Hieronymus Stridonensis340-420
Epistolae
Epis 78.27.1
Choose a text
More by Hieronymus Stridonensis
—
7132 Episto32
78.27.1
EPISTOLA LXXVIII. SEU LIBER EXEGETICUS AD FABIOLAM. De XLII mansionibus Israelitarum in deserto. XXV. MANSIO.
78.27.1
Et profecti de Thare, castra metati sunt in Methca.
78.27.2
Vicesima quinta Mansio vertitur in« dulcedinem.» Ascendisti in excelsum, admiratus es virtutum choros, timuisti ruinam, abegisti insidiatores, dulcis te protinus fructus laboris insequitur: et in morem litterarum, radicum amaritudinem, pomorum suavitas compensabit, et dices:« Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo». Sponsumque tibi audies concinentem:« Mel distillant labia tua, soror mea sponsa». QUID ENIM suavis disciplina? quid eruditione melius? quid dulcius Domino?« Gustate, et videte, quoniam suavis est Dominus». Unde et Samson qui abegerat a fructibus suis aves, et vulpes, quae exterminant vineas, colligaverat, leonemque interfecerat rugientem, favum invenit in ore mortui.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).