Hieronymus Stridonensis340-420
De situ et nominibus locorum Hebraicorum
Hebr 57.3
Choose a text
More by Hieronymus Stridonensis
—
7154 Desietn
57.1
DE JUDICUM LIBRO.
57.1
Laboemath: pro quo Aquila interpretatur, ingressus Emath.
57.2
Lesem: hanc filii Dan vi captam, cognominaverunt Dan.
57.3
Luza altera, juxta Bethel, in terra Cetthim, quam condidit ille qui abierat de Bethel, sicut narrat historia.
57.4
Lechi: pro quo Aquila et Theodotio interpretantur, maxillam( de qua jam et supra diximus).
57.5
Laisa, hanc filii Dan captam manu, possederunt, cum esset procul a Sidone, et vocaverunt eam Dan. Fuit autem terminus terrae Judaeae, contra Septentrionem, a Dan usque ad Bersabee se tendentis. Meminit hujus et Isaias. Sita est autem juxta Paneadem, de qua Jordanis fluvius erumpit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).