Hieronymus Stridonensis340-420
De situ et nominibus locorum Hebraicorum
Hebr 74.5
Choose a text
More by Hieronymus Stridonensis
—
7154 Desietn
74.1
DE JESU ET REGNORUM LIBRIS.
74.1
Osa, in tribu Aser.
74.2
Oram, in tribu Nephtalim.
74.3
Ophir, unde sicut in Regnorum libris legimus, aurum afferebatur Salomoni. Fuit autem unus de posteris Heber, nomine Ophir, ex cujus stirpe venientes a fluvio Cophene, usque ad regionem Indiae, quae vocatur Hieria, habitasse, refert Josephus, a quo puto et regionem vocabulum consecutam.
74.4
On, civitas Samariae, pro qua in Hebraico scriptum est aun(), quod et Aquila et Symmachus interpretatur, inutile; Theodotion, iniquitatem.
74.5
Ocho, civitas sacerdotalis.
74.6
Oronaim, urbs Moabitarum, sicut in Jeremia scriptum est.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).