Hieronymus Stridonensis340-420
De situ et nominibus locorum Hebraicorum
Hebr 66.9
Choose a text
More by Hieronymus Stridonensis
—
7154 Desietn
66.1
254 DE LIBRO JESU.
66.1
Nepheddor( quod Symmachus interpretatur maritimam); Dor autem est oppidum jam desertum in nono milliario Caesareae, pergentibus Ptolemaidem.
66.2
Naftho, nomen fontis in tribu Benjamin.
66.3
Naama, civitas tribus Judae.
66.4
Neesib, in tribu Juda, quae nunc vocatur Nasibi, in septimo milliario Eleutheropoleos pergentibus Chebron.
66.5
Nepsam in tribu Juda.
66.6
Naaratha, in tribu Ephraim, et nunc est Naorath villula Judaeorum, in quinto milliario Jerichus.
66.7
Napheth, in tribu Manasse.
66.8
Naalol, in tribu Zabulon, civitas separata Levitis.
66.9
Neceb, in tribu Nephtalim.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).