Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistola Pauli ad Philemonem
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/hieronymus-stridonensis340-420" aria-label="More works by Hieronymus Stridonensis"> —
⋯
More
Original / primary: 7235 Eppaadp2
1.1
Epistola Pauli ad Philemonem
1.1
[ Cap. I.] Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro, et Appiae sorori charissimae, et Archippo commilitoni nostro, et Ecclesiae, quae in domo tua est. Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis, audiens charitatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos: ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu. Gaudium enim magnum habui, et consolationem in charitate tua: quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater. Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet: propter charitatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi, obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo, qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis, quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe: quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii: sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti[ Ms. ut] ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium. Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut aeternum illum reciperes: jam non ut servum, sed pro servo charissimum fratrem, maxime mihi; quanto autem magis tibi, et in carne, et in Domino! si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me: Si autem aliquid nocuit tibi, aut debet; hoc mihi imputa. Ego Paulus scripsi mea manu: ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes: ita[ Ms. itaque], frater. Ego te fruar in Domino. Refice viscera mea in Domino. Confidens in obedientia tua scripsi tibi: sciens quoniam et super id, quod dico, facies. Simul autem et para mihi hospitium: nam spero per orationes vestras donari me vobis. Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu, Marcus, Aristarchus, Demas, Lucas, adjutores mei. Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.
1.2
Explicit Epistola B. Pauli Apostoli ad Philemonem.

Intertext edge

Open linked passage

Note