsum: familiae Semei seorsum, et mulieres eorum seorsum. Omnes familiae reliquae, familiae et familiae seorsum, et mulieres eorum seorsum. LXX: In die illa magnus erit planctus in Jerusalem, sicut planctus malogranati quod in campo succiditur, et planget terra per tribus ac tribus: tribus David seorsum, et mulieres eorum seorsum: tribus domus Judae seorsum, et mulieres eorum seorsum: tribus domus Nathan seorsum, et mulieres eorum seorsum: tribus domus Levi seorsum, et mulieres eorum seorsum: tribus Simeon seorsum, et mulieres eorum seorsum: omnes reliquae tribus seorsum, et mulieres eorum seorsum. ADADREMMON(), pro quo LXX transtulerunt ῥοῶνος, urbs est juxta Jezraelem, quae hoc olim vocabulo nuncupata est, et hodie vocatur Maximianopolis in campo Mageddon, in quo Josias, rex justus, a Pharaone cognomento Nechao vulneratus est: super quo Lamentationes scripsit Jeremias, quae leguntur in Ecclesia, et scripsisse eum, Paralipomenon testatur liber. Sicut igitur eo tempore post reges peccatores spes omnis populi erat in Josia, et occiso illo, magnus planctus in urbe commotus est, sicut legimus in Hebraico: Spiritus oris nostri Christus Dominus captus est in peccatis nostris, cui diximus: In umbra tua vivemus in gentibus( licet alii juxta intelligentiam spiritualem hoc referant ad Dominum Jesum), ita crucifixo Salvatore renovabitur planctus in Jerusalem, sicut quondam fuit in urbe Adadremmon, in campo Mageddon. Quodque sequitur: Plangent familiae et familiae, sive tribus et tribus seorsum: familiae domus David seorsum, et uxores, sive mulieres eorum seorsum, hoc significat, quod tempore tribulationis et luctus non debeamus servire conjugiis 905 et operi nuptiarum. Unde et in Joel, captivitate propinqua, dicitur ad Judaeos: Egrediatur sponsus de cubiculo[ Al. cubili] suo, et sponsa de thalamo suo. Et impendente diluvio, imperatur Noe: Ingredere in arcam tu, et filii tui, et uxor tua, et uxores filiorum tuorum. Et postea finito diluvio, dicit[ Al. dicitur] ad eum: Egredere tu, et uxor tua, et filii tui, et uxores eorum, ut qui in arca, impendente discrimine, fuerant separati, redditi mundo, generationi et liberis deservirent. Hoc autem non solum in tempore fit angustiae, sed et in tempore orationis: quando volumus Dominum deprecari, dicente Apostolo ad Corinthios: Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi. Igitur et nunc tribus domus David, et tribus domus Nathan, et tribus domus Levi, et tribus domus Semei, a suis uxoribus separantur: ut plangant unigenitum et primogenitum Dominum Jesum, de quo dixerat: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros. In David regia tribus accipitur, hoc est, Juda. In Nathan prophetalis ordo describitur. Levi refertur ad sacerdotes, ex quo ortum est sacerdotium. In Semei doctores accipiuntur: ex hac enim tribu magistrorum agmina pullularunt. Reliquas tribus tacuit, quae non habent aliquod privilegium dignitatis. In eo autem quod ait: Omnes tribus reliquae, tribus et tribus seorsum, et uxores eorum seorsum, universas absque nomine comprehendit. Dicamus, et juxta LXX ῥοῶν appellatur, non una arbor malorum granatorum, id est, mali punici, sed locus his arboribus consitus, de quo juxta intelligentiam spiritualem sponsus dicit in Cantico canticorum: Descendi, ut viderem in genimine torrentis si floruisset vinea, si floruissent mala punica. Descendit enim Salvator ad torrentem hujus saeculi et turbidas aquas, de quibus et in typo ejus Elias bibisse describitur: ut post flores vineae et mali punici fructum utrumque susciperet, et inebrians Ecclesiam suam, audiret ab ea: Potabis me de vino unguentarii, de vino malorum granatorum meorum. Hujuscemodi potio non solum aestus stomachi 906 fugat, sed et corruptum ventrem sanare dicitur, et reliquis prodesse visceribus. Nihil hoc pomo pulchrius; in rubore, Ecclesiae significat verecundiam: in granorum ordine, gradus et membra totius corporis per singula officia distributa. Cum in hujuscemodi vinea et malis fructum Salvator non invenerit, dicet: Omnem palmitem non ferentem fructum, tollet Pater; et omnem qui fert fructum, purgabit eum ut fructum plus afferat. Et in alio loco Joannes Baptista conclamat: Jam securis ad radices arborum posita est. Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mitetur. In succisione vitium[ Al. vitiorum] vel malorum, quando in die judicii omnia deponentur nomina dignitatum, et impletum fuerit illud quod scriptum est: Ecce homo et opera ejus; et paleae a tritico separatae, erit planctus magnus non in alio loco, sed in Jerusalem. Etenim plaga atque judicium a sanctis incipiet, et reges et sacerdotes et prophetae et doctores tundent manibus pectora: cum mala pulcherrima viderint esse succisa, et eum quem confixerant, in Patris ac sua majestate regnare.
4.4.1
LIBER TERTIUS. (CAP. XIII) (Cap. XIII.--Vers. 1.)
4.4.1
In die illa erit fons patens domui David, et habitantibus Jerusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatae. LXX: In die illa erit omnis locus apertus in domo David, et habitantibus Jerusalem: et in transmutationem et in aspersionem. De hoc fonte, qui egreditur de domo David, et in Ezechiele propheta scribitur, quod erumpat fons in domo Domini, et crescat in fluvium, qui appellatur aqua remissionis et indulgentiae; et pergat ad solitudinem et ad mare, quod nunc vocatur Mortuum, piscesque omnes vivificet, et ex utraque ripa Huminis varii generis consurgant arbores, per singulos menses semper novis fructibus abundantes. Et ut sciamus domum, hoc est, templum Dei, ipsam esse domum David, quae in Ezechiele domus Dei, in Zacharia domus David appellatur: hic fons de domo Dei egrediens, refertur ad Ecclesiam et ad scientiam Scripturarum, ut omnes renascamur in Christo, et in aqua baptismatis nostra nobis peccata 907 donentur. Nihil immundius menstruata, quae quidquid attigerit, immundum facit: et hujus tamen sordes Christi abluentur baptismate. Pro ablutione peccatorum et menstruatae, LXX transtulerunt, transmutationem et aspersionem: quod de Lege transeamus ad Evangelium, de littera ad spiritum, de umbra ad veritatem, pro brevibus et praesentibus futura et aeterna succedant. Aspersio autem sanguinem Domini significat, de quo et Petrus apostolus loquitur: Gratia vobis, et pax multiplicetur, in obedientiam et aspersionem sanguinis Jesu Christi. Et rursum: Scientes quod non corruptibilibus argente et auro redempti estis, sed sanguine pretioso, ut agni immaculati et purissimi, quo qui aspersus fuerit et redemptus, dicere poterit cum propheta: Asperges me, Domine, hyssopo et mundabor: lavabis me et super nivem dealbabor.
4.4.2
LIBER TERTIUS. (CAP. XIII) (Vers. 2.)
4.4.2
Et erit in die illa, dicit Dominus exercituum, disperdam nomina idolorum de terra, et non memorabuntur ultra, et prophetas[ Vulg. pseudoprophetas], et spiritum immundum auferam de terra. LXX: Et erit in die illa, dicit Dominus Sabaoth, disperdam nomina idolorum de terra, et non erit ultra eorum memoria, et pseudoprophetas, et spiritum immundum auferam de terra. In die illa quam crebro commemorat, omnia idola auferentur de terra, sive illa idola de quibus Psalmista dicit: Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum, ut nulla sit alia religio, nisi tantum nominis Christiani, et de quibus in propheta scriptum est: Utulate, sculptilia in Jerusalem et in Samaria. Sicut enim feci Samariae et sculptilibus illius: sic faciam Jerusalem et idolis ejus. Sive haec idola, de quibus Apostolus loquitur: Spiritus autem manifeste dicit: quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus, et doctrinis daemoniorum in hypocrisi falsiloquorum, cauteriatam habentium conscientiam suam. Sicut enim idola fiunt manu artificis: ita haereticorum perversa doctrina, quodcumque simulaverit, vertit in idolum, et facit pro Christo adorari Antichristum. Pro pseudoprophetis, in Hebraico absolute leguntur prophetae, id est, NEBIM, qui et ipsi pseudoprophetas significant; sed tamen et ab 908 ethnicis sacerdotes idolorum vocantur prophetae.
4.4.3
LIBER TERTIUS. (CAP. XIII) (Vers. 3.)
4.4.3
Et erit, cum prophetaverit quispiam ultra, dicent ei pater ejus et mater ejus, qui genuerunt eum: Non vives, quia mendacium locutus es in nomine Domini: et configent eum pater ejus et mater ejus, qui genuerunt eum[ Vulg. genitores ejus], cum prophetaverit. LXX: Er erit, si prophetaverit homo ultra, dicet ad eum pater suus et mater sua, qui genuerunt eum: Non vives, quoniam mendacium locutus es in nomine Domini: et compedient eum pater ejus et mater ejus, qui genuerunt eum, cum prophetaverit. Nominibus idolorum de terra sublatis, et pseudoprophetis, atque immundo spiritu qui loquebatur in eis, si quis ultra tentare voluerit, et quippiam ex persona Domini prophetare, statim pater ejus et mater obliviscentur parentum, ut Dei retineant servitutem, et proferent contra filium mortis sententiam: et tam piae erunt omnium in Deum mentes, ut non exspectetur publicum judicium; sed pereant qui tales sunt, sententia propinquorum. Pro eo quod nos diximus, configent eum, idem verbum est in Hebraeo quod supra, DACARU(). Qua ergo ratione LXX interpretes ibi κατωρχήσαντο, id est, insultaverunt, sive illuserunt, et ut verbum de verbo exprimam, contra eum saltaverunt; et hic συμποδιοῦσιν transferre voluerunt, id est, compedient: cum et Aquila, et Symmachus, et Theodotio, et ibi et hic similiter verterint, confixerunt. Recte autem qui falsa prophetaverit, homo appellatus est, dicente Apostolo: Cum enim sint inter vos aemulationes et contentiones, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Et in Psalmis: Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. Et indigni spiritu Dei merentur audire: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis: quia carnales sunt.
4.4.4
LIBER TERTIUS. (CAP. XIII) (Vers. 3 seqq.)
4.4.4
Et erit in die illa, confundentur prophetae unusquisque ex visione sua, cum prophetaverit, nec operientur pallio saccino ut mentiantur: sed dicet, Non sum propheta: homo agricola ego sum: quoniam Adam exemplum meum ab adolescentia mea. Et dicetur ei: Quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum? Et dicet: His plagatus sum in domo eorum qui diligebant 909 me. LXX: Et erit in die illa, confundentur prophetae unusquisque ex visione sua cum prophetaverit: et induentur pelle cilicina, qua mentiti sunt, et dicet: Non sum prophetes ego, quia homo genuit me a juventute mea, et dicam ad eum: Quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum? Et dicet: Quibus percussus sum in domo diligentis me. Qui prophetare tentaverit, et parentum judicio fuerit condemnatus, et vaticinii illius falsitatem rerum contrarius exitus approbaverit, confundetur ex visione sua, nec ultra operietur cilicio ut mentiatur. Hic enim erat habitus prophetarum, ut quando populum ad poenitentiam provocabant, induerentur cilicio. Unde et Isaiae praecipitur, ut auferat saccum de lumbis suis, et nudus incedat: nequaquam enim tempus esse poenitentiae, sed imminentis captivitatis. Ergo et iste pseudopropheta nequaquam habitum accipiet prophetalem, ne sub alieno vestitu et operimento simplices quosque decipiat; sed magis terram findet vomere, et agriculturae deditus hominem se probabit, Deique subjacere sententiae, qui locutus est ad Adam: Maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae: spinas et tribulos germinabit tibi: et comedes herbas terrae: et in sudore vultus tui vesceris pane. Cumque se ostenderit ad hoc natum, ut in sudore faciei suae comedat panem suum, interrogabit eum alter, et dicet: Quid sibi volunt istae plagae, et haec vulnera quae in medio manuum tuarum sunt? Et est sensus: Quare adhaeres patibulo? cur manus tuae transfixae sunt clavis? quid commisisti, ut huic poenae et cruciatui subjaceres? Et ille respondebit, et dicet: Haec vulnera et has accepi plagas, parentum meorum judicio condemnatus, et eorum qui me non oderant, sed amabant. Et intantum, fugato mendacio, veritas obtinebit, ut etiam ipse qui suo punitus est vitio, recte perpessum se esse fateatur. Hebraei hoc quod scriptum est: Nec operientur pallio saccino, ut mentiantur, sic edisserunt, et non replebuntur spiritu daemoniaco, quos τριχιῶντας, id est, pilosos, in Isaia legimus, ne per hanc occasionem ementiti habitus, Dei 910 in se eloquia mentiantur, sive Dominum negent: CHAESU enim, et mentiantur et negent, interpretari protest.
4.4.5
LIBER TERTIUS. (CAP. XIII) (Vers. 7 seqq.)
4.4.5
Framea, suscitare super pastorem meum, et super virum cohaerentem mihi, dicit Dominus exercituum. Percute pastorem, et dispergentur oves, et convertam manum meam ad parvulos. Et erunt in omni terra, dicit Dominus: partes duae in ea dispergentur, et deficient; et tertia pars relinquetur in ea. Et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos sicut uritur argentum: et probabo eos sicut probatur aurum. Ipse vocabit nomen meum, et ego exaudiam eum: dicam, Populus meus es: et ipse dicet, Dominus Deus meus. LXX: Framea, consurge super pastorem meum, et super virum civem ejus, dicit Dominus omnipotens. Percute pastorem, et dispergentur oves: et inducam manum meam super pastores. Et erit in die illa, dicit Dominus, duae partes peribunt et deficient, et tertia pars relinquetur in ea: et transducam tertiam partem per ignem, et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos sicut probatur aurum. Ipse invocabit nomen meum, et ego exaudiam eum, et dicam, Populus meus iste est, et ipse dicet, Dominus Deus meus es tu. Pro framea quam LXX ῥομφαίαν transtulerunt in Hebraico AREB, apud Aquilam et Symmachum, μάχαιραν, id est, gladium sive mucronem reperimus. Et pro eo quod nos vertimus super virum cohaerentem mihi, id est, προσκεκολλημένον μοι, Aquila interpretatus est super virum contribulem meum, id est, σύμφυλό μου[ Al. μοι]: Symmachus, super virum populi mei, quod Hebraice dicitur AMITHI): LXX: super virum civem ejus: Theodotio, super virum proximum ejus: VAU in fine sermonis pro JOD legentes, quae litterae sola inter se distant magnitudine; et si JOD legatur, meum significat: si VAU, ejus. Miror autem quosdam hanc prophetiam( quam evangelista Matthaeus retulit ad Dominum Salvatorem postquam in passione ejus fugere discipuli, et tunc eam dicit esse completam) allegoricis interpretationibus velle tenuare, et dum plus cupiunt videri nosse quam caeteri, veritatis regulam non tenere. Refert enim evangelista Matthaeus: Tunc dicit illis Jesus: omnes vos scandalum patiemini in me in 911 ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. Et iterum: Hoc autem totum factum est, ut implerentur Scripturae Prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt. Nec putandum est de altero loco assumptum testimonium, quia in Evangelio Deus a se dicit pastorem esse percussum, et in praesenti loco, gladio atque mucroni legimus imperatum: Percute pastorem, et dispergentur oves. Hic gladius et haec romphaea est et framea, de qua et in vicesimo primo psalmo Dominus loquitur ad Patrem: Erue a framea animam meam, et de manu canis unicam meam. De hac romphaea et in Amos propheta scriptum est: In gladio morientur omnes peccatores terrae. Quod juxta litteram penitus stare non potest: multi enim peccatores naufragio pereunt: alii veneno: hi aquis suffocantur, illos consumit incendium. Hoc autem gladio et hac romphaea omnes intereunt[ Al. puniuntur] peccatores, et tetri coloris Aethiopes, de quibus Sophonias sacro ore testatur, dicens: Sed et vos, Aethiopes, interfecti gladio meo eritis. Postquam pastor bonus qui animam suam posuit pro ovibus suis, qui locutus ad Patrem est: Quem tu percussisti, ipsi persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum adjiciebant, Patris voluntate percussus est, et vir cohaerens Deo qui ait: Ego in Patre, et Pater in me, pependit in patibulo, et dixit: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum: statim dispersae sunt oves, omnis in Christo multitudo credentium. Convertitque Dominus manum suam, ut in LXX legimus, ad pastores, quos multi male Judaeorum principes interpretantur. Ut autem in Hebraeo scriptum est, ad parvulos, quibus Dominus dixerat in Evangelio: Ne timeas, grex parvule. Et in Isaia: Ecce ego et pueri, sive parvuli, quos mihi dedit Deus. Et duae partes factae sunt in omni terra Judaeorum atque gentilium, qui pariter perierunt et defecerunt: in passione enim ejus, vox Psalmistae completa est dicentis: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus. Et: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Pereuntibus 912 gentilibus et Judaeis, tertia in orbe pars, hoc est, tertius Christianorum populus, repente succrevit. Et pulchre ait: Tertia pars relinquetur in ea, hoc est, in terra: quia de Judaeis atque gentilibus hi qui Dominum confessi sunt, soli vitae et habitationi terrae reservati sunt. Ipsa quoque tertia pars ne delicata esset, et secura confessione, quasi argentum et aurum per ignem ducitur et probatur, quem et Dominus in credentibus ardere cupit, et Paulus fervere desiderat. Unde et apostoli in spiritu et igne Domini baptizati loquuntur in psalmo: Quoniam probasti nos, Deus, igne nos examinasti sicut examinatur argentum. Et post paululum: Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium: Et in alio loco dicitur ad credentem: Si transieris per ignem, flamma non comburet te: quia tecum sum. Idcirco autem non consumit incendium, et flamma non devorat, quia vox Domini intercidentis flammam ignis. Cum sic probati fuerint parvuli, super quos Dominus convertit manum suam, et per vocationem eorum omnis nationum turba crediderit, tunc credentium populus vocabit Christum nomine suo, et illo dicente: Tu es populus meus, populus respondebit: Dominus Deus meus es tu. Judaei haec ad Christum referunt: et in ultimo tempore futura contendunt; sed hoc inter nos et illos est, quod nos expleta jam dicimus, illi explenda commemorant.
4.5.1
LIBER TERTIUS. (CAP. XIV) (Cap. XIV.--Vers. 1, 2.)
4.5.1
Ecce dies veniunt[ Vulg. venient] Domini, et dividentur spolia tua in medio tui. Et congregabo omnes gentes ad Jerusalem in praelium, et capietur civitas, et vastabuntur domus, et mulieres violabuntur, et egredietur media pars civitatis in captivitatem, et reliquum populi non auferetur ex urbe. LXX: Ecce dies Domini veniunt, et dividentur spolia tua in te, et congregabo omnes gentes super Jerusalem, ad bellandum, et capietur civitas, et diripientur domus, et mulieres polluentur, et egredietur media pars civitatis in captivitatem: reliqui autem populi mei non peribunt de civitate. Dies quos venturos Dominus comminatur, ut dividantur spolia Jerusalem in medio ejus, et caetera quae prophetalis sermo comprehendit, 913 hi sunt de quibus et in Isaia legimus: Dies Domini insanabilis veniet furoris et irae, ponere totum orbem in solitudinem, et peccatores auferre de eo. Quanta autem necessitas erit, ut spolia ejus dividantur in medio illius? Solet hoc frequenter accidere, ut quae subito impetu in civitate direpta sunt, foris in agro aut in solitudine dividantur, ne forte hostes superveniant. Hic autem tantum malorum pondus incumbet, ut quae direpta sunt, in civitatis medio dividantur pro securitate victoriae. Et non solum capietur Jerusalem, cunctis gentibus adversum eam in praelio concitatis; sed et vastabuntur domus habitantium Jerusalem, et mulieres violabuntur in dolorem dominorum et maritorum, qui nec populationem domorum, nec uxorum stuprum ab hostibus prohibere poterunt, juxta illud quod alibi legimus: Qui congregati sunt in medio tui, gladio cadent et filios vestros in conspectu vestro allident, et domus vestras depraedabuntur, et uxores vestras habebunt, quo nihil crudelius nihilque miserius inveniri potest, ut timore mortis propriae, nec salutem filiorum, nec uxorum pudicitiam defendere audeant. Hoc ipsum et Amos propheta ad Amasiam impium sacerdotem comminans loquitur: Uxor tua in civitate fornicabitur, et filii tui et filiae in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur. Et haec populo Judaeorum universa contingent: Quia fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania. Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversum Dominum et adversum Christum ejus. Qui irrisit et subsannavit eos, et in furore suo conturbavit illos, intantum ut Apostolus quoque cernens eos annos qui ad poenitentiam dati fuerant, jam esse completos, et nihilominus illos in negatione persistere qui occiderunt Dominum, et prophetas et apostolos persecuti sunt, dixerit: Pervenit super eos[ Al. nos] ira in finem. Haec omnia plenissime Josephus, qui Judaicam scripsit historiam, et multo majora quam legimus in prophetis, eos sustinuisse commemorat. Cornelius quoque Tacitus, qui post Augustum usque ad mortem Domitiani Vitas Caesarum 914 triginta voluminibus exaravit. Quomodo autem media pars capta sit civitatis, et reliquus populus in urbe permanserit, et illo tempore et aliis approbatur, septentrionalem urbis et inferiorem partem esse captam, montem autem templi, et Sion, in quo arx erat, integra remansisse. Judaei haec sub Gog dicunt esse complenda: alii temporibus Macedonum et Aegyptiorum, diversarumque gentium ex parte transacta. Nos temporis veritatem Domini sententiae relinquentes, quae scripta sunt, explicemus.
4.5.2
LIBER TERTIUS. (CAP. XIV) (Vers. 3, 4.)
4.5.2
Et egredietur Dominus, et praeliabitur contra gentes illas, sicut praeliatus est in die certaminis. Et stabunt pedes ejus in die illa super montem Olivarum, qui est contra Jerusalem ad Orientem, et scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad Orientem et ad Occidentem, praerupto grandi valde. LXX: Et egredietur Dominus, et praeliabitur contra gentes illas, sicut in die commissionis, et in die praelii: et stabunt pedes ejus in die illa super montem Olivarum, qui est contra Jerusalem ad Orientalem plagam. Et scindetur mons Olivarum, media pars ejus ad Orientem, et media pars illius ad mare, voragine magna nimis. Egredi Deum, et pugnare contra gentes, et stare pedes ejus super montem Oliveti, et caetera quae in Scripturis sanctis ἀνθρωποπάθως dicta, et carnaliter continentur, digne Deo debemus accipere. Alioquin, cum loquatur Apostolus: Qui est imago Dei invisibilis. Et rursum: Regi autem saeculorum incorruptibili, invisibili Deo. Et in Evangelio scriptum sit: Deum nemo vidit umquam: unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse narravit. Et iterum: Non quia Deum vidit quisquam, praeter eum qui est de Patre( Ibidem, VI): sicut iram ejus et poenitentiam, et animam, et manus, et pedes, et ventrem, et oculos, et caetera corporis membra, pro varietate causarum et sensuum interpretationis accipimus: sic et hoc quod scriptum est, Egredietur Dominus, et praeliabitur, juxta illud accipiendum quod in Abacuc legimus: Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum Christo tuo. Et in Michaea: Quia ecce Dominus egredietur de loco suo, et descendit et calcabit super excelsa terrae, et consumentu 915 montes subtus eum, vallesque scindentur. In Isaia quoque: Dominus virtutum egredietur, et conteret bellum, et suscitabit zelum, et clamabit super hostes suos cum fortitudine. Egredietur ergo Deus de loco suo, quando quietem et mansuetudinem et clementiam suam pro emendatione peccantium rumpere cogitur: qui cum per naturam dulcis sit, vitio nostro παραπικραίνεται, id est, amarus efficitur: non sibi, sed patientibus, quibus amara tormenta sunt. Iste qui alibi loquitur per prophetam: Ego sum Deus, et non commutor. Et ad ipsum dicitur: Tu autem idem es, et permanes. Et in epistola Jacobi: Apud quem non est commutatio: nunc egreditur et praeliatur sicut in die certaminis, quando Pharaonem in mari submersit Rubro, et pro Israelitico populo dimicavit. Et stabunt pedes ejus his quorum misertus fuerit, et nequaquam movebuntur, ut rursum de eo dici possit: Et Dominus tuba canet; et ambulabit in comminatione irae suae. Nec ambulabit, declinante jam sole, et vicinis tenebris post meridiem, quod super Adam eum fecisse legimus. Cumque steterit, non stabit in valle et in locis humilibus, sed in monte, qui non infructuosas arbores habeat, et silvam sterilem; sed ubi oliveta nascuntur, quibus alitur lumen aeternum, et solvuntur infirmitates, et requies lassis tribuitur. Et ipse Olivarum in quo stant pedes Domini, contra Jerusalem est et ad Orientem, unde oritur sol justitiae, illisque olivis consitus est, de quibus dicitur: Filii tui sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae. Cujus media pars scindetur ad orientem, in qua sunt arbores plantatae de gentibus, de quibus una loquitur: Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei. Et altera media pars scindetur ad Occidentem et mare, praerupto grandi valde, qui circumcisionis est populus, ad quem Deus loquitur per prophetam: Quid dilecta mea in domo mea fecit abominationem? Numquid vota et carnes sanctae auferent a te malitias; aut in his effugies? Haec dilecta in domo Dei fecit abominationem, 916 ut Dei Filium crucifigeret, et audiret: Olivam umbrosam, et nemorosam pulchritudinem vocavit Dominus nomen tuum; et inutiles facti sunt rami tui, qui fracti sunt de bona radice, ut nos in locum eorum insereremur. Et animadverte mysteria Scripturarum, quando[ Al. quomodo] media pars quae vergit ad Occidentem, et salsis atque amaris fluctibus tunditur, non simpliciter in mari esse dicatur, sed in praerupta maris voragine et magna nimis, de qua et Michaeas loquitur: Detraham in vallem lapides ejus( haud dubium quin Jerusalem), et fundamenta ejus revelabo. Haec ut in locis difficillimis et valde obscuris, pro tenuitate virium nostrarum diximus. Caeterum Judaei occidentem sequentes litteram, conantur ostendere, stantem Dominum super montem Oliveti, et ipsum montem in duas partes esse divisum, ut contra orientem unius partis habeat scissura principium, et altera pars finem tendat ad Occidentem: et in medio valde[ Al. valle] praecipiti, alia pars ad Aquilonem, ad Austrum alia dividatur.
4.5.3
LIBER TERTIUS. (CAP. XIV) (Vers. 5)
4.5.3
Et separabitur medium montis ad Aquilonem, et medium ejus ad Meridiem. Et fugietis ad vallem montium meorum: quoniam conjungetur vallis montium usque ad proximum, et fugietis sicut fugistis a facie terraemotus in diebus Osiae regis Juda, et veniet Dominus Deus meus: omnesque sancti cum eo. LXX: Et inclinabit media pars montis ad Aquilonem, et media pars ejus ad Austrum. Et obturabitur vallis montium meorum, et adjungetur vallis montium usque ad Asael: et replebitur sicut repleta est a facie terraemotus in diebus Osiae regis Juda, et aderit Dominus Deus meus, et omnes sancti cum eo. Pro eo quod nos diximus, fugietis, LXX et reliqui interpretes ἐμφραχθήσεται, id est, obturabitur, sive replebitur, transtulerunt. Et pro eo quod nos posuimus, quoniam conjungetur vallis montium usque ad proximum; pro proximo, LXX Asael transtulerunt: Aquila ipsum verbum Hebraicum posuit ASEL() per e bre vem litteram( ἀζέλ), Theodotio per extensam( ἀζὴλ); solus 917 Symmachus proximum interpretatus est, quem et nos secuti sumus. Dicamus παραφραστικῶς ut possint patere quae scripta sunt: Cum mons Oliveti grandi voragine praeruptus fuerit, ita ut una pars voraginis ad Orientem, altera ad Occidentem respiciat, repente et in ipsa voragine excelsa ex utraque parte praerupto, alia vorago rumpetur ad Aquilonem, alia ad Austrum, et praeruptum quadrangulum fiet, ut quadrifariam in quatuor plagas Orientis et Occidentis, Aquilonis et Austri vorago tendatur. Et fugietis, inquit, ad vallem quae est inter templum et Sion. Hi enim templi et Sion duo montes, Dei montes appellantur; quia vallis illa montis Oliveti, quae praeruptis hinc atque inde montibus cingitur, usque ad templi montem qui sanctus est, suam voraginem trahet. Terraemotus autem in diebus Osia regis Juda, illius temporis traditur, quando Osias, qui altero nomine Azarias dicitur, illicitum sibi sacerdotium vendicare conatus, lepra percussus in fronte est, de quo terraemotu et in Amos principio legimus: Verba Amos qui fuit in pastoralibus de Thecue, quae vidit super Israel in diebus Osiae regis Juda, et in diebus Jeroboam filii Joas regis Israel, ante duos annos terraemotus. Denique postquam hic mortuus est rex scelestus, ad cujus impietatem omnis terra commota est, vidit Isaias visionem magnam, quam suo volumini intexuit. Transeamus ad intelligentiam spiritualem. Postquam mons Olivarum ad Orientem et Occidentem vocatione Gentium et abjectione Judaeorum fuerit separatus, rursum alia scissura fiet Aquilonis et Austri. Aquilo jungetur Occidenti, Auster Orientali plagae; ad sinistram stabit Circumcisio, ad dextram populus Christianus. De his duobus ventis Ecclesia loquitur: Surge, Aquilo, et veni, Auster, ut Aquilone vento frigidissimo recedente, qui interpretatur diabolus, Auster calidus ventus adveniat, quem sponsa perquirens, ait: Ubi pascis, ubi cubas, in meridie? De quo et Abacuc mystice loquitur: Deus de Themam veniet, pro quo in Hebraico scriptum est: Deus ab Austro, id est, a luce plenissima. De qua alibi Psalmista conclamat: Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis. Cum autem tanta fuerit duorum populorum in toto orbe divisio, ut alii 918 ad Orientem et Austrum, id est, ad dextram: alii ad Aquilonem, et Occidentem, ad sinistram videlicet separentur, tunc quicumque sanctus est, fugiet ad vallem montium Dei, de quibus supra diximus, templi et Sion, duo videlicet Testamenta: quoniam vorago illa quae prius fuerat utriusque montis, tendetur usque ad Asael, hoc est, usque ad domum Dei, quae vicina est paradiso, et coelesti Jerusalem, et monti sancto, in quo templum situm est. Et sicut eo tempore quo sub Osia rege leproso vehementissimus terraemotus mortalium corda perterruit, et territos huc illucque dispersit: ita duorum populorum separatio, et rursum credentium in una fide societas, inter duos montes placabili sede requiescet: quoniam et vetus et novum Instrumentum sibi utrumque jungetur. Quod autem dicitur, usque ad Asael, id est, usque ad proximum, hoc significat, juncta quidem sibi esse duo Instrumenta Legis et Evangelii; sed ita juncta ut magis vicina sint quam unita: multa enim veteris Legis amisimus, et novae gratiae suscepimus. Cum autem hoc fuerit ratione perfectum: tunc veniet, inquit, Dominus Deus meus, omnesque sancti cum eo. Sin autem voluerimus pro eo quod nos diximus, fugietis, sequi illud quod alii Interpretes transtulerunt, obturabitur, sive replebitur vallis montium eorum: hoc dicemus, quod adventus Domini Salvatoris, duobus inter se populis separatis, obturet et re pleat eam voraginem quae duos populos dividebat, ut plana via ad se mutuo gradiantur.
4.5.4
LIBER TERTIUS. (CAP. XIV) (Vers. 6, 7.)
4.5.4
Et erit in die illa, non erit lux, sed frigus et gelu. Et erit dies una, quae nota est Domino, non dies neque nox, et in tempore vesperi erit lux. LXX: In die illa non erit lux, sed frigus et gelu erit una die, et dies illa nota erit Domino: et non dies neque nox, et ad vesperam erit lux. Manifeste de secundo Salvatoris praedicatur adventu, de quo et Joannes in Apocalypsi sua[ Al. sic] loquitur: Ecce veniet cum nubibus, et videbit eum omnis oculus et qui eum compunxerunt. Et Dominus in Evangelio pronuntiat venturum Filium hominis in nubibus coeli cum fortitudine et gloria multa. Veniet cum nubibus, id est, angelis, qui sunt ministri spiritus, et ad diversa mittuntur officia, et cum prophetis atque apostolis, 919 de quibus scriptum est: Veritas tua usque ad nubes. Cumque dies adventus ejus fuerit impletus, non erit lux, sed frigus et gelu, refrigerata omnium charitate, et prae multitudine malorum quae superventura sunt, frigescentibus cunctis, et calorem pristinae fidei perdentibus. Postquam autem omnes peccatores frigus suum geluque contraxerit, una dies erit atque perpetua: nequaquam sibi luce et tenebris, die et nocte succedentibus; sed ipse Dominus erit lux omnium: de quo Isaias plenius: Non erit, inquit, tibi sol in lucem diei, neque ortus lunae illuminabit te per noctem; sed erit tibi Dominus lux aeterna, et Deus tuus gloria tua. Qui et in alio loco clamat ad Jerusalem: Illuminare, illuminare, Jerusalem: venit enim lux tua super te, et gloria Dei tui super te orta est. Ecce enim tenebrae et caligo operient terram super gentes: super te autem apparebit Dominus, et gloria ejus in te videbitur. Et ibunt reges in lumine tuo, et gentes in splendore tuo. Si caligo et tenebrae operient terram super gentes, quomodo rursum gentes ambulabunt in splendore Domini? Sed illae gentes erunt in tenebris quas frigus geluque contraxerit: et illae ambulabunt lumine Domini, quae secutae fuerint reges, apostolos et prophetas, de quibus scriptum est: Cor regis in manu Domini. Denique in tempore vesperi, hoc est, tenebrarum et tristitiae omnium peccatorum, sanctis lux erit, et una et aeterna dies, quae si nota erit Domino( neque enim ignorare poterit quam creavit), considerandum est quomodo dicat in Evangelio, quod diem illam nec angeli, nec Filius noverit, nisi solus Pater.
4.5.5.1
LIBER TERTIUS. (CAP. XIV) (Vers. 8.)
4.5.5.1
Et erit in die illa, exibunt aquae vivae de Jerusalem, medium earum ad mare Orientale, et medium earum ad mare Novissimum: in aestate et in hieme erunt. Et erit Dominus rex super omnem terram. LXX: In die illa egredietur aqua viva de Jerusalem, media ejus pars ad mare primum, et media pars ad mare novissimum: in aestate et in vere erit sic: et erit Dominus in regem super omnem terram. In illo tempore( hoc enim significat dies quae soli nota est Domino, in qua sibi non succedent lux et tenebrae; sed erit 920 lumen perpetuum, juxta illud quod in Apocalypsi legimus: Et civitas non habebit necessariam lucem solis, quoniam Dominus Deus omnipotens lumen ejus erit[ Apoc. XXI, 13]), egredientur aquae viventes de Jerusalem, de quibus supra ponentes Ezechielis testimonium, disputavimus, quarum media pars ibit ad mare Orientale; quod Graecorum libri λίμνην Ἀσφαλτῖτιν[ Mss. Ἀσφαλτίτην] vocant, et vulgo mare appellatur Mortuum, ex eo quod nihil in aquis ejus possit vivere. Et media pars ad mare novissimum, quod ducit ad Aegyptum, et facit littora Palaestinae. In aestate, inquit, et in hieme ita erit, ut aquae istae quae exibunt de Jeruslaem, nec gelu constringantur hiemis, nec aestatis nimio fervore siccentur: quamquam pro hieme vernum tempus Septuaginta transtulerint, quod ad distinctionem aestatis non convenit. Cumque vitales aquae utrumque mare fuerint ingressae, et amaras aquas dulci flumine mitigarint: tunc erit Dominus rex super omnem terram. Aqua quae egreditur de Jerusalem, hoc est, de Ecclesia, doctrinam indicat Salvatoris: De Sion enim egreditur lex, et verbum Domini de Jerusalem; juxta illud quod alibi scriptum est: Repleta sunt omnia scientia Domini, sicut aqua multa operiens mare. Harum aquarum media pars ibit ad mare Orientale, populum Circumcisionis, qui in apostolis et per apostolos est electus; et medium earum ad mare Novissimum, ut de Oriente et Occidente veniant qui accumbent cum Abraham; Isaac et Jacob. Vel certe Orientale mare et mare Novissimum, intelligamus vetus Instrumentum et novum, quod nisi flumine Salvatoris et spirituali ejus intelligentia fuerit dulcoratum, amarissimum est; occidente littera, et spiritu vivificante. Quodque sequitur: In aestate et in hieme erunt, subauditur aquae vivae quae egrediuntur de Jerusalem, ut et in pace et in persecutionibus istae viventes aquae manare non cessent. Sive quia LXX transtulerunt, In aestate et in vere ita erit, hoc dicamus, quod illo tempore non sit hiems, sed ver, aestasque perpetua, quando vox turturis audietur in terra nostra, et ficus afferent grossos suos, et vineae 921 florebunt, et hiems pertransibit, et pluvia recedet, et abibit sibi. In quo[ Al. illo] tempore ideo ver necessarium erit, quia flores apparebunt in terra nostra ut celebremus Pascha et Pentecosten, in quibus de terrenis transeamus ad coelestia, et omnes fructus nostros offeramus Deo. In Phase enim hiemis finis, veris exordium est; in Pentecoste aestatis principium, quando labores manum nostrarum et fructuum offerimus Deo. De hac aestate et vere perpetuo justus loquitur ad Dominum: Tu fabricatus es auroram et solem, aestatem et ver tu plasmasti. Tunc erit Dominus rex super omnem terram, quando dicemus: Dominus regnavit, exsultet terra. Et iterum: Dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur. Aquam autem vivam recte a nobis doctrinam Salvatoris expositam, sciet ille qui biberit, et qui Salvatorem audierit praedicantem: Si quis biberit ex aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae viventis, et salientis in vitam aeternam. Et rursum: Qui credit in me( sicut dixit Scriptura) de ventre ejus egredientur flumina aquae viventis. Sicut enim qui biberit de doctrina ejus, habebit in se fontem viventem: sic qui crediderit in eo, juxta id quod Scripturarum vocibus continetur, flumina aquae viventis egredientur de ventre illius. Aquas viventes multi ad baptismum referunt, quae in vere et in aestate, hoc est, in Pascha et Pentecoste, sitientibus largiendae sunt, quando implebitur quod scriptum est: Lavamini, mundi estote.
4.5.5.2
. In die illa erit Dominus unus, et erit nomen ejus unum: et revertetur omnis terra usque ad desertum de colle Remmon ad Austrum Jerusalem: et exaltabitur, et habitabitur in loco suo, a porta Benjamin usque ad locum portae prioris, usque ad portam angulorum: et a turre Ananeel usque ad torcularia regis, et habitabunt in ea, et anathema non erit amplius, sed sedebit Jerusalem secura. LXX: In die illa erit Dominus unus, et nomen ejus unum: circuiens omnem terram, et desertum a Gabaa usque Remmon ad Austrum Jerusalem: Rhama vero in loco permanebit, a porta Benjamin, usque ad portam 922 primam, usque ad portam angulorum, et usque ad turrem Anamael, usque ad torcularia regis habitabunt in ea, et anathema ultra non erit, et habitabit Jerusalem confidens. Exstructionem urbis Jerusalem, et aquarum egressum de medio ejus, quae ad utrumque defluant mare, Judaei et Christiani judaizantes, ultimo sibi tempore repromittunt, quando rursum exercenda circumcisio sit, et immolandae victimae, et omnia Legis praecepta servanda, ut non Judaei Christiani, sed Christiani Judaei fiant. In die, inquiunt, illa, quando Christus in Jerusalem aurea atque gemmata sederit regnaturus, non erunt idola nec divinitatis cultura diversa, sed erit Dominus unus, et revertetur omnis terra usque ad solitudinem, id est, in antiquum statum. Ponitque locorum vocabula a quo loco usque ad quem locum aedificanda sit Jerusalem: de colle Remmon( hoc enim Gabaa sonat, ubi arbor maligranati est) usque ad australem plagam Jerusalem. Quodque sequitur: Rhama autem in loco suo permanebit, melius interpretatus est Aquila et caeteri, qui posuerunt, exaltabitur: Rhama quippe exaltatio dicitur, juxta illud prophetale et Evangelicum: Vox in Rhama audita est, hoc est, in excelsis sonuit. Exaltabitur itaque Jerusalem, et aedificabitur in loco pristino, a porta Benjamin, usque ad portam quae dicitur angulorum, et a turre Ananeel( non ut Graeci et Latini male legunt Anamael) usque ad torcularia regis: quod Hebraice scriptum est AMMELECH()[ Al. Amalech]. Et habitabunt, inquit, in ea, hoc est, in Jerusalem: et anathema amplius non erit: nullus videlicet metus hostilis impetus, nulla formido; sed sedebit vel habitabitur Jerusalem aeterna pace requiescens. Haec Judaei juxta litteram somniant, et nostri χιλιασταὶ, qui rursum audire desiderant: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et pro hujus vitae continentia brevique jejunio, bulbos sibi, et vulvas, et aves Phasidis, et attagenem, nequaquam lonicum, sed Judaicum repromittunt, de quibus vere potest Dominus dicere: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quia carnes sunt. Caro enim pugnat contra spiritum, 923 et spiritus contra carnem. Nec opponant nobis Joannis Apocalypsim, quia et ipsa spiritualiter disserenda est. Nos autem coelestem Jerusalem interpretemur Ecclesiam, quae, in carne ambulans, non vivit secundum carnem, cujus municipatus in coelo est. Postquam enim Dominus Jesus rex fuerit super omnem terram, de quo ad Patrem Spiritus sanctus loquitur per Prophetam: Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis: tunc unus Dominus erit, de quo scriptum est: Scitote quoniam Dominus ipse est Deus: Et unum nomen ejus, omni prava religione calcata, juxta illud quod Propheta decantat: Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Et rursum: Magnificasti super omnes nomen sanctum tuum. Et alibi: Sicut nomen tuum, Deus, ita et laus tua in universa terra: de quo et Abacuc loquitur: Laudis ejus plena est terra. De cujus gloria nominis ipse Deus loquitur: Absque me non scies Deum, et praeter nomen meum, quod magnificatum est super omnes. Tunc revertetur omnis terra, in qua habitavere Judaei usque ad desertum, id est, usque ad populum gentium, qui prius desertus erat, et Legis notitiam non habebat: a Gabaa usque ad Remmon, hoc est, a colle usque ad excelsum, quia de terra et de deserto ad colles, et de collibus ad montana consurgimus. Unde et sponsus in Cantico canticorum transilit colles qui minores sunt, et salit super montes excelsos, de quibus scriptum est: Montes excelsi cervis. Sin autem Remmon, malogranatum accipere volumus( utrumque enim apud Hebraeos interpretatur), hoc dicamus, quod fines Ecclesiae de collibus incipiant, ut omnis ordo Ecclesiasticus construatur, de quo supra diximus, quando interpretati sumus planctum unigeniti, et planctum sicut Adadremmon. Nec hoc est Ecclesia fine contenta; sed perveniet usque ad Austrum in luce plenissima, super quo dudum exposuimus. et nunc idcirco reticemus, ne eadem saepius inculcantes, lectori simus fastidio. Et exaltabitur Ecclesia quae coepit a collibus, et pervenit ad meridiem; et habitabit in loco suo, de quo scriptum est: In loco 924 pascuae ibi me collocavit. A porta Benjamin, qui interpretatur filius dexterae, et non filius dierum, ut male quidam suspicantur: aliud est enim si in NUN litteram, aliud si in MEM finiatur. Et perveniet usque ad locum portae orientalis et prioris, usque ad portam angulorum. A virtute incipimus: hoc quippe dextera significat; et pervenimus usque ad portam priorem, ut per eam ingrediamur ad caeteras: statimque nobis occurrit porta angulorum, ubi angularis lapis est, quem reprobaverunt aedificantes, et factus est in caput anguli. Qui angularis lapis parietem utrumque connectit, et duos populos in unum redigit, de quo et Deus loquitur per Isaiam: Ecce ponam in Sion lapidem angularem, electum et pretiosum in fundamentis ejus: et qui crediderit in eum, non confundetur. Hic lapis angularis et caeteros lapides angulares superaedificari sibi voluit, ut apostolus Paulus posset libere dicere: Aedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu. Hos lapides non imitantur haeretici, qui omnia gloriae et lucri causa faciunt, et orant in angulis platearum, rectam semitam relinquentes. Omnis enim angulus rectam lineam frangit: et idcirco meretrix in Proverbiis, utcumque eam accipere voluerimus, cujus non quiescunt pedes domi, sed aut foris vagatur, aut in omnibus insidiatur angulis platearum, cum viderit juvenem insipientem( non invitat enim quem senserit esse prudentem et maturum senectute, de quo scriptum est: Cani hominis sapientia ejus), statim apprehendit, et osculatur atque blanditur, et ducit ad lupanar, et invitat ad coitum. Relinquamus igitur simulatos angulos, et ad firmos atque robustos Christi angulos transeamus, ad quos cum pervenerimus, statim nobis occurrit turris Ananeel, quod interpretatur, gratissimus Dei. Quid enim turre Salomonis gratius est? de qua ad sponsam dicitur: Sicut turris David cervix tua, quae aedificata est in Thalphioth: mille scuta pendent super illam: omnia jacula potentium. Hanc turrem Dominus in Evangelio aedificari vult, expensis prius et sumptibus supputatis: et de qua dicitur ad Jerusalem: 925 Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis, de qua et sanctus ad Dominum loquitur: Deduxisti me, quoniam factus es spes mea: turris fortitudinis a facie inimici. De turre Ananeel pervenimus ad regis torcularia, pro quibus et tres psalmi titulum habent. Et Dominus dicit in Isaia: Torcular calcavi solus, ut exuberet in illis nostra vindemia, et exprimamus botros, et rubentia in Christi sanguine musta calcemus; ut bibamus vinum quod laetificat cor hominis; et sponsa desiderat sponsi sodalibus loquens: Inducite me in cellam vini, ponite super me charitatem. Si nos istiusmodi inebriarint torcularia, habitabimus in Jerusalem, in qua anathema ultra non erit, maledictio videlicet et abominatio. Unde dicit et Apostolus: Si quis non amat Dominum, sit anathema. Et in alio loco: Nemo in spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et pro fratrum salute anathema esse cupit, imitari volens Dominum suum, qui et ipse cum non esset maledictio, pro nobis factus est maledictio. Ablato autem omni anathemate, habitabit Jerusalem secura atque confidens, et illud in se exprimens: Qui confidit in Domino, beatus est. Et: Melius est confidere in Domino, quam confidere in homine: de qua securitate et confidentia Jeremias propheta commemorat: Benedictus erit homo, qui confidit in Domino.
4.5.6
LIBER TERTIUS. (CAP. XIV) (Vers. 12.)
4.5.6
Et haec erit plaga qua percutiet Dominus omnes gentes, quae pugnaverunt adversum Jerusalem. Tabescet caro uniuscujusque stantis super pedes suos, et oculi ejus contabescent in foraminibus suis, et lingua eorum contabescet in ore suo[ Vulg. eorum]. LXX: Et haec erit ruina qua percutiet Dominus omnes populos qui militaverunt contra Jerusalem. Tabescent carnes eorum stantium super pedes suos, et oculi illorum defluent de foraminibus eorum, et lingua eorum tabescet in ore eorum. Quae passurae sint gentes quae contra urbem Domini dimicabunt, praesens Scriptura testatur: Stabunt, inquit, super pedes suos, et caro eorum tabescet et defluet, et oculi eorum computrescent, et de suis 926 foraminibus excident; lingua magniloqua, quae Dei populum blasphemabat, solvetur in saniem, et intra vallum dentium computrescet. Haec passos non esse Romanos qui Jerusalem subverterunt, cunctis perspicuum est: nisi forte Judaei illas nationes asserunt[ Al. asserent] perpessuras, quae contra auream et gemmatam dimicaturae sunt Jerusalem. Nos autem dicemus, omnes persecutores, qui afflixerunt Ecclesiam Domini, ut taceamus de futuris cruciatibus, etiam in praesenti saeculo recepisse quae fecerint. Legamus Ecclesiasticas historias, quid Valerianus, quid Decius, quid Diocletianus, quid Maximianus, quid saevissimus omnium Maximinus, et nuper Julianus, passi sint: et tunc rebus probabimus etiam juxta litteram, prophetiae veritatem esse completam, quod computruerint carnes eorum, et oculi contabuerint, et lingua in pedorem et saniem dissoluta sit. Porro si ex hoc dicto haereticis crudelitas Dei videtur ostendi, audiat haec universa fieri, ut deficientibus malis succrescant bona. Qui enim in Domino et cum Domino steterit, defluent ejus carnalia, ut oriantur spiritualia, et oculi qui male videbant, cadent de foraminibus suis, ut alii reponantur, qui possint Dominum suscipere cum propheta dicente: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelis. Et lingua blasphemans ideo computrescet, ut altera lingua nascatur, quae glorificet Deum, et possit dicere: Lingua mea meditabitur justitiam tuam, tota die laudem tuam. Unde et Simeon suscipiens in ulnis Infantem, et futura praenuntians, ait: Ecce hic positus est in ruinam et resurrectionem multorum, ut mala cadant, et optima suscitentur. Unde et Dominus: In judicium, inquit, ego veni in hunc mundum, ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant. Non videbat gentilium populus, et post fidem Christi coepit veritatis lumen aspicere, quae loquitur per prophetam: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, praedicare captivis remissionem, et caecis ut videant, 927 et illuminentur sapientia, de qua scriptum est: Sapientia hominis illuminat faciem ejus. Et in Psalmis legimus: Dominus illuminat caecos, sive sapientes facit. Hoc enim magis significat σοφοῖ. Videbant Judaei; et quia lumen recipere noluerunt, aeterna caecitate cooperti sunt.
4.5.7
LIBER TERTIUS. (CAP. XIV) (Vers. 13, 14.)
4.5.7
In die illa erit tumultus Domini magnus in eis: et apprehendet vir manum proximi sui, et conferetur manus ejus super manum proximi sui. Sed et Judas pugnabit adversum Jerusalem, et congregabuntur divitiae omnium gentium in circuitu: aurum, et argentum, et vestes multae satis. LXX: Et erit in die illa stupor Domini magnus super eos: et apprehendet unusquisque manum proximi sui, et adhaerebit manus ejus in manu proximi sui: et Judas praeparabitur in Jerusalem, et congregabit robur omnium populorum per circuitum: aurum, et argentum, et vestes multas nimis. Cum haec fuerint expleta miracula, ut caro hostium defluat, tabescant oculi, et lingua in ore blasphemantium computrescat: tunc erit magnus tumultus, sive stupor in eis; hoc enim significat ἔκστασις quam LXX transtulerunt: Et apprehendet unusquisque manum proximi sui, et conferetur manus cum alterius manu, prae formidine, et malorum pondere, quae supervenient. Judas quoque pugnabit contra metropolim, de quo et supra diximus, et a Domino concessa victoria: congregabuntur divitiae omnium gentium quae militaverunt contra Jerusalem, aurum et argentum, et vestium multitudo, quae in rebus pretiosissima sunt. Haec sibi infelix Juda promittit, aurum accipere sperans, quae triginta argenteis Dominum appretiavit. Nos autem coeptum sequentes ordinem, omnia ista referamus ad Ecclesiae beatitudinem, quod cuncti qui in ea fuerint admirentur subjectionem hostium, et suam felicitatem, et unusquisque apprehendat manum proximi sui, ut conserant dexteras, et mutua fide ac necessitudine copulentur. Quod autem in Hebraico legimus: Et Judas pugnabit adversum Jerusalem; pro quo LXX transtulerunt: Et Judas praeparabitur in Jerusalem, utroque modo accipiamus, 928 quod Judas qui quondam Domini confessus est nomen, et in persecutionibus coactus, Christi populum persecutus est, et ipse vertatur ad laetitiam. Vel certe Judas, omnis confitens et fidelis, non adversum Jerusalem pugnet, sed praeparet se in Jerusalem, ut contra adversarios dimicet. Et congregabit ipse Judas divitias omnium gentium in circuitu, aurum, et argentum, et vestes multas nimis, Aurum et argentum in sensu et sermone intelligi saepe diximus: unde et vestes aeque debemus accipere, quibus Christi decoratur Ecclesia, de qua scriptum est: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate. Quibus vestibus indutam se credentium turba laetatur et dicit: Exsultabo in Domino, quia induit me vestimentis salutis, et tunica laetitiae. Dixerat enim ei Dominus: Vestivi te τριχάπτοις et byssinis. In τριχάπτοις vestes tenues accipiamus, quae tam pulchrae sunt atque subtiles, ut capillorum similes esse videantur. Has vestes Ecclesia congregat, ut habeat quibus induat populum suum, cui a vero concionatore praeceptum est: In omni tempore sint vestimenta tua candida.
4.5.8
LIBER TERTIUS. (CAP. XIV) (Vers. 15.)
4.5.8
Et sic erit ruina equi, et muli, et cameli, et asini, et omnium jumentorum quae fuerint in castris illis, sicut ruina haec. LXX: Et haec erit ruina equorum et mulorum, camelorum et asinorum, et omnium jumentorum, quae fuerint in castris illis, juxta ruinam hanc. Et haec Judaei sub ἠλειμμένῳ suo carnaliter explenda contendunt. Grandis revera Domini fortitudo, ut corruant in castris hostium equi, et muli, cameli, et asini, et omnia jumenta eorum sicut et homines corruerant[ Al. corruent]. Magnus triumphus, gloriosa victoria, bruta animalia Deo pugnante superari. Dicamus ergo juxta coeptam tropologiam: quod idcirco omnia mala corruant, quae prius contra Ecclesiam dimicaverunt, ut bona repente consurgant. Denique qui prius equus fuerat hinniens ad uxorem proximi sui, et impatiens ad libidinem ferebatur, et jacebat in turpitudine voluptatum: cum sequi coeperit castitatem, dicetur ad cum: 929 Surge, eamus hinc. Et: Surge, veni, proxima mea. Et in Apostolo: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Cumque surrexerint qui ante ceciderant equi, et mollia terga Domino praebuerint ad sedendum, dicent ad Deum: Ascende super equos tuos, et equitatio tua salus. Juxta hunc sensum mulos accipiamus, qui steriles sunt, et non procreant filios; sed voluptate lasciviunt: de quibus Psalmista commemorat: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Sicut ergo qui proni sunt ad libidinem, equi apellantur: sic mulos juste vocabimus, qui virgines sunt carne et non spiritu: qui eunuchizantur non propter regna coelorum, sed propter hominum voluptatem[ Al. voluntatem]. Cum igitur isti muli, et isti eunuchi, versi fuerint in progeniem, et spirituales filios procrearint, audient per Isaiam; Et ne dicat eunuchus, quoniam sum lignum aridum. Haec enim dicit Dominus eunuchis, qui custodierint sabbata mea, et elegerint quae volui, et tenuerint foedus meum, dabo eis in domo mea et in muro meo locum nominatum, et nomen melius a filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis quod non deficiet. Tales mulos et mulas habebant reges Israel, et maxime David, qui refertur ad Christum. Si intelleximus qui sint equi et muli ruentes et consurgentes, transeamus ad camelos, animal ruminans, ungulamque non findens: et dicamus, camelum esse omnes peccatores terrae, qui gravi peccatorum sarcina deprimuntur, et videntur sibi sanctas Scripturas legere, sed ungulam non findunt, ruminantes eloquia divina, et ea quae scripta sunt negligentes. Rectius autem camelus dici potest populus Judaeorum, qui et ipse Legem Dei meditatur, et eam ruminat et volvit in pectore, sed non dividit ungulam, ut credat in Patrem, et in Filium: et in eo immundus est, quod nequaquam separat litteram a spiritu, umbram a veritate, et portat Legis onera, et audit per prophetam: Vae, gens peccatrix, populus plenus delictis. De istiusmodi camelo qui ruminat, ungulamque non findit, et in Proverbiis quasi ad filium dicitur: Qui relinquit custodire disciplinam patris, meditabitur eloquia mala. Post camelum transeamus ad asinum, qui quondam ferebatur infrenis, et 930 immundus erat, et multos habebat dominos, et per praecipitia labebatur, ut corruens repente consurgeret, et portaret Dominum Salvatorem, et ingrederetur in sanctam Jerusalem, et eum parvulorum turba credentium susciperet triumphantem. Hunc asinum ad vitem et vineam Salvator dicitur alligasse, de qua in Psalmis scriptum est: Vineam transtulisti ex Aegypto, et ejecisti gentes, et plantasti eam. Ad quam ipse vinitor loquitur: Ego plantavi te vineam frugiferam totam veram. Omnia quoque jumenta et animantia, quae uno nomine propheta comprehendit, pro singulorum naturis interpretanda sunt, et hoc magis Dei Filio convenit, quam ea quae stulta populus Judaeorum vaticinatione praesumit.
4.5.9
LIBER TERTIUS. (CAP. XIV) (Vers. 16.)
4.5.9
Et omnes qui reliqui fuerint de universis gentibus, quae venerint contra Jerusalem, ascendent ab anno in annum, ut adorent regem Dominum exercituum, et celebrent festivitatem Tabernaculorum. LXX: Et erit, quicumque derelicti fuerint de cunctis gentibus, quae venerint contra Jerusalem, ascendent per annos singulos, ut adorent regem Dominum omnipotentem, et celebrent festivitatem Tabernaculorum. Omnes, inquit, qui relicti fuerint de gentibus quae venerint contra Jerusalem, ascendent per singulos annos, ut adorent regem Dominum exercituum, et celebrent festivitatem Tabernaculorum. Haec quoque Judaei cassa spe in mille annorum regno futura promittunt, cujus solemnitatis istud exordium est: Egressus populus Israel de Aegypto per vastam et terribilem ac latam solitudinem, in qua non erat domus, villa, oppidum, specus, faciebat sibi tabernacula atque tentoria( quae nunc a similitudine parvulae avis papiliones vocantur) in quibus cum conjugibus morarentur ac liberis, et cibum caperent, et per diem solis ardores, per noctem humorem, et frigus, et roris injuriam devitarent: jussumque est ut in mense septimo quinta decima die mensis fieret tabernaculorum solemnitas: Et cum te, inquit, interrogaverit filius tuus cras, dicens: Quid sibi volunt haec tabernacula? respondebis ei: Multo tempore peregrinati sumus in Aegypto, de qua eduxit nos Dominus in solitudinem, et idcirco tabernacula suscitamus, ut beneficiorum Dei omni tempore recordemur, cum coeperimus 931 habitare in urbibus. Praecepit quoque ut facerent tabernacula de ligno pulcherrimo, quod Judaei citrum vocant, et de palmarum ramis ac frondibus ligni densissimi, et salicis, et populi. Historiae jecimus fundamenta, ut ex his ad spiritualia transeamus. Quamdiu in profectu sumus et in cursu atque certamine, habitamus in tabernaculis, hoc omni mente nitentes, ut de tabernaculis ad firmam et stabilem sedem transeamus, id est, domum Dei. Unde et sanctus David dicit in Psalmo: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! Et: Advena ego sum, et peregrinus sicut omnes patres mei. Hoc loquitur qui in Aegypto est, et adhuc in saeculo constitutus. Qui autem egreditur de Aegypto, quae Hebraice dicitur MESRAIM(), et interpretatur tribulatio; et ingreditur vitiorum solitudinem, carpit iter suum, et dicit in psalmo: Pertransibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei. Admirabile est enim nolle habitare cum Aegyptiis; sed submerso Pharaone, terram cupere repromissionis intrare. Unde et alibi loquitur: Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! concupiscit et deficit anima mea in atria Domini( Ps. LXXXIII, 1). Et post paululum; Beati omnes qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te. Vox enim exsultationis et salutis in tabernaculis justorum. Et in Proverbiis scriptum reperimus: Domus justorum permanent, et tabernacula eorum, qui recte agunt, stabunt. De domibus, quod permaneant; de tabernaculis, quod statura sint, pollicetur. Dicit et in alio loco sanctus vir: Unum petivi a Domino, hoc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae, et videam delectationem Domini, et visitem templum ejus. Qui in istiusmodi habitat tabernaculis, et de tabernaculis ad atria, et de atriis ad domum, et de domo ad templum Domini ire festinat, debet celebrare solemnia tabernaculorum in ligno sapientiae pulcherrimo, 932 de quo in Proverbiis dicitur: Lignum vitae est omnibus qui appropinquant ei, et qui reclinantur super eum, quasi super domum firmitatis. Et in ramis palmarum, in quibus signum victoriae, et virtutis praemium continetur, et in frondibus densissimae arboris quam myrtum Judaei intelligunt, propter mortificationem carnis ac libidinum. Unde et Domino Salvatori a magis myrrha offertur in munere. Et in ramis, inquit, salicis et populi, quam quidam unam arborem vocant; ipsumque ligni nomen quod Graece dicitur ἁγνὸς, indicat castitatem. Aiunt medici, et hi qui de arborum et herbarum scripsere naturis, quod si quis florem salicis, sive[ Al. et] populi mixtum aqua[ Al. aquae] biberit, omnis in eo frigescat calor, et libidinis vena siccetur, ultraque filios generare non possit. Qui talium arborum ramis protectus fuerit, exerceat festivitatem tabernaculorum, sextum mensem transiens, qui refertur ad mundum, et septimo agens sabbatum spirituale, in quinta decima die mensis ejusdem, quando noctis luna plenissima est, et omnes ejus tenebrae claro lumine resolvuntur. Haec breviter diximus, olim animo contemplantes librorum magnitudinem, ut ad reliqua transeamus.
4.5.10
LIBER TERTIUS. (CAP. XIV) (Vers. 17.)
4.5.10
Et erit, qui non ascenderint de familiis terrae ad Jerusalem, ut adorent regem Dominum exercituum, non erit super eos imber. LXX: Et erit, qui non ascenderint de familiis terrae ad Jerusalem, ut adorent regem Dominum omnipotentem, et isti illis apponentur. Pro eo quod Septuaginta transtulerunt, et isti illis apponentur, in Hebraico scriptum est, ULO ALEHEM EJE GESEM, quod Aquila et Symmachus et Theodotio similiter interpretati sunt, et non erit super eos imber. Ecclesia Domini Jesu appellatur coelestis Jerusalem, de qua Apostolus scribit: Quae autem sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater omnium nostrum; et: Accessistis ad Sion montem, et 933 civitatem Dei viventis, Jerusalem coelestem. Et haec Jerusalem non est in locis humilibus sita, sed in monte excelso, de quo[ Al. qua] Salvator loquitur: Non potest civitas abscondi super montem posita. Unde qui adoraturus est Dominum exercituum in Jerusalem, debet ad montana conscendere. Qui autem de familiis ac tribubus terrae est, et idcirco Dominum non potest adorare, non erit super eum imber temporaneus, et serotinus, nec terra illius pluviis coeli rigabitur. Sive, ut verterunt Septuaginta, qui non ascenderint de familiis terrae ad Jerusalem, ut adorent regem Dominum omnipotentem, cum illis reputabuntur, qui pugnaverunt adversum Jerusalem, et quorum tabescet caro, et oculi defluent, et lingua putrescet.
4.5.11
LIBER TERTIUS. (CAP. XIV) (Vers. 18, 19.)
4.5.11
Quod et si familia Aegypti non ascenderit, et non venerit: nec super eos erit, sed erit ruina qua percutiet Dominus omnes gentes, quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem Tabernaculorum. Hoc erit peccatum Aegypti, et hoc peccatum omnium gentium, quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem Tabernaculorum. LXX: Sin autem Aegypti tribus non ascenderit, nec venerit illuc: et super eos erit ruina, qua percutiet Dominus omnes gentes, quae non ascenderunt ut agerent solemnitatem scenopegiae. Hoc erit peccatum Aegypti, et peccatum omnium gentium quae non ascenderint ut celebrent festivitatem scenopegiae. Qui Aegyptius est, et gentium caeterarum, quamdiu Aegyptius et ethnicus permanet, non ascendet in Jerusalem; et quia ascendere non potest, nec gradum ad excelsa subrigere, ideo non erit super eum imber Dominicae benedictionis. Et hoc peccatum erit maximum Aegyptio, Assyrio, Chaldaeo, Syro, Moabitae, et Ammonitae, si noluerint egredi de terris suis, et ascendere Jerusalem, ut per tabernacula transeant in Jerusalem, et inveniant aeternam domum, aliarumque gentium homines esse desistant, et efficiantur Israelitae in quibus dolus non est. Haec omnia quae nos celeri sermone perstringimus, Judaei, et judaizantes nostri, immo non nostri, quia judaizantes, sperant futura corporaliter, utique et circumcisionem sibi, et conjugia in mille annorum 934 imperio promittentes, ne impleatur in illis maledictio quae scripta est: Maledicta sterilis quae non facit semen in Israel; et: Beatus qui habet semen in Sion et domesticos in Jerusalem. Quod si verum est, omnes virgines quas mille annorum regnum invenerit, maledictioni et sterilitati perpetuae subjacebunt: aut certe nupturae sunt, ut maledictionem effugiant.
4.5.12
LIBER TERTIUS. (CAP. XIV) (Vers. 20.)
4.5.12
In die illa erit, quod super frenum equi est, sanctum Domino: et erunt lebetes in domo Domini quasi phialae coram altari. Et erit omnis lebes in Jerusalem et in Juda sanctificatus Domino exercituum, LXX: In die illa erit, quod super frenum equi est sanctum Domino omnipotenti: et erunt lebetes qui in domo Domini sunt sicut phialae ante domum altaris: et erit omnis lebes in Jerusalem et in Juda sanctus Domino omnipotenti. Verbum Hebraicum MESULOTH(), Aquila et Theodotio βυθὸν interpretati sunt, id est, profundum: Symmachus περίπατον σύσκιον, id est, incessum umbrosum. Soli Septuaginta χάλινον, id est, frenum, transtulerunt; quos et nos in hoc loco secuti sumus, ne novum aliquid in quaestione vulgata videremur afferre. Quod cum ab Hebraeo quaererem quid significaret, ait mihi, non debere nos legere MESULOTH, sed MESALOTH, quod significat phaleras equorum et ornatum bellicum, et excepto hoc loco, in nullo penitus sanctarum Scripturarum volumine hoc verbum reperiri. Frenum autem lingua Hebraica RESEN() appellari, et non MESULOTH, quod LXX transtulerunt. Et esse sensum: Tempore solemnitatis perpetuae, et regni Jerusalem, pacatis omnibus et tranquillis, nequaquam opus esse equitatu, quod genus bellantium fortissimum est; sed omnem ornatum, et decorem phalerarum ad cultum Domini conferendum. Hoc illi dixerint. Nos equorum profundum, et incessum σύσκιον, umbrosum, sive tenebrosum, referamus ad scientiam mysticam, quam et David quasi equus optimus se habere jactabat, dicens: Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. Et Apostolus: O profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! De hoc profundo propheta 935 clamavit ad Dominum, et exaudivit eum. In his profundis et tenebris posuit Deus latibulum suum: has tenebras et sacramenta divina ingressus est Moyses in Sina montis caligine, ut videret Deum: de quibus et David in Psalmo alio loquebatur: Judicia Domini abyssus multa. Haec arcana et ista mysteria sancta sunt Domino, quae noverat evangelista Joannes, qui ausus est dicere, quod angeli forsitan nesciebant: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Et idcirco amatur a Domino, quia optimum habebat profundum; et recubuerat super pectus Jesu, unde et hauserat sapientiam. Sin autem voluerimus, ut LXX transtulerunt, frenum, accipere sermonem Dei, intelligamus in freno, eum qui equos insanientes libidine, et mulos steriles atque lascivos refrenat a vitiis, et coercet, et non patitur ire per praeceps, de quibus dicitur: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In freno et chamo maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te. De hoc freno et Jacobus loquitur: In equorum ora mittimus frenos, et omne corpus eorum circumagimus, ut scilicet recto gradiantur itinere, et mollia ad sedendum Domino possint terga praebere. Tale frenum et talis sermo auri et argenti varietate compositus, feros equos Salvatori praeparat ad sedendum; et sanctos facit, ac proprie illius cultui consecratos. Audivi a quodam rem, sensu quidem pio dictam, sed ridiculam. Clavos Dominicae crucis, e quibus Constantinus Augustus frenos equo suo fecerat, sanctum Domini appellari. Hoc utrum ita accipiendum sit, lectoris prudentiae relinquo. Nos transeamus ad lebetes, qui futuri sunt in domo Domini, quasi phialae altaris. Erit enim omnis lebes in Jerusalem, et in Juda sanctificatus Domino omnipotenti. Ament aeneos lebetes, qui amaverunt ollas Aegyptias, et carnes, et pepones, et allia, et caepe[ Al. caepas], et 936 cucumeres. Nos Judaicos lebetes in quibus coquebantur carnes victimarum, vertamus in phialas aromatum coram altari Domini, de quibus sponsa dicit ad sponsum: Fratruelis meus descendit in hortum meum ad phialas aromatum, pascere in hortis, et colligere lilia. Hortus et paradisus in quem sponsus descendit ad sponsam, sanctarum lectio Scripturarum est: de quibus lilia, et violas et rosas et varia decerpit aromata, ut impleat phialas animarum credentium, et Domino ex eis liba diffundat. Istiusmodi lebetes cum versi fuerint in phialas Domini, et dicere potuerint: Christi bonus odor sumus( II Cor. XV), et pro virulentia carnium, varios coeperint flores gestare virtutum: tunc erunt in Jerusalem, et in Juda sanctificati Deo omnipotenti, de quibus frequentius diximus, quod Jerusalem visionem pacis, et Judas exprimat confitentem.
4.5.13
LIBER TERTIUS. (CAP. XIV) (Vers. 21.)
4.5.13
Et venient omnes immolantes, et sument ex eis, et coquent in eis: et non erit mercator ultra in domo Domini exercituum in die illo. LXX: Et venient omnes qui immolent et sument ex eis, et coquent in illis, et non erit Chananaeus ultra in domo Domini omnipotentis in die illo. Pro Chananaeo, Aquila interpretatus est mercatorem, quem et nos in hoc loco secuti sumus. Cum lebetes fuerint versi in phialas, venient omnes in circuitu nationes, sive qui relicti fuerint de universis gentibus immolantes, et sument lebetes, et coquent in eis carnes victimarum, ut non crudas carnes agni comedant, sed omni carnium humore decocto, remaneat quod igne paratum fuerit ad vescendum. Quae sint phialae coram altari Domini, in quas lebetes Israelitici convertantur, et supra diximus, et nunc ex parte dicemus. Laudat sponsa in Cantico canticorum sponsum suum: Maxillae ejus sicut phialae aromatum. In maxillis sermo accipitur, qui prolatus a Domino, varia unguenta depromit, et tanta erit boni odoris fragrantia ut faciat sibi Dominus 937 flagellum de Scripturarum textum testimoniis, et ejiciat de templo vendentes et ementes, et dicat ad eos: Scriptum est, domus Patris mei, domus orationis vocabitur cunctis gentibus: vos autem fecistis eam domum negotiationis. Quidam illud quod in Daniele scriptum est, licet in Hebraico non legatur: Semen 938 Chanaan, et non Juda: et quod ab Osee propheta de Ephraim dicitur: Particeps idolorum Ephraim: posuit sibi scandala, provocavit Chananaeos: fornicantes fornicati sunt, huic coaptant loco, et omnem fornicatorem, Chananaeum et alienigenam appellari volunt, quem de domo Dei asserunt auferendum.