Hieronymus Stridonensis340-420
Epistolae
Epis 78.25.1
Choose a text
More by Hieronymus Stridonensis
—
7132 Episto32
78.25.1
EPISTOLA LXXVIII. SEU LIBER EXEGETICUS AD FABIOLAM. De XLII mansionibus Israelitarum in deserto. XXIII. MANSIO.
78.25.1
Et profecti de Maceloth, castra metati sunt in Thaath.
78.25.2
Vicesima tertia mansio potest et subter intelligi, sed melius pavorem interpretabimur. Venisti ad Ecclesiam, ascendisti ad montem pulcherrimum, stupore et miraculo Christi magnitudinem confiteris: vides ibi multos virtutis tuae socios: noli altum sapere, sed time. Dominus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Et qui se exaltat, videat ne cadat. Potentes potenter tormenta patientur. TIMOR VIRTUTUM custos est: securitas ad lapsum facilis. Unde et in quodam Psalmo, postquam propheta dixerat: Dominus regit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocavit: jungit timorem, qui custos est beatitudinis, et infert: Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt. Et est sensus: dum tormenta formido, servavi gratiam, quam acceperam.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).