Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Hieronymus Stridonensis340-420
De situ et nominibus locorum Hebraicorum
Hebr 76.2
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
7154 Desietn
76.1
DE PENTATEUCHO.
76.1
Rooboth, civitas Assyriorum, quam aedificavit Assur, egrediens de terra Sennaar( Et de hac in libris Hebraicarum Quaestionum plenius diximus).
76.2
Rooboth, urbs alia juxta fluvium ubi erat rex Edom, et usque hodie est praesidium in regione Gabalena( et vicus grandis qui hoc vocabulo nuncupatur).
76.3
Ramesse, urbs quam aedificaverunt filii Israel in Aegypto: olim autem et universa provincia sic vocabatur, in qua habitavit Jacob una cum liberis suis.
76.4
Roob, quam transierunt exploratores, qui ab Jesu filio Nave missi sunt, et usque hodie vicus Rooba in quarto lapide Scythopoleos sic vocatur, qui et Levitis separatus fuit.
76.5
Raphaca, in deserto ubi filii Israel castrametati sunt.
76.6
Raphidim, locus in deserto juxta montem Choreb, in quo de petra fluxere aquae, cognominatusque est Tentatio: ubi et Jesus adversus Amalec dimicat prope Pharan.
76.7
Rathma( in deserto), castra filiorum Israel.
76.8
Remmon Phares, ubi filii Israel castrametati sunt.
76.9
Ressa, castra filiorum Israel.
76.10
Rammoth, in tribu Gad, civitas sacerdotalis et fugitivorum in terra Gallaaditide. Nunc autem est vicus in quinto 262 decimo milliario Philadelphiae contra Orientem.
76.11
Recem, haec est Petra civitas Arabiae, in qua regnavit Recem, quem interfecerunt filii Israel. Dicitur ipse rex quoque Madian.

Intertext edge

Open linked passage

Note