Hieronymus Stridonensis340-420
De situ et nominibus locorum Hebraicorum
Hebr 49.2
Choose a text
More by Hieronymus Stridonensis
—
7154 Desietn
49.1
DE GENESI.
49.1
Jaboc, fluvius, quo transmisso, luctatus est Jacob adversus cum, qui sibi apparuerat, vocatusque est Israel. Fluit autem inter Amman, id est, Philadelphiam, et Gerazan( in quarto milliario ejus), et ultra procedens, Jordani fluvio commiscetur.
49.2
Idumaea, regio Esau: quae ex eo quod ille Edom vocabatur, nomen accepit. Est autem circa urbem Petram, quae nunc dicitur Gabalene.
49.3
230 Itheth, regio principum Edom, in eadem, de qua supra diximus, Gebalene.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).