Hieronymus Stridonensis340-420
De situ et nominibus locorum Hebraicorum
Hebr 77.12
Choose a text
More by Hieronymus Stridonensis
—
7154 Desietn
77.1
DE LIBRO JESU.
77.1
Remmon, in tribu Simeonis, vel Judae: hodieque est vicus nomine Remmon, juxta Aeliam contra Aquilonem in quintodecimo ejus milliario.
77.2
Rogel, nomen fontis in tribu Benjamin.
77.3
Rama, in tribu Benjamin civitas Saulis in sexto milliario ab Aelia ad septentrionalem plagam contra Bethel. Meminit hujus et Jeremias.
77.4
Recem, in tribu Benjamin.
77.5
Remmon, petra Remmon, in tribu Simeonis, sive Zabulon.
77.6
Rabboth, in tribu Issachar: est usque hodie alia villa Rebbo in finibus Eleutheropoleos ad solis ortum.
77.7
Rethom, in tribu Issachar.
77.8
Roob, in tribu Aser, civitas separata Levitis.
77.9
Rama, in tribu Aser, usque ad civitatem munitam Tyriorum.
77.10
Rama in tribu Nephtalim.
77.11
Idcirco eadem nomina viculorum tribubus variis assignantur, quia cum apud nos unum nomen sonare videantur, apud Hebraeos diversis scripta sunt litteris. Reccath, in tribu Nephtalim.
77.12
Ruma, quae et Aria, ubi sedit Abimelech, sicut in libro Judicum( IX, 41) scriptum est, quae nunc appellatur Remphis. Est autem in finibus Diospoleos, et a plerisque Arimathaea nunc dicitur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).