Hieronymus Stridonensis340-420
De situ et nominibus locorum Hebraicorum
Hebr 81.8
Choose a text
More by Hieronymus Stridonensis
—
7154 Desietn
81.1
DE NUMERIS ET DEUTERONOMIO.
81.1
Selmona, castra filiorum Israel in deserto.
81.2
Saphar, mons Saphar in deserto, castra filiorum Israel.
81.3
Sattim, ubi populus pollutus est fornicatione filiarum Moab. Est autem juxta montem Phogor: unde et Jesus exploratores ad investigandam et noscendam misit Jericho.
81.4
Sabama, civitas Moab, in terra Galaad, quae cecidit in sortem tribus Ruben. Meminit et hujus Isaias in visione contra Moab.
81.5
Selcha, civitas regis Og, in regione Basanitide.
81.6
Senna, terminus Judaeae, et usque hodie ostenditur in septimo lapide Jerichus contra septentrionalem plagam villa quaedam nomine Magdalsena( quod interpretatur, turris Senna).
81.7
271 Sephama, terminus Judae ad solis ortum.
81.8
Sadada, terminus Judae.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).