Hieronymus Stridonensis340-420
Epistolae
Epis 18.5.2
Choose a text
More by Hieronymus Stridonensis
—
7132 Episto32
18.5.1
Sequitur: Et duabus quidem velabant faciem, et duabus velabant pedes, et duabus volabant. Velabant faciem non suam, sed Dei. Quis enim ejus scire potest principium, quid antequam istum conderet mundum, in rerum fuerit aeternitate: quando Thronos, Dominationes, Potestates, Angelos, totumque ministerium coeleste condiderit? Sequitur: Et duabus velabant pedes, non suos, sed Dei. Extrema quippe ejus scire quis potest? quid post consummationem saeculi sit futurum, quid postquam genus hominum fuerit judicatum, quae sequatur vita? an rursum alia sit futura terra, et post transitionem, alia rursum elementa, vel alius mundus solque condendus sit? Priora annuntiate mihi, et novissima quae futura sunt, et dicam, quia dii estis, ait Isaias, significans neminem posse, quid ante mundum fuerit, et quid post mundum futurum sit, enarrare. Et duabus volabant. Media tantum cognoscimus, quae ex Scripturarum nobis lectione panduntur, quando mundus factus sit, quando plasmatus homo, quando diluvium, quando lex data sit: ut ex uno homine universa terrarum spatia completa sint: et in extremo tempore Dei Filius pro nostra salute sumpserit carnem. Caetera vero quae diximus, ista duo Seraphim, in facie pedibusque texerunt. Et clamabant alter ad alterum. Pulchre positum est, alter ad alterum.
18.5.2
Nihil dissonum in veteri et novo Testamento.-- Quidquid enim in veteri legimus Testamento, hoc idem in Evangelio reperimus: et quod in Evangelio fuerit lectitatum, hoc ex veteris Testamenti auctoritate deducitur: nihil in eis dissonum, nihil diversum est. Et dicebant, Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth. In ambobus Testamentis Trinitas praedicatur. Quod autem sabaoth et Salvator noster esse dicatur, accipe exemplum in vicesimo tertio 52 Psalmo. Virtutes quae Domino ministrabant, ad coelestes alias Fortitudines proclamabant, ut pandant januam Domino revertenti: Tollite portas principes vestras, sive ut Aquila interpretatur, attollite portae capita vestra, et introibit rex gloriae. Rursum illae quem indutum carne conspiciunt, novo mysterio stupefactae interrogant: Quis est iste rex gloriae? accipiuntque responsum:« Dominus virtutum ipse est rex gloriae:» quod in Hebraeo scribitur,« Dominus sabaoth.» Sciendumque quia ubicumque Septuaginta Interpretes Dominum virtutum, et Dominum Omnipotentem expresserint, in Hebraeo sit positum,« Dominus sabaoth,» quod interpretatur Aquila,« Dominus militiarum.» Dominus quoque ipse hic quatuor litterarum est, quod proprie in Deo ponitur JOD HE, JOD HE, id est duobus ja, quae duplicata ineffabile illud et gloriosum Dei nomen efficiunt.« Plena est universa terra gloria ejus.» Hoc adhuc[ al. autem] a Seraphim dicitur de adventu Domini Salvatoris, quomodo in omnem terram praedicatio illius porrigatur, et Apostolorum sonus mundi limites penetret.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).