Hieronymus Stridonensis340-420
De situ et nominibus locorum Hebraicorum
Hebr 53.1
Choose a text
More by Hieronymus Stridonensis
—
7154 Desietn
53.1
DE REGNORUM LIBRIS.
53.1
Joar, saltus, in quo examen apum fuit.
53.2
Jerameli, regio Allophylorum.
53.3
Jether, ad quam misit David: nunc est villa in Daroma, nomine Jetthira, de qua supra diximus.
53.4
Jecmaam, civitas principum Salomonis.
53.5
Itabyrium: pro quo Aquila et Symmachus in Osee propheta transtulerunt, Thabor. Est autem mons Thabor in Campo maximo ad orientalem plagam Legionis.
53.6
Jecthoel, nomen petrae in Regnorum libris.
53.7
Jethaba, urbs antiqua Judaeae.
53.8
Inaczeb: pro quo Symmachus transtulit, in valle Zeb.
53.9
Inachim, sive Inbachim: pro quo Aquila et Symmachus transtulerunt, in fletu. Meminit hujus et Michaeas propheta.
53.10
238 Joppe, oppidum Palaestinae maritimum in tribu Dan.
53.11
Inaraba: pro quo Aquila transtulit, in humili, vel plano: porro Symmachus, in campestri.
53.12
Ituraea et Trachonitis regio, cujus Tetrarcha fuit Philippus: sicut in Evangeliis legimus. Trachonitis autem dicitur terra juxta desertum Arabiae, quod Bostrae jungitur...............
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).